Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
, qui eo praediti sunt, bonis hominibus praeponendos prudens quisque censuerit. Hoc et de corporum celeritate dicimus. Et hac enim praestantia non solum a volucribus homines, verum a multis etiam quadrupedibus ita superantur, ut in eorum comparatione plumbei deputandi sint, nec tamen ideo sibi haec animantium genera existimant praeponenda, quibus capiendis et mansuefaciendis, atque in suae voluntatis usum, commodumque redigendis, non vi corporis, sed rationis imperitant. Illam vero tertiam daemonum potentiam, quod diuturna rerum experientia, quemadmodum praenoscant, atque praenuncient, multa didicerunt, ita contemnunt, qui haec vigilanter curant a verissimae lucis veritate discernere, ut nec malos senes plura expertos et ob hoc quasi doctiores ideo probi adolescentes sibi antecellere existiment, ut nec medicos, nec nautas, nec agricolas quos pravae voluntatis et iniquis moribus viderint, ideo putent sibi esse praeferendos, quod illi de valetudinibus, illi de tempestatibus, illi de arbustorum fructuumque generibus multa ita praenunciant, ut harum rerum inexperto divinare videantur. Quod vero non solum quaedam daemones futura praedicunt, verum etiam quaedam faciunt, pro ipsa utique sui corporis excellentia, cur non contemnatur a prudentibus, cum plerique iniqui ac perditi homines ita exerceant corpora sua, tantamque diversis artibus possint, ut ea qui haec nesciunt, nec aliquando viderunt, etiam narrata vix credant. Quam multa funambuli, caeterique theatri artifices: quam multa opifices, maximeque mechanici miranda fecerunt? Num ideo meliores sunt bonis, et sancta pietate praeditis hominibus? Quae ideo commemoravimus, ut qui haec sine pervicacia, et sine vana resistendi animositate considerat, simul cogitet, si de subjacenti crassiore materia, vel sui quisque corporis, vel terrae, et aquae, lapidum, atque lignorum, metallorumque variorum tanta quidem homines possunt, ut eos illi qui haec non possunt, plerumque stupendo in sui comparatione divinos vocent, cum quidam illorum sint artibus potentiores, quidam istorum moribus meliores: quanto meliora et majora pro subtilissimi corporis, hoc est, aerii facultate, ac facilitate daemones possint, cum tamen sint pravae voluntatis, maximeque superbiae fastu, et evidenti malitia spiritus immundi, atque perversi. Quantum autem valeat aeris elementum, quo eorum corpora praevalent ad multa visibilia visibiliter molienda, movenda, mutanda, atque versanda, longum est nunc demonstrare, et putamus quod vel mediocriter consideranti facile occurrat. CAP. 46.-- #De divinatione daemonum.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Igitur nunc primum sciendum est, quoniam de divinatione daemonum quaestio est, illos ea plerunque praenunciare quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim saepe potestatem et morbos immittere, et ipsum aerem vitiando morbidum reddere, et perversis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere: de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent autem miris et invisibilibus modis per illam subtilitatem corporum suorum, corpora hominum non sentientium penetrando, et se cogitationibus eorum per quaedam imaginaria visa miscendo, sive vigilantium, sive dormientium. Aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt, quae signa in hominum sensus venire non possunt, ante praedicunt. Neque enim quia praevidet medicus quod praevidere nescit hujus artis ignarus, ideo jam divinus habendus est. Quid autem mirum, si quemadmodum ille in corporis humani, vel perturbata, vel modificata temperie, seu bonas, seu malas futuras praevidet valetudines, sic daemon in aeris affectione, atque ordinatione sibi nota, nobis ignota, futuras praevidet tempestates? Aliquando et hominum dispositiones, non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt, atque hinc etiam multa futura praenunciant, aliis videlicet mira, qui ista disposita non noverunt. Sicut enim apparet concitatior animi motus in vultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus agnoscatur quod intrinsecus agitur, ita non debet esse incredibile si etiam leniores cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt. Hac atque hujusmodi facultate, multa daemones futura praenunciant, cum tamen ab eis longe sit altitudo illius prophetiae quam Deus per sanctos angelos et prophetas operatur. Nam si quid de illa Dei dispositione praenunciant, audiunt ut praenuncient, et cum ea praedicunt quae inde audiunt, non fallunt: veracissima enim sunt angelica, et prophetica oracula.
null
eaf555d8-86d6-4d34-8f39-90561e7e32bc
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sic autem indignanter accipitur, quod aliqua etiam talia daemones audiant et praedicant, quasi aliquid indignum sit, ut quod ideo dicitur, ut hominibus innotescat, hoc non solum boni, verum etiam mali non taceant, cum in ipsis hominibus etiam vitae bonae praecepta videamus pariter a justis perversisque cantari, nec obesse aliquid, imo etiam prodesse ad majorem noticiam, famamque veritatis, cum de illa etiam hi quidquid noverunt, dicunt, qui ei perversis moribus contradicunt. In caeteris autem suis praedictionibus daemones plerumque et fallunt et falluntur quidem: quia cum suas dispositiones praenunciant, ex improviso desuper aliquid jubetur, quod eorum consilia cuncta perturbat: velut si aliquid disponant quilibet homines quibusque potestatibus subditi, quod non prohibituros suos praepositos arbitrentur, idque facturos se esse promittat, at illi penes quos major potestas est, ex alio superiore consilio hoc totum dispositum atque praeparatum repente prohibeant. Falluntur etiam cum causis naturalibus, sicut medici, et naturae, et agricolae, sed longe acutius, longeque praestantius pro aeri corporis sensu solertiore et excitatione praenoscunt: quia et haec ab angelis Deo summo pie servientibus ex alia dispositione ignota, daemonibus ex improviso ac repente mutantur, tanquam si aliquid aegro extrinsecus accedat quo moriatur, quem medicus veris salutis praecedentibus signis, victarum esse promiserat. Aut si aeris qualitate provisa diu statutum illum ventum nautarum aliqui praedixissent, cum Dominus Christus cum discipulis navigans ut requiesceret imperavit, et facta est tranquillitas magna. Vel si agricola illo anno fructificaturam vitem aliquam polliceatur, naturam utique terrae et numeros seminum callens, quo tamen anno eam vel improvisa coeli intemperies arefaciat, ita multa etiam ad praesentiam praedictionemque daemonum pertinentia, quae minoribus et usitatioribus causis futura praevidentur, eadem majoribus et occultioribus causis impedita mutantur. Fallunt autem etiam studio fallendi et invida voluntate, quia hominum errore laetantur. Sed no apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum conjectoribus culpa tribuatur, quando vel decepti fuerint, vel mentiti. Nonnunquam vero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque invisores salutis eorum, solent praedicere defectum culturae suae et idolorum ruinam, quatenus prescii videantur quid in singulis regnis aut locis venturum sit, et quid adversi suae factioni contingere possit. Quod etiam illi qui gentilium historias legunt non ignorant. Quid ergo mirum, si jam imminente templorum et simulacrorum eversione, quam prophetae Dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi divinitatem recedens vel fugiens commendaret. Fugantur enim isti, vel etiam jussis superioribus colligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus in quibus colebantur fiat voluntas Dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit, et ut per suos fideles fieret imperavit. Cur autem hoc non sineretur daemon praedicere, cum sibi jam praenosceret imminere? Cum haec praedictio et in prophetis attestaretur a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daret intelligi quam vigilanter esset daemonum cavenda fallacia, cultusque fugiendus, qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam appropinquare coeperunt, voluerunt ea quasi praedicere, ne ignari victique putarentur. CAP. 47.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia iterim taceamus, dicamus illud quod Sophonias propheta dicit: Praevalebit Dominus adversus eos, exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. Aut non credebant ista sibi eventura, quia in templis gentium colebantur, et haec ideo per suos vates ac phanaticos frequentare noluerunt: aut cum ea ventura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne jam tunc inciperent ab hominibus intelligentibus deseri atque contemni: quod de templorum et simulacrorum suorum futura eversione eis a prophetis attestaretur, qui eos coli prohibebant. Nunc vero posteaquam tempus advenit quo complerentur vaticinia prophetarum Dei unius, quis istos deos dicit, et ut colantur vehementissime praecipit? Quum non hoc etiam ipsi compertum praedicere sinerentur, ut inde clarius appareret eos haec antea vel minime credidisse, vel suis cultoribus enunciare timuisse, in fine autem tanquam nihil amplius habentes quid agerent, etiam ibi voluisse suam ostentare divinitatem, ubi jam produntur diu simulasse divinationem?
null
e7761928-48d0-443d-aa2f-099a67d38fbc
latin_170m_raw
null
None
None
None
Tamen nec ista ipsa quae ab eis vix raro et clanculo proferuntur, movere nos debent. Si cuiquam daemonum extortum est, id prodere cultoribus suis quod didicerat ex eloquiis prophetarum, vel ex oraculis angelorum. Quod cur non fieret, cum et ista non sint oppugnatio, sed testatio veritatis? Illud enim quod solum ab ipsis phanaticis flagitandum est, nec unquam antea protulerunt, nec unquam postea, nisi forte confictum proferre conabuntur, aliquid deos suos per vates suos, contra Deum Israel ausos fuisse praedicere aut dicere. De quo Deo doctissimi eorum autores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesiverunt quis Deus esset, quam Deum negare potuerunt. Porro autem Deus iste quem nullus eorum negare ausus est verum Deum, quia et si negaret non solum subjaceret debitis poenis, verum etiam certis convinceretur effectibus. Iste ergo Deus quem nemo, ut diximus, illorum negare ausus est verum Deum, illos falsos esse deos, et omnino deserendos, eorumque templa et simulacra et sacra evertenda per suos vates, hoc est prophetas, aperta denunciatio praedixit, aperta potestate praecepit, aperta veritate complevit. Unde quis est qui usque adeo desipiat, ut non eum potius colendum eligat, quem coli non prohibent quos colebat? Quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturus, quos prohibet coli quem colit. Quod autem ipsum essent culturae gentes, exterminatis diis falsis quos antea colebant, a prophetis ejus esse praedictum paulo ante commemoravimus, et nunc repetamus. Praevalebit, inquit, Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. Neque enim solae insulae hic intelligendae sunt, sed potius omnes gentes in his positae adorant Deum. Nec mirum quandoquidem alibi non insulas nominat, sed universum orbem terrarum, dicens: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Haec autem per Christum fuisse complenda, et aliis pluribus testimoniis, et in eodem ipso psalmo unde commemoravimus satis apparet. Cum enim paulo superius futuram passionem suam per Prophetam ipse loqueretur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea, ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem; paulo post infert illud quod posuimus: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, etc., quanquam et illud testimonium quod prius adhibui, ubi dictum est; praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, in eo quod positum est, praevalebit, satis ostendit etiam hoc praenunciatum, quod pagani prius oppugnaturi essent Ecclesiam, nomenque Christianum quantum valerent persecuturi, ut si fieri posset, de terra omnino deleretur. Et quia eos patientia martyrum, et magnitudine miraculorum, et consequente fide populorum erat superaturus, ideo sic dictum est, praevalebit Dominus adversus eos. Non enim diceretur, praevalebit adversus eos, nisi oppugnando illi resisterent. Unde et in Psalmo ita prophetatum est: Ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. Et paulo post dicit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. His atque hujusmodi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod videmus impleri per Christum, fuisse futurum ut Deus Israel, quem unum verum Deum intelligimus, non in una ipsa gente quae appellata est Israel, sed in omnibus gentibus coleretur, et omnes falsos deos gentium et templis eorum, et a cordibus cultorum suorum amoliretur. Erant nunc isti et adhuc contra Christianam religionem, contra verum Dei cultum, vanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant. Nam et hoc de illis praedictum est in psalmis, dicente Propheta: Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem. Increpasti gentes, et periit impius, nomen eorum delesti in aeternum, et in seculum seculi. Inimici defecerunt frameae, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet. Necesse est ergo ut impleantur omnia haec. Nec
null
6b7d434c-f859-46df-b6de-f35fb9d0e283
latin_170m_raw
null
None
None
None
etiam illud quod adhuc audent ipsi pauci qui remanserunt vaniloquas suas ostentare doctrinas, et Christianos tanquam imperitissimos irridere, nos commovere debet, dum in eis impleri ea quae praedicta sunt videamus. Ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum ejus, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum, et vastabatur Ecclesia, usque ad hoc tempus, et deinceps quotidie minuuntur. Nos autem, quos adversus eorum opprobria et superbas irrisiones, fortissimos reddunt oracula Dei, de hac quoque re audemus et gaudemus impleri. Sic enim nos alloquitur per Prophetam: Audite me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea, opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus assumentur, et sicut lana a tinea comedentur: justitia autem mea in aeternum manet. Attendendum est ergo atque omni studio cavendum, ne nostris temporibus in quibus videmus Christianam religionem in toto orbe dilatatam, propter desidiam magistrorum et inertiam doctorum, pauci illi qui adhuc supersunt confundant ritum culturae veri Dei, et, daemoniacis illusionibus depravati, divinationes falsas in populo Dei agant, rusticos et imperitos seducentes, ita ut deserta ipsa veritate, quae lux est mundi, et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum tenebrarum harum, quaerant scientiam futurorum, et a deceptoribus hominum quaerant salutem animarum, sive etiam corporum suorum. His enim praevaricationibus maxime irritatur Deus, et ad vindictam provocatur. Unde per Ezechielem comminatur dicens: Vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Quasi vulpes in desertis, prophetae tui Israel erant. Nunquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus? Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus: Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur. Ad doctores autem per eundem prophetam increpans eorum inertiam, ita loquitur dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in praelio in die Domini. Et rursum: Vae, inquit, pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, et quod fractum est non alligastis, et quod abjectum non reduxistis, quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia, et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. Hinc per Hieremiam dicitur: A minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt mendacium. Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes, Pax pax, cum non esset pax; confusi sunt: quia abominationem fecerunt. Idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis, et dispergam eos in gentibus quas non noverunt, ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium donec consumantur. Qualiter ergo displiceat Deo omnipotenti pastorum negligentia, et subditorum error, non solum prophetica testimonia ostendunt, sed etiam facta antiquorum declarant, cum in libro Regum legitur quomodo malignus spiritus deceperit Achab regem Israel per falsos prophetas, ita ut credens eis interierit, et quomodo Ochozias filius ejus aegrotans miserit nuncios ad consulendum Beelzebud Deum Accaron, utrum vivere atque convalescere posset de infirmitate sua. Ob quod Helias propheta, a Deo missus, increpat eum, ita dicens: Quia misisti nuncios ad consulendum Beelzebud Deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel a quo possit interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris. Mortuus est autem ipse juxta sermonem Domini quem locutus est Helias, et salutem quam quaerebat non invenit. Quapropter curandum summopere est omnibus modis, hoc est, praelatis et subditis, majoribus et minoribus, sacerdotibus et
null
aac3e516-0bd0-48dd-bb2e-c3f2d9a58767
latin_170m_raw
null
None
None
None
plebi, ne aliquem seducat per hujuscemodi illusionem fraus, dolus, et nequicia hostis antiqui, ita ut a mendacibus velimus discere veritatem, et a pestiferis morbis mortisque autoribus quaeramus infirmitatis nostrae remedium: sed magis ad Deum vivum et vivificatorem omnium confugiendo devoto corde properemus, per orationes sacras, jejunia et eleemosynas illum deprecantes, ut ipse propter benignitatem suam consulat servis suis, eripiens nos de omnibus inimicis nostris, doceatque nos facere voluntatem suam: quia ipse est Dominus Deus noster, spiritumque suum bonum nobis tribuat, qui nos ducat in viam rectam, vivificetque nos in aequitate sua: quatenus ejus magisterio omni tempore vitae nostrae gratum servitium ei exhibentes, post hanc vitam per ejus gratiam mereamur beatitudinem possidere sempiternam. CAP. 48.-- #De sacerdotibus et reliquis ecclesiasticis ordinibus qui magos, ariolos, aut divinos consulunt.@# (Ex concilio Toletan., capite 29) Si quis episcopus, aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum, magos, aut aruspices, aut ariolos, vel sortilegos, aut eos qui profitentur artem aliquam, aut aliquos eorum similia exercentes consulens fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus, monasterium ingressus, ibique perpetuae poenitentiae deditus, scelus admissum sacrilegii luat. CAP. 49.-- #De illis qui ad fascinum incantationes fecerint.@# (Ex concilio Cabillon., capite 5.) Si quis praecantaverit ad fascinum, vel qualescunque praecantiones, exceptis Symbolo et oratione Dominica, qui cantat, et qui cantatur, tres Quadragesimas in pane et aqua poeniteat. CAP. 50.-- #Quod daemoniacum petras vel herbas sine incantatione liceat portare.@# ( #Ex dictis Hierony.@# ) Daemonium sustinenti licet petras vel herbas habere sine incantatione. CAP. 51.-- #Ut maledici nisi se corrigant regnum Dei non possideant.@# ( #Apostolus dicit.@# ) Apostolus dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt. Si quis hoc peccatum admiserit, tam grande poeniteat, quam grande perperavit scelus, quod a regno Dei non separetur. CAP. 52.-- #De illis qui murmurant.@# (Ex concilio Mogunti, capite 8.) Si quis murmurans extiterit, videat ne poenam murmurantium incurrat, de qua Apostolus dicit: Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Juxta mensuram opusque peccati: quia in hoc sententia Apostoli pleniter declaratur, sacerdotis judicio poeniteat. CAP. 53.-- #De eadem re.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui contentiosus aut murmurans extiterit, secundum arbitrium prioris ita poeniteat, qualiter culpae qualitas extat. CAP. 54.-- #De eadem re.@# ( #Apostolus dicit.@# ) Apostolus dicit: Omnia facite sine murmurationibus. Alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur. CAP. 55.-- #De contentiosis@# (Ex decr. Hylarii papae, capite 15.) Si quis videtur contentiosus esse, dicente Apostolo: Nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei, si quis hoc facit notetur usquequo corrigatur. CAP. 56.-- #De illis qui in lingua lascivi fuerint.@# ( #Ex poenitentiali Theodo.@# ) Si quis lascivus in lingua fuerit, triduana poenitentia expietur. CAP. 57.-- #De illis qui per odium dissiaentes extiterint.@# ( #Ex dictis S. Isidori.@# ) Si quis discors et litigans, et per odium dissidens extiterit, quousque ad concordiam redeat, a conventu et societate Ecclesiae, ut canones jubent, alienus existat. CAP. 58.-- #De illo qui odio habet aliquem, et ad pacem reverti noluerit.@# ( #Ex eodem.@# ) Si quis odio habet aliquem, ita ut ad pacem reverti non velit, sicut sancti Patres statuerunt, excommunicetur, et ab Ecclesia separetur, donec reconcilietur. CAP. 59.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Fabiani papae, capite 3.) Si quis contristatus noluerit reconciliari satisfaciente eo qui contristavit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat. CAP. 60.-- #De eadem re.@# ( #Ex eodem.@# ) Si quis non vult reconciliari fratri suo quem odio habet, tamdiu in pane et aqua poeniteat, usque dum reconcilietur ei. CAP. 61.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Agatensi, capite 7.) Placuit etiam, ut sicut
null
cb4ce08d-5dca-48ec-9d97-263c778ec31d
latin_170m_raw
null
None
None
None
plerumque fit, ut quicunque aut longinqua inter se lite discesserunt, et ad pacem revocari diuturna intentione nequiverint, de Ecclesiae coetu justissima excommunicatione pellantur. CAP. 62.-- #De illis qui contentiones et rixas amaverint.@# (Ex eodem capite 5.) Si quis contentiones vel rixas amaverit, vel manifestum convitium fratri intulerit, juxta arbitrium rectoris modumque peccati, diuturna expietur poenitentia. CAP. 63.-- #De illis qui faciles sunt ad detrahendum.@# (Ex eodem, capite 10.) Si quis promptus facilisque est ad detrahendum, dicensque quod verum non est, VI dies in pane et aqua, sequestratus a fraterno consortio, poeniteat. CAP. 64.-- #De illis qui contra episcopos suos conspiraverint.@# #Ex epist. Calist. papae ad omnes Galliae episcopos.@# ) Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est. Cuivis criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris lege prohibita. Et idcirco hujus criminis reos, non solum Ecclesiasticae, sed etiam saeculi damnant leges: et non solum conspirantes, sed et consentientes eis. Antecessores vero nostri quam plurima turba episcoporum, quicunque eorum in sacerdotali ordine sunt constituti aut existunt clerici, honore quo utuntur carere praeceperunt: caeteros vero communione privari, et ab ecclesia extorres fieri jusserunt, et non solum facientes, sed eis consentientes. CAP. 65.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Tungren. capite 5.) Quisquis per dolum mittit manum suam in Christum Domini, episcopum videlicet, patrem et pastorem suum: quia sacrilegium committit, et qui ecclesiam Dei devastat, et incendit: quia et hoc sacrilegium est, placuit sanctae synodo ut in uno loco, id est in monasterio, poeniteat omnibus diebus vitae suae. CAP. 66.-- #De clericis maledicis.@# (Ex concilio Carthag., capite 57.) Clericus maledicus, maxime a sacerdotibus cogatur ad postulandam veniam. Si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium, absque satisfactione revocetur. CAP. 67.-- #De illis qui detrahunt suis prioribus.@# ( #Ex dictis Basilii episcopi.@# ) Si quis detraxerit qui ei praeest, VII dies a conventu ecclesiae separatus, ut Maria soror Aaron quae detraxit Mosi, poeniteat. CAP. 68.-- #De clericis vel monachis conjurantibus vel conspirantibus contra episcopum suum.@# (Ex concilio Chalced., capite 19.) Si qui ergo cleric vel monachi reperti fuerint conjurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis, aut clericis, gradu proprio poenitus abjiciantur. CAP. 69.-- #De eadem re.@# Igitur si clerici aut monachi inventi fuerint conjurati, aut per conjurationem calumniam machinantes episcopis vel clericis, proprium amittant gradum. FINIS LIBRI DECIMI. LIBER UNDECIMUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. De sede episcoporum, cur in Ecclesia altius caeteris sedere debeant. 2. Episcopus cum excommunicare, vel anathematizare aliquem pro certis et manifestis sceleribus dispositum habet, post lectionem Evangelii clerum et plebem ita debet alloqui. 3. Prima excommunicatio. 4. Item excommunicationis allocutio. 5. Excommunicatio secunda. 6. Item tertia excommunicatio. 7. Excommunicatio quarta. 8. Reconciliatio excommunicati. 9. Ne episcopi praecipites sint aliquem excommunicare. 10. De eadem re. 11. De eadem re. 12. Ut nullus graviter ferat, cujus parochianus ab alio episcopo pro certa culpa excommunicatus fuerit. 13. De illis qui in parochia consistentes aliquid contra Deum fecerint, quoties ab episcopo ad emendationem vocari debeant. 14. De eadem re. 15. Quod aliud sit peccare in Deum, aliud in hominem. 16. De eadem re. 17. Quod sanctum sanctorum sit quidquid Domino offeratur. 18. De illis qui Christi pecunias auferunt vel rapiunt. 19. De eadem re. 20. De eadem re. 21. De eadem re. 22. De eadem re. 23. De his qui domum Dei contemptibilem ducunt. 24. De eadem re. 25. Ut res ablatae cum multiplicatione restituantur. 26. Quod ecclesiasticarum rerum incendia, et depraedationes pro emunitate sint emendandae. 27. De rebus ecclesiasticis, quomodo restitui debeant. 28. Quod sacrilegi sint ecclesiarum praedones. 29. De
null
8343c5d5-b9eb-406b-a92b-71f371313bc7
latin_170m_raw
null
None
None
None
eadem re. 30. De his qui truncationes membrorum, depraedationes, et domorum incendia fecerint. 31. Quod cum excommunicato orare non liceat. 32. De eadem re. 33. De eadem re. 34. De eadem re. 35. De eadem re. 36. De eadem re. 37. De eadem re. 38. De eadem re 39. De eadem re. 40. De eadem re. 41. De eadem re. 42. De eadem re. 43. De eadem re. 44. De eadem re. 45. De illis qui ex alia parochia sunt, et depraedationes faciunt. 46. De illis qui defendunt delinquentes. 47. De illis qui intra annum causam suam tractare neglexerint. 48. De eadem re. 49. Ut notentur excommunicatorum nomina, et in foribus Ecclesiae praefigantur. 50. De episcopo qui ante damnati absolutionem obierit. 51. De illis qui excommunicati moriuntur. 52. De eadem re. 53. De furibus et furtis. 54. De eadem re. 55. De eadem re. 56. De eadem re. 57. De eadem re. 58. De eadem re. 59. De eadem re. 60. De eadem re. 61. De eadem re. 62. De servo qui fugerit dominum suum. 63. De clericis, si in demoliendis sepulcris comprehensi fuerint. 64. De clericis aut monachis, si furtum fecerint. 65. De illis qui de ministerio Ecclesiae aliquid furati fuerint. 66. De monachis, si de furto infamati fuerint, quomodo se expurgare debeant. 67. De illis qui colonorum flagella defendunt. 68. De episcopis qui apud Romanam sedem accusati fuerint quod cum excommunicatis communicarent. 69. De episcopis qui sibi subjectos seducunt, communicantes cum excommunicatis. 70. De eadem re. 71. De episcopis, ut non sint malum exemplum populo. 72. De correctione episcoporum qui cum excommunicatis communicaverunt. 73. De his qui contemnunt bannum ab episcopis impositum. 74. De eo pro quibus causis quemlibet hominem anathematis vinculo ligari oporteat. 75. De illis qui furtum et rapinam exercuerint. 76. De illis qui in patibulis suspenduntur. 77. De episcopis qui cum excommunicatis communicaverint. 78. De clericis qui fugerint Ecclesias suas, et de servis qui dominos proprios fugerint. #Indicis Capitulorum finis.@# LIBER UNDECIMUS. #DE EXCOMMUNICATIONE.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de excommunicatione, ejusque neglectu et contemptu, de furibus et praedonibus, deque sacrarum aedium insensoribus, ac depraedatoribus, agitur. CAP. 1.-- #De sede episcoporum, cur in ecclesia altius caeteris sedere debeant.@# ( #Ex epist. Urbani papae.@# ) Quod autem sedes episcoporum in ecclesia excelsae constitutae, et praeparatae inveniuntur in throno, speculationem, et potestatem judicandi, et solvendi, atque ligandi a Domino sibi datam materiae docent. Unde ipse Salvator in Evangelio ait: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo. Et alibi: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta erunt. Ideo ista praetulimus, charissimi, ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum, in eisque Dominum veneremini, et eos ut animas vestras diligatis, et quibus illi non communicant non communicetis, et quos ejecerint non recipiatis. Valde enim timenda est sententia episcopi, licet injuste liget, quod tamen summopere praevidere debet. CAP. 2.-- #Episcopus cum excommunicare vel anathematizare aliquem pro certis et manifestis sceleribus dispositum habet, post lectionem Evangelii, clerum et plebem ita debet alloqui.@# (Ex concilio Rhotomag., capite 3.) Noverit charitas vestra, fratres mei, quod quidam vir nomine N. diabolo suadente postponens Christianam promissionem quam in baptismo professus est, per apostasiam conversus post Satanam, cui abrenunciavit, et omnibus operibus ejus, vineam Christi, id est Ecclesiam ejus, devastare et depraedari non pertimescit: pauperes Christi, quos pretioso sanguine suo redemit, violenter opprimens et interficiens, et bona eorum diripiens. Unde, quia filius hujus nostrae Ecclesiae (cui Deo auctore praesidemus) debuerat esse: quia in ea per aquam et Spiritum sanctum renatus est, et inter adoptivos filios Dei adnumeratus, quamvis
null
5ca54e99-8a61-45e5-a487-008bf07de735
latin_170m_raw
null
None
None
None
modo filius diaboli sit imitando diabolum, solliciti ne per negligentiam pastoralem aliqua de ovibus nobis creditis deperiret, pro qua in tremendo judicio ante principem pastorum Dominum nostrum Jesum Christum rationem reddere compelleremur, juxta quod ipse terribiliter nobis comminatur, dicens: Si non annunciaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. Misimus ad eum presbyterum nostrum, et litteras commonitorias semel, et iterum, atque tertio, invitantes eum canonice ad emendationem, et satisfactionem, et poenitentiam, corripientes eum paterno affectu. Sed ipse, proh dolor! diabolo cor ejus indurante, monita salutaria sprevit, et in incoepta malitia perseverans Ecclesiae Dei quam laesit, superbiae spiritu inflatus, satisfacere dedignatur. De talibus itaque transgressoribus, et sanctae religionis pacisque, quam Christus suis discipulis dedit, atque reliquit, violatoribus, praecepta dominica et apostolica habemus, quibus informamur, quid de hujuscemodi praevaricatoribus agere nos oporteat. Ait enim Dominus in Evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum. Fratres, in unumquemque nostrum peccat, qui in sanctam Ecclesiam peccat. Si enim sancta Ecclesia unum corpus est, cujus corporis caput Christus est, singuli autem sumus alter alterius membra: et si cum patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, procul dubio in nos peccat, qui membra nostra laedit. Jubet ergo Dominus, ut frater, id est, Christianus in nos peccans, primo secrete corripiatur, deinde cum testibus redarguatur: novissime in conventu ecclesiae publice conveniatur. Quod si has tres commonitiones, et pias correptiones contemnit, et satisfacere despicit, post haec sit tibi, inquit, sicut ethnicus et publicanus, id est, gentilis atque paganus, ut non jam pro Christiano, sed pro pagano habeatur. Et in alio loco, membrum quod a sua compage resolvitur, et a junctura charitatis dissociatur, et omne corpus scandalizat, Dominus, et abscindi, et projici jubet, dicens: Si oculus, manus, vel pes tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Et Apostolus: Auferte, inquit, malum a vobis. Et iterum: Si quis frater nominatur, et est fornicator, aut adulter, aut homicida, aut rapax, cum hujusmodi, nec cibum sumere licet. Et Joannes dilectus prae caeteris Christi discipulus, talem nefarium hominem salutare prohibebat, dicens: Nec ei Ave dixeris, neque eum in domum receperis. Qui enim ei Ave dicit, communicat operibus ejus malignis. Dominica itaque atque apostolica praecepta adimplentes membrum putridum et insanabile, quod medicinam non recipit, ferro excommunicationis a corpore Ecclesiae abscindamus, ne tam pestifero morbo reliqua membra corporis veluti veneno inficiantur. CAP. 3.-- #Prima excommunicatio.@# (Ex eodem, capite 4.) Igitur quia monita nostra, et crebras exhortationes contemnit, quia tertio secundum Dominicum praeceptum vocatus ad emendationem et poenitentiam venire despexit: quia culpam suam necdum cognovit, nec confessus est, nec missa nobis legatione, qui causam ipsius exquirimus: quia noster parochianus est, veniam postulavit: quia in coepta malitia, diabolo cor ejus indurante, perseverat, et juxta quod Apostolus dicit: Secundum duritiam suam, et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae: idcirco nos eum cum universis complicibus et communicatoribus, fautoribusque suis, judicio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et beati Petri principis apostolorum, et omnium sanctorum, necnon et nostrae mediocritatis auctoritate, et potestate nobis divinitus collata ligandi et solvendi in coelo et in terra, a preciosi corporis et sanguinis Domini perceptione, et a societate omnium Christianorum separamus, et a liminibus sanctae matris Ecclesiae in coelo et in terra excludimus, et excommunicatum, et anathematizatum esse decernimus, et damnatum cum diabolo et angelis ejus, et omnibus reprobis, in igne aeterno judicamus, nisi forte a diaboli laqueis resipiscat, et ad emendationem et poenitentiam redeat, et Ecclesiae Dei, quam laesit, satisfaciat. Et respondeant omnes tertio, Amen: aut, Fiat, fiat; aut, Anathema sit. Debent enim sacerdotes episcopum circumstare, et lucernas ardentes in manibus tenere, quas in conclusionne anathematis, vel excommunicationis projicere debent in terram, et conculcare pedibus. Post haec episcopus plebi ipsam excommunicationem communibus verbis debet explanare, ut omnes intelligant quam terribiliter damnatus
null
8db257d4-9224-47cd-839e-628094824c74
latin_170m_raw
null
None
None
None
sit, et ut noverint quod ab illa hora in reliquum non pro Christiano, sed pro pagano habendus sit: et qui illi quasi Christiano communicaverit aut cum manducaverit, aut biberit, aut cum osculatus fuerit, vel cum eo colloquium familiare habuerit, nisi forte ad satisfactionem et poenitentiam eum provocare studuerit, aut in domo sua eum receperit, aut simul cum eo oraverit, procul dubio similiter sit excommunicatus. Deinde epistolae presbyteris per parochias mittantur, continentes modum excommunicationis. In quibus jubeatur, ut Dominicis diebus post lectionem Evangelii plebibus sibi commissis publice annuncient ipsam excommunicationem, ut ne quis per ignorantiam communicet excommunicato. Oportet etiam ut aliis episcopis ipsa excommunicatio manifestetur. Praecipit enim Toletanum concilium, ut invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus audiatur. Seniori etiam ejus ipsa excommunicatio debet nota fieri. CAP. 4.-- #Item excommunicationis allocutio.@# (Ex concil. Aurelia., cap. 1.) Audistis, dilectissimi, quanta et quam horrida pravitatis ac iniquitatis opera. N. a diabolo instigatus perpetrare non timuerit, et quomodo per apostasiam a totius Christianae religionis cultu profana mente recesserit. Audistis quemadmodum canonice ad satisfaciendum evocatus sit, sed venire distulerit, quomodo frequenter admonitus ut resipisceret a diaboli laqueis, quibus tenetur adstrictus, saluberrimas admonitiones obduratis auribus cordis audire contempserit. Dominus dicit in Evangelio, de tali contumaci fratre, qui ecclesiasticam renuit suscipere correptionem: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi, inquit, sicut ethnicus et publicanus, id est, jam non est computandus inter Christianos, sed inter paganos. Hinc Paulus Domini et magistri doctrinam sequens, Corinthios redarguit, quare cum criminosis ac sceleratis communionem haberent dicens: Vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur vir de medio vestrum, id est, separetur a vestro consortio, qui tale scelus operatus est. Et adjungit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis in unum, et meo spiritu cum virtute Domini mei Jesu, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis. Et post pauca: Scripsi vobis, ne commisceamini fornicariis. Et statim infert. Si is qui frater appellatur, id est Christianus, fornicator est, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Et alibi: Auferte malum ex vobis. Et, infidelis si discedit, discedat. Una enim ovis morbida omnem gregem contaminat; et modicum fermentum totam massam corrumpit, et plerumque unum membrum putridum totum corpus inficit. Et ideo tam perniciosa pestis a corpore Ecclesiae radicitus evellatur. CAP. 5.-- #Excommunicatio secunda.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Dominicis igitur atque apostolicis informati praeceptis, judicio Patris, et Filii ejus Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti, et auctoritate et potestate apostolis apostolorumque successoribus a Deo concessa, una vobiscum praedictum pessimum virum a liminibus sanctae matris Ecclesiae excludimus, et ab omni societate et communione Christiana separamus, separatumque esse in aeternum decernimus, id est, et praesenti saeculo, et in futuro. Nullus ei Christianus Ave dicat aut eum osculari praesumat. Nullus presbyter Missam cum eo celebrare audeat, vel sacrosanctum corpus et sanguinem Domini tradere. Nemo ei jungatur in consortio, neque in aliquo negocio. Et si quis ei se sociaverit et communicaverit ejus operibus malignis, noverit se simili percussum anathemate, his exceptis qui ob hanc causam ei junguntur ut eum revocent ab errore et provocent ad satisfactionem, nisi forte resipuerit, et Dei gratia inspirante ad poenitentiae remedium conversus fuerit, et digna emendatione Ecclesiae Dei quam laesit humiliter satisfecerit. CAP. 6.-- #Item tertia excommunicatio.@# (Ex concilio Turonen., capite 2.) Canonica instituta, et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei violatores, videlicet, raptores, depraedatores, et homicidas. N. in nomine Patris, et Filii et virtute Spiritus sancti, necnon auctoritate episcopis per Petrum principem apostolorum divinitus collata, a sanctae matris Ecclesiae gremio segregamus, ac perpetuae maledictionis anathemate condemnamus. Sintque maledicti in civitate, maledicti in agro, maledictum horreum eorum, et maledictae reliquiae illorum, maledictus fructus ventris eorum, et fructus terrae illorum, maledicti sint ingredientes, et maledicti sint egredientes. Sintque
null
ecd5a0be-c4b0-46b0-b593-7339c99ba47e
latin_170m_raw
null
None
None
None
in domo maledicti, in agro profugi, veniantque super eos omnes illae maledictiones quas Dominus per Mosen in populum divinae legis praevaricatorem se esse missurum intentavit, sintque anathema maranatha, id est, pereant in secundo adventu Domini. Nullus eis Christianus Ave dicat. Nullus presbyter Missam cum eis celebrare praesumat, vel sanctam communionem dare. Sepultura asini sepeliantur, et in sterquilinium sint super faciem terrae. Et sicut hae lucernae de manibus nostris projectae hodie extinguuntur, sic eorum lucerna in aeternum extinguatur: nisi forte resipuerint, et Ecclesiae Dei quam laeserunt per emendationem et condignam poenitentiam satisfecerint. CAP. 7.-- #Excommunicatio quarta.@# (Ex concilio Arausic., capite 5.) Canonica instituta, et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei violatores. N. auctoritate Dei, et judicio sancti Spiritus a gremio sanctae matris Ecclesiae, et a consortio totius Christianitatis eliminamus, quousque resipiscant, et Ecclesiae Dei satisfaciant. CAP. 8.-- #Reconciliatio excommunicati.@# ( #Ex eodem.@# ) Cum aliquis excommunicatus, vel anathematizatus, poenitentia ductus veniam postulat, et emendationem promittit, episcopus qui eum excommunicavit, ante januas Ecclesiae venire debet. et duodecim presbyteri cum eo, qui eum hinc inde circumstare debent. Ubi etiam adesse debent illi quibus injuria vel damnum illatum est. Et ibi secundum leges divinas opportet damnum commissum emendari, aut si jam emendatum est, eorum testimonio comprobari. Deinde interroget episcopus, si poenitentiam juxta quod canones praecipiunt pro perpetratis sceleribus suscipere velit. Et si ille terrae prostratus veniam postulat, culpam confitetur, poenitentiam implorat, de futuris cautelam spondet, tunc episcopus septem Psalmos decantet, cum istis precibus. Kirie eleison. Pater noster. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto, Et de Sion tuere eum. Nihil proficiet inimicus in eo, Et Filius iniquitatis non ap. etc. Esto ei, Domine, turris fortitudinis, A facie inimici. Domine, exaudi orationem meam, Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum, Et cum spiritu tuo. #Oratio.@# Oremus. Praesta quaesumus, Domine, huic famulo tuo dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae a cujus integritate deviarat peccando, admissorum veniam consequendo reddatur innoxius. Per Dominum. #Item alia.@# Majestatem tuam quaesumus, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui non mortem sed peccatorum vitam semper inquiris, respice flentem famulum tuum, attende prostratum, ejus planctum in gaudium tuae miserationis converte, scinde delictorum saccum, et indue eum laetitiam salutarem, ut post longam peregrinationis famem de sanctis altaribus satietur, ingressusque cubiculum regis, in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper. Per Dominum. #Tunc episcopus, apprehensa manu ejus dextera, in ecclesiam eum introducat, et ei communionem et societatem Christianam reddat, et hanc orationem dicat:@# Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas, veniam remissionis evacuas, respice super hunc famulum N. et remissionem sibi omnium peccatorum toto cordis confessione poscentem deprecatus exaudi, innova in eo, piissime Pater, quidquid diabolica fraude violatum est, in unitate corporis Ecclesiae tuae, miserere, Domine, gemituum ejus, miserere lacrymarum ejus, et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia, ad sacramentum reconciliationis admitte. Per Dominum nostrum. Post haec secundum modum culpae poenitentiam ei injungat, et litteras per parochiam dirigat, ut omnes noverint eum in societate Christiana receptum. Aliis etiam episcopis hoc notum faciat. Nullus autem episcopus alterius parochianum excommunicare vel reconciliare praesumat sine conscientia vel consensu proprii episcopi. CAP. 9.-- #Ne episcopi praecipites sint aliquem excommunicare.@# (Ex epist. Evarist. papae, capite 3.) Deus omnipotens, ut nos a praecipitantis prolatione sententiae compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, priusquam manifesta agnosceret, quae dicebantur. Unde ait: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa quaeque quoquo modo judicemus. CAP. 10.-- #De eadem re.@# (Ex synodo Meldensi,
null
818177d4-b553-4215-93db-cba2c443ece8
latin_170m_raw
null
None
None
None
capite 3.) Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa, communione privet ecclesiastica. Sub anathema autem sine conscientia archiepiscopi, aut coepiscoporum, episcopus nullum ponat, nisi unde canonica docet auctoritas: quia anathema aeterna est mortis damnatio, et non nisi pro mortali debet imponi crimine, et illi qui aliter non potuerit corrigi. CAP. 11. #De eadem re.@# (Ex concilio Agathen., capite 4.) Episcopi vero si, sacerdotali moderatione posthabita, innocentes aut in minimis causis culpabiles excommunicare praesumpserint, et ad gratiam festinantes recipere fortasse noluerint, a vicinis episcopis cujuslibet provinciae litteris moneantur, et si parcere noluerint, a communione confratrum usque ad proximam synodum suspendantur, et ibi rationem profecto dent, ne fortasse in excommunicatores, peccatum excommunicati longo tempore morte praeveniatur. CAP. 12.-- #Ut nullus graviter ferat cujus parochianus ab alio episcopo pro certa culpa excommunicatus fuerit.@# (Ex concilio apud Compendium, capite 5.) Placuit etiam pro communi utilitate, et instanti necessitate, ut nullus episcoporum graviter ferat, si ejus parochianum, pro depraedationis causa, alter episcopus excommunicaverit. CAP. 13.-- #De illis qui in parochia consistentes aliquid contra Deum fecerint, quoties ab episcopo ad emendationem vocari debeant.@# (Ex concilio Meldensi, capite 3.) Episcopus in cujus parochia aliquis consistens, aliquid injuste fecerit, semel et bis, atque tertio, si necesse fuerit, vocabit illum sua admonitione per suum nuncium canonice ad emendationem sive compositionem, et ad poenitentiam, ut Deo et Ecclesiae satisfaciat quam laesit. Si autem despexerit atque contempserit ejus admonitionem et saluberrimam invitationem, feriat illum pastorali virga, hoc est, sententia excommunicationis, ut a communione sanctae Ecclesiae omniumque Christianorum sit separatus, usque ad congruam satisfactionem et dignam emendationem. Quam excommunicationem debet idem episcopus seniori illius notam facere, et omnibus suis coepiscopis, et omnibus suis parochianis ne eum recipiant usque ad dignam satisfactionem. CAP. 14.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 6.) Episcopus qui eos quolibet munere vel favore aut negligentia monere aut excommunicare distulerit, qui contra Deum et Ecclesiae pacem faciunt, ut aut revertentes suscipiat, aut contemnentes de Ecclesia ejiciat, excommunicatus habeatur a collegio caeterorum, quousque vel emendationis, vel damnationis eorum ab eo sententia promulgetur. CAP. 15.-- #Quod aliud sit peccare in Deum, aliud in hominem.@# ( #Ex dictis Augusti.@# ) Attendendum est quod Dominus dicit: Si peccaverit in te frater tuus. Aliud est peccare in nos, aliud peccare in Deum. Si in nos aliquis peccaverit, non est nostri arbitrii. Scriptum quippe est: Si peccaverit vir in virum, placari potest ei Deus. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Nos econtrario in Dei injuria benigni et misericordes sumus, et Dei offensam, quasi in nostra potestate sit ejus velle et ejus nolle, impune absque congruenti poenitentiae vindicta donamus: cum tamen quod in nobis commissum est, nec saltem verbum contumeliosum leviterque prolatum sine vindicta pertransire patimur. Dimittamus ergo propter Deum quod in nobis perpetratum est, et quod in Deo commissum est, quia dimittere non possumus, juxta constitutionem sanctorum Patrum, secundum canonicam auctoritatem vindicemus. CAP. 16.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Meldensi, capite 5.) Ut pervasores rerum ecclesiasticarum, qui easdem res contra auctoritatem non solum retinere, verum et crudeliter depopulari noscuntur, quidam enim facultates etiam Ecclesiae in diversa collaboratione et redditibus eas expoliant, sed et pauperes et vicinos et circummanentes immisericorditer affligunt, devastant et opprimunt, ut rapaces qui secundum Apostolum a regno Dei excluduntur, ex criminali et publico peccato publica poenitentia multentur. Quod si hoc agere noluerint, proferatur contra eos apostolica terribilisque sententia qua dicitur: Si quis frater nominatur, et est rapax, cum hujusmodi nec cibum quisquam sumere praesumat: quia iniquum et sacrilegum est, ut Symmachus papa, et post eum beatus Gregorius, Sabino subdiacono scribit: Si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis, suis compendiis tentaverit retinere, secundum statuta canonum ab omni ecclesiastica communione ut sacrilegus debet arceri, donec studeat digna satisfactione quod admisit corrigere. CAP. 17.-- #Quod sanctum sanctorum sit, quidquid Domino offeratur.@# (Ex
null
5c9f1abb-8c19-4340-9ed2-a85d6dc30265
latin_170m_raw
null
None
None
None
decr. Bonifacii papae, capite 5.) Nulli liceat ignorare, omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad jus pertinet sacerdotum. Propter quod: quia inexcusabilis erit omnis qui a Domino et Ecclesia, cui competunt, aufert, vastat, invadit, vel eripit, usque ad emendationem Ecclesiaeque satisfactionem, ut sacrilegus dijudicetur, et si emendare noluerit, excommunicetur. CAP. 18.-- #De illis qui Christi pecunias auferunt vel rapiunt.@# ( #Ex epist. Anacleti papae, cunctis fidelibus missa.@# ) Qui abstulit, inquit, aliquid patri, homicidae particeps est. Pater noster, sine dubio, Deus est, qui nos creavit. Mater vero Ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae auffert, rapit, aut fraudat, homicida est, atque ante Deum homicida deputatur. Qui enim res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus judicandus est. CAP. 19.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Lucii papae, capite 10.) Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizantes apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed etiam omnes consentientes eis: quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt rei judicantur. Augustinus dicit: Qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae proditori comparatur. CAP. 20.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Gangren. capite 8.) Hic qui dederit vel acceperit oblationes altaris, praeter episcopum vel ejus missum, et qui dat et qui accepit, anathema sit. CAP. 21.-- #De eadem re.@# (Ex concilio apud S. Medardum, capite 1.) Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam rapere vel dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, anathema sit. CAP. 22.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Joannis papae, capite 10.) Ut hi qui monasteria et loca Deo sacrata et ecclesias infringunt, et deposita vel alia quemlibet exinde abstrahunt, damnum novies componant, et emunitatem tripliciter, et velut sacrilegi canonicae sententiae subigantur CAP. 23.-- #De his qui domum Dei contemptibilem ducunt.@# (Ex concilio Mogunti., capite 7.) Quisquis fastu superbiae elatus domum Dei ducit contemptibilem, et possessiones Deo sacratas, atque ad honorem Dei sub regiae emunitatis defensione constitutas, inhoneste tractaverit, vel infringere praesumpserit, aut incendia vel vastationes ausu temerario perpetraverit, quasi invasor et violator Ecclesiae Dei, quae est domus Dei vivi, a communione omnium fidelium abscindatur. CAP. 24.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 6.) Si quis cujuscunque munuscula Ecclesiae sanctis scripturarum titulis collecta, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque subripuerit, et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab Ecclesiae catholicae communione pellatur. CAP. 25.-- #Ut res ablatae cum multiplicatione restituantur.@# (Ex decr. Eusebii papae, capite 4.) Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evangelio scriptum est, quod si aliquid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. CAP. 26.-- #Quod ecclesiasticarum rerum incendia et depraedationes pro emunitate sint emendandae.@# ( #Ex epist. Gregor. papae ad Constantinam reg. Galliae.@# ) Cum devotissimam dominam sciam de coelesti vita atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis Dei sunt suggerenda siluero, et te sanctissimam de Ecclesiastica pace sedule non commonuero. Nimis me Juliani fratris et coepiscopi nostri proclamatio nuper contristavit, maxime cum villae suae videlicet Ecclesiae a nequissimis praedonibus sint depraedatae, atque nocturnis incendiis more furum combustae: et dum idem maligni, juxta nostri praedecessoris Bonifacii decreta, pro emunitate illud emendare noluerint, dum et saeculi leges haec eadem ita habere voluerint, lege vulgari teste, in qua sic scribitur: Si quis manu armata usque ad quatuor homines in vicum alterius ad malefaciendum venerit, ille qui prior est illicita praesumptione componat solidos DCCCC, sequaces vero ejus unusquisque
null
126b9639-6fa6-4ecf-8a59-d10460d98283
latin_170m_raw
null
None
None
None
solidos LXXX; si vero ibi incendium fecerint, sibi nonam componant, praedam vero in quadruplum restituant. Si saeculi leges talem justitiam habere voluerint, lex divina cur inferior esse debebit, cum in ipsius veritatis praesentia a Zachaeo collaudatum sit, si aliquem defraudaret, ut in quadruplum restitueret? Et quia summum in regibus bonum est justitiam colere, ac sua quique jura servare, et in subjectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri, quod vos et diligere, et omnino confidimus studere: quapropter excellentiae tuae mense novembri praesentis anni, secunda indictione, Petrum et coepiscopum a gremio sanctae Romanae Ecclesiae transmittimus, ut fratribus ejusdem provinciae in unum congregatis, emunitas et praesumptio et sacrilegium canonica autoritate, et vestra regia dignitate talem terminum accipiant, ne posthac membra diaboli, filii nequam, in sancta Ecclesia te etiam ibi regnante talia praesumant. CAP. 27.-- #De rebus ecclesiasticis quomodo restitui debeant.@# (Ex decr. Eusebii, capite 8.) Et in legibus saeculi cautum habetur. Qui rem surripit alienam, illi cujus res dirempta est, in undecuplum quae sublata sunt restituat. Et in lege divina legitur. Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui: et dicit omnis populus, Amen. Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque damnatione. Pacem, et non damnum aut injustitiam alicujus sectamini in invicem, et in omnes. Proinde si quis ecclesiasticas oblationes, et quod Deo consecratum fuerit, rapuerit, vel consenserit facientibus, ut sacrilegus dijudicetur, et damnum in quadruplum restituat, et canonice poeniteat. CAP. 28.-- #Quod sacrilegi sint Ecclesiarum praedones.@# (Ex concilio Mogunti, capite 3.) Sacrilegi sunt Ecclesiarum praedones. Unde et in concilio Agathensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: Amico quippiam rapere furtum est: Ecclesiae vero fraudari vel abstrahi surripique sacrilegium. Omnes enim contra legem facientes, resque Ecclesiae diripientes, vel Ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames, sacrilegique habendi sunt. CAP. 29.-- #De eadem re.@# ( #Ex epist. Pii papae Italicis fratribus missa.@# ) Ad sedem autem apostolicam perlatum est, quod sint inter vos contentiones et emulationes, et praedia divinis usibus tradita, quidam humanis applicent usibus, et Domino Deo cui tradita sunt ea subtrahant, et suis usibus inserviant. Quapropter ab omnibus illa usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sub secretis coelestibus judicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, sacrilegus habeatur, et sicut sacrilegus judicetur. Ipsos autem qui hoc agunt: clericos ac Domini sacerdotes persequi eosque infamare audivimus, ut malum super malum addentes deteriores fiant, non intelligentes quod Ecclesia Dei in sacerdotibus consistat, et crescat in templum Dei: et sicut cui Ecclesiam Dei vastat ejusque praedia et donaria expoliat et invadit, fit sacrilegus, sic et ille qui ejus sacerdotes insequitur, sacrilegii reus existit et sacrilegus judicatur. CAP. 30.-- #De his qui truncationes membrorum, depraedationes et domorum incendia fecerint.@# ( #Ex decr. Eutychian. papae.@# ) Si quis membrorum truncationes, domorum incendia fecerit, sive facere jusserit, aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter vel amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non emendaverit, ab Ecclesia se privatum cognoscat. Si vero post secundam et tertiam conventionem, cuncta in quibus arguitur non emendaverit, tanquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum collegio separetur. CAP. 31.-- #Quod cum excommunicato orare non liceat.@# ( #Ex dictis S. Isidori.@# ) Cum excommunicato, neque orare, neque loqui, nisi ea quae ad eamdem excommunicationem pertinent, neque vesci cuique liceat. CAP. 32.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Si quis frater, aut palam aut absconse cum excommunicato fuerit locutus, communem statim cum eo excommunicationis contrahet poenam. CAP. 33.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Fructuosi episcopi.@# ) Cum excommunicato nullus loquatur, neque qualibet eum compassione vel miseratione refoveat, neque ad contradictionem, vel superbiam confortare praesumat. CAP. 34.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Antioch., capite 2.) Cum excommunicatis non licet communicare, nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes
null
7b818d4d-fa2f-4b34-83b6-a90ab70e5bf4
latin_170m_raw
null
None
None
None
orationes ecclesiae, ubi simul orandum est. Si quilibet autem ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam iste privetur communione. CAP. 35.-- #De eadem re.@# ( #Ex canone apostolorum.@# ) Si quis cum excommunicato, saltem in domo, simul oraverit, iste communione privetur. CAP. 36.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Nicaeno, capite 5.) De his qui communione privantur, seu ex clero, seu ex laicali ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineatur, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Requiratur autem ne pusillanimitate aut contentione, vel alio quolibet vitio episcopi videatur a communione seclusus. CAP. 37.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Antioche capite 6.) Si quis a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis episcopis, quam suo reconcilietur episcopo. CAP. 38.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Calist. papae, capite 3.) Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis examinationem justam, nec cum eis in oratione, aut cibo, vel potu, aut osculo communicet, nec Ave eis dicat: quia quicunque in his, vel aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem, et ipse simili excommunicationi subjaceat. CAP. 39.-- #De eadem re.@# ( #Ex concilio Antioche.@# ) Non autem liceat communicare incommunicatis, neque per domos ingredi, et cum eis orare, qui Ecclesiae in oratione non participant, nec in alteram Ecclesiam recipi, qui ab alia excommunicantur. Quod si visus fuerit quilibet episcoporum, vel presbyterorum, aut diaconorum, vel etiam qui in canone detinentur, incommunicatis communicare, et hunc oportet communione privari, tanquam Ecclesiae regulas confundentem. CAP. 40.-- #De eadem re.@# ( #Ex decr. Fabiani papae episcopis Galliae missis.@# ) Si quis sponte communicaverit excommunicato, verbo, oratione, in cibo, vel potu, XL dies poeniteat in pane, sale, et aqua. Qui vero eis communicaverit in homicidiis, vel flagitiis, reus erit irae, et vindictae Dei omnipotentis quem spernit: quia haec omnia divina ei voce interdicta sunt, et, secundum Apostolum, obedire Deo oportet magis quam hominibus; et secundum quod deliquit, digne juxta decreta canonum poeniteat: et si poenitere noluerit, excommunicetur. CAP. 41.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Meldensi, capite 10.) De his qui pro delicto suo a communione separantur, ita placuit, ut in quibuscunque locis fuerint exclusi, eodem loco consequantur communionem. CAP. 42.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Rotoma., capite 3.) Sunt aliqui qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur, et ab aliis ecclesiasticis, vel laicis praesumptione, in communionem accipiuntur, quod omnino sanctum Nicaenum concilium, simul et Chalcedonense, necnon et Antiochenum atque Sardicense fieri prohibent. CAP. 43.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Carthag., capite 9.) Augustinus episcopus legatus Numidiae provinciae dixit: Hoc statuere dignemini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et sive ab episcopo aliquo vel presbytero fuerint in communionem suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientibus sui episcopi regulare judicium. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet. CAP. 44.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 73.) Qui communicaverit, vel oraverit cum excommunicato: si laicus est, excommunicetur, si clericus, deponatur. CAP. 45.-- #De illis qui ex alia parochia sunt, et depraedationes faciunt.@# (Ex concilio Meldensi, capite 2.) De illis autem, qui infra parochiam beneficium aut haereditatem habent, et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes peragunt, placuit ut excommunicentur, nec ante ex parochia exeant, quam quae perpetrarunt digne emendent. Quorum excommunicatio seniori eorum, et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiant antequam illuc redeant, ubi rapinam fecerunt, et omnia pleniter emendent. CAP. 46.-- #De illis qui defendunt delinquentes.@# ( #Ex dictis Basilii episcopi.@# ) Qui consentit peccantibus, et defendit alium delinquentem, maledictus erit
null
d54fda83-9b5e-40ec-a0e8-fb9fde264344
latin_170m_raw
null
None
None
None
apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima. Hinc et quidam sanctissimus Pater ait: Si quis errori alterius consenserit, sciat se cum illo simili modo culpabilem judicandum, et excommunicandum. CAP. 47.-- #De illis qui intra annum causam suam tractare neglexerint.@# (Ex decr. Gelasii, pap. capite 2.) Quicunque igitur intra anni spacium civiliter, sive publice causam suam coram suis excommunicatoribus non peregerint, ipsi sibi audientiae clausisse aditum videantur. Quod si obstinato animo sine communione defuncti fuerint, nos illius causam, juxta beati Leonis praedecessoris nostri sententiam, divino judicio reservantes, quibus vivis non communicavimus, mortuis non communicare possumus. CAP. 48.-- #De eadem re.@# (Ex decr. ejusdem, capite 13.) Hi sane, qui ante audientiam communicare tentaverint, donec per poenitentiam reatum suum defleant, ad communionem nullo modo reducantur, excepto mortis interitu urgente. Qui vero excommunicato scienter communicaverit, et amodo saltem in domo simul oraverit, atque latebras defensionis, ne cominus ad satisfactionem perducatur, praebuerit, donec ab excommunicatore poenitentiam suscipiat, corporis et sanguinis Domini communione privatum se esse cognoscat, et delictum secundum canones poeniteat. CAP. 49.-- #Ut notentur excommunicatorum nomina, et in foribus ecclesiae praefigantur.@# (Ex decr. Honorii papae, capite 11.) Curae sit omnibus episcopis, excommunicatorum nomina omnino tam vicinis episcopis quam suis parochianis pariter indicare, eaque in celebri loco posita prae foribus ecclesiae, cunctis convenientibus, inculcare, quatenus in utraque diligentia, et excommunicatis ubique ecclesiasticus auditus excludatur, et excusationis causa omnibus auferatur. CAP. 50.-- #De episcopo, qui ante damnati absolutionem obierit.@# (Ex concilio Epaonensi, capite 10.) Si episcopus ante damnati absolutionem, obitu rapiatur: correptum, aut poenitentem successorem licebit absolvere. CAP. 51.-- #De illis qui excommunicati moriuntur.@# (Ex eodem, capite 11.) Si aliquis excommunicatus fuerit mortuus, qui jam sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo, aut in via, faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis. CAP. 52.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Leonis papae, capite 21.) Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium non differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. CAP. 53.-- #De furibus et furtis.@# #Ex dictis August.@# ) Dixit Dominus ad Moysen: Accipiat unusquisque a proximo, et proxima vasa argentea, et aurea, et vestes, etc. Non hinc quisque exemplum sumendum putare debet ad expoliandum proximum, hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret. Nec Israelitae fecerunt, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt, quemadmodum cum minister occidit eum quem judex jussit occidi. CAP. 54.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Poenale est occulte auferre, multo majoris poenae est visibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, sive occulte, seu palam, habet praeceptum suum. Furti enim nomine pene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit, qui furtum prohibuit, sed sub furti nomine rapinam intelligi voluit. A parte enim totum significavit quidquid aufertur. CAP. 55.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Hierony.@# ) Fur autem non solum in majoribus, sed in minoribus etiam judicatur. Non enim quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur: quomodo in fornicatione, non idcirco diversa fit fornicatio, si mulier pulchra aut deformis, ancilla aut ingenua, pauper aut opulenta: sed qualiscunque illa fuerit, una est fornicatio. Ita in furto, quantumcunque quis abstulerit, furti crimen incurrit. CAP. 56.-- #De eadem re.@# ( #Ex poenitentiali Theodori.@# ) Si quis per necessitatem furatus fuerit cibaria, vel vestem, vel pecus propter famem, aut per nuditatem, poeniteat hebdomadas tres: si reddiderit, non cogatur jejunare. CAP. 57.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Aurelia, capite 8.) Nam si quis publicam rapinam seu furtum fecerit, publicam inde agat
null
026dca76-52bc-4288-ad5a-e51ed3e09081
latin_170m_raw
null
None
None
None
poenitentiam, juxta sanctorum canonum sanctiones. Si vero occulte, sacerdotum concilio poeniteat: quoniam raptores, ut Apostolus ait, nisi inde veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius judicetur: quia quamvis ultio furum et raptorum ad comites respiciat, poenitentia tamen ad episcopos pertinet. CAP. 58.-- #De eadem re.@# ( #Ex poenitentiali Theodori.@# ) Si quis furtum capitale commiserit, id est, quadrupedia tulerit, vel casas effregerit, septem annos poeniteat: et quod furatum est, reddat. Si quis vero de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat quod tulit, et annum unum poeniteat, vel si quis sepulchrum violaverit, VII annos poeniteat, tres ex his in pane et aqua. CAP. 59.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Triburi., capite 5.) Fures et latrones, si in furando et praedando occiduntur, visum est pro eis non orandum. Si comprehensi, aut vulnerati, presbytero, vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus. CAP. 60.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Aurelian., capite 1.) Si fur aut latro captus in praeda, absque occasione potest comprehendi, et tamen interficitur: quia ad imaginem Dei creati, et in nomine ejus baptizati sunt, interfectores eorum XL diebus non intrent Ecclesiam: lanea veste induti, ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a thoro, a gladio, et equitatu se abstineant. In III. V. feria, et sabbato, aliquo genere leguminum, vel holerum, et pomis, parvisque pisciculis cum mediocri cervisia vicissim utantur et temperate. Sin autem a veridicis comprobatur testibus, quod sine odii meditatione se, suaque liberando diaboli membra interficiunt, et capi non poterant, poenitentiam pro homicidio eis injungimus, nisi ipsi voluerint aliquid quod humanitatis est facere: et si presbyter est, non deponatur, cunctis tamen vitae suae diebus poenitentiam agat. CAP. 61.-- #De eadem re.@# ( #In Exodo dicitur.@# ) Si infringens fur domum, sive effodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, venundabitur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. CAP. 62.-- #De servo qui fugerit Dominum suum.@# ( #Ex epist. Hierony.@# ) Ex epistola Hieronymi, ad Pacasium Alexandrinum. De servo qui fugerit dominum suum interrogabas, si ille in illa fuga mortuus fuerit, utrum liceret pro eo orare, an non. Hoc in divinis libris non invenimus prohibitum, sed tamen scimus ab apostolis firmiter praeceptum, ut servi subditi sint in omni timore dominis: non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Et in Gangrensi concilio ita scriptum est: Si quis servum sub praetextu divini cultus doceat dominum proprium contemnere, ut discedat ab ejus obsequio, anathema sit. Unde datur intelligi quod si ille anathema meruit, qui docet servum proprium dominum contemnere et ab ejus obsequio recedere, quanto magis ille qui Dominum spernit et ejus servitio subdi noluerit? Sed tamen distantia est inter illum qui per superbiam fecerit, et illum qui per necessitatem coactus crudelitate domini sui. CAP. 63.-- #De clericis, si in demotiendis sepulcris comprehensi fuerint.@# (Ex concilio Toletan. 5, capite 45.) Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit deprehensus: quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur, oportet in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri, et poenitentiae triennio deputari. CAP. 64.-- #De clericis, aut monachis, si furtum fecerint.@# (Ex concilio Agathen., capite 2.) Si quis clericus aut monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut junior virgis caesus, tanti criminis reus, nunquam officium ecclesiasticum excipiat. Si vero jam ordinatus in hoc facinore fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, sola communio. CAP. 65.-- #De illis qui de ministerio Ecclesiae aliquid
null
87c4f7c9-c3d5-4419-8b62-00e7f0f6ff69
latin_170m_raw
null
None
None
None
furati fuerint.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# ) Si aliquis de ministerio Ecclesiae quolibet modo aliquid furatus fuerit, VII annos poeniteat. CAP. 66.-- #De monachis si de furto infamati fuerint, quomodo se expurgare debeant.@# (Ex concilio Wormatiensi, capite 10.) Saepe contingit, ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur. Idcirco statuimus, ut quando ipsi fratres de talibus se expurgare debuerint, missa ab abbate celebretur, vel ab aliquo praesentibus fratribus, et sic expleta missa, omnes communicent in haec verba: Corpus Domini sit mihi ad probationem hodie. CAP. 67.-- #De illis qui colonorum flagella defendunt.@# (Ex concilio Elibertan., capite 9.) Decrevit sancta synodus ut episcopus ac ministri episcoporum pro criminibus colonos flagellare cum virgis potestatem habeant, propter metum aliorum, ut ipsi criminosi corrigantur, ut vel inviti poenitentiam agant, ne aeternaliter pereant. Si vero seniores ipsorum colonorum indigne tulerint, et aliquam vindictam exinde exercere voluerint, aut eosdem colonos ne distringantur defendere praesumpserint, sciant se excommunicationis ecclesiasticae sententia feriendos. CAP. 68.-- #De episcopis qui apud Romanam sedem accusati fuerant, quod cum excommunicatis communicatis communicarent.@# ( #Ex concilio apud Altheim habito, cui interfuit Conradus rex.@# ) Regno Conradi piissimi et Christianissimi regis quinto, congregata est sancta generalis synodus apud Altheim in pago Rethia, praesente videlicet domini Joannis papae apocrisiario sanctae Ortensis Ecclesiae Petro venerabili episcopo. Hoc quatenus aliquo modo diabolica semina in nostris partibus exorta exstirpare, et nefandissimas machinationes quorumdam perversorum hominum sedare, et eliminando purgare deberet. Transacto igitur triduano jejunio, et sacris lithaniis more debito celebratis, convenimus in Ecclesia sancti Joannis Baptistae, et moesti consedimus. Tum demum praefatus S. Petri, et domini Joannis papae missus, proferens chartam apostolicis litteris inscriptam qua monebamur, arguebamur, et instruebamur, de omnibus ad veram religionem Christianae fidei pertinentibus. Quae omnia, ut justum et dignum erat, humiliter accepimus, diligenter tractavimus, et devoto affectu omnimodo amplectebamur. Ergo evangelicam praeceptionem et institutionem saluberrimam lacrymabili voce protulimus, qua arguebantur Pharisaei et Scribae: Mundate, inquit, prius quae intus sunt. Et item: Ejice primum trabem de oculo tuo. Ac propheticum illud: Ruina populi, sacerdotes mali. Perpendentes, et discutiendo nosmetipsos inspicientes, et in medium poenitentiae sanctae digno fructu ad terram nos projicientes, deflevimus negligentias innumerabiles et peccata nostra gravissima. Deinde hortatu domini Petri contra nosmetipsos, et vitia irati, adjuvante primo sancto Spiritu, et miserante, capitula infra notata ad correctionem tam nostram quam Christiani populi statuendo collegimus. CAP. 69.-- #De episcopis qui subjectos seducunt communicantes cum excommunicatis.@# (Ex eodem concilio, capite 6.) Scimus sacra autoritate scriptum, qui excommunicato communicaverit, excommunicetur. In hoc nos fatemur episcopi, et presbyteri, et clerici poenaliter peccasse, quod in posterum Deo, auxiliante, et emendare et evitare cupimus, et praecipimus. CAP. 70.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 7.) Placuit sanctae synodo hunc errorem quasi impium ab Ecclesia amovere: quia animarum curam a Domino accepimus, non pecuniarum. Inde et reddituri sumus Deo rationem, et accepturi propter suam misericordiam aeternam retributionem, vel justam damnationem. CAP. 71.-- #De episcopis ut non sint malum exemplum populo.@# (Ex eodem, capite 8.) Bonum exemplum populis, seipsos episcopi vel sacerdotes debent praebere, et ostendere non solum dictis, verum et factis. Propter hoc enim statuimus, minime unquam in posterum contra sacra statuta aliquo modo communicemus excommunicatis, et dijudicimus nosmetipsos, quatenus in futuro non judicemur a Domino. Sequi cupimus dicta et statuta sancti Gregorii papae, et poenitentiam dignam agere volumus secrete in monasterio: quia publice nequimus: in futuroque praedicta omnibus modis Deo propitio vitare volumus. Eamdemque legem statuentes presbyteris, diaconibus, et omni clero, si de gradu deponi noluerint, ut fideliter observent, et aliis servare praedicent. CAP. 72.-- #De correctione episcoporum qui cum excommunicatis communicaverunt.@# (Ex eodem, capite 9.) Auctoritate apostolica firmamus dicta et praecepta sanctorum canonum, et interdicimus, quam diu quis excommunicatus sit, ut nullus nostrorum episcoporum ei audeat communicare, vel cum eo in ecclesia orare. Et laici qui
null
6176cd7a-fd52-45e7-b559-b1a724a17a87
latin_170m_raw
null
None
None
None
secuti sunt nos, ut dicunt, errando et sequendo nos modo, nos aut nosmetipsos per poenitentiam macerantes corrigendo, et viam eis vitae praedicantes, et aperientes: ut resipiscant a diaboli laqueis, a quibus per nostra mala exempla capti tenentur, et ad veram matrem Ecclesiam per poenitentiam revertantur. CAP. 73.-- #De his qui contemnunt bannum ab episcopis impositum.@# (Ex concilio Tribur., cui interfuit rex Arnolfus, capite, 8.) Nemo contemnat neque transgrediatur bannum ab episcopis superimpositum. Sciat et abhorreat in epistola B. Clementis dictum, contra se scriptum: Si vobis episcopis non obedierint omnes, tam majoris quam et inferioris ordinis, atque reliqui populi tribus, et linguae, non solum infames, sed et extorres a regno Dei, et consortio fidelium, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt, et audiant ipsum Dominum in Evangelio dicentem: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Quapropter nos evangelicam et apostolicam considerantes auctoritatem, non quaestum pecuniarum, sed lucrum quaerentes animarum, statuimus et confirmamus, ut si quis post hanc hujus sancti concilii definitionem inventus fuerit corrupisse bannum ab episcopis impositum, XL dierum castigatione corripiatur tantum in pane, et sale, et aqua. CAP. 74.-- #De eo pro quibus causis quemlibet hominem anathematis vinculo ligari oporteat@# (Ex eodem, capite 30.) Quaesitum est in eadem synodo, pro quibus causis quemlibet hominem episcopali auctoritate, vinculo anathematis ligari oporteat, atque unanimi cunctorum sententia decretum est, pro his tribus criminibus fieri debere: cum ad synodum canonice jussus venire contemnit. Aut postquam illuc venerit, sacerdotalibus respuit obedire praeceptis. Aut ante finitam causae suae examinationem a synodo profugus abire praesumit. CAP. 75.-- #De illis qui furtum et rapinam exercuerint.@# (Ex eodem, capite 31.) Tranquillitatem sanctae Dei Ecclesiae inquietari, et pacem fraternam infestari testantur, fures et latrones, qui ambulant inter nos ovina pelle obumbrati, sed lupina mente recedunt alienati, saeva mente res Ecclesiarum adducti rapientes, et gregem Dominicum spoliando lacerantes, de quibus Salvator in Evangelio commemorat: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, ille fur est et latro. Atque subjunxit: Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ubi quamvis haereticos qui fidem furantur Ecclesiae designet, tamen insecutione furum et latronum, turbatam monstrat pacem Ecclesiarum. De talibus Apostolus ad Philippenses: Videte canes, videte malos operarios. Canes vocavit, qui non habent verecundiam. Malos operarios: quia nulla faciunt quae pietati conveniant. Et Dominus per prophetam Isaiam: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam. Unde nos quae Dominus diligit diligentes, et quae odio, habentes, statuimus et judicamus, ut si quis post haec evangelica et apostolica atque prophetica verba, et definitionem pacatissimae synodi, inventus fuerit furtum aut rapinam exercere, et in ipso diabolico actu mortem meretur incurrere, nullus pro eo praesumat orare, aut eleemosynam dare. Et eleemosyna pro eo data in memoriam clericorum nec pauperum veniat, sed execrabilis sordescat. Beatus Augustinus de talibus horribilem profert sententiam, dicens: Nemo te post mortem tuam fideliter redimit: quia tu te redimere noluisti. Si autem ille fur, vel latro, vulneratus elabitur, et exspectatione mortis desperatus putatur, atque reconciliari se mysteriis sacrosanctis habitu corporis, et voluntate piae mentis deprecatur, Deoque et sacerdoti vita comite emendationem, et actum confitetur, communionis gratiam non negamus tribuendam. CAP. 76.-- #De illis qui in patibulis suspenduntur.@# (Ex concilio Mogunti., capite 5) Quaesitum est ab aliquibus fratribus de his qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus, post confessionem Deo peractam. utrum cadavera illorum ad Ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et Missae celebrandae, an non. Quibus respondemus: Si omnibus de peccatis suis parum confessionem agentibus, et digne poenitentibus communio in fine secundum canonicum jussum danda est, cur canones eis qui pro peccatis suis poenam extremam persolvunt, et confitentur, vel confiteri desiderant? Scriptum est enim: Non judicat Deus bis in id ipsum CAP. 77.-- #De episcopis qui cum excommunicatis communicaverint.@# (Ex concilio apud Erphesfurt., cui interfuit Henricus rex, capite 9.)
null
5158453f-ea0b-4b47-abcf-c1efafd8e24c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Decrevit sancta synodus cum consilio serenissimi principis, si deinceps aliquis episcopus sui ministerii oblitus, sciens cum excommunicato communicaverit sive in salutatione, sive in oratione, sive in juxta confortatione, sive in cibo, sive in potu, excommunicatus habeatur, tam a principe, quam a caeteris omnibus, quousque in proxima synodo audiatur, et Deo et Ecclesiae satisfacere cogatur. CAP. 78.-- #De clericis qui fugerint Ecclesias suas, et de servis qui dominos proprios fugerint.@# (Ex concilio apud Altheim habito, cui interfuit Conradus rex, capite 27.) Sanctus Gregorius dicit: Clericum fugientem ab Ecclesia sua, vel servum fugientem dominum proprium, et nolentem reverti, judicamus communione privari, quoadusque ad propriam Ecclesiam, vel ad dominum suum redeat. Et item: Clericum fugitivum suo episcopo vel domino suo decernimus apostolica sententia restitui, vel excommunicari, una cum illis qui ei communicaverint FINIS LIBRI UNDECIMI. LIBER DUODECIMUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Ut multiplicia genera juramentorum exstirpentur. 2. De illis qui nomen Dei in vanum sumunt. 3. De illis qui per cupiditatem perjurium fecerint. 4. De illis qui jubentibus dominis suis perjurium fecerint. 5. De illis qui pejerant se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, aut non consecrata. 6. De illis qui pro vita redimenda perjurium fecerint. 7. De illis qui injusta vota juramento firmaverunt. 8. De eadem re. 14. De illis qui per capillum Dei, aut caput jurant, 9. Quod Deus sic juramenta perceperit, ut ille cui jurata fuerint. 10. De illis qui se scienter pejeraverint. 11. Quod unusquisque jejunus jurare debeat. 12. De eadem re. 13. Qualem poenitentiam perjuri accipere debeant. vel alio modo blasphemia contra Deum immortalem utuntur. 15. De juramento Herodis. 16. De illis qui odium sempiternum inter se juramento firmaverint. 17. De illis qui incaute juraverint. 18. Qualiter sacerdotes jurare debeant. 19. Quo tempore jurare liceat. 20. De illis qui sacramentum regis violant. 21. De eadem re. 22. De illo qui audierit vocem pejerantis, et assensum praebet. 23. De hoc quod Apostolus Spiritum sanctum testificatus est. 24. De eadem re. 25. Quod definitio injusta solvenda sit. 26. De eadem re. 27. De eadem re. 28. Ut omnibus modis cavendum sit mendacium. 29. Item de juramento. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DUODECIMUS. #DE PERJURIO.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de juramento et perjurio, de jurandi facilitate ejusque periculo, deque improbis juramentis infringendis agitur. CAP. 1.-- #Ut multiplicia genera juramentorum extirpentur.@# (Ex concilio Meldensi, capite 10.) Ut multiplex juramentorum, et perjuriorum confusio, per quam multae fidelium animae in toto hoc regno perditae esse noscuntur, quam sit detestanda et Deo odibilis, attentus omnibus annuntietur. Tantum namque hoc malum est, ut ad sanctuaria martyrum ubi diversorum aegritudines sanantur, ibi perjuri, licet manifeste interdum vexari non videantur, justo Dei judicio a daemonibus arripiantur. Et sicut sanctus dicit Gregorius, ad horum corpora aegri veniunt et curantur, et perjuri a daemonio vexantur. CAP. 2.-- #De illis qui nomen Dei in vanum sumunt.@# ( #Ex dictis Hieronym.@# ) Habemus in lege Domini scriptum: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, et ne assumes nomen Dei tui in vanum. Ideo admonendi sunt omnes, ut diligenter caveant perjurium, non solum in altari, seu sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela. Item cavendum est, ne aliquis plus aurum honoret quam altare, ne ei Dominus dicat: Stulte, quid est majus, aurum an altare quod sanctificat aurum CAP. 3.-- #De illis qui per cupiditatem perjurium fecerint.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# ) Si quis per cupiditatem pejeraverit, omnes res suas vendat, pauperibus et distribuat, et monasterium ingressus, jugi poenitentiae se subdat. CAP. 4-- #De illis qui jubentibus dominis suis perjurium fecerint.@# (Ex decr. Pii papae, capite 2.) Qui compulsus a domino pejerat se sciens, utrique sint perjuri, et dominus
null
6b229628-0f69-453e-aba4-06d8a3afa941
latin_170m_raw
null
None
None
None
et miles: dominus, quia praecepit miles, quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat, et VII sequentes annos. Si servus ejus est, tres quadragesimas et legitimas ferias poeniteat. CAP. 5.-- #De illis qui pejerant se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, aut non consecrata.@# ( #Ex poenitentiali Theodo.@# ) Qui pejerat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, III annos poeniteat. Si vero in cruce non consecrata, annum unum poeniteat. Qui autem seductus fuerit, et ignorans se pejeraverit, et postea cognoscit, tres quadragesimas poeniteat. CAP. 6.-- #De illis qui pro vita redimenda perjurium fecerint.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# ) Si quis coactus pro vita redimenda, vel pro qualibet causa, vel necessitate se pejerat: quia plus corpus quam animam dilexerat, tres quadragesimas. Alii judicant tres annos, unum ex his in pane et aqua, poeniteat. CAP. 7.-- #De illis qui injusta vota juramento firmaverint.@# (Ex concilio Toletan., capite 9.) Necesse enim est, ut male jurans, dignam poenitentiam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vanum: quia in Exodo scriptum est: Nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et in Levitico: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, ego Dominus. Malum tamen quod facturum se sacramento devoverat, omnino non faciat: quia stulta vota frangenda sunt. CAP. 8.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Fabiani papae, capite 11.) Quicunque sciens se pejeraverit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem annos sequentes poeniteat, et nunquam sit sine poenitentia, et nunquam in testimonium recipiatur, et post haec communionem percipiat. CAP. 9.-- #De eodem re.@# (Ex decr. Pelagii papae, capite 11.) Si quis se pejeraverit, et alios sciens in perjurium duxerit, XL dies in pane et aqua, et VII sequentes annos poeniteat, et nunquam sit sine poenitentia. Et alii si conscii fuerant, similiter poeniteant: sin autem, singuli ut perjurium non sponte commissum, poeniteant. CAP. 10.-- #Quod sic Deus juramenta perceperit, ut ille cui jurata fuerint.@# ( #Ex dictis S. Isidori.@# ) Sicut mentiri non potest qui non loquitur, sic pejerare non potuerit qui jurare non appetit. Cavendum igitur est juramentum, nec eo utendum, nisi sola necessitate. Non est contra Dei praeceptum jurare, sed dum usum jurandi facimus, perjurii crimen incurrimus. Nunquam ergo jurat, qui pejerare timet. Multi dum loquuntur, jurare semper delectantur, dum oporteat hoc tantum esse in ore, Est, est, Non, non. Amplius enim quam est, et non est, a malo est. Multi ut fallant pejerant, ut per fidem sacramenti fidem faciant verborum: sicque fallendo dum pejerant, et mentiuntur, hominem incautum decipiunt. Interdum et falsis lacrymis seducti decipimur, et creditur dum plorant, quibus credendum non erat. Plerumque sine juramento loqui disponimus, sed incredulitate eorum qui non credunt quod dicimus, jurare compellimur, talique necessitate jurandi consuetudinem facimus. Sunt multi ad credendum pigri, qui non moventur ad fidem verbis. Graviter autem delinquunt, qui sibi loquentes jurare cogunt. Quacunque arte verborum quisque juret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur intelligit. Dupliciter autem reus erit, qui et Dei nomen in vanum adsumit, et proximum dolo capit. Non est conservandum sacramentum quod malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur. Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Jurare, est Dei illa providentia, quae statuit non evellere statuta. Poenitentia autem Dei, rerum mutatio est. Non poenitere autem, statuta non revocare, ut est illud: Juravit Dominus et non poenitebit eum, id est, quae juravit non mutabit. CAP. 11.-- #De illis qui scienter se pejeraverint@# ( #Ex poenitentiali Theodo.@# ) Si quis suspicatur quod ad perjurium inducatur,
null
9b4adad9-9a4a-4ad2-b780-a95208ce3a7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
et tamen ex consensu jurat, XL dies poeniteat, et VII sequentes annos, et nunquam sit sine gravi poenitentia. CAP. 12.-- #Quod unusquisque jejunus jurare debeat.@# (Ex decr. Cornelii papae, capite 5.) Sed et nobis honestum etiam et justum videtur, ut qui in sanctis audet jurare hoc jejunus faciat, cum omni honestate et timore Dei, et ut pueri ante quatuordecim annos non cogantur jurare. CAP. 13.-- #De eadem re@# (Ex concilio Aureli., capite 10.) Et hoc sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad sacramenta accedant. CAP. 14.-- #Qualem poenitentiam perjuri accipere debeant.@# (Ex decr. Eutychian. papae, capite 26.) Praedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege, et prophetis, et in Evangelio prohibitum. Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuris poenitentiae modum imponere. Qui etiam nosse debent, talem de perjurio poenitentiam imponere debere, qualem et de adulterio, de fornicatione, de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis. Si quis vero perpetrato perjurio. aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiam longam, ad confessionem venire noluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, atque bibat, neque oret, neque in sua domo eum recipiat. CAP. 15.-- #De illis qui per capillum Dei, aut caput jurant, vel alio modo blasphemia contra Deum immortalem utuntur.@# (Ex decr. Pii papae, capite 5.) Si quis per capillum Dei, vel caput juraverit, vel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si est ex ecclesiastico ordine, deponatur: si laicus, anathematizetur: et si quis per creaturas juraverit, acerrime castigetur, et juxta id quod synodus dijudicaverit poeniteat. Si quis autem talem hominem non manifestaverit, non est dubium quod divina condemnatione similiter coerceatur. Et si episcopus ista emendare neglexerit, a synodo corripiatur. CAP. 16.-- #De juramento Herodis.@# ( #Ex dictis Hieronym.@# ) Cum juramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo. Si ob jusjurandum fecisse se dicit: si patris, matrisque interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod in suis ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit, et in propheta. CAP. 17.-- #De illis qui odium sempiternum inter se juramento firmaverint.@# (Ex concilio Hilerd., capite 6) Qui sacramento se obligaverit, ut litiget cum quolibet, ne ad pacem ullo modo redeat, pro perjurio, uno anno a corpore et sanguine Domini segregetur, et reatum suum jejuniis et eleemosynis absolvat: ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter redeat. CAP. 18.-- #De illis qui incaute juraverint.@# (Ex decret. Sotheris pap, capite 3.) Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, illud consilio salubriori mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam profecto juramento in aliud crimen majus esse divertendum. CAP. 19.-- #Qualiter sacerdotes jurare debeant.@# (Ex epist. Cornelii pap., capite 3.) Cornelius episcopus, Rufo coepiscopo in Domino salutem. Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae, tuis deberemus consultis respondere. Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen per reliqua sanctorum Patrum instituta studiis perquirere latius, et investigare committimus. Non enim potest mens attrita et oneribus atque importunitatibus gravata, tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta. Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus, tuae sanctitati velimus denegare; sed quod hic minus invenitur, latius perquiratur. Sacramentum autem hactenus a summis sacerdotibus, vel reliquis Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus, prohibens sacramentum, loquitur dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum.
null
f2461c0e-99af-4774-8789-a836c1b5e6ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut non sub judicium decidatis. Et Dominus in Evangelio ait: Audistis quia dictum est antiquis, Non pejerabis: reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum: quia thronus Dei est, neque per terram: quia scabellum pedum ejus est, neque per Hierosolymam: quia civitas est magni regis, neque per caput tuum: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non. Quod his autem abundantius est, a malo est, id est, et ab exigente et a jurante. Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est, non debere jurare. Haec apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri, qui huic sanctae universali Ecclesiae apostolicae praefuerunt haec prophetae, et reliqui sancti doctores per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant. Quorum nos exempla, si coeperimus numerare, aut in schedula hac inserere, ante deficeret diei hora, quam eorum exempla, de hac causa prohibita. Quae nos sequentes sanctorum apostolorum, eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus. Unde et ipse Dominus in tabulis lapideis quas Moysi dedit, propria manu scripsit, dicens: Vide, ne assumas nomen Domini Dei tui in vanum, et reliqua. Unusquisque enim propriam conscientiam mundam debet servare Deo, et in memoria retinere: Os quod mentitur, occidit animam. Et Apostolus ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Et alibi: Nolite mentiri invicem membra. Haec praecepta sunt Salvatoris, haec prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta. Quae si quis in vanum duxerit, hostis est animae suae: quia nemo contra prophetas, nemo contra apostolum, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo. CAP. 20.-- #Quo tempore jurare liceat@# (Ex concilio apud sanctum Medardum, capite 4.) Decrevit sancta synodus, ut a septuagesima usque in octavas paschae, et ab Adventu Domini usque post consecratos dies, nec non et in jejuniis quatuor temporum, et in Letania majore, et in diebus Rogationum, et in diebus Dominicis, nisi de concordia et pacificatione, nullus super sacra jurare praesumat. CAP. 21.-- #De illis qui sacramentum regis violant.@# ( #Ex dictis August.@# ) Si quis laicus juramentum violando prophanat, quod regi et domino suo jurat, et postmodum perverse ejus regnum, et dolose tractaverit, et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur: quia sacrilegium peragit, manum suam in Christum Domini mittens, anathema sit, nisi per dignam poenitentiae satisfactionem emendaverit, sicuti constitutum a sancta synodo est, id est, saeculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat, et poeniteat omnibus diebus vitae suae. Verumtamen communionem in exitu vitae cum Eucharistia accipiat. Episcopus vero, presbyter, vel diaconus, si hoc crimen perpetraverit, degradetur. CAP. 22.-- #De illo qui audierit vocem pejerantis, et assensum praebet.@# ( #In Levitico legitur:@# ) Anima quae peccaverit, et audierit vocem pejerantis, et testis fuerit, aut ipse viderit, aut conscius erit, nisi indicaverit portabit iniquitatem. CAP. 23.-- #De hoc quod Apostolus Spiritum sanctum testificatus est.@# ( #Apostolus dicit:@# ) Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi reddente conscientia mea in Spiritu sancto. CAP. 24.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Hieronym.@# ) Hieronymus dicit: Jesum testor et sanctos angelos ejus. CAP. 25.-- #Quod definitio incauta solvenda sit.@# (Ex concilio Hibern., capite 1.) Definitio incauta laudabiliter solvenda, nec praevaricatio est, sed temeritatis emendatio. CAP. 26.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 3.) Si puella sita in puerili aetate in domo patris, illo nesciente se juramento constrinxerit: et si pater statim, ut audierit, contradixerit, vota ejus et juramenta irrita erunt, et facilius emendabitur. CAP. 27.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Aurelia., capite 2.) Juramentum filii, aut filiae, nesciente patre, et vota monachi,
null
7d4d5a1b-05a8-40f1-8529-e34f1295466c
latin_170m_raw
null
None
None
None
nesciente abbate, et juramenta pueri, irrita sunt. CAP. 28.-- #Quod omnibus modis cavendum sit mendacium.@# ( #Gregor. dicit:@# ) Noli, fili, negare gratiam Dei, ne incurras pro bono in malum, pro humilitate in mendacium. Cavendum namque est omnibus modis mendacium, sive pro malo, sive etiam pro bono proferri videatur: quia omne mendacium non est ex Deo, sed, sicut Salvator dicit, a malo est. CAP. 29.-- #Item de juramento.@# ( #Ex concilio Toletan.@# ) Etenim dum pejerare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus, cum vero noxia promissa complemus, et Dei jussa superbe contemnimus, ut proximis impia crudelitate noceamus, et nosipsos crudeliore mortis gladio trucidamus. Illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter jugulamur. Restat ergo, ut eo nostra pergat sententia, quo misericordiae patuerit via. Quae ita Domino probatur accepta, ut plus eam cupiat quam sacrificia veneranda, dicente ipso: Misericordiam volo, et non sacrificium. Hac indulgentiae concessa licentia, miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestatem redigimus: ut, quia Deus illi miserandi aditum patefecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget. Quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis ita sit misericordia contributa, ut nusquam gens, aut patria, per eosdem, aut periculum quodcunque perferat, aut jacturam. Haec miserationis obtentu temperasse sufficiat, caeterumque juramenta pro regiae potestatis salute, vel constitutione gentis et patriae, quae hactenus sunt exacta, vel deinceps exstiterint exigenda, omni custodia, omnique vigilantia indissolubiliter decernimus observanda, membrorum truncatione, mortisque sententia, religione penitus absoluta, sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmet ad perjurii aliquando provocet culpam, nec a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula, quam praecedentium Patrum huic narrationi curavimus innectenda. Sic enim per Hieremiam dixit: Repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei. Et per Ezechielem: Si dixero, inquit, justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua, fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur: et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam: vita vivet, et non morietur. Si ergo nostra conversatio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae, vel pressura, tam crudam non temperent ex miseratione vindictam? Hinc etiam populo Israelitico saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur. Nam sanctus Ambrosius in libro tertio de Officiis, ita ait: Purum igitur ac syncerum oportet esse affectum, et unusquisque simplicem sermonem proferat. Vas suum in sanctitate possideat, ne fratrem circunscriptione verborum inducat. Nihil promittat inhonestum, ac sibi promittere quaerat. Tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit. Saepe plerique constringunt se jurisjurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse jus sacramenti, tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro jurisjurandi religione donatur: quanto tolerabilius tale fuisset perjurium sacramento? Et post pauca, de Jepte discernens. Miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio. Melius est non vovere id, quod sibi cui promittitur, nolit exolvi. Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt. Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. Vir quoque sanctissimus Augustinus investigationis acumine acutus, inveniendi arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu foecundus, haec in suis narrat affectibus. Duo sunt enim omnino genera mendaciorum, in quibus non magna culpa est, sed tamen non est sine culpa, cum aut jocamur, aut cum promittimus, mentimur. Illud primum in jocando, ideo non est perniciosissimum, quia non fallit. Novit enim ille, cui dicitur, joci causa esse dictum. Secundum autem ideo mentitus est, qui retinet nonnullam benevolentiam. Idem ipse alibi, non auferat
null
40bf013d-fd26-4697-b015-76ef20f8ce8e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, inquit, veritas misericordiam, non ambulabit in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi. Hinc beatus Papa Gregorius, in libris Moralium, sic ait: Cum mens inter minora, et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur: quia et qui murorum ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur. Hinc et Isidorus ait: Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in Synonimis: In malis promissis, rescinde fidem. In turpi voto ut a decreto quod incaute novisti non facias. Impia est promissio, quae scelere adimpletur. Unde necesse est, ut male jurans, dignam poenitentiam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vanum, quia in Exodo scriptum est: Nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et in Levitico: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui: ego Dominus. Tamen malum quod facturum se sacramento devoverat omnino non faciat: quia stulta vota frangenda sunt. FINIS LIBRI DUODECIMI. LIBER DECIMUS TERTIUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. De observatione Quadragesimae. 2. De jejunio Quatuor Temporum. 3. Quo tempore ad missam #flectamus genua@# dici debeat. 4. De illis qui indictum jejunium contempserint. 5. De eadem re. 6. De Letania majore quomodo observanda sit. 7. De jejunio Rogationum. 8. Ut in coena Domini, ut in reliquis Quadragesimae diebus jejunium non solvatur. 9. Ut in Sabbato sancto jejunium ante noctis initium non solvatur. 10. Quod non oporteat in Quadragesima natalicia sanctorum celebrari. 11. Quod in diebus jejunii eleemosyna sit facienda. 12. Ut in Quadragesima tempus prandii conservetur. 13. Quod in diebus jejuniorum nulla jurgia esse debeant. 14. Ut in illis sacratis diebus jejuniorum conjugati a conjugibus se abstinere debeant. 15. De his qui in clero sunt, et carnium esum habuerint exosum. 16. De vigiliis sanctorum. 17. De eadem re. 18. De hoc si evenerit pestilentia, vel inaequalitas aeris. 19. Ut nullus in Dominica die pro abstinentia jejunet. 20. De eadem re. 21. Ut placita saecularia in diebus Dominicis, et in praecipuis festis, et in diebus jejuniorum non fiant. 22. Ut jejunium absque cibo luxuriae observari debeat. 23. Ut quotidianum jejunium non sit sine refectione aliqua. 24. De eadem re. 25. Quod jejunium curet vulnera delinquentis. 26. De quodam Alcibiade qui sibi grave jugum jejunii imposuerat. 27. De eo qui sub obtentu religionis sine jussu episcopi sui vel presbyteri jejunium sibi imponit. 28. Ut nullus Christianus dum sancta loca pro reverentia petierit, alicujus publicae potestatis banno ibidem constringatur. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DECIMUS TERTIUS. #DE JEJUNIO.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de observatione utilitateque jejunii, maxime autem de jejunio Quadragesimali, Quatuor Temporum, aliorumque ab Ecclesia institutorum, et eorumdem violatoribus, agitur. CAP. 1.-- #De observatione Quadragesimae.@# ( #Ex epist. Gregor. papae.@# ) Quadragesima summa observatione est observanda, ut jejunium in ea praeter Dominicos qui de abstinentia subtracti sunt, nisi quem infirmitas impedierit, nullatenus solvatur: quia ipsi dies decimae sunt anni. A prima igitur Dominica Quadragesimae usque in Pascha Domini sex hebdomadae computantur, quarum videlicet dierum XL et II fiunt. Ex quibus dum sex dies Dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies remanent. Verbi gratia: si per CCCXLV dies annus ducitur, nos autem per XXX et VI dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus. Et ut sacer numerus quadraginta dierum adimpleatur, quem Salvator noster suo sacro jejunio consecraverat, quatuor dies prioris hebdomadae ad supplementum quadraginta dierum tollantur, id est quarta feria, quae caput jejunii subnotatur, et quinta feria sequens, sexta et sabbatum. Nisi istos quatuor dies superioribus triginta et sex adjunxerimus, quadraginta dies in abstinentia non habemus. Jubemur etiam ab omnipotenti Deo, omnium bonorum nostrorum decimas dare. Quapropter ut omnis decima a nobis Deo rite persolvatur, tollamus decimam
null
5aea0214-8c1b-420e-a02a-c13a36758d5d
latin_170m_raw
null
None
None
None
anni, et in ea peccata nostra confitendo, corrigendo nos, jejunando, vigilando, orando, eleemosynas largiendo, abstergamus, et carnem nostram decimemus, ut ad sanctum Pascha securi pervenire possumis. CAP. 2.-- #De jejunio Quatuor Temporum.@# (Ex concilio Mogunt., capite 2.) Constituimus, ut quatuor tempora anni, ab omnibus cum jejunio observentur, id est, in Martio, hebdomada prima. In Junio, secunda. In Septembris, tertia. In Decembri, quarta: quae fuerit plena ante vigiliam Natalis Domini, id est, feria quarta, et sexta, et Sabbato. Veniant omnes ad Ecclesiam hora nona, cum letaniis ad missarum solemnia. CAP. 3.-- #Quo tempore ad missam@# flectamus genua #dici debeat.@# (Ex concilio Aurelian., capite 14.) Ut presbyteri plebibus annuntient, quod in Quadragesima et in jejunio Quatuor Temporum tantummodo ad missarum solemnia genua flectere debeant. In Dominicis econtra diebus vel caeteris festis, a vespera usque in vesperam non flectant genua, sed stantes incurvati orent, nec quisquam uno genu solotenus impresso orare praesumat, sicut Judaei irridentes Dominum in passione ejus fecisse leguntur, sed utraque genua terrae figat. Ait enim Apostolus: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi CAP. 4.-- #De illis qui indictum jejunium contempserint.@# (Ex concilio Mogunt., capite 5.) Si quis indictum jejunium superbiendo contempserit, et observare cum caeteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur, ut anathematizetur. CAP. 5.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Gangren., capite 19.) Si quis eorum qui continentiae student, absque necessitate corporea, tradita in commune jejunia, et ab Ecclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit. CAP. 6.-- #De letania majore quomodo observanda sit.@# (Ex concilio Mogunt., capite 6.) Placuit nobis ut letania major observanda sit a cunctis Christianis uno die VII Kalen. Mai, sicut in Romana Ecclesia constitutum reperimus, et sicut sancti Patres nostri constituerunt: non equitando, non preciosis vestibus induti, cinere respersi, et cilicio induti, nisi infirmitas impedierit CAP. 7.-- #De jejunio Rogationum.@# (Ex concilio Aurelian., capite 6.) Cum, exigentibus peccatis, Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniri posset, congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam urbem, atque in commune statuerunt, ut triduanum jejunium facerent. Cumque Dominus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias, ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus et nos hos dies cum summa reverentia et devotione, cum abstinentia carnis, et humilitate cordis, non ut visibilium luporum rabien evadamus, sed ut invisibilium, id est, spirituum immundorum tentamenta vincere valeamus. Nullus autem his diebus vestimentis preciosis induatur: quia in sacro et cinere lugere debemus. Prohibeantur ebrietates, et commessationes, quae fiunt in vulgari plebe. Nemo ibi equitare praesumat, sed discalciatis pedibus omnes incedant. Nequaquam mulierculae choros ducant: sed omnes in commune #Kyrie eleison@# decantent, et cum contritione cordis Dei misericordiam exorent, pro peccatis, pro pace, pro peste, pro conservatione frugum, et pro caeteris necessitatibus. Dies enim sunt abstinentiae, non laetitiae. CAP. 8.-- #Ut in coena Domini, ut in reliquis Quadragesimae diebus, jejunium non solvatur.@# (Ex concilio Laodicen., capite 50.) Quod non oporteat in Quadragesima in ultima septimana V feriae jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire, magisque conveniat omnem Qua dragesimam districto venerari jejunio. CAP. 9.-- #Ut in Sabbato sancto jejunium ante noctis initium non solvatur.@# (Ex concilio Arausico., capite 2.) Ut in Sabbato sancto, hoc est, in vigilia Paschae, jejunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur, nec ipsa in parasceve; quia coena Domini et parasceve, et sabbatum ad illos XL dies respiciunt: vel divina mysteria his duobus diebus non celebrentur: canonibus quippe jubentibus biduo isto, id est, parasceve et sabbato; sacramenta poenitus non celebrari. CAP. 10.-- #Quod non oporteat in Quadragesima natalitia sanctorum celebrari.@# (Ex concilio Laodicen., capite 51
null
e7993a58-6465-4dd6-b524-7130fb49e3c9
latin_170m_raw
null
None
None
None
.) Quod non oporteat in Quadragesima martyrum natalitia celebrari: sed eorum sancta commemoratio in diebus sabbatorum et Dominicorum fieri conveniat. CAP. 11.-- #Quod in diebus jejunii eleemosyna sit facienda.@# (Ex concilio Cabillo., capite 5.) Diebus vero jejunii eleemosyna facienda est, et cibum sive potum, quo quisque uti debuit, si jejunaverit, pauperibus eroget: quia jejunare et cibos prandii ad coenam reservare, non mercedis, sed ciborum est incrementum. CAP. 12.-- #Ut in Quadragesima tempus prandii servetur.@# (Ex decr. Silverii papae, capite 1.) Solent plures, qui se jejunare putant in Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam manducare. Qui nullatenus jejunare credendi sunt, si ante manducaverint, quam vespertinum celebretur officium. Concurrendum est enim ad missas, et auditis missarum solemnibus et vespertinis officiis, largitis eleemosynis ad cibum accedendum est. Si vero aliquis necessitate constrictus fuerit ut ad missam venire non valeat, aestimata vespertina hora, completa oratione sua, jejunium absolvat. CAP. 13.-- #Quod in diebus jejuniorum nulla jurgia esse debeant.@# ( #Ex dictis Liber. papae.@# ) In his jejuniorum diebus nullae lites, nullae contentiones esse debent: sed in Dei laudibus et opere necessario persistendum. Arguit enim eos qui contentiones et lites Quadragesimae tempore faciunt, et qui debita a debitoribus exigunt, Dominus per prophetam dicens: Ecce in die jejunii vestri inveniuntur voluntates vestrae, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et ad contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. CAP. 14.-- #Ut in illis sacratis diebus jejuniorum conjugati a conjugibus se abstinere debeant.@# (Item ejusdem, capite 5.) Abstinendum est enim in his sacratissimis Quadragesimae diebus a conjugibus et caste et pie vivendum, ut sanctificato corde et corpore isti dies transigantur, et sic perveniatur ad diem sanctum Paschae, quia pene nihil valet jejunium, quod conjugali opere polluitur, et quod orationes, vigiliae et eleemosynae non commendant. CAP. 15.-- #De his qui in clero sunt, et carnium esum habuerint exosum.@# (Ex concilio Ancirano, capite 13.) Hi qui in clero sunt presbyteri aut diaconi, et a carnibus abstinent, placuit, eas quidem contingere, et ita si voluerint contemnere. Quod si in tantum eas abominantur, ut nec holera quae cum eis coquuntur existiment comedenda, tanquam non consentientes regulae, ab ordine cessare debent. CAP. 16.-- #De vigiliis sanctorum.@# (Ex concilio Aurelian., capite 1.) Presbyteri cum sacras festivitates populo annuntiant, etiam jejunium vigiliarum eos omnimodis servare moneant. CAP. 17.-- #De eadem re.@# (Ex dictis Eusebii papae, capite 10.) Ut in Ecclesia a sacerdotibus jejunia constituta, sine necessitate rationabili, non solvantur. CAP. 18.-- #De hoc si evenerit fames, pestilentia, vel inaequalitas aeris.@# (Ex decr. Liberii papae, capite 2.) Si evenerit fames, pestilentia, inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, statim jejuniis, eleemosynis et obsecrationibus Domini misericordia deprecetur CAP. 19.-- #Ut nullus in die Dominica pro abstinentia jejunet.@# (Ex concilio Gangren., capite 18.) Si quis propter continentiam, quae putatur, aut propter contumaciam in die Dominico jejunat, anathema sit CAP. 20.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Turonen., capite 57.) Si quis propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam, aut pro aliqua necessitate, die Dominica velut pro quadam religione, jejunaverit, sicut Manichaei, anathema sit. CAP. 21.-- #Ut placita saecularia in diebus Dominicis, et in praecipuis festis, et in diebus jejuniorum non fiant.@# (Ex concilio apud Erphesfurt habito, cui interfuit Henricus rex, capite 2.) Placita secularia Dominicis diebus vel aliis praecipuis festis, seu etiam in his diebus in quibus legitima jejunia celebrantur, secundum canonicam constitutionem minime fieri decrevimus. Insuper etiam sancta synodus decrevit, ut nulla judiciaria potestas licentiam habeat, sua auctoritate Christianos ad placitum bannire, in supradictis diebus, id est, septem dies ante Natalem Domini usque in octavas Epiphaniae, et a Quinquagesima usque in octavas Paschae, et VII dies ante nativitatem sancti Joannis Baptistae, quatenus adeundi Ecclesiam, orationibusque vacandi liberius habeatur facultas.
null
c06d1016-3274-4a03-995c-c2b6db152e0a
latin_170m_raw
null
None
None
None
CAP. 22.-- #Ut jejunium absque cibo luxuriae observari debeat.@# ( #Ex dictis Hieronyn.@# ) Non dico hebdomadas, non dico duplicata jejunia, sed saltem singulos dies absque ciborum luxuria transigamus. CAP. 23.-- #Ut quotidianum jejunium non sit sine refectione aliqua.@# ( #Ex dictis Pimenii aeremitae.@# ) Sint tibi quotidiana jejunia, et refectio sacietatem fugiens. Nihil enim prodest tibi biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem si pariter obruatur. Si compensantur saturitate jejunia, ilico mens repleta torpescit: et irrigata terra corporis hujus spinas et carduum germinat. CAP. 24.-- #De eodem.@# ( #Item idem.@# ) Sint tibi jejunia pura, continua, moderataque, id est, quotidie esurire, et quotidie prandere. CAP. 25.-- #Quod jejunium curat vulnera delinquentis.@# ( #Apostolus dicit:@# ) Noli adhuc aquam bibere, sed modico utere vino propter infirmitates tuas: curat enim vulnera delinquentis, curatosque sanctificat jejunium. CAP. 26.-- #De quodam Alcibiade qui sibi grave jugum jejunii imposuerat.@# ( #Eusebi in ecclesiast. historia.@# ) Alcibiades quidam erat ex numero eorum qui pro Christo vincti tenebantur. Hic vitam satis arduam et austeram gerebat, nihil cibi volens accipere, sed tantum pane, et sale cum aqua utebatur. Cum vitae hunc rigorem vellet etiam in carcere positus obtinere, Attalo cuidam servo Dei revelatum est: quia non recte faceret Alcibiades creaturis Dei, et vellet aliis formam scandali deretinquere Quibus cognitis, Alcibiades coepit omnia cum gratiarum actione percipere: quia quae illi revelabat Spiritus ut doceret, huic ut sequeretur idem spiritus persuadebat. CAP. 27.-- #De eo qui sub obtentu religionis sine jussu episcopi sui, vel presbyteri jejunium sibi imponit.@# (Ex concilio apud Erphesfurt habito, praesente Henrico reg., capite 5.) Ut nemo nisi consentiente proprio episcopo, aut ejus misso, jejunium sub obtentu religionis sibi imponat, unum diem prae aliis excipiendo, omnimodo interdicimus, quod et factum displicet, et in futurum fieri prohibemus: quia plus causa ariolandi esse dinoscitur, quam supplementum catholicae legis. CAP. 28.-- #Ut nullus Christianus dum sancta loca pro reverentia petierit, alicujus publicae potestatis banno ibidem constringatur.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Praecipimus namque ut nullus Christianus pro reverentia ecclesiam petendo, ibique manendo, indeque revertendo alicujus publicae potestatis banno, ibidem constringatur: ne forte dum ad ecclesiam causa orationis properat, per bannum impediatur pro salute animae devote insistere. FINIS LIBRI DECIMI TERTII. LIBER DECIMUS QUARTUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Quod crapula multum sit Christianis contraria. 2. Ut malum ebrietatis omnino vitetur. 3. Quod episcopi et eorum ministri crapula et ebrietate non debeant gravari. 4. De eadem re. 5. De eadem re. 6. De eadem re. 7. Quales convivae sacerdotum epulis interesse debeant. 8. De eadem re. 9. De eadem re. 10. De eadem re. 11. Qui ebrius fuerit ut ordo patitur poeniteat. 12. Quod vino inebriari non liceat, sed fugiendum sit. 13. De illis qui per ebrietatem vomitum fecerint. 14. De eadem re. 15. De illis qui per superbiam alios inebriant. 16. Quod fugienda sit ebrietas. 17. Item de ebrietate. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DECIMUS QUARTUS. #DE CRAPULA ET EBRIETATE.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de detestandis vitiis, crapula et ebrietate, tractatio instituitur, quaeque iis qui hisce vitiis implicantur poena injungenda sit, docetur. CAP. 1.-- #Quod crapula multum sit Christianis contraria.@# ( #Ex dictis Benedicti.@# ) Nihil sic contrarium est homini Christiano quomodo crapula et ebrietas, sicut ait Dominus in Evangelio: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. CAP. 2.-- #Ut malum ebrietatis omnino vitetur.@# (Ex decret. Eutychia. pa., capite 9.) Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, Christianis modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus, usque ad congruam emendationem. CAP. 3.-- #Quod episcopi et eorum ministri crapula et ebrietate non debeant gravari.@# (Ex decret. ejusdem, capite 9.) Episcopi
null
a884c086-dff9-482f-b9fd-e9b31a57f334
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Dei ministri non debent commessationibus et vinolentiis nimis incombere, sed considerent sententiam Domini dicentis: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Moderate enim cibum et necessarium sumptum sumant, ut juxta Apostolum sobrii sint, et parati ad servitium Domini. CAP. 4.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Cabillon., capite 10.) Ut sobrietatem sacerdotes teneant, et hanc habendam fidelibus praedicent: quia non potest libere sobrietatem praedicare, qui se mero usque ad alienationem mentis ingurgitat. Hoc et de commessationibus, et caeteris pestibus ad gastrimargiam pertinentibus, observandum est. CAP. 5.-- #De eadem re.@# (Ex canon. apostolorum, titul. 42.) Episcopus, presbyter, aut diaconus aleae atque ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe damnetur. Subdiaconus, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione privetur. Similiter etiam laicus. CAP. 6.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 43.) Si quis episcopus, aut aliquis ordinatus, in consuetudine ebriosus fuerit, aut desinat, aut deponatur. CAP. 7.-- #Quales convivae sacerdotum epulis interesse debeant.@# (Ex decret. Eusebii pa., capite 10.) Oportet episcopum moderatis epulis contentum esse, suosque convivas ad comedendum et potandum non urgere, quin potius semper sobrietatis praebeat exemplum. Removeantur ab ejus convivio cuncta turpidinis argumenta, non ludicra spectacula, non acromatum vaniloquia, non fatuorum stultiloquia, non scurrilium admittantur praestigia. Adsint peregrini, et pauperes, et debiles, qui de sacerdotali mensa Christum benedicentes benedictionem percipiant. Recitetur sacra lectio, subsequatur vivae vocis exhortatio, ut non tantum corporali cibo, imo verbis spiritalis alimento convivantes se refectos gratulentur, ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum Dominum nostrum. CAP. 8.-- #De eadem re.@# ( #Ex poenitentiali Theodo.@# ) Sacerdos quilibet si inebrietur per ignorantiam, septem dies poeniteat, in pane et aqua; si per negligentiam, XV dies; si per contemptum XL dies. Diaconus vel monachus, secundum ordinem, ut scriptum est, seu et reliqui clerici, et ministri juxta ordinem, judicio sacerdotis poeniteant. Laici velut vota non habentes si inebriantur, arguantur a sacerdote, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt, et interitus sit ebrietas, et compellat eos poenitere. Qui cogit hominem ut inebrietur humanitatis gratia, accerrime corripiatur, et VII dies poeniteat; si per contemptum, XXX dies. Nullus Christianus alium Christianum plus bibere cogat quam naturae sufficiat. Quod si fecerit, juxta id quod in poenitentiali habetur, poeniteat. CAP. 9.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Fructuosi episcopi.@# ) Si quis ecclesiastica praeditus ordinatione, aut monachus repertus fuerit ebriosus, in pane et aqua tribus poeniteat mensibus. CAP. 10.-- #De eadem re.@# (Ex dec. Eutychia papae, capite 13) Observandum est vobis, ut et vos ab ebrietate abstineatis, et ut plebes subditae abstineant, praedicetis. Et neque per tabernas eatis bibendo, aut comedendo, neque domos, aut vicos curiositate qualibet peragretis, neque cum foeminis, aut cum quibuslibet personis impuris convivia exerceatis, nisi forte paterfamilias quilibet vos ad domum suam invitaverit, et cum conjuge sua, et prole velit vobiscum spiritali gaudio laetari, et verborum vestrorum refectionem accipere, et vobis refectionem carnalem charitatis officio exhibere. Oportet enim, ut si quando quilibet fidelium, carnalibus vos reficit epulis, a vobis reficiatur epulis spiritalibus. CAP. 11. #Qui ebrius fuerit, ut ordo patitur, poeniteat.@# (Ex concilio Agathen., capite 10.) Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut triginta dierum spacio a communione statuimus submovendum, aut corporali dandum supplicio CAP. 12.-- #Quod vino inebriari non liceat, sed fugiendum sit.@# ( #Ex dictis August.@# ) Fuge vinum velut venenum, ne ebrietas superet te, expoliatumque virtutibus te nudum efficiat. Vinum enim, ut sancta Scriptura dicit, apostatare facit etiam sapientes. Attende Noe virum sapientem et sanctum, quomodo per ebrietatem nudatus est, dormiens. Attende et Loth patriarcham, qui per ebrietatem impudenter se commiscuit filiabus. Hinc beatus Basilius dicit: Multi per vinum a daemonibus
null
457b1a5a-b6d6-48f2-a6e7-80110e9db247
latin_170m_raw
null
None
None
None
capti sunt: nec est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. Hinc propheta ait: Fornicatio et ebrietas aufert cor. Ebrietas enim perturbationem parit, gignit mentis furorem, et flammam suscitat libidinis. Apostolo teste: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Si quis autem contra haec fecerit sanctorum statuta, dignam ac longam agat poenitentiam: quia unum est ex his peccatis quae hominem a regno Dei separant, dicente apostolo Paulo: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt. CAP. 13. #De illis qui per ebrietatem vomitum faciunt.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# ) Qui per ebrietatem vomitum facit, si presbyter aut diaconus est, XL dies poeniteat. Si monachus XXX dies poeniteat; si clericus, XX dies; si laicus, XV dies. CAP. 14.-- #De eadem re.@# ( #Ex poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Laicus, si per ebrietatem vomitum facit, tres dies a carne, et vino, et cervisia abstineat. CAP. 15.-- #De illis qui per superbiam alios inebriant.@# ( #Ex eodem.@# ) Si quis per nequitiam alium inebriat, quadraginta dies poeniteat. Quod si in consuetudine habuerit, communione privetur, donec digne poeniteat, et emendationem promittat. CAP. 16.-- #Quod fugienda sit ebrietas.@# (Ex decr. Clementis pap., capite 35.) Ebrietatem oppido prohibebat propheta, et ebriosos corpore, et animo mortuos esse praedicabat. De quibus per exemplum aiebat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Et iterum: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum, ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor Domini in populo suo, et extendit manum suam super eum, et percussit eum, conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extensa. CAP. 17.-- #Item de ebrietate.@# ( #Sanctus Isidorus dicit:@# ) Escae crapulam, potus ebrietatem, generant. Ebrietas autem perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis. Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Unde etiam malum non sentitur, quod per ebrietatem committitur. Verum est, quod juxta prophetam dicitur: Fornicatio et ebrietas auferret cor. Fornicatio enim, sicut ait Salomon, infatuat sapientem. Ebrietas, sicut in Loth sensus rationem captivat. Unde et in Proverbiis: Potentes, inquit, qui iracundi sunt, vinum non bibant, ne, cum biberint, obliviscantur sapientiam. Plerisque laus est multum bibere, et non inebriari. Audiant hi adversum se dicentem prophetam: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum. et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Vino multo deditos, et luxuriose viventes, Esaias sic arguit, dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. De talibus, et alio loco dicitur: Vae tibi, civitas cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedent. Multi enim a mane usque ad solis occubitum, ebrietati et gulae voluptatibus serviunt, nec intelligunt cur nati sunt: sed consuetudine beluina detenti, luxuriae tantum tota die, epulisque inserviunt. Clamat Joel propheta, his qui ebrietati deserviunt, dicens: Expergiscimini, ebrii, et flete, et ulutate, omnes qui bibitis vinum in dulcedinem. Quo testimonio, non ait tantum, flete omnes qui bibitis vinum, ut bibere omnino non liceat, sed adjecit in dulcedinem, quod ad voluptuosam pertinet, et prodigam effusionem. Nam quantum satis est necessitati edocet Timotheum bibere Apostolus dicens: Vino modico utere. Non solum ex vino inebriantur homines, sed etiam ex caeteris potandi generibus, quae vario modo conficiuntur. Unde et Nazaraeis
null
e79d25e1-1bb9-4252-995b-a81771586191
latin_170m_raw
null
None
None
None
, qui se sanctificabant Domino praeceptum est vinum et siceram non bibere? utraque enim statum mentis evertunt, et ebriosos faciunt. Luxuriam quippe carnis utraque aequaliter gignunt. Quidam continentes, sicut panem cum pondere aedunt, ita et aquam cum mensura sumunt, asserentes ad castimoniam carnis, etiam abstinentiam convenire. FINIS LIBRI DECIMI QUARTI. LIBER DECIMUS QUINTUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Episcopi impositam a Deo sibi curam in populis habeant, pauperum oppressores non ferant. 2. De illis qui in episcopiis praedam fecerint. 3. Ut episcopi potestates admoneant ut pauperes non opprimant. 4. De eadem re. 5. De secularibus Ecclesiam vel clericum injuste calumniantibus. 6. Ut contemptores canonum excommunicentur. 7. De praevaricatoribus divinarum legum. 8. Quod non liceat imperatori, vel cuiquam potentum aliquid agere contra divinum mandatum, et quod judicium injustum regio metu ordinatum, non valeat. 9. Ut nemo contra canones esse praesumat. 10. De imperatoria lege. 11. Quando canonica ventilantur, nisi sint religiosi laici non intersint. 12. Ut laici in synodo, nisi clericis jubentibus, doecre non audeant. 13. Ut populus docendus sit, non sequendus. 14. De illo qui contra decretum episcopi venerit. 15. Admoneatur imperator, ut constitutis apostolicae sedis obtemperet. 16. Generalis admonitio regum. 17. Alia admonitio principum. 18. Item adhortatio principum. 19. Qualiter studendum sit regibus sacerdotum, vel populi peccata ulcisci 20 De eadem re. 30. Quod laici presbyteros, qui Ecclesias illorum tenent, non aliud quam divinum officium agere 21. Quod multorum solamen sit, si prudentes viri regibus adhaereant 22. Ut regum adversarii excommunicentur. 23. De illis qui principi non obedierint. 24. De illis qui in adversitate propriae gentis, aut patriae culpabiles inveniuntur. 25. Ut nullus praesumat principe vivente alium eligere regem. 26. Ut nemo intendat in interitum regis. 27. De fidelibus regum 28. De regum sobole. 29. Quod quidquid commotus animus fecerit, hoc justum putat cogant. 31. Ut Judaei super Christianos non ponantur. 32. Quod sancta Ecclesia unum patrem habeat in coelis. 33. De illo qui pro catholica fide tribulationes patitur. 34. De haeredibus, si jussa testatoris non impleverint. ut episcopus adimpleat 35. Ut laici quamvis religiosi ecclesiastica non disponant. 36. De illis qui res Ecclesiae a regibus petunt. 37. De eo, si episcopus ecclesiasticum, et comes seculare placitum una die condixerint. 38. De regibus bene regentibus. 39. De eadem re. 40. De patientia regum. 41. De delictis regum, seu exemplis. 42. Quod reges legibus teneantur. 43. De disciplina regum in Ecclesia. 44. Cur Deus alios ad libertatem, alios autem ad servitutem discrevisset. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DECIMUS QUINTUS #DE LAICIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de laicis omnis conditionis tractatio instituitur, tam de iis qui praesunt, ut imperatoribus, regibus, principibus, quam his qui horum imperio subjecti sunt. CAP. 1.-- #Episcopi cum impositam a Deo sibi curam in populis habeant, pauperum oppressores non ferant.@# (Ex concilio Toletan. 5, capite 32.) Episcopi in protegendis populis ac defendendis, impositam a Deo sibi curam non ambigant. Ideoque dum conspiciunt judices, ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant: et si contempserint emendare, anathematizentur. CAP. 2.-- #De illis qui in episcopiis praedam fecerint.@# (Ex concilio Carthag., capite 8.) Ut si quis quemlibet expoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur. CAP. 3.-- #Ut episcopi potestates admoneant ut pauperes non opprimant.@# (Ex concilio Aurelian., capite 4.) Ut judices aut potestates qui pauperes opprimunt, si commoniti a pontifice suo non emendaverint, excommunicentur. CAP. 4.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 8.) Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere regere et gubernare, atque dispensare, secundum canonum auctoritatem. Volumus ut laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas Ecclesias Dei, viduas et orphanos defendendos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem
null
8951b7f1-bceb-4333-baab-4f89310c9972
latin_170m_raw
null
None
None
None
servandam, et episcopi consentientes comitibus, et judicibus ad justitias faciendas, et ut nullatenus per aliquorum mendacium, vel falsum testimonium, neque perjurium, aut per praemium lex justa in aliquo depravetur. CAP. 5.-- #De secularibus Ecclesiam vel clericum injuste calumniantibus.@# (Ex concilio Agathen., capite 32.) Si qui secularium pro calumnia Ecclesiam aut clericum fatigare tentaverit, et evictus fuerit, ab Ecclesiae liminibus, et catholicorum communione, nisi digne poenituerit, arceatur. CAP. 6.-- #Ut contemptores canonum excommunicentur.@# (Ex concil. Carthag., capite 15.) Ut laici contemptores canonum excommunicentur: clerici honore priventur. CAP. 7.-- #De praevaricatoribus divinarum legum.@# (Ex concil. apud Lauriacum, capite 10.) Si quis publicus divinae legis praevaricator, vel pro manifestis criminibus sanctorum canonum contemptor repertus fuerit, ac sanctorum Patrum constitutionibus contradictor, et si monitionibus episcopalibus obtemperare distulerit, anathematizetur. CAP. 8.-- #Quod non liceat imperatori, vel cuiquam potentum, aliquid agere contra divinum mandatum.@# (Ex decr. Adriani papae, capite 16.) Non licet ergo imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti, aliquid contra mandata divinitatis praesumere, nec quidquam quo Evangelicis propheticisque seu apostolicis regulis obvietur, agere. Injustum enim judicium, et diffinitio injusta, regio metu, vel jussu a judicibus ordinata non valeat: nec quidquam quod contra evangelicam et propheticam, aut apostolicam doctrinam, constitutionemque eorum sive sanctorum Patrum actum fuerit stabit: et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit, omnino cassabitur CAP. 9.-- #Ut nemo contra canones esse praesumat.@# (Ex concil. Tibur., capite 10.) Ut constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum, vel bonos mores nullius sint momenti. CAP. 10.-- #De imperatoria lege.@# (Ex decr. Pii papae, capite 3.) Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus. CAP. 11.-- #Quando canonica ventilantur, nisi sint religiosi, laici non intersint.@# (Ex concil. Cabillon., capite 6.) Quando ea quae canonica sunt ventilantur, vel quando regularia examinantur, neque aliquos laicos interesse nisi religiosos oportet, et nisi hos tantummodo, qui in propria appellantur persona. CAP. 12.-- #Ut laici in synodo, nisi clericis jubentibus, docere non audeant.@# (Ex concil. Carthag., capite 118.) Laici in synodo praesentibus clericis, nisi ipsis jubentibus, docere non audeant. CAP. 13.-- #Ut populus sit docendus, non sequendus.@# (Ex decret. Celest. papae, capite 22.) Docendus est populus, non sequendus: nosque si nesciunt quod liceat, quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram canonicam CAP. 14.-- #De illo qui contra decretum episcopi venerit.@# ( #Gregor. dicit:@# ) Si quis venerit contra decretum episcopi, ab Ecclesia abjiciatur. CAP. 15.-- #Admoneatur imperator, ut constitutis apostolicae sedis obtemperet.@# ( #Ex decret. Anastas. papae.@# ) Illud vero peculiarius pro amore imperii vestri, et beatitudine quam consequi poterit regnum, pro apostolico officio praedicamus, ut sicut decet, et Spiritus sanctus dictat, monitis nostris obedientia praebeatur, ut bona omnia vestra respublica consequatur, sicut in Exodo promittitur. Si audieris vocem Domini Dei tui, et quae placent feceris coram eo, et obedieris praeceptis ejus, et custodieris omnem justitiam ejus, omnem infirmitatem quam importavi Aegyptiis, non importabo in te. Ego enim sum Dominus, qui salvum facio te. Et illic iterum tuba potentissima canitur: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te aliud, quam ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde et ex tota mente tua? Custodi praecepta Domini Dei tui et justitias, quas ego mandabo tibi. Haec me suggerentem frequentius, non spernat pietas tua, ante oculos habens Domini in Evangelio verba: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit: et qui me spernit, spernit eum qui me misit. Nam et Apostolus concinens Salvatori nostro, ita loquitur: Quapropter qui
null
02d0e0f5-ca15-416a-8ff0-bfd8375c9fef
latin_170m_raw
null
None
None
None
haec spernit, non hominem spernit sed Deum, qui dedit spiritum suum sanctum in nobis. Pectus clementiae vestrae, sacrarium est publicae foelicitatis, ut per instantiam vestram, quam velut vicarium praesidere jussit in terris. evangelicis, apostolicisque praeceptis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam, quae sunt salutifera, compleantur. CAP. 16.-- #Generalis admonitio regum.@# (Ex regist. ad Adilbercum regem Francorum, capite 264.) Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae potestatis impendat: quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco est praeposita, ut bona quae vobis concessa sunt, etiam subjectae, vobis genti superno beneficio restaurentur. Et ideo, gloriose fili. eam. quam accepisti divinitus, gratiam sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina: zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequens, fanorum aedificia everte. Subditorum mores in magna vitae mundicia exhortando, terrendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando, aedifica, ut illum retributorem invenias in coelo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen, etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quaeritis, et reservatis in gentibus. Sic enim Constantinus quondam piissimus imperator, Romanam rempub. a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est, ut antiquorum principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere, ut antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat: et quando in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Praeterea scire vestram gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine finiri. Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae antea non fuerunt, videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinationem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca, quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies subsequentur. Vos itaque si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis: quia idcirco haec signa de fine seculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et venturo judicii in bonis actibus inveniamur esse praepositi CAP. 17.-- #Alia admonitio principum.@# #(Ex regist. ad Justinum imperator. Siciliae, capite 2.)@# Quod lingua loquitur, attestatur conscientia: quia dudum vos et nullius dignitatis occupationibus implicatos multum dilexi, multumque veneratus sum. Ipsa namque incessus vestri modestia quibusdam conatibus exigebat, ut diligi etiam a nolente debuisset. Et cum vos venisse ad administrandam praeturam Siciliae audirem, valde gavisus sum: et quia quandam inter vos atque ecclesiasticos simultationem subrepere comperi, vehementissime contristatus sum. Nunc vero quia, et vos administrationis cura, et me studium hujus regiminis occupat, in tantum nos recte diligere specialiter possumus, in quantum generalitati minime nocemus. Unde per omnipotentem Dominum rogo, in cujus tremendo judicio nostrorum actuum posituri rationem sumus, ut ejus respectum semper gloria vestra ante oculos habeat, et nunquam quodlibet, ex quo inter nos vel parva dissensio proveniat, admittat. Nulla vos lucra ad injustitiam pertrahant. Quam sit vita brevis aspicite, ad quem quandoque ituri estis judicem, qui judiciariam potestatem geritis, cogitate. Solerter ergo intuendum est quod cuncta lucra hic relinquimus, et solas dispensativorum lucrorum causas, nobiscum ad judicium deportamus. Illa ergo nobis sunt commoda quaerenda, quae nequaquam mors adimat, sed mansura in perpetuum praesentis vitae finis ostendat. CAP. 18.-- #Item adhortatio principum.@# #(Ex reg. Greg. ad Gennadium Patricium et Exarchum, capite 73.)@# Si non ex fidei merito, et Christianae religionis gratia tantae excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non summopere miranda fuerant,
null
c313b58f-565e-4a33-94e2-d843f8613fec
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum sciamus haec etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras Deo largiente victorias non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, fit ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente discedat. Ibi enim meritorum vestrorum loquax non discurrit opinio, quae et bella vos frequenter appetere, non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae, in qua Deum coli conspicimus, loqueretur, quatenus Christi nomen per subditas gentes, fidei praedicatione circum quaque discurreret. Sicut enim exteriora vos virtutum opera eminentes in hac vita constituunt: ita et internorum ornamenta, ex corde mundo procedentia, in futura vita coelestium gaudiorum participatione glorificant. CAP. 19.-- #Qualiter studendum sit regibus sacerdotum vel populi peccata ulcisci@# (Ex reg. Greg. ad Brunihildam reginam Francorum, capite 272.) Cum scriptum sit, Justitia elevat gentem, miseros autem populos facit peccatum, tunc regnum stabiliri creditur, cum culpa quae cognoscitur, citius emendatur. Multorum igitur ad nos relatione pervenit, quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus, ita quosdam sacerdotes in illis partibus impudice ac nequiter conversari, ut et audire nobis opprobrium, et lamentabile sit referre. Ne ergo postquam hujus nequitiae hucusque se tetendit opinio, aliena pravitas aut nostram animam, aut vestrum regnum peccati sui jaculo feriat, ardenter ad haec debemus ulciscenda consurgere, ne paucorum fames, multorum esse possit perditio. Nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali. Quis enim pro populi peccatis se intercessor objiciat, si sacerdos qui exorare debuerat graviora committat? Sed quoniam eos quorum haec locutio est insequi, nec sollicitudo ad requisitionem, nec zelus excitat ad vindictam: scripta ad nos vestra discurrant, ut personam si praecipitis cum vestrae auctoritatis assensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus haec et subtiliter quaerere, et secundum Deum debeat emendare. Nec enim dissimulanda sunt quae dicimus: quia qui emendare potest et negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Providete ergo animae vestrae providete nepotibus quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis, et priusquam creator noster manum suam ad feriendum excutiat, de correctione hujus sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer exspectat. Scitote autem quia magnum Deo nostro sacrificium placationis offeretis, si tanti labem facinoris, de vestris citius finibus amputatis. Datum die X, Kalend. Julii, indict. quarta. CAP. 20.-- #De eadem re.@# #(Ex reg. Greg. ad Tendericum regem Francorum, capite 273.)@# Excellentiae vestrae index cordis epistola, quanta in vobis fulgeat cum regia potestate, prudentia, ita luculenti copia sermonis edocuit, ut dubium esse non valeat, quidquid laudabile de vobis fama narraverit. Et quoniam adhortationem nostram regiis animis, per laudis praedicamenta placuisse signastis, ut quidquid ad Dei nostri cultum, quidquid Ecclesiarum reverentiam, quidquid ad honorem pertinere cognoscitis sacerdotum, studiose statui, et velitis in omnibus custodire, iterata vos per vestram mercedem adhortatione pulsamus, ut congregari synodum jubeatis, et sicut dudum scripsimus, corporalia sacerdotibus vitia, et Symoniacae haeresis pravitatem, omnium episcoporum definitione damnari, atque a regni vestri amputari finibus, faciatis, nec plus illis per pecuniam obtinere, quam praecepta Dominica praecipiunt permittatis. Nam dum omnis avaritia idolorum sit servitus, quisquis hanc in dandis honoribus et maxime ecclesiasticis vigilanter non praecavet, infidelitatis perditioni subjicitur, etiam si tenere fidem quam negligit videatur. Sicut ergo contra exteriores hostes, ita quoque contra interiores animarum adversarios studete esse solliciti, ut per hoc quod Dei nostri inimicis fideliter repugnatur, et hic feliciter ipsius protectione regnetis, et ad aeterna postmodum gaudia ejus duce gratia veniatis. CAP. 21.-- #Quod multorum solamen sit, si prudentes viri regibus adhaereant.@# #(Ex rege Greg. ad Asclepiodotum Patricium Anglor., capite 271.)@# Prudentes viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestari sibi locum ad animae datum utilitatem intelligunt, certum est, quia mercedis causas alias ubi inveniunt non praeponunt. CAP. 22.-- #Ut regum adversarii excommunicentur.@# (Ex concilio apud Lauriacum, capite 13.) Si quis potestati regiae, quae non est juxa Apostolum nisi a Deo, contumaci et inflato spiritu contradicere, vel resistere, praesumpserit, et
null
62d477fe-ab7e-485b-8c12-fa7df7d7d891
latin_170m_raw
null
None
None
None
ejus justis et rationabilibus imperiis secundum Deum et auctoritatem Ecclesiasticam obtemperare noluerit, anathematizetur. CAP. 23.-- #De illis qui principi non obedierent.@# ( #Ex concilio Toletan.@# ) In libro regum legitur: Qui non obedierit principi, morte moriatur. In concilio autem Agathensi praecipitur ut anathematizetur. CAP. 24.-- #De illis qui in adversitate propriae gentis aut patriae culpabiles inveniuntur.@# ( #Ex eodem.@# ) Nobis igitur ratio persuasit synodalis decernere, ut quicunque laicorum adversitate propriae gentis, aut patriae, vel regiae potestatis, ad exteras partes se conferendo noxius fuerit ultra repertus, perpetua sit excommunicatione damnatus, et nunquam illi praeter in ultimo mortis suae communio tribuatur. CAP. 25.-- #Ut nullus praesumat principe vivente alium eligere regem.@# (Ex eodem concilio 7, capite 17.) Quanquam in concilio anteriori quod anno primo gloriosissimi principis nostri habitum est, de hujusmodi re fuerit promulgata sententia: tamen placet iterata juxta quod convenit custodire. Itaque regis vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione, seu cujuscunque dignitatis laicus, seu gradu episcopatus, presbyterii, aut diaconii consecratus, caeterique clericatus officiis deditus, futurum regem provideat, contra viventis regis utilitatem, et procul dubio voluntatem, blandimento, vel suasione per eamdem spem, aut alios in se trahat, aut ipse in alium acquiescat. Iniquum enim et valde execrabile a Christianis debet haberi, futuri temporis illicitis prospicere, et vitae suae ignaros ventura disponere. Quod si quisquam jam talia iniqua deliberatione eum quocunque est medilatus, hoc sibi moverit esse sacerdotali moderatione concessum, ut si venialiter poscit, hoc sine mora praesentis principis auribus studeat publicare. Si autem obtineat et deliberationis suae machinamenta, noluit dicere, pessimo plectatur anathemate. CAP. 26.-- #Ut nemo intendat in interitum regis.@# (Ex eodem, capite 18.) Jam quidem in antecedenti universali synodo, saluti nostrorum principum constat esse consultum, sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate munire salubriter ordinata. Ideoque contestamur coram Deo, et omni ordine angelorum, coram prophetarum atque apostolorum, vel omnium martyrum choro, coram omni catholica Ecclesia, et Christi annorum coetu, ut nemo intendat in interitum regis, nemo vitam principis nece attrectet, nemo regni eum gubernaculis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni sibi usurpet, nemo quolibet machinamento in ejus adversitatem sibi conjuratorum manum associet. Quod si in quopiam horum quisquam nostrorum temerario ausu praesumptor exstiterit, anathemate divino percussus, absque ullo remedii loco, habeatur condemnatus aeterno judicio. CAP. 27.-- #De fidelibus regum.@# ( #Ex eodem.@# ) Proinde decrevit concilium sanctum, omnes qui pro fideli obsequio, et sincero servitio, voluntatibus, vel jussis paruerint principis, totaque intentione salutis ejus custodiam, vel vigilantiam habuerint regni, a successoribus nec a dignitate, nec a rebus pristinis causa repellantur injusta: sed et nunc ita pro unius cujusque utilitate principis moderentur discretione, sicut eos prospexerit necessarius, esse patriae, et sic illis impartiatur benignitas, ut in caeteris manerat gratia, et potestas, quatenus ita omnia in rebus juste conquisita lucrentur, ut posteris relinquendi, vel quibus voluntas eorum decrevit, conferendi, spontaneo fruantur arbitrio. Caeterum, si infidelis quisquam in capite regio, aut inutilis in rebus commissis exstiterit, in clementiae vestrae manu potestatis nutu constet hujusmodi moderatio. Fas est enim indubium deducere jus potestatis, cui omnium gubernatio superno constat delegata judicio. Quod si post ejus discessum quispiam repertus fuerit vitae fuisse infidelis, quidquid largitate ipsius in rebus habuit, conquisitis careat, confiscandum, et fidelibus largiendum. CAP. 28.-- #De regum sobole@# (Ex eodem, capite 16.) Sicut insolentia malorum regum odiosa semper et execrabilis existit subjectis: ita bonorum provida utilitas amabilis efficitur populis. Quocirca quis ferat, aut quis talem errantem Christianum videat, qui regiam sobolem, aut posteritatem conetur expoliare rebus, aut privare dignitatibus? Quod deinde ne fiat, generalis promatur principis filiis sententia nostra, id est, de praesentis excellentissimi Cintilani regis posteritate dentur apta a nobis decreta, ut ea quae synodus praeterio anno in hac Ecclesia habita constituit, circa omnem posteritatem ejus universitas regni sui conservet, hoc est, ut praebeatur filiis ejus dilectio benigna et firma, et tribuantur
null
a3e916d9-5df0-4545-af51-080fc7a31c8a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ubi loci opportunitas exhibuerit, defensiones ad adminicula justa, ne de rebus juste profligatis, aut parentum dignitate procuratis, vel largitate principum aut alicujus impensis, aut etiam pro pietate debitis, fraudentur qualibet insidia calliditatis, neve a quoquam laedendi eos praebeantur argumenta machinationis: quia dignum est, ut cujus regimine habemus securitatem, ejus posteritati decreto concilii impertiamus quietem. CAP. 29.-- #Quod quidquid commotus animus fecerit, hoc justum putet.@# (Ex rege. Greg. ad Mauricium Augustum, capite 213.) Omnipotenti Deo reus est, qui serenissimo domino in omne quod agit et loquitur purus non est. Ego autem indignus pietatis vestrae famulus, in hac suggestione mea, neque ut episcopus neque ut servus jure reipublicae sed jure privatae loquor, quia serenissime domine, et illo jam tempore dominus meus fuisti, quando adhuc dominus omnium non eras. Illa praepositorum sollicitudo utilis, illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nil vindicat Restringenda ergo sub ratione potestas est, nec quidquam agendum prius quam concitata ad tranquillitatem meus redeat. Nam commotionis tempore, justum putat ira quod fecerit. CAP. 30.-- #Quod laici presbyteros, qui ecclesias illorum tenent, non aliud quam divinum officium facere cogant.@# ( #Ex dictis Aug@# ) Admoneo vos, dilectissimi, Deum timere, sacerdotes honorare, reddentes eis debitum sanctitatis, ut vobis adjuvantibus ipsi inconturbati valeant atque securi, salutaria praedicare, et regulam atque vigorem ecclesiasticum conservare, ita clerici omnes suis subjaceant episcopis, et ab illis doceantur. Praeceptum quippe est a Domino: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Apostolicum praeceptum vobis mando, ut nullus secularis clericum in suum habeat obsequium, sed illi cujus signaculum in capite habet, mente deserviat et corde, educatus in his quae a suo praecipiuntur episcopo. Detestabile est enim et iniquum opus, clericum in Judis inveniri, aut cum accipitribus, vel venationibus degere vitam, tantisque scenicis causis sauciatum, ad episcopatum aut presbyterium, vel quibuslibet sacerdotalibus officiis accedere, non bonis, sed malis vitiis plenum. Scriptum namque est: Qui diligitis Dominum, odite malum. Nam et hoc hortamur Christianitatem vestram, ut juxta sanctorum canonum instituta, nec Ecclesiis a vobis fundatis aliunde veniens presbyter suscipiatur, nisi a vestrae Ecclesiae fuerit episcopo consecratus, aut ab eo per commendatitias litteras suscipiatur. Multi enim sibimetipsis mendaces, multoties servi cujusquam fugam arripientes, dominis suis semetipsos quasi consecratos presbyteros annuntiant, dum non sint. Sunt autem ministri diaboli et non Dei, et qui eos suscipiunt similiter: quia scriptum est: Videbas furem, et cum eo currebas, etc. CAP. 31.-- #Ut Judaei super Christianos non ponantur.@# (Ex concilio Meldensi, capite 3.) Ne Judaei administratorio usu sub ordine villicorum atque actorum Christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumpserit, si episcopus. presbyter, aut diaconus fuerit, proprio summoveatur gradu: si vero monachus fuerit, communione privetur. Similiter et laicus. Et si perseveraverint inobedientes, anathematizentur. CAP. 32.-- #Quod sancta Ecclesia unum Patrem habeat in coelis.@# (Ex concilio Cabillon., capite 51.) Quia ergo constat in Ecclesia diversarum conditionum homines esse, ut sunt nobiles, et ignobiles, servi, coloni, inquilini, et caetera hujusmodi nomina, oportet, ut quicunque eis praelati sunt, clerici, sive laici, clementer erga eos agant, et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus, sive in accipiendis tributis, et quibusdam debitis, sciantque eos fratres suos esse, et unum patrem habere Deum, cui sic clamant: Pater noster qui es in coelis, unam matrem sanctam Ecclesiam, quae eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima, et gubernatio opportuna adhibenda est. Disciplinae in disciplina te vivendo, auctorem suum offendunt. Gubernationes in quotidianis vitae commeatibus praelatorum adminiculo destitutae fatiscunt. CAP. 33.-- #De illo qui pro catholica fide tribulationes patitur@# (Ex concilio Carthagi., capite 43.) Christianum catholicum, qui pro catholica fide, et pro ecclesiasticis rebus, et Christiana religione tribulationes patitur, omni honore a sacerdotibus honorandum,
null
37ebe9eb-42e2-432b-8249-e4d7283121c8
latin_170m_raw
null
None
None
None
etiam et per diaconum victus ei ministretur. CAP. 34.-- #De haeredibus, si jussa testatoris non impleverint, ut episcopus adimpleat.@# (Ex concilio Mogunt., capite 1.) Si haeredes jussa testatoris non adimpleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae his relicta est, canonice interdicatur, cum fructibus, et caeteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur. CAP. 35.-- #Ut laici quamvis religiosi ecclesiastica non disponant.@# (Ex eodem, capite 5.) Laicis, quamvis religiosis, nullo modo de ecclesiasticisis facultatibus aliquid disponendi unquam attribuatur facultas. CAP. 36.-- #De illis qui res Ecclesiae a regibus petunt.@# (Ex concilio Lugdunensi, capite 11.) Qui res Ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione Ecclesiae, cujus facultatem auferre cupiunt, excludantur. CAP. 37.-- #De eo, si episcopus ecclesiasticum, et comes, seculare placitum una die condixerint.@# (Ex concilio Triburi., cui interfuit rex Arnolphus, capite 9.) Cum autem episcopus Ecclesiam a Domino Deo sibi commissam regens, episcopatum circumeundo perrexerit, et placitum canonice constitutum decreverit, populumque sibi commissum illo invitaverit, atque comes eadem die sciens placitum ab episcopo condictum, vel nesciens placitum cum populo suo condixerit, et banno illuc venire praeceperit, placitum comitis omnes postponant, et comes ipse, idemque populus post episcopum festine pergant, scientes se non illic seditiosa contentione decertare, sed pro fide catholica invigilare, non cumulum pecuniarum sed lucrum congregare animarum. Unde in eadem beati Clementis epistola: Vestrum, qui legatione Domini fungimini, est docere populos: eorum vero est, vobis obedire in Deo. Et in epistola Alexandri papae successoris Evaristi: Si quis autem legationem vestram impedit, non unius, sed multorum profectum avertit. Et sicut multis nocet, ita a multis est arguendus: et quia Dei causam impedit, et statum Ecclesiae conturbat, ideo a liminibus ejus arceatur. Quapropter nullus comes, nullusque judex, nullus omnino in clericatu, vel seculari habitu constitutus, legatione episcoporum impediat, vel conturbare praesumat. Ut autem unanimitas et concordia sit inter episcopos et comites, placuit, ut si quis episcopus domi residens conventum populi esse voluerit, et comes, nihilominus in ipsa eademque die placitum condixerit, effectum obtineat qui prior indicaverat. Salva tamen dignitate, et potestate episcopi. CAP. 38.-- #De regibus bene regentibus.@# ( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Qui intra seculum bene temporaliter imperat, sine fine in perpetuum regnat, et de gloria seculi hujus, ad aeternam transmeat gloriam. Qui vero prave regnum exercent, post vestem fulgentem, et lumina lapillorum, nudi et miseri ad inferna torquendi descendunt reges a recte agendo vocati sunt, ideoque rect faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Nam et viros sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus his resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos, quam subjectos bene regendo modificare noverunt. Quidam ipsum nomen regiminis, ad immanitatem transvertunt crudelitatis: dumque ad culmen potestatis venerint, in apostasiam statim labuntur, tantoque se tumore mentis extollunt, ut cunctos subditos in sui comparatione despiciant, eosque quibus praeesse contigit, non agnoscant. Quibus congrue per Ecclesiasten dicitur: Ducem te constitui, noli extolli. Dum mundi reges se caeteris sublimiores sentiunt, mortales tamen se esse cognoscant: nec regni gloriam, qui in seculo sublimantur, aspiciant, sed opus quod secum ad inferos deportant, intendant. Si ergo carebunt hujus temporis gloria, illa agant, quae post finem sine fine possideant. Dum Apostolus dicat: Non est potestas, nisi a Deo. Quomodo per prophetam de quibusdam potestatibus dicitur: Ipsi regnaverunt, sed non ex me? Quasi diceret: Non me propitio, etiam, sed me irato. Unde inferius per eundem Prophetam dicit: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo. Quo manifestius elucet, bonam, malamque potestatem a Deo ordinari: sed bonam propitius, malam iratus. Reges quando boni sunt, muneris esse Dei: quando vero mali, sceleris esse populi. Secundum meritum enim plebium,
null
93e6a8ad-449f-4829-93ae-364258958727
latin_170m_raw
null
None
None
None
disponitur vita rectorum, testante Job: Qui regnare facit hypocritam, propter peccata populi, irascente enim Deo talem rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. Nonnunquam pro malitia plebis, etiam reges mutantur, et qui ante videbantur esse boni, accepto regno fiunt iniqui. CAP. 39.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Qui recte utitur regni potestate, ita se praestare omnibus debet, ut quanto magis honoris celsitudine claret, tanto semetipso mentem humiliet proponens sibi exemplum humilitatis David, qui de suis meritis non tumuit, sed humiliter sese dejiciens, dixit: Vilis incedam, et vilis apparebo ante Deum, qui elegit me. Qui recte utitur regni potestate, formam justitiae, factis magis, quam verbis instituet. Iste nulla prosperitate erigitur, nulla adversitate turbatur. Non innititur propriis viribus, nec a Domino recedet cor ejus. Regni fastigium, humili praesidet animo. Non eum delectat iniquitas, non inflammat cupiditas: sine defraudatione alicujus ex paupere divites facit, et quod juxta potestatem a populis extorquere poterat, saepe misericordiae clementia donat. Dedit Deus principibus praesulatum pro regimine populorum: et illis eos praeesse voluit, cum quibus una est eis nascendi, moriendique conditio. Prodesse ergo debet populis principatus, non nocere, nec dominando premere, sed condescendendo consulere; ut vere sit utile hoc potestatis insigne, et donum Dei pro tuitione utantur membrorum Christi. Membra enim Christi, fideles sunt populi: quos dum ea potestate quam accipiunt, optime regunt, bonam utique vicissitudinem Deo largitori restituunt. Bonus rex facilius ad justitiam a delicto regreditur, quam de justitia ad delictum transfertur: Ut noveris hoc esse casum, illud propositum. In proposito ejus esse debet, nunquam egredi a veritate: quod si casu titubare contigerit, mox resurgere. CAP. 40.-- #De patientia regum.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Plerumque princeps justus, etiam malorum errores dissimulare novit. Non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum tempus correctionis expectet, quando eorum vitia, vel emendare valeat, vel punire. Multi adversus principes conjurationis crimine deteguntur, sed probare volens Deus clementiam principum, illos male cogitare permittit, istos non deserit. De illorum malo, bene istis facit: dum culpas quas illi agunt, isti mira patientia indulgent. Reddere malum pro malo, vicissitudo est justitiae. Sed qui clementiam addit justitiae, non malum pro malo culpatis reddit, sed bonum pro malo offensis impertit. CAP. 41.-- #De delictis regum seu exemplis.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Difficile est principem regredi ad melius, si vitiis fuerit implicatus. Populi enim peccantes, judicem metuunt. Reges autem, nisi solo Dei timore, metuque gehennae coerceantur, liberi in praeceps proruunt, et per abruptum licentiae, in omne facinus vitiorum labuntur. Quanto quisque in superiori constitutus est loco, tanto in majori conversatur periculo, et quanto splendoris honore quisque celsior est, tanto, si delinquat, peccato major est. Potentes enim, potenter tormenta patiuntur. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur, etiam cum mensura poenarum. Reges vitam subditorum facile exemplis suis, vel aedificant, vel subvertunt. Ideo principem non oportet delinquere, ne formam peccandi faciat peccati ejus impunita licentia. Nam rex qui ruit in vitiis, cito viam ostendit erroris. Sicut legitur de Hieroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel. Illius autem ascribitur, quicquid exemplo ejus a subditis perpetratur. Sicut nonnulli bonorum principum Deo placita facta sequuntur, ita facile multi prava eorum exempla sectantur: plerique autem apud iniquos principes necessitate magis quam voto mali existunt, dum imperiis eorum obediunt. Nonnulli autem, sicut prompti sunt sequi reges in malum, sic pigri sunt imitari illos in bonum. Saepe unde mali reges peccant, inde boni justificantur: dum praecedentium cupiditatem et malitiam corrigunt. Nam re vera peccatis eorum communicant, si quod illi diripuerunt, isti retentant. Cujus peccatum quisque sequitur, necesse est ut ejus poenam sequatur. Neque enim erit impar supplicio, cujus errore quisque par est, ac vitio. CAP. 42.-- #Quod reges legibus teneantur.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Justum est, principem legibus obtemperare suis. Tunc enim jura
null
e34b0ee3-2c9d-4848-9301-dcfdc9ad6089
latin_170m_raw
null
None
None
None
sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reverentiam praebet. Principes legibus teneri suis, ne in se posse damnare jura, quae in subditis constituunt. Justa enim vocis eorum auctoritas, si quod populis prohibent, sibi licere non patiantur. Sub religionis disciplina seculi potestates subjectae sunt. Et quamvis culmine regni sint praediti, vinculo tamen fidei tenentur astricti, ut fidem Christi suis legibus praedicent, et ipsam fidei praedicationem moribus bonis conservent. CAP 43.-- #De disciplina regum in Ecclesia.@# ( #Ex dictis ejusdem@# ) Principes saeculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem, disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere, per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet, per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum, coeleste regnum proficit, ut qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiae agunt, rigore principum conterantur, ipsamque disciplinam quam Ecclesiae utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat, et ut bene rationem mereantur virtute potestatis impertiat. Cognoscant principes seculi, Deo debere reddere se rationem, propter Ecclesiam quam a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit. CAP. 44.-- #Cur Deus alios ad libertatem, alios autem ad servitutem discrevisset.@# ( #Item ejusdem.@# ) Propter peccatum primi hominis humano generi poena divinitus illata est servis, ita ut quibus aspicit non congrue libertatem, his misericordius irroget servitutem: et licet per peccatum humanae originis, tamen aequus Deus ideo discrevit hominibus vitam, alios servos constituens, alios dominos: ut licentia male agendi servorum, potestate dominantium restringatur. Nam si omnes sine metu fuissent, quis esset, qui a malis quempiam cohiberet? Inde et in gentibus principes, regesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent, atque ad recte vivendum legibus subderent. Quantum ad poenae rationem, non est personarum acceptio apud Deum, qui mundi elegit ignobilia et contemptibilia, et quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret, ne glorietur omnis caro, hoc est, carnalis potentia coram illo. Unus enim Dominus, aequaliter et dominis fert consultum et servis. Melior est subjecta servitus, quam elata libertas. Multi enim inveniuntur Deo libere servientes sub dominis constituti flagitiosis, qui et subjecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente. FINIS LIBRI DECIMI QUINTI. LIBER DECIMUS SEXTUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. De rectoribus Ecclesiarum, ne praecipites sint in dictandis sententiis. 2. Ut comites et judices pro judicio munera non accipiant. 3. De illis qui crimen objecerint, et verum non probaverint. 4. Quales ad testimonium accedere debeant. 5. Ne innocens pernicie accusantium maculetur. 6. Ut nullus describatur reus, priusquam convincatur. 7. Ut presbyteri suos parochianos in synodo accusare debeant. 8. De illis qui victi fuerint aliquos ad falsum testimonium attraxisse. 9. Ut res finita, refricari non debeat. 10. De illis qui a suis judicibus pulsati non fuerint. 11. Ut nullus infamis religiosum Christianum accusare possit. 12. De falso teste quod non debeat impunitus abire. 13. Ut nemo absens dijudicetur. 14. De eadem re. 15. Ut nemo simul sit accusator, judex et testis. 16. De falso testimonio quod capitale sit crimen. 21. Ut nullus clericus ad judicem secularem, alium 17. Ut falsi testes a communione nisi poenituerint, sint submovendi. 18. Ut falsus testis prout crimen est quod opposuit puniatur. 19. De ingenuis, si in synodo accusantur. 20. Ut testes ad testimonium non recipiantur, quos accusator a domo sua produxerit. clericum accusare praesumat. 22. Ut nullus judex secularis aliquem ecclesiasticorum distringere praesumat. 23. Ut omnes causae per auctoritatem veritatis ventilandae sint. 24. De clericis in falso testimonio convictis. 25. De judicibus. 26. De pravis judicibus. 27. De verbosis judicibus et elatis. 28. De praemio remunerationis. 29. De oppressoribus pauperum. 30. Ut judex non prius obviet sua sententia litigantibus, quandiu
null
f922faea-46dd-4dea-b2cb-ee504d9df282
latin_170m_raw
null
None
None
None
ipsi habent aliquid quod proponant in quaestione. 31. Ut non iidem sint accusatores et judices, et testes accusati. 32. Ut ejus accusationem nullus facile accipiat, qui facile litigat, et accusat. 33. Ut episcopus accusatores fratrum excommunicet. 34. De illis qui convicti fuerint, fratribus falsa crimina objecisse. 35. De illis testibus qui aliquem ex sacro ordine accusare pertentant, et ut quique optimi, et fideliores in testimonium assumantur. 36. Ut nullus secularis alicui ex clero vim inferre praesumat. 37. Quod mariti uxores suas ex suspicione accusare possint. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DECIMUS SEXTUS #DE ACCUSATORIBUS ET TESTIBUS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc qualis judex, accusatores, et testes esse debeant, docetur, quaeque poenitentia sit judicibus qui ad gratiam judicant, calumniatoribus, et falsis testibus injungenda. CAP. 1.-- #De rectoribus Ecclesiarum, ne praecipites sint in dictandis sententiis.@# ( #Ex dictis Greg. papae.@# ) Summopere praecavere debent rectores Ecclesiarum, et qui publica judicia exercent, ut in dictandis sententiis nullatenus, levitate, aut furore ducti, sint praecipites, sed causis prius diligenter ventilatis, cum res quae ignorabatur pleniter ad notitiam venerit, tunc divina et humana lex resolvatur, et secundum quod ibi constitutum est, remota personarum acceptione, definitiva proferatur sententia. Hinc est quod Moses querelas populi semper ad Dominum, tabernaculum ingressus, referebat, et juxta quod Dominus imperabat, judicia proponebat: nimirum nos instituens, ut non ex corde nostro, sed ex praecepto divino, condemnationis vel justificationis sententiam proferamus. CAP. 2.-- #Ut comites et judices pro judicio munera non accipiant.@# (Ex concilio Cabillon., capite 21.) Comitibus vero et judicibus hoc summopere cavendum est, ut juste judicent, et nequaquam in judicio munera seu personas accipiant, dicente Domino: Non accipias personam nec munera: quia munera excaecant oculos sapientium, et mutant verba justorum: sed ministros, quos vicarios, et centenarios vocant, justos habere debent, ne forte eorum avaritia aut rapacitate populus gravetur, et amissis facultatibus in paupertatem redigatur. Testes vero probatissimi et pauci, de pluribus esse debent tales, de quorum fide non dubitetur. Multum autem pravorum testium, cupiditate et falsitate respublica laeditur. CAP. 3.-- #De illis qui crimen objecerint, et verum non probaverint.@# (Ex concilio Arausico, capite 4.) Qui crimen objicit, sciat se probaturum re vera, ut ibi causa terminetur, ubi crimen admittitur, ut qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulerit, ipse patiatur. CAP. 4.-- #Quales ad testimonium accedere debeant.@# (Ex concilio apud Theodonis villam habito, capite 3.) Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem, vel ad testimonium erunt admittendi. CAP. 5.-- #Ne innocens pernicie accusantium maculetur.@# (Ex decr. Felicis papae, capite 15.) Dignum est ut vita innocentis non maculetur pernicie accusantium, adeo, ut quisquis a quolibet criminatur, non ante accusatus supplicio deputetur, quam accusator praesentetur, atque ut et canonum sententia erit exquiratur: ut si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem non judicetur. CAP. 6.-- #Ut nullus describatur reus, priusquam convincatur.@# (Ex decr. Adriani papae, capite 2.) Judex crimino sum discutiens, non ante sententiam proferat finitivam quam aut reus ipse confiteatur, aut per testes idoneos convincatur. CAP. 7.-- #Ut presbyteri suos parochianos in synodo accusare debeant.@# (Ex concilio Mogunt., capite 6.) In sancto concilio decretum est, ut presbyteri suos plebesanos, et accusare, et testimoniare possint. Si autem neglexerint, sui gradus periculo subjacebunt. CAP. 8. #De illis qui convicti fuerint aliquos ad falsum testimonium attraxisse.@# (Ex concilio Aquisgran. cap. 9.) Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium, vel perjurium attraxisse, aut per quamcunque corruptionem solicitasse, ipse quidem usque ad exitum non communicet. CAP. 9.-- #Ut res finita refricari non debeat.@# (Ex concilio Mogunti., capite 7.)
null
39d30ad1-38c8-4499-b259-ea5e8a3cf22d
latin_170m_raw
null
None
None
None
De his criminibus de quibus absolutus est accusatus, refricari accusatio non potest. CAP. 10.-- #De illis qui a suis judicibus pulsati non fuerint.@# (Ex decr. Eusebii papae, capite 20.) Pulsatus ante suum judicem causam dicat, et non ante suum judicem pulsatus, si voluerit taceat: et ut pulsato, quoties appellaverit, induciae dentur. CAP. 11.-- #Ut nullus infamis religiosum Christianum accusare possit.@# (Ex decre. Felicis papae, capite 7.) Nulli infami et sacrilego de quocunque negotio liceat quandoque adversus religiosum Christianum, quamvis humilis, servilisque persona sit, testimonium dicere: nec de qualibet re, actione, inscriptione Christianum impetere. CAP. 12.-- #De falso teste, quod non debeat impunitus abire.@# ( #Ex dictis Augusti.@# ) Falsus testis, dicit Salomon, non erit impunitus. Qui falsum testimonium profert contra proximum suum, extinguetur lucerna ejus in die ultimo. Qui metu cujuslibet potestatis veritatem occultat, iram Dei super se provocat: quia magis timet hominem quam Deum. Falsidicus testis tribus personis est obnoxius. Primum Deo, cujus praesentiam contemnit. Deinde judici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti, quem falso testimonio laedit. Si falsi testes separantur, mox mendaces inveniuntur. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit: quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat. Beatus cujus testimonium in conspectu Dei probabile invenietur. CAP. 13.-- #Ut nemo absens dijudicetur.@# ( #Ex epist. Zepheri papae Siciliensibus episcopis missa.@# ) Nemo absens judicetur: quia humanae et divinae hoc prohibent leges. Nullum namque eorum, id est, accusatorum sententia non a suo judice dicta constringat: quia et seculi leges id ipsum fieri praecipiunt. CAP. 14.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Adriani papae, capite 4.) Caveant judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur sententiam proferant: quia irrita erit, imo et causam in synodo pro facto dabunt. CAP. 15.-- #Ut nemo simul sit accusator, judex et testis.@# (Ex epist. Alexand. papae, capite 7.) Nemo simul sit accusator, testis ac judex, nullus unquam praesumat accusator simul esse, et judex, et testis: quoniam in omni loco judicii quatuor personas necesse est semper adesse, id est, judices electos, et accusatores, atque defensores et testes. CAP. 16.-- #De falso testimonio quod capitale sit crimen.@# (Ex concilio Agathen., capite 8.) Noverint falsi testes, quod si falsum testimonium capitale crimen non esset, nequaquam Dominus in Evangelio inter principalia crimina hoc annumerasset. Ait enim: De corde exeunt homicidia, adulteria, furta, falsa testimonia. Et ideo similiter debet poenitere, et excommunicari falsus testis, sicut adulter, et fur, et homicida. CAP. 17.-- #Ut falsi testes a communione nisi poenituerint sint submovendi.@# (Ex concilio Aurelian., capite 5.) Falsos testes a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint. CAP. 18.-- #Ut falsus testis prout crimen est quod opposuit puniatur.@# (Ex concilio Elibertan., capite 10.) Falsus testis prout crimen est abstinebitur. Si tamen non fuerit mortis quod objecit, et probaverit quod diu tacuit, biennii tempore abstinebitur. Si autem non probaverit in conventu clericorum, placuit per quinquennium abstineri. CAP. 19.-- #De ingenuis, si in synodo accusantur.@# (Ex concilio Triburi., capite 10.) Nobilis homo vel ingenuus, si in synodo accusatur, et negaverit: si eum fidelem esse sciunt, cum duodecim ingenuis se expurget. Si antea deprehensus fuerit in furto, aut perjurio, aut falso testimonio, ad juramentum non admittatur, sed sicut qui ingenuus non est, ferventi aqua, aut candenti ferro se expurget. CAP. 20.-- #Ut testes ad testimonium non recipiantur, quos accusator a domo sua produxerit.@# (Ex eodem capite 5.) Testes ad testimonium non admittendos qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de domo sua produxerit. Ad testimonium autem infra quatuordecim aetatis annos, nullus admittatur. CAP. 21.-- #Ut nullus clericus ad judicem
null
9a735ad5-9ed3-4bcf-a461-7f9305042121
latin_170m_raw
null
None
None
None
secularem alium clericum accusare praesumat.@# (Ex concilio Mariscen., capite 8.) Ut nullus clericus ad judicem secularem alium clericum accusare, aut ad causam dicendum trahere quocunque modo praesumat: sed omne negotium clericorum, aut in episcopi sui, aut presbyterorum cum archidiaconi praesentia finiatur. Quod si quiscunque clericus hoc implere distulerit, si junior fuerit, una minus de XL ictus accipiat. Si vero honoratior, triginta dierum conclusione multetur. CAP. 22.-- #Ut nullus judex secularis aliquem ecclesiasticorum distringere praesumat.@# (Ex concilio Parisiensi, capite 10.) Ut nullus judicum, neque presbyterum, neque diaconum, aut clericum ullum, aut juniores Ecclesiae, sine scientia pontificis, per se distringat, aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab Ecclesia cui injuriam irrogare dignoscitur, tam diu sit sequestratus, quousque reatum suum agnoscat et emendet. CAP. 23.-- #Ut omnes causae per auctoritatem veritatis ventilandae sint.@# ( #Ex dictis August. in libr. De civitate Dei.@# ) Omnes causae primitus per auctoritatem veritatis ventilandae sunt. Quibus sint, cujus sint, quomodo sint, quales sint, doctae aut indoctae, parvae, an magnae, notae sint, aut ignotae. Longi temporis an parvi, aut antiqui hostis consuetudine repertae sint. Haec omnia judex cum aequalitate discernere debet. CAP. 24.-- #De clericis in falso testimonio convictis.@# (Ex concilio Epaonensi, capite 76.) Statutum est, ut si quis clericus in falso testimonio convictus fuerit, reus capitali crimine censeatur, et officii ordine degradetur. CAP. 25.-- #De judicibus.@# ( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Ad delictum pertinet principum, qui pravos judices contra voluntatem Dei populis fidelibus praeferunt: Nam sicut populi peccatum delictum est, quando principes mali sunt, sic principis est peccatum, quando judices iniqui existunt Bonus judex sicut nocere civibus nescit, ita prodesse omnibus novit. Aliis enim praestat censura justitiae, aliis bonitate. Qui judicia sine personarum acceptione suscipit, non infirmat justitiam, avaritiae flamma, nec studet auferre alteri, quod cupiat sibi. Boni judices, justitiam ad solam obtinendam salutem aeternam suscipiunt, nec eam muneribus acceptis distribuunt, ut dum de justo judicio temporalia jura non appetunt, praemio aeterno ditentur. Omnis qui juste judicat, stateram in manu gestat, in utroque penso justitiam et misericordiam portat: sed per justitiam reddit peccati sententiam, per misericordiam peccati temperat poenam: ut isto libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam vero per miserationem indulgeat. Quod Dei judicia oculis suis praeponit, semper timens tremensque in omni negocio reformidat, ne de justitiae tramite devians cadat, et unde non justificatur, inde potius condemnetur. CAP. 26.-- #De pravis judicibus@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Neminem stultorum vel improborum oportere judicem esse. Nam stultus per ignaviam ignorat justitiam, improbus per cupiditatem corrumpit ipsam quam dicit veritatem. Gravius lacerantur pauperes a pravis judicibus, quam a cruentissimis hostibus. Nullus enim praedo tam cupidus in alienis, quam judex iniquus in suis. Latrones in accessis faucibus ac latebrosis jacentes insidias ponunt: isti palam rapacitatis avaritia saeviunt. Hostes in aliorum sanguinem tantum intendunt: judices quasi crudelissimi carnifices civium, oppressione sua subjectorum vitam extinguunt. Qui enim destruant multi sunt: rari sunt qui populos legum moderamine regant. Plerunque et boni judices sunt, sed ministros rapaces habent, horum figura, ut ait quidam, tanquam scilla pingitur, atque describitur. Ipsa quidem humana specie, sed capitibus caninis accincta et circundata. Non aliter quibusdam potestatibus accidit, ut ipsorum humanitatem immanitas iniquorum sociorum perturbet. Saepe judices pravi, cupiditatis causa, aut differunt, aut pervertunt judicia, nec finiunt coepta partium negocia, quousque marsupia eorum qui causantur exhauriant. Quando enim judicant, non causas sed dona desiderant, et sicut negligentes sunt in discussione causantium, sic in eorum damno soliciti sunt. Judices pravi, juxta Prophetae vocem, quasi lupi vespere non relinquunt in mane, hoc est, de praesentis vitae tantum commodis cogitant, non de futuris. Vita enim ista vesperum futura vero mane accipitur. Et bene ait quasi lupi, quia luporum more cuncta diripiunt, et vix pauca pauperibus derelinquunt. CAP. 27.-- #De verbosis judicibus, et
null
4587f46e-2440-406c-8c66-cf03989623b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
elatis.@# ( #Ex libro Officior. S. Isidor.@# ) Verbosi judices et elati, ut sapientes videantur, non discutiunt causas, sed asserunt, sicque conturbant judicii ordinem, dum suo non contenti officio, aliena praesumunt, quidam dum judicare incipiunt irascuntur, ipsamque judicii sententiam in insaniam vertunt, de quibus recte per prophetam dicitur, qui convertunt in furorem judicium. Qui iratus judicat, in furorem judicium mutat, et ante profert sententiam quam agnoscat. Furor in judice, investigationem veri non valet attingere: quia mens ejus turbata furore, ab inscrutatione alienatur justitiae. Iracundus judex judicii examen plene contueri non valet: quia caligine furoris non videt. Qui autem repulso furore discutit, facilius ad contuendam veritatem mentis serenitate consurgit: et sine ulla perturbatione, ad aequitatis intelligentiam pervenit. CAP. 28.-- #De praemio remunerationis.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui recte judicat et praemium remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat: quia justitiam quam gratis impartiri debet, acceptione pecuniae vendit. Bona male utuntur, quia juste pro temporali lucro judicant. Tales quippe ad veritatem non justitiae defensio, sed amor praemii provocat. Quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a justitiae confessione recedunt. Acceptio nummorum praevaricatio veritatis est. Unde et pro justo dicitur: Qui excutit manus ab omni munere, iste in excelsis habitat. Dives muneribus cito corrumpit judicem, pauper autem dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed etiam et contra veritatem opprimitur. Cito violatur auro justitia, nullamque reus pertimescit culpam, quam redimere nummis existimat. Plus enim obtinet mentem censoris amor lucri, quam aequitas judicii. Tres enim sunt munerum acceptiones, quibus contra justitiam humana vanitas militat, id est, favor amicitiarum, adulatio laudis, et corporalis acceptio muneris. Facilius autem pervertitur animus, rei corporeo munere, quam gratiae laudisque favore. Quatuor modis judicium humanum convertitur: timore, cupiditate, odio, amore. Timore, dum metu potestatis alicujus, veritatem loqui pavescimus. Cupiditate, dum praemio muneris alicujus corrumpimur. Odio, dum contra quemlibet adversarium molimur, cujus odio corrumpimur. Amore, dum amico vel propinquo praestare contendimus. His enim quatuor causis saepe aequitas violatur. CAP. 29.-- #De oppressoribus pauperum.@# ( #Ex eodem.@# ) Pauperum oppressores tunc sentiantur graviori digni esse sententia, quando praevaluerint his quibus atrocius nocere voluerint. Nam tanto in futuro supplicio condemnandi sunt, quanto hic fortius contra miserorum vitam invaluerint. Audiant judices et qui praesunt populis, quia pro temporalibus molestiis quas plebibus ingerunt, aeterno incendio cremabuntur, testante Domino per Esaiam prophetam: Iratus sum, inquit, super populum meum, et dedi eos in manu tua: non posuisti ei misericordiam, aggravasti jugum tuum valde. Descende, in pulvere sede, tace, et intra in tenebras. Veniet super te malum et peries, et irruet super te repente miseria quam nescis. Magis mala facientibus quam mala patientibus, dolere debemus. Illi enim prava faciendo in malum proficiunt: isti patiendo a malo corriguntur. Deus autem per malas voluntates aliorum, in aliis multa operatur bona. Malignantium hominum voluntas, nequaquam potest impleri, nisi Deus dederit potestatem. Nam dum homines, Deo permittente, malum quod concupiscunt perficiunt, ipse dicitur facere qui permittit. Inde est quod scriptum est per prophetam: Si erit malum, quod Dominus non fecit. Veruntamen quod iniqui mala expetunt voluntate, idcirco Deus perficiendi dat potestatem per suam bonam voluntatem quia de nostro malo ipse multa operatur bona. Quidam cum Dei voluntati resistunt, nescientes consilium Dei faciunt, quod noverint sic Deo subjecta esse omnia, ut et ipsi qui ejus dispositioni resistere arbitrantur, ejus impleant voluntatem. Propterea in hac vita boni judicantur a malis, ut iterum in illa vita mali judicentur a bonis: sive ut etiam sit hic bonis temporalis afflictio, et illic aeterna remuneratio. Idcirco sunt necessarii mali, ut quoties boni offendunt, flagellentur ab illis. Hinc est quod Assur virgam furoris sui testatur Dominus. Sed quoties ita fit, de Dei indignatione procedit, ut Deus per illos in eos saeviat, quos flagellando emendare desiderat. Sed ille justissima voluntate, illi vero saepe crudeli intentione: sicut per prophetam dicitur de eodem Assur
null
47e8176c-0ed6-4f2b-85bd-844cf14f2b68
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ipse autem non sic, sed ad conterendum paratum est cor ejus, atrocem super eos divinum furorem venturum, qui existunt persecutores, et violenti fidelibus. Consolando enim Deus suos ita judicare promittit. Adversus eos, inquit, qui judicaverunt te, ego judicabo, et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi mixto sanguine suo inebriabuntur. Habet aliquem usum, et malorum iniquitas, quod dilectos Dei, suis moribus laniat, ac per hoc vita impiorum sibi deperit: justorum autem deperit, sed proficit, dum eos mali per tribulationis exercitium ad praesentem odiendam vitam, et futuram desiderandam erudiunt. Interdum enim prodest perversorum pravitas utilitati justorum, dum eos malitia sua erudit, et ad regna coelorum requirenda molestia temporalis impellit. Probatur hoc exemplis Israeliticae plebis, quae tunc durius agebatur in Aegypto, quando oportebat eam per Mosen ad terram repromissionis vocari, et ex malis, quae in Aegypto patiebatur descendere, et ad promissam patriam festinare. Iniqui dum constantiam justi in persecutionibus suis aspiciunt, mentis confusione tabescunt, et dum adversa ostentant, nec vincunt, tandem de se perversitatis insania confunduntur. Stulti contra bonos studium semper assumunt, quibus dum prosperitas elucet, jactanter de suis meritis gloriantur, et bonorum atque justorum afflictionibus detrahunt, dumque eis adversa contigerit, mox ad blasphemiam pusillanimitate animi convertuntur. Quidam simplicium nescientes dispensationem Dei, in malorum provectibus scandalizantur, dicentes juxta Prophetam: Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus qui praevaricantur, et inique agunt. Qui ergo hoc dicunt, non mirentur, quod pravorum hominum temporalem, et caducam felicitatem aspiciunt, sed magis novissima eorum intendant, quanta illis post hoc aeterna supplicia praeparentur, dicente propheta: Ducent in bonis dies suos, et subito ad inferna descendunt. CAP. 30.-- #Ut judex non prius obviet sua sententia litigantibus, quandiu ipsi habent aliquid quod proponant in quaestione.@# (Ex decr. Eleuterii papae ecclesiis per Galliam constitutis, capite 3.) Nec litigantibus judex prius velit sua sententia obviare, nisi quando ipsi jam peractis omnibus nihil habeant in quaestione quod proponant. Et tandiu actio ventiletur, quousque rei veritas reperiatur. Frequenter interrogare oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat. Induciae enim non modice ad quaerendum dandae sunt, ne aliquid propere agi a quacunque parte videatur: quia per subreptionem multa proveniunt. Nihil tamen absque legitimo, et idoneo accusatore fiat. Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat: sed quia non est accusatus, ideo non est ejectus, et quidquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum mansit. Nam si leges seculi accusatores requirunt, quanto magis ecclesiasticae regulae? Docent enim terrestria, et humana quae sint ecclesiastica atque coelestia. CAP. 31.-- #Ut non iidem sint accusatores, et judices, et testes et accusati.@# (Ex dictis Damasci papae, capite 19.) Accusatores vero et judices non iidem sint: sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio prima semper fiat, ut talionem calumniator accipiat. Quia ante inscriptionem nemo debet judicari, vel damnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat aequalitas, quatenus accusationis et judicii, ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. CAP. 32.-- #Ut ejus accusationem nullus facile accipiat, qui facile litigat, et accusat.@# (Ex concilio Wormacien., capite 2.) Ejus qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem nemo absque grandi examine accipiat. CAP. 33.-- #Ut episcopus accusatores fratrum excommunicet.@# (Ex concilio Aurelian., capite 1.) Ut episcopus accusatores fratrum excommunicet: et si emendaverint vitium, recipiat eos ad communionem, non ad clerum. CAP. 34.-- #De illis qui convicti fuerint fratribus falsa crimina objecisse.@# (Ex concilio Agathen., capite 6.) Eos, qui fratribus suis capitalia crimina objecisse convicti fuerint, placuit usque ad exitum non communicare, nisi digna satisfactione poenituerint. CAP. 35.-- #De illis testibus, qui aliquem ex sacro ordine accusare pertentant, et ut quique optimi, et fideliores in testimonium assumantur.@# (Ex concilio Matiscen., capite 5.) Placuit sancto conventui
null
2bcabbaa-7a26-4842-97c7-19f762c8aede
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut testes ad testimonium dicendum pretio non conducantur, et ut quique optimi, et fideliores in testimonium assumantur, ut is contra quem testimoniare debent, nullam eis infamiam possit inferre, et ut nullus testimonium dicat, nisi jejunus. CAP. 36.-- #Ut nullus saecularis alicui ex clero vim inferre praesumat.@# (Ex concilio apud Theodonis villam habito, capite 10.) Quicunque judex aut saecularis presbytero, aut diacono, aut cuilibet ex clero, aut de junioribus absque audientia episcopi, vel archidiaconi, vel archipresbyteri, injuriam inferre praesumpserit, anathema habeatur. CAP. 37.-- #Quod mariti uxores suas ex suspicione accusare possint.@# (Ex concilio Parisiensi, capite 3.) Maritis sane etiam ex suspicione uxores accusare permissum est, et ipsi plus caeteris de adulterio, et accusare possunt, et defendere. FINIS LIBRI DECIMI SEXTI. LIBER DECIMUS SEPTIMUS. – INDEX CAPITULORUM 8. De illo qui cum duabus sororibus, cum noverca, vel cum sorore sua, vel cum amita, vel matertera sua, vel cum filia patrui, vel avunculi sui, vel cum filia amitae, vel materterae suae, vel cum nepte CAP. 1. De muliere, quae cum duobus fratribus fornicata est. 2. De eadem re. 3. De illo qui cum duabus sororibus fornicatus est, quarum una uxor fuerat. 4. De illo qui se ignorante cum sorore uxoris suae fornicatus est. 5. De eadem re. 6. De eadem re. 7. Item de illo, qui cum duabus sororibus neutra uxore fornicatus est. sua, vel cum commatre, vel cum filiola quam de fonte suscepit, vel ante episcopum tenuit, fornicatus est. 9. De illo qui cum matrem habuit uxorem, cum filiastra fornicatus fuerit. 10. De eadem re. 11. De illo qui cum noverca fornicatus est. 12. De illo qui cum filiastra ignorante matre fornicatus est. 13. De illo qui stupraverat quandam, quam frater ejus postea duxerat uxorem. 14. De eadem re. 15. De eadem re. 16. De muliere cum qua et pater, et filius fornicati sunt. 17. De illo qui cum uxore fratris sui fornicatus est. 18. De illo qui sponsam filii sui oppresserit. 19. De illo qui cum uxore, matre, et filiastra fornicatus est. 20. De illo conjugato, qui cum filia materterae suae, vel avunculi, vel amitae, vel patrui sui fornicatus fuerit. 21. De patre et filio, de avunculo, et de nepote, si cum una muliere fornicati fuerint. 22. De eadem re. 23. De illis qui infantes suos ideo a baptismo suscipiunt, ut separentur a conjugibus. 24. De eadem re. 25. De eadem re. 26. De eadem re. 27. De mulieribus, quae aliquo molimine inter se fornicantur. 28. De sanctimonialibus, si inter se fornicantur. 29. De muliere, si cum altera fornicata fuerit. 30. De illis qui irrationabiliter versati sunt. 31. De eadem re. 32. De illis qui cum pecudibus fornicantur. 33. Item de quadrupedum fornicatoribus. 34. De illis qui fornicantur, sicut Sodomitae. 44. Si mulier debeat separari a viro suo, quae filium 35. De clericis vel monachis si fuerint masculorum insectatores. 36. De eadem re. 37. De eadem re. 38. Item de commixtione animalium. 39. De episcopo, qui secundum naturam fornicatus fuerit. 40. De sacerdote, qui per turpiloquium, aut per conspectum libidinosum pollutus fuerit. 41. De eadem re. 42. De illis qui per illecebrosos amplexus feminas polluunt. 43. De clericis qui per malas cogitationes semen effuderin suum casu per negligentiam a fonte susceperit. 45. De eo, qui spiritalem habet compatrem, cujus uxor commater non est, et eo defuncto, si ejus viduam possit ducere uxorem. 46. De eo, si aliquis suae spiritalis commatris filiam uxorem ducere possit. 47. De quodam, qui suam filiolam spiritalem constupravit. 48. De quodam fratre, qui impugnabatur a spiritu fornicationis. 49. De sponsa fratris sui, si frater eam violaverit.
null
11ba935a-822a-4c83-a487-60192f526815
latin_170m_raw
null
None
None
None
50. Si quis de uno in alium transmigrat episcopatum, et consanguineam suam polluerit, vel aliquod crimen capitale commiserit. 51. De mulieribus, quae absente marito conceperint, et foetum sustulerint. 52. De illis mulieribus quae male conceptos necare studuerint. 53. De mulieribus, quae partus suos occulte interficiunt. 54. De eadem re. 55. De eadem re. 56. De Sodomitico peccato. 57. De illis qui conceptum excutiunt. 58. De illis qui infantes suos oppresserint. 59. De patre et matre, qui filios suos apud se mortuos invenerint. 60. De illis feminis quae abortum fecerint. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DECIMUS SEPTIMUS #DE FORNICATIONE.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic fornicationem, et incestum diversi generis complectitur, et quae correctio, poenitentiaque iis, qui his vitiis sunt involuti, debeatur, docet. CAP. 1.-- #De muliere, quae cum duobus fratribus fornicata est.@# (Ex concilio Neocaesar., capite 2.) Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem: verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit quod facta incolumis, hujus conjunctionis vincula dissolvat, fructum poenitentiae consequatur, et communio ei concedatur. Quod si defecerit vir, aut mulier in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti. CAP. 2.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Martini papae, capite 9.) Si qua mulier duos fratres, aut si quis vir duas uxores duxerit, a communione separentur usque ad mortem. In morte, pro misericordia viaticum accipiant. CAP. 3.-- #De illo qui cum duabus sororibus fornicatus est, quarum una uxor fuerat.@# (Ex concilio Aurelian., capite 6.) Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuit, neutram ex ipsis habeat: nec ipsi adulteri unquam conjugio copulentur. CAP. 4.-- #De illo qui se ignorante cum sorore uxoris suae fornicatus est.@# (Ex concilio Tribur., cap. 8.) In lectum mariti absente uxore soror ivit uxoris: quam ille uxorem suam putans, dormivit cum ea. Super hoc visum est, si ipse per securitatem veram hoc probaverit, quod inscius fecerit hoc seclus, poenitentiam quidem quae sibi indicata fuerit agat, legitimum suum conjugium habere permittatur: illam digna vindicta affligit, et in aeternum conjugio privari. CAP. 5.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 9.) Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, et soror sororem ab eodem antea stupratam nescierit vel si ipse sororem ejus quam antea stupravit non intellexerit, si digne poenituerint, et si se continere non valuerint, post annos septem conjugia illis non negentur. Si autem non ignoraverunt, usque ad mortem a conjugio abstineant. CAP. 6.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 10.) Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, vir diebus vitae suae poeniteat. Soror autem quae de alia sorore nescivit, licentiam habeat nubendi. CAP. 7.-- #Item de illo qui cum duabus sororibus neutra uxore fornicatus est.@# (Ex eodem, capite 11.) Similiter et de duabus sororibus qui cum una in adulterio mansit, et aliam publice accepit, non habeat mulierem usque in diem mortis suae, et illa quae nescivit, accipiat maritum. CAP. 8.-- #De illo qui cum duabus sororibus, cum noverca, vel cum sorore sua, vel cum amita, vel matertera sua, vel cum filia patrui, vel avunculi sui, vel cum filia amitae, vel materterae suae, vel cum nepte sua, vel cum commatre, vel cum filiola quam de fonte suscepit, vel ante episcopum tenuit fornicatus fuerit.@# (Ex concilio Mogunt., capite 3.) Si quis fornicatus fuerit cum duabus sororibus, vel cum noverca sua, vel cum sorore sua, vel cum amita sua, vel cum matertera sua, vel cum filia patrui sui, et avunculi sui, vel cum filia amitae suae, sive materterae suae, cum nepte sua, vel cum commatre sua aut filiola sua, sive quam de fonte suscepit, vel ante episcopum tenuit, et si qua mulier simili modo fornicata fuerit, abstineat se ab ingressu domus Dei annum, et
null
d5d5d352-ecaa-46d0-98c4-50febfbd8648
latin_170m_raw
null
None
None
None
eodem anno nisi dominicis et festis diebus solummodo pane et aqua et sale utatur: arma non ferat, osculum nulli praebeat, sacrificium nisi pro viatico minime sumat. Sex deinde annis ingrediatur quidem domum Dei: sed carnibus, et vino, ac sicera minime utatur, nisi festis diebus. De armis vero et osculis, sive sacrificio, sicut supra scriptum est. Postea vero duobus annis quando carne vescitur, a potu omni quo inebriari potest se contineat. Et si biberit potum, minime carne vescatur, absque praecipuis festis diebus. De armis vero vel osculo, et sacrificio, modum teneat jam dictum. Inde usque ad obitum suum, nisi praedictis festis diebus a carne abstineat: tres ferias legitimas in omni hebdomada, et tres quadragesimas in anno legitime custodiat. De armis vero ut supradictum est, et nunquam aliquando conjugio copuletur. Haec eadem poenitentia imponenda est patricidis, vel fratricidis, vel consangnineis, nec non et qui sponte per fraudem et avaritiam, hominem innoxium occidunt, quod morchidum vocant. CAP. 9.-- #De illo qui cum matrem habuerit uxorem, cum filiastra fornicatus fuerit.@# (Ex eodem, capite 2.) Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu cum duabus sororibus concubuerit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio fornicata fuerit, tales copulationes anathematizari et disjungi praecipimus, nec unquam amplius conjugio copulari, sed sub magna districtione fieri. CAP. 10.-- #De eadem re.@# (Ex concilio apud Vermeriam, capite 10.) Si quis cum filiastra sua fornicatus fuerit, nec matrem nec filiam potest habere: nec illa, nec ille aliis se poterunt conjungere ullo unquam tempore. Attamen uxor ejus, si ita voluerit, et si se continere non potest, si posteaquam cognovit quod cum filia sua vir ejus fuit in adulterio, carnale commercium cum eo non habuit, si vult alii nubere potest. CAP. 11.-- #De illo qui cum noverca fornicatus est.@# (Ex eodem, capite 21.) Si quis cum noverca sua dormierit, neuter possunt ad conjugium pervenire: sed vir ejus potest si vult aliam accipere, si se continere non potest, similiter qui cum filiastra sua, vel cum sorore uxoris suae dormierit stare potest. CAP. 12.-- #De illo qui cum filiastra, ignorante matre, fornicatus est.@# (Ex eodem, capite 4.) Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante matre de filia, et filia de matre, ille nunquam accipiat uxorem: illae vero si voluerint accipiant maritos. Si autem hoc scierint ipsae foeminae, absque maritis in perpetuum maneant. CAP. 13.-- #De illo qui stupraverat quamdam quam frater ejus postea duxerat uxorem.@# (Ex eodem, capite 5.) Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater ejus nesciens eamdem duxerit uxorem: frater eo quod fratri crimen celaverit, poeniteat, et post poenitentiam nubat. Mulier autem usque ad mortem poeniteat, et sine spe conjugii maneat. CAP. 14.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 6.) Si frater cum muliere fornicatus fuerit, et frater nesciens cum eadem concubuerit, mulier diebus vitae suae poeniteat, post poenitentiam autem, frater ignarus sceleris conjugium accipiat si vult. CAP. 15.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Matiscensi, capite 5.) Item indicatum est quemdam stuprasse quamdam feminam quam postea frater ejus accepit uxorem. Statuerunt eum qui stupravit, et a se stupratam fratri celavit: quia geminavit peccatum, poenitentia districtiori castigandum. Conjugium tale dissolvi oportere, et mulieri quidem nunquam dari potestatem nubendi. Illis autem pro misericordia conjugium indulgere, sed cum poenitentia. CAP. 16.-- #De muliere cum qua, et pater, et filius fornicati sunt.@# (Ex concilio Tribur., capite 6.) Quidam fornicatus est cum quadam muliere, postea filius nesciens patris factum stupravit eamdem. Quod cum pater rescisceret, de se filioque confessus est. Statuerunt melius esse, ut taliter lapsis cum digna poenitentia legitima permittantur conjugia, quam forte deterius delinquant. Fornicaria autem sine spe conjugii maneat. CAP. 17.-- #De illo qui cum uxore fratris sui fornicatus est.@# (Ex eodem,
null
d8ab9360-d987-4054-a690-7860c37bedb4
latin_170m_raw
null
None
None
None
capite 12.) Si quis cum uxore fratris sui dormierit, adulter et moecha diebus vitae suae absque conjugio maneat. Ille vero cujus uxor fuit, si vult, aliam conjugem accipiat. CAP. 18.-- #De illo qui sponsam filii sui oppresserit.@# (Ex eodem, capite 13.) Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius ejus eam duxerit: pater postmodum non habeat uxorem, nec ipsa mulier virum; filius, qui facinus patris ignoravit, aliam accipiat. CAP. 19.-- #De illo qui cum uxore, matre, et filiastra fornicatus est.@# (Ex concilio Mogunt., capite 6.) Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra fuerit fornicatus, seu cum duabus sororibus: aut si qua cum duobus fratribus, seu cum patre et filio: si quis relictam fratris, si quis neptem, aut novercam, aut nurum, aut consobrinam, aut filiam avunculi, aut ejus relictam, aut privignam polluerit, eos disjungi, et ulterius nunquam conjugio copulari, praecipimus. CAP. 20.-- #De illo conjugato qui cum filia materterae suae, vel avunculi, vel amitae, vel patrui sui fornicatus est.@# (Ex concilio Tribur., capite 1.) Interrogatum est si quis cum filia materterae suae, vel amitae, vel avunculi, vel patrui concubuerit, si conjugatus fuerit, liceat ne illi ulterius uti conjugio, aut non conjugato uxorem accipere? Justum esset, sicut aliqua statuta priorum habentur, ut in perpetuum a conjugio tales abstineant. Visum est humanae fragilitatis intuitu, ut post poenitentiam non quidem penitus priventur conjugio, durissime tamen tam immanis fornicatio vindicetur, sicut sanctus papa Nicolaus, et alii Romani pontifices statuerunt, ne forte desperati, multiplicius peccent. CAP. 21.-- #De patre, et filio, de avunculo, et de nepote, si cum una muliere fornicati fuerint.@# (Ex concilio Mogunt., capite 5.) Interrogatum est si pater et filius, vel si duo fratres, vel si avunculus, et nepos cum una muliere fornicati sunt, quid inde faciendum sit. Manifestum est quod gravi vindicta plectendum est, quod grave facinus esse reperitur. Omnis enim moecha interdicitur, ubi scriptum est, non moechaberis, quanto magis cum cognata, vel cum conjuge seu concubina cognati? Hinc in Levitico scriptum est: Si moechatus fuerit quis cum uxore alterius, morte moriantur, et moechus, et adultera. Qui dormierit cum noverca sua, et cum nuru sua, et qui filiam et matrem duxerit, et qui acceperit sororem suam, morte moriantur. Si enim in lege turpitudinem incestus mortis sententia vindicare jussit, quomodo in Evangelio, ubi summa justitia est, incestuosus peccati poenitentiam evadet? Unde apostolus: Irritam qui fecerit legem Mosi, sine ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Igitur Theodorus judicavit eum qui incestum fecerit XII annos poenitere debere: alii XV, alii X, alii septem. Sed nos priscorum patrum vestigia sequentes, his solis spatium poenitentiae temperemus, qui devote, et cum lacrymis poenitentiam egerint: caeteri definitum tempus observent. CAP. 22.-- #De eadem re.@# (Ex concilio apud Vermeriam, capite 4.) Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et aliam nunquam accipiat. Similiter et mulier. CAP. 23.-- #De illis qui infantes suos ideo a baptismo suscipiunt ut separentur a conjugibus.@# (Ex concilio Cabillon., capite 4.) Dictum etiam nobis est, quasdam foeminas desidiose, quasdam vero fraudulenter, ut a viris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut si qua mulier filium suum desidia, aut fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum propter fallaciam suam, aut propter fraudem, quandiu vivat poenitentiam agat, a viro tamen suo non separetur. CAP. 24.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., in claustro S. Albani habito, praesente Ludovico imperatore, capite 10.) De eo quod interrogastis, si ille qui filiolam suam ducit uxorem, et de eo
null
e2b933d1-6fb1-479a-b9a6-acd5a1b0c923
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui concubuit cum commatre sua spiritali, et de illo qui filium suum baptizavit, et cujus uxor eum de fonte suscepit, ea ratione, ut discidium conjugii fieret, si postea in tali copulatione permanere possent de talibus sic respondendum est. Si filiolam, aut commatrem suam spiritalem aliquis in conjugium duxerit, separandos eos esse judicavimus, et gravi poenitentia plectendos. Si autem conjuges legitimi unus aut ambo ex industria fecerint, ut filium suum de fonte suscipiant, ut discidium fiat, tale consilium damus. Si innupti manere voluerint, bonum est. Sin autem, gravis poenitentia insidiatori injungatur, et simul maneant, et si supervixerit praevaricator conjugi, acerrima poenitentia multetur, et sine spe conjugii maneat. CAP. 25.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Tribur., capite 8.) Nullus proprium filium, aut filiam a fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam, nec commatrem ducat uxorem, nec illam cujus filiam ad confirmationem ante episcopum tenuerit. Ubi autem factum fuerit separentur. CAP. 26.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 5.) Quam detestabile et execrabile scelus sit, unicuique Christiano, filiolam suam constuprare, testatur S. Gregorius papa in dialogis suis, ubi refert quemdam hominem polluisse filiolam suam, et quia neglexit poenitentiam agere, subito miserabili morbo correptus expiravit: et sepulto, num solum corpus sed etiam omne sepulcrum ignis invisibilis consumpsit. CAP. 27.-- #De mulieribus quae aliquo molimine inter se fornicantur.@# ( #Ex poenitentiali Theodo.@# ) Mulier quocunque molimine, aut in se ipsa, aut cum altera fornicans, tres annos poeniteat. CAP. 28.-- #De sanctimonialibus, si inter se fornicantur.@# ( #Ex eodem.@# ) Si sanctimonialis cum alia sanctimoniali per aliquod machinamentum fornicatae fuerint, septem annos poeniteant. CAP. 29.-- #De muliere si cum altera fornicata fuerit.@# (Ex concilio Anquiren., capite 8.) Mulier si cum alia muliere fornicata fuerit, tres annos poeniteat. Sic et illa quae semen viri sui cibo miscet, ut inde plus ejus accipiat amorem, poeniteat. CAP. 30.-- #De illis qui irrationabiliter versati sunt.@# (Ex concilio Anciran., capite 15.) De his qui irrationabiliter versati sunt, sive versantur, id est, qui cum pecoribus et masculis se coinquinaverint, quotquot ante viginti annos aetatis tale crimen commiserint, XV annis exactis in poenitentia, communionem mereantur orationum: deinde quinquennio in hac communione durantes, tunc demum oblationis sacramenta contingant. Discutiatur autem et vita eorum qualis tempore poenitudinis extiterit, et ita misericordiam consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus, ad agendam poenitentiam prolixius tempus insumant. Quotquot autem post XX annos aetatis, uxores habentes, in hoc peccato prolapsi sunt, XXV annos poenitentiam agentes, ad orationis communionem recipiantur. In qua quinquennio perdurantes, tunc oblationis sacramenta percipiant. Quod si et uxores habentes, et transcendentes quinquagesimum annum aetatis ita deliquerent, ad exitum vitae communionis gratiam consequantur. CAP. 31.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 16.) Eos qui irrationabiliter vixerunt, et lepra injusti criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus inter eos orare, qui spiritu periclitantur immundo. CAP. 32.-- #De illis qui cum pecudibus peccant.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui cum pecude peccat, quidam judicant annos X, quidam septem, quidam tres tres, quidam centum dies, juxta qualitatem personae poenitere. CAP. 33.-- #Item de quadrupedum fornicatoribus.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si inventi fuerint qui cum quadrupedibus, vel masculis contra naturam peccant, dura et districta poenitentia coercendi sunt. Quapropter episcopi vel presbyteri a quibus judicium poenitentiae injungitur, conentur omnimodis hoc malum radicitus abscindere. CAP. 34.-- #De illis qui fornicantur sicut Sodomitae.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui fornicatus fuerit sicut Sodomitae, si servus est, et si scopis castigabitur, duos annos, si liber est et conjugatus, X annos, si privatus, septem annos poeniteat: pueri centum dies, si in consuetudine est. Laicus conjugatus, si in consuetudine habet, XV annos poeniteat. Si ex ordinibus est, et in consuetudine habet, degradatus, ut laicus poeniteat. Qui
null
0e7036bf-d53a-4002-9a3a-86af7403dc72
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem cum fratre naturali fornicatus fuerit, per tam sordidam commixtionem, ab omni carne se abstineat, vel XV annos poeniteat, si clericus est, amplius pelli debet. CAP. 35.-- #De clericis vel monachis, si fuerint masculorum insectatores.@# ( #Ex dictis Basilii.@# ) Clericus vel monachus adolescentium vel parvulorum insectator, vel qui osculo, vel aliqua occasione turpi deprehensus fuerit, publice verberetur, et coronam amittat, decalvatusque turpiter, sputamentis obliniatur in facie, vinculisque artatus ferreis, carcerali sex mensibus angustia maceretur, et triduo per hebdomadas singulas ex pane hordeaceo ad vesperam reficiatur. Post haec aliis sex mensibus sub senioris spiritalis custodia segregata in curticula degens, operi manuum et orationi sit intentus, vigiliis et fletibus subjectus, et sub custodia semper duorum fratrum spiritalium ambulet, nulla privata locutione, vel consilio, deinceps juvenibus conjungendus. CAP. 36.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Si quis ex juvenibus vel aliqua suspiciosa persona cum parvulis jocatus fuerit, diuturna poenitentia maceretur. CAP. 37.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Si deprehensus fuerit aliquis frater ludere cum pueris, et habere amicitias aetatis infirmae, tertio commoneatur, ut memor sit honestatis atque timoris Dei. Si non cessaverit, severissime corripiatur. CAP. 38.-- #Item de commixtione animalium.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis cujuslibet animalis commixtione peccaverit, XV annis in humilitate subjaceat ad Ecclesiae januam. Et post hoc aliis quinque annis in orationis communione receptus poenitentiam agat, et sic gratiam sacramenti percipiat. Interrogentur autem alii de eo qualem vitam in poenitentia egerit, et sic communionis misericordiam consequatur. Si quis autem post viginti annos habens uxorem huic peccato succubuerit, XXV annos humilitati subjaceat, et quinque annis in orationibus, et sic communicet. CAP. 39.-- #De episcopo qui secundum naturam fornicatus fuerit.@# ( #Ex Poenitentiali Theodo.@# ) Item in canone apostolorum judicatur ut episcopus, presbyter, diaconus qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur: quia non judicat Deus bis in idipsum. Si quis pontifex fornicationem fecerit naturalem, synodus indicavit ut X annos poeniteat, et multis lacrymis et eleemosynis veniam a Domino petat. Presbyter non praelato monachi voto cum puella vel meretrice peccans, annos tres, et in tribus quadragesimis secundam, et quartam, et sextam feriam, et Sabbato semper de sicco cibo poeniteat. Si cum ancilla Dei, aut masculo, plus addatur jejunium id est, septem annos, si in consuetudine est. Similiter diaconi, si monachi non sunt, duos annos, sicut et monachi qui sine gradu sunt. Si diaconi monachi sunt, septem annos. Monachi cum gradu septem annos poeniteant. Item episcopus si sine voto monachi cum puella vel meretrice peccaverit, X annos poeniteat. Clericus cum tali puella sine voto monachi si fornicatus fuerit, unum annum poeniteat, si frequenter, duos annos; cum canonica duos annos, si frequenter, tres annos. Si genuerit ex ea filium, quatuor annos, alii dicunt septem. Theodorus dixit: Monachus fornicationem faciens, septem annos poeniteat. Item Beda dixit: Monachus fornicationem quaerens et non inveniens, annum dimidium poeniteat. Item Romanus poenitentionalis dicit: Monachus fornicationem faciens cum meretrice vel puella, tres, si cum sanctimoniali, septem annos poeniteat. Item laicus privatus maculans uxorem proximi sui, ut adulteritum poeniteat. Si cum virgine peccaverit, uterque poeniteat annum unum. Si cum ancilla Dei, quatuor annos, si genuerit ex ea, septem annos poeniteat. Item si quis peccaverit sicut Sodomitae, quidam X annos dicunt poeniteat: qui in consuetudine habet, amplius pelli debet. Si autem in gradu sunt degradentur, et sicut laici poeniteant. Vir qui inter femora fornicatus fuerit, unum: si iteraverit, duos annos poeniteat. Si autem in terga fornicatus fuerit tres annos; si pueri duos annos. Qui cum pecude fornicatus fuerit vel jumento, X annos poeniteat. Oportet enim discretionem esse inter qualitatem pecudum vel hominum, sicut supradiximus. Item episcopus cum quadrupedibus peccans, X annos poeniteat, et gradum amittat, presbyter V, diaconus tres, clericus duos
null
54ac79a6-5ff6-461f-b60b-2f7bcdac14a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
. CAP. 40.-- #De sacerdote qui per turpiloquium, aut per conspectum libidinosum pollutus fuerit.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Sacerdos qui per turpiloquium, seu conspectu libidinoso coinquinatus fuerit, non tamen voluerit fornicare, X dies poeniteat. Presbyter si osculatus est foeminam per desiderium, et semen fuderit, XX dies poeniteat. Diaconus, X dies, similiter monachus. Clericus septem. Laicus quatuor. Item si presbyter semen fuderit per cogitationem septem dies poeniteat, si tangit cum manu tres hebdomadas. Episcopus si per cogitationem fuderit, quatuor hebdomadas poeniteat. Si tangit cum manu diaconus et semen fuderit, XIII dies, monachus similiter. Aliter, si clericus, viginti dies, quanto magis alii gradus? Si impugnatione mentis coinquinabitur, septem dies poeniteat, vel quousque cogitatio vincatur. Si in somnis voluntate pollutus sit, surgat, cantetque septem Psalmos poenitentiales, id est, Domine, ne in furore. I. Beati quorum. Domine, ne in furore. II. Miserere mei, Deus. Domine, exaudi. De profundis. Domine, exaudi vel unusquisque secundum suam virtutem, et in mane XXX Psalmos cantet. Volens autem in somnis peccare, sive qui pollutus sit sine voluntate, XV Psalmos cantet. Peccans non pollutus, viginti quatuor Psalmos. CAP. 41.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Theodo.@# ) Item in somno peccans, si ex cogitatione pollutus fuerit, XXV Psalmos cantet. In somno peccans sine cogitatione, XII Psalmos. Si semen fuderit in Ecclesia per dormitionem, cantet Psalterium, vel tres dies poeniteat: si voluntarie semen fuderit in Ecclesia mala cogitatione, si clericus, XIV dies, diaconus, XXV, presbyter XL, episcopus, L, monachus, XXX. CAP. 42.-- #De illis qui per illecebrosos amplexus foeminarum polluuntur.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae pr.@# ) Qui per illecebrosos amplexus foeminae, vel osculo polluitur, XX dies poeniteat. Qui tetigit inverecunde carnem ejusdem foeminae, tres menses poeniteat. Qui per turpiloquium polluitur, septem dies poeniteat. Presbyter si osculatus fuerit foeminam per immundum desiderium, XX dies poeniteat. Si inquinatus fuerit, XL dies poeniteat. Qui in Ecclesia per somnum polluitur, tres dies poeniteat. Qui in somnis voluntate pollutus est, surgat et cantet septem Psalmos poenitentiales, et in die, XXX. Qui peccare voluerit in somnis, et non fuerit pollutus, XXXIV Psalmos cantet. CAP. 43.-- #De clericis qui per malas cogitationes semen effuderint.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Clericus si semen fuderit non tangendo per malas delectationes, septem dies poeniteat. Si tangit cum manu XX dies poeniteat. Si diaconus, XXX dies; si presbyter, hebdomadas, IIII. Presbyter si semen fuderit per cogitationem septem dies poeniteat, monachus similiter. Qui voluntarie semen fundit in Ecclesia, si clericus est, XIIII dies. Si monachus, aut diaconus, XXX dies. Si presbyter, XL si episcopus, L dies poeniteat. CAP. 44.-- #Si mulier debeat separari a viro suo, quae filium suum casu per negligentiam a fonte susceperit.@# ( #Ex decr. Deusdedit, papae Gordiano episcopo missis.@# ) Deusdedit sanctae Romanae, et apostolicae Ecclesiae Episcopus, Gordiano Hispanensis Ecclesiae coepiscopo, et fratri dilectissimo. Pervenit ad nos diaconus vester, vestrae sanctitatis epistolam inferens, quod quidam viri, etiam et mulieres praeterito sabbato Paschali die, pro magno populorum incursu, nescientes suos filios suscepissent ex lavacro sancto. Cupis etenim scire, si pro tali accidenti ratione debeant viri et mulieres ad suum proprium usum redire, an non. Nos enim ex hac tristitia moesti, inquisivimus priorum nostrorum dicta. Invenimus autem in archivo hujus apostolicae sedis jam talia contigisse in Ecclesia Hisauriae, et Etthesiorum, simulque Hierosolymae, etiam aliarum Ecclesiarum episcopis, et earum civitatum ab hac apostolica sede, volentibus scire, si viri et mulieres redirent ad proprium thorum. Beatae memoriae sanctissimi patres, Julius, Innocentius, et Gelestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum conventu, in Ecclesia beati apostolorum principis prohibentes talia, perscripserunt et confirmaverunt, ut nullo modo se in conjugio reciperent mulieres, aut viri, qui per quamcunque rationem susciperent natos, sed separarent se
null
94d32095-5b74-473e-9428-87399e9c09ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
: ne suadente diabolo tale vitium peccati inolescat per mundum, et universorum error accrescat. Scitis quia quomodo sunt septem dona sancti Spiritus, ita sunt septem dona baptismi. A primo pabulo sacrati salis, et ingressu sanctae Ecclesiae usque ad confirmationem Spiritus sancti per Chrisma. Ab hoc primo Spiritus sancti dono usque ad septimum, nullus Christianus suam commatrem in conjugium recipere debet, et qui praesumpserit, anathematis vinculo religetur in perpetuo, nisi poenitentiam egerit digne. Mulieres vero cum separatae fuerint, ac pro illicita actione a propriis viris, totam praecipimus recipere dotem, quam in die nuptiali receperint, et post expletum annum recipiant alium virum, si voluerint. Similiter et vir uxorem. CAP. 45.-- #De eo qui spiritalem habet compatrem, cujus uxor commater non est, et eo defuncto, si ejus viduam possit ducere uxorem.@# (Ex concilio Triburi, cui interfuit rex Arnolphus, capite 47.) Qui spiritalem compatrem habet, cujus filium de lavacro sacrae fontis accepit, et ejus uxor commater non est, liceat ei defuncto compatre suo ejus viduam ducere in uxorem, si nullam habent consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Nunquid non possunt conjungi, quos nulla proximitas carnalis, vel in id generatio secernit spiritalis. CAP. 46.-- #De eo, si aliquis suae spiritalis commatris filiam uxorem ducere possit.@# (Ex eodem, capite 48.) Illud etiam, nec canonica institutione definimus, nec introductione aliqua refutamus, sed propter eos qui diverse de eo sentiunt, hoc loco aliquid commemoramus. Si quis suae spiritalis commatris filiam fortuitu, et ita contingente rerum casu in conjugium duxerit, concilio maturiori servato, habeat, atque honeste legitimo conjugio operam det. CAP. 47.-- #De quodum, qui suam filiolam spiritalem constupravit.@# ( #Ex Dialog. Gregor.@# ) Terribile etiam quiddam in Valeriae provincia contigisse vir vitae venerabilis Maximianus Syracusanus episcopus, qui diu in hac urbe meo monasterio praefuit, narrare consuevit, dicens. Quidam curialis, illic sacratissimo Paschali Sabbato, juvenculam cujusdam filiam in baptismate suscepit. Qui post jejunium domum reversus, multo vino inebriatus, eandem filiolam suam secum manere petiit, eamque nocte illa, quod dicto nefas est, perdidit. Cumque mane facto surrexisset reus, cogitare coepit, ut ad balneum pergeret, ac si aqua balnei lavaret maculam peccati. Perrexit igitur, lavit, coepit trepidare, Ecclesiam ingredi: sed si tanto die non ignoret, ad Ecclesiam erubescebat homines: sin vero iret, pertimescebat judicium Dei. Vicit itaque humana verecundia, perrexit ad Ecclesiam, sed tremebundus ac pavens stare coepit atque per singula momenta suspectus, qua hora immundo spiritui traderetur, et coram omni populo vexaretur. Cumque vehementer timeret, ei in illa missarum celebritate, quasi adverse nil contingit, qui laetus exiit, et die altero Ecclesiam jam securus intravit. Factumque est, ut per sex continuos dies laetus, ac securus procederet, aestimans quod ejus scelus Dominus, aut non vidisset, aut visum misericorditer dimisisset. Die autem septima subita morte defunctus est. Cumque sepulturae traditus fuisset, per longum tempus cunctis videntibus de sepulchro ipsius flamma exiit, et tam diu ossa ejus concremavit, quousque omne sepulchrum consumpsit: et terra quae in tumulo collecta fuit, defossa videretur. Quod videlicet omnipotens Deus faciens, ostendit quid ejus anima pertulit in occulto, cujus etiam corpus ante humanos oculos flamma consumpsit. Qua in re quoque nobis haec audientibus exemplum formidinis dare dignatus est, quatenus ex hac consideratione colligamus, quid anima vivens ac sentiens, pro reatu suo patitur, si tanto ignis supplicio etiam insensibilia ossa concremantur. CAP. 48.-- #De quodam fratre, qui impugnabatur a spiritu fornicationis.@# ( #Ex dictis Paphnutii eremitae.@# ) Quidam pater molestiam sustinebat a spiritu fornicationis. Abiit autem ad quendam probatissimum seniorem, et precabatur eum, dicens: Pone tibi sollicitudinem, beatissime pater, et ora pro me: quia graviter me impugnat passio fornicationis. Haec cum audisset senior, orabat intente diebus ac noctibus, pro eo deprecans Domini misericordiam. Iterum autem veniebat idem frater, et rogabat seniorem, ut magis intentius pro eo oraret. Similiter autem cum omni sollicitudine beatus senior orabat intentius pro eo. Frequenter autem venientem ad se monachum videns senior, et
null
98328b78-e720-44f8-aa9b-e4a72f921015
latin_170m_raw
null
None
None
None
deprecantem se ut oraret, valde contristatus admirabatur quia non exaudiret Dominus orationes suas. Eadem autem nocte, revelavit ei Dominus, quae circa illum monachum erant, negligentiae, et ignaviae resolutionem, et delectationes fore corporeas cordis ejus. Ita autem ostensum est sancto seniori. Vidit sedentem illum monachum, et spiritum fornicationis in diversis mulierum formis ante illum ludentem, et ipsum condelectari. Videbat et angelum Domini astantem, et indignantem graviter contra eumdem fratrem: quia non surgebat, neque prosternebat se in orationibus ad Dominum, sed magis delectabatur in cogitationibus suis. Haec ergo ostensa sunt per revelationem sancto seniori. Cognovit autem, quia culpa et negligentia illius monachi erat, ut non exaudirentur orationes ejus. Et tunc dixit ei senior: Quia tua culpa erat, frater, quia condelectaris cogitationibus malis, impossibile est enim discedere a te spiritum fornicationis immundum, aliis orantibus, et Deum pro te deprecantibus, nisi et tu te ipse laborem assumas in jejuniis, et orationibus, et vigiliis multis, cum gemitu deprecans, ut misericordiam suam et adjutorium det gratiae suae, praebeatque tibi Dominus Christus, ut possis resistere malis cogitationibus. Nam et medici, qui corporibus hominum medicamenta conficiunt, et adhibent, quamvis omnia cum summa diligentia faciant, verumtamen si ille qui infirmatur, non se abstineat a noxiis cibis, vel de aliis quae solent laedere infirmitates, nihil ei proficit cura, et diligentia, et sollicitudo medicorum. Similiter etiam, et in animae languoribus eveniet: licet cum omni intentione, et ex toto corde sancti patres, qui sunt medici spiritales, exorent misericordiam Christi Domini Salvatoris nostri pro eis, qui orationibus eorum se postulant adjuvari, nisi et ipsi cum omni intentione mentis tam in orationibus, quam in omni opere spiritali, quae Deo placita sunt, faciant, non eis proficient orationes eorum. CAP. 49.-- #De sponsa fratris, si frater eam violaverit.@# (Ex concilio Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, capite 10.) Quidam desponsavit uxorem, et dotavit, cum ea coire non potuit. Quam frater ejus clanculo corrupit, et gravidam reddidit. Decretum est, ut quamvis nupta esse non potuerit legitimo viro, desponsatam tamen fratri, frater habere non possit. Sed moechus et moecha, fornicationis quidam vindictam sustineant, licita vero eis conjugia non negentur. CAP. 50.-- #Si quis de uno in alium transmigrat episcopatum, et consanguineam suam polluerit, vel aliquod crimen capitale commiserit.@# (Ex eodem, capite 42.) Si quis de uno in alium omnino transmigrat episcopatum, et si, quod absit, contingat eum filiam sororis suae, amitae, aut materterae avunculi, vel patrui polluere, aut aliquod crimen capitale committere, episcopus in cujus tunc dioecesi commoratur, et tali scelere criminatur, habeat jus et potestatem secundum canonicam auctoritatem, et nostram synodalem institutionem flagitiosum coercere, et ad poenitendum emollire. Per quem enim melius rei veritas ventilatur, quam per illum sub quo habitat, et habitare desiderat. CAP. 51.-- #De mulieribus, quae absente marito conceperint, et foetum sustulerint.@# (Ex concilio Eliberta., capite 3.) Si qua mulier per adulterium absente marito conceperit, idque post facinus occiderit, placuit vix in fine dandam esse communionem, eo quod geminaverit scelus. CAP. 52.-- #De illis mulieribus, quae male conceptos necare studuerint.@# (Ex concilio Hilerden., capite 5.) Hi vero qui male conceptos ex adulterio, factos, vel editos necare studuerint, vel in ventre matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris post septem annorum curricula communio tribuatur, ita tamen, ut omni tempore vitae suae fletibus, et humiliati insistant. CAP. 53.-- #De mulieribus, quae partus suos occulte interficiunt.@# (Ex concilio Arelatens., capite 6.) Mulieres quaedam, ut audivimus, quae ex fornicatione concipientes, metuentes ne scelus quod occulte perpetraverunt, manifestum fieret, infantes quos pepererunt, occiderunt, et terrae congerie cooperuerunt, aut in aquas projecerunt. Quod quantum nefas sit, canones Ancirani, Illiberitani, atque Hilardensis concilii, testes sunt. His itaque vix in fine dandam esse communionem decernunt, sed humanius tractantes, post decennem poenitentiam tales placuit ad communionem recepi. CAP. 54.-- #De eadem
null
5593363a-52aa-4e7b-a414-b53f92108cc9
latin_170m_raw
null
None
None
None
re@# De mulieribus quae fornicantur, et partus suos necant, vel quae agunt, secum, ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removet. Humanius autem nunc definimus, ut eis X annorum tempus, secundum praefixos gradus poenitentia largiatur. CAP. 55.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Aurelia., capite 10.) Si qui infantem oppresserint, tres annos poeniteant: unum ex his in pane, et aqua. Si clericus fecerit, quatuor annos, unum ex his in pane et aqua. CAP. 56.-- #De Sodomitico peccato.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Episcopus fornicationem faciens naturalem XII annos poeniteat, presbyter X, diaconus IX, subdiaconus octo, clericus septem, laicus sex annis poeniteat. Frater carnalis cum fratre carnali fornicationem faciens XV annis ab omni carne se abstineat. Si semen in os miserit, septem annos poeniteat, alii dicunt usque in finem vitae poenitere debere. Viri inter femora fornicantes, unum annum poeniteant, si iterantes II. Si inter crura fornicantes, si pueri sunt, annum unum poeniteant. Si viri, duos annos. Si autem in consuetudine est, modus poenitentiae addatur judicio sacerdotis. Vir semetipsum coinquinans, primo X dies poeniteat, et iterans XX dies. Si cum gradu est, addatur poenitentia. Puer XV annorum XL dies poeniteat. Qui concupiscit mente fornicari, sed non potuit, X dies poeniteat. Qui per turpiloquium, vel aspectu coinquinatus est, tamen non voluit peccare corporaliter, XX dies poeniteat. Si autem impugnatione cogitationis violenter coinquinatus est, XX dies poeniteat. Qui diu illudetur a cogitatione, molliter ei repugnans, sex dies, vel quantum exegerit diuturnitas cogitationis poeniteat. Pueri qui fornicantur intra semetipsos, judicatum est, ut vapulent. Pueri soli de hoc inter se sermocinantes, et transgredientes statuta seniorum, tres superpositiones accipiant. Osculum non simpliciter facientes, quinque superpositiones accipiant. Illecebrosum osculum facientes, sine coinquinamento, quinque dies poeniteant. Cum coinquinamento, sine amplexu, X superpositiones accipiant. Post annos XX idem committentes, XL dies separati a mensa, extorresque ab Ecclesia, cum pane et aqua vivant. Minimi vero fornicationem imitantes, et irritantes se invicem, sed coinquinati non sunt, propter aetatis maturitatem, flagellentur. Si vero frequenter, addatur poena. Pueri ante XX annos se invicem manibus coinquinantes, et confessi: antequam communicent XX dies poeniteant. Si iteraverint post poenitentiam, C dies. Si vero frequentius, separentur, et annum poeniteant. Puer oppressus a majore infra X annos, hebdomadam jejunet: si consentit XX dies: mollis autem annum poeniteat. Qui in somnis voluntarie pollutus est, surgat, et cantet genibus flexis VII Psal. Volens in somno peccare, XX Psal. cantet, Si pollutus est sine voluntate XV Psal. cantet, et in fine uniuscujusque Psalmi dicat ter: Deus, in adjutorium meum intende, et reliqua. Qui semen in Ecclesia dormiens fuderit, tres dies jejunet. Episcopus fornicationem faciens contra naturam, degradetur, et duodecim annos poeniteat. Presbyter aut diaconus, fornicationem contra naturam faciens, praelato ante monachi voto, degradentur, et V annos poeniteant, et veniam omni hora rogent, et superpositionem patiantur, in unaquaque hebdomada, exceptis quinquagesimis diebus. Post super positionem, pane sine mensura utantur, et ferculum aliquatenus butyro impinguato, et die Dominico sic vivant. Caeteris vero diebus paximati panis mensura, et parvo impinguata butyro olera, et ovis paucis, et formatico reficiantur, et aquae tantum quantum sufficiat si operarius est. Lectus enim non multum foenum habeat, et per tres quadragesimas anni addat aliquid, prout virtus ejus admiserit, semper ex intimo corde ut defleat culpam suam. Obedientiam quae omnia praeeminet, libentissime accipiat. Post annum et dimidium Eucharistiam sumat, et ad pacem veniat: Psalmos cum fratribus cantet, ne penitus anima tanto tempore coelestis medicinae jejuna intereat. Si inferiori gradu prius quis monachus fuerat, tres quidem annos poeniteat, sed mensura non gravetur panis. Si operarius est, sextario de lacte Romano, et alio de tenucla, et aqua quantum sufficit pro sitis ardore sumat. Si vero sine voto monachi presbyter aut diaconus sic peccaverit, sicut monachus sine
null
c494424a-fe02-4ad0-a969-02cfffee95ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
gradu poeniteat, et postea recipiat gradus suos. Si autem presbyter aut diaconus post tale peccatum voluerit monachus fieri, indiscreto proposito exilii annum et dimidium poeniteat, habeat tamen abbas cum consilio episcopi sui hujus rei moderandi facultatem, si obedientia poenitentis placita sit Deo et fratribus quibus commissum est. CAP. 57.-- #De illis qui conceptum excutiunt.@# (Ex concilio Worma., capite 30.) Si aliquis causa explendae libidinis, vel odii meditatione, ut non ex eo soboles nascatur, homini, aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandum dederit, ut non possit generare, aut concipere, ut homicida teneatur. CAP. 58.-- #De illis qui infantes suos oppresserint.@# (Ex concilio Mogunti., capite 6.) Si quis infantem suum oppresserit, aut vestimentorum pondere suffocaverit, et hoc post baptismum factum fuerit, XL dies poeniteat in pane et aqua, et a conjuge se interim abstineat. Postea tres annos poeniteat per legitimas ferias, et tres in anno quadragesimas observet. Quod si ante baptismum infans oppressus fuerit, proximos quadraginta dies ut supra poeniteat. Postea vero quinquennium expleat. CAP. 59.-- #De patre et matre qui filios suos apud se mortuos invenerint.@# (Ex concilio Parisiensi, capite 5.) De infantibus autem qui mortui inveniuntur cum patre et matre, et non apparet utrum a patre aut matre occisus sit ipse infans vel suffocatus, an propria morte defunctus: non debent inde securi esse, nec sine poenitentia ipsi parentes, sed tamen in eis consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus mortis causa fuit. Si autem eos non latet ipsos ejus esse interfectores, scire debent graviter se deliquisse, quod in Ancirano concilio comprobatur. Quidam autem trium annorum poenitentiam horum judicant esse debere: quorum unum ex his exigat in pane et aqua atque se ab omni luxuria tempore poenitentiae suae custodiat. CAP. 60.-- #De illis feminis quae abortum fecerint.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si qua mulier abortum fecerit voluntarie, tribus annis poeniteat. FINIS LIBRI DECIMI SEPTIMI. LIBER DECIMUS OCTAVUS. ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic infirmos a presbyteris visitandos esse, et quae ad hanc visitationem requirantur, edocet. Cum sacerdos audierit aliquem infirmari in sua plebe, cito ad eum pergat, et ingressus cubiculum aquam benedictam super eum, et per omne cubiculum aspergat, cum antiphona: Asperges me, Domine; et versu: Exurgat, Deus, et dissipentur inimici, etc. Deinde dicat orationem: Deus qui sacerdotibus tuis tantam gratiam. Deinde cantet septem Psalmos cum precibus pro infirmis. Deinde Litaniam cantet. Post haec omnes jubeat extra cubiculum secedere. Et appropinquans lecto quo infirmus decumbit, eum blande leniterque alloquatur, ut omnem spem suam in Deo ponat, ut flagellum Dei patienter toleret, et ut haec ad purgationem et castigationem suam provenire credat, ut peccata sua confiteatur, ut emendationem promittat, si Dominus vitam concesserit, poenitentiam pro culpis commissis spondeat, ut substantiam suam dum adhuc sensus et ratio viget, disponat, ut peccata sua eleemosynis redimat, ut his qui in se peccaverunt indulgeat, ut rectam fidem, et credulitatem teneat, et fidem ex integro non sapuerit, presbyter eum docere debet: et ut de Dei misericordia nunquam desperet, doceat. Cum his et hujuscemodi allocutionibus fuerit mens infirmi relevata, data benedictione, interroget eum de singulis per ordinem. #Quando presbyter domum intrat in qua infirmus jacet, primum dicat:@# Pax huic domui. Et omnibus habitantibus in ea. #Postea benedicetur sal et aqua, et aspergatur in domo cum antiphona.@# Benedic, Domine, domum istam, et omnes habitantes in ea, quia tu, Domine, dixisti: Pax huic domui, benedic, Domine, timentes te pusillos cum majoribus, benedicti vos Domino qui fecit coelum et terram. #Post haec canendi sunt septem psalmi poenitentiae, Deinde Litania. Qua expleta cantetur:@# Pater noster. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo, Amen. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto, Et de Sion tuere eum. Nihil proficiat inimicus in eo, Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. Esto
null
b3434590-bd63-4015-8451-9d7aba289d58
latin_170m_raw
null
None
None
None
illi, Domine, turris fortitudinis, A facie inimici. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat in animam inimicorum ejus. Dominus opem ferat illi superlectum infirmitate ejus. Universum stratum ejus versasti in doloris ejus. Domine, exaudi orationem meam. Psalmus: Miserere mei, Deus. #Sequitur oratio. Oremus.@# Omnipotens et misericors Deus, quaesumus immensam pietatem tuam, ut ad introitum in tuo nomine humilitatis nostrae, hunc famulum tuum N. in hoc habitaculo jacentem fessum, salutifere visitare digneris, sicut visitare dignatus es, Domine, Tobiam et Saram, socrum Petri, puerumque centurionis, ita et iste pristina sanitate animae corporisque recepta, gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actionem. Per Dominum. #Tunc detur ei locus secretior confitendi, et quod maximum est, interroget eum de fide catholica. Et sic dicat:@# Credis in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum? Respon. Credo. Credis quod iste tres personae unus Deus sit? Respon. Credo. Credis quod in ipsa ista carne qua nunc es, resurgere habes in die judicii, et recipere sive bonum sive malum quod gessisti? Respon. Credo. Vis dimittere illis peccata sua qui in te peccaverunt? Respon. Volo. Vis peccata quae fecisti emendare si reviviscis? Respon. Volo. #Postea ungatur. Post confessionem, et fidem redditam et unctionem, dicatur Antiphona.@# In veritate tua exaudi me, Domine. Psalmus. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe. #Deinde@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster #cum his precibus.@# Exurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum. Tibi enim derelictus est pauper, Orphano tu eris adjutor. Desiderium pauperum exaudivit Dominus, Praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Mirifica misericordias tuas, Qui salvos facis sperantes in te. Tu autem in sancto habitas, Laus Israel. Ad te clamaverunt. et salvi facti sunt, In te speraverunt, et non sunt confusi. Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi, Animam pauperis tui ne obliviscaris in finem. #Postea sequantur istae orationes. Oremus.@# Deus qui famulo tuo Ezechiae er qui nos annos ad vitam donasti, ita et famulum tuum N. a lecto aegritudinis tua potentia erigat ad salutem. Per Christum. #Alia.@# Respice, Domine, famulum tuum. N. in infirmitate sui corporis laborantem, et animam refove quam creasti, ut castigationibus emendatus, continuo se sentiat tua medicina esse salvatum. Per Christum, #Alia.@# Deus qui facturae tuae pio semper dominaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulum tuum N. ex adversa valetudine corporis laborantem placatus respice, et visita in salutari tuo, ac coelestis gratiae ei praesta medicinam. Per Christum. #Alia.@# Deus, qui humano generi salutis remedia, et vitae aeternae munera contulisti, conserva famulo tuo N. tuarum dona virtutum, et concede ut medelam tuam non solum in corpore, sed etiam in anima sentiat. Per. #Alia.@# Virtutum coelestium Deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem, et omnem infirmitatem praecepti tui potestate depellis, adesto propitius huic famulo tuo N. ut fugatis infirmitatibus, et viribus receptis, nomen sanctum tuum instaurata protinus sanitate benedicat. Per Dominum. #Alia.@# Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui fragilitatem conditionis nostrae infusa virtutis tuae dignatione confirmas, ut salutaribus remediis pietatis tuae corpora nostra et membra vegetentur, super hunc famulum tuum N. propitiatus intende, ut omni necessitate corporeae infirmitatis exclusa, gratia in eo pristinae sanitatis perfecta reparetur. Per Dominum. #Alia.@# Oremus, fratres, Dominum nostrum pro fratre nostro quem dure ad praesens malum languoris affligit, ut eum Domini pietas coelestibus dignetur curare medicinis: ut qui dedit vitam, det et salutem. Per #Alia.@# Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui es via, et veritas, et vita, exaudi et conserva famulum tuum N. quem vivificasti et redemisti pretio magno sancti sanguinis Filii tui. Per eumdem. #Si infirmus in desperatione fuerit, reconcilia eum ea ratione his sequentibus orationibus, ut quando convaluerit, secundum canonum et
null
7b317b01-32fc-4ce9-918d-67dff4102c62
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanctorum Patrum statuta, et qualitatem delicti poeniteat.@# #Reconciliatio infirmi.@# Praesta, quaesumus, Domine. huic famulo tuo N. dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae, a cujus integritate deviarat peccando, admissorum veniam consequendo, reddatur innoxius. Per. #Alia.@# Omnipotens sempiterne Deus, confitenti huic famulo tuo N. pro tua pietate peccata dimitte ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentiae tuae pietas prosit ad veniam. Per. #Alia.@# Exaudi, Domine, preces nostras, et confitentium tibi parce peccatis, ut quem conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat. Per Dominum nostrum Jesum Christum. INDEX CAPITULORUM LIBRI DECIMI OCTAVI. 8. De lapsis in ultimis positis, ut viatico munere, CAP. 1. Quod ultima conversio mente potius aestimanda sit quam tempore. 2. Quod omnis fidelis in ultimis positus oleo sanctificato inungi debeat. 3. De illis qui propter timorem mortis, in ipsa infirmitate confitentur peccata sua. 4. De illis qui in necessitatis tempore et poenitentiam et reconciliationem desiderant. 5. De eadem re. 6. De illis qui ad exitum veniunt, ut ultimo et necessario viatico minime priventur. 7. Quod poenitentia possit abolere peccata, etiam si in ultimo vitae spiritu poeniteat. si rogaverint, eis debeat subveniri. 9. De illis infirmis qui dum poenitentiam petierint, et antequam sacerdos veniat, officium oris amittunt. 10. De eadem re. 11. De eadem re. 12. De illis qui in ultima aegritudine poenituerint, et mox reconciliati fuerint. 13. De illis qui in periculo sunt constituti, ut episcopo, etc. 14. De infirmis in periculo mortis constitutis. 15. De quodam qui Christum negaverat, quomodo in extremis, etc. 16. Ut presbyteri de occultis peccatis jussu episcopi poenitentes reconcilient. #Indicis capitulorum finis.@# 17. De poenitente, si in ipsa poenitentia de corpore exierit, et reconciliari desiderat. 18. Ut quinta feria ante Pascha poenitentibus sit remittendum: ante autem, si ad desperationem infirmitatis devenerint. 19. De illis qui in Ecclesia remitti peccata non crediderint. 20. Quod infirmis omni hora cibum sumere liceat. 21. De illis sacerdotibus qui morientibus poenitentiam denegaverint. 22. Quod nulli ultima poenitentia sit deneganda. 23. De poenitentibus qui in infirmitate Eucharistiam acceperint. 24. De poenitentibus subito mortuis. LIBER DECIMUS OCTAVUS #DE VISITATIONE INFIRMORUM.@# CAP. PRIMUM.-- #Quod ultima conversio mente potius aestimanda sit quam tempore.@# (Ex decr. Coelest. papae, capite 20.) Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda quam tempore, Propheta hoc taliter asserente: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. » Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum illi se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari. CAP. 2.-- #Quod omnis fidelis in ultimis positus sanctificato oleo inungi debeat.@# ( #Ex decr. Calisti papae.@# ) Beatus enim Jacobus apostolus in Epistola sua scripsit: « Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum. » Hoc et apostoli in Evangelio fecisse leguntur, et nunc Ecclesiae consuetudo tenet ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris, et oratione comitante sanentur. Non solum presbyteris uti licet hoc sacro oleo in suis infirmitatibus: sed, ut Innocentius papa describit, etiam omnibus Christianis uti licet eodem oleo, in sua aut suorum necessitate ungendo. Quod tamen oleum non nisi ab episcopis licet confici. Nam quod ait, oleo in nomine Domini, significat oleo in nomine Domini consecrato: vel certe quia etiam, cum ungant infirmum, nomen Domini super eum invocare debent. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Multi propter peccata in animam facta, infirmitate aut etiam morte plectuntur corporis. Unde Apostolus Corinthiis, quia corpus Domini indigne percipere erant soliti, ait: « Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. » Si ergo infirmi in peccatis sint, et haec presbyteris Ecclesiae confessi fuerint, ac perfecto corde ea derelinquere atque emendare sategerint, dimittentur eis
null
21f2eae0-6230-4987-9891-919fa88043a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Neque enim sine confessione emendationis queunt dimitti. Unde recte subjungitur: « Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. » CAP. 3.-- #De illis qui propter timorem mortis in ipsa infirmitate confitentur peccata sua.@# (Ex concilio Nannenten., capite 2.) Infirmus qui necessitate mortis urgente confitetur peccata sua, sub ea conditione a sacerdote reconcilietur ut, si ei Dominus vitam donaverit, sanitatemque reddiderit, secundum qualitatem delicti, et secundum canonum statuta et poenitentialium probatorum poeniteat. CAP. 4.-- #De illis qui in necessitatis tempore et poenitentiam, et reconciliationem desiderant.@# (Ex decr. Leonis papae, capite 9.) His autem qui in tempore necessitatis et in periculis, urgente instantia, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Domini nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire: apud quem nullas patitur venire moras conversio, dicente Domino per prophetam: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. » Et alibi: « Dic iniquitates tuas prior, ut justificeris. » Item: « Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendi afflictionem ex Dei credamus inspiratione concessam, dicente Apostolo: « Ne forte det illis Deus poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. » CAP. 5.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Innocentii papae, capite 22.) Et hoc quaesitum est, quod de his observare oporteat, qui, post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est. Nam consuetudo prior tenuit ut concederetur eis poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est, concessa poenitentia; ne totum penitus negaretur: et duriorem remissiorem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, jam terrore depulso, communionem dari abeuntibus placuit, et propter misericordiam, quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici, negantis veniam, asperitatem et duritiam subsequi videamur. Tribuetur ergo cum poenitentia extrema communio: ut homines hujusmodi vel in supremis suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur. CAP. 6.-- #De illis qui ad exitum veniunt, ut ultimo et necessario viatico minime priventur.@# (Ex concilio Nicaeno, capite 13.) De his qui ad exitum veniunt etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur, ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit: sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. CAP. 7.-- #Quod poenitentia possit abolere peccata, etiamsi in ultimo vitae spiritu poeniteat.@# (Ex concilio Mogunt., capite 2.) Poenitentiam posse abolere peccata indubitanter credimus, etiamsi in ultimo vitae spiritu admissor poeniteat, et vel publica lamentatione peccata prodantur: quia propositum Dei, quod decrevit salvare quod perierat, stat immobile. Et ideo, quia voluntas ejus non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus conceditur, sive supplici confessione, si continuo vita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvetur miseratione Domini, ut vivat. Si quis aliter de justissima pietate Dei sentit, non Christianus, sed Novatianus est. CAP. 8.-- #De lapsis in ultimis positis, ut viatico munere, si rogaverint, eis debeat subveniri.@# ( #Ex epist. Siricii papae.@# ) Quicunque carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Deum coeperint proficisci, si rogaverint, per communionis gratiam volumus subveniri. CAP. 9.-- #De illis infirmis qui, dum poenitentiam petierint, et antequam sacerdos veniat, officium oris amittunt.@# ( #Ex epist. Leonis papae.@# ) Ita ergo talium necessitati auxiliandum
null
114f7a3f-8d76-4360-bff6-c3cbfd81ba2f
latin_170m_raw
null
None
None
None
est, ut nec actio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur, si eam, etiam amisso vocis officio, per indicia integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aliqua aegritudine fuerint aggravati, ut, quod paulo ante poscebant, sub praesentia significare non valeant, testimonia fidelium circumstantium illis prodesse debent: simul tamen et poenitentiae, et reconciliationis beneficium consequantur. CAP. 10.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Carthag., capite 81.) Is qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus in infirmitate obmutuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam, et, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori ejus Eucharistia. Si supervixerit, admoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et se subditum statutis poenitentiae legibus, quandiu sacerdos qui poenitentiam dedit, probaverit. CAP. 11.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Eusebii papae, capite 10.) Si quis poenitentiam petens, dum sacerdos venerit, fuerit officio linguae privatus, constitutum est ut, si idonea testimonia habuerit quod ipse poenitentiam petiisset, et ipse per motus aliquos suae voluntatis aliquod signum facere potest, sacerdos impleat omnia, sicut supra circa aegrotantem poenitentem scriptum est, id est, orationes dicat, et ungat eum sancto oleo, et Eucharistiam ei donet, et, postquam obierit, ut caeteris fidelibus ei subministret. CAP. 12.-- #De illis qui in ultima aegritudine poenituerint, et mox reconciliati fuerint.@# ( #Ex dictis August.@# ) Sane quisquis positus in ultima necessitate aegritudinis suae acceperit poenitentiam, et mox reconciliatus fuerit, et transierit de corpore, fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed nec praesumo dicere quia bene hinc exierit. Si securus hinc exierit, ego nescio: poenitentiam dare possumus, securitatem autem dare non possumus. Nunquid dico damnabitur? Sed nec dico quia liberabitur. Vis te a dubio liberari? Vis quod incertum est evadere? Age poenitentiam dum sanus es. Si enim agis veram poenitentiam dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curris ut reconcilieris. Si sic agis, securus es. Ideo dico tibi quia securus es, quia egisti poenitentiam eo tempore quo peccare potuisti. Si autem vis agere poenitentiam quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu peccata. CAP. 13.-- #De illis qui in periculo sunt constituti, ut, episcopo consulto, presbyter eos reconciliet.@# (Ex concilio Carthag., capite 4.) Aurelius episcopus dixit: « Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare. » Quam rem debemus salubri consilio roborare. CAP. 14.-- #De infirmis in periculo mortis constitutis.@# ( #Ex Poenitentiali Theodori.@# ) Ab infirmis in periculo mortis positis, per presbyteros pura inquirenda est confessio peccatorum, non tamen illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus et eleemosynarum studiis pondus poenitentiae sublevandum: et si forte migraverint, ne obligati ex communione alieni, vel ex consortio veniae fiant. A quo periculo si divinitus ereptus convaluerit, poenitentiae modum a suo confessore impositum diligenter observet. Et ideo, secundum canonicam auctoritatem, ne illis janua pietatis clausa videatur, orationibus et consolationibus ecclesiasticis sacra cum unctione olei animati, secundum statuta sanctorum Patrum, communione viatici reficiantur. CAP. 15.-- #De quodam qui Christum negaverat, quomodo in extremis viatico liberatus est.@# ( #Dionysius in ecclesiast. Historia dicit.@# ) In Historia ecclesiastica Dionysius, rescribens ad Fabianum, inducit quamdam historiam, dicens quemdam fuisse apud Alexandriam, unum ex his qui lapsi sunt; eumdem saepe deprecatum esse ut susciperetur, nec tamen impetrasse. Oppressum deinde hunc aegritudine, ita ut tres dies sine voce prorsus jaceret: paululum vero quarta die respirantem, vocasse ad se filiolam suam, et dixisse fertur: « Quousque me detinetis? Quaeso vos cito aliquis presbyterorum veniat, ut possim dimitti. » Et cum hoc dixisset, rursum sine voce permansit. Abiit cito cursu ad presbyterum puer, noctis tempore. Infirmabatur presbyter, venire non potuit: tamen, quia praeceptum fuerat
null
b73a374f-4b78-4642-8340-61785e65c2ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut lapsis in exitu nemo reconciliationis solatia denegaret, et maxime his quos prius id rogasse constat, parum Eucharistiae puero dedit. Regrediente adhuc puero, antequam ingrederetur domum, rursum Serapion: « Redisti, inquit, fili? Licet presbyter venire non potuit, tamen imple quod tibi imperatum est, ut possim recedere. » Cumque acciperet Eucharistiam, velut catenis quibusdam vinculisque disruptis, laetiorem jam spiritum reddidit. Ex quo constat hujus boni auxilio nullum debere fraudari. CAP. 16.-- #Ut presbyteri de occultis peccatis jussu episcopi poenitentes reconcilient.@# (Ex decr. Evarist. papae, capite 4.) Ut presbyteri de occultis peccatis jussione episcopi poenitentes reconcilient, et, sicut supra praemisimus, infirmantes absolvant et communicent. CAP. 17.-- #De poenitente, si in ipsa poenitentia de corpore exierit, et reconciliari desiderat.@# (Ex concilio Arausico, capite 3.) Qui recedunt de corpore poenitentes, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis communicare, quod in moriente suffecit consolatione, secundum definitiones Patrum, qui hujusmodi communionem congruentem viaticum nominarunt: ut, si supervixerint, stent in ordine poenitentium, ut, ostensis necessariis poenitentiae fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiant. CAP. 18.-- #Ut quinta feria ante Pascha poenitentibus sit remittendum, ante autem, si ad desperationem infirmitatis devenerint.@# (Ex epist. Innocentii papae, capite 7.) De poenitentibus autem qui, sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla intervenit aegritudo, V feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum, de pondere aestimando delictorum sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de hoc saeculo absque communione discedat. CAP. 19.-- #De illis qui in Ecclesia remitti peccata non crediderint.@# ( #Ex dictis August.@# ) Qui vero, in Ecclesia remitti peccata non credens, contemnit divini muneris largitatem, et in hac obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est illo irremissibili peccato in Spiritum sanctum, in quo Christus peccata dimittit. CAP. 20.-- #Quod infirmis omni hora cibum sumere liceat.@# (Ex concilio Mogunt., capite 23.) Infirmis licet omni hora cibum potumque sumere, quotiescunque desiderant. CAP. 21.-- #De illis sacerdotibus qui morientibus poenitentiam denegaverint.@# ( #Ex decr. Julii papae.@# ) Si quis presbyter poenitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum, quia Dominus dicit: « Quacunque die conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur. » Vera enim conversio in ultimo tempore potest esse: quia Dominus non solum temporis, sed cordis inspector est: sicut latro unius momenti meruit esse in paradiso in hora ultima, confessione. CAP. 22.-- #Quod nulli ultima poenitentia sit deneganda.@# (Ex decr. Coelest. papae, capite 15.) Agnovimus enim poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore, animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem pondere, quo se ille expedire desiderat, liberare. Quid, hoc rogo, aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere? Cum Deus, ad subveniendum paratissimus, invitans ad poenitentiam, sic proclamat peccatori: « In quacunque die conversus fuerit, peccata ejus non reputabuntur ei. » Et iterum: « Nolo mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur, et vivat. » Salutem ergo homini adimit quisquis mortis tempore poenitentiam denegarit, et desperarit de clementia Dei; qui eum ad subveniendum morienti, sufficere, vel momento, posse non credidit. Perdidisset latro in cruce prmaeium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset. Cum esset in poena, poenituit, et per unius sermonis professionem, habitaculum paridisi Deo promittente promeruit. CAP. 23.-- #De poenitentibus qui in infirmitate Eucharistiam acceperint.@# (Ex concilio Carthag., capite 78.) Poenitentes qui
null
f3e4730a-3faf-4958-9f2a-7de1a51e25e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
in infirmitate viaticum Eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint. CAP. 24.-- #De poenitentibus subito mortuis.@# ( #Ex eodem.@# ) Eorum qui poenitentia accepta in bono vitae cursu sine communione moriuntur, oblationem recipiendam, et eorum funera, ac deinceps memoriam ecclesiastico effectu prosequendam. FINIS LIBRI DECIMI OCTAVI. LIBER DECIMUS NONUS. – INDEX CAPITULORUM 6. De admonitione octo principalium vitiorum, et CAP. 1. Quo tempore presbyteri plebium, canonica auctoritate, discordantes ad pacem, et delinquentes ad poenitentiam compellere debeant. 2. Quomodo sacerdotes plebem sibi commissam tempore poenitudinis admonere et instruere debeant. 3. Oratio sacerdotis dicenda ad poenitentiam venientibus. 4. De confessione, et poenitentia, et reconciliatione, et interrogatione illorum qui peccata sua confiteri desiderant, et ordo ad poenitentiam eis dandam. 5. Interrogationes quibus confessor confitentem debet interrogare. eorum speciebus. 7. Item de virtutibus quibus eadem vitia superari possint, et de conclusione poenitentiae. 8. Salubre antidotum animabus. 9. De poenitentia illius anni qui in pane et aqua jejunandus est, quali ordine observari debeat. 10. De secundo anno qui post illum jejunandus est, et quibus poenitentibus dandus sit. 11. De illis qui jejunare non possunt, et adimplere quod in Poenitentiali scriptum est. 12. De redemptione illius anni quem in pane et aqua jejunare debent. 13. Alio modo. 14. Item alio modo. 15. Item alio modo. 16. Item alio modo. 17. Item alio modo. 18. De redemptione unius hebdomadae quam in pane et aqua jejunare debent. 19. De redemptione unius mensis quem in pane et aqua jejunare debent. 20. De illis qui jejunare non possunt, et psalmos nesciunt; quomodo poenitentiam unius anni, quem in pane et aqua jejunare debent, redimere possint. 27. Ut poenitentes, quando poenitentiam petunt, 21. Item redemptio illius anni quem in pane et aqua poenitere debent. 22. De illis qui jejunare non possunt, et habent unde redimere possint. 23. De illis qui non possunt adimplere quod in Poenitentiali scriptum est. 24. De illis qui jejunare non possunt, et non habent unde redimere possint. 25. De redemptione septem annorum. 26. Ut in capite Quadragesimae omnes publice poenitentes in civitatem veniant, et ante fores ecclesiae nudis pedibus, et cilicio induti, episcopo suo se repraesentent. impositionem manuum consequantur. 28. Qua auctoritate modus poenitentiae peccata confitentibus imponi debeat. 29. Quod diversitas culparum diversitatem faciat poenitentiarum. 30. Quod multi sunt fructus poenitentiae. 31. Cur canones non perfecte praefigant pro unoquoque crimine tempus et mensuram poenitentiae. 32. De illis qui poenitentiam sibi injunctam adimplere festinant. 33. Ut quotiescunque aliquis ad poenitentiam accesserit, sacerdotes jejuniis et orationibus cum eis communicare debeant. 34. Quod contingat hominem interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccare. 35. Ut poenitentia absque personae acceptione injungatur. 36. De incestis occulte commissis. 37. Ut inter poenitentes publice et absconse discretio servanda sit. 38. De illis qui negligunt poenitentiam. 39. Ut poenitentem ex corde magna exhilaratione sacerdotes suscipere debeant. 40. Ut secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio, poenitentiae tempora decernantur. 41. De his qui jam peccare cessaverunt, et perfecte poenituerunt, ut communio eis in ipsa poenitentia concedatur. 42. De lapsis, quomodo eos fraterno affectu corripere et consolari debeant, ut non incidant in insidias diaboli, et desperent. 43. De lapsis in ordinibus sacris, si restaurari possint. 44. Quod anima multis gentibus nobilior sit deflenda, et multis urbibus preciosior, quodque non sit desperandum de venia. 45. Quod nullus a consolatione vulnerati fratris se subtrahere debeat. 46. De eadem re. 47. De eadem re. 48. De eadem re. 49. Post poenitentiam neminem ad clericatum admittendum. 50. Gravibus criminibus implicitos ad clerum admissos, magnis vitiis involutos clericos officio non motos, comperit Gelasius. 51. De illis qui loca sanctorum sub praetextu religionis inconsulte peragrant. 52. De omni peccatore, quoties ceciderit, quod toties resurgere debeat. 53. Ut justum sit omni homini
null
307e01b6-22c1-43b0-b473-b5b81508c2cb
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod se reprehendat. 54. Ut nullus fratrem condemnet, antequam Deus illum dijudicet. 62. Ut nullus episcopus seu presbyter alterius 55. Quod justa obedientia justis muneribus remuneretur. 56. De illis qui ex industria peccant, et promittunt sibi quamdam impunitatem peccandi, propter largitionem eleemosynarum. 57. De his qui peracta poenitentia ad pristina redeunt volutabra. 58. De poenitente femina, si, defuncto viro, aliis nubere praesumpserit. 59. Quod in danda poenitentia, nulla sit personarum acceptio. 60. De illis qui peccata sua sine condigna poenitentia sibi relaxari falluntur. 61. Quod tandiu laborare quisque debeat, donec possideat Christum. poenitentem sine litteris sui episcopi suscipiat. 63. Ut poenitentes, secundum canones, nisi peracta poenitentia communicare non debeant. 64. Quod pro ethnico et publicano habendus sit qui pro peccato commisso poenitere noluerit. 65. Quod a licitis se abstinere debeat qui illicita se commisisse meminerit. 66. Ut nullus post poenitentiae actionem ad militiam saecularem redire debeat. 67. De illis qui relicto religionis proposito ad saeculum redeunt. 68. Quod nullus religiosus et sanctus careat peccato. 69. Ut poenitentes a conviviis et ornamentis abstinere se debeant. 70. Ut presbyter poenitentem non reconciliet, nisi episcopus suus jubeat. 71. Ut nullus ex ecclesiastico ordine per manus impositionem remedium accipiat poenitendi. 72. Ut ordinati, in gravioribus peccatis deprehensi, non manus impositionem ut laici accipere debeant. 73. De clericis qui corporali delicto delinquunt, si restaurari possint. 74. De his qui altario Dei deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint. 75. Quod conjugati in quadragesima abstinere debeant ab uxoribus. 76. De illis qui in quadragesimae diebus carnem manducare praesumunt. 85. De illis qui animalia a bestiis dilacerata vel 77. De fratre non peccante ad mortem, et ad mortem. 78. Quod difficile sit graviter peccanti sub gradu, manere in gradu. 79. De eadem re. 80. De eadem re. 81. De eadem re. 82. Quod post septem annos poenitentem sacerdotem censura canonum in pristinum statum remeare praecipiat. 83. De populi necessario quod inultum soleat praeterire. 84. De illis qui scabiem aut vermiculos comedunt, vel urinam bibunt. laqueis strangulata comedunt. 86. De apibus, si hominem occiderint. 87. De porcis et gallinis, si sanguinem hominis comederint. 88. De illis qui carnem immundam vel morticinam comedunt. 89. De illis qui cibum immunda manu tactum comederunt, vel si canis aut aliquod animal immundum cibum tetigerit. 90. De illis qui sanguine vel aliquo immundo polluuntur. 91. De illis qui sanguinem aut semen biberint. 92. De piscibus mortuis in flumine inventis. 93. De clericis, si a daemonio vexantur. 94. De illis qui parentum honorem non servant. 95. Quod poenitenti nulla negotia exercere conveniat. 96. Ut sacerdotes nulli poenitentiam injungant ex corde, sed ex auctoritate. 97. Ut unusquisque presbyter octo principalia vitia per ordinem sciat. 98. Ut sacerdotes diligenter examinent confitentium peccata. 99. Ut singuli presbyteri capitula auctoritativa habeant ad succurrendum poenitentibus. 100. De presbyteris qui culpas peccantium reticent, vel minus digne poenitentes ad reconciliationem adducunt. 101. De illis qui truncationes membrorum fecerint. 102. De eadem re. 103. De illis qui ducatum praestant, et depraedatores super Christianos ducunt. 104. De illis qui per amorem venefici fiunt. 105. De illis qui haereticis, nescientes vel scientes, se in aliquibus commiscuerint. 106. De illis qui comedunt vel bibunt ab immundis animalibus tactum vel intinctum. 107. Quod diabolus internas cogitationes animae non videat, sed ex motu corporis intelligat. 108. De eadem re. 109. De illis qui alios in culpa sua defendere nituntur. 110. De eadem re. 111. Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur. 112. Quot modis animae defunctorum solvi debeant. 113. De nutriendis infirmis. 114. Quod non noceant praeterita, si non placeant praesentia. 115. De illis qui hospites recipere neglexerint. 116. Ut clerici superflua pauperibus erogent. 117. De illo qui alicui fratri suum imputat peccatum, nisi prius seorsum eum arguerit
null
57fa3bf3-e063-4be3-acf8-c3f1d6587261
latin_170m_raw
null
None
None
None
. 118. De illis qui diu reticent peccata sua. 119. De illis qui aliquem in ira percusserint. 120. De illis qui ad feriendum hominem surrexerint, volentes eum occidere, sed non potuerunt. 121. De illis qui reticuerint peccatum fratris, quod est ad mortem. 122. Quod non liceat diacono alicui dare poenitentiam. 123. Ut poenitentia quae dilata est, cum petita fuerit non negetur. 124. De illis qui despiciunt eos qui fideliter agapas faciunt. 125. De illis qui dicunt se non habere peccata. 126. De illis qui dicunt sanctos in oratione dominica, dimitte nobis debita nostra, non pro se sed pro aliis dicere. 127. De illis qui episcopis suis clam sua confitentur peccata, et postea negare voluerint. 128. De illis poenitentibus qui attente leges poenitentiae exsequuntur. 129. De illis qui se affligunt de obitu charorum. 130. De illis qui sibi ipsis voluntarie mortem inferunt. 131. De eadem re. 132. De illis qui cum infidelibus cibum sumere praesumunt. 133. De illis qui apostatant, et ad idololatriam se 143. Ut poenitentes ante peractam poenitentiam non 134. De eadem re. 135. De illis qui Christiana mancipia captivaverint. 136. De illis qui aream proximi sui incenderint. 137. De illis qui libidinose attrectaverint pue lam aut mulierem. 138. De illis qui in balneo cum mulieribus se laverint. 139. De administratione xenodochii et decimae. 140. Ut feminae menstruatae non offerant. 141. De illis feminis quae ante mundum sanguinem ecclesiam intrant, et quae nupserint his diebus. 142. Quod monachi saecularibus poenitentiam dare non debeant. reconcilientur. 144. De illis qui ad confessionem veniunt, necesse est ut primum de livore invidiae et avaritia interrogentur. 145. De illis qui soli Deo peccata sua confitenda esse affirmant. 146. De illis qui accipiunt poenitentiam, et plus desiderant temporis constituti expletionem, quam peccati remissionem. 147. Quod secundum canonum et poenitentialium statuta, poenitentiae dandae sint. 148. Ut nullus injustas mensuras, et pondera injusta, et a civibus non collaudata, lucri causa dare praesumat. 155. De temporibus quibus se continere debeant 149. De matre quae infantem suum juxta ignem posuerat, et sua negligentia mortuus est. 150. De ordinatis, si ante vel post ordinationem in criminalibus peccatis deprehensi fuerint. 151. De viris ordinatis quorum occulta peccata sunt. 152. De illis feminis quae menstruosum suum sanguinem, et semen sui viri, et testam hominis combusserint, et haec omnia viro suo ad potandum dederint. 153. Ut nullus alius praesumat poenitentiam dare vel confessionem audire, nisi episcopus aut presbyter. 154. De eadem re. conjugati ab uxoribus. 156. De femina quae sponte filium suum occiderit. 157. De illis qui in Dominico die nupserint. 158. De illis qui confessa iterant. 159. De poenitentia fidelium, ut confessio illorum non publice fiat, sed privatim. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DECIMUS NONUS #DE POENITENTIA.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic Corrector vocatur et Medicus, quia correctiones corporum et animarum medicinas plene continet, et docet unumquemque sacerdotem, etiam simplicem, quomodo unicuique succurrere valeat, ordinato vel sine ordine, pauperi, diviti, puero, juveni, seni, decrepito, sano, infirmo, in omni aetate et in utroque sexu. CAP. PRIMUM.-- #Quo tempore presbyteri plebium, canonica auctoritate, discordantes ad pacem, et delinquentes ad poenitentiam compellere debeant.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Hebdomada priori ante initium Quadragesimae, presbyteri plebium convocent ad se populum, et discordantes canonica auctoritate reconcilient, et omnia jurgia sedent, et tunc primum confitentibus poenitentiam dent; ita ut, antequam caput jejunii veniat, omnes confessi poenitentiam acceptam habeant, ut liberius dicere possint: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. CAP. 2.-- #Quomodo sacerdotes plebem sibi commissam tempore poenitudinis admonere et instruere debeant.@# ( #Ex dictis Augusti.@# ) Presbyteri admonere debent plebem sibi subjectam, ut omnis qui se sentit mortifero peccati vulnere sauciatum, feria quarta ante Quadragesimam cum omni festinatione recurrat ad vivificatricem matrem Ecclesiam, ubi, quod male commisit
null
d293249d-531f-42df-95cc-fed4683c0c6c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, cum omni humilitate et contritione cordis simpliciter confessus, suscipiat remedia poenitentiae secundum modum canonicis auctoritatibus praefixum. Non solum autem ille qui mortale aliquid commisit, sed etiam omnis homo quicunque se recognoscit immaculatam Christi tunicam, quam in baptismo accepit, peccati macula polluisse, ad proprium sacerdotem festinet venire, et cum puritate mentis omnes transgressiones, omnia peccata, quibus Dei offensam se incurrisse meminit, humiliter confiteatur: et quidquid ei a sacerdote fuerit injunctum, ac si ab ipso omnipotentis Dei ore esset prolatum, ita diligenter intendat, et cautissime observet. Episcopi vel presbyteri, quando fidelium recipiunt confessiones, humiliare se debent, et cum tristitiae gemitu lacrymisque orare, non solum pro suis delictis, sed etiam pro fratris casu. Ait enim Apostolus: « Quis infirmatur, et ego non infirmor? » Cum ergo venerit aliquis ad sacerdotem confiteri peccata sua, mandet ei sacerdos ut exspectet modicum donec intret Ecclesiam, aut in cubiculum suum ad orationem. Si autem locus non est aptus ad hoc, in corde suo dicat hanc orationem. CAP. 3.-- #Oratio sacerdotis dicenda ad poenitentiam venientibus.@# Domine, Deus omnipotens, propitius esto mihi peccatori, ut condigne tibi possim gratias agere, qui me indignum propter tuam misericordiam ministrum fecisti officii sacerdotalis, et me exiguum humilemque mediatorem constituisti ad orandum, et ad intercedendum ad Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum pro peccatis, et ad poenitentiam revertentibus. Ideoque, dominator Domine, qui omnes homines vis salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, qui non vis mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, suscipe orationem meam, quam fundo ante conspectu clementiae tuae, pro famulis et famulabus tuis qui ad poenitentiam venerunt, ut des illis spiritum compunctionis, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quibus astricti tenentur, et ad te per condignam satisfactionem revertantur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, etc. CAP. 4.-- #De confessione, et poenitentia, et reconciliatione, et interrogatione illorum qui peccata sua confiteri desiderant, et ordo ad poenitentiam eis dandam.@# Tunc sacerdos blande leniterque interroget eum primum de fide qualiter credat, et dicat: ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Credis in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum? Respon. Credo. Credis quod istae tres personae unus Deus sit? Respon. Credo. Credis quod in ipsa ista carne in qua nunc es, resurgere habes in die judicii, et recipere sive bonum sive malum quod gessisti? Respon. Credo. Vis dimittere illis peccata qui in te peccaverunt, Domino dicente: « Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester vobis dimittet peccata vestra? » Respon. Volo. Et require ab eo diligenter si est incestuosus, aut suo seniori infidelis; et si non vult incestum dimittere, non potes ei dare poenitentiam: si autem vult, potes. His praemissis, poenitentem alloqui affectuose debet sacerdos his verbis: Frater, noli erubescere peccata tua confiteri, nam et ego peccator sum, et fortassis pejora quam tu feceris habeo facta. Haec idcirco admoneo, quia usitatum humani generis vitium est, ut beatus Gregorius dicit, et labendo peccatum committere, et commissum non confitendo prodere, sed negando defendere, atque convictum defendendo multiplicare. Et qui diabolo instigante nefanda crimina perpetrare non metuimus, haec eadem, quae opere absque ulla verecundia perfecimus, eodem suadente saltem verbis erubescimus confiteri, et coram homine qui similis nostri est, eisdemque fortasse passionibus subjacet, confundimur dicere quod coram Deo, qui omnia inspicit, absque ullo mentis rubore committere non formidavimus, detrectatione detestanda. Sponte ergo fateamur, quod nullo cogente commisimus. Si vero nos nostra scelera celaverimus, ab illo manifestabuntur qui et accusator est peccati et incentor. Ipse enim hic nos ut peccemus instigat, ipse cum peccaverimus accusat; si ergo in hac vita preveniamus eum, et ipsi nostri sceleris accusatores simus, nequitias diaboli inimici nostri, et accusatoris effugiemus, Paulo teste, qui ait: « Si nosmetipsos judicaremus, non utique dijudicaremur. » CAP. 5.-- #Videns autem eum sacerdos verecundantem, rursum prosequatur: Fortas is, charissime, non omnia quae gessisti ad memoriam modo veniunt. Ego te interrogabo. tu cave ne, diabolo
null
41e79b0a-4dcd-4f0b-9f05-ccf8e9904905
latin_170m_raw
null
None
None
None
suadente, aliquid celare praesumas. Et tunc eum ita per ordinem interroget.@# Fecisti homicidium voluntarie sine necessitate non in hoste, sed per tuam cupiditatem ut sua sibi tolleres, et sic eum interfecisti? Si fecisti, XL dies continuos, quod vulgus carinam vocat, ita ut consuetudo est, in pane et aqua debes jejunare; et septem annos sequentes sic observes. Primum annum post illos XL dies, totum a vino, medone, sagimine, et a caseo, et ab omni pingui pisce abstinere debes: nisi in illis festis diebus qui in illo episcopio a cuncto populo celebrantur. Et si sis in magno itinere, in regio hoste, vel in regali curte, vel in aliqua infirmitate detentus sis, tunc liceat tibi uno denario, vel pretio unius denarii, aut tres pauperes pascendo, tertiam feriam, quintam feriam, sabbatum redimere: ita tamen ut una re de illis tribus supradictis utaris, id est, aut vinum bibas, aut medonem, aut mellitam cervisiam. Postquam domum veneris, aut sanitati fueris restitutus, nullam licentiam habeas redimendi. Completo anni circulo ecclesiam introducaris, et pacis osculum tibi concedatur. In secundo anno, et tertio, similiter jejunes, nisi quod tertiam feriam, quintam feriam, et sabbatum, potestatem habeas redimendi praenominato pretio, ubicunque es. Caetera omnia diligenter observes, ut in primo. Per singulos quatuor annos qui remanent, tres quadragesimas, per legitimas ferias debes jejunare. Primam ante Pascha cum caeteris Christianis, alteram ante festivitatem sancti Joannis Baptistae, et si quid remanet, post adimpleas. Tertiam ante Nativitatem Domini, a vino, a medone, mellita cervisia, a carne, sagimine, et a caseo, et a pinguibus piscibus [abstineas]. Et in quatuor supradictis annis, tertia feria, quinta feria, et sabbato accipias quidquid velis. Secundam autem feriam, quartam, redimere poteris pretio jam supradicto. Sextam feriam semper observes in pane et aqua. Et his expletis, sacram communionem accipias, ea ratione ut non sis sine poenitentia quandiu vivas, sed in omni vita tua omnes sextas ferias in pane et aqua poeniteas, et, si redimere volueris, potestatem habeas redimendi uno denario, vel pretio unius denarii, vel pascas tres pauperes. Ista secundum misericordiam concedimus tibi, non secundum canonum censuram: quia canones sic praecipiunt: Si quis per industriam et per cupiditatem homicidium fecerit, saeculum relinquat, et ingrediatur monasterium monachorum, et ibi jugiter Deo serviat. Fecisti homicidium pro vindicta parentum? XL dies, quod carinam vocant, poeniteas, cum septem sequentibus annis, quia Dominus dicit: « Mihi vindicta, et ego retribuam. » Si fecisti homicidium nolens, ita ut in ira tua aliquem percutere velles, et non occidere, tamen occidisti, XL dies, id est, carinam in pane et aqua poeniteas, et septem sequentes annos. Sed in primo anno tertiam feriam, quintam feriam, sabbatum redimere poteris, singulas singulis denariis, vel pretio unius denarii, vel tres pauperes pascendo, Reliquos autem sex annos ita observa, sicut de homicidiis sponte commissis constitutum est. Fecisti homicidium in bello, jussu legitimi principis, qui pro pace hoc fieri jusserat, et interfecisti tyrannum qui pacem pervertere studuit? tres quadragesimas per legitimas ferias poeniteas. Si autem aliter fuerit, id est, sine jussu legitimi principis, ut homicidium sponte commissum poeniteas, id est carinam unam cum septem sequentibus annis. Occidisti tu liber servum senioris tui, qui nihil in te peccavit, sed jussu senioris tui? XL dies, id est carinam in pane et aqua cum septem sequentibus annis poeniteas, et senior tuus similiter, nisi servus sit fur aut latro, et [senior] pro pace aliorum fieri praecipiat. Si autem tu servus conservum tuum jussu domini tui occidisti, dominus tuus quadraginta dies, id est carinam, in pane et aqua cum septem sequentibus annis poenitere debet, et tu tres quadragesimas, per legitimas ferias, excepto nisi pro pace communi fieret. Consiliatus es homicidium et non fecisti, et occisus est homo propter illud consilium? XL dies, id est carinam, in pane et aqua, cum septem sequentibus annis poeniteas. Explorasti vel speculatus es aliquem hominem, et sic tradidisti
null
f302c405-5d53-4a76-8efc-555eceea77ce
latin_170m_raw
null
None
None
None
illum in manus inimicorum suorum, et occisus est? XL dies, id est carinam in pane et aqua poeniteas, et septem sequentes annos ita observes ut consuetudo est. Fuisti cum aliis qui pugnaverunt contra aliquem, aut in domo propria, aut in alterius domo, aut aliquo loco ubi se defendere speraverat, et lapidem in eum projecisti, aut sagittam, aut spiculum aliquod adversus eum misisti et occidere voluisti, et non est a te percussus, nec vulneratus, tamen ab aliis cum quibus eum impugnabas, occisus est? XL dies, id est, carinam in pane et aqua poeniteas, et septem sequentes annos ita observes ut consuetudo est. Fecisti parricidium, id est interfecisti patrem, matrem, fratrem, sororem, patruum, avunculum, materteram, amitam, vel aliquod tale fecisti? si casu, non sponte, neque in ira tua percutere voluisti, sed casu evenit, ut homicidium sponte commissum poenitere debes. Si autem ex industria, et in ira tua fecisti, istud observare debes, ut per unius anni circulum ante fores basilicae orans Domini elementiam perseveres. Completo anni circulo, introducaris in Ecclesiam. Tamen in angulo Ecclesiae, usque dum unius anni spatium finiatur, stes. His ita peractis, si poenitentiae fructus in te conspicitur, corporis et sanguinis Domini particeps fias, ut non obdureris desperatione. Carnem non manduces omnibus diebus vitae tuae. Jejunes autem usque ad nonam quotidie, exceptis festis diebus atque dominicis. Abstineas autem te a vino, medone, mellita cervisia tres dies per hebdomadam. Arma portare non audeas, nisi contra paganos. Et ubicunque ire volueris, nullo vehiculo deducaris, sed pedibus propriis pergas. Ab uxore, si habeas, non separeris: si autem non habueris, aliam non ducas. Tempus autem hujus poenitentiae, in episcopi tui sit arbitrio, ut, secundum conversationem tuam, aut extendere vel minuere, valeat. Fecisti homicidium casu, ita ut nullum occidere velles, vel ferire voluisses in ira tua, sive virga seu ferro, sive aliquo genere flagelli, sed tu simpliciter ibas, aut in silvam venatum, et feram sagittare voluisti, et sic improvise, te nolente et nesciente, pro fera occidisti? Aut si jocatus fuisti cum aliquibus aliquem ludum, et aliquam rem, sive aviculam, sive quoddam aliud animal, vel in ludo aliquid sagitta, vel baculo, vel lapide percutere voluisti, et sic aut fratrem, aut filium tuum, aut aliquem hominem interfecisti; Aut si stabas in loco publico, sive in curticula tua, sive in loco alio, et petram propter jocum projiciebas in illum locum ubi nullum vidisti, et nulli insidiatus es, et tamen occidisti aliquem; Aut si aliquis te coegerat ut secum luderes, et tu fortior fuisti, eum subtus te stravisti, aut ipse te, et si, a tuo vel a suo cultello vulneratus, mortuus est; Aut si, tu operi necessario dum instabas, securis fugerat de manu tua, aut ferrum lapsum est de manubrio, et socium et amicum tuum percusserat, et occisus est? si ista fecisti, aut alia horum similia, et nullam malam voluntatem adversus supradictas personas, vel istorum similes habuisti, quadraginta dies, quod vulgus carinam vocat, ita ut consuetudo est, jejunes: et quinque sequentes annos poeniteas. Abstinentia autem ciborum in istis quinque annis misericorditer tribuatur, ita ut in primo anno illas tres ferias, tertiam, quintam, sabbatum redimere possis uno denario, vel pretio unius denarii: vel tres pauperes pascendo. Et in alio anno omnes ferias, excepta sexta feria, quam semper in pane et aqua jejunare debes, potestatem habeas redimendi praetaxato pretio. Et sic reliquos annos observare debes. Si autem cum fratre tuo, vel cum socio ibas in silvam ad succidenda ligna, et, appropinquante casura unius arboris, tu dicebas fratri vel socio ut fugeret, et ille fugiens sub arbore oppressus est, innocens eris a morte ipsius. Si autem ex incuria tua vel negligentia, dum ille juxta te aliam arborem incideret, tu non praemonuisti eum in tempore, ut praevideret casuram arboris, et sic ex tua incuria oppressus est et mortuus: tunc debes poenitere ut homicida, sed tamen multo levius quam
null
a36f7cba-8c00-45e2-874b-48e8c82aae0b
latin_170m_raw
null
None
None
None
illud quod ex industria factum est. Occidisti seniorem tuum, vel in concilio fuisti ut occideretur, vel uxorem tuam, partem corporis tui? duo consilia proponimus tibi; elige horum duorum quod tibi charius sit. Istud unum est: Relinque istud fragile saeculum, et ingredere monasterium, et humiliare sub manu abbatis: et cuncta quae tibi ab eo fuerint imperata, simplici animo observa. Secundum autem consilium tale est: Arma depone, et cuncta saecularia negotia dimitte, carnem et sagimen omnibus diebus vitae tuae non comedas, excepto uno die Resurrectionis Domini, et uno die Pentecostes, et uno die Natalis Domini. Caeteris temporibus in pane et aqua, et interdum leguminibus et oleribus poeniteas. In jejuniis, in vigiliis, et orationibus, et eleemosynis persevera omni tempore. Vinum, et medonem, et mellitam cervisiam nunquam bibas, nisi in illis praedictis tribus diebus. Uxorem ne ducas, concubinam non habeas, adulterium non facias, absque spe conjugii in perpetuo maneas. Nunquam te laves in balneo, equum non ascendas, causam tuam et alterius in conventu fidelium non agas. In conviviis laetantium nunquam sedeas. In ecclesia segregatus ab aliis Christianis post ostium humiliter stes. Ingredientium et egredientium orationibus suppliciter te commendes. Communione sacri corporis et sanguinis Domini cunctis diebus vitae tuae indignum te existimes. In ultimo autem termino vitae tuae, pro viatico, si observaveris consilium, ut accipias, tibi concedimus. Occidisti, aut in consilio fuisti ut occideretur poenitens qui publice poeniteret, et in ipso vestitu vel habitu esset quo solent illi esse qui carinam jejunant? si fecisti idipsum, debes jejunare quod ipse inceperat, et hoc totum observare quod retro praeceptum est de his qui homicidia sponte et per cupiditatem commiserunt. Fecisti truncationem manuum, aut pedum, aut oculos fratris tui eruisti, aut vulnerasti aliquem? pro truncatione, quia proximum et fratrem tuum debilem et sibi inutilem fecisti, nisi pro furto, aut pro latrocinio, sive pro pace communi fecisses, unum annum graviter poenitere debes. Pro vulnera autem, si grave est, et cicatrices deformes habuerit, eo quod proximum tuum et fratrem deformem reddideris, quadraginta dies in pane et aqua poenitere debes. Interfecisti furem aut latronem, ubi comprehendi poterat absque occisione, et tamen interfecisti? quia ad imaginem Dei creatus, et in nomine ejus baptizatus, et sanguine ejus redemptus est, XL dies non intres in Ecclesiam, lanea veste indutus, ab escis et potibus qui interdicti sunt, et a toro, a gladio et ab equitatu illos supradictos dies te abstineas. In tertia autem feria, et in quinta et in sabbato aliquo genere leguminum, vel oleribus et pomis, vel parvis pisciculis cum mediocri cervisia utere, et temperate. Si autem sine odii meditatione, te tuaque liberando, diaboli membrum interfecisti, secundum indulgentiam dico, propter imaginem Dei, si aliquid jejunare volueris, bonum est tibi, et eleemosynas largiter fac. Si presbyter eadem fecerit, non deponatur: tamen, quandiu vivat, poenitentiam agat. Accusasti aliquem, et per tuam accusationem occisus est, nisi pro pace? quadraginta dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poenitere debes. Si autem per tuam delaturam debilitatus est, tres quadragesimas per legitimas ferias poenitere debes. Cepisti aliquem, et tradidisti eum in talem locum ubi aut occisus est, aut membra ejus truncata? similiter jejunare debes, quamvis dicas quod non ea ratione eum illuc traderes ut vel debilitaretur vel occideretur. Occidisti tu ipse, aut aliquis per tuum consilium aliquem ex ecclesiasticis viris Deo dicatis, aut psalmistam, aut ostiarium, aut lectorem, aut exorcistam aut acolythum, aut subdiaconum, aut diaconum, aut presbyterum? Si fecisti, singulos ordines, singulos gradus singulariter poenitere debes. Ita faciendum est tibi, ut pro Psalmista, XL dies in pane et aqua, quod Teutonice carina vocatur, cum septem sequentibus annis poeniteas. Pro ostiario similiter, pro lectore similiter, pro exorcista similiter, pro acolytho similiter, pro subdiacono similiter, pro diacono similiter, pro presbytero similiter: quia omnis presbyter octo ordines habet. Quapropter, omnis qui interfecerit voluntarie presbyterum, ita debet poenitere, ut octo homicidia sponte commissa, et nunquam debet esse sine
null
3231af65-5280-4608-a24b-e4edaacea59c
latin_170m_raw
null
None
None
None
poenitentia. Tamen, secundum Wormaciense consilium, ita debes poenitere: Si sacerdotem voluntarie occideris, carnem non manduces, et vinum non bibas cunctis diebus vitae tuae. Jejunes quotidie usque ad vesperam, exceptis diebus festis, atque Dominicis, arma non feras, equum non ascendas, ecclesiam per quinquennium non ingrediaris, sed ante fores ecclesiae stes. Post quinquennium ecclesiam ingredere, nondum vero communices, sed in angulo ecclesiae stes vel sedeas. Cum autem fuerit duodecimi anni circulus finitus, communicandi tibi licentia concedatur, et equitandi tribuatur remissio. Maneas autem in reliquis observationibus tres dies per hebdomadam, ut perfectius purificari merearis. #De perjurio.@# Fecisti perjurium pro cupiditate? XL dies in pane et aqua, quod vulgus carinam vocat, et septem sequentes annos ita observes ut consuetudo est. Et quandiu vivas, omnes sextas ferias in pane et aqua jejunes. Et si redimere volueris, uno denario, vel pretio unius denarii, vel tres pauperes pascendo, potestatem habeas redimendi. Tamen Poenitentialis Romanus praecipit: Si quis per cupiditatem se pejeraverit, omnes res suas vendat, et pauperibus distribuat, et monasterium ingressus, jugi poenitentia se subdat. Fecisti perjurium sciens, et alios in perjurium adduxisti? XL dies in pane et aqua, quod vulgus carinam vocat, poenitere debes, et septem sequentes annos, ita ut consuetudo est, observare debes. Et tot perjuria debes jejunare, quot homines sciens ad perjurium adduxisti, et ipsi sua perjuria emendent, ut supra notatum est, si scientes fecerunt. Sin autem, levius. Fecisti perjurium coactus, et pro necessitate, aut pro vita tua? quia dilexisti corpus plus quam animam, quadraginta dies. id est carinam, in pane et aqua poenitere debes, et omnes sextas ferias quae sunt in unius anni circulo, in pane et aqua poeniteas, et non redimas. #De otioso juramento.@# Promisisti meretrici vel adulterae juramento fidem, aut aliquid tale cum juramento promisisti, quod contra jus canonum esset? poeniteas juramentum, et frange jusjurandum, et illud melius et justius est quam permanere in stupri flagitio aut in alio aliquo malo, quia scriptum est: « Injusta vota frangenda sunt. » Si jurasti per capillum Dei, aut per caput ejus, vel alio modo blasphemia contra Deum usus fueras, si semel nesciens fecisti, septem dies in pane et aqua poeniteas. Si secundo vel tertio, increpatus, fecisti, XV dies in pane et aqua poeniteas. Si per coelum aut per terram, sive per solem vel per lunam, aut per aliam aliquam creaturam, XV dies in pane et aqua poeniteas. Si sacramento te obligasti ut ad pacem alicujus inimici tui nullo modo redires, pro perjurio annum unum a corpore et sanguine Domini sis segregatus, et XL dies in pane et aqua poeniteas: ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter redi. Si definisti, vel juramento te obfirmasti aliquid agere quod Deo non placeret, juxta modum peccati poenitentiam age, et hoc quod temere et injuste definisti, in irritum revocetur. Si aliquid te incaute jurasse contigerat, quod observatum pejorem verteretur in exitum, juxta synodalia decreta mutandum decernimus, [potius] quam, te permanente in juramento, in aliud crimen majus devertaris. #De furto.@# Furatus es aliquid de ecclesiastico thesauro infra ecclesiam, sive aurum, sive argentum, sive gemmas, sive libros, sive pallia altaris, sive sacerdotalia vestimenta; sive vela, sive tapetia, sive aliquid quod ad ecclesiae usum vel datum est, vel factum est? si fecisti, redde quod tulisti, et tres carinas cum septem sequentibus annis poeniteas. Si ipsas sacras reliquias furatus es, reportatis sacris, septem carinas jejunare debes. Si infregisti alicujus Christiani domum per noctem, et ibi tulisti ejus quadrupedia, id est aut equum aut bovem, aut alia ejus animalia, aut fortiorem causam valentem quadraginta solidos, pretium redde, et annum unum per legitimas ferias poenitere debes. Si autem non reddis, duos annos per legitimas ferias poenitere debes. Si majus furtum fecisti, magis debes poenitere. Et si saepe fecisti, tanto magis debes augere poenitentiam. Si parvum furtum fecisti, decem dies in pane et aqua debes poenitere: pueri quinque dies in
null
e80b61f2-a087-44a3-b83d-c63c2aa7ed7d
latin_170m_raw
null
None
None
None
pane et aqua poeniteant. #De rapina.@# Si rapinam fecisti, gravius debes poenitere: quia miserabilius est quod per vim se vidente rapuisti, quam quod sibi, dormiente vel absente, furatus es Si fecisti furtum necessitatis causa, sic dico ut non haberes unde viveres, et propter famis penuriam, et tantum furatus es victualia extra ecclesiam, et non propter consuetudinem fecisti, redde quod tulisti, et tres sextas ferias in pane et aqua poeniteas. Si autem reddere non poteris, decem dies in pane et aqua poeniteas. #De adulterio.@# Moechatus es cum uxore alterius, tu non habens uxorem? XL dies inpane et aqua, quod in communi sermone carina vocatur, cum septem sequentibus annis poeniteas. Si moechatus es tu uxoratus cum alterius uxore, quia habuisti quomodo impleres tuam libidinem, duas carinas, cum quatuordecim sequentibus annis poenitere debes, unam quia super uxorem tuam alteram habuisti, ecce unum adulterium: habuisti etiam alterius uxorem, ecce aliud adulterium, et nunquam debes esse sine poenitentia. #De fornicatione.@# Si tu solutus ab uxore cum femina vacante stuprum perpetrasti, decem dies in pane et aqua poeniteas, si cum propria ancilla, similiter poeniteas. Si dimisisti uxorem tuam, et aliam duxisti, accipe priorem uxorem, et carinam unam in pane et aqua cum septem sequentibus annis poeniteas, quia scriptum est: « Quod Deus conjunxit, homo non separet. » Nulli licet uxorem suam dimittere, nisi causa fornicationis, id est, si ipsa adulterium cum alio perpetraverit; tunc licet illam dimittere propter fornicationem, sed illa vivente aliam non ducere. Sed si sic privati voluerint permanere, ut neuter illorum se super alterum de discidio proclamaverit, maneant sic. Si autem se de discidio proclamaverint, tunc primum episcopus peracta inter eos poenitentia id est post septennem poenitentiam, si petierint, debet eos reconciliare. Eadem lex erit marito adversus uxorem, si ipse adulterium perpetraverit, et si ipsa voluerit, propter fornicationem potest maritum dimittere, eadem ratione qua supra de uxore adulterium perpetrante dictum est. Accepisti uxorem, et non fecisti nuptias publice, et non venisti ad ecclesiam tu et uxor tua, et non accepistis benedictionem a sacerdote, sicut in canonibus scriptum est, et non dotasti eam dote qualicunque potuisti, sive terra, sive mobilibus rebus, auro, argento, vel mancipiis, vel animalibus, vel juxta possibilitatem tuam: postremo, vel denario, vel pretio unius denarii, vel pretio unius oboli, tantum ut dotata fieret? Si non fecisti, tres Quadragesimas per legitimas ferias poenitere debes. Fecisti fornicationem cum sanctimoniali, id est cum sponsa Christi? Si fecisti, XL dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poeniteas, et quandiu vivas, omnes sextas ferias in pane et aqua observes. Si corrupisti virginem, et postea eamdem suscepisti uxorem, eo quod solas nuptias, quod maximum est, violasti, annum unum per legitimas ferias poeniteas. Si autem non duxisti eam post corruptionem uxorem, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Accepisti illam tibi uxorem, quam alter sibi desponsatam habuerat? dimitte illam, quia nunquam potest tibi fieri legitima, et XL dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum VII sequentibus annis poeniteas. Rapuisti uxorem tuam, et vi sine voluntate mulieris, vel parentum in quorum mundiburdio tenebatur, illam adduxisti? Si fecisti; nec illam habere debes, secundum canonum auctoritatem, nec aliam unquam canones te habere concedunt. Si autem illa consentiens non fuerat, in Domino licentiam habeat nubendi. Tu autem XL dies, id est, carinam, in pane et aqua poeniteas, et VII sequentes annos: et, quia legitima conjugia Dei praecepto sunt ordinata, et quia ex duobus corporibus unum ex Dei jussu conficitur, et quia non debet fieri legitimum conjugium nisi ex consensu amborum et parentum, tu, qui sanctum illud constitutum turbasti et violasti, sine spe conjugii permaneas. Contigit tibi ut uxor tua te conscio et hortante cum alio viro, illa autem nolente adulterium perpetraret? Si fecisti, XL dies, id est, carinam, in pane et aqua poeniteas et septem annos, unum ex his in pane et aqua poeniteas, et nunquam sis
null
5351f3d8-c9e4-4c3e-9ddb-c6ac009186b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
sine poenitentia. Si autem uxor tua hoc probare potuerit, quod tua culpa et tuo jussu, se renuente et reluctante, adulterata sit, si se continere non potest, nubat cui voluerit, tantum in Domino. Tu autem sine uxoria spe in perpetuo permaneas. Illa autem si consentiens fuerat, eadem jejunet quae tibi proposita sunt, et sine spe conjugii permaneat. Accepisti uxorem cognatam tuam, vel quam cognatus habuit? separari debes ab ea, et poenitere juxta modum cognationis: quia sancti Patres et sancta illorum statuta incestis conjunctionibus nil prorsus veniae reservant, neque numerum generationum definiunt. Sed id statuerunt, ut nulli Christiano liceat de propria consanguinitate seu cognatione uxorem accipere, usque dum generatio recordaretur, cognosceretur, aut memoria retineretur. Quia sanctus Gregorius dicit: « Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit in conjugium duxerit, anathema sit. » Quapropter scire debes quia non est ita ut multi sacerdotes multos seducunt, dicentes quod in ipso peccato poenitentia esse possit. Verbi gratia, si tu modo haberes cognatam tuam, vel uxorem alterius, vel aliquid tale quod licitum non esset, et velles in eo peccato permanere, et tamen in poenitentia esse: verbi gratia, si hodie quadraginta dies in pane et aqua pro uno quolibet peccato peractos haberes in poenitentia, et iterares prius peccatum, nihil valeret poenitentia quam fecisti, juxta id quod dicitur: « Sicut canis qui redit ad vomitum suum, et sues ad volutabra sua, » ita erit et peccatori qui redit ad peccatum prius confessum. Quapropter scias vere, dum in ipso peccato fueris, poenitentia ejusdem peccati nihil valet. #De abusione conjugii.@# Concubuisti cum uxore tua vel cum alia aliqua retro, canino more? Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. Junxisti te uxori tuae menstruo tempore? si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. Mulier tua si intraverit ecclesiam ante mundum sanguinem post partum, tot dies poeniteat, quot ecclesia carere debuerat. Si autem concubuisti cum ea his diebus, viginti dies in pane et aqua poeniteas. Concubuisti cum uxore tua postquam infans motum in utero fecerat? vel saltem XL dies ante partum? Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas. Concubuisti cum uxore tua post manifestatam conceptionem? decem dies in pane et aqua poeniteas. Concubuisti cum uxore tua die dominica? quatuor dies in pane et aqua poenitere debes? Coinquinatus es cum uxore tua in Quadragesima? XL dies in pane et aqua poenitere debes, aut XXVI solidos in eleemosynam dare. Si per ebrietatem evenit, XX dies in pane et aqua poeniteas. Viginti dies ante Natalem Domini, et omnes dies Dominicos, et in omnibus legitimis jejuniis, et in natalitiis apostolorum, et in praecipuis festis et in publicis, castitatem debes custodire. Si autem non custodisti, XL dies in pane et aqua poeniteas. #De falso testimonio.@# Fuisti in falso testimonio, ita dico ut testimoniares et affirmares hoc verum esse quod falsum erat, et hoc fecisti propter amorem alicujus, sive per praemium, sive propter timorem? Si fecisti, ita debes poenitere sicut adulterium, et homicidia sponte commissa, Domino dicente: « De corde enim exeunt homicidia, adulteria, furta, falsa testimonia. » Et ideo debet similiter poenitere et excommunicari falsus testis, sicut adulter, et fur, et homicida. Si propter timorem fecisti illius a quo timere potuisti, et membra perdere, aut vitam, et ad ultimum bona tua, tunc divide poenitentiam, et postea praevide ne tibi ulterius contingat. #De arte magica.@# Violasti sepulcrum, ita dico, dum aliquem videres sepelire, et in nocte infringeres sepulcrum et tolleres vestimenta ejus? Si fecisti, II annos per legitimas ferias poeniteas. Consuluisti magos, et in domum tuam induxisti exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, vel, paganorum consuetudinem sequens, divinos qui tibi divinarent, ut futura ab eis requireres quasi a propheta, et illos qui sortes exercent, vel qui per sortes sperant se futura praescire, vel illos qui vel auguriis vel incantationibus inserviunt, ad te invitasti? Si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Si observasti traditiones paganorum, quas, quasi haereditario jure
null
13ab614b-841c-44cc-9383-f2a66fc6bbfe
latin_170m_raw
null
None
None
None
diabolo subministrante, usque in hos dies semper patres filiis reliquerunt, id est ut elementa coleres, id est lunam aut solem, aut stellarum cursum, novam lunam, aut defectum lunae, ut tuis clamoribus aut auxilio splendorem ejus restaurare valeres, aut illa elementa tibi succurrere aut tu illis posses, aut novam lunam observasti pro domo facienda aut conjugiis sociandis? Si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas, quia scriptum est: « Omne quodcunque facitis in verbo et in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite. » Observasti Kalendas Januarias ritu paganorum, ut vel aliquid plus faceres propter novum annum quam antea, vel post soleres facere, ita dico ut aut mensam tuam cum lapidibus vel epulis in domo tua praeparares eo tempore, aut per vicos et per plateas cantores et choros duceres, aut supra tectum domus tuae sederes, ense tuo circunsignatus, ut ibi videres et intelligeres quid tibi in sequenti anno futurum esset? vel in bivio sedisti supra taurinam cutem, ut et ibi futura tibi intelligeres? vel si panes praedicta nocte coquere fecisti tuo nomine, ut, si bene elevarentur, et spissi et alti fierent, inde prosperitatem tuae vitae eo anno praevideres? Ideo, quia Deum creatorem tuum dereliquisti, et ad idola et ad illa vana te convertisti, et apostata effectus es, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Fecisti ligaturas, et incantationes, et illas varias fascinationes quas nefarii homines, subulci, vel bubulci, et interdum venatores faciunt, dum dicunt diabolica carmina super panem aut super herbas, et super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondunt, aut in bivio aut in trivio projiciunt, ut aut sua animalia vel canes liberent a peste et a clade, et alterius perdant? Si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Interfuisti, aut consensisti vanitatibus quas mulieres exercent in suis lanificiis, in suis telis, quae, cum ordiuntur telas suas, sperant se utrumque posse facere, cum incantationibus et cum aggressu illarum, ut et fila staminis, et subtegminis in invicem ita commisceantur [ut], nisi his iterum aliis diaboli incantationibus econtra subveniant, totum pereat? Si interfuisti, aut consensisti, triginta dies poeniteas in pane et aqua. Collegisti herbas medicinales, cum aliis incantationibus cum symbolo et Dominica oratione, id est cum Credo in Deum et Pater noster cantando. Si aliter fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. Venisti ad aliquem locum ad orandum nisi ad ecclesiam vel ad alium locum religiosum quam episcopus tuus vel tuus sacerdos tibi ostenderet, id est vel ad fontes, vel ad lapides, vel ad arbores, vel ad bivia, et ibi aut candelam aut faculam pro veneratione loci incendisti, aut panem aut aliquam oblationem illuc detulisti, aut ibi commedisti, aut aliquam salutem corporis aut animae ibi requisisti? Si fecisti, aut consensisti, tres annos per legitimas ferias poeniteas. Requisisti sortes in codicibus vel in tabulis, ut plures solent, qui in Psalteriis et in Evangeliis, vel in aliis hujuscemodi rebus sortiri praesumant? Si fecisti, decem dies poeniteas in pane et aqua. Credidisti unquam vel particeps fuisti illius perfidiae, ut incantatores et qui se dicunt tempestatum immissores esse, possent per incantationem daemonum aut tempestates commovere aut mentes hominum mutare? Si credidisti, aut particeps fuisti, annum unum per legitimas ferias poeniteas. Credidisti aut particeps fuisti illius incredulitatis, ut aliqua femina sit quae per quaedam maleficia et incantationes mentes hominum permutare possit, id est aut de odio in amorem, aut de amore in odium, aut bona hominum fascinationibus suis, aut damnare aut surripere possit? Si credidisti, aut particeps fuisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas. Credidisti ut aliqua femina sit quae hoc facere possit quod quaedam, a diabolo deceptae, se affirmant necessario et ex praecepto facere debere, id est cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformatam, quam vulgaris stultitia holdam vocat, certis noctibus equitare debere super quasdam bestias, et in eorum se consortio annumeratam esse? Si particeps fuisti illius incredulitatis, annum unum per legitimas ferias poenitere debes. #De sacrilegio.@# Maledixisti patri vel matri tuae, vel flagellasti eos, vel in aliquo dehonestasti? Si fecisti, quadraginta dies
null
aeed4474-325d-411b-90a6-c6d8aac8470b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, unam carinam, in pane et aqua, cum septem sequentibus annis poeniteas, quia Dominus dixit: « Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. » Tulisti aliquid de ecclesiastico thesauro? Si fecisti, in quadruplum restitue, aut tres annos per legitimas ferias poeniteas. Duxisti aut transmisisti vel vendidisti aliquem hominem in captivitatem, nisi pro pace communi? Si fecisti, reduc eum si poteris: sin autem, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Concremasti domum vel aream alterius, odii meditatione? Si fecisti, redde damnum, et unum annum per legitimas ferias poeniteas. #De contemptu jejunii.@# Solvisti jejunium in Quadragesima, antequam vespertinum celebraretur officium, nisi propter infirmitatem? Si fecisti, pro unoquoque die tres dies in pane et aqua poenitere debes: quia canones praecipiunt quod in Quadragesima currendum sit ad missam, et auditis missarum solemnitatibus et vespertinis officiis, largitis eleemosynis, ad cibum accedendum esse. Si autem aliquis necessitate constrictus fuerit ut ad ecclesiam venire non possit, et missam audire non possit, aestimata vespertina hora, completa oratione, jejunium solvat. Contempsisti indictam jejunium a sancta Ecclesia, et noluisti illud observare cum caeteris Christianis? XX dies in pane et aqua poeniteas. Solvisti jejunium Quatuor temporum, et non custodisti illud cum caeteris Christianis? XL dies in pane et aqua poeniteas. Jejunasti diem Dominicum propter abstinentiam et religionem? XX dies in pane et aqua poeniteas. Si non observasti jejunium Litaniae majoris, et dierum Rogationum, et vigiliarum sanctorum, XX dies in pane et aqua poeniteas. Coegisti publice poenitentem manducare et bibere ultra id quod sibi imperatum fuerat, nisi ad praesens pro eo eleemosynam dedisses? Si fecisti, decem lies in pane et aqua poeniteas. Contempsisti aliquem cum tu jejunares, qui jejunare non poterat et manducabat? Si fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas. Solvisti jejunium in Coena Domini, et in Sabbato sancto, ut in illis duobus diebus frequentius comederes quam in reliquis Quadragesimae diebus, excepto in coena, vel infirmitatis causa? Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. #De gula et ebrietate.@# Habuisti in consuetudine ut plus comederes et biberes quam tibi necesse esset? Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas, quia Dominus dicit in Evangelio: « Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. » Bibisti unquam tantum, ut per ebrietatem vomitum faceres? Si fecisti, quindecim dies poeniteas in pane et aqua. Inebriasti te unquam per jactantiam, ita dico ut gloriareris in hoc quod alios in potu vincere posses, et sic, per tuam vanitatem et per tuam exhortationem, te et alios ad ebrietatem perduxisti? Si fecisti, triginta dies poeniteas in pane et aqua. Fecisti vomitum corporis et sanguinis Domini propter ebrietatem? Si fecisti, quadraginta dies in pane et aqua poeniteas. Si per nequitiam alium inebriasti, XX dies in pane et aqua poeniteas. Si per bonam voluntatem, X dies in pane et aqua poeniteas. #De irreligiositate.@# Neglexisti ut non acciperes corpus et sanguinem Domini, istis quatuor temporibus, id est in coena Domini, et in Pascha, et in Pentecoste, et in Natali Domini, et totam Quadragesimam non te sustinuisti a coitu, et postea in aliis praedictis temporibus aut septem dies, aut quinque dies ante acceptionem sacri corporis Domini? Si ista neglexisti, XX dies in pane et aqua debes poenitere. Sprevisti missam vel orationem, vel oblationem conjugati presbyteri, ita dico ut nolles tua peccata sibi confiteri, vel ab eo accipere corpus et sanguinem Domini, ob hoc quia peccator tibi esse videretur? Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas. #Item de arte magica.@# Credidisti aut particeps fuisti illius incredulitatis, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt et profitentur se nocturnis horis cum Diana paganorum dea, et cum innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, et certis noctibus ad ejus servitium evocari? Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infirmitatis interitum pertraxissent! Nam innumera multitudo, hac falsa opinione decepta, haec
null
500de3d0-4925-4836-b071-8c684b6475b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
vera esse credit, et credendo a recta fide deviat, et in errore paganorum volvitur, cum aliquid divinitatis aut numinis extra unum Deum esse arbitratur. Sed diabolus transformat se in diversarum personarum species atque similitudines, et mentem, quam captivam tenet, in somnis deludens, modo laeta, modo tristia, modo incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit, et cum solus spiritus hoc patitur, infidelis mens haec non in animo, sed in corpore evenire opinatur. Quis enim non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum educitur, et multa videt dormiendo quae nunquam viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes sit qui haec omnia, quae in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur? Cum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu, non in corpore, vidit et audivit, sicut ipse dicit: « Statim, inquit, fui in spiritu. » Et Paulus non audet se dicere raptum in corpore. Omnibus itaque publice annuntiandum est quod qui talia et his similia credit, fidem perdit: et qui fidem rectam in Deo non habet, hic non est ejus, sed illius in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. » Si credidisti has vanitates, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Observasti excubias funeris, id est interfuisti vigiliis cadaverum mortuorum ubi Christianorum corpora ritu paganorum custodiebantur, et cantasti ibi diabolica carmina, et fecisti ibi saltationes quas pagani diabolo docente adinvenerunt; et ibi bibisti, et cachinnis ora dissolvisti, et, omni pietate et affectu charitatis postposito, quasi de fraterna morte exsultare visus es? Si fecisti, XXX dies in pane et aqua poeniteas. #De superstitione.@# Fecisti phylacteria diabolica, vel caracteres diabolicos quos quidam diabolo suadente facere solent, vel herbas, vel succinos; vel quintam feriam in honorem Jovis honorasti? Si fecisti vel consensisti, quadraginta dies in pane et aqua poeniteas. Conspirasti cum aliis insidiatoribus contra episcopum tuum, aut adversus cooperatores suos, ita dico [ut] vel doctrinam vel praecepta tui episcopi vel presbyteri irrideres vel subsannares? Si fecisti, quadraginta dies in pane et aqua poeniteas. Comedisti aliquid de idolothyto, id est de oblationibus quae in quibusdam locis ad sepulcra mortuorum fiunt, vel ad fontes, aut ad arbores, aut ad lapides, aut ad bivia, aut portasti in aggerem lapides, aut capitis ligaturas ad cruces quae in biviis ponuntur? Si fecisti, aut consentiens in aliquibus fuisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas. #Item de arte magica.@# Misisti filium tuum vel filiam super tectum aut super fornacem pro aliqua sanitate, vel incendisti grana ubi mortuus homo erat, vel cingulum mortui pro damno alicujus in nodos colligasti, vel pectines quibus mulierculae lanam discerpere solent supra funus complosisti, vel, quando efferebatur funus e domo, plaustrum in duo dividisti, et funus per mediam divisionem plaustri asportare fecisti? Si fecisti, aut consentiens fuisti, XX dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti illas vanitates aut consensisti quas stultae mulieres facere solent, [quae,] dum cadaver mortui hominis adhuc in domo jacet, currunt ad aquam, et adducunt tacite vas cum aqua, et, cum sublevatur corpus mortui, eamdem aquam fundunt subtus feretrum, et hoc observant, dum extra domum asportatur funus, [ut] non altius quam ad genua elevetur, et hoc faciunt pro quadam sanitate? Si fecisti, aut consensisti, X dies in pane et aqua debes poenitere. Fecisti aut consensisti quod quidam faciunt homini occiso, cum sepelitur? Dant ei in manum unguentum quoddam, quasi illo unguento post mortem vulnus sanari possit, et sic cum unguento sepeliunt. Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti aliquid vel dixisti in quocunque opere quod inchoasti per sortilegam vel magicam artem, nisi Dei nomen invocasti? Si fecisti, X dies in pane et aqua debes poenitere. Fecisti aliquid tale quale pagani fecerunt et adhuc faciunt in Kalend. Januarii, in cervulo, vel in vegula? Si fecisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas. Detraxisti vel maledixisti alicui causa invidiae? Si fecisti, septem dies in pane et aqua debes
null
f9a21893-f448-40bb-86e1-ed50c4c54656
latin_170m_raw
null
None
None
None
poenitere. Fecisti quod plures faciunt? Scopant locum ubi facere solent ignem in domo sua, et mittunt grana hordei adhuc loco calido: et, si salierint grana, periculosum erit; si autem ibi permanserint, bonum erit. Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti quod quidam faciunt, dum visitant aliquem infirmum: cum appropinquaverint domui ubi infirmus decumbit, si invenerint aliquem lapidem juxta jacentem, revolvunt lapidem, et requirunt in loco ubi jacebat lapis, si ibi sit aliquid subtus quod vivat, et si invenerint ibi lumbricum, aut muscam, aut formicam, aut aliquid quod se moveat, tunc affirmant aegrotum convalescere. Si autem nihil ibi invenerint quod se moveat, dicunt esse moriturum. Si fecisti, aut credidisti, viginti dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti pueriles arcus parvulos, et puerorum suturalia, et projecisti sive in cellarium sive in horreum tuum, ut satyri vel pilosi cum eis ibi jocarentur, ut tibi aliorum bona comportarent, et inde ditior fieres? Si fecisti, X dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti quod quidam faciunt in Kalendis Januarii, id est in octava Natalis Domini? Qui ea sancta nocte filant, nent, consuunt, omnes opus quodcunque incipere possunt, diabolo instigante, propter novum annum incipiunt? Si fecisti, quadraginta dies in pane et aqua poeniteas. #Item de adulterio.@# Concubuisti cum sorore uxoris tuae? Si fecisti, neutram habeas. Et si illa quae uxor tua fuit, conscia sceleris non fuit, si se continere non vult, nubat in Domino cui velit. Tu autem et adultera sine spe conjugii permaneatis, et, quandiu vivatis, juxta praecepta sacerdotis, poenitentiam agite. Si absente uxore tua in lectum tuum, te nesciente et uxore tua ignorante, intravit soror uxoris tuae, et tu putasti eam uxorem tuam esse, et concubuisti cum ea, si fecisti, poenitentia peracta, legitimum tuum conjugium habere poteris. Illa autem adultera, digna vindicta debet affligi, et in aeternum conjugio privari. #Item de fornicatione.@# Fecisti fornicationem cum duabus sororibus, et soror sororem a te stupratam non intellexerat, et tu posteriorem, sororem prioris esse ignorasti? Si fecisti, septem annos per legitimas ferias debes poenitere, et post potes uti legitimo conjugio. Et illae sorores, si digne poenituerint, et si se continere non valuerint, nubant in Domino. Si autem non ignoraverunt, usque ad mortem poeniteant, et se a conjugio abstineant. Fecisti fornicationem cum aliqua femina, et frater tuus te sciente eamdem duxit uxorem? Si fecisti, eo quod fratrem tuum crimen celasti, septem annos per legitimas ferias poeniteas, et post poenitentiam, tu et frater uxores accipere potestis tantum in Domino. Mulier autem usque ad mortem poeniteat, et sine spe conjugii permaneat. Fecisti fornicationem cum filiastra tua? Si fecisti, nec matrem nec filiam poteris habere, nec tu poteris uxorem accipere, nec illa maritum, sed usque ad mortem poenitere debetis. Uxor autem tua, si postquam cognovit quod cum filia sua adulterium perpetratum habuisti, tecum non concubuit, nubat in Domino, si voluerit. Fecisti fornicationem cum noverca tua? Si fecisti, neque tu neque ipsa ulterius ad conjugium pervenire potestis. Pater autem tuus, si voluerit, aliam accipere potest. Fecisti fornicationem cum uxore fratris tui? Si fecisti, poenitere debetis, tu et ipsa usque ad mortem, et sine spe conjugii permanere. Frater autem tuus, si vult, aliam accipiat. Fecisti fornicationem cum sponsa filii tui, et postea filius tuus duxit eam uxorem? Si fecisti, eo quod crimen celasti filium tuum, usque ad mortem poeniteas, et sine spe conjugii permaneas. Filius autem tuus, eo quod ignorabat peccatum tuum, si vult, aliam accipiat. Illa autem, poenitentia peracta, sine spe conjugii permaneat. Fecisti fornicationem cum matre tua? Si fecisti, XV annos per legitimas ferias poeniteas: unum ex his in pane et aqua, et absque spe conjugii permaneas, et nunquam sis sine poenitentia. Mater autem tua, si consentiens non fuit, juxta arbitrium sacerdotis poeniteat: et si se continere non vult, nubat in Domino. Fecisti fornicationem cum comatre tua? Si fecisti,
null
e173b87a-6adf-40d0-8661-33623b867509
latin_170m_raw
null
None
None
None
separari debes ab ea, et quadraginta dies, id est carinam, in pane et aqua, cum septem sequentibus annis poenitere. Fecisti fornicationem cum filiola tua spiritali quam de fonte suscepisti, aut ad manus episcopi tenuisti? Si fecisti, separari debes ab ea, et XL dies, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poenitere. #De discidio conjugii.@# Tenuisti filium tuum, vel filiam, vel filiastrum tuum, vel filiastram tuam, ad confirmationem, vel a fonte suscepisti, et ideo hoc fecisti ut discidium faceres inter te et uxorem tuam? Si episcopus aliud consilium inde facere noluerit, tunc separari debes ab uxore tua, et XL dies, quod carinam vocant, in pane et aqua cum septem sequentibus annis poenitere debes, et nunquam debes esse sine poenitentia, et sine spe conjugii debes permanere. Uxor autem tua, si se continere non potest, nubat in Domino. Accepisti mulierem, et habuisti eam aliquod tempus, mensem, aut tres, aut postremo annum, et tunc primum dixisti te esse frigidae naturae, ita ut non potuisses coire cum ea nec cum alia aliqua: et si illa quae uxor tua esse debuit, eadem affirmat quae tu dicis: et si probari potest per rectum judicium, ita esse ut dicitis, separari potestis, tamen ea ratione ut, si tu post aliam acceperis, reus perjurii dijudiceris, et iterum, post peractam poenitentiam, priora connubia renovare debetis. Illa autem si prior, post annum aut dimidium, ad episcopum aut ad ejus missum se proclamaverit, et dicit quod non cognovisses eam, et negat aliquam commixtionem inter vos esse: tu autem affirmas quod uxor tua sit, tibi credendum est, eo quod caput mulieris es: quia si se proclamare voluerat, cur tandiu tacuit? Cito et in parvo tempore scire mulier potuit si secum coire potuisses, si autem se statim in ipsa novitate, post mensem aut postremum post duos, se ad episcopum vel ad ejus missum proclamaverit, dicens: Volo mater esse, volo filios procreare, et ideo maritum accepi; sed quia vir quem accepi frigidae naturae est, non potest ea facere propter quae eum accepi: si probari potest per rectum judicium, separari potestis, et illa nubat in Domino, si vult. #Item de fornicatione.@# Fecisti fornicationem cum sorore tua? Si fecisti, X annos per legitimas ferias, unum ex his in pane et aqua poeniteas, et quandiu vivas, poenitentiam agas, et sis sine spe conjugii. Soror autem tua, si consentiens non fuit, poenitentia peracta, si se continere non potest, nubat in Domino. Fecisti fornicationem cum amita vel matertera tua, vel cum uxore patrui vel avunculi tui? Si fecisti, decem annos per legitimas ferias poenitere debes, unum ex his in pane et aqua, et quandiu vivas, sine poenitentia non sis, et sine spe uxoria permanere debes, nisi episcopus aliquam misericordiam tibi concedere voluerit. Fecisti fornicationem sicut Sodomitae fecerunt, ita ut in masculi terga et in posteriora virgam tuam immitteres, et sic secum coires more Sodomitico? Si uxorem habuisti, et semel vel bis fecisti, X annos per legitimas ferias poenitere debes, unum ex his in pane et aqua. Si in consuetudine habuisti, XII annos per legitimas ferias poenitere debes. Si cum fratre tuo carnali idem scelus perpetrasti, XV annos per legitimas ferias poenitere debes. Si cum masculo intra coxas, ut quidam solent, fornicationem fecisti, ita dico, ut tuum virile membrum intra coxas alterius mitteres, et sic agitando semen effunderes? Si fecisti, XL dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti fornicationem, ut quidam facere solent, ita dico ut tu in manum tuam veretrum alterius acciperes, et alter tuum in suam, et sic alternatim veretra manibus vestris commoveretis, ut sic per illam delectationem semen a te projiceres? Si fecisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti solus tecum fornicationem, ut quidam facere solent, ita dico ut ipse tuum virile membrum in manum tuam acciperes, et sic duceres praeputium tuum, et manu propria commoveres ut sic per delectationem semen a te projiceres? Si fecisti, X dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti fornicationem
null
12fa9da3-ec0b-4b3b-8acf-8fe0764a39f7
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut quidam facere solent, ut tu tuum virile membrum in lignum perforatum, aut in aliquod hujusmodi mitteres, ut sic per illam commotionem et delectationem a te semen projiceres? Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas. Dedisti osculum alicui feminae per immundum desiderium, et sic te polluisti? Si fecisti, tres dies in pane et aqua poenitere debes. Si intra ecclesiam hoc contigerat, XX dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti fornicationem contra naturam, id est ut cum masculis vel cum animalibus coires, id est cum equa, cum vacca, vel cum asina, vel cum alio aliquo animali? Si semel vel bis fecisti: et si uxorem non habuisti, quod adimplere tuam libidinem potuisses, quadraginta dies, in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poenitere debes, et nunquam sis sine poenitentia. Si autem uxorem habuisti, decem annos per legitimas ferias poenitere debes. Si autem in consuetudine habuisti illud scelus, XV annos per legitimas ferias poenitere debes. Si in pueritia tibi contigerat, C dies in pane et aqua debes poenitere. Si autem servus est qui haec fecerit, et uxoratus, et cum animalibus peccat, si cum scopis bene castigatur, tres annos per legitimus ferias poeniteat. Si autem servus sine uxore haec fecerit, item verberibus castigatus, duos annos per legitimas ferias poeniteat. Si autem talis est servus ut gratis verbera pati non velit, et est tam digna persona, ita poeniteat ut ille qui ingenus est. #De illicitis cibis.@# Comedisti scabiem corporalem pro aliqua sanitate, aut bibisti propter solutionem vermiculos qui pediculi vocantur, vel bibisti urinam humanam, sive stercora aliqua comedisti pro sanitate aliqua? Si fecisti, XX dies in pane et aqua poeniteas. Comedisti morticina, id est animalia quae a lupis seu a canibus dilacerabantur, et sic mortua inventa sunt? Si fecisti, X dies in pane et aqua poenitere debes. Comedisti aves quas oppresserat accipiter, et non prius occidisti eas ferro aliquo? Si fecisti, V dies in pane et aqua poeniteas. Comedisti aves et animalia quae in retibus strangulantur, et sic mortua inveniuntur? Nisi in necessitate famis feceris, X dies in pane et aqua debes poenitere. Comedisti piscem qui mortuus est in flumine inventus? Nisi eo die a piscatoribus tactus est, et sic mortuus, et eodem die inventus? Si fecisti, tres dies in pane et aqua poeniteas. #De fraude.@# Fecisti falsitatem, vel fraudem aliquam in mensuris, aut in ponderibus, ita dico, ut falso modio, aut cum ponderibus injustis tua bona venderes aliis Christianis? Si fecisti, aut consensisti, viginti dies in pane et aqua poenitere debes. #De incestu.@# Si obtrectasti turpitudinem, tu conjugatus alicujus feminae, ita dico, si mamillas et ejus verenda obtrectasti. Si fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas. Si autem non fuisti conjugatus, duos dies in pane et aqua poeniteas. Lavisti te in balneo cum uxore tua, et aliis mulierculis, et vidisti eas nudas, et ipsae te? Si fecisti, tres dies in pane et aqua debes poenitere. #De hospitalitate.@# Venerunt ad te hospites tempore necessitatis, et non recepisti eos in domum tuam, et non fecisti cum eis misericordiam, sicut Dominus praecepit? Si non fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas. #Item de sacrilegio.@# Incendisti Ecclesiam, aut consensisti? Si fecisti, Ecclesiam restitue, et precium tuum, id est wiregeldum tuum pauperibus distribue, et XV annos per legitimas ferias poeniteas. Retinuisti oblationes mortuorum, ita ut Ecclesiis tradere noluisses? Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas. Celebrasti Pascha, Pentecosten, Natalem Domini in alio loco, nisi in illa civitate cui tu subjectus es, nisi infirmitate te impediente? Si fecisti, X dies in pane et aqua poeniteas. #De excommunicatis.@# Habuisti aliquam communionem cum excommunicato, te sciente ita dico, ut simul cum eo orares in Ecclesia, aut in aliquo loco, aut salutasti eum, ita ut ei ave diceres, aut eum in domum reciperes, aut ei aliquam humanitatem praebuisti, clam, vel aperte, nisi eodem tempore,
null
f8296852-6f0a-4a36-b14e-21e04bb2cf98
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel eodem itinere tecum ad satisfactionem ire vellet, et tunc unam noctem, vel duas, vel quantum iter possit perfici, seorsum ab aliis posito ei dedisti victui necessaria? Si aliter fecisti, tunc et tu similiter excommunicatus es, sicut et ille, et debes quadraginta dies in pane et aqua, quod carinam vocant, cum septem sequentibus annis poenitere. #De oblatione.@# Detraxisti, vel retinuisti aliquid de oblationibus, quae Deo oblatae sunt in mancipiis, in terris, sylvis, vineis, utensilibus, vestimentis, et in reliquis possessionibus, et quae Ecclesiis sine dubio Christo qui earum sponsus est oblata sunt, vel testamento Ecclesiis ab aliquo fideli relicta? Si fecisti, vel consensisti, quadraginta dies in pane et aqua debes poenitere. #De decimis.@# Neglexisti decimam tuam Deo dare, quam Deus ipse sibi dari constituit, id est non dedisti ei decimam de cunctis fructibus tuis, quos tu ad tuos usus colligere desiderasti, vel collegisti, et de cunctis tuis animalibus, et decimum animal quod Deo debueras dare, et quod suum erat, illud pejori commutasti? Si fecisti vel consensisti, Deo quod suum erat in quadruplum prius restitue, et viginti dies in pane et aqua debes poenitere. #Item de rapina.@# Oppressisti pauperes qui tibi vicini erant, qui se defendere non poterant, vel eorum bona, illis nolentibus, tulisti? Si fecisti, redde illis sua, et triginta dies in pane et aqua poeniteas. #Item de irreligiositate.@# Fecisti quod quidam facere solent? Post prandium vadunt ad missam, et ipsi saturi et vinolenti, a sacerdote pro populo offerente signum pacis accipere praesumunt. Si fecisti, tres dies in pane et aqua poeniteas. Accepisti corpus et sanguinem Domini post aliquam parvissimam degustationem? Si fecisti, et semel et illud in pueritia, nisi pro viatico fecisti, decem dies in pane et aqua poenitere debes. Fecisti quod quidam facere solent, dum ad Ecclesiam venerint, in primis parum labia commovent quasi orent propter alios circumstantes, vel sedentes, et statim ad fabulas et ad vaniloquia festinant; et cum presbyter eos salutat, et hortatur ad orationem, illi autem ad fabulas suas revertuntur, non ad responsionem, nec ad orationem. Si fecisti, decem dies in pane et aqua poenitere debes. #De consensu in malo.@# Reticuisti peccatum fratris quod erat usque ad mortem, neque corripuisti eum, nec exhortatus es eum, ut resipisceret, nec succurristi fratri sub onere jacenti? Si fecisti, tam diu poeniteas quam diu reticuisti. Defendisti reos propter misericordiam vel propter amicitiam, et in hoc immisericors fuisti innocentibus? Si fecisti, triginta dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti tibi missam cantare, et illa sancta offerre dum domi fueras, sive in domo tua, sive in alio aliquo loco, nisi in Ecclesia? Si fecisti, decem dies in pane et aqua poenitere debes. #De incredulis.@# Credidisti quod quidam credere solent? Dum iter aliquod faciunt si cornicula ex sinistra eorum in dexteram illis cantaverit, inde se sperant habere prosperum iter. Et dum anxii fuerint hospitii, si tunc avis illa, quae muriceps vocatur, eo quod mures capiat, et inde pascatur nominata, viam per quam vadunt ante se transvolaverit, se illi augurio et omini magis committunt quam Deo. Si fecisti, aut ista credidisti, quinque dies in pane et aqua debes poenitere. Credidisti quod quidam credere solent? Dum necesse habent ante lucem aliorsum exire, non audent, dicentes quod posterum sit, et ante galli cantum egredi non liceat, et periculosum sit eo quod immundi spiritus ante gallicinium plus ad nocendum potestatis habeant, quam post, et gallus suo cantu plus valeat eos repellere et sedare, quam illa divina mens quae est in homine sua fide et crucis signaculo? Si fecisti aut credidisti, decem dies in pane et aqua debes poenitere. Credidisti quod quidam credere solent, ut illae quae a vulgo parcae vocantur, ipsae, vel sint, vel possint hoc facere quod creduntur; id est, dum aliquis homo nascitur, et tunc valeant illum designare ad hoc quod velint ut quandocunque ille homo voluerit, in lupum transformari possit, quod vulgaris stultitia weruvolff vocat, aut in aliam aliquam figuram
null
84b7d764-4967-48eb-8106-9b6da4884e7e
latin_170m_raw
null
None
None
None
? Si credidisti, quod unquam fieret aut esse possit, ut divina imago in aliam formam aut in speciem transmutari possit ab aliquo, nisi ab omnipotente Deo, decem dies in pane et aqua debes poenitere. Credidisti quod quidam credere solent, quod sint agrestes feminae, quas sylvaticas vocant, quas dicunt esse corporeas, et quando voluerint ostendant se suis amatoribus, et cum eis dicunt se oblectasse, et item quando voluerint, abscondant se et evanescant? Si credidisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. In istis omnibus supradictis debent sacerdotes magnam discretionem habere, ut discernant inter illum qui publice peccavit et publice poenituit, et inter illum qui absconse peccavit et sua sponte confessus est. Quamvis hae praedictae interrogationes feminis et viris sint communes, tamen hae sequentes specialiter ad feminas pertinent. Fecisti ut quaedam mulieres in quibusdam temporibus anni facere solent: ut in domo tua mensam praeparares, et tuos cibos, et potum cum tribus cultellis supra mensam poneres, ut si venissent tres illae sorores, quas antiqua posteritas et antiqua stultitia parcas nominavit, ibi reficerentur, et tulisti divinae pietati potestatem suam, et nomen suum, et diabolo tradidisti, ita, dico, ut crederes illas quas tu dicis esse sorores, tibi posse, aut hic aut in futuro prodesse? Si fecisti, aut consensisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut faceres quoddam molimen aut machinamentum in modum virilis membri, ad mensuram tuae voluntatis, et illud loco verendorum tuorum, aut alterius, cum aliquibus ligaturis colligares, et fornicationem faceres cum aliis muliereculis, vel aliae eodem instrumento, sive alio, tecum? Si fecisti, quinque annos per legitimas ferias poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut jam supradicto molimine, vel alio aliquo machinamento, tu ipsa in te solam faceres fornicationem? Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, quando libidinem se vexantem extinguere volunt, quae se conjungunt quasi coire debeant et possint, et conjungunt in invicem puerperia sua, et sic confricando pruritum illarum extinguere desiderant? Si fecisti, tres quadragenas per legitimas ferias debes poenitere. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut cum filio tuo parvulo fornicationem faceres, ita dico, ut filium tuum supra turpitudinem tuam poneres, ut sic imitareris fornicationem? Si fecisti, duos annos per legitimas ferias debes poenitere. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, ut succumberes aliquo jumento, et illud jumentum provocares ad coitum, qualicunque posses ingenio, ut sic coiret tecum? Si fecisti, carinam unam in pane et aqua, cum septem sequentibus annis poeniteas, et nunquam sis sine poenitentia. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, quae, dum fornicantur et partus suos necare volunt, agunt ut utero conceptus excutiant suis maleficiis et suis herbis, ita ut aut conceptum interficiant aut excutiant, vel si nondum conceperunt, faciunt ut non concipiant? Si fecisti, aut consensisti, aut docuisti, decem annos per legitimas ferias poenitere debes. Sed antiqua definitio usque ad exitum vitae tales ab Ecclesia removet. Nam quoties conceptum impedierat, tot homicidiorum rea erit. Sed distat multum, utrum paupercula sit, et pro difficultate nutriendi, vel fornicaria causa, et pro sui sceleris caelandi faciat. #In concilio autem Hilerdensi de supradictis qui infantes suos ex adulterio susceptos excutiunt ita praecipitur.@# Hi vero qui male conceptos ex adulterio factos, vel editos necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris, id est patri vel matri, post septem annorum curricula communio tribuatur: ita tamen ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistant. Donasti vel ostendisti alicui, ut conceptum suum vel excuteret, aut occideret? Si fecisti, septem annos per legitimas ferias poenitere debes. Excussisti conceptum tuum antequam vivificaretur? Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poenitere debes: fecisti post conceptum spiritum, tres annos per legitimas ferias poenitere debes. Interfecisti filium vel filiam voluntarie post partum? Si fecisti, XII annos per legitimas ferias poenitere debes, et nunquam debes esse sine poenitentia. Neglexisti infantem tuum, ut per culpam tuam sine baptismo moreretur? Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poenitere debes
null
65b646c1-91df-495d-97f1-a0401b0905a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et nunquam sis sine poenitentia. Confecisti aliquam mortiferam potionem, et cum ea aliquem occidisti? Si fecisti, carinam unam cum septem sequentibus annis jejunare debes, et nunquam sis sine poenitentia. Si voluisti autem et non perfecisti homicidium, annum unum per legitimas ferias poenitere debes. Gustasti de semine viri tui, ut propter tua diabolica facta plus in amorem tuum exardesceret? Si fecisti, septem annos per legitimas ferias poenitere debes. Bibisti chrisma ad subvertendum Dei judicium, vel aliquid in herbis vel in verbis, vel in ligno, vel in lapide, aut in aliqua stulta fide, vel ipsa fecisti, vel aliis consiliata es, aut in ore tuo tenuisti, aut in vestimentis tuis insutum, vel circa te ligatum habuisti, vel qualicunque ingenio faceres, ut crederes divinum judicium subvertere posse? Si fecisti, septem annos per legitimas ferias poenitere debes. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent et firmiter credunt, ita dico, ut si vicinus ejus lacte vel apibus abundaret, omnem abundantiam lactis et mellis quam suus vicinus ante se habere visus est ad se et ad sua animalia, vel ad quos voluerint a diabolo adjutae, suis fascinationibus et incantationibus se posse convertere credant? Si fecisti, tres annos per legitimas ferias poeniteas. Credidisti quod quaedam credere solent, ut quamcunque domum intraverint, pullos aucarum, pavonum, pullos gallinarum, etiam porcellos, et aliorum animalium foetus, verbo, vel visu, vel auditu, obfascinare et perdere posse affirment? Si fecisti vel credidisti, unum annum per legitimas ferias debes poenitere. Credidisti quod multae mulieres retro Satanam conversae credunt et affirmant verum esse, ut credas inquietae noctis silentio cum te collocaveris in lecto tuo, et marito tuo in sinu tuo jacente, te dum corporea sis januis clausis exire posse, et terrarum spacia cum aliis simili errore deceptis pertransire valere, et homines baptizatos, et Christi sanguine redemptos, sine armis visibilibus et interficere, et decoctis carnibus eorum vos comedere, et in loco cordis eorum stramen aut lignum, aut aliquod hujusmodi ponere, et commestis, iterum vivos facere, et inducias vivendi dare? Si credidisti, quadraginta dies, id est carinam in pane et aqua cum septem sequentibus annis poeniteas. Credidisti quod quaedam mulieres credere solent, ut tu cum aliis diaboli membris item inquietae noctis silentio clausis januis in aerem usque ad nubes subleveris, et ibi cum aliis pugnes, et ut vulneres alias, et tu vulnera ab eis accipias? Si credidisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Tollunt piscem vivum, et mittunt eum in puerperium suum, et tam diu eum ibi tenent, donec mortuus fuerit, et, decocto pisce vel assato, maritis suis ad comedendum tradunt, ideo faciunt hoc, ut plus in amorem earum exardescant? Si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Prosternunt se in faciem, et discoopertis natibus, jubent ut supra nudas nates conficiatur panis, et eo decocto tradunt maritis suis ad comedendum. Hoc ideo faciunt, ut plus exardescant in amorem illarum? Si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Posuisti infantem tuum juxta ignem, et alius caldariam supra ignem cum aqua misit, et ebullita aqua superfusus est infans, et mortuus est. Tu autem qui infantem septem annos in tua custodia debuisti habere, tres annos per legitimas ferias poenitere debes. Ille autem qui aquam in caldarium misit, innocens erit. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent, diabolicis adimpletae disciplinis? Quae observant vestigia et indagines Christianorum, et tollunt de eorum vestigio cespitem, et illum observant, et inde sperant sanitatem aut vitam eorum auferre? Si fecisti aut consensisti, quinque annos per legitimas ferias poenitere debes. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Tollunt menstruum suum sanguinem, et immiscent cibo vel potui, et dant viris suis ad manducandum, vel ad bibendum, ut plus diligantur ab eis? Si fecisti, quinque annos per legitimas ferias poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Tollunt testam hominis, et igni comburunt, et cinerem dant viris suis ad bibendum pro sanitate? Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas. Comedisti vel bibisti alicujus animalis sanguinem?
null
02cd1e2d-b431-4ab2-a2ca-3e386eb699f2
latin_170m_raw
null
None
None
None
Si fecisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Illae dico quae habent vagientes infantes, effodiunt terram, et ex parte pertusant eam, et per illud foramen pertrahunt infantem, et sic dicunt vagientis infantis cessare vagitum. Si fecisti aut consensisti, quinque dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres instinctu diaboli facere solent? Cum aliquis infans sine baptismo mortuus fuerit, tollunt cadaver parvuli, et ponunt in aliquo secreto loco, et palo corpusculum ejus transfigunt, dicentes, si sic non fecissent, quod infantulus surgeret, et multos laedere posset? Si fecisti, aut consensisti, aut credidisti, duos annos per legitimas ferias debes poenitere. Fecisti quod quaedam facere solent, diaboli audacia repletae? Cum aliqua femina parere debet, et non potest, dum parere non potest, in ipso dolore si morte obierit, in ipso sepulcro matrem cum infante palo in terram transfigunt. Si fecisti vel consensisti, duos annos per legitimas ferias debes poenitere. Oppressisti infantem tuum sine voluntate tua, aut pondere vestimentorum tuorum suffocasti, et hoc post baptismum factum fuerat? Si fecisti, XL dies, id est, carinam in pane et aqua, et oleribus, atque leguminibus poeniteas, et a conjuge te abstineas donec illi XL dies pertranseant; post, tres annos per legitimas ferias, et tres quadragesimas in anno observes. Quod si ante baptismum infans oppressus fuerit, proximos XL dies, ut supra praeceptum est, poeniteas. Postea vero quinquennium expleas. Invenisti infantem tuum juxta te oppressum, ubi tu et vir tuus simul in lecto jacuistis, et non apparuit utrum a patre, seu a te suffocatus esset, an propria morte defunctus esset. Non debetis inde securi esse, nec esse sine poenitentia. Sed tamen in his magna consideratio debet esse pietatis, ubi nulla mala voluntas fuit, sed propria mors. Tamen propter negligentiam, XL dies in pane et aqua debetis poenitere. Si autem vos non latet interfectores esse infantis, non voluntate, sed negligentia, tres annos per legitimas ferias poenitere debetis, unum ex his in pane et aqua, et tempore poenitudinis ab omni luxuria vos custodire debetis. Exercuisti lenocinium aut in te ipsa, aut in aliis, ita dico, ut tu meretricio more tuis amatoribus corpus tuum ad tractandum et ad sordidandum, pro precio tradidisses, seu quod crudelius est et periculosius est, alienum corpus, filiae dico, vel neptis, et alicujus Christianae, amatoribus vendidisti, vel concessisti, vel internuncia fuisti, vel consiliata es ut stuprum aliquod tali modo perpetraretur? Si fecisti, sex annos per legitimas ferias poeniteas. Tamen in concilio Elibertano praecipitur, ut ille qui haec perpetraverit, nisi in fine non accipiat communionem. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Cum infans noviter natus est, et statim baptizatus, et sic mortuus fuerit, dum sepeliunt eum, in dexteram manum ponunt ei patenam ceream cum oblata, et in sinistram manum calicem cum vino similiter cereum ponunt ei, et sic eum sepeliunt. Si fecisti, decem dies in pane et aqua poenitere debes. Fecisti quod quaedam mulieres adulterae facere solent? Cum primum intellexerint quod amatores earum legitimas uxores voluerint accipere, tunc quadam arte malefica libidinem virorum extinguunt, ut legitimis prodesse non possint, neque cum eis coire. Si fecisti aut alios docuisti, XL dies in pane et aqua poenitere debes. Obtulisti infantem tuum ad baptizandum, nisi legitimo tempore, id est in sabbato Paschae, et in sabbato Pentecostes, nisi infirmitatis necessitate? Si fecisti, decem dies in pane et aqua debes poenitere. Neglexisti visitare infirmos, et non venisti ad eos qui in carcere erant, et non subministrasti eis? Si non fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. Comedisti carnem in quadragesima? Si fecisti, in ipsius anni circulo ab omni esu carnium te abstineas. Comedisti de cibo Judaeorum, vel aliorum paganorum, quem ipsi sibi praeparaverunt? Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti quod quidam facere solent? Dum ad Ecclesiam vadunt, in ipsa via proferunt suas vanitates, et loquuntur otiosa, nec in eadem via cogitant aliquid quod ad animae utilitatem pertineat; et cum venerint in
null
992682ba-6bf6-4e75-a0c9-44e42648cc56
latin_170m_raw
null
None
None
None
atrium Ecclesiae ubi sepulta sunt corpora fidelium, et dum calcaverint sepulcra proximorum non recordantur quid eis futurum sit, nec ullam mentionem, nec ullas preces pro eis ad Dominum fundunt, quod facere debuerunt. Si neglexisti, decem dies in pane et aqua poeniteas, et vide ulterius ne tibi contingat. Sed quandocunque in atrium Ecclesiae intraveris, ora pro eis, et roga illas sanctas animas quarum corpora ibi requiescunt, ut possint pro tuis peccatis ad Dominum in Operatus es aliquid in Dominica die? Si fecisti, tres dies in pane et aqua poenitere debes. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Deponunt vestimenta sua, et totum corpus nudum melle inungunt, et sic mellito suo corpore supra triticum in quodam linteo in terra deposito, sese hac atque illac saepius revolvunt, et cuncta tritici grana, quae humido corpori adhaerent, cautissime colligunt, et in molam mittunt, et retrorsum contra solam molam circuire faciunt et sic in farinam redigunt, et de illa farina panem conficiunt, et sic maritis suis ad comedendum tradunt, ut comesto pane marcescant et deficiant? Si fecisti, quadraginta dies in pane et aqua poeniteas. Fecisti quod quaedam mulieres facere solent? Dum pluviam non habent, et ea indigent, tunc plures puellas congregant, et unam parvulam virginem quasi ducem sibi praeponunt, et eamdem denudant, et extra villam ubi herbam jusquiamum inveniunt, quae Teutonice belisa vocatur, sic nudatam deducunt, et eamdem herbam, eamdem virginem sic nudam minimo digito dextrae manus eruere faciunt, et radicitus erutam cum ligamine aliquo, ad minimum digitum dextri pedis ligare faciunt. Et singulae puellae singulas virgas in manibus habentes, supradictam virginem herbam post se trahentem in flumen proximum introducunt, et cum eisdem virgis virginem flumine aspergunt, et sic suis incantationibus pluviam se habere sperant. Et post eamdem virginem sic nudam transpositis et mutatis in modum cancri vestigiis, a flumine ad villam, inter manus reducunt? Si fecisti aut consentiens fuisti, viginti dies in pane et aqua debes poenitere. CAP. 6.-- #De admonitione octo principalium vitiorum, et eorum speciebus.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Nunc tibi octo principalia vitia explicabo. Si in illis te percussum, tactum et vulneratum sentis, vide ne me caeles, id est, superbiam, vanam gloriam, invidiam, iram, tristitiam, avaritiam, ventris ingluviem, luxuriam. Ex quibus si te culpabilem recognoscis, poenitentiam suscipe, nam ex his omnia vitia oriuntur. De superbia, quae initium omnis peccati est, et regina omnium malorum, nascitur omnis inobedientia, omnis praesumptio, et omnis pertinacia, contentiones, haereses, arrogantia. De vana gloria, jactantia, arrogantia, indignatio, discordia, inanis gloriae cupido, et hypocrisis. De invidia, nascitur odium, susurratio, detractio, exultatio in adversis proximi, afflictio in prosperis. De ira oriuntur rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, injuriarum memoria. De tristitia nascitur malitia, rancor animi, pusillanimitas, amaritudo, desperatio, torpor, vagatio mentis, saepe etiam et praesentis vitae nulla delectatio. De avaritia oriuntur invidiae, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, perjuria, rapinae, violentiae, inquietudo, injusta judicia, contemptus veritatis futurae, beatitudinis oblivio, obduratio cordis. De ventris ingluvie propagatur inepta laetitia, scurrilitas, levitas, vaniloquium, immundicia corporis, instabilitas mentis, ebrietas, libido, hebetudo sensus. De luxuria generatur caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia oculorum, vel totius corporis praecipitatio, amor immoderatus sui, odium mandatorum Dei, affectus praesentis saeculi, horror et desperatio futuri. CAP. 7.-- #Item de virtutibus quibus eadem vitia superari possint, et de conclusione poenitentiae.@# Ergo si superbus usque modo fuisti, humilia teipsum in conspectu Dei. Si vanam gloriam dilexisti, cogita ne propter transitoriam laudem, aeternam perdas mercedem. Si invidiae rubigo te hucusque consumpsit, quod est peccatum maximum, et super omnia detestabile: quia diabolo comparatur invidus, qui primo homini invidit datum, quod ipse per suam culpam perdiderat, age poenitentiam, et profectum aliorum tuum deputa. Si tristitia te superat, patientiam et longanimitatem meditare. Si avaritiae morbus te
null
5d035d7c-3ae5-4da6-b603-48ff05d51478
latin_170m_raw
null
None
None
None
gravat, cogita quia radix est omnium malorum, et idololatriae comparatur, et ideo largum te esse oportet. Si ira te vexat, quae in stultorum sinu requiescit, dominari debes animo tuo, et hanc a te mentis tranquillitate fuga. Si ventris ingluvies te ad devorandum pertrahit, sobrietatem sectare. Si luxuriae, castitatem vove. Tunc prosternat se poenitens in terram, et cum lacrymis dicat: Et in his, et in aliis vitiis, quibuscunque humana fragilitas contra Deum et creatorem suum, aut cogitando, aut loquendo, aut operando, aut delectando, aut concupiscendo peccare potest, in omnibus me peccasse, et reum in conspectu Dei super omnes homines esse cognosco, et confiteor. Humiliter etiam te sacerdos Dei exposco, ut intercedas pro me, et pro peccatis meis ad Dominum et creatorem nostrum, quatenus de his et omnibus sceleribus meis veniam et indulgentiam consequi merear. #Deinde sacerdos cum poenitente prosternat se in terram, et decantet hos sequentes Psalmos.@# In primis dicat Psalmum trigesimum septimum totum, Domine ne in furore tuo: et postea dicat; Oremus, et cantet Psalmum CII: Benedic, anima mea, Domino; et iterum dicat, Oremus, et cantet Psalmum L: Miserere mei, Deus. Post haec cantet Psalmum LIII: Deus, in nomine tuo; et dicat, Oremus, et cantet Psalmum LI: Quid gloriaris in malitia. #Tunc dicat has subsequentes orationes.@# Deus cujus indulgentia nemo non indiget, memento famuli tui N. qui lubrica terreni corporis fragilitate nudatus est, quaesumus, da veniam confitenti, parce supplici, ut qui suis meritis accusatur, tua miseratione salvetur. Per Dominum. Domine sancte, Pater, omnipotens aeterne Deus, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum vulnera nostra curare dignatus es, te supplices rogamus, et petimus, ut precibus nostris aurem tuae pietatis inclinare digneris, qui etiam remittis omnia crimina, et peccata universa condonas, desque huic famulo tuo, Domine, pro suppliciis veniam, pro moerore laetitiam, pro morte vitam, ut de tua misericordia confidens, pervenire mereamur ad vitam aeternam. Per eundem Dominum. Omnipotens et misericors Deus, qui peccatorum indulgentiam, in confessione celeri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut quos dilectorum catena constringit, magnitudo tuae pietatis absolvat. Per. Precor, Domine, clementiae et misericordiae tuae majestatem, ut famulo tuo N. peccata et facinora sua confitenti, debita relaxare, et veniam praestare digneris, et praeteritorum criminum culpas indulgeas, qui humeris tuis ovem perditam reduxisti, qui publicani precibus et confessione placatus es: tu etiam Domine huic famulo tuo placatus esse digneris, tu hujus precibus benignus aspira, ut in confessione placabilis permaneat, fletus ejus et petitio, perpetuam clementiam tuam cleriter exoret, sanctisque altaribus restitutus, spei rursum aeternae ac coelesti gloriae mancipetur. Qui vivis et regnas. #Deinde adjunge.@# Deus omnipotens sit adjutor et protector tuus, et praestet indulgentiam de peccatis tuis, praeteritis, praesentibus, et futuris, Amen. CAP. 8.-- #Salubre antidotum animabus.@# ( #Ex scriptis Prophetae et Gregor. Hierony. August. et de tribus Poenitentialibus collectum.@# ) Institutio illa quae fiebat in diebus patrum nostrorum rectas vias nunquam deseruit, qui instituerunt poenitentibus atque lugentibus suas passiones ac vitia medicamento salutis aeternae superare. Quia diversitas culparum, diversitatem facit poenitentibus medicamentorum; velut medici corporum diversa medicamenta, vel potiones solent facere, contra diversitatem infirmitatum. Vel judices saecularium causarum diversa agunt judicia, qui boni sunt, et recta pensant, atque tractant quomodo judicent, recte inter miseros et divites, inter causam, et causam: Quanto magis igitur sacerdotes Dei diversa medicamenta animarum invisibilium hominibus pensare et tractare oportet, ne per stultum medicum vulnera animarum putrescant, et pejora fiant, Propheta dicente: Computruerunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. O stulte medice, noli decipere animam tuam et illius, ne duplicem poenam accipias, vel septuplam, vel millenam. Audi Christum dicentem: Si caecus caecum duxerit, ambo in foveam cadunt. Et si tu cogitas judicium meum, alter homo non audit, neque videt qui me judicet: o non intelligis quod Deus judex justus, et fortis, videt et audit,
null
9a4b0777-f30e-4b47-a56a-39d3fe85a1ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
et in palam abscondita deducet, et reddet unicuique secundum opera sua? Et item: Vere sunt nonnulli, caecorum canum similitudinem habentium, currentium ad cadavera mortuorum, vel similitudinem corvorum volantium, qui ad sacerdotium evehuntur, non propter Deum, sed plus propter honorem terrenum inhiantes, caeci divina sapientia. De talibus dixit Gregorius Nazianzenus: Timeo hoc, quod canes assectantur officium pastorale: maxime cum semetipsis nihil praeparaverint disciplinae. Ezechiel namque ait: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, et non gregem. Lac bibebant, et lanis eorum operiebantur, et quod crassum fuit, manducabant, quod fractum fuit, non alligabant, et reliqua. Item Ezechiel ait: Vae sacerdotibus, qui comedunt peccata populi mei, hoc est sibi eorum sumentes victimas, et non orantes pro eis: comedentes hostias, et non corripientes; qui ubi morituros homines audiunt, inde gaudent, et praeparant se ad praedam quasi corvi ad cadavera mortuorum. Nunc ergo, o fratres, qui voluerit sacerdotis nomen habere, in primis propter Deum cogitet, ut discat ea quae ei necessaria sint, antequam manus episcopi caput ejus tangat: Id est, Psalterium, Lectionarium, cum Evangeliis, Sacramentorum librum, Baptisterium: et computum, cum cyclo cum commendationibus animarum, martyrologium, homelias per circulum anni plebibus praedicandas. Istud est simpliciorum: quia si unum supradictorum defuerit, sacerdotis nomen in eo non constabit. Ad haec autem suum Poenitentialem, qui et secundum canonum auctoritatem, et justa sententias trium Poenitentialium, Theodori episcopi, et Romanorum pontificum, et Bedae ordinetur. Sed in Poenitentiali Bedae plura inveniuntur utilia: plura autem inveniuntur ab aliis inserta, quae nec canonibus, nec aliis Poenitentialibus conveniunt. Sapiens autem medicus excipiat quaeque meliora, ut discretiones omnium causarum investigare possit, sine quibus rectum judicium non potest stare. Quia scriptum est: In nulla re appareas indiscretus, sed distingue quid, ubi, quandiu, quando, qualiter debeas facere. Non omnibus ergo in una eademque libra pensandum est, licet in uno constringantur vitio, sed discretio sit inter unumquodque eorum, hoc est inter divitem et pauperem, inter liberum et servum, infantem, puerum, juvenem, adolescentem, aetate senem, hebetem, ignarum, laicum, clericum, monachum, episcopum, presbyterum, diaconum, subdiaconum, lectorem, in gradu, vel sine gradu, conjugatum, vel sine conjugio, peregrinum, indigenam, virginem, viduam, canonicam, monacham, debilem, infirmum, sanum, fornicantem cum animalibus, vel cum hominibus contra naturam, continentem, vel incontinentem, voluntate, necessitate, vel casu, seu in publico peccantem, vel in abscondito, et quali compunctione haec omnia emendet, ut et loca, et tempora poenitendi discernat. Haec omnia de canonibus, et de sanctorum Patrum sententiis, et de Hieronymo, de Augustino, Gregorio, Theodoro, Beda, et ex Poenitentiali Romano vera collegimus: et ut nulli necesse sit perire, scientibus et intelligentibus animarum medicis, haec temperanda committimus. In Jesu filio Sirach dicitur: In judicando esto misericors, pupillis ut pater. Item sanctus Jacobus ait: Judicium sine misericordia erit illi qui non facit misericordiam: superexaltet autem misericordia judicium. Et sanctus Augustinus dicit, de illis qui veram poenitentiam faciunt, in jejunio, et fletu, in eleemosynis, in orationibus, et ut perpetrata iterum non faciant: et si fecerint, tamen non perseverant in eis. Quia Deus dixit: Malum cogitasti: ignovi. Malum dixisti: ignovi. Malum fecisti: ignovi. Perseverare in malo non ignosco. Ergo qui perseverant in malo, non ignosce, sed judica districtum judicium secundum canones, et justa instituta majorum, ut caeteri timorem habeant. CAP. 9.-- #Poenitentia illius anni, qui in pane et aqua jejunandus est, isto ordine observari debet.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Poenitentia unius anni, qui in pane et aqua jejunandus est, talis esse debet: In unaquaque hebdomada tres dies, id est secundam feriam, quartam feriam, sextam feriam in pane et aqua jejunet. Et tres dies, id est tertiam feriam, quintam, et sabbatum, a vino, medone, mellita cervisia, a carne, et sagimine, et
null
bfc79355-d64a-405d-93a4-d07d6b015179
latin_170m_raw
null
None
None
None
a caseo, et ovis, et ab omni pingui pisce se abstineat. Manducet autem minutos pisciculos si habere potest. Si habere non potest, tantum unius generis piscem, et legumina, et olera, et poma, si vult comedat, et cervisiam bibat. Et in diebus Dominicis, et in Natali Domini, illos quatuor dies. Et in Epiphania Domini, unum diem. Et in Pascha usque in octavum diem. Et in Ascensione domini, et in Pentecoste quatuor dies; et in Missa sancti Joannis Baptistae, et sanctae Mariae, et XII apostolorum, et sancti Michaelis, et sancti Remigii, et omnium sanctorum, et sancti Martini, et in illius sancti festivitate, qui in illo episcopatu celebris habetur. In his supradictis diebus faciat charitatem cum caeteris Christianis, id est, utatur eodem cibo et potu quo illi. Sed tamen ebrietatem et ventris distensionem, semper in omnibus caveat. CAP. 10-- #Iste annus secundus est ab illo anno, qui in pane et aqua observandus est, et post illum jejunandus. Qui etiam dandus est illis, qui viros ecclesiasticos sponte occidunt, et in consuetudine habent Sodomiticum scelus, et qui in consuetudine habent contra naturam peccare, et in Ecclesiis homicidia sponte committunt, et Ecclesias incendunt, et in Ecclesiis adulteria committunt, et qui alia hujusmodi perpetraverint.@# ( #Ex eodem.@# ) Poenitentia illius anni talis esse debet ut duos dies, id est, secundam et quartam feriam, in unaquaque hebdomada jejunet ad vesperam, et tunc reficiatur de sicco cibo, id est, pane et leguminibus siccis, sed coctis, aut pomis, aut oleribus crudis, unum eligat ex his tribus, et utatur, et cervisiam bibat, sed sobrie. Et tertium diem, id est, sextam feriam in pane et aqua observet, et tres quadragesimas jejunet: unam ante Natale Domini, secundam ante Pascha, tertiam ante missam sancti Joannis; et si totam quadragesimam, ante missam sancti Joannis implere non possit, post missam impleat. Et in his tribus quadragesimis jejunet duos dies in hebdomada ad nonam, et de sicco cibo comedat, ut supra notatum est, et VI feriam jejunet in pane et aqua. Et in diebus Dominicis, et in Natali Domini, illos quatuor dies. Et in Epiphania Domini, unum diem. Et in Pascha usque in octavum diem. Et in Ascensione Domini, et Pentecoste quatuor dies, et in missa sancti Joannis Baptistae, et sanctae Mariae, et XII apostolorum, et sancti Michaelis, et sancti Remigii, et Omnium Sanctorum, et sancti Martini, et in illius sancti festivitate, qui in illo episcopatu celebris habetur. In his supra dictis diebus faciat charitatem cum caeteris Christianis. Sed tamen ebrietatem, et ventris distensionem, semper in omnibus caveat. CAP. 11.-- #De illis qui jejunare et adimplere non possunt quod in Poenitentiali scriptum est.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui jejunare potest, et implere quod in Poenitentiali scriptum est, bonum est, et Deo gratias referat. Qui autem non potest, per misericordiam Dei consilium damus tale, ut nec sibi, nec alicui necesse sit, nec desperare, nec perire. CAP. 12.-- #De redemptione illius anni, quem in pane et aqua jejunare debet.@# ( #Ex eodem.@# ) Pro uno die quem in pane et aqua jejunare debet, L psalmos genibus flexis in Ecclesia, si fieri potest, decantet: sin autem, in loco convenienti eadem faciat, et unum pauperem pascat, et eo die excepto vino, carne et sagimine, sumat quidquid velit. CAP. 13.-- #Alio modo.@# ( #Ex eodem.@# ) Si autem talis est, quod tandiu in genibus jacere non possit, faciat autem sic: infra Ecclesiam, si fieri potest: sin autem, in uno loco stando intente, LXX psalmos per ordinem decantet, et pauperem pascat, et eo die excepto vino, carne et sagimine, sumat quidquid velit. CAP. 14.-- #Item alio modo.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui in Ecclesia genua centies flexerit, id est, si centies veniam petierit, si fieri potest, ut in Ecclesia fiat, hoc
null
e20539c0-3834-4c35-aa4c-0a26a58ba2ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
justissimum est. Si autem hoc fieri non potest, secrete in loco convenienti eadem faciat; si sic fecerit, eo die excepto vino, carne et sagimine, sumat quod placeat. CAP. 15.-- #Item alio modo@# ( #Ex eodem.@# ) Qui psalmos non novit unum diem quem in pane et aqua poenitere debet: dives tribus denariis, et pauper uno denario redimat, et eo die excepto vino, carne et sagimine, sumat quidquid velit. CAP. 16.-- #Item alio modo.@# ( #Ex eodem.@# ) Pro uno die, quem in pane et aqua poenitere debet, tres pauperes pascat. Et eo die excepto vino, carne et sagimine, sumat quod placeat. CAP. 17.-- #Item alio modo.@# ( #Ex eodem.@# ) Quidam dicunt XX palmatas valere pro uno die. CAP. 18.-- #De redemptione unius hebdomadae quam in pane et aqua jejunare debet.@# ( #Ex eodem.@# ) Pro una hebdomada quam in pane et aqua jejunare debet, CCC psalmos genibus flexis in ecclesia decantet. Si autem hoc facere non potest, tria Psalteria in ecclesia, vel in loco convenienti intente decantet. Et postquam psallerit, excepto vino, carne et sagimine, sumat quidquid velit. CAP. 19.-- #De redemptione unius mensis, quem in pane et aqua jejunare debet.@# ( #Ex eodem.@# ) Pro uno mense quem in pane et aqua jejunare debet, psalmos mille ducentos genibus flexis decantet. ( #Ex eodem.@# ) Si autem hoc acere non potest, sine genuflexione, sedendo aut stando in Ecclesia si fieri potest: sin autem, in uno loco, mille DC octoginta psalmos decantet. Et omni die si velit, et si abstinere non vult, reficiat se ad sextam: nisi quartam feriam, et sextam, jejunet ad nonam. Et a carne et a sagimine, et a vino, totum mensem se abstineat. Alium autem cibum postquam psalmos supradictos decantaverit, sumat. Isto ordine, totus ille annus redimendus est. CAP. 20.-- #De illis qui jejunare non possunt, et Psalmos nesciunt, quomodo poenitentiam unius anni quem in pane et aqua jejunare debent redimere possint.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui vero Psalmos non novit, et jejunare non potest, pro uno anno quem in pane et aqua poenitere debet, det pauperibus in eleemosynam viginti duos solidos, et omnes sextas ferias jejunet, in pane et aqua. Et tres quadragesimas, id est, quadraginta dies ante Pascha, et quadraginta dies ante festivitatem sancti Joannis Baptistae: et si ante festivitatem aliquid remanserit, post adimpleat, et quadraginta dies ante Natalem Domini in istis tribus quadragesimis, quidquid suo ori praeparatur in cibo, vel in potu, vel cujuscunque generis sit, istud aestimet quanti pretii sit, vel esse possit, et medietatem illius pretii distribuat in eleemosynam pauperibus et assidue oret, et roget Deum ut oratio ejus et ejus eleemosynae apud Deum acceptabiles sint. CAP. 21.-- #Item redemptio illius anni quem in pane et aqua poenitere debet.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Item qui jejunare non potest, et observare quod in Poenitentiali scriptum est, hoc faciat quod sanctus Bonifacius papa constituit. Pro uno die quem in pane et aqua jejunare debet, roget presbyterum ut Missam cantet pro eo, nisi sint crimina capitalia quae confessa prius lavari cum lacrymis debent, et tunc ipse adsit et audiat Missam, et devote ipse offerat propriis manibus panem et vinum manibus sacerdotis, et intente respondeat quantum sapit ad salutationes, et ad exhortationes sacerdotis, et humiliter Deum deprecetur, ut oblatio quam ipse et presbyter pro se et pro peccatis suis Deo obtulerunt, Deus omnipotens misericorditer per angelum suum suscipere dignetur. Et eo die excepto vino, et carne, et sagimine, comedat quidquid vult. Et sic redimat reliquos anni dies. CAP. 22.-- #De illis qui jejunare non possunt, et habent unde redimere possint.@# ( #Ex eodem.@# ) Si quis forte non potuerit jejunare, et habuerit unde possit redimere, si dives fuerit pro septem hebdomadibus det solidos XX. Si non habuerit unde tantum dare possit, det solidos X. Si
null
897c72c3-5340-46da-8623-013852b8303d
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem multum pauper fuerit, det solidos tres. Neminem vero conturbet quia jussimus dare solidos XX aut minus: quia si dives fuerit, facilius est illi dare solidos XX quam pauperi tres. Sed attendat unusquisque cui dare debeat, sive pro redemptione captivorum, sive super sanctum altare, sive Dei servis, seu pauperibus, in eleemosynam. CAP. 23.-- #De illis qui non possunt adimplere, quod in Poenitentiali scriptum est.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui non potest sic agere poenitentiam ut superius diximus, faciat sic: Si tres annos continuos jejunare debet, et jejunare non potest, sic redimere potest: in primo anno eroget in eleemosynam solidos viginti sex. In secundo anno eroget in eleemosynam solidos XX. In tertio anno solidos, XVIII. Hoc sunt solidi LXIV. Potentes autem homines plus dare debent: quia cui plus committitur, plus ab eo exigetur. Et qui illicita committunt, etiam a licitis se abstinere debent, et corpus debent affligere jejuniis, vigiliis, et crebris orationibus. Caro enim laeta trahit ad culpam: afflicta autem reducit ad veniam. CAP. 24.-- #De illis qui jejunare non possunt, et non habent unde redimere possint.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Qui jejunare non potest et non habet unde redimat et Psalmos novit, pro uno die quem in pane et aqua jejunare debet tribus vicibus: Beati immaculati, usque, Ad Dominum cum tribularer decantet. Et sexies: Miserere mei Deus. Et septuagies prosternat se in terram, et per singulas genuflexiones, Pater noster decantet. Qui autem Psalmos nescit, pro uno die quem in pane et aqua jejunare debet, centies prosternat se in terram, et per singulas genuflexiones, Pater noster dicat. CAP. 25.-- #De redemptione septem annorum.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Item alio modo, XII triduanae singulae cum psalteriis III impletis, et cum palmatis CCC per singula psalteria excusant unius anni poenitentiam. Et viginti quatuor biduanae similiter, cum tres psalteriis impletis, et CCC palmatis per singula psalteria, excusant duos annos XXV psalmi cum totidem veniis per noctem, et cum palmatis CCC excusant biduanam. Centum psalmi cum veniis per noctem, et cum palmatis CCC excusant triduanam CXX missae speciales, singulae cum III psalteriis, et CCC psalmatis excusant annum, centum solidi data in eleemosynam annum excusant. CAP. 26.-- #Ut in capite quadragesimae omnes publicae poenitentes in civitatem veniant, et ante fores Ecclesiae nudis pedibus, et cilicio induti, episcopo suo se repraesentent.@# (Ex concilio Agathen., capite 9.) In capite Quadragesimae omnes poenitentes qui publicam suscipiunt aut susceperunt poenitentiam, ante fores Ecclesiae se repraesentent episcopo civitatis, sacco induti, nudis pedibus, vultibus in terram prostratis, reos se esse ipso habitu et vultu proclamantes. Ibi adesse debent decani, id est, archipresbyteri parochiarum, id est, presbyteri poenitentum, qui eorum conversationem diligenter inspicere debent, et secundum modum culpae, poenitentiam per praefixos gradus injungant. Post haec in Ecclesiam eos introducat, et cum omni clero septem poenitentiae Psalmos in terram prostratus cum lacrymis pro eorum absolutione decantet. Tunc resurgens ab oratione, juxta quod canones jubent, manus eis imponat, aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius mittat, deinde cilicio capita eorum cooperiat, et cum gemitu et crebris suspiriis eis denunciet, quod sicut Adam projectus est de paradiso, ita et ipsi ab Ecclesia pro peccatis abjiciuntur. Post haec jubeat ministris ut eos extra januas Ecclesiae expellant. Clerus vero prosequatur eos cum Responsorio: In sudore vultus tui vesceris pane, etc., ut videntes sanctam Ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam atque commotam, non parvipendant poenitentiam. In sacra autem Domini coena, rursus ab eorum decanis et eorum presbyteris, Ecclesiae liminibus repraesententur. CAP. 27.-- #Ut poenitentes quando poenitentiam petunt impositionem manuum consequantur.@# (Ex eodem, capite 7.) Poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manuum, et cilicium super capita a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur. Si autem comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abjiciantur. CAP. 28.-- #Qua auctoritate modus poenitentiae peccata confitentibus imponi debet.@# (Ex concilio Moguntin., capite. 10.) Modus tempusque
null
70a33390-8111-46c7-a2f0-df2fff93febe
latin_170m_raw
null
None
None
None
poenitentiae peccata sua confitentibus, aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum Scripturam auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem probatam imponi debet a sacerdotibus. Nam qui peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt poenitentiae modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas: sed discretio servanda est inter poenitentes publice, et absconse. Nam qui publice peccat, oportet ut publice multetur poenitentia, et, secundum ordinem canonum, pro merito suo excommunicetur, et reconcilietur. CAP. 29.-- #Quod diversitas culparum, diversitatem faciat poenitentiarum.@# ( #Ex dictis August.@# ) Diversitas culparum, diversitatem facit poenitentiarum. Nam et corporum medici, diversa medicamenta componunt, ut aliter vulnera, aliter morbum, aliter tumores, aliter putredines, aliter caligines, aliter confractiones, aliter combustiones curent. Ita et spiritales medici, diversis curationum generibus animarum vulnera sanare debent: sed quia haec paucorum est ad purum scilicet cuncta cognoscere, et curare, et mederi, atque ut in integrum salutis statum valeant revocare, ideo solerter admonemus doctum quemque sacerdotem Christi ut non ex suo sensu, sed secundum canonum statuta, et traditiones Patrum universa disponat, et conditionem utriusque sexus, aetatem, paupertatem, causam, statum, personam cujusque poenitentiam agere volentis, ipsum quoque cor poenitentis inspiciat: et secundum haec, ut sibi visum fuerit, ut sapiens medicus, singula quaeque dijudicet. CAP. 30.-- #Quod multi sint fructus poenitentiae.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Multi sunt poenitentiae fructus per quos ad expiationem criminum pervenitur. Non enim tantum simplici illo poenitentiae nomine salus aeterna repromittitur, ut illud apostolicum: Poenitemini, inquit, et convertimini ut deleantur peccata vestra. Et illud propheticum: Cum conversus ingemueris tunc salvus eris, propter illum nudum gemitum, et propter illud nudum nomen poenitentiae, nullus salvabitur, sed per veram confessionem, et sacerdotis intelligentis consilium, et per charitatis affectum, et per eleemosynarum fructum, peccatorum moles subruitur. CAP. 31.-- #Cur canones praefigant non perfecte pro unoquoque crimine tempus et mensuram poenitentiae.@# ( #Ex dictis Hieronym.@# ) Mensuram autem temporis in agenda poenitentia, idcirco non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio antistitis intelligentis relinquendum statuunt: quia apud Deum non tam valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum quam mortificatio vitiorum. Propter quod tempora poenitentiae, fide et conversatione poenitentum, abbrevianda praecipiunt, et negligentia protelanda existimant: tamen pro quibusdam culpis, modi poenitentiae sunt impositi, juxta quos caeterae perpendendae sunt culpae, cum sit facile per eosdem modos vindictam et censuram canonum aestimare. CAP. 32.-- #De illis qui poenitentiam sibi injunctam adimplere festinant.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Unumquemque hominem accedentem ad poenitentiam si videris acriter et assidue stare in poenitentia, statim remissius age adversus eum. Qui vero potest jejunare quod impositum est ei, noli prohibere, sed permitte: magis enim laudandi sunt hi qui celeriter debitum pondus persolvere festinant: quia jejunium debitum est pondus, et sic amandum his qui poenitentiam agunt; quia si jejunaverit, et compleverit quod illi mandatum est a sacerdote, purificabitur a peccatis. Quod si iterum ad pristinam consuetudinem peccati reversus fuerit, sic est quomodo canis qui revertitur ad vomitum proprium. Omnis itaque poenitens non hoc solum debet jejunare quod illi mandatum est a sacerdote, verum etiam postquam compleverit ea quae illi jussa sunt, debet quantum ipsi visum fuerit jejunare. Si enim egerit ea quae illi sacerdos praeceperit, illa peccata tantum quae confessus est remittentur. Si vero postea ex sua voluntate jejunaverit, mercedem sibi acquiret, et regnum coelorum. Qui ergo totam septimanam jejunat pro peccatis, sabbato et dominica die manducet et bibat quidquid ei aptum fuerit: custodiat tamen se a crapula et ebrietate: quia omnis luxuria de ebrietate nascitur. Ideo beatus Paulus prohibuit dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria: non quia in vino est luxuria, sed in ebrietate. CAP. 33.-- #Ut quotiescunque aliqui ad poenitentiam accesserint, sacerdotes jejuniis et orationibus cum eis communicare debeant.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Quotiescunque Christiani
null
9ca75a92-2fe8-43e1-95b7-78dd418b7917
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad poenitentiam accedunt, jejunia injungimus, et nos communicare cum eis debemus in jejunio, unam aut duas septimanas, aut quantum possumus, ut non dicatur nobis quod sacerdotibus Judaeorum dictum est a Domino: Vae vobis legisperitis, qui aggravatis homines, et imponitis super humeros eorum onera gravia, et importabilia, ipsi autem uno digito vestro non tangitis sarcinas ipsas. Nemo enim potest sublevare cadentem sub pondere, nisi inclinaverit se ut porrigat ei manum. Neque ullus medicorum vulnera infirmantium potest curare nisi fetoribus particeps fuerit. Ita quoque nullus sacerdotum, vel pontifex peccatorum vulnera curare potest, animabus peccata auferre, nisi praestante sollicitudine et oratione lacrymarum. Necesse est ergo, fratres charissimi, vos sollicitos esse pro peccantibus: quia sumus alterutrum membra. Ideoque et nos si viderimus aliquem in peccatis jacentem, festinemus eum ad poenitentiam per nostram doctrinam vocare. Et quotiescunque dederis consilium peccanti, simul quoque da illi poenitentiam statim, quantum debeat jejunare, aut eleemosynis redimere peccata sua: ne forte obliviscaris quae tibi jam dixit, et iterum necesse sit tibi interrogare, et forsitan erubescet iterum peccata sua confiteri, et invenietur jam amplius judicari. CAP. 34.-- #Quod contingat hominem interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccare.@# (Ex concilio Cabillon., capite 32.) Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod quidam dum confitentur peccata sua sacerdotibus non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut utrisque plena sit confessio, scilicet ut et ea confiteantur quae per corpus gesta sunt, et ea quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat: quia aut cogitatione, aut, quod gravius est, opere, eorum instinctu peccavit: odium etenim, invidia, superbia, vel caeterae hujuscemodi animae pestes tanto periculosius laedunt, quanto subtilius serpunt. CAP. 35.-- #Ut poenitentia absque personae acceptione imponatur.@# (Ex concilio Carthag., capite 74.) Ut sacerdos poenitentiam imploranti, absque personae acceptione, poenitentiae leges injungat. CAP. 36.-- #De incestis occulte commissis.@# ( #Ex dictis Aug.@# ) Si quis incestum occulte commiserit, et sacerdoti occulte confessionem egerit, indicetur ei remedium canonicum quod subire debuisset si ejus facinus publicatum fuisset. Verum quia latet commissum, detur ei a sacerdote consilium, ut saluti animae suae pro occulta poenitentia proficiat, hoc est ut veraciter ex corde se graviter deliquisse confiteatur, et per jejunia et eleemosynas, vigiliasque ac sacras orationes cum lacrymis se purgare contendat, et sic se ad spem veniae pro misericordia Dei pervenire confidat. CAP. 37.-- #Ut inter poenitentes publice et absconse, discretio servanda sit.@# (Ex concilio Moguntin., capite 21.) Ut discretio servanda sit inter poenitentes, qui publice, et qui absconse poenitere debeant. CAP. 38.-- #De illis qui negligunt poenitentiam.@# (Ex concilio Carthag., capite 75.) Ut negligentiores poenitentes, tardius recipiantur. CAP. 39.-- #Ut poenitentem ex corde magna exhilaratione sacerdotes suscipere debeant.@# ( #Ex dictis Basilii episcop.@# ) Poenitentem ex corde ita oportet suscipi, sicut Dominus ostendit, cum dicit: Quia convocavit amicos suos, et vicinos, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quam perdideram. CAP. 40.-- #Ut secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.@# (Ex concilio African., capite 10.) Ut poenitentibus secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur, et ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentia episcopi necessitate cogente. Cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur. CAP. 41.-- #De his qui jam peccare cessaverunt, et perfecte poenituerunt, ut communio eis in ipsa poenitentia concedatur.@# (Ex concilio Laodicen., capite 2.) De his qui diversis facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione conversionem a malis habuere perfectam, pro qualitate delicti, talibus post poenitentiae tempus impensum, propter clementiam et bonitatem Dei communio concedatur. CAP. 42.-- #De lapsis
null
c29d5ca0-4ed8-4620-80bc-af4d82bd8e1c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quomodo eos fraterno affectu corripere, et consolari debeant, ut non incidant in insidias diaboli, et desperent.@# ( #Ex epist. Calis. papae.@# ) Sed si aliquis lapsus quo quo modo fuerit, portemus eum, et fraterno corripiamus affectu, sicut ait beatus Apostolus: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris: Alter alteritus onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Porro sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore permansit. Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit, quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus permansit; et Dominus per prophetam peccantibus pollicetur, dicens: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius amplius non recordabor. Errant enim qui putant sacerdotes post lapsum, si condignam egerint poenitentiam, Domino ministrare non posse, et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et suum sacerdotium condigne custodierint. Et ipsi qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas Ecclesiae claves dissipare, et abigere videntur. De quibus dictum est: Quaecunque solveris in terra, erunt soluta et in coelo. Alioqui, haec sententia aut Domini non est, aut non vera. Nos vero indubitanter tam Domini sacerdotes, quam reliquos fideles, post dignam satisfactionem posse revocari ad honores credimus, testante Domino per prophetam. Nunquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? et qui aversus est, non revertetur? Et alibi: Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Et propheta David poenitentiam agens, dixit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Ipse namque post poenitentiam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae Ecclesiae, si lapsi fuerint, et si condignam poenitentiam gesserint, utrumque facere posse et offerre, et alios docere. CAP. 43.-- #De lapsis in ordinibus sacris si restaurari possint.@# ( #Ex Regest. Gregor. pap. Secundino servo Dei recluso.@# ) Nam tua sanctitas inde a nobis requisivit, ut tibi rescriberem de sacerdotali officio post lapsum resurgendi, dum dicis de hoc canones diversos te legisse, diversasque sententias, alias resurgendi, alias nequaquam posse. Nam nos generaliter a Nicaena synodo incipientes, hanc cum reliquis quatuor veneramur: quia ipsam sequentes, caeterae in cunctis sententiis unanimes concordant. Nos ergo praecedentes Patres sequimur: quia auctore Deo a sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes, usque in quartum altaris ministrum hanc formam servandam cognoscimus: ut quia minorem major praecedit, sicut honore est major, ita sit in crimine, et quem major sequitur culpa, major ei implicetur vindicta: et sic postea poenitentia credatur esse fructuosa. Quid enim prodest triticum seminare et fructum illius non colligere? Aut domum construere, et non illic habitare. Post dignam enim satisfactionem, credimus posse redire ad honorem: Propheta dicente: Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat? et qui aversus est, non revertetur? Idem et peccatori ait: In quacunque die conversus ingemueris, tunc salvus eris. Unde et Psalmista ait: Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Dum enim petiit ne a Deo projiceretur pro lapsi culpa, alienam quippe rex simul et propheta rapuisse se uxorem tremefactus expavit, propheta indicante flagitium suum, poenitentiam agens addidit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Si enim ipse dignam Deo poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret. Ait enim: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Dum enim peccata sua prospexit propheta mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando castigare aliena: et sic sacrificium de seipso offerre Deo studuit cum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Ad haec ista sufficerent: sed omnis sententia quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur, facilius creditur. De hoc enim propheta dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. De hoc peccantibus dicitur: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnes iniquitates ejus in oblivionem traduntur. Si enim Redemptor
null
65112e51-248a-4bd5-8c56-c21d72eb8e58
latin_170m_raw
null
None
None
None
noster, qui peccatores non perdere sed justificare venit, in oblivione peccantium delicta relinquit, quis hominum condemnanda reservet, cum Apostolus dicat: Si Deus justificat, quis est qui condemnet? Ad fontem misericordiae recurrentes, Evangelicam proferamus sententiam. Gaudebo plus, inquit, super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Et ovem perditam, nonaginta novem non errantibus relictis, humero ad ovile reportavit. Si ovis errans post inventionem, ad ovile humero reportatur, cur iste post poenitentiam ad Ecclesiae ministerium non revocetur? Quid est ergo gravius carnale delictum admittere sine quo non multi, sed pauci inveniuntur, aut Dei Filium timendo negare? In quo peccato ipsum beatum principem apostolorum Petrum, ad cujus nunc corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus. Sed post negationem poenitentia secuta est, et post poenitentiam misericordia data: quia illum ab apostolatu non dejecit, quem ante seipsum negare praedixit. Tibi haec, fili charissime, dicta, sufficiant, ut illum quem conspicis delicta fletu delere, in conspectu Divinitatis non dubites misericordiam consequi: quia nullum peccantem reversum despicit, qui peccatores sanguine suo redimere venit. Hinc etiam et beatus Augustinus ad Petrum diaconum de fide scribens, ait: Omni homini in hac vita esse potest utilis poenitentia, quam quocunque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si toto corde renunciaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei, non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio, dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, salvus eris. Et alio loco dicitur: Fili, peccasti; ne adjicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda. Sed etiam poenitentia peccatori tunc prodest, si eam in Ecclesia catholica gerat, cui Deus in persona beati Petri ligandi, solvendique tribuit potestatem, dicens: Quae alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis. Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. In quacunque igitur homo aetate veram peccatorum suorum poenitentiam egerit, et vitam suam, Deo illuminante, correxerit, non privabitur indulgentiae munere: quia Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem morientis, quantum ut revertatur a via sua mala, et vivat anima ejus. Verumtamen nullus hominum debet sub spe misericordiae Dei, in suis diutius remanere peccatis, cum etiam in ipso corpore nemo velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt, et sibi de Deo indulgentiam repromittunt, nonnunquam ita praeveniuntur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sancta Scriptura benigne praemonet, dicens: Ne tardaveris converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Dicit etiam beatus David: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Cui beatus quoque Paulus concordat his verbis: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Obdurato igitur vivit corde, qui se non convertit, desperans de indulgentia peccatorum, sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis, in suorum criminum perversitate remaneat. Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque justitiam, nec de remissfone peccatorum desperemus, nec remaneamus in peccatis: scientes, quia illa omnium hominum debita sit exactura aequitas justissimi Judicis, quae non dimiserit misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim misericordia suscipit, absolvitque conversos, ita justitia repellet et puniet obduratos. Hi sunt qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro, remissionem accipient peccatorum. Nam et de hoc Isidorus Ispalensis episcopus ad inquisitionem Massonis episcopi, ita rescripsit dicens: Verum quod sequenter in epistolis venerabilis fraternitas tua innotuit, nulla est in hujusmodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod alibi legitur in lapsu corporali restaurandum honoris gradum post poenitentiam, alibi post hujusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis
null
fa3c6142-b9f2-4289-aa5a-f110a09e2bd6
latin_170m_raw
null
None
None
None
gradum post poenitentiam: alibi post hujusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum. Haec enim diversitas hoc modo distinguitur. Illos enim ad pristinos officii gradus redire canon praecepit, quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel digna peccatorum confessio. At contra hi qui neque a vitio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum quod admittunt, etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis recipiunt. Ergo ita est utraque dirimenda sententia, ut necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per poenitentiam reconciliationem meruerunt divinae pietatis. Hi nec immerito consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per emendationem poenitentiae, recepisse noscuntur vitae remedium. Id enim ne forte magis ambiguum sit, divinae auctoritatis sententia confirmetur. Ezechiel enim propheta, sub typo praevaricatricis Hierusalem ostendit, post poenitentiae satisfactionem, pristinum restaurari posse honorem. Confundere, inquit, o Juda, et porta ignominiam tuam. Et post paululum: Et tu, inquit, et filiae tuae, revertimini ab iniquitate vestra. Quod dixit, confundere, ostendit post confusionis, id est peccati opus, debere quemquam erubescere, et pro admissis sceleribus verecundam frontem humi prostratam demergere, pro eo quod dignum confusionis perpetraverat opus. Deinde praecepit ut portet ignominiam depositionis suae, lugens cum humilitate quod peccaverat. Sicque revocari, secundum prophetam, ad priorem statum poterit CAP. 44.-- #Quod anima, multis gentibus nobilior, sit deflenda et multis urbibus pretiosior, quodque non sit desperandum de venia.@# (Excerptum de libro Joannis Constantinopol. ad Theodorum, cap. 59.) Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Opportunius multo nunc a me, quam tunc a propheta Dei dicitur. Licet enim non urbes multae, nec gens integra lamentanda sit, anima tamen flenda est multis gentibus nobilior, multisque urbibus pretiosior. Nam si unus qui fecerit voluntatem Dei, melior est quam multitudo iniquorum, melior ergo et tu eras quondam quam multitudines Judaeorum. Propter quod nemo miretur, si forte prolixioribus ego nunc utar lamentationibus, et amariores profundam fletus, quam tunc propheta profudit. Non enim urbis, ut dixi, captae excidia defleo, nec vilis vulgi captivitatem lamentor, sed insignis animae lapsum, et templi in quo Christus habitat excidium. Haec enim lamentatio insignis animae quam ego defleo, tanto illa est durior et amarior, quanto et verior. Inde utique est quod ego irremediabiliter plango, quia novi, et incessabiliter lugeo dum recordor. Usquequo iterum te tripudiare videam ad prioris gloriae statum? Quod etsi apud homines impossibile videtur, apud Deum tamen omnia possibilia sunt. Ipse est enim qui allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus populi sui. Ipse est qui sterilem facit matrem super filios laetantem. Non ergo dubites, neque desperes mutari te posse in melius. Si enim tantum potuit diabolus, ut a celsis virtutum fastigiis, in profundum te duceret malorum, quanto magis poterit Deus ad bonorum verticem revocare, et non solum in id te restituere quod fuisti, sed beatiorem multo quam prius videbaris, efficere? Tantum est ne concidas animo, neque spem abscindas bonorum. Ne, quaeso, ne accidat tibi quod impiis solet. Non enim peccatorum multitudo in desperationem adducit animam, sed impietas. Impiorum ergo est desperare salutem, non peccatorum. Unde divina misericordia pollicetur, dicens: Gaudium erit in coelo coram angelis Dei super uno peccatore. Et post pauca: Stantibus, si ceciderint, minatur poenam: lapsis, ut surgere appetant, promittit misericordiam. Illos terret, ne praesumant in bonis: illos refovet, ne desperent in malis. Justus es, iram pertimesce ne corruas; peccator es, praesume de misericordia ut surgas. Et sicut lapsus gravissimus cervicibus animae incumbens, semper eam deorsum in terram cogit aspicere, ad Deum vero sursum non sinit oculos levare: sic virilis animae suum pondus, ut ait Propheta: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Etenim mulier illa, quae in Evangeliis drachmam quam perdiderat invenit, convocat amicas et vicinas, ut congratulentur ei. Et ego convocabo amicos tuos meosque, et vicinos nostros deprecabor eos convenire, ut non gaudeant, sed
null
ea65221c-4f24-4c4f-9588-314626945d4a
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut lugeant mecum, nec ut gratulentur, sed ut lamententur, et ingentem planctum, sublevatis ad coelum una mecum vocibus reddant, dicendo ad eos: Ululate mecum, amici, plangite et profundite fontes fletuum, non quia auri pondus immensum, nec talenta auri perdiderim, sed quia horum omnium charior, et omni auro gemmarum, omnique nobilitate pretiosior amicus, nescio quomodo lapsus usque in ipsum fertur perditionis profundum. Noli desperare de lapsu, ne cadas. Qui enim alium desperat, habet veniam. Qui vero desperaverit semetipsum, nullam, quia ille non est dominus mentis alterius. Sicut ergo et anima, si semel salutem suam coeperit desperare, jam nec intelligit quomodo, vel in quae mala praecipitetur: ita et qui desperatione capti sunt, intolerabiles fiunt, et per omnes malitiae vias discurrunt. Exsurge, exsurge, quaeso, expergiscere aliquando: et diabolicam hanc depone temulentiam. Parce cunctis qui pro tua desperatione desperant, ne putent se viam virtutis incedere, si te ad eam redisse non videant. Respice, quaeso, te, quantus nunc moeror omnium sanctorum fratrum habeat chorum, et quanta laetitia atque exsultatio incredulis fiat, quantaque eis ad praecipitia luxuriae decrescat auctoritas. Nec erit post haec aliquis, qui quolibet lapsu dejectus, non statim resurgere cupiat, et statim se reparare festinet. CAP. 45.-- #Quod nullus a consolatione vulnerati fratris se subtrahere debeat.@# (Item Joannes Constantinop. ad eumdem Theodorum de lapsu Bacharii, capite 60.) Ubi est misericordia Christianae religionis, quam magister noster sacrificio docuit esse meliorem? Ecce jacet frater ab hoste percussus, adhuc forsitan palpitans, et vos quasi sine vulnere revertimini, nec consolationem plagae illius deferre tentatis? Nolite esse sine formidine, fratres, fortiorem percussit inimicus, ut facilior ei aditus esset ad reliquos. Ut quid ergo spernitis vulneratum, aut sicut putatis et mortuum? Melior concubina Saul filia Resfa, quae corpora defunctorum quos David pro Gabaonitarum ultione percusserat, eo usque accincta sacco, hoc est cilicio, custodivit, donec eis roraret aqua de coelo, id est, donec pro venia eorum misericordiae coelestis scintilla defluxerat. Melior fuit ille Judas Machabaeus, qui etiam pro mortuis fratribus orationem credidit esse faciendam: quos damnata de Lamnia civitate idolorum dona prostraverant. Utquid, rogo, medicus noster inter librorum suorum loculos tot constituet genera pigmentorum? Si nihil est ex emplastris ejus, quo sanari possit vulnus quod percussit inimicus: et si placet, aperiamus scholam medicinae nostrae, et a principio canonis vulnerum, ac medicaminum species perquiramus. Ecce in ipsius introitu scholae occurrunt illi seminis carnalis auctores, qui venenato serpentis dente percussi, non statim poenae mortis addicti sunt, sed ejecti de paradisi deliciis, id est de Ecclesiae libertate et sacri communione ministerii CAP. 46.-- #De eadem re.@# ( #Item ejusdem.@# ) Unde vides quia sic peccati contagione maculamur. Ne quaeso, beatissime mihi, fratrem nostrum in profundum putei sub iniqui principis potestate demersum, desperationis lapidibus obruamus. Imitemur illum Aethiopem, qui sanctum Hieremiam in lacu ab iniquo rege demersum, assumptis XXX hominum auxiliis, et missis ad eum pannis et funibus veteribus liberavit. Facilis ne esto ad lapsum, ruinamque miserorum. Porrige manum jacenti fratri, qui confusus pudore peccati, nec erigere se, aut oculos audet attollere. Comple legem Mosi. Cecidit asinus fratris sub pondere, hoc est, caro evicta peccato, acclina te, et humilia, et subleva de ruina. Quid erubescis conjungi homini peccatori? Respice illum qui dicit: Noli nimium esse justus. Magister noster a latronibus vulneratum non solum cura dignum judicat, verum etiam ad stabulum suum et ovile perduxit. Et tu ergo collige fratrem quem diabolus latro percussit. Consigna stabulario, id est, beato episcopo, qui si quid in eo impenderit, amplius a Domino consequetur. CAP. 47.-- #De eadem re.@# ( #Item idem.@# ) Evangelicus sermo dixit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum solus. Si te audierit, lucratus es eum, et caetera quae continet sermo praecepti. Vide quid dicit. Ne exhilarentur filii incircumcisorum. Filii enim incircumcisorum, sunt homines saeculi, in praeputii sui errore, et gentilitate viventes. Hi ergo exhilarantur
null
d532fa8e-fad6-4d91-9e4d-d979823787e6
latin_170m_raw
null
None
None
None
, cum audiunt ruinam militis Christi. Peccatum igitur celetur, et adhibeatur emendatio. Nos enim consolationis linteamina, et coelestis spei pigmenta tribuamus. Ipse autem infra sepulcrum secreti sui confessus peccati pudore contineatur, ubi conscientiae verme laceretur: qui totas in eo obligat putredines peccatorum, donec nullum ex se fetorem famae turpis emittat. CAP. 48.-- #De eadem re.@# ( #Ex epist. Joannis Constantinopol. ad Theodorum.@# ) Qualiter, rogo, de misericordia Domini possumus desperare, qui etiam Pharaonem arguit, quare nequaquam poenitere dignatus sit, dicens: Brachia Pharaonis regis Aegypti contrivi, et non est deprecatus ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei virtus ad comprehendendum gladium. Salomon ille mirabilis, qui meruit astitrici Dei, hoc est sapientiae Dei copulari, in alienigenarum incurrit amplexus, et vinculis libidinis laqueatus, etiam sacrilegii horrore se polluit: quia simulacrum Cathmos Moabitico idolo fabricavit. Sed quia per propheticam vocem culpam erroris agnovit, numquam misericordiae coelestis extorris est. At forsitan dicas: In neutro Testamento lego neque eum poenituisse, neque misericordiam consecutum. CAP. 49.-- #Post poenitentiam neminem ad clericatum admittendum.@# (Ex decr. Syricii papae, capite 14.) Illud quoque nos par fuit praevidere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum: ita et post poenitudinem ac reconciliationem, nulli unquam laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. CAP. 50.-- #Gravibus criminibus implicitos ad clerum admissos, magnis quoque vitiis involutos clericos officio non motos, comperit Gelasius.@# (Ex decr. Gelasii papae, capite 18.) Comperimus etiam, horrendis quibusdam criminibus implicatos, tota discretione summota, non solum de factis atrocibus necessariam poenitudinem non habere, sed nec aliqua correptione penitus succedente, ad divinum ministerium honoremque contendere. Nonnullos autem in ipsis ordinibus constitutos, gravibus delinquentes facinoribus non repelli, cum et Apostolus clamet: Nemini cito manus imponendas, neque communicandum peccatis alienis: et majorum veneranda constituta pronuncient; hujusmodi etiam si forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt, dejectos oportere depelli, quam sacrae professionis oblitos praevaricatoresque sancti praepositi procul dubio submovendos. CAP. 51.-- #De illis qui loca sanctorum sub praetextu religionis inconsulte peragrant.@# (Ex concilio Cabillon., cui interfuit Carolus imper., capite 45.) Nam et quibusdam qui Romam, Turonumve, et alia quaedam loca sub praetextu orationis inconsulte peragrant plurimum erratur: sunt presbyteri et diacones, et caeteri in clero constituti, qui negligenter viventes in eo purgari se a peccatis putant, et ministerio suo fungi debere si praefata loca attingant. Sunt nihilominus laici qui putant impune se, aut peccare, aut peccasse: quia haec loca oraturi, frequentant. Sunt quidam potentum qui acquirendi census gratia sub praetextu Romani, sive Turonici itineris multa acquirunt, multos pauperum opprimunt, et quod sola cupiditate faciunt, orationum sive sanctorum locorum visitationis causa se facere videri affectant. Sunt pauperes qui vel ideo id faciunt, ut majorem habeant materiam mendicandi, de quorum numero sunt illi qui circumquaque vagantes illo se pergere mentiuntur: vel quia tantum sunt vecordes, ut putent se sanctorum locorum sola visione a peccatis purgari, non attendentes quod ait beatus Hieronymus: Non Hierosolymam vidisse, sed Hierosolymis bene vixisse, laudandum est. De quibus omnibus imperatoris, qualiter sint emendanda, sententia exspectetur: qui vero peccata sua sacerdotibus in quorum sunt parochiis confessi sunt, et ab his agendae poenitentiae consilium acceperunt, si orationibus insistendo, eleemosynas largiendo, mores componendo, vitam emendando, apostolorum limina, vel quorumlibet sanctorum invisere desiderant, horum est devotio modis omnibus collaudanda. CAP. 52.-- #De omni peccatore, quoties ceciderit, quod toties resurgere debeat.@# ( #Ex dictis Sosii cujusdam eremitae.@# ) Dum quidam frater abbatem Sosium tali sermone frequenter requireret, dicens: Quid faciam, Pater, quoniam cecidi? illi respondit: Surge inquit. Illo vero se exsurrexisse, et iterum cecidisse professo, respondit: Iterum adhuc surge. Cum autem frater frequenter surrexisse et frequenter cecidisse narraret, eodem vero senex utebatur sermone, exclamans, Ne desistas surgendo. Cui frater ait: Usquequo possum surgere, Pater, explana? Senex dixit
null
b83c8762-a8e1-4c35-9982-5c8cc5865df3
latin_170m_raw
null
None
None
None
: Usquequo, aut in bono opere, aut in malo depressus occumbas. In quo enim opere fuerit homo depressus, in eo judicabitur. CAP. 53.-- #Ut justum sit omni homini quod se reprehendat.@# ( #Ex dictis Pimeni cujusdam eremitae.@# ) Quidam frater requisivit abbatem Pimenem, dicens: Quid est, pater, quod dicit Apostolus: Omnia munda mundis? At ille dixit ei: Si quis ad hunc sermonem pervenire potuerit, ut eum intelligat, videbit se minorem esse totius creaturae. Cui frater: Et quomodo possum minorem me videre ab eo qui homicida est? Respondit senex: Si potuerit homo ad hunc sermonem Apostoli pervenire, et viderit hominem qui forte occidit alium, dicit in semetipso: Iste quidem hoc solum peccatum fecit: ego autem omni hora homicidium committo, meipsum interficiens. Et cum frater requireret quomodo hoc possit fieri, respondit: Haec sola est hominis justitia, ut semetipsum reprehendat. Tunc enim justus est, cum sua peccata condemnat. CAP. 54.-- #Ut nullus fratrem condemnet antequam Deus illum dijudicet.@# ( #Ex dictis cujusdam eremitae.@# ) Venit aliquando abbas Isaac in coenobio, et vidit illic fratrem negligentem: et iratus jussit eum expelli de coenobio. Cum ergo regrederetur ad habitaculum suum, venit angelus Domini et stetit ante ostium cellulae ejus, dicens: Non te permitto ingredi. At ille rogabat ut ejus culpa manifestaretur. Et respondens angelus, dixit: Deus transmisit me, dicens: Vade, dic Isaac: Ubi jubes ut mittamus illum fratrem qui peccavit? At ille mox egit poenitentiam, dicens: Peccavi, Domine, indulge mihi. Et dicit ei angelus: Exsurge, indulgeat tibi Dominus: sed ne iterum hoc facias ut quemquam condemnes, antequam Deus illum dijudicet. Tulerunt homines sibi judicium, et non mihi illud dimittunt, dicit Dominus. Hoc autem dictum est, quia si contigerit de illis perfectis aliquem, vel in parvo peccare, non mox prodatur. CAP. 55.-- #Quod justa obedientia justis muneribas remuneretur.@# ( #Ex dictis cujusdam eremitae.@# ) Quidam ex patribus in extasi positus, vidit quatuor ordines ante Deum: et primus quidem ordo erat hominum infirmantium, et gratias agentium Deo. Secundus vero erat eorum qui hospitalitatem sectantur, et in hoc ministrant. Tertius vero illorum qui solitudinem sectantur. Quartus vero illorum qui propter Deum in obedientia subjecti sunt patribus. Erat ergo illis tribus ordinibus hic ordo superior qui obedientiam exhibebat, et habebat torquem aureum, et majorem gloriam prae caeteris possidebat. Dicit autem senex ei qui sibi hoc in extasi demonstrabat, quia isti alii omnes habent aliquam requiem ad implendas proprias voluntates. Hic ergo qui obedientiam exercet, omnes voluntates relinquit, totus pendet in voluntate Patris jubentis, et ideo majorem gloriam prae caeteris est sortitus. CAP. 56.-- #De illis qui ex industria peccant, et promittunt sibi quamdam impunitatem peccandi propter largitionem eleemosynarum.@# (Ex concilio Cabillon., capite 36.) Sed nec hoc praetereundum putavimus quod quidam ex industria peccantes, propter eleemosynarum largitionem quamdam sibi promittunt impunitatem. Eleemosyna enim extinguit peccatum, juxta illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna extinguit peccatum. Sed ea quae aut necessitate, aut casu, aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero quae ex industria ad cujuslibet libidinem explendam idcirco fiunt ut eleemosynis redimantur, nequaquam eis redimi possunt: quia qui hoc perpetrant videntur Deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet ut eleemosynam faciat: sed ideo eleemosynam facere debet, quia peccavit. Mentem enim et corpus quae libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam. CAP. 57.-- #De his qui peracta poenitentia ad pristina redeunt volutabra.@# (Ex decr. Syricii papae, capite 10.) De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam, qui peracta poenitentia, tanquam canes ac sues, ad vomitus pristinos et ad volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetiere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt; de quibus: quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati
null
0ffbf5ff-474c-4732-9572-a0293a65b06a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quamvis non mereantur, intersint. A Dominicae autem mensae convivio segregentur, ut hac saltem districtione correcti, et ipsi sua errata castigent et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur: quibus tamen quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus subvenire. Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus. CAP. 58.-- #De poenitente femina quae defuncto viro aliis nubere praesumpserit.@# (Ex concilio Arelatensi, capite 2.) Poenitentes feminae quae defunctis viris aliis nubere praesumpserint, vel suspecta, vel interdicta familiaritate cum extraneo vixerint, cum eodem ab Ecclesiae liminibus arceantur. Haec etiam de viris in poenitentia positis placuit observari. CAP. 59.-- #Quod in danda poenitentia nulla sit personarum acceptio.@# (Ex concilio Cabillon., cui interfuit Carolus imperator, capite 34.) Quia igitur Apostolo teste non est personarum acceptio apud Deum, et in omnibus judiciis servanda non est, multo magis in hoc poenitentiae judicio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum unquam, aut gratia, aut odio alicujus personae secus judicet, quam quod in canonibus sacris invenerit: aut quod illi secundum sanctarum Scripturarum auctoritatem, et ecclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personae cujuslibet acceptionem his quos sanare cupiunt, cauterio, aut ferro, aut duris aliis quibuslibet rebus parcunt: multo magis his observandum est, qui non corporum sed animarum medici existunt, neque enim pensanda est poenitentia quantitate temporis, sed ardore mentis, et mortificatione corporis. Cor autem contritum et humiliatum Deus non despicit. CAP. 60.-- #De illis qui peccata sua sine condigna poenitentia sibi relaxari falluntur.@# ( #Ex dictis August.@# ) Quisquis ergo malorum operum sine condigna poenitentia quemquam veniam a Deo percipere posse dixerit, penitus errat, et, cum deceptus alios decipere festinat, duplici noxa constringitur: hoc est, proprii erroris et alienae deceptionis. CAP. 61.-- #Quod tam diu laborare quisque debeat donec possideat Christum.@# ( #Ex dictis Gregor.@# ) Usque tunc laborare debet homo, usquequo possideat Christum. Qui autem illum semel adeptus fuerit, jam non laborat. Permittit tamen Dominus laborare electos suos, ut rememorentur tribulationum laboris, unde semetipsos custodiant, timentes ne tantos labores amittant. Nam et filios Israel ideo Deus per desertum quadraginta annis circumduxit, ut rememoratis tribulationibus, non redirent retrorsum. CAP. 62.-- #Ut nullus episcopus seu presbyter alterius poenitentem sine litteris sui episcopi suscipiat.@# (Ex epist. Felicis papae, capite 2.) Curandum vero maxime et omni cautela praevidendum, ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum in alterius civitate vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio, et litteris, ad cujus pertinet parochiam, suscipiat. CAP. 63.-- #Ut poenitentes secundum canones nisi peracta poenitentia communicare non debeant.@# (Ex decr. Pii papae, capite 2.) Poenitentes non debent communicare ante consummationem poenitentiae. CAP. 64.-- #Quod pro ethnico et publicano sit habendus, qui pro peccato commisso poenitere noluerit.@# ( #Ex dictis August.@# ) Erga eum qui pro peccato commisso non poenitet, tales esse debemus, sicut Dominus praecepit dicens: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, et sicut Apostolus jubet: Subtrahite, inquit, vos ab omni fratre inordinate ambulante, secundum traditionem quam tradidi vobis. CAP. 65.-- #Quod a licitis se abstinere debeat, qui illicita se commisisse meminerit.@# ( #Ex dictis Gregor. papae.@# ) Qui se illicita meminit commisisse, a licitis etiam studeat abstinere: quatenus per hoc Conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa. CAP. 66.-- #Ut nullus post poenitentiae actionem ad militiam saecularem redire debeat.@# (Ex epist. Leonis papae, capite 25.) Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem. Cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo, implicat se saecularibus negotiis. Unde non est liber a laqueis diaboli, qui se militiae mundanae voluerit implicare. CAP. 67.-- #De illis qui
null
22b6fc46-cf94-4e39-8fbf-74ca7ccb4d1c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, relicto religionis proposito, ad saeculum redeunt.@# (Ex concilio Arelatensi, capite 3.) Hi qui post sanctae religionis propositum apostatant, et ad saeculum redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, communionem non accipiant sine poenitentia: quos etiam jubemus ad clericatus officium non admitti, et quicunque ille est post poenitentiam habitum saecularem non praesumat. Quod si praesumpserit, ab Ecclesia alienus habeatur. CAP. 68.-- #Quod nullus religiosus et sanctus careat peccato.@# ( #Ex dictis August.@# ) Nullus sanctus et verus caret peccato: nec tamen ex hoc desinit esse justus vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae viribus, sed propositi adjumento per Dei gratiam acquirimus sanctitatem: et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent quod plangant, et si non reprehensione conscientiae, certe mobilitate et mutabilitate praevaricatricis naturae. CAP. 69.-- #Ut poenitentes a conviviis et ornamentis abstinere debeant.@# (Ex decr. Lucii papae, capite 5.) Quod poenitentes a conviviis et ornamentis atque alba veste abstinere debeant, et discordes pellantur ab ecclesia, donec ad pacem redeant. CAP. 70.-- #Ut presbyter poenitentem non reconciliet, nisi episcopus suus jubeat.@# (Ex concilio Africano, capite 30.) Ut presbyter non interrogato episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentia episcopi, necessitate compellente. CAP. 71.-- #Ut nullus in ecclesiastico ordine per manus impositionem remedium accipiat poenitendi.@# (Ex decreto Leonis papae ad Rusticum, capite 16.) Alienum est autem a consuetudine ecclesiastica, ut qui in presbyterali honore, aut in diaconii gradu fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi. Quod sine dubio ex apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo? Unde hujusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est expetenda secessio. Ubi illis satisfactio si fuerit digna, sit etiam fructuosa. CAP. 72.-- #Ut ordinati in gravioribus peccatis deprehensi, non manus impositionem ut laici accipere debeant.@# (Ex concilio Carthaginensi, capite 27.) Item confirmatum est, ut si quando presbyteri vel diaconi in reliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus aliquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponatur, neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur. CAP. 73.-- #De clericis qui corporali delicto delinquunt si restaurari possint.@# ( #Ex epistola sancti Isidori ad Massonem.@# ) Nulla est in hujuscemodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod alibi legitur in lapsu corporali restaurandum honoris gradum post poenitentiam. Alibi post hujusmodi delictum, nequaquam reparandum prioris ordinis meritum, haec enim diversitas hoc modo distinguitur. Illos enim ad pristinos officii gradus redire praecepit canon, quos poenitentiae praecesserit satisfactio, vel digna peccatorum confessio. At contra hi qui neque a vitio corporis emendantur: ad hoc ipsum carnale delictum quod admittunt, etiam vindicare quadam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis recipiant. CAP. 74.-- #De his qui altario Dei deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint.@# (Ex concilio Everdensi, capite 5.) Hi qui altario Dei deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne poenituerint, ita ut mortificato corpore, cordis contriti sacrificium Deo offerrant, maneat in potestate pontificis, vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixiore tempore, ab Ecclesiae corpore segregare: ita tamen ut sic officiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora officia ulterius promoveri: quod si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, et velut sues in volutabris immersi jacuerint, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem nonnisi in exitu percipiant. CAP. 75.-- #Quod conjugati in Quadragesima abstinere debeant ab uxoribus.@# (Ex concilio Elibertan., capite 5.) Qui in Quadragesima ante Pascha cognoverit uxorem suam, et noluerit abstinere ab ea, unum annum poeniteat, aut pretium videlicet viginti quinque solidorum ad Ecclesiam tribuat, aut pauperibus dividat. Si per ebrietatem et sine consuetudine acciderit, quadraginta dies poeniteat. CAP. 76.-- #De illis qui in Quadragesimae diebus carnem manducare praesumunt.@# ( #Ex concilio Toletan.@# ) Quicunque in Quadragesimae diebus esum carnium praesumpserit attentare,
null
44101013-4cd6-4552-9de8-72dba1034fff
latin_170m_raw
null
None
None
None
non solum reus erit resurrectionis Dominicae, verum etiam alienus ab ejusdem diei sancta communione. Et hoc illi cumuletur ad poenam, ut in ipsius anni circulo ab omni esu carnium abstineat: quia sacris diebus abstinentiae oblitus est disciplinam. CAP. 77.-- #De fratre non peccante ad mortem, et ad mortem.@# ( #Ex epist. Joannis Evangel.@# ) Qui scit fratrem suum peccare non ad mortem, postulet pro eo, et dabit ei vitam Deus. Si quis usque ad mortem peccat, quia est peccatum usque ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. CAP. 78.-- #Quod difficile sit graviter peccanti sub gradu manere in gradu.@# ( #Ex dictis Hierony.@# ) Quicunque dignitatem gradus divini non custodiunt, contenti fiant animam salvare: reverti enim in eum gradum in quo antea fuerant, difficile est. CAP. 79.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Basilii episcop.@# ) Qui sub gradu peccat, debet excommunicari, quia magna est dignitas hujus nominis: tamen potest redimere animam suam post poenitentiam, ad priorem enim gradum venire difficile est. CAP. 80.-- #De eadem re.@# Qui sub gradu cecidit, post poenitentiam contentus fiat baptizare, communionem infirmis dare, et altario tantummodo ministrare. CAP. 81.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Isidorus in evangelio Ephesi praepositum, id est, sacerdotem ostendit juxta Malachiam qui dicit: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est. Candelabrum enim angeli doctrina sacerdotis, vel honor potestatis, quam gestat intelligitur. Candelabrum enim sacerdotis: quia charismata intelliguntur honoris, tunc penitus juxta Joannem movetur, quando post delicta, neglecta poenitentia, admissa scelera non deflentur. Non enim dicit, quia cecidisti movebo candelabrum tuum, sed nisi poenitentiam egeris, movebo candelabrum tuum. CAP. 82.-- #Quod post septem annos poenitentem sacerdotem censura canonum in pristinum statum remeare praecipiat.@# ( #Item idem.@# ) Canonum censura post septem annos remeare poenitentem sacerdotem in statum pristinum praecepit, non expletione proprii arbitrii, sed potius ex sententia divini judicii. Nam legitur, quia Maria soror Aaron prophetissa, dum obtrectationis adversus Mosen incurrisset delictum, illico stigmate leprae percussa est. Quumque petisset Mosen ut emundaretur, praecepit eam extra castra egredi septem diebus, et post emundationem rursus eam castris reverti. Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis. Quae dum superbiae dedita sordidissimis corruptionum maculatur erroribus moretur extra castra septem diebus, id est, a collegio Ecclesiae sanctae septem annis projiciatur, quibus post emendationem vitiorum, loci sive pristinae dignitatis recipiat meritum. CAP. 83.-- #De populi necessario quod inultum soleat praeterire.@# ( #Ex decr. Innocentii papae episcopis de Macedonia missis.@# ) Praevideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique ut dicitis necessitas imperavit, in pace etiam Ecclesias constitutas non posse praesumere, sed ut saepe accidit, quoties a populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari inultum solere transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, de reliquo maxima sollicitudine praecavendum, non enim hic, ut mihi videtur, iste doctor apostolicus dicit non necessariam esse populo pro male commissis agere poenitentiam, sed quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, priora dimittenda Dei judicio, de reliquo maxima solicitudine praecavendum, ne fiant. CAP. 84.-- #De illis qui scabiem, aut vermiculos comedunt, vel urinam bibunt.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae.@# ) Qui comedit scabiem, aut vermiculos, qui pediculi dicuntur, vel urinam bibit, sive stercora comedit: si infantes sint vel pueri, vapulent; si in virili aetate, viginti dies poeniteant: et utrique cum impositione manus episcopi sanentur. CAP. 85.-- #De illis qui animalia a bestiis dilacerata, vel laqueis strangulata comedunt.@# ( #Ex Poenitentiali Theodori.@# ) Animalia quae a lupis, seu canibus lacerantur, non sunt comedenda, nec cervus, nec capreus, si mortui inventi fuerint, nisi forte ab homine adhuc viva occidantur prius, sed porcis et canibus dentur. Aves vero et caetera animalia, si in retibus strangulantur, non sunt
null
d5564573-a6e2-4207-b38e-46cb76b4b16d
latin_170m_raw
null
None
None
None
comedenda: nec si accipiter oppresserit, et si sic mortua inveniuntur: quia in Actibus apostolorum praecipitur abstinere a fornicatione, a sanguine, et suffocato, et idololatria. CAP. 86.-- #De apibus, si occiderint hominem.@# ( #Ex eodem@# ) Apes si occidunt hominem, ipsae quoque occidi festinentur, mel tamen manducetur. CAP. 87.-- #De porcis et gallinis, si sanguinem hominis comederint.@# ( #Ex eodem.@# ) Si porci vel gallinae sanguinem hominis comedunt, mox occidantur, et intralia projiciantur, et caetera caro manducetur. Si autem tardatur occisio, non manducetur. Si autem cadavera laceraverint mortuorum, macerentur, et post anni circulum comedantur. Si autem porci occiderint hominem, statim interficiantur, et sepeliantur. CAP. 88.-- #De illis qui carnem immundam, vel morticinam comedunt.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui manducat carnem immundam, aut morticinam, aut dilaceratam a bestiis, XL dies poeniteat: si enim necessitate famis contingit, multo levius est. CAP. 89.-- #De illis qui cibum immunda manu tactum comederint, vel si canis, aut aliquod animal immundum cibum tetigerit.@# ( #Ex eodem.@# ) Quod si casu quis immunda manu cibum tangit, vel si canis, vel pilax, aut cattus, musve, aut animal immundum, sanguinem hominis edit, non nocet, et qui pro necessitate famis manducat animal quod immundum videtur, vel avem, vel bestiam, misericorditer poeniteat. CAP. 90.-- #De illis qui sanguine, vel aliquo immundo polluuntur.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui sanguine, vel quocunque immundo polluitur, si nescit qui manducat, leve est: si autem scit, poeniteat juxta modum pollutionis. CAP. 91.-- #De illis qui sanguinem, aut semen biberint@# ( #Ex eodem.@# ) Qui sanguinem, aut semen biberit, sciens pro aliqua re, tres annos poeniteat. CAP. 92.-- #De piscibus mortuis in flumine inventis.@# ( #Ex eodem.@# ) Piscis mortuus in flumine inventus non est edendus: quia non est venatio hominis: si vero piscando tactus fuerit, et ipso die inventus fuerit, qui non haesitat, manducet, qui autem dubitat, non manducet. CAP. 93.-- #De clericis qui a daemonio vexantur.@# (Ex concilio Aurelian., cap. 6.) Si quis clericus vexatus fuerit a daemonio, decem annos poeniteat, et inter audientes stet, et ad sacros ordines non adducatur. Si bene egerit, et per Dei gratiam liberatus fuerit, sit in reliquis officiis ecclesiasticis. CAP. 94.-- #De illis qui parentum honorem non servant@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis inhonoraverit patrem aut matrem, tres annos poeniteat. Quod si manum levaverit, aut ei percussionem intulerit, septem annos poeniteat. CAP. 95.-- #Quod poenitenti nulla negocia exercere conveniat.@# (Ex decr. Leonis papae, capite 23.) Qualitas lucri negociantem, aut excusat, aut arguit: quia est honestus questus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi: quia difficile est inter ementes, vendentesque commertium, non intervenire peccatum. CAP. 96.-- #Ut sacerdotes nulli poenitentiam injungant ex corde, sed ex auctoritate.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 24.) Omnibus his actis ventilata est ratio poenitentiae, ut sacerdotes certius intelligerent, quomodo confessiones recipere et poenitentiam secundum canonicam institutionem poenitentibus deberent indicare. CAP. 97.-- #Ut unusquisque presbyter octo principalia vitia per ordinem sciat.@# (Ex eodem, cap. 5.) Ventilata est ratio octo principalium vitiorum, ut unusquisque diversitatem illorum sciat, et ab illis domino auxiliante se intelligat custodire, et aliis praedicare. CAP. 98.-- #Ut sacerdotes diligenter examinent confitentium peccata.@# (Ex eodem, cap. 6.) Ut episcopi et presbyteri examinent qualiter confitentibus peccata dijudicent, et tempus poenitentiae constituant. CAP. 99.-- #Ut singuli presbyteri capitula auctoritativa habeant ad succurrendum poenitentibus.@# (Ex eodem, cap. 26.) Ut unusquisque presbyter capitula habeat de majoribus, vel minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat, vel praedicare subditis, ut caveant ab insidiis diaboli. CAP
null
d94a1173-24df-4f74-97e6-6110caba02f1
latin_170m_raw
null
None
None
None
. 100.-- #De presbyteris qui culpas peccantium reticent, vel minus digne poenitentes ad reconciliationem adducunt.@# ( #Ex decr. Alexandri papae.@# ) Ut nemo presbyterorum xenium vel quodcunque emolumentum temporale, imo detrimentum spiritale a quocunque publice peccante, vel incestuoso accipiat, ut episcopo, vel ministris ejus peccatum illius reticeat: nec pro respectu cujusque personae, aut consanguinitatis, vel familiaritatis, alienis communicans peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet, nec a quoquam poenitente, aut gratia, aut favore, aut munus suscipere praesumat, aut minus digne poenitentem ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat, vel quocunque livore alium quenlibet dignius poenitentem a reconciliatione removeat: quia hoc symoniacum, et Deo et hominibus contrarium est. CAP. 101.-- #De illis qui truncationes membrorum fecerint.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui per rixam ictu debilem, vel deformem hominem fecerit, reddat impensas medici, et medium annum poeniteat. Si non habuerit unde reddat, annum unum poeniteat. Si laicus per dolum sanguinem effuderit, reddat illi tantum quantum nocuit: et si non habet unde reddat, solvat in opera proximi sui, quam diu ille infirmus est, et postea XL dies in pane et aqua poeniteat. CAP. 102.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Qui ictum proximo dederit, et non nocuerit, tres dies poeniteat in pane et aqua. Si clericus, annum vel dimidium. Si quis alicui quodlibet membrum voluntate sua truncaverit, tres annos poeniteat, unum ex his in pane et aqua. Parvuli invicem se percutientes, tres dies: Si vero adolescentes, XX dies poeniteant. CAP. 103.-- #De illis qui ducatum praestant, et depraedatores super Christianos ducunt.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si quis praebet ducatum super Christianos ut depraedentur, et non acciderit strages Christianorum, tres annos poeniteat. Sin vero, ejectis armis, usque ad mortem mundo mortuus vivat. CAP. 104.-- #De illis qui per amorem venefici fiunt.@# ( #Ex Poenitentiali Theodori.@# ) Si quis per amorem veneficus fit, et neminem perdiderit. Si clericus est, annum poeniteat, in pane et aqua. Si subdiaconus, duo. Si diaconus, tres, unum ex his in pane et aqua, et laicus dimidium annum poeniteat, maxime si per hoc mulieris partum quisque deceperit, tres annos unusquisque superaugeat in pane et aqua, ne homicidiis reus sit. CAP. 105.-- #De illis qui haereticis, nescientes, vel scientes se in aliquibus commiscuerint.@# ( #Ex decr. Eutychian. papae.@# ) Si quis dederit, aut exceperit communionem de manu haeretici, et nescit quod catholica Ecclesia contradicit, postea intelligens: annum integrum poeniteat. Si autem scit, et neglexerit, et postea poenitentiam egerit, decem annos poeniteat, alii judicant septem: et humanius V annos poeniteat. Si quis permiserit haereticum Missam suam celebrare in Ecclesia catholica, et nescit, XL dies poeniteat. Si pro reverentia ejus, annum integrum poeniteat. Si pro damnatione Ecclesiae catholicae, et consuetudine Romanorum projiciatur ab Ecclesia sicut haereticus, nisi habeat poenitentiam, si habuerit, X annos poeniteat. Si recesserit ab Ecclesia catholica in congregationem haereticorum, et alios persuaserit, postea poenitentiam egerit, XII annos poeniteat: quatuor annos extra Ecclesiam, et sex inter auditores, et duo adhuc extra communionem. De his in canone dicitur, ut X anno communionem sine oblatione recipiant. Si episcopus aut abbas jubet monacho suo pro haereticis mortuis Missas cantare, non licet, et non expedit obedire eis. Si presbytero contigerit, ubi Missam cantaverit, et alius recitaverit nomina mortuorum, et simul nominaverit haereticos cum catholicis, si post Missam intellexerit, hebdomadam poeniteat. Si frequenter fecerit, annum integrum poeniteat. Si quis autem pro morte haeretici Missam ordinaverit, et pro religione sua ejus reliquias ibi tenuerit, et nescit differentiam catholicae fidei, et postea intellexerit, poenitentiamque egerit, reliquias ibi debet igne concremare, et annum poeniteat. Si autem scit et neglexerit, poenitentia commotus, decem annos poeniteat. Si quis a fide catholica discesserit sine ulla necessitate, et postea ex toto animo poenitentiam acceperit, tres annos extra Ecclesiam, id
null
53079cd3-d3c6-42c1-a4b2-08a32a5b6bf7
latin_170m_raw
null
None
None
None
est, inter audientes juxta. Nicaenum concilium, septem annos in Ecclesiis inter poenitentes, et duos annos adhuc extra communionem poeniteat. CAP. 106.-- #De illis qui comedunt, aut bibunt ab immundis animalibus tactum, vel intinctum.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui comedit, vel bibit intinctum a familiari bestia, id est, cane, vel catto, et scit, C psalmos cantet, si nescit, duos dies jejunet, vel si redimere voluerit, L psalmos cantet. Qui dederit alicui liquorem in quo mus, vel mustela mortua inventa sunt, si laicus est, septem dies poeniteat. Si in coenobiis contigerit, CCC Psalmos cantet. Qui postea noverit quod talem potum biberit, CL psalmos cantet. Si quis semicoctum comederit inscius, tres dies poeniteat, vel Psalterium cantet. Sciens autem, septem dies poeniteat. Pro modico furto, XX dies poeniteat, qui est XX annorum, puer qui est X annorum aliquid furti faciens, septem dies poeniteat. Si quis tinxerit manum in aliquo cibo liquido, et non idonea manu, C palmatis emendetur. Si in farina, aut in aliquo cibo sicco, aut in pulte, aut in lacte coagulato mus, vel mustela mortua inveniuntur, quod in circuitu ejus est totum, projicietur foras, quod reliquum est, manducetur. CAP. 107.-- #Quod diabolus internas cogitationes animae non videat, sed ex motu corporis intelligat.@# ( #Ex dictis August.@# ) Internas animae cogitationes diabolum non videre certissimum est, motivas corporis ab illo et affectationum indiciis colligi experimento didicimus: secreta autem cordis solus ille novit ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum. CAP. 108.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Non omnes malae cogitationes nostrae semper diaboli instinctu excitantur: sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt. Bonae autem cogitationes semper a Deo sunt. CAP. 109.-- #De illis qui alios in culpa sua defendere nituntur.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Reos sanguinis non defendat Ecclesia: ne effusione sanguinis particeps fiat. CAP. 110.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Eusebii papae, capite 15.) Ut qui alium in culpa sua defendere, vel excusare nititur, excommunicetur. CAP. 111.-- #Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur.@# (Ex concilio Arelaten., capite 6.) Ut poenitentia conjugatis ex consensu amborum detur. Poenitentiam conjugatis, non nisi ex consensu dandam. CAP. 112.-- #Quot modis animae defunctorum solvi debeant.@# ( #Ex dictis Origenis.@# ) Animae defunctorum quatuor modis solvuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut charorum eleemosynis, aut jejunio cognatorum. CAP. 113.-- #De nutriendis infirmis.@# ( #Ex dictis Hieron.@# ) Nutrire infirmos, et fovere Christum nihil interest, nutriendus enim est infirmus: quia Christus infirmum se esse profitebitur. CAP. 114.-- #Quod non noceant praeterita, si non placeant praesentia.@# ( #Ex dictis August.@# ) Non nocent mala praeterita, si non placeant praesentia, praecipue si multis eleemosynis sint expiata. CAP. 115.-- #De illis qui hospites recipere neglexerint.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Quicunque hospites non recipit in domo sua, sicut Dominus praecepit, et propter hoc regna coelorum promisit, quanto tempore hospitibus humanitatem denegaverat, et mandata evangelica juxta possibilitatem suam non adimpleverat, nec pedes lavabat, nec eleemosynam fecerat, tanto tempore pleniter in pane et aqua, si non emendet, poeniteat. CAP. 116.-- #Ut clerici superflua pauperibus erogent.@# ( #Ex eodem.@# ) Clericus habens superflua, donet ea pauperibus. Sin autem, post poeniteat tempore quo vivat, in contritione, in poenitentia remotus vivat. CAP. 117.-- #De illo qui alicui fratri suum imputat peccatum, nisi prius seorsum eum arguerit.@# ( #Ex eodem.@# ) Qui peccatum imputando fratri imponit, priusquam seorsum arguat eum, satisfaciens ei, tres dies poeniteat. CAP. 118.-- #De illis qui diu reticent peccata sua.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Sciendum vero est, quanto quis tempore moratur in peccatis, tanto ei augenda est poenitentia. CAP.
null
097f4bc7-098b-465a-9fa7-47c47fa5cd4a
latin_170m_raw
null
None
None
None
119.-- #De illis qui aliquem in ira percusserint.@# (Ex concilio Rothomag., capite 9.) Si quis alium per iram percusserit, et sanguinem effuderit, si laicus est, XX dies poeniteat: clericus, XXX. Illi autem qui gradum habent, amplius pelli debent, diaconus sex menses, presbyter unum annum, episcopus duos annos et sex menses. CAP. 120.-- #De illis qui ad feriendum hominem surrexerint, volentes eum occidere, sed non potuerunt.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Qui ad feriendum hominem surrexerit, volens eum occidere, tres hebdomadas poeniteat. Si clericus fuerit, sex menses: quod etsi vulneraverit, XL dies. Si clericus clericum, annum totum, sed et pecuniam pro modo vulneris cui inflixit, tribuat. CAP. 121.-- #De illis qui reticuerint peccatum fratris quod est ad mortem.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui reticuerit delictum fratris quod est usque ad mortem, neque eum corripuerit, juxta regulam evangelicam, primo inter se, et ipsum solum, deinde inter alios, deinde ad Ecclesiam culpam referens, si necesse fuerit, et quanto tempore fuit, tanto poeniteat. CAP. 122.-- #Quod non liceat diacono, alicui dare poenitentiam.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Non licet diacono alicui dare poenitentiam: sed episcopus, aut presbyter dare debet. CAP. 123-- #Ut poenitentia quae dilata est, cum petita fuerit non negetur.@# (Ex decr. Leonis papae, capite 22.) Dissimulatio haec potest non de contemptu esse remedii, sed de metu gravius delinquendi, unde poenitentia quae dilata est, cum studiosius petita fuerit non negetur, ut quoquomodo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat. CAP. 124.-- #De illis qui despiciunt eos qui fideliter agapas fecerint.@# (Ex concilio Gangren., capite 11.) Si quis despicit eos qui fideliter agapas, id est, convivia pauperibus exhibent, et propter honorem Dei convocant fratres, et noluerit communicare hujuscemodi vocationibus, parvipendens quod geritur, anathema sit. CAP. 125.-- #De illis qui dicunt se non habere peccata.@# (Ex concilio Africano, capite 70.) Item placuit, ut quod ait sanctus apostolus Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici nos non habere peccatum, non quia vere ita est, anathema sit. Sequitur enim, et adjungit apostolus: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici: poterat enim apost. dicere: Si dixerimus, non habemus peccatum, nosipsos extollimus, et humilitas in nobis non est. Sed cum ait: Nosipsos decipimus, et veritas in nobis non est: satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum. CAP. 126.-- #De illis qui dicunt sanctos in oratione Dominica, Dimitte nobis debita nostra, non pro se sed pro aliis dicere.@# (Ex eodem, capite 71.) Item placuit ut quicunque dixerit in oratione Dominica, ideo dicere sanctos: Dimitte nobis debita nostra, ut pro seipsis hoc non dicant: quia non est eis necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte peccata mea, sed Dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius, quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes. Nam quare additum est omnes: nisi ut ista sententia conveniret? Et in Psalmo ubi legitur: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit. Et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signum, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, etc., quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur,
null
5a8593c9-7ad7-41fe-a2a6-0356dd3ef119
latin_170m_raw
null
None
None
None