Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
tradidit. Igitur principum legati super his letati novam sponsam cum maximo tripudio suo deferebant domino, quam propinquis et amicis prosequentibus, in comitatu ejus facta est non modica turba. Universis itaque principibus facta est inestimabilis exultatio de regis et regine conjugio; sed frustra. Non enim, sicut speraverunt, more carnalium nupserunt, sed virgines permanserunt. Cum autem episcoporum benedictionibus firmati secreta thalami recepissent, sponsus pudicissimus cum sponsa nichilominus pudicissima non sine verecundia exorsus est tractare de pudicicia. #Ex habundantia enim cordis os loquitur.@# Itaque prorupit in hec verba: #Sponsa mea carissima, notum tibi sit, quod amorem, quo carnales conjuges maxime delectantur et mutuo sibi consociantur, numquam expertus sum, sed nec experiri volo, quia celibem vitam elegi et hoc voto Domino Deo me jam dudum obligavi.@# His auditis, regina gloriosa virgo beata inestimabiliter est exhilarata, et ardenter cepit amare sponsum, cui etiam tale dedit responsum: #Verbum tuum, domine, mi rex, in corde meo dulce est super mel et favum, et propositum castitatis beneplacitum est spiritui meo, et si michi detur optio, multis prefero regnis. Nam et ego votum virginitatis mee Domino Deo quasi munus gratissimum me fateor optulisse, quam si quis michi subripere presumeret, quod absit, iram superni judicis incurreret et eternam dampnationem incideret.@# Rex vero letatus in his que dicta sibi sunt, et quia consimilem res omnis amat, virgo virginem, castus castissimam casto cepit amore complecti et manum ipsius candidam sue imponens manui, his verbis est eam allocutus: #O amica mea, sponsa mea, immaculata mea, revera Dominus est in medio nostri, qui nos unius voluntatis et propositi in suo nomine fecit convenire, qui est refugium nostrum et virtus. Unanimi consensu jam ipsi nos ipsos offeramus pollicentes, quod propter ejus amorem omnibus diebus vite nostre celibem vitam ducamus: et hoc tibi polliceor sub testimonio Christi, quod te ut imperatricem gloriosam semper honorabo et ut proprium corpus amabo, fedus conjugale tecum firmiter servabo, et licet amore carnali te numquam contingam, nichil tamen tue caritati de amore conjugali vel honore tue caritati congruo minuam, sed te pre omnibus, ut justum est, amabo et in omnibus honorabo.@# Cum hec et his similia inter eos perdulcia vicissim haberentur colloquia, factus est ignis exestuans in cordibus eorum ipsorum mutuo se vehementer amantium; nam unus spiritus et idem fervor caritatis erat in eis. Enimvero superfluum estimo, describendis regalibus nuptiis diu detineri, presertim cum quilibet facile possit conicere, quod eedem nuptie cum magna liberalitate, prout regiam decuit excellentiam, sunt sollempniter celebrate, episcopis honorabilibus et totius regni principibus cum multa devotione concurrentibus, innumeris etiam personis utriusque sexus et diverse dignitatis ad regales nuptias invitatis. Licet autem in libris sacris non legerimus, audenter tamen affirmamus, quod inter ceteros hospites honorabiliores invitatos hospes unus prestantior omnibus invitatus sit, scilicet Virginis Filius, qui primitus ad nuptias aque liquorem in vinigatissimum converterat saporem. Et quidem ipse licet visibiliter in propria non affuit persona, in menbris tamen suis licet ultimis eisdem intererat nuptiis, in quibus etiam optimis dapibus est optime refectus. Ipse enim dicturus est: #Quod uni ex minimis meis fecistis (Matth. XXV, 40) @# et cetera. Enimvero imperator gloriosus inclitam imperatricem regni sui vel thalami consortem in omnibus, ut debuit, honoravit, et ad ipsius nutum universa regni disponebantur molimina, et ipsa nobilissimus flos matronarum et omnium mulierum speculum clarissimum varia virtute decorata ad instar sideris radiabat. Ut autem beati conjuges isti facilius in conspectu hominum simularent se habere conjugium, secundum morem carnalium in uno pausare thalamo solebant, et tamen incontaminatam conservabant continentiam. Res mira et nostris temporibus inaudita. Et quidem quam plures in utroque sexu sunt virgines, sed ut sigillum virginitatis valeant intemeratum servare, seorsum mares et seorsum feminas expedit habitare. Quis enim ignem abscondit in sinu suo, et vestimentum ejus non comburetur? Apud homines impossibile est, sed non apud Deum. Unde isti, de quibus loquimur, in protectione Dei celi pre ceteris mortalibus familiarius commorantes, interdum commanebant, et tamen virgines incontaminati permanebant; et cum preter sanguinis effusionem duo sint genera martirum, scilicet castitas in juventute et abstinentia in habundantia, beatos conjuges, quorum preconia
null
b8bcef72-bfdd-4eed-85a2-6086ce93a393
latin_170m_raw
null
None
None
None
non tacemus, gemina martirii corona coronatos esse confidimus, qui et castitatem omni vite sue tempore et abstinentiam summopere studebant conservare. 2. #Qualiter ceperit claudicare.@# Si quis vero scire desiderat, quare gloriosus iste imperator claudicaverit, cum primum toto corpore sanus fuerit, hanc causam esse noverit. Cum tempore quodam venisset in Apuliam pro disponendis rei publice negociis, pervenit in montem Garganum, in cujus crepidine sita est civitas et in latere montis in rupe concava extat basilica non ab hominibus fabricata, neque per hominem dedicata, sed operatione divina vel virtute mirabiliter extructa, divina etiam benedictione venerabiliter consecrata. Hujus basilice patronus extat Michael archangelus. In hac etiam ecclesia qualibet ebdomada cantus angelicus ab his qui digni sunt audiri perhibetur. Hanc itaque basilicam orationis causa cum ceteris Christi fidelibus vir Deo devotus est ingressus. Cumque laudes divinas inibi celebrassent et vota precum suarum cum multa devotione Deo reddidissent, tempus jam aderat, quo celestis exercitus ad laudes Deo persolvendas templum hoc sacrum fuerat ingressurus. Itaque cum omnes egrederentur, et si qui moram facerent, exire compellerentur, vir sanctus postulabat ut ei facultas intus remanendi concederetur. Igitur omnibus egressis, solus ipse, sperans in misericordia Dei, inibi remanere presumpsit, et preces precibus continuavit et genuum flexiones iteravit, et modo multis lacrimis divine se commisit clementie, modo animam suam beato Michaeli archangelo cum multa supplicatione studuit commendare. Cum pura pii regis oratio sicut incensum ascenderet coram Domino, Deus Israel, qui in sanctis suis semper est mirabilis, mirabilem ei dignatus est ostendere visionem. Vidit enim angelorum multitudinem copiosam ad instar solis splendidam templum sanctum ingredientem, ex quibus duo principale sollempniter adornabant altare. Deinde vidit alias celestium virtutum cohortes innumeras in similitudinem fulguris coruscantis fulgentes et quasi primatem suum cum gloria maxime deducentes; nec dubium, hunc fuisse archangelum celestis militie signiferum. Novissime vero videre meruit ipsum regem angelorum, Dominum venientem cum potestate magna et virtute; in cujus obsequio fuit celestis exercitus innumerabilis et splendor ejus incomparabilis, cujus etiam nutu reguntur omnia celestia terrestria. Denique chorus nove Jerusalem in predicta collectus basilica divinum sollempniter celebravit obsequium. Quo tandem completo, unus ex presentibus angelis sacrum Evangelii textum cum maxima reverentia Dominice detulit persone, que illo deosculato innuit angelo, ut eundem deosculandum deferret imperatori in angulo latitanti. Angelo vero jussa sibi complente, predictus Christi famulus ad insolitam tante majestatis et glorie visionem cepit animo pavescere et omnibus menbris contremiscere, tamquam diceret cum propheta (Jer. XXIII, 9): #Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea.@# Hoc angelus ille videns, modeste femur ejus tetigit et inquit: #Ne timeas, electe Dei, surge velociter, signum pacis divinitus tibi transmissum suscipiens alacriter.@# Extemplo femur ejus emarcuit, et exinde omni tempore vite claudicavit. Similis per omnia eventus de beato Jacob legitur, cujus femur ad tactum angeli secum luctantis emarcuit (Gen. XXXII, 32). Hec quidem, ut verum fatear, in Scripturis non inveni, sed relatu veracium et venerabilium virorum, hec vera esse, in veritate comperi. Equidem prepotens cancellarius et episcopus Herbipolensis Cunradus nomine, qui persecutionem passus est propter justiciam, hec que dicta sunt se legisse constanter affirmavit, et in ecclesia Babenbergensi positus multis audientibus enerravit, ex quibus unus mihi familiaris et ipse vir plane veridicus mihi fideliter intimavit, et volente me silentio supprimere, obnixe rogavit ut scriberem. Tandem ego petentis instantia et sedulitate monentis inductus, fideliter conscripsi, quatenus hec enarrentur in progenie altera. Mallem sompno meo requiescere, quam ficta vel frivola de sanctis Dei conscribere, presertim cum opus non habeant falsis laudibus exaltari, qui signis et prodigiis divinitus meruere decorari. Hec omittamus et ad historiam redeamus. 3. Predicti et sepe dicendi fideles Christi unanimes habitabant in regno, quibus #erat cor unum et anima una,@# et erant duo non tam in carne una quam in uno spiritu. Erat etiam eisdem idem velle et idem nolle, adeo ut quicquid alteruter inchoasset, alter hoc ipsum sagaciter consummare satageret; par enim voluntas erat eis ad omne quod erat virtutis, quod pietatis, quod religionis. Quicquid acturus erat imperator, dilecte sue consilio committebat, et quicquid egerat, ejus conniventia confirmabat. Itaque cum se tam tenere
null
fe049a19-a0af-430d-82a2-880d5c23d3e8
latin_170m_raw
null
None
None
None
mutuo diligerent et tamen virginalem continentiam conservarent, spiritalis eorum dilectio soli Deo cognita, sed hominibus pene incognita erat. Enimvero invidus omnium bonorum diabolus eorum castimoniam considerans, invidit et tabescebat, et sicut faber ferrarius prunas operi suo necessarias magis et magis solet succendere, sic ad libidinem eorum casta pectora sua suggestione Satanas satagebat inflammare. Cum autem hac arte nichil proficeret ille milleartifex, quos ad peccandum impellere non poterat, alia calliditate conabatur supplantare. Itaque permittente Deo, qui suos permittit probari temptationibus, non reprobari, beatos conjuges, sed virgines, hac arte molitus est infamare. Quadam die in ortu surgentis aurore, cum beata Cunegundis de thoro surgeret immaculato, ille callidissimus assumpta forma militis de cubiculo regine visus est exire; quem presentes imperatricis vernule cernentes et eum cum beata Cunegunde cubasse suspicantes, mirabantur, quia nunquam hujusmodi sermo de ea fuerat auditus; et omnes invicem super hoc facto musitabant, quibusdam super hac infamia condolentibus, aliis autem eam maligne rodentibus. Ille vero milleartifex non contentus hac sola vice, sequenti die, sed et tertia die, multo pluribus quam prima die cernentibus, de thalamo matrone pudicissime se simulabat exire, et miro modo presentibus videbatur quod eum agnoscerent, cum tamen quis esset ignorarent. Extemplo patulas populi pervenit ad aures Velox fama, malum qua non velocius ullum. VIRG. Aen. IV, 174, 175. Exinde viri cum mulieribus, senes cum junioribus, pusilli cum majoribus imperatrici gloriose detrahebant; et facta est fabula omnibus, quibusdam quidem pro ea vehementer dolentibus propter varias virtutes ejus, quibusdam vero maligne detrahentibus; et a multis obprobrium sustinuit et contumeliam, quibus numquam ipsa intulerat molestiam. Erat autem cor ejus habens in Domino fiduciam, quia suam sciebat innocentiam. Previdit tamen sibi gravamen et laborem imminere, et licet haberet thesaurum bone conscientie, tamen a lacrimis se non poterat abstinere; cui boni quique, ut dictum est, condoluere, malivoli vero et maxime nefarie muliercule, quasi suas nequitias per eam obtectare, detrahebant ei dicentes: #Ecce, quanta calliditate hactenus hac specie sanctimonie suam turpitudinem palliavit.@# His et hujusmodi contumeliis innocenti detrahentibus, aura sinistri rumoris aures imperatoris procul positi percelluit, cujus etiam cor in ipso contremuit, et tristis nimium inquit: #Absit, inquam, absit hec iniquitas a conjuge mea dilectissima;@# siquidem nichil sinistrum de dilecta sibi suspicabatur, quia tam sobriam et tam pudicam feminam se numquam cognovisse fatebatur. Tandem aliis atque aliis eundem sermonem confirmantibus, ipse nimirum credulus, tactus est dolore cordis intrinsecus, et statuit in corde suo ut, quoadusque viveret, numquam ulterius eam videret. Interea negociis, pro quibus exierat, imperator bene dispositis, Babenberg est reversus in mente lugubri, et conjugem olim sibi dilectam more solito salutare neglexit. Itaque prudens imperatrix patenter intellexit, apud aures illius sese diffamatam esse; quapropter anima ejus turbata est valde, et vulnerata caritate dilectum suum, quamvis sine causa sibi offensum, ardenti desiderio videre desiderabat. Igitur captata opportunitate, accessit ad eum plena caritate et dilectione, quem etiam benignissime suscepit et affectuosissime salutavit. Ille vero eam non resalutare dignabatur, nec saltem respicere. At illa mitissima offensum sibi placare cupiens, dixit voce lacrimabili: #Domine mi desiderantissime, cur mihi non loqueris? ut quid avertis faciem tuam a me?@# Ille demisso vultu respondit: #Non oportet me super hac re respondere tibi; recurre ad conscientiam tuam, et invenies offensionis mee causam.@# At illa fiducialiter respondens ait: #Conscientia mea munda est, et conscius meus in excelso, quia plane est testis mihi, quia facinus hoc pessimum, quod objicitur mihi, numquam perpetravi. Obsecro te, Domine mi rex, ut viriliter agere et patientiam in me digneris habere. Honor quidem totius imperii per me videtur imminutus, sed volente Deo quantocius per me reformabitur; quod qualiter fieri possit, si sit cum beneplacito vestro, breviter insinuo.@# His auditis, imperator aliquantulum mitigatus, tunc demum precepit eam residere et qualiter hec fieri possent edicere. Ad hec illa: #Majestas,@# inquit, #vestra, domine, principes universos tam episcopos quam laicos ad curtem regiam convenire jubeat, et presentibus omnibus causa de qua agitur ordine judiciario ventiletur, et quidquid ipsi
null
08fda5f6-2580-4ccd-bf42-01fbae0ac4a6
latin_170m_raw
null
None
None
None
suggesserint, salvo honore vestro fieri poterit. Spero autem de divina misericordia, quod eripiat nos luto fecis hujus et miseria.@# Cum hec verba prudentis imperatricis optime placerent in conspectu principis, ad ipsius imperium principes convenerunt in unum. Quibus cum imperatore sedentibus in judicio, intravit imperatrix imperterrita, et secus pedes olim dilecti sui resedit, nigra et formosa filia Jerusalem, nigra per infamiam, formosa per innocentiam, et per hoc revera filia Jerusalem, que semet ipsam, sed et causam suam, divine commendavit providentie. Tunc proloquens rex voce lacrimabili dixit principibus universis: #O dilecti mei principes gloriosi, estimo plane, nequaquam nobilitatem vestram latere, quod per dies aliquot sustinui obprobrium, et operuit confusio faciem meam, propter quod potissimum vos convenire volui, quatinus ab imminentibus incommodis vestre prudentie consilio valeam absolvi. Nunc itaque a vestra dilectione requiro, cuinam sententie matrona debeat subjacere, que contempto conjuge legitimo alium ei superducere presumpserit. Obsecro ergo et obsecrando precipio, ut leges et decreta majorum recolentes, prout justitia dictaverit, sententiam proferatis.@# His auditis, tam principes quam omnis illa advocatio lacrimas fundebant uberrimas, imperatrici penam ut putabant passure compatientes, quam unimoda virtute preditam esse noverant; et ideo detrectantes in eam ferre sententiam, variis colloquiis tempus redimebant. Quod illa prudenter animadvertens et femineo pectori virilem inserens animum, surgens et stans in medio, prestitoque sibi silentio, sed et omnibus ei reverenter auscultantibus, eleganter allegabat dicens: #O principes omni honore digni et mihi dilecti, jam dudum vobis complacuit universis, et dominum vel conjugem meum dilectum imperatoria dignitate sublimastis et me participem regni ejus esse voluistis, et tam Dei gratia quam vestra constitutione ceteris hominibus prestantiores esse videbamur. Quia igitur inter feminas prestantior esse videor, sed jam nunc de pessimo crimine incusor, necesse est ut per judicium durissimum, scilicet duodecim candentes vomeres, ab hac infamia me vobis presentibus expurgem. Sed enim serenitati vestre immensus refero gratias, quia mihi parcendo gravem in me ferre sententiam noluit vestra mansuetudo.@# His dictis, resedit. Porro presentes omnes, his auditis, ad invicem conferebant dicentes: #Quod si perpetrati sceleris conscientia nostram stimularet dominam, nequaquam sibimet gravissimum hoc examen proponeret, immo etiam ab aliis propositum repulsaret.@# Interea vomeres vehementer igniti in unam delati sunt basilicam, in qua beata Cunegundis a duobus episcopis dignioribus sicut ovis ad victimam ducebatur, quam Christi confessor e vestigio sequebatur. Qui videns vomeres scintillas ignis vaporantes, in ira misericordie memor, memor etiam pristini amoris, dixit ad eam: #Quiesce, domina mi amantissima, quiesce mihi desiderantissima, parve, queso, tibimet ipsi, et ne intres in judicium hoc, horribile etiam ad audiendum; credo enim te immunem esse ab omni crimine.@# Illa sereno vultu respondit ei: #Quod si vobis mihi parcentibus ad presens evasero judicium, sed non evadam, quod hactenus innocens sustinui convicium. Quaprapter necesse est, ut hoc examine, licet sit terribile, me accelerem expurgare, ut his, qui hactenus mihi detrahebant, jam detur alia de Cunegunde loquendi materia.@# His dictis, fiducialiter accessit, et elevatis oculis in celum, dixit: #Domine, adjutor et protector meus, ne derelinquas me; festina, Domine, ne tardaveris, sed in presenti tribulatione subveni ancille tue. Te, Domine, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, te, inquam, Domine, testem hodie invoco, quia nec hunc presentem Heinricum, nec quemquam virum alium carnali commercio cognovi.@# Quo audito, rex infremuit, et secretum suum celari cupiens, et ideo loquentis os oppilare satagens, atrociter compressit, ex quo linea copiosi sanguinis effluxit; quo viso, imperator subitanea ductus penitentia, flevit amare, et doluit super eam, sicut doleri solet in morte primogeniti. Erat enim fasciculus mirre dilecta sua sibi. Igitur ipse retrocedens exitum rei gemebundus expectavit. In Domino vero posuit spem sancta virago Atque genu flexit repetensque precem pia dixit: #Rex, opifex mundi, fer opem misere Cunegundi.@# Et cum presentes tremerent nimis, aspicientes Candentes vomeres, calcavit eos quasi flores. Undenis ipsa peragratis, nil quoque lesa, Stans super extremum vomerem veneranda, supremum Regem laudavit, per quem Satanam superavit. Itaque cum imperatrix
null
913c859c-854b-4fd0-8827-fb054232025f
latin_170m_raw
null
None
None
None
inclita de objecto sibi crimine satis evidenter esset expurgata, imperator animum ejus blandiciis delinire gestiens, ipsius sacris pedibus provolutus, ait: #Placare, domina mi, esto michi placabilis, et ne repellas me a gratia vel dilectione tua. Equidem, fateor, peccavi et insipienter egi in eo quod molestus fui tibi, nunc jam ago penitentiam. Adhereat lingua mea faucibus meis, si non tibi de cetero ego satisfecero, quoadusgue vixero.@# At illa columbine simplicitatis et mire patientie, immemor injurie, memor clementie, dilecto suo ait: #Domine meus, non mea tibi sed Dei portus est optanda gratia: quam ut pleniter adipisci merearis, Deum time et mandata ejus observa; mea vero erga te vigere devotio nec desiit nec desinet aliquando.@# Enimvero visis virtutibus et signis his que fiebant ibi, collecta concio gaudens gaudebat in Domino. Siquidem tristicia imperatrici condolentium versa est in gaudium, et qui cum flente fleverant, jam gaudenti congaudebant. Igitur omnes voce unanimi gratiarum actiones omnium persolvebant dominatori, qui facit mirabiles res, qui pia dispensatione suos permittit temptari electos, ut quemadmodum aromata, quanto subtilius trita fuerint, tanto majorem reddunt fragrantiam, ita et electi tribulationibus probati Christi bonus odor sint Deo in omni loco. Revera vera est sententia, quam Dominus ait: #Non potest civitas abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam (Matth. V, 14) @#, et cetera. Sub modio posita fuit ardens illa lucerna. Hanc etenim nuptam prius omnes esse putabant, Denique corruptam per adulterium reputabant; Sed que virgineum florem servavit in evum, Judicio teste satis enituit manifeste. Quod pius Heinricus fuerit, quod virgo pudicus, Est manifestatum, licet haud fuerit sibi gratum. Pessima figmenta Satane sunt adnichilata. Femina dum fragilis Satana temptante probatur, Omnibus odibilis zabulus per eam reprobatur.
null
cf4960f5-d913-4672-951a-5775ff7cda55
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Monumenta Germaniae historica,@# Script. tom. IV, pag. 791.-- « In codice Monacensi inter Ranshofenses n. 40, membr., saec. XIII, sequentia de Cunegunde, quae Ranshofen praedium possederat, ejusque familia, leguntur, quae a viro cl. Föringer exscripta, multa continent nova et notatu valde digna. » --Haec D. G. Waitz in prolegomenis ad S. Henricum. XVI Kal. Martii ordinatio Heinrici imperatoris et Chunigundis imperatricis. XV Kal. Martii Gisila imperatrix, mater sancti Heinrici imperatoris, obiit. VI Kal. Martii adventus sanctae crucis in Confungen. III Kal. Martii Heinricus dux, frater Chunigundis imperatricis, obiit. Anno Dominicae incarnationis 1033, indictione tertia, V Non. Martii, domina Chunigunda imperatrix Augusta dignae memoriae obiit. VI Nonas Maii Theodericus Metensis episcopus, frater Chunigundis imperatricis, obiit. VI Nonas Maii Ermindrut abbatissa, soror ejus, obiit. XV Kal. Junii Gisilbertus. frater Chunigundis imperatricis, Papiae occisus obiit. II Nonas Julii Chuonradus imperator Augustus, pater Heinrici imperatoris, obiit. III Idus Maii liukart comitissa, soror Chunigundis imperatricis, obiit. Anno Dominicae incarnationis 1024, indictione septima, III Idus Julii, transitus ad translationem sancti Heinrici imperatoris. Eodem die dedicatio Confungensis ecclesiae, quando velata est domina Chunigundis imperatrix Augusta. IV Kal. Aprilis Dietmarus, pater abbatissae Uotae, obiit. XIII Kal. Octobris abbatissa Uota, filia sororis Chunigundis imperatricis, obiit. II Idus Octobris Heinricus, filius fratris Chunigundis imperatricis, obiit. V Kal. Novembris Sigefridus Kunuz comes, pater Chunigundis imperatricis, obiit. Idus Decembris domina Hedwich comitissa, mater Chunigundis imperatricis, obiit. Eodem die Agnes imperatrix, ejus consanguinea, obiit. #Monumenta Germaniae historica,@# Script. tom. IV, pag. 791.-- « In codice Monacensi inter Ranshofenses n. 40, membr., saec. XIII, sequentia de Cunegunde, quae Ranshofen praedium possederat, ejusque familia, leguntur, quae a viro cl. Föringer exscripta, multa continent nova et notatu valde digna. » --Haec D. G. Waitz in prolegomenis ad S. Henricum. XVI Kal. Martii ordinatio Heinrici imperatoris et Chunigundis imperatricis. XV Kal. Martii Gisila imperatrix, mater sancti Heinrici imperatoris, obiit. VI Kal. Martii adventus sanctae crucis in Confungen. III Kal. Martii Heinricus dux, frater Chunigundis imperatricis, obiit. Anno Dominicae incarnationis 1033, indictione tertia, V Non. Martii, domina Chunigunda imperatrix Augusta dignae memoriae obiit. VI Nonas Maii Theodericus Metensis episcopus, frater Chunigundis imperatricis, obiit. VI Nonas Maii Ermindrut abbatissa, soror ejus, obiit. XV Kal. Junii Gisilbertus. frater Chunigundis imperatricis, Papiae occisus obiit. II Nonas Julii Chuonradus imperator Augustus, pater Heinrici imperatoris, obiit. III Idus Maii liukart comitissa, soror Chunigundis imperatricis, obiit. Anno Dominicae incarnationis 1024, indictione septima, III Idus Julii, transitus ad translationem sancti Heinrici imperatoris. Eodem die dedicatio Confungensis ecclesiae, quando velata est domina Chunigundis imperatrix Augusta. IV Kal. Aprilis Dietmarus, pater abbatissae Uotae, obiit. XIII Kal. Octobris abbatissa Uota, filia sororis Chunigundis imperatricis, obiit. II Idus Octobris Heinricus, filius fratris Chunigundis imperatricis, obiit. V Kal. Novembris Sigefridus Kunuz comes, pater Chunigundis imperatricis, obiit. Idus Decembris domina Hedwich comitissa, mater Chunigundis imperatricis, obiit. Eodem die Agnes imperatrix, ejus consanguinea, obiit.
null
e4086da1-2473-4f40-bf87-339d4dcf6ce7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quomodo initianda sit synodus Hora convenienti, quando episcopo vel ejus vicario visum fuerit, omnes expellantur de ecclesia, obseratis foribus cunctis, ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet ostiarii stent, et sella ponatur in medio, et super eam sacrae reliquiae, et plenarium cum stola, ponantur. Deinde convenientes presbyteri omnes intrent, et secundum ordinationis suae tempus resideant. Post hos ingrediantur diaconi probabiles, quos ordo poposcerit interesse. Exinde introducantur laici bonae conversationis. Tunc ingrediatur episcopus, si voluerit, vel si necessitas exegerit, et si non aderit episcopus, ejus vicarius eadem faciat. #Synodum ingrediens ipse vel ejus vicarius, primum salutet clerum et populum, et versus in orientem mediocri voce dicta:@# Deus humilium visitator, qui nos fraterna dilectione consolaris, praetende societati nostrae gratiam tuam, ut per eos in quibus habitas, tuum in nobis sentiamus adventum. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Tunc procedens diaconus cum subdiacono et cum thuribulo, et cum ceroferariis duobus, legat Evangelium:@# Cum esset sero die illo una Sabbatorum et fores essent clausae. #Deinde dicat pontifex vel ejus vicarius:@# Sancta Maria, et omnes sancti, et electi Dei, intercedite pro nobis peccatoribus ad Dominum Deum nostrum, ut mereamur ab eo adjuvari, et protegi, et sanari. Qui vivit et regnat in saecula. #Postmodum duabus vicibus dicat:@# Deus, in adjutorium meum intende. Domine, ad adjuvandum me festina. #Tunc tertio iterum dicat:@# Deus, in adjutorium meum intende. #Clero respondente:@# Domine, ad adjuvandum me festina, #cum@# Gloria Patri, #et@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Adjuva nos, Deus, salutaris noster. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Exaudi nos, Deus, salutaris noster, et dies nostros in tua pace dispone, ut a cunctis perturbationibus liberati, tranquilla tibi servitute famulemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Deinde pro universis ordinibus, necnon pro statu papae, et antistitis ejusdem sedis, dicant istos psalmos:@# Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Deus, in nomine tuo salvum me fac. Miserere mei, Deus, miserere mei. Deus misereatur nostri. Et Pater noster, cum precibus. Sacerdotes tui induantur justitia. Memento congregationis tuae. Salvos fac nos, Domine Deus noster. Ut confiteamur nomini sancto tuo. Adjutorium nostrum in nomine Domini. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Omnipotens sempiterne Deus, cujus spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere, ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. Per Dominum. #Deinde dicat:@# Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice, da ei, quaesumus, verbo et exemplo quibus praesit proficere, ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniat sempiternam. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. #His expletis septem Psalmos poenitentiae decantent. Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Ego dixi, Domine, miserere mei. Convertere, Domine, usquequo. Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Dies nostros, quaesumus, Domine, placatus intende, pariterque nos, et a peccatis absolve propitius, et a cunctis eripe benignus adversis. Per Dominum. #Post haec vero egrediantur omnes, exceptis presbyteris, et caeteris idoneis clericis, factoque silentio, pontifex, vel ejus vicarius, dicat hanc orationem:@# Dominus vobiscum. #Oremus.@# Adesto nobis, quaesumus, Domine sancte Spiritus, peccati quidem immanitate detentis, sed in nomine tuo specialiter aggregatis, veni ad nos, et dignare illabi cordibus nostris, doce nos quid agamus, quo gradiamur ostende, quid efficiamus operare, esto salus, et suggestor, et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum: non nos patiaris perturbatores justitiae esse, qui summae veritatis diligis aequitatem
null
306865ce-6ab8-449a-ae17-c8a2b7fba042
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personae corrumpat, sed junge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero: quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis, consequamur praemia sempiterna. Per. #Tunc diaconus codicem canonum in medium proferens capitula de Conciliis agendis pronuntiet, id est, ex concilio Toletano. Finitisque titulis, et cunctis in ordine sedentibus haec admonitio ab episcopo, vel, si voluerit, a diacono legatur:@# Ecce, sanctissimi fratres, praemissis Deo precibus fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio, et per divinum nomen obtestor, ut ea quae a nobis de Deo, et sacris ordinibus, vel nostris moribus vobis fuerint dicta, cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis nostrum aliter quam dicta fuerint, senserit sine aliquo scrupulo contentionis, in nostrum omnium copulatione ea ipse de quibus dubitaverit conferenda reducat: qualiter, Deo mediante, aut doceri possit, aut doceat. Deinde vos simili obtestatione conjuro, ut nullus vestrum in judicando, aut personam accipiat, aut quolibet favore, aut munere pulsatus a veritate discedat. Sed cum tanta pietate quidquid coetui se judicandum intulerit retractate, ut nec discordans contentio ad subversionem justitiae inter nos locum inveniat, nec iterum in perquirenda aequitate vigor nostri ordinis, vel sollicitando tepescat. #Post hanc exhortationem quisquis clericorum velit conferat querelam. Et admonendi sunt ut nullus ad synodum veniat non jejunus, vel a coetu communi secedat antequam generalis secessio adveniat. Et sic quoque synodus primi diei solvatur.@# Secunda die, quando episcopus, vel ejus vicarius synodum ingreditur, in loco suo stans dicat: Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus, qui nobis in famulis tuis praesentiae tuae signa manifestas, mitte super nos spiritum charitatis, ut in adventu fratrum conservorumque nostrorum gratia nobis tuae largitatis augeatur. Per. #Postea legatur Evangelium ita ut in priori die.@# Designavit Dominus et alios septuaginta duos. #Deinde dicat episcopus, vel ejus vicarius, preces sicut in priori die.@# Sancta Maria, et omnes sancti, et sic caetera. #Tunc omnes prostrati decantent psalmos istos pro regis nostri, et aliorum sui regni primatum sospitate.@# Domine, quid multiplicati sunt qui tribulantur. Exaudiat te Dominus in die tribulationis. Deus, auribus nostris audivimus. #Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Domine, salvum fac regem. Esto ei, Domine, turris fortitudinis. Salvum fac populum tuum, Domine. Fiat pax in virtute tua. Exsurge, Domine, adjuva nos. Domine, exaudi orationem meam. Domine Deus virtutum, converte nos. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus regnorum omnium, et Christiani maxime protector imperii, da servo tuo regi nostro triumphum virtutis tuae scienter excolere, ut qui tua constitutione est princeps, tuo semper munere sit potens. Per. #Oremus.@# Praetende, Domine, famulis tuis dexteram coelestis auxilii, ut toto corde perquirant, et quae digne postulant, consequi mereantur. Per. #Deinde pro infirmis, et pro salute totius Ecclesiae istos psalmos decantent:@# Beatus qui intelligit. Dominus refugium. Domine Deus salutis meae. #Cum@# Kyrie eleison #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Castigans castigavit eos Dominus. Nihil proficiat inimicus in eis. Exsurge, Domine, adjuva nos. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmos famulos et famulas tuas ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae adjuti, Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereantur. Per. #Postea legatur a diacono homilia Gregorii, incipiente versu isto:@# Messis quidem multa, usque patres esse minime recognoscunt. #Tunc si clerici querelam non habent conferendam, laici intromittantur: illis etiam audientibus, lectio Nicaeni Concilii recitetur.@# Judices, non nisi jejuni leges et judicia discernant. #Quisquis ex laicis habeat querelam proferat. Et synodus secundae diei sic solvatur.@# Tertia die cum episcopus, aut ejus vicarius ut in caeteris diebus
null
d8e252b0-133d-470d-a825-26949343f152
latin_170m_raw
null
None
None
None
synodum ingreditur, dicat: Dominus vobiscum. #Oremus.@# Protege, Domine, quaesumus, nos famulos tuos subsidiis mentis et corporis, et spiritalibus enutriens alimentis, propitius redde securos ab hostibus universis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Et post hoc legatur Evangelium:@# Circuibat Jesus civitates, et castella. #Deinde pro fidelibus defunctis istos psalmos decantent:@# Verba mea auribus percipe, Domine. Domine, ne in furore tuo. minorem. Ad te, Domine, levavi animam meam. #Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Requiem aeternam dona eis, Domine. In memoria aeterna erunt justi. A porta inferi. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Inveniant, quaesumus, Domine, animae famulorum famularumque tuarum, omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium: qui in hac luce positi tuum consecuti sunt sacramentum. Per Dominum nostrum. #Post haec pro irreligiosis istos psalmos decantent:@# Ad te, Domine, clamabo. Benedicam Dominum. Deus, venerunt gentes. #Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis.@# Fiat pax in virtute tua. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Deus, tu conversus vivificabis nos. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus, qui infideles deseris, et juste indevotis irasceris, populum tuum, quaesumus, ad te converte propitius, ut qui te per duritiam irreligiosae mentis semper offendunt: ad sancta officia promerenda, tuae miserationis gratia inspirante convertas. Per Dominum nostrum. #Si quae sint quaestiones vel querelae conferantur, et sic synodus tertia die solvatur@# Quarta vero die, episcopus synodum ingrediens sic procedat ut primum portentur ante eum candelabra cum cereis incensis, quae sequatur subdiaconus portans Evangelium, duae cruces hinc et inde. Deinde diaconus. Postremum episcopus episcopalibus indutus vestimentis, et cappa, ingrediatur, et ingressus in sede sua stans dicat: Dominus vobiscum. #Oremus.@# Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium, quaesumus ut bonum quod in nobis a te requiretur exaequamur, scilicet, ut prompta tecum sollicitudine gradientes, discretionis arduae subtile judicium faciamus, ac misericordiam diligentes clareamus, studiis tibi placitae actionis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Postea solito more legatur Evangelium:@# Respiciens Jesus discipulos suos, dixit Simoni Petro: Si peccaverit. Quomodo initianda sit synodus Hora convenienti, quando episcopo vel ejus vicario visum fuerit, omnes expellantur de ecclesia, obseratis foribus cunctis, ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet ostiarii stent, et sella ponatur in medio, et super eam sacrae reliquiae, et plenarium cum stola, ponantur. Deinde convenientes presbyteri omnes intrent, et secundum ordinationis suae tempus resideant. Post hos ingrediantur diaconi probabiles, quos ordo poposcerit interesse. Exinde introducantur laici bonae conversationis. Tunc ingrediatur episcopus, si voluerit, vel si necessitas exegerit, et si non aderit episcopus, ejus vicarius eadem faciat. #Synodum ingrediens ipse vel ejus vicarius, primum salutet clerum et populum, et versus in orientem mediocri voce dicta:@# Deus humilium visitator, qui nos fraterna dilectione consolaris, praetende societati nostrae gratiam tuam, ut per eos in quibus habitas, tuum in nobis sentiamus adventum. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Tunc procedens diaconus cum subdiacono et cum thuribulo, et cum ceroferariis duobus, legat Evangelium:@# Cum esset sero die illo una Sabbatorum et fores essent clausae. #Deinde dicat pontifex vel ejus vicarius:@# Sancta Maria, et omnes sancti, et electi Dei, intercedite pro nobis peccatoribus ad Dominum Deum nostrum, ut mereamur ab eo adjuvari, et protegi, et sanari. Qui vivit et regnat in saecula. #Postmodum duabus vicibus dicat:@# Deus, in adjutorium meum intende. Domine, ad adjuvandum me festina. #Tunc tertio iterum dicat:@# Deus, in adjutorium meum intende. #Clero respondente:@# Domine, ad adjuvandum me festina, #cum@# Gloria Patri, #et@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Adjuva nos, Deus, salutaris noster. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum
null
63a07780-3994-4937-af47-9ae0c5734131
latin_170m_raw
null
None
None
None
. #Oremus.@# Exaudi nos, Deus, salutaris noster, et dies nostros in tua pace dispone, ut a cunctis perturbationibus liberati, tranquilla tibi servitute famulemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Deinde pro universis ordinibus, necnon pro statu papae, et antistitis ejusdem sedis, dicant istos psalmos:@# Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Deus, in nomine tuo salvum me fac. Miserere mei, Deus, miserere mei. Deus misereatur nostri. Et Pater noster, cum precibus. Sacerdotes tui induantur justitia. Memento congregationis tuae. Salvos fac nos, Domine Deus noster. Ut confiteamur nomini sancto tuo. Adjutorium nostrum in nomine Domini. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Omnipotens sempiterne Deus, cujus spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere, ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. Per Dominum. #Deinde dicat:@# Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice, da ei, quaesumus, verbo et exemplo quibus praesit proficere, ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniat sempiternam. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. #His expletis septem Psalmos poenitentiae decantent. Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Ego dixi, Domine, miserere mei. Convertere, Domine, usquequo. Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Dies nostros, quaesumus, Domine, placatus intende, pariterque nos, et a peccatis absolve propitius, et a cunctis eripe benignus adversis. Per Dominum. #Post haec vero egrediantur omnes, exceptis presbyteris, et caeteris idoneis clericis, factoque silentio, pontifex, vel ejus vicarius, dicat hanc orationem:@# Dominus vobiscum. #Oremus.@# Adesto nobis, quaesumus, Domine sancte Spiritus, peccati quidem immanitate detentis, sed in nomine tuo specialiter aggregatis, veni ad nos, et dignare illabi cordibus nostris, doce nos quid agamus, quo gradiamur ostende, quid efficiamus operare, esto salus, et suggestor, et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum: non nos patiaris perturbatores justitiae esse, qui summae veritatis diligis aequitatem, ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personae corrumpat, sed junge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero: quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis, consequamur praemia sempiterna. Per. #Tunc diaconus codicem canonum in medium proferens capitula de Conciliis agendis pronuntiet, id est, ex concilio Toletano. Finitisque titulis, et cunctis in ordine sedentibus haec admonitio ab episcopo, vel, si voluerit, a diacono legatur:@# Ecce, sanctissimi fratres, praemissis Deo precibus fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio, et per divinum nomen obtestor, ut ea quae a nobis de Deo, et sacris ordinibus, vel nostris moribus vobis fuerint dicta, cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis nostrum aliter quam dicta fuerint, senserit sine aliquo scrupulo contentionis, in nostrum omnium copulatione ea ipse de quibus dubitaverit conferenda reducat: qualiter, Deo mediante, aut doceri possit, aut doceat. Deinde vos simili obtestatione conjuro, ut nullus vestrum in judicando, aut personam accipiat, aut quolibet favore, aut munere pulsatus a veritate discedat. Sed cum tanta pietate quidquid coetui se judicandum intulerit retractate, ut nec discordans contentio ad subversionem justitiae inter nos locum inveniat, nec iterum in perquirenda aequitate vigor nostri ordinis, vel sollicitando tepescat. #Post hanc exhortationem quisquis clericorum velit conferat querelam. Et admonendi sunt ut nullus ad synodum veniat non jejunus, vel a coetu communi secedat antequam generalis secessio adveniat. Et sic quoque synodus primi diei solvatur.@# Secunda die, quando episcopus, vel ejus vicarius synodum ingreditur, in loco suo stans dicat: Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus, qui
null
545c84ad-cdc9-43d3-a1be-5cf4baab2f71
latin_170m_raw
null
None
None
None
nobis in famulis tuis praesentiae tuae signa manifestas, mitte super nos spiritum charitatis, ut in adventu fratrum conservorumque nostrorum gratia nobis tuae largitatis augeatur. Per. #Postea legatur Evangelium ita ut in priori die.@# Designavit Dominus et alios septuaginta duos. #Deinde dicat episcopus, vel ejus vicarius, preces sicut in priori die.@# Sancta Maria, et omnes sancti, et sic caetera. #Tunc omnes prostrati decantent psalmos istos pro regis nostri, et aliorum sui regni primatum sospitate.@# Domine, quid multiplicati sunt qui tribulantur. Exaudiat te Dominus in die tribulationis. Deus, auribus nostris audivimus. #Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Domine, salvum fac regem. Esto ei, Domine, turris fortitudinis. Salvum fac populum tuum, Domine. Fiat pax in virtute tua. Exsurge, Domine, adjuva nos. Domine, exaudi orationem meam. Domine Deus virtutum, converte nos. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus regnorum omnium, et Christiani maxime protector imperii, da servo tuo regi nostro triumphum virtutis tuae scienter excolere, ut qui tua constitutione est princeps, tuo semper munere sit potens. Per. #Oremus.@# Praetende, Domine, famulis tuis dexteram coelestis auxilii, ut toto corde perquirant, et quae digne postulant, consequi mereantur. Per. #Deinde pro infirmis, et pro salute totius Ecclesiae istos psalmos decantent:@# Beatus qui intelligit. Dominus refugium. Domine Deus salutis meae. #Cum@# Kyrie eleison #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Castigans castigavit eos Dominus. Nihil proficiat inimicus in eis. Exsurge, Domine, adjuva nos. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmos famulos et famulas tuas ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae adjuti, Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereantur. Per. #Postea legatur a diacono homilia Gregorii, incipiente versu isto:@# Messis quidem multa, usque patres esse minime recognoscunt. #Tunc si clerici querelam non habent conferendam, laici intromittantur: illis etiam audientibus, lectio Nicaeni Concilii recitetur.@# Judices, non nisi jejuni leges et judicia discernant. #Quisquis ex laicis habeat querelam proferat. Et synodus secundae diei sic solvatur.@# Tertia die cum episcopus, aut ejus vicarius ut in caeteris diebus synodum ingreditur, dicat: Dominus vobiscum. #Oremus.@# Protege, Domine, quaesumus, nos famulos tuos subsidiis mentis et corporis, et spiritalibus enutriens alimentis, propitius redde securos ab hostibus universis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Et post hoc legatur Evangelium:@# Circuibat Jesus civitates, et castella. #Deinde pro fidelibus defunctis istos psalmos decantent:@# Verba mea auribus percipe, Domine. Domine, ne in furore tuo. minorem. Ad te, Domine, levavi animam meam. #Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis:@# Requiem aeternam dona eis, Domine. In memoria aeterna erunt justi. A porta inferi. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Inveniant, quaesumus, Domine, animae famulorum famularumque tuarum, omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium: qui in hac luce positi tuum consecuti sunt sacramentum. Per Dominum nostrum. #Post haec pro irreligiosis istos psalmos decantent:@# Ad te, Domine, clamabo. Benedicam Dominum. Deus, venerunt gentes. #Cum@# Kyrie eleison, #et@# Pater noster, #cum precibus istis.@# Fiat pax in virtute tua. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Deus, tu conversus vivificabis nos. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. #Oremus.@# Deus, qui infideles deseris, et juste indevotis irasceris, populum tuum, quaesumus, ad te converte propitius, ut qui te per duritiam irreligiosae mentis semper offendunt: ad sancta officia promerenda, tuae miserationis gratia inspirante convertas. Per Dominum nostrum. #Si quae sint quaestiones vel querelae conferantur, et sic synodus tertia die solvatur@# Quarta vero die, episcopus synodum ingrediens sic procedat ut primum portentur ante eum candelabra cum cereis incensis, quae sequatur subdiaconus portans Evangelium, duae cruces hinc et inde. Deinde diaconus. Postremum episcopus episcopalibus indutus vestimentis,
null
5ae8ebb5-7cc0-4e1f-b3d8-282cef7ae1de
latin_170m_raw
null
None
None
None
et cappa, ingrediatur, et ingressus in sede sua stans dicat: Dominus vobiscum. #Oremus.@# Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium, quaesumus ut bonum quod in nobis a te requiretur exaequamur, scilicet, ut prompta tecum sollicitudine gradientes, discretionis arduae subtile judicium faciamus, ac misericordiam diligentes clareamus, studiis tibi placitae actionis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. #Postea solito more legatur Evangelium:@# Respiciens Jesus discipulos suos, dixit Simoni Petro: Si peccaverit.
null
0faceaca-fedd-43ba-b675-bd7fe0641320
latin_170m_raw
null
None
None
None
ORATIO PAPAE. Communis honor, communis dolor, etc. . . . Autore igitur Deo et principibus nostris Petro et Paulo, florente gloriosissimo filio nostro H. semper augusto, approbantibus fratribus nostris et omnibus consacerdotibus, hunc ita de mundo tollamus errorem, et ita hanc intelligentiam omnibus saeculis, omni dubietate fugata, infundamus, ut nullis umquam temporibus haec pestis repullulet, nec umquam in talibus sine causa secutura posteritas dubitet. Et ut firmum post hac quod sancimus permaneat, et in fines orbis terrae conservandum perveniat, totius hujus summa sententiae hac nostri forma decreti, fratribus et coepiscopis nostris subscribentibus, confirmabitur. 1. #Ut nullus in clero mulierem attingat.@# Nullus presbyter, nullus diaconus, nullus subdiaconus, nullus in clero, uxorem aut concubinam admittat, cum nulli quoque laicorum scire liceat mulierem praeter uxorem. Quod si fecerit, secundum ecclesiasticam regulam deponatur. Sed neque secundum humanas leges ex longo factas et receptas, ullus admirationis locum in plebe habeat. 2. #Ut episcopus nullam feminam habeat, neque cum aliqua habitet.@# Episcopus sicut nullam habebit, ita cum nulla penitus habitabit. Quod si fecerit, et nostris regulis et mundanis legibus concordantibus, honore, quo se ipse fecit indignum, abjicietur. 3. #Ut filii clericorum, servorum ecclesiae, servi sint ecclesiae cum omnibus adquisitis.@# Filii et filiae omnium clericorum omniumque graduum de familia ecclesiae, ex quacumque libera muliere, quocumque modo sibi conjuncta fuerit, geniti, cum omnibus bonis per cujuscumque manus adquisitis, servi proprii suae erunt ecclesiae, nec unquam ab ecclesiae servitute exibunt. 4. #Ut filiis clericorum, servorum ecclesiae, nullus judex libertatem promittat.@# Quicumque filios clericorum, servorum ecclesiae, de quacumque libera procreatos, liberos esse judicaverit, anathema sit, et habeat in judicio quod fecit, quia ecclesiae tulit quod non dedit. 5. #Ut servi ecclesiarum per manus liberi nihil adquirant.@# Nulli servorum ecclesiae, sive in clericatu sive in laicatu, de quibus nostrum est et fratrum nostrorum judicare, liceat comparare aut ullo modo adquirere per manus aut nomen alicujus liberi hominis. Quod qui fecerit [in] evasibiliter caesus, tamdiu carceratus habebitur, quamdiu omnes ecclesia recipiat scriptiones. 6. #Ut ille qui chartam per suas manus accipit finem ecclesiae faciat.@# Ille autem male liber, qui factus est diaboli servus, per cujus manus latrocinantes servus ecclesiae, quicquid illud fuerit, adquisivit, aut ecclesiae totam faciat securitatem, aut maledictus inter fures ecclesiae et sacrilegos habeatur. 7. #Ut nullus judex aut tabellio chartas scribant, quas servi ecclesiae per manus liberi adquirunt.@# Judex vero aut tabellio, qui tam inlicitas chartas scripserint, et res pretio servorum ecclesiae comparatas, aut aliqua liberalitate conlatas, nomini alicujus liberi titulari praesumpserint, anathemate ferientur. Sed neque honorabitur in palatio, qui ecclesiam, palatii matrem, non erubuit impugnare. Hoc autem ecclesiae Dei testamentum, contra malignantes, Deo autore, autoramentum, dilectissimi filii nostri H. augusti edicti lege firmari, corroborari, et humanis inseri et inscribi legibus volumus; et per omnem imperii sui latitudinem, ut suscipiatur, teneatur, et publica autoritate omni tempore judicetur, omnes in commune oramus et obsecramus. Erit enim Deo volente in aeternum valiturum, si, quod ecclesiastica gravitas prohibet, publico fuerit vigore exterminatum. Nec factiosi hujus decreti scientiam dissimulabunt, quae, omnium libris inscripta, per ora omnium evolabit; nec impune putabunt audendum, quod publica damnatum severitate cognoverint. Ego B. papa aeternae Urbis huic constituto synodali subscripsi. Ego A. sanctae Mediolanensis ecclesiae archiepiscopus subscripsi. Ego R. Ticinensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego A. Cumanus episcopus subscripsi. Ego l. Taurinensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego P. Terdonensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego leo Eusebianae ecclesiae catholicus episcopus subscripsi. Actum Papiae, Kal. Augusti, imperante domno H. gloriosissimo augusto, per manus fratris Vercellensis episcopi. RESPONSIO IMPERATORIS. Nihil tibi, sanctissime papa B., possum negare, cui per Deum omnia debeo, praesertim cum justa petas, honesta cum justis fratribus suggeras, et me in consortium sanctae solicitudinis ideo advoces, ut sicut laboris, ita participes simus et gaudii. Gratias itaque sancto episcopatui tuo jure habeo uberes, qui et
null
7ab098da-f5c6-4e71-b30e-86b4d928e677
latin_170m_raw
null
None
None
None
salubriter componit Ecclesiam, et a clericorum incontinentia, unde omne malum velut ab aquilone super terram emersit, correctionis vigilanter fecit principium. Omnia quidem, quae pro Ecclesiae necessaria reparatione synodaliter instituit et reformavit paternitas tua, ut filius laudo, confirmo, et approbo; et ut omnes sint paratiores, eam me inviolabiliter servaturum adjuvante Deo promitto. Et in aeternum mansura, et inter publica jura semper recipienda, et humanis legibus solenniter inscribenda, hac nostra autoritate vivente Ecclesia per Dei gratiam victura, cum senatoribus terrae, cum domesticis palatii, et amicis reipublicae, coram Deo et Ecclesia ita corroboramus. CAPITULA. 1. #Ut nullus in clero mulierem contingat.@# Nullus in omni gradu ecclesiae uxorem vel concubinam habere praesumat, nec in una domo cum muliere audeat habitare. Quod si fecerit, servata Justiniani Augusti aequitate (Novell. 123, c. 14), curiae civitatis tradatur cujus est clericus. Jure etenim manebit miser in curia, quem ecclesiae regula depositum ejecit ab ecclesia. 2. #Ut nullus episcopus mulierem habeat, aut cum ea habitet.@# Episcopus cum nulla umquam muliere habeat tectum, cum nulla habeat lectum. Quod si fecerit, servato antiquo et moderno ecclesiae judicio, deponatur. Eritque tanto casus gravior quanto gradus altior. 3. #Ut filii clericorum, servorum ecclesiae, servi sint suae ecclesiae cum omnibus adquisitis.@# Filii autem omnium clericorum omniumque graduum servorum ecclesiae, de quacumque muliere, quocumque modo sibi conjuncta, fuerint nati, servi suae erunt ecclesiae, cum omnibus bonis adquisitis; et quia servi sunt et erunt, numquam de servitio ecclesiae exire debebunt. Et omnia quae ipsi per manus et per scriptiones alicujus liberi adquisierint, ecclesiae sicut sua propria reddimus. Suo etenim juri totum ecclesia ut proprium vendicabit, quidquid ullo ingenio ecclesiae servus contraxit; nec ulli secundum phantasmaticos dabit adulterium libertatem, quod corpus in infamiam, et in servitutem trajicit animam. 4. #Ut nullus filiis clericorum, servorum ecclesiae, libertatem audeat judicare.@# Quicumque ergo posthac eos esse liberos judicaverit, et pro eis contra ecclesiam dederit sententiam, et hoc capitulum auctoritate sanctae Ecclesiae statutum non receperit, et in suis libris non scripserit, et secundum hoc capitulum, filios clericorum de familia ecclesiae proprios servos esse, suae ecclesiae usu semper valituro, non judicaverit, facultatum publicatione nudatus, perpetuo damnetur exilio. Ubi sicut nulla umquam illi lex judicandi, nulla ita erit spes remeandi. Neque enim mirum, sed justissimum nimirum, si is amisso officio corpore exulabit, quem ecclesia, quia Deum amisit, anathemate fulminavit. Matres vero eorum libertatem adulterio vendentes, prius in foro castigatae fiant exemplum, et postea judicio ecclesiae et nostro exulent. Quia si fuerint in vicinia, vix aut numquam eorum cessabit malitia. 5. #Ut servi ecclesiae per manus liberi hominis nihil adquirant.@# Servis ecclesiae, ut nostris, adquirere licet juste, et licuit; sed per manus alicujus liberi scriptiones ullas contrahere, nullo umquam tempore licebit. Quod si fecerit, ecclesiae judicio ut suus coercerbitur. Si enim ad nostrum spectaret judicium, ut fugitivus addiceretur. 6. #Ut judex aut tabellio chartas non scribant@#, #quas servi ecclesiae per manus liberi adquirunt.@# Judicibus vero et tabellionibus, quorum nostra interest, si posthac tales fecerint scriptiones, manum amputamus dexteram, quae scripsit contra ecclesiam. Ut qui noluit integer verum judicare in palatio, in foro mancus, corrigat alios a mendacio. 7. #Ut ille per cujus manus servus ecclesiae chartas accepit, finem et securitatem ecclesiae faciat.@# Ille autem Deo et hominibus exsecrandus, per cujus manus invalidas et nomen vacuum fraudulenter ecclesiae servus scriptiones accepit, sub sacramento eisdem redditis scriptionibus, ut omnium litium jacula sopiantur, omnem ecclesiae prout constiterit, coactus faciet finem. Moxque eum insequetur stylus proscriptionis, quem mater et magistra nostra ecclesia vulneravit gladio maledictionis. #Subscriptio.@# Ego H. gratia Dei imperator augustus, hanc constitutionem legis perpetuae per consilium domni papae B. suggerente plurimo coetu episcoporum, Deo autore, statui, firmavi, et semper valere decrevi, et optavi, meosque imperii primores firmare rogavi. Ego O. marchio interfui, et hanc legem mundo pernecessariam, et oculos ecclesiis sublatos reddentem, firmavi et laudavi. Ego R
null
216a0da4-8f37-43dd-abea-bca29d5b248b
latin_170m_raw
null
None
None
None
. marchio interfui et laudavi. Ego O. comes palatii interfui et laudavi. ORATIO PAPAE. Communis honor, communis dolor, etc. . . . Autore igitur Deo et principibus nostris Petro et Paulo, florente gloriosissimo filio nostro H. semper augusto, approbantibus fratribus nostris et omnibus consacerdotibus, hunc ita de mundo tollamus errorem, et ita hanc intelligentiam omnibus saeculis, omni dubietate fugata, infundamus, ut nullis umquam temporibus haec pestis repullulet, nec umquam in talibus sine causa secutura posteritas dubitet. Et ut firmum post hac quod sancimus permaneat, et in fines orbis terrae conservandum perveniat, totius hujus summa sententiae hac nostri forma decreti, fratribus et coepiscopis nostris subscribentibus, confirmabitur. 1. #Ut nullus in clero mulierem attingat.@# Nullus presbyter, nullus diaconus, nullus subdiaconus, nullus in clero, uxorem aut concubinam admittat, cum nulli quoque laicorum scire liceat mulierem praeter uxorem. Quod si fecerit, secundum ecclesiasticam regulam deponatur. Sed neque secundum humanas leges ex longo factas et receptas, ullus admirationis locum in plebe habeat. 2. #Ut episcopus nullam feminam habeat, neque cum aliqua habitet.@# Episcopus sicut nullam habebit, ita cum nulla penitus habitabit. Quod si fecerit, et nostris regulis et mundanis legibus concordantibus, honore, quo se ipse fecit indignum, abjicietur. 3. #Ut filii clericorum, servorum ecclesiae, servi sint ecclesiae cum omnibus adquisitis.@# Filii et filiae omnium clericorum omniumque graduum de familia ecclesiae, ex quacumque libera muliere, quocumque modo sibi conjuncta fuerit, geniti, cum omnibus bonis per cujuscumque manus adquisitis, servi proprii suae erunt ecclesiae, nec unquam ab ecclesiae servitute exibunt. 4. #Ut filiis clericorum, servorum ecclesiae, nullus judex libertatem promittat.@# Quicumque filios clericorum, servorum ecclesiae, de quacumque libera procreatos, liberos esse judicaverit, anathema sit, et habeat in judicio quod fecit, quia ecclesiae tulit quod non dedit. 5. #Ut servi ecclesiarum per manus liberi nihil adquirant.@# Nulli servorum ecclesiae, sive in clericatu sive in laicatu, de quibus nostrum est et fratrum nostrorum judicare, liceat comparare aut ullo modo adquirere per manus aut nomen alicujus liberi hominis. Quod qui fecerit [in] evasibiliter caesus, tamdiu carceratus habebitur, quamdiu omnes ecclesia recipiat scriptiones. 6. #Ut ille qui chartam per suas manus accipit finem ecclesiae faciat.@# Ille autem male liber, qui factus est diaboli servus, per cujus manus latrocinantes servus ecclesiae, quicquid illud fuerit, adquisivit, aut ecclesiae totam faciat securitatem, aut maledictus inter fures ecclesiae et sacrilegos habeatur. 7. #Ut nullus judex aut tabellio chartas scribant, quas servi ecclesiae per manus liberi adquirunt.@# Judex vero aut tabellio, qui tam inlicitas chartas scripserint, et res pretio servorum ecclesiae comparatas, aut aliqua liberalitate conlatas, nomini alicujus liberi titulari praesumpserint, anathemate ferientur. Sed neque honorabitur in palatio, qui ecclesiam, palatii matrem, non erubuit impugnare. Hoc autem ecclesiae Dei testamentum, contra malignantes, Deo autore, autoramentum, dilectissimi filii nostri H. augusti edicti lege firmari, corroborari, et humanis inseri et inscribi legibus volumus; et per omnem imperii sui latitudinem, ut suscipiatur, teneatur, et publica autoritate omni tempore judicetur, omnes in commune oramus et obsecramus. Erit enim Deo volente in aeternum valiturum, si, quod ecclesiastica gravitas prohibet, publico fuerit vigore exterminatum. Nec factiosi hujus decreti scientiam dissimulabunt, quae, omnium libris inscripta, per ora omnium evolabit; nec impune putabunt audendum, quod publica damnatum severitate cognoverint. Ego B. papa aeternae Urbis huic constituto synodali subscripsi. Ego A. sanctae Mediolanensis ecclesiae archiepiscopus subscripsi. Ego R. Ticinensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego A. Cumanus episcopus subscripsi. Ego l. Taurinensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego P. Terdonensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego leo Eusebianae ecclesiae catholicus episcopus subscripsi. Actum Papiae, Kal. Augusti, imperante domno H. gloriosissimo augusto, per manus fratris Vercellensis episcopi. 1. #Ut nullus in clero mulierem attingat.@# Nullus presbyter, nullus diaconus, nullus subdiaconus, nullus in clero, uxorem aut concubinam admittat, cum nulli quoque laicorum scire liceat mulierem praeter uxorem. Quod si fecerit, secundum ecclesiasticam regulam
null
1d60353a-a2c6-49b3-b98b-76f9dbd9765e
latin_170m_raw
null
None
None
None
deponatur. Sed neque secundum humanas leges ex longo factas et receptas, ullus admirationis locum in plebe habeat. 2. #Ut episcopus nullam feminam habeat, neque cum aliqua habitet.@# Episcopus sicut nullam habebit, ita cum nulla penitus habitabit. Quod si fecerit, et nostris regulis et mundanis legibus concordantibus, honore, quo se ipse fecit indignum, abjicietur. 3. #Ut filii clericorum, servorum ecclesiae, servi sint ecclesiae cum omnibus adquisitis.@# Filii et filiae omnium clericorum omniumque graduum de familia ecclesiae, ex quacumque libera muliere, quocumque modo sibi conjuncta fuerit, geniti, cum omnibus bonis per cujuscumque manus adquisitis, servi proprii suae erunt ecclesiae, nec unquam ab ecclesiae servitute exibunt. 4. #Ut filiis clericorum, servorum ecclesiae, nullus judex libertatem promittat.@# Quicumque filios clericorum, servorum ecclesiae, de quacumque libera procreatos, liberos esse judicaverit, anathema sit, et habeat in judicio quod fecit, quia ecclesiae tulit quod non dedit. 5. #Ut servi ecclesiarum per manus liberi nihil adquirant.@# Nulli servorum ecclesiae, sive in clericatu sive in laicatu, de quibus nostrum est et fratrum nostrorum judicare, liceat comparare aut ullo modo adquirere per manus aut nomen alicujus liberi hominis. Quod qui fecerit [in] evasibiliter caesus, tamdiu carceratus habebitur, quamdiu omnes ecclesia recipiat scriptiones. 6. #Ut ille qui chartam per suas manus accipit finem ecclesiae faciat.@# Ille autem male liber, qui factus est diaboli servus, per cujus manus latrocinantes servus ecclesiae, quicquid illud fuerit, adquisivit, aut ecclesiae totam faciat securitatem, aut maledictus inter fures ecclesiae et sacrilegos habeatur. 7. #Ut nullus judex aut tabellio chartas scribant, quas servi ecclesiae per manus liberi adquirunt.@# Judex vero aut tabellio, qui tam inlicitas chartas scripserint, et res pretio servorum ecclesiae comparatas, aut aliqua liberalitate conlatas, nomini alicujus liberi titulari praesumpserint, anathemate ferientur. Sed neque honorabitur in palatio, qui ecclesiam, palatii matrem, non erubuit impugnare. Hoc autem ecclesiae Dei testamentum, contra malignantes, Deo autore, autoramentum, dilectissimi filii nostri H. augusti edicti lege firmari, corroborari, et humanis inseri et inscribi legibus volumus; et per omnem imperii sui latitudinem, ut suscipiatur, teneatur, et publica autoritate omni tempore judicetur, omnes in commune oramus et obsecramus. Erit enim Deo volente in aeternum valiturum, si, quod ecclesiastica gravitas prohibet, publico fuerit vigore exterminatum. Nec factiosi hujus decreti scientiam dissimulabunt, quae, omnium libris inscripta, per ora omnium evolabit; nec impune putabunt audendum, quod publica damnatum severitate cognoverint. Ego B. papa aeternae Urbis huic constituto synodali subscripsi. Ego A. sanctae Mediolanensis ecclesiae archiepiscopus subscripsi. Ego R. Ticinensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego A. Cumanus episcopus subscripsi. Ego l. Taurinensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego P. Terdonensis ecclesiae episcopus subscripsi. Ego leo Eusebianae ecclesiae catholicus episcopus subscripsi. Actum Papiae, Kal. Augusti, imperante domno H. gloriosissimo augusto, per manus fratris Vercellensis episcopi. RESPONSIO IMPERATORIS. Nihil tibi, sanctissime papa B., possum negare, cui per Deum omnia debeo, praesertim cum justa petas, honesta cum justis fratribus suggeras, et me in consortium sanctae solicitudinis ideo advoces, ut sicut laboris, ita participes simus et gaudii. Gratias itaque sancto episcopatui tuo jure habeo uberes, qui et salubriter componit Ecclesiam, et a clericorum incontinentia, unde omne malum velut ab aquilone super terram emersit, correctionis vigilanter fecit principium. Omnia quidem, quae pro Ecclesiae necessaria reparatione synodaliter instituit et reformavit paternitas tua, ut filius laudo, confirmo, et approbo; et ut omnes sint paratiores, eam me inviolabiliter servaturum adjuvante Deo promitto. Et in aeternum mansura, et inter publica jura semper recipienda, et humanis legibus solenniter inscribenda, hac nostra autoritate vivente Ecclesia per Dei gratiam victura, cum senatoribus terrae, cum domesticis palatii, et amicis reipublicae, coram Deo et Ecclesia ita corroboramus. CAPITULA. 1. #Ut nullus in clero mulierem contingat.@# Nullus in omni gradu ecclesiae uxorem vel concubinam habere praesumat, nec in una domo cum muliere audeat habitare. Quod si fecerit, servata Justiniani Augusti aequitate (Novell. 123, c. 14
null
1f60602d-c89f-4857-82db-e87eb7a34236
latin_170m_raw
null
None
None
None
), curiae civitatis tradatur cujus est clericus. Jure etenim manebit miser in curia, quem ecclesiae regula depositum ejecit ab ecclesia. 2. #Ut nullus episcopus mulierem habeat, aut cum ea habitet.@# Episcopus cum nulla umquam muliere habeat tectum, cum nulla habeat lectum. Quod si fecerit, servato antiquo et moderno ecclesiae judicio, deponatur. Eritque tanto casus gravior quanto gradus altior. 3. #Ut filii clericorum, servorum ecclesiae, servi sint suae ecclesiae cum omnibus adquisitis.@# Filii autem omnium clericorum omniumque graduum servorum ecclesiae, de quacumque muliere, quocumque modo sibi conjuncta, fuerint nati, servi suae erunt ecclesiae, cum omnibus bonis adquisitis; et quia servi sunt et erunt, numquam de servitio ecclesiae exire debebunt. Et omnia quae ipsi per manus et per scriptiones alicujus liberi adquisierint, ecclesiae sicut sua propria reddimus. Suo etenim juri totum ecclesia ut proprium vendicabit, quidquid ullo ingenio ecclesiae servus contraxit; nec ulli secundum phantasmaticos dabit adulterium libertatem, quod corpus in infamiam, et in servitutem trajicit animam. 4. #Ut nullus filiis clericorum, servorum ecclesiae, libertatem audeat judicare.@# Quicumque ergo posthac eos esse liberos judicaverit, et pro eis contra ecclesiam dederit sententiam, et hoc capitulum auctoritate sanctae Ecclesiae statutum non receperit, et in suis libris non scripserit, et secundum hoc capitulum, filios clericorum de familia ecclesiae proprios servos esse, suae ecclesiae usu semper valituro, non judicaverit, facultatum publicatione nudatus, perpetuo damnetur exilio. Ubi sicut nulla umquam illi lex judicandi, nulla ita erit spes remeandi. Neque enim mirum, sed justissimum nimirum, si is amisso officio corpore exulabit, quem ecclesia, quia Deum amisit, anathemate fulminavit. Matres vero eorum libertatem adulterio vendentes, prius in foro castigatae fiant exemplum, et postea judicio ecclesiae et nostro exulent. Quia si fuerint in vicinia, vix aut numquam eorum cessabit malitia. 5. #Ut servi ecclesiae per manus liberi hominis nihil adquirant.@# Servis ecclesiae, ut nostris, adquirere licet juste, et licuit; sed per manus alicujus liberi scriptiones ullas contrahere, nullo umquam tempore licebit. Quod si fecerit, ecclesiae judicio ut suus coercerbitur. Si enim ad nostrum spectaret judicium, ut fugitivus addiceretur. 6. #Ut judex aut tabellio chartas non scribant@#, #quas servi ecclesiae per manus liberi adquirunt.@# Judicibus vero et tabellionibus, quorum nostra interest, si posthac tales fecerint scriptiones, manum amputamus dexteram, quae scripsit contra ecclesiam. Ut qui noluit integer verum judicare in palatio, in foro mancus, corrigat alios a mendacio. 7. #Ut ille per cujus manus servus ecclesiae chartas accepit, finem et securitatem ecclesiae faciat.@# Ille autem Deo et hominibus exsecrandus, per cujus manus invalidas et nomen vacuum fraudulenter ecclesiae servus scriptiones accepit, sub sacramento eisdem redditis scriptionibus, ut omnium litium jacula sopiantur, omnem ecclesiae prout constiterit, coactus faciet finem. Moxque eum insequetur stylus proscriptionis, quem mater et magistra nostra ecclesia vulneravit gladio maledictionis. #Subscriptio.@# Ego H. gratia Dei imperator augustus, hanc constitutionem legis perpetuae per consilium domni papae B. suggerente plurimo coetu episcoporum, Deo autore, statui, firmavi, et semper valere decrevi, et optavi, meosque imperii primores firmare rogavi. Ego O. marchio interfui, et hanc legem mundo pernecessariam, et oculos ecclesiis sublatos reddentem, firmavi et laudavi. Ego R. marchio interfui et laudavi. Ego O. comes palatii interfui et laudavi. 1. #Ut nullus in clero mulierem contingat.@# Nullus in omni gradu ecclesiae uxorem vel concubinam habere praesumat, nec in una domo cum muliere audeat habitare. Quod si fecerit, servata Justiniani Augusti aequitate (Novell. 123, c. 14), curiae civitatis tradatur cujus est clericus. Jure etenim manebit miser in curia, quem ecclesiae regula depositum ejecit ab ecclesia. 2. #Ut nullus episcopus mulierem habeat, aut cum ea habitet.@# Episcopus cum nulla umquam muliere habeat tectum, cum nulla habeat lectum. Quod si fecerit, servato antiquo et moderno ecclesiae judicio, deponatur. Eritque tanto casus gravior quanto gradus altior. 3. #Ut filii clericorum, servorum ecclesiae, servi sint suae ecclesiae cum omnibus adquisitis.@# Filii autem omnium clericorum omniumque graduum servorum
null
d67108f2-ddcd-4108-8626-1557df9412b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
ecclesiae, de quacumque muliere, quocumque modo sibi conjuncta, fuerint nati, servi suae erunt ecclesiae, cum omnibus bonis adquisitis; et quia servi sunt et erunt, numquam de servitio ecclesiae exire debebunt. Et omnia quae ipsi per manus et per scriptiones alicujus liberi adquisierint, ecclesiae sicut sua propria reddimus. Suo etenim juri totum ecclesia ut proprium vendicabit, quidquid ullo ingenio ecclesiae servus contraxit; nec ulli secundum phantasmaticos dabit adulterium libertatem, quod corpus in infamiam, et in servitutem trajicit animam. 4. #Ut nullus filiis clericorum, servorum ecclesiae, libertatem audeat judicare.@# Quicumque ergo posthac eos esse liberos judicaverit, et pro eis contra ecclesiam dederit sententiam, et hoc capitulum auctoritate sanctae Ecclesiae statutum non receperit, et in suis libris non scripserit, et secundum hoc capitulum, filios clericorum de familia ecclesiae proprios servos esse, suae ecclesiae usu semper valituro, non judicaverit, facultatum publicatione nudatus, perpetuo damnetur exilio. Ubi sicut nulla umquam illi lex judicandi, nulla ita erit spes remeandi. Neque enim mirum, sed justissimum nimirum, si is amisso officio corpore exulabit, quem ecclesia, quia Deum amisit, anathemate fulminavit. Matres vero eorum libertatem adulterio vendentes, prius in foro castigatae fiant exemplum, et postea judicio ecclesiae et nostro exulent. Quia si fuerint in vicinia, vix aut numquam eorum cessabit malitia. 5. #Ut servi ecclesiae per manus liberi hominis nihil adquirant.@# Servis ecclesiae, ut nostris, adquirere licet juste, et licuit; sed per manus alicujus liberi scriptiones ullas contrahere, nullo umquam tempore licebit. Quod si fecerit, ecclesiae judicio ut suus coercerbitur. Si enim ad nostrum spectaret judicium, ut fugitivus addiceretur. 6. #Ut judex aut tabellio chartas non scribant@#, #quas servi ecclesiae per manus liberi adquirunt.@# Judicibus vero et tabellionibus, quorum nostra interest, si posthac tales fecerint scriptiones, manum amputamus dexteram, quae scripsit contra ecclesiam. Ut qui noluit integer verum judicare in palatio, in foro mancus, corrigat alios a mendacio. 7. #Ut ille per cujus manus servus ecclesiae chartas accepit, finem et securitatem ecclesiae faciat.@# Ille autem Deo et hominibus exsecrandus, per cujus manus invalidas et nomen vacuum fraudulenter ecclesiae servus scriptiones accepit, sub sacramento eisdem redditis scriptionibus, ut omnium litium jacula sopiantur, omnem ecclesiae prout constiterit, coactus faciet finem. Moxque eum insequetur stylus proscriptionis, quem mater et magistra nostra ecclesia vulneravit gladio maledictionis. #Subscriptio.@# Ego H. gratia Dei imperator augustus, hanc constitutionem legis perpetuae per consilium domni papae B. suggerente plurimo coetu episcoporum, Deo autore, statui, firmavi, et semper valere decrevi, et optavi, meosque imperii primores firmare rogavi. Ego O. marchio interfui, et hanc legem mundo pernecessariam, et oculos ecclesiis sublatos reddentem, firmavi et laudavi. Ego R. marchio interfui et laudavi. Ego O. comes palatii interfui et laudavi.
null
d6835a7b-2667-42e3-8e2e-fe415fbda596
latin_170m_raw
null
None
None
None
BURCHARDUS, ECCLESIAE WORMACIENSIS EPISCOPUS, #BRUNICHONI@# FIDELISSIMO SUO ET EJUSDEM ECCLESIAE PRAEPOSITO, IN CHRISTO DOMINO SALUTEM. A multis sane diebus, et saepe quidem coram familiaritas tua, charissime frater, hortando a nobis contendit, ut utile aliquod opus non minus ex sanctorum Patrum sententiis, quam canonicis scripturis, vel ab comprobatis poenitentium exemplis, ad necessarium Ecclesiae nostrae deservientium usum, vigilanti studio colligerem. Et id quidem, vel ea ratione maxime flagitare videbaris, quod canonum jura atque poenitentium formae, in nostra quidem dioecesi adeo confusa sint, atque inter se discrepantia, ut aut ex toto neglecta, aut omni pene auctoritate destituta, vel modice in ecclesiastica disciplina institutis apparere possint. Qua de causa saepe accidit, ut ad poenitentiae remedium confugientibus, cum ob canonum descriptionem confusam, tum ob presbyterorum nostrorum ignorantiam, non facile subveniatur. Quod an ideo potissimum fieret, non impudenter ex me rogasti. Et quanquam idem existimem, tamen quia non certam temporis mensuram canonum censura expressit ad singula poenitentium delicta adhibendam, sed in absolventium judicio relinquendam statuit, idcirco poenitentiae salutaria remedia ab imperitis quidem sacerdotibus non pro delictorum qualitate providentur, a piis quidem et canonicis scripturis institutis, eadem facile prout uniuscujuslibet infirmitas requirit, adhibentur. Et quia hoc res ita habet, eo me dilectio tua rogavit, ut opellam hanc congestam junioribus nostris legendam proponerem, quo ipsi in idonea nimirum aetate, ea discant, quae vel serior aequalium nostrorum aetas modo assequi non possit, vel antecessorum negligentia non attigit. Utpote decentissimum fore existimans, ut quis cum omni probitate se discipulum prius exhibeat, quam doctoris auctoritatem apud vulgum temere praesumat. Et in scholis discat, quod suae fidei commissos doceat. Equidem hanc tuam petitionem, dilectissime frater, justissimam judicavi, proque isto tam pio ad divinam religionem affectu, gratias maximas habeo, quem pro Ecclesiae nostrae statu, non segni sollicitudine jugiter desudate animadverto. Verum quod tuam exhortationem mihi saepius inculcatam tandiu distuli, ignaviae, torporique meo minime adscribendum putabis: siquidem duae impediverunt me causae, quominus tibi pro tuo desiderio prompte morem gessi. Quarum alteram inevitabiles Ecclesiae nostrae necessitates attulerunt, quae quotidie fluctuum more in nos emergunt. Altera ex gravibus saecularium rerum curis oboritur, ad quas inviti, imperialium mandatorum onere pertrahimur, quae duo sane animum meum ad coelestia enitentem altiuscule assurgere non permittunt. Nam dum pluribus rebus inquietatur animus, infirmior est, quam ut unicuilibet par esse possit. Nihilominus tamen sanctis tuis petitionibus obsecutus synodalia praecepta, sanctaque instituta, tam ex sanctorum Patrum sententiis, quam ex canonicis scriptis, adjutore Deo, in unum fascem ex amplissimo orbe collegi. Eaque ut potui, uno veluti corpore connexa, viginti libris distinxi, ita ut quisquis eos diligenter legerit, fructum non vulgarem sentiet se brevi consequi posse. Perutilem quidem in docenda plebe, firmum autem propter Scripturarum auctoritatem, honestum tanquam studio et diligentia acquisitum. Neque enim sacerdotis nomen meretur, qui, quam sollicite Evangelicam minam expendi oportet ignorat, ut caecus caeco dux esse non potest. Quamobrem hunc meum laborem nemo, ut collecticium aspernetur. Certe coegit sacrarum in immensum Scripturarum diffusa amplitudo, necnon nostrorum negligentia, et inscitia sacerdotum, in hoc genere desudare, in quo colligere quidem licitum fuit, canones vero soli mihi sanxire illicitum. Quantis autem hoc laboribus, atque vigiliis praestiterim, Deus Opt. judicabit, quem, quod pro nostrae Ecclesiae necessitate fecerim, non latet. Quare etiam si nostrae provinciae limites non exierit, nihil omnino aegre feremus, modo nostrorum ministrorum manibus teratur. Porro legentibus, etiam id persuasum esse cupimus, nihil de meo in hoc opere additum esse, sed ex divinis testimoniis Scripturarum singula esse decerpta, ea sane fide, ut perpetuam auctoritatem habitura non dubitem. Ex quibus autem scriptis selegerim ordo sequens indicat Bene vale, et orationibus me adjuva. EX QUIBUS LOCIS AUCTORUM SCRIPTIS ECCLESIASTICA HAEC DECRETA COLLEGERIT. Ex canonibus, qui Corpus canonum vocantur. Ex apostolorum canone. Ex transmarinis conciliis. Ex conciliis in Germania, Gallia, Hispania, celebratis. Ex Romanorum pontificum decretis. Ex evangelicis apostolicisque Scripturis. Ex Veteri Testamento. Ex libris sancti Gregorii. Ex Hieronymo, Augustino, Ambrosio, Benedicto, Basilio Magno, Isidoro. Ex Poenitentiali Romano. Ex Poenitentiali Theodori
null
f5517688-73f4-4d8c-87df-c7d5ecbf2e31
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ex Poenitentiali Bedae. INDEX SINGULORUM LIBRORUM BURCHARDI WORMACIENSIS EPISCOPI #Breviter quid quoquo libro continetur ostendens.@# Primus liber continet de potestate et primatu apostolicae sedis, patriarcharum, caeterorumque primatuum metropolitanorum, et de synodo celebranda, et vocatione ad synodum. De accusatis, et accusatoribus, et testibus. De exspoliatis injuste. De judicibus, ac de omni honore competenti, ac dignitate, et diverso negotio et ministerio episcoporum. Secundus liber continet de congruenti dignitate, et diversa institutione, ac nutrimento, vel qualitate vitae, et diverso negotio, et ministerio presbyterorum et diaconorum, seu reliquorum ordinum ecclesiasticorum. Tertius liber continet de divinarum domorum institutione, et cultu, et honore. De decimis et oblationibus et justitiis singulorum, et qui libri in sacro catalogo recipiantur, qui vero apocryphi, et quando apponendi sint. Quartus liber continet sacramentum baptismatis, et ministerium baptizandorum et baptizatorum, et consignandorum et consignatorum. Quintus liber continet de sacramento corporis et sanguinis Domini, et de perceptione et observatione eorum. Sextus liber continet de homicidiis sponte, et non sponte commissis, et de parricidiis, et de fratricidiis, et de illis qui uxores legitimas et seniores suos interficiunt, et de occisione ecclesiasticorum, et de observatione, et de poenitentia singulorum. Septimus liber continet de incesta copulatione consanguinitatis, et in quo geniculo fideles et conjungi et separari debeant: et de revocatione, et de poenitentia singulorum. Octavus liber continet de viris ac feminis Deo dicatis, et sacrum propositum transgredientibus, et de revocatione, et de poenitentia eorum. Nonus liber continet de virginibus et viduis non velatis, de raptoribus earum, et de separatione eorum, de conjunctione legitimorum connubiorum, de concubinis, et de transgressione, et poenitentia singulorum. Decimus liber continet de incantatoribus, et de auguribus, de divinis, de sortilegis, et de variis illusionibus diaboli, et de maledicis, et de contentiosis, et de conspiratoribus, et de poenitentia singulorum. Undecimus liber continet de excommunicandis et excommunicatis, de furibus, et de praedatoribus, et de praesumptione, et contemptu, et negligentia, et reconciliatione, et poenitentia eorum. Duodecimus liber continet de perjurio, et de poenitentia ejus. Tertius decimus liber continet de veneratione, et observatione sacri jejunii. Quartus decimus liber continet de crapula, et ebrietate, et de poenitentia eorum. Quintus decimus liber continet de imperatoribus, de principibus, et de reliquis laicis, et de ministerio eorum. Sextus decimus liber continet de accusatoribus, de judicibus, de defensoribus, de falsis testibus, et de poenitentia singulorum. Septimus decimus liber continet de fornicatione, et incestu diversi generis, et de poenitentia utriusque sexus, et diversae aetatis. Octavus decimus liber continet de visitatione, et poenitentia, et reconciliatione infirmorum. Nonus decimus liber, qui Corrector vocatur, continet correctiones corporum et animarum medicinas, et docet unumquemque sacerdotem, etiam simplicem, quo modo, vel qualiter unicuique succurrere valeat, ordinato, vel sine ordine, pauperi, diviti, puero, juveni, seni, decrepito, sano, infirmo, in omni aetate, in utroque sexu. Vigesimus liber Speculationum vocatur: speculatur enim de providentia, et de praedestinatione divina, et de adventu Antichristi, de ejus operibus, de resurrectione, de die judicii, de infernalibus poenis, de felicitate perpetuae vitae. LIBER PRIMUS. INDEX CAPITULORUM II. De privilegio beato Petro Domini vice solummodo commisso, et de discretione potestatis, quae inter CAP. I. Quod in Novo Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coeperit ordo. apostolos fuit. III. Ut summus sacerdos non vocetur Romanus pontifex, sed primae sedis episcopus. IV. Quod bipartitus sit ordo sacerdotum. V. Ut non laici, nec bigami, non viduarum mariti, sed irreprehensibiles ordinentur episcopi. VI. Ut dum episcopus eligitur, si contradictores habeat, quinque episcopi conveniant. VII. Quod, nolentibus clericis vel populis, nemo debeat episcopus ordinari. VIII. Qui episcopi sunt ordinandi, quod debeant prius examinari. IX. Ut episcopi diligentissime probentur antequam ordinentur. X. Quod populo non liceat per se sacerdotum facere lectiones. XI. Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus nec populus elegit, nec comprovinciales episcopi
null
0cb5760e-b312-469f-9088-b6ace2b125d1
latin_170m_raw
null
None
None
None
consecrarunt. XII. Quod nullus ordinari episcopus debeat, nisi ex conventione. XIII. De illis qui accipiunt regimina Ecclesiarum, et cunctos fastu superbiae parvipendunt. XIV. De illis episcopis qui superbire incipiunt. XV. Quod ordinationes episcoporum apostolica auctoritate a cunctis comprovincialibus fieri debeant. XVI. Ne laicus fiat episcopus ante triginta annos, et ante anni conversionem. XVII. De laicis non temere faciendos episcopos. XX. Quod episcopus esse non possit, qui nesciente XVIII. Quod per gradus ecclesiasticos, ad episcopatus debeat officium perveniri. XIX. Ut laicam communionem non accipiat, qui per ambitionem episcopatum acceperit. metropolitano consecratus fuerit. XXI. Ne episcopi per Simoniacam haeresim regiminis locum obtineant. XXII. De his qui pretio sacram mercati sunt dignitatem. XXIII. De eadem re. XXIV. Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differri. XXV. De ordinationibus episcoporum diu differendis minime. XXVI. Quando quis debeat a vicinis provinciae episcopis ordinari. XXVII. Ut episcopus non consecretur sine tribus episcopis. XXVIII. Ut episcopus non minus quam a tribus ordinetur, et, si fieri possit, archiepiscopus ab omnibus comprovincialibus. XXIX. De episcopo qui alium sine sua voluntate episcopum ordinaverat. XXX. De abjectione ejus, quem duo praesumpserint ordinare episcopi. XXXI. De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates. XXXII. De eadem re. XXXIII. De Waniba rege Gallorum, qui contra Canones in quadam villula episcopatum fecerat, quomodo annullatum est. XXXIV. Ut plebs quae nunquam habuit episcopum, nisi ex consensu non habeat. XLII. Quod auctoritas congregandarum synodorum XXXV. Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur. XXXVI. De illis episcopis qui non sunt recepti ab illis, ad quos sunt ordinati, vel denominati. XXXVII. De episcopo qui Ecclesiam, ad quam ordinatus est, adire neglexerit. XXXVIII. De episcopo qui non susceperit officium sibi commissum. XXXIX. De episcopo vacante, qui Ecclesiam vacantem invaserit. XL. De episcopo qui est ordinatus ad Ecclesiam, et non est receptus. XLI. De his qui promoventur ad episcopatum, nec recipiuntur. LI. De episcopo qui per aegritudinem ad synodum apostolicae sedi commissa sit. XLIII. Quod bini conventus episcopales singulis annis fieri debeant. XLIV. De synodis, quo tempore sint habendae. XLV. De synodo congreganda. XLVI. De archiepiscopo qui tempore pacis ultra biennium synodum annuntiare neglexerit. XLVII. De episcopis ad synodum vocatis, ut venire non contemnant. XLVIII. Quales epistolae a metropolitano sint fratribus dirigendae. XLIX. De eadem re. L. De episcopo qui synodo adesse neglexerit. non venerit. LII. De episcopis ad synodum vocatis, et venire, et missos suos mittere dedignantibus. LIII. Concilium universale non nisi necessitate faciendum. LIV. Ut episcopi posteriores se prioribus suis non praeferant. LV. Ut episcopi sui ordinis tempus observent, alter alteri honorem praebens. LVI. De episcoporum ordine, ut qui posterius ordinati sunt, prioribus se non audeant anteferre. LVII. De rebus dubiis in conciliis episcoporum emergentibus. LVIII. Ut episcopi in synodo residentes, quae ad emendationem vitae pertineant primum emendent. LXV. Ut nullus metropolitanus absque omnium LIX. De metropolitano si comprovincialem episcopum in sua causa audire distulerit. LX. Ut episcopi justa judicia semper dijudicent. LXI. Ut canonum statuta ab omnibus rite custodiantur, et nullus ea suo sensu dijudicare praesumat. LXII. De dissidentibus episcopis. LXIII. De inflatione metropolitanorum et fastu, et de episcopis ac reliquis clericis qui laeduntur a metropolitano. LXIV. Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet. comprovincialium episcoporum praesentia aliquorum audiat causas. LXVI. Ut nullus primas vel metropolitanus aliquid agat de Ecclesiis, vel parochiis comprovincialium episcoporum et de ipsorum causis, sine eorum consilio omnium, et nec ipsi aliquid agant sine ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias. LXVII. De contentione parochiae. LXVIII. Ut episcopi qui negligunt loca sua, a vicinis episcopis ut se corrigant, admoneantur. LXIX. De duobus episcopis altercantibus de parochia cujusdam basilicae. LXX. De episcopis qui contendunt de parochiis suis. LXXI. Ut in altera parochia clericos alterius dioecesis episcopus nullatenus ordinet. LXXII. Ut nullo modo de
null
d0e82f3d-7add-40c3-b69b-3f605928aa13
latin_170m_raw
null
None
None
None
una parochia ad aliam episcopus transeat. LXXIII. De praesumptione alienae dioecesis LXXIV. Ne episcopus, sua civitate despecta, ambitus causa ad aliam transeat. LXXV. Ut ab episcopis aliena parochia minime pervadatur. LXXVI. De eadem re. LXXVII. De mutatione episcoporum. LXXVIII. De eadem re. LXXIX. De eadem re. LXXX. De episcopo qui in sua fuerit persecutus Ecclesia, quod ad aliam ei sit fugiendum. LXXXVIII. Qualem ministrum episcopus juxta se LXXXI. De episcopo qui principalem cathedram suae Ecclesiae negligit. LXXXII. De episcopis qui sedes suas negligunt, et in possessionibus suis longe positis diu morantur. LXXXIII. De episcopis, ut singulis annis parochiam suam circueant. LXXXIV. De episcopis qui raro aut nunquam per seipsos plebes sibi commissas visitant. LXXXV. Ut episcopi presbyteros suos de ministeriis illorum diligenter discutiant. LXXXVI. Ut episcopus cum paucis suam parochiam circumeat. LXXXVII. Si episcopus parochiam suam visitare nequiverit, viros probabilis vitae pro se mittat. habere debeat. LXXXIX. De episcopo, ne laicum ponat sibi vicarium. XC. Ut in circuitione episcopi, omnes qui sunt in parochia singularum Ecclesiarum matricum, exceptis infirmis, ad synodum ejus venire debeant. XCI. Decretalis constitutio Eutychiani papae, quid episcopi in synodo inquirere debeant. XCII. Jusjurandum synodale. XCIII. Juramentum caeterorum. XCIV. Post datum sacramentum episcopi illos qui juraverint per octoginta octo interrogationes, quae in contextu secundum ordinem inveniuntur, diligentissime interrogent. CII. Ut in die Dominica rerum dijudicationes non XCV. Ut episcopi libros gentilium non legant. XCVI. Ut episcopi, prout vulgus intelligere possit, secundum proprietatem communis linguae illorum praedicationem temperent. XCVII. Reprehensio episcopi in pulpito paganos libros exponentis, eo quod cum Jovis laudibus Christi laudes non conveniant. XCVIII. Quantum discrimen immineat pastoribus, qui veritatem Christi praedicare negligunt. XCIX. Quod episcopum oporteat sine intermissione Ecclesiam suam docere, et amare. C. De ignorantia omnibus maxime sacerdotibus vitanda. CI. Ut episcopus dissidentes concordare compellat. fiant. CIII. De domestica et interiori conversatione. CIV. Ut episcopus quasi hospes se continere debeat. CV. Ut episcopi frequenter missas celebrent. CVI. Ne episcopus pretio corruptus alterius clericum ordinare praesumat. CVII. Ut episcopus clericos alterius parochiae nulla tenus ordinet. CVIII. Ut nullus episcopus, in alterius episcopi parochia, ad promotionem ministerii accedere praesumat. CIX. Ne episcopus alterius Ecclesiae clericum audacter invadere attentet. CX. De non praesumendis illicitis ordinationibus. CXIX. De suscipiendis episcopis qui persecutionem CXI. De episcopo caeco, qui, per presbyterum suum, presbyterum et diaconos duos ordinaverat. CXII. Quod non oporteat episcopum per pecuniam quempiam ordinare. CXIII. Quod munus etiam sit a lingua vitandum. CXIV. Ut non valeat sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia firmetur. CXV. Ut episcopus secundum reditum Ecclesiarum, numerum clericorum faciat. CXVI. De episcopis peregrinis. CXVII. Ut levitate vagantes episcopi, ad propria redire compellantur. CXVIII. Quandiu episcopus in aliena civitate remoretur. CXXVI. Quod episcopos Dominus ad glorificandum patiuntur. CXX. De illis qui se dicunt episcopos esse. CXXI. Qualiter peregrini episcopi recipiantur. CXXII. De episcopis vel presbyteris ignotis, ut ante probationem synodalem ministrare non permittantur. CXXIII. Ut episcopus hostilitate expulsus ad aliam vacantem transeat Ecclesiam. CXXIV. De episcopis quod omnes homines eis jure obedire debeant. CXXV. Quod episcopi claves sint Ecclesiae, et habeant potestatem claudere coelum, et aperire portas ejus. se elegerit, et quod omnes principes terrae eis obedire oporteat, et capita sua submittere. CXXVII. De episcopis, quod se invicem diligere debeant. CXXVIII. Ut episcopus episcopum alium non conculcet. CXXIX. De episcopis qui a se fratrum adjutorio subtraxerint. CXXX. De episcopis qui se, quasi canino dente, invicem corroserint. CXXXI. De episcopis qui fratribus nocere desiderant. CXXXII. Ut de episcopo suo nullus querelam faciat, nisi prius eum de eadem saepe interpellet. CXXXIII. Ut episcopi a solo Domino sint dijudicandi. CXXXIV. Nimis timendum et praevidendum ne offendantur episcopi. CXXXV. De episcopis qui ab ovibus suis criminantur, ut eorum criminatio non recipiatur. CXXXVI. Episcopos a suis
null
15288d2d-7aa8-4ffa-94db-03af29e03829
latin_170m_raw
null
None
None
None
ovibus non reprehendendos, quod absit, nisi in fide erraverint. CXXXVII. De eadem re. CXXXVIII. De eadem re. CXXXIX. De eadem re. CXL. De infamatis et dilaceratis episcopis, et a civitatibus propriis pulsis. CXLI. Ut episcopus non dijudicetur, qui suis rebus est exspoliatus. CXLII. De eadem re. CXLIII. De eadem re. CXLIV. Ut episcopi criminati libere apostolicam appellent sedem, et pleraque alia circa judicium observanda. CXLV. Episcopus si ab aliquo pulsatur, per episcopos judices causa finiatur. CXLVI. De episcopis judicibus quos communis sensus elegerit. CXLVII. Ut episcopi comprovinciales peregrina judicia non patiantur. CXLVIII. De episcopo criminato, si judicem suspectum habuerit. CXLIX. Si quis episcopus in crimine detentus fuerit, et non potest plurimos congregare, a duodecim episcopis audiatur. CLVII. Ut primates de accusato episcopo non ante sententiam proferant damnationis, quam aut reum CL. De episcopo criminato, si episcopi comprovinciales in ejus criminatione dissenserint. CLI. Ut episcopis nullus laicus crimen imponere possit. CLII. Quod inimici accusatores esse non possint. CLIII. Ut episcopi accusatorum episcoporum judices esse debeant. CLIV. Qualiter accusatus episcopus discutiendus sit apud patriarchas vel primates, et quot testibus convinci debeat. CLV. De patriarchis et primatibus. CLVI. De vocatione accusati episcopi. CLXIV. Quod neganda sit accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine exuerint, et familiaribus seipsum confiteatur, aut canonice per innocentes testes convincatur. CLVIII. Qualis primas esse, vel quid agere debeat. CLIX. Ut episcopi singularum gentium sciant quis inter eos sit primus. CLX. Ut episcopus accusatus non communione privetur, nisi die statuta venire noluerit. CLXI. De Maximo episcopo, variis criminibus infamato, et ad synodum saepius vocato, qui venire et se excusare neglexerat CLXII. De episcopo inculpato qui ad synodum vocatus venire contempserat. CLXIII. Qui primates sint, qui metropolitani. atque sponte confessis, et his qui hesterno aut perendie, aut ante fuerunt inimici. CLXV. De criminationibus adversus doctores non suscipiendis, et de peregrinis judiciis. CLXVI. Ut adversus doctorem accusationes nemo suscipiat. CLXVII. Ut nemo episcopum apud saeculares accuset. CLXVIII. De episcopis in judicium saeculare non vocandis. CLXIX. Ut non accusetur episcopus a criminosis. CLXX. Quod nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium invitetur. CLXXI. De accusatoribus, et testibus episcoporum. CLXXII. De eadem re. CLXXIII. Quae sint infames personae. CLXXIV. De episcopo accusato, et ab accusatoribus recipiendis, et vocatione. CLXXV. De damnatione episcoporum, accusantium episcopum absque auctoritate apostolicae sedis. CLXXVI. Ut accusatus vel judicatus ab episcopis comprovincialibus, licenter appellet, et adeat Romanum pontificem. CLXXVII. Ut per scripta nullius accusatio suscipiatur eo absente qui accusatur. CLXXVIII. Ut difficilores causae ad apicem Romanae sedis referantur, ut apostolico terminentur judicio, cujus sedis autoritate omnes Ecclesiae reguntur. CLXXIX. Quod omnes episcopi possint appellare Romanam sedem in necessitatibus positi. CLXXX. De induciis criminatorum episcoporum, quales esse debent. CLXXXI. De episcopo Centuriensi, qui causam suam in synodo agere renuerat. CLXXXII. Judicium episcopi qui pro crimine ejectus ab officio, postea episcopatum more praedonis invasit. CLXXXIII. Cur sancti apostoli eorumque successores voluerint difficilem esse accusationem sacerdotum. CLXXXIV. Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem. CLXXXV. De episcopis qui, se viventibus, successores eligere desiderant. CLXXXVI. Ut episcopo vivente nullus superordinetur. CLXXXVII. Quod non liceat episcopo successorem eligere. CLXXXVIII. Quod nusquam canones praecipiant, ut pro aegritudine episcopi, alius succedat, et si ipse pro sua molestia petierit, qualiter fieri possit. CLXXXIX. De Ariminensi episcopo, dolore capitis laborante, et in ejus loco altero subrogato. CXC. De episcopo qui per infirmitatem in hebetudinem mentis inciderit. CXCI. De episcopo qui propter dolorem capitis saepe in amentiam devenerat. CXCIX. Si quis ex ecclesiastico ordine damnatus CXCII. De restitutis episcopis per Romanum pontificem. CXCIII. Ut sacerdotes Domini, sicut vulgus facere solet, jurare non praesumant, vel compellantur. CXCIV. De episcopo sinistro rumore asperso, per sacramentum autem et purgato et absoluto. CXCV. Correctio episcopi qui concubinam habuit
null
9ac5098f-6804-434d-be5a-7db99049640f
latin_170m_raw
null
None
None
None
. CXCVI. De episcopo per sacramentum purgato et absoluto. CXCVII. Qualiter senex episcopus corripiendus sit, et quomodo mali ejus consiliarii excommunicandi. CXCVIII. De purgatione Leonis papae. fuerit a synodo, et ausus fuerit de sacro ministerio aliquid contingere. CC. Si aliquis ex ecclesiastico ordine excommunicatus fuerit, et communicare praesumpserit, seipsum damnat. CCI. De ordinatis si aliquis illorum percussor exstiterit. CCII. De episcopis sua manu caedentibus. CCIII. De illo qui seipsum et sibi commissos corrigere neglexerit. CCIV. De eadem re. CCV. De malo pastore quem suae oves fugiunt. CCVI. De illo qui nobilitatem Dei a se ejicit. CCVII. Quod non sunt omnes filii sanctorum, qui tenent loca sanctorum. CCVIII. Quod nullus ex genere, nec ex loco gloriari debeat. CCIX. De sacerdotibus qui ovibus suis mala exempla praebent. CCX. Ut tantum curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat. CCXI. De usu pallii, ne a metropolitanis praesumptive utatur. CCXII. Quod episcopus res suae Ecclesiae, nisi cum suo prius commutet, testamentare non possit. CCXIII. De episcopo qui res suae Ecclesiae parentibus suis indiscrete tribuit. CCXIV. De eadem re. CCXV. Ne episcopus de rebus viduatae Ecclesiae quidquam alienare praesumat. CCXVI. De illis qui ad sacerdotum exsequias venire contendunt. CCXVII. Ut quidquid episcopo relinquitur, id emissum in facultates Ecclesiae computetur. CCXVIII. Ut nullus episcopus, nisi cum consilio caeterorum episcoporum et principis, in hostem ire debeat. CCXIX. De eadem re. CCXX. De eo si quis ab apostolico falsam epistolam detulerit. CCXXI. De accusatis episcopis. CCXXII. Quod non ita in ecclesiasticis agendum sit negotiis, sicut in saecularibus. CCXXIII. Quod nulli, papa vivente, alium eligere liceat. CCXXIV. De sessione episcopi. CCXXV. Item de ordinatione episcopi. CCXXVI. Quae sacerdotes Dei declinare debeant. CCXXVII. De haereditate episcopi caeterorumque ecclesiasticorum. CCXXVIII. Ne episcopi propter suam quietem, plebem sibi commissam negligere praesumant. CCXXIX. De episcopis qui, non visitatis parochiis, pretium servitutis requirunt. CCXXX. De purgatione episcoporum. CCXXXI. De eo qui ex monacho factus fuerit episcopus. CCXXXII. De illo qui de aliqua haeresi infamatur, quod in sacro conventu formulam istius professionis recitare debeat. CCXXXIII. De damnatis episcopis, et post reconciliatis. #Indicis capitulorum finis.@# CCXXXIV. De episcoporum transmutatione. LIBER PRIMUS #De primatu Ecclesiae.@# CAP. I.-- #Quod in Novo Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coeperit ordo.@# ( #Ex epistola Anacleti papae ad episcopos Italiae directa.@# ) In Novo autem Testamento post Christum dominum nostrum, a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad eum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum Dei gratia, et virtute suae praedicationis adduxit. CAP. II.-- #De privilegio beato Petro Domini vice solummodo commisso, et discretione potestatis, quae inter apostolos fuit.@# ( #Ex epistola Melchiadis papae, Hispanis episcopis directa.@# ) Atque hoc privilegium beato clavigero Petro, sua vice solummodo commisit, quod ejus juste praerogativum successit sedi, futuris haereditandum, atque tenendum temporibus, quomodo et inter beatissimos apostolos fuit quaedam discretio potestatis. Et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est ut aliis praeemineret, et eorum quae ad querelam venirent causas, et interrogationes prudenter disponeret. Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posteri eorum cuncta sibi vendicarent: sed semper majores causae, sicut sunt episcoporum, et potiorum curae negotiorum ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent, ut inde suscipiant finem judiciorum unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite. CAP. III.-- #Ut summus sacerdos non vocetur Romanus pontifex, sed primae sedis episcopus.@# (Can. Afric. can. 6.) Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus. CAP. IV.-- #Quod
null
2b25828e-16b3-4e45-b804-05c3f498941b
latin_170m_raw
null
None
None
None
bipartitus sit ordo sacerdotum.@# #(Ex epistola Anacleti papae missa omnibus episcopis et reliquis sacerdotibus, cap. 18.)@# Sacerdotum, fratres, ordo bipartitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari. Scitis autem apostolos a Domino esse electos, et constitutos, et postea per diversas provincias ad praedicandum dispersos. Cum vero messis coepit crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi praecepit discipulos. Episcopi vero apostolorum, presbyteri quoque septuaginta discipulorum locum tenent. Episcopi autem non in castellis aut in modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella et modicas civitates atque villas, debent ab episcopis ordinari et poni singuli tamen per singulos titulos suos. Amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis collati sunt, nec apostoli docuerunt. CAP. V.-- #Ut non laici, nec bigami, nec viduarum mariti, sed irreprehensibiles ordinentur episcopi.@# (Ex decr. Leonis papae, titulo 33.) In civitatibus quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut is qui ordinandus est, etiam si bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, nec neophitus, nec secundae conjugis sit maritus, aut qui unam quidem habeat vel habuerit, et quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens est electio, ut quae in aliis membris Ecclesiae non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita. CAP. VI.-- #Ut dum episcopus eligitur, si contradictores habeat, quinque episcopi conveniant.@# (Ex concil. Africano, cap. 17.) Sed et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant, ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres episcopi jam, sed postulentur ad numerum supradictorum si haberi possunt duo, in eadem plebe cui ordinandus est, et discutiantur primo personae contradicentium. Postremo etiam illa quae objiciuntur, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet. CAP. VII.-- #Quod, nolentibus clericis vel populis, nemo debeat episcopus ordinari.@# (Ex decr. Coelestini papae, cap. 18). Nullus invitis detur episcopus; cleri, plebis et ordinis consensus, et desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat vendicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare, qui si non, debitum praemium, vel liberum de eo qui eos recturus est, debent habere judicium. CAP. VIII.-- #Qui episcopi sunt ordinandi, quod debeant prius examinari.@# (Ex concil. Carthaginensi, cap. 1.) Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negocii cavens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus. Et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Dominum esse confirmans, totamque in Trinitate Deitatem, coessentialem, et consubstantialem, et coaeternalem, et coomnipotentem praedicans, singulamque in Trinitate personam plenum Deum, et totas tres personas, unum Deum. Si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu sancto facta, sed in Filio tantum credat, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius: Deus verus ex Patre, homo verus ex matre: carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationalem: simul in eo utramque naturam, id est, hominis et Dei: persona una, unus Filius, unus
null
02dd1372-21a2-4bd9-b771-76c17f5302b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
Christus, unus Dominus creaturarum omnium quae sunt, et Auctorem, et Dominum, et Creatorem cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum. Qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione, et vera animae resumptione, in qua veniet judicare vivos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti, id est, legis et prophetarum, et apostolorum, unum eumdemque credat Auctorem et Dominum. Si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium suum factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat hujus, quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem. Si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt, vel poenas, vel praemia. Si nuptias non improbet. Si secunda matrimonia non condemnet. Si carnium perceptionem non culpet. Si poenitentibus reconciliatis communicet. Si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur; si extra Ecclesiam catholicam ullus salvetur. Cum in his omnibus examinatus, pleniterque instructus repertus fuerit, tunc ordinetur episcopus. CAP. IX.-- #Ut episcopi diligentissime probentur, antequam ordinentur.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 12.) Ut episcopi judicio metropolitanorum, et eorum episcoporum qui circumcisa sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem, hi videlicet, qui plurimo tempore probantur, tam verbo fidei, quam rectae conversationis exemplo. CAP. X.-- #Quod populo non liceat per se sacerdotum facere electiones.@# (Ex concil. Bracar., cap. 1.) Non liceat populo electionem facere per se, eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed in judicio episcoporum esse debet, ut ipsi eum, qui ordinandus est, probent, si in sermone, et fide, et spiritali vita edoctus sit. CAP. XI.-- #Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus, nec populus elegit, nec comprovinciales episcopi consecrarunt.@# (Can. Leonis papae 15.) Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam et ab istis esse tribuendum quod non doceatur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et consilio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est consecratio, quia nec loco fundata est, nec auctoritate munita. CAP. XII.-- #Quod nullus ordinari episcopus debeat, nisi ex conventione.@# (Ex conc. Aurelian., cap. 2.) Nullus est ordinandus episcopus, nisi convocatis clericis et parochianis, et in unum consentientibus. CAP. XIII.-- #De illis qui accipiunt regimina ecclesiarum, et cunctos fastu superbiae parvipendunt.@# ( #Origenes dicit:@# ) Quidam assumpta Ecclesia et rebus divinis elevantur, et cunctos fastu superbiae parvipendunt: hi canes magis quam principes nominantur. CAP. XIV.-- #De illis episcopis qui superbire incipiunt.@# ( #Ex dictis Gregorii papae et apostoli Pauli.@# ) Humilis debet esse episcopus. Gradum enim mansuetudinis accipit, non superbiae. Paulus dicit: Decet hujusmodi hominem mansuetum esse, non elatum, nec superbum. CAP. XV.-- #Quod ordinationes episcoporum apostolica auctoritate a cunctis provincialibus fieri debeant.@# ( #Ex epistola Anaclet. papae scripta episcopis Italiae, can. nono.@# ) Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia sunt celebrandae, qui simul convenientes, scrutinium diligenter agant, jejuniumque cum convenientibus precibus celebrent, et manus cum sanctis Evangeliis quae praedicaturi sunt imponentes, Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione exemplo prophetarum et regum, capita eorum more apostolorum et Mosi ungentes: quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto est chrismate promulgata, hoc ritu solemnem celebrent ordinationem. Quod si omnes simul convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus et scriptis praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint. Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Jacobus, qui Justus dicebatur, et secundum carnem Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo
null
4675e3fb-236e-4446-8950-8e6b7c60e4ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum, ut minus quam a tribus episcopis reliquisque omnibus assensum praebentibus nullatenus ordinetur, et cum communi voto ordinatio celebretur. CAP. XVI.-- #Ne laicus fiat episcopus ante@# XXX #annos et ante anni conversationem.@# (Ex concil. Arelatensi, can. 7.) Episcopatus vero vel presbyterii honorem nullus laicus ante anni conversationem, vel ante triginta annos accipiat. CAP. XVII.-- #De laicis non temere faciendum episcopos.@# (Ex concil. Sardicensi, cap. 13.) Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scolasticus de foro, aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi aut presbyteri fuerit perfunctus: et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia; et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: quia conveniens non est, nec ratio vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est; maxime cum et magister gentium beatus apostolus Paulus, ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata. CAP. XVIII.-- #Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus debeat officium perveniri.@# (Ex decr. Coelest. papae Galliarum episcopis missis, can. 16.) Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, hujus usurpatione qui se hoc recognoscit fecisse didicimus, cum ad episcopatum his gradibus quibus frequentissime cautum est debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis, ad majora firmentur. Debet enim antea esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio hac ad id quo tendit se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor non potest esse litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est, quod facilius tribuitur, cum difficilius impleatur? CAP. XIX.-- #Ut laicam communionem non accipiat, qui per ambitionem episcopatum acceperit.@# (Ex concil. Sardicensi, cap. 2.) Osius episcopus dixit: Etiam si talis aliquis extiterit temerarius, ut fortassis talem excusationem afferens asseveret quod litteras populi acceperit, cum manifestum sit potuisse plures praemio et mercede corrumpi eorum qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Si vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet. CAP. XX.-- #Quod episcopus esse non possit qui, nesciente metropolitano, consecratus fuerit.@# (Ex concil. Arelatensi, cap. 6.) Illud autem ante omnia claret, quod eum qui sine conscientia metropolitani constitutus fuerit episcopus, juxta magnam synodum esse episcopum non debere. CAP. XXI.-- #Ne episcopi per Simoniacam haeresim regiminis locum obtineant.@# (Ex concil. Medensi, cap. 43.) Cavendum et summopere praecavendum ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque, atque consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per Simoniacam haeresim, regiminis locum obtineat quacunque factione, calliditate, promissione, seu commoditate; aut dationem per se, aut per emissam personam, cum Spiritus sanctus inter caetera documenta per os dicat Gregorii: Cur non perpendit quia benedicto illi in maledictionem convertitur? Et alibi: Dolens, inquit, dico, gemens denuntio, quia sacerdotium quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non poterit. CAP. XXII.-- #De his qui pretio sacram mercati sunt dignitatem.@# (Ex epistola Gelasii papae, cap. 5.) Quos constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, quia dantem pariter accipientemque damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit. CAP. XXIII.-- #De
null
c8080cf2-deed-474f-953d-b21cc5146422
latin_170m_raw
null
None
None
None
eadem re.@# (Ex epist. Hormisdae papae, cap. 10.) Hoc itaque ad priora conjungimus, ne benedictio per impositionem manus, quae a Deo esse creditur, pretio comparetur; quia Simon Spiritum sanctum volens pretio mercari, apostoli fuit detestatione percussus. CAP. XXIV.-- #Quod non oporteat ordinationes episcoporum diu differri.@# (Cap. 25. Chalced.) Quoniam quidam metropolitanorum, quantum comperimus, negligunt commissos sibi greges, et ordinationes episcoporum facere differunt, placuit sanctae synodo intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari, nisi forte necessitas inexcusabilis praeparet tempus dilationis extendi: quod si hoc minime fecerit, correptioni Ecclesiasticae subjacebit. Veruntamen reditus Ecclesiae viduatae penes oeconomum ejusdem Ecclesiae integri reserventur. CAP. XXV.-- #De ordinationibus episcoporum diu minime differendis.@# (Ex decr. Damasi papae, cap. 2.) Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes, usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio viduatis Ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam, palliumque suscipiendum, ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate, sitque licentia metropolitanis aliis post secundam et tertiam commonitionem viduatis Ecclesiis cum consilio Romani pontificis ordinando episcopum subvenire. Si vero consecrandi episcopi negligentia provenerit, ut ultra tres menses Ecclesia viduata consistat, communione privetur, quousque aut loco cedat, aut se consecrandum praebere non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam Ecclesiam, neque ibi neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui judicio cedat. CAP. XXVI.-- #Quando quis debeat a vicinis provinciae episcopis ordinari.@# (Can. Sardic., 5.) Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopi vicinae provinciae debent illum prius convenire episcopum qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum. CAP. XXVII.-- #Ut episcopus non consecretur sine tribus episcopis.@# (Ex consilio Arelatensi, cap. 5.) Nullus episcopus sine metropolitani permissu, nec episcopus metropolitanus sine tribus episcopis comprovincialibus, praesumat episcopum ordinare, ita ut alii comprovinciales epistolis admoneantur, ut se suo responso consensisse significent. Quod si inter partes aliqua fuerit dubitatio, majori metropolitanus in electione consentiat. CAP. XXVIII.-- #Ut episcopus non ordinetur minus quam a tribus, et si fieri possit archiepiscopus ab omnibus comprovincialibus.@# ( #Ex epist. Anicii papae Ecclesiis per Galliam constitutis directa.@# ) De ordinationibus episcoporum super quibus nos consulere voluistis, olim in spiritu praecessoris nostri Anacleti quaedam jam decreta reperimus. Scimus enim beatissimum Jacobum, qui dicebatur Justus, qui secundum etiam carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis, Hierosolymis episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit ordinatus, patet profecto eos formam instituente Domino tradidisse, non minus quam a tribus episcopis episcopum ordinari debere; sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri. Si autem archiepiscopus obierit, et alter ordinandus archiepiscopus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropolitanam conveniant, ut ab omnibus ipse eligatur et ordinetur. Oportet autem ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus, a tribus jussu archiepiscopi consecrari possunt episcopi, sed melius est si ipse cum omnibus eum qui dignus est elegerit, et cuncti pariter consecraverint pontificem. Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud autem quod de archiepiscopi consecratione praeceptum atque praedictum est, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis quibus praeest, debet constitui. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio. CAP. XXIX.-- #De episcopo qui alium sine sua voluntate episcopum ordinaverat.@# (Ex epist. Simplicii papae missa
null
936c8ae5-312a-4a25-9797-385391019c89
latin_170m_raw
null
None
None
None
Joanni Ravennati episcop., cap. 1.) Si quis esset intuitus ad normam ecclesiasticae disciplinae, vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, nunquam plectibiles perpetrarentur excessus. A quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris tui fueras revocandus exemplo, qui cum faciendo presbyterum minus deliquisset invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione judicium. Ubi ista didicisti, quae in fratrem et coepiscopum nostrum Gregorium, non electione, sed invidia perpetrasti, quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es, atque vexari, ut ei honorem tantum, non per animi tranquillitatem, sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares? Neque enim talia potuissent fieri, sanitate consilii. Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est. Nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. CAP. XXX.-- #De abjectione ejus quem duo praesumpserint ordinare episcopi.@# (Ex concil. Arausic., cap. 20) De abjectione ejus quem duo praesumpserint ordinare episcopi, in nostris provinciis placuit de praesumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos tertium consecrare, et ipse et auctores damnabuntur, quo cautius ea quae sunt antiquitus statuta serventur. CAP. XXXI.-- #De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates.@# (Ex concil. Sardicensi, cap. 6.) Licentia vero danda non est ordinandi episcopum, aut in vico aliquo, aut in modica civitate, cui sufficit unus presbyter: quia non est necesse ibi episcopum fieri, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua talis aut tam populosa est civitas, quae mereatur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet. CAP. XXXII.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Leonis papae, cap. 49.) Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis neque quibuscunque castellis, et ubi antea non fuerunt episcopi, consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat, episcopalia autem gubernacula, nonnisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium et honor cui debent excellentiora committi, ipse sui numerositate vilescat. CAP. XXXIII.-- #De Wamba, rege Gallorum, qui centra canones in quadam villula episcopatum fecerat, quomodo annullatum est.@# (Ex concil. Toletano XIII, can. 4.) Majoribus institutionibus contraire, et sanctorum Patrum decreta convellere, quid aliud est quam vinculum societatis Christi abrumpere, et usurpatae praeceptionis licentia, statum Ecclesiae dissipare? Prosequente igitur venerabili et sanctissimo viro fratre nostro Stephano Emeretensis sedis episcopo, res nobis novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractanda, tanto communionis nostrae judicio convellenda, quanto et pravitatis nostrae noscitur ausu perpetrata. Dixit enim violentia principali se impulsum fuisse, ut in monasterio villulae, in qua venerabile corpus sanctissimi Punenii confessoris debito quiescit honore, novam episcopalis honoris ordinationem efficeret, et ideo ex indiscreto et facillimo assensu, injustis Wambae principis jussionibus parens, novam et injustam illic pontificalis sedis perlectionem induxit, ubi canonica constitutio id fieri omnimoda ratione refellit. Praedictus ille vir prostratus humo medicamine nostri praecepti, et sibi dari veniam petit, et quid potissimum fieri oporteat de persona ejus qui illic ordinatus fuerat, nostri oris sententia decerni poposcit. Sed quia veraciter, imo communiter noveramus praedictum principem consilio levitatis agentem, non solum praecepisse ut in praedicto loco aliquis episcopus fieret, sed etiam ita eum obstinationibus definisse, ut in suburbio Toletano in ecclesia Praetoriensi sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, necnon et in aliis vicis vel villulis similiter faceret: ideo pro tam insolenti hujuscemodi exstirpationis licentia, quidquid de hac re haberent canonum instituta, in medium proferri praecepimus. Tunc haec in ordinem constituta, praelecta sunt. In primis exempla Pauli ubi Tito discipulo, ut episcopos per civitates constituere deberet, praecepit. Item ex concilio Nicaeno, titulo 8, ubi inter caetera praecipitur ut in civitate non videantur duo episcopi esse. Item ex concilio Laodicensi, titulo 7, ubi dicit: Non oportet in vicis et in villulis
null
940a7106-8dc8-453a-9b43-ad01dd62ccda
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopos ordinari. Item ex concilio Africae, titulo 2, ubi Felix episcopus Solemsitanus dixit: Etiam si hoc placet sanctitati vestrae, insinuo ut dioeceses quae nunquam habuerunt episcopos, non habeant. Dioecesis quae aliquando habuit, habeat proprium. Secundum autem hanc prosecutionem sanctitatis vestrae est aestimare quid fieri debeat. Genecletus episcopus dixit: Si placet insinuatio patris et coepiscopi nostri Felicis, ab omnibus confirmetur. Ab universis episcopis dictum est, Placet Item ex concilio Africae III, titulo 2, ubi dicit ut non accipiat alterum episcopum plebs quae in dioecesi semper subjacuit. Epigenius enim episcopus in caetera sic dixit: Non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc quod praefatus sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto, sed hoc me et fecisse, et facturum esse profiteor. Item ex concilio Sardicensi, ubi inter caetera praecipitur: Licentia danda passim non est. Si enim subito aut vicus aliquis, aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari, ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati, facere episcopum, in quibus locis antea non fuit. Item de sententia eorum qui hujusmodi ordinationes faciunt, vel de his qui contra haec instituta canonum ordinantur, ex concilio Tauritano, titulo ubi dicit: Gestorum quoque seriem conscribi placuit ad perpetem disciplinam, quod circa Octabium Ursionem, Remigium, ad Trefe episcopum, synodus sancta decrevit. Qui in usurpationem quamdam de ordine sacerdotum, ad invidiam vocabantur. Quod ita his videtur indultum, ut de caetero hac auctoritate commoniti, nihil usurpare conentur. Siquidem se ab hac causa tali excusatione defenderunt, qua dicerent prius se non esse conventos, proinde judicavit synodus sancta: ut si quis ex hoc fecerit contra instituta majorum, sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotis se honore privandum, et ille qui ordinaverit, auctoritatem se in ordinationibus vel in conciliis minime retenturum. Non solum autem circa memoratum episcopum haec sententia praevalebit, sed et circa omnes, simili errore deceptos, qui ordinationes hujusmodi perpetrarunt. His igitur fortissimis regulis, effectum pii operis apponentes, in communi definitione elegimus, ut in loco villulae supradictae Aquis, deinceps sedes episcopalis non remaneat, neque episcopus illuc ultra constituendus existat. Hic tamen Conjuldus, qui contra majorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nullis canonum erit ad condemnationem sui sententia ulciscendus, quia non ambitione, sed principis impulsione constitit ordinatus. Et ideo hoc illi remedium humanitatis concedimus, ut in sedem aliam decidentis cujuslibet episcopi traducatur, et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus, non episcopali ultra privilegio fretus, sed sub abbatis regimine, sicut huc usque fuit, erit modis omnibus mancipandus. Jam vero de caetero generale ponentes edictum, si quis contra haec canonum interdicta venire conatus fuerit, ut in locis illis episcopum eligat fieri, ubi episcopus nunquam fuit, anathema in conspectu omnipotentis Dei incurrat, et insuper tam ordinator quam ordinatus gradum sui ordinis perdat: quia non solum antiquorum Patrum decreta, sed apostolica ausus est convellere instituta. CAP. XXXIV.-- #Ut plebs quae nunquam habuit episcopum, nisi ex consensu, non habeat.@# (Ex concil. Africano, cap. 61.) Placuit et illud, ut plebes quae nunquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscujusque provinciae et primatis, atque consensu ejus ad cujus dioecesim eadem Ecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant. CAP. XXXV.-- #Ut nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur.@# (Concil. Chalced., cap. 12.) Pervenit ad nos quod quidam praeter ecclesiastica statuta facientes, convolarunt ad potestates, et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia. Statuit ergo sancta synodus de reliquo nihil ab episcopis tale tentari. Alioquin, qui hoc adnisus fuerit, amissioni gradus proprii subjacebit. Quaecunque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui Ecclesiam ejus gubernat episcopus, salvis scilicet veris metropolis privilegiis suis. CAP. XXXVI.-- #De illis episcopis qui non sunt recepti ab illis ad quos sunt ordinati vel denominati.@# (
null
ff4cc1cc-b40f-4718-a4f6-3eb5bb040664
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ex concil. Ancyr., cap. 17.) Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia in qua fuerant donominati, volueruntque alias occupare parochias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit. Quod si voluerint in presbyterii ordine ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate. Si autem seditiones commovent ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles. CAP. XXXVII.-- #De episcopo qui Ecclesiam ad quam ordinatus est, adire neglexerit.@# (Ex concil. Antioch., cap. 17.) Si quis episcopus per manus impositionem episcopatum acceperit, et sibi commissum ministerium subire neglexerit, nec acquieverit ire ad Ecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione privari, donec susceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreverit ejusdem provinciae synodus sacerdotum. CAP. XXXVIII.-- #De episcopo qui non susceperit officium sibi commissum.@# (Ex conc. Arelat., cap. 6.) Si quis episcopus non susceperit officium sibi commissum, hic communione privetur, quoadusque consentiat obedientiae suae commodans. Si vero perrexerit nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro malitia populi, ipse quidem maneat episcopus, clerici vero civitatis communione priventur, quod erudiendis inobedientes populis non fuerint. CAP. XXXIX.-- #De episcopo vacante, qui Ecclesiam vacantem invaserit.@# (Ex conc. Antioch., cap. 16.) Si quis episcopus vacans, in Ecclesiam non habentem episcopum surripiens populos sine concilio integri ordinis irruerit, etiam si populus quem seduxit desideret illum, alienum eum ab Ecclesia esse oportet. Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud cui metropolitanus episcopus interfuerit. CAP. XL.-- #De episcopo qui est ordinatus ad ecclesiam, et non est receptus.@# (Ex conc. Aurelian., cap. 10.) Si quis ordinatus, per contentionem populi, aut pro aliqua ratione, et non pro sua culpa, in parochia quae ei fuerit data receptus non erit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus Ecclesiae in qua convenit sibi nihil praesumat. Sustineat autem quidquid de eo sanctum concilium judicaverit. CAP. XLI.-- #De his qui promoventur ad episcopatum nec recipiuntur.@# (Ex concil. Antioch., cap. 18.) Si quis episcopus ordinatus, ad parochiam minime, cui est electus, accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vetet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam: hic et honoris sit et ministerii particeps, dummodo nihil molestus Ecclesiae rebus existat, ubi ministrare cognoscitur. Quem etiam observare conveniet quidquid synodus perfecta provinciae judicando decreverit. CAP. XLII.-- #Quod auctoritas congregandarum synodorum apostolicae sedi commissa sit privata potestate.@# (Cap. Isidori 8.) Synodorum vero congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate. Nec ullam synodum generalem ratam esse legimus, quae ejus non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec canonica testatur auctoritas, haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti Patres confirmant. CAP. XLIII.-- #Quod bini conventus episcopales singulis annis fieri debeant.@# (Ex decret. Leonis papae ad Rusticum episcopum Narbonen., cap. 37.) De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinaverunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis, quae inter diversos Ecclesiae ordines nasci assolent, judicetur. Ac si forte inter ipsos qui praesunt de majoribus, quod absit, peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine definiri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere: ut si coram positis partibus, nec tuo fuerit resopita judicio, ad nostram cognitionem quidquid illud est, transferatur. CAP. XLIV.-- #De synodis, quo tempore sint habendae.@# (Ex concil. Antioch., cap. 20.) Propter utilitates ecclesiasticas et absolutiones earum rerum quae dubitationem controversiamque recipiunt, optime placuit, ut per singulas quasque provincias bis in anno episcoporum concilia celebrentur. Semel quidem post tertiam septimanam festi Paschalis, ita ut in quarta septimana quae consequitur, id est, medio Pentecostes conveniat synodus, metropolitano comprovinciales episcopos admonente. Secunda vero synodus fiat Idibus Octobris, id est XV die mensis Octobris, quem per Beretheon Graeci nominant. In ipsis autem conciliis
null
63e91f00-30fa-41fd-9f31-2f3db86050bb
latin_170m_raw
null
None
None
None
adsint presbyteri, diaconi, et omnes qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat apud se celebrare concilia, praeter eos quibus metropolitana jura videntur esse commissa. CAP. XLV.-- #De synodo congreganda.@# (Ex concil. Arvernen., cap. 15.) Peractis omnibus quae ad correctionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut omni anno ad peragendam celebritatem concilii in metropolitana sede, tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis conferamus, nec quibuslibet requisitis occasionibus dissentiamus, sed in praeparato die quo indictum fuerit, adunatis in metropolitana sede omnibus provinciae pontificibus, concilium, Deo praesule, celebretur. Quisquis autem episcopum, excepta inevitabili causa, vel necessitate, de peragendo se concilio absentaverit, per unius anni spatium erit communione plectendus. Quod si deinceps absque celebratione concilii, anni unius metas transierit, omnium in communione pontificum ejusdem provinciae sententiam obnoxius retinebit, id est, si nulla sibi impediente principis potestate, vel infirmitate, aut inevitabili causa, sed solius propriae voluntatis libitu sese ad celebrandum concilium non collegerit. CAP. XLVI.-- #De archiepiscopo qui tempore pacis ultra biennium synodum annuntiare neglexerit.@# (Ex conc. Meldensi, cap. 3.) Quod si intra biennium divinitus temporum tranquillitate concessa admonitis comprovincialibus a metropolitano synodus indicta non fuerit, et metropolitanus ipse provocationes tardaverit, anno integro missas facere non praesumat. Quod si evocati et non corporali infirmitate detenti, adesse sua abusione despexerant, simili sententiae subjacebunt. CAP. XLVII.-- #De episcopis ad synodum vocatis, ut venire non contemnant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 40.) Quod non oporteat episcopos ad synodum vocatos omnino contemnere, sed protinus ire et docere, et discere ea quae ad correctionem Ecclesiae, vel reliquarum pertinent rerum. Seipsum vero qui contempserit, accusabit, nisi forte per aegritudinem ire non possit. CAP. LXVIII.-- #Quales epistolae a metropolitano sint fratribus dirigendae.@# (Ex concil. Tarraconensi, cap. 13.) Epistolae tales per fratres a metropolitano sunt dirigendae, ut non solum de cathedralibus Ecclesiae presbyteris, verum etiam de dioecesanis ad concilium trahant, et aliquos de filiis Ecclesiae secularibus secum adducere studeant. CAP. XLIX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Agath., cap. 36.) Si metropolitanus episcopus ad comprovinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos, aut ad ordinationem alicujus fratris, aut ad synodum invitet, postpositis omnibus, excepta gravi infirmitate corporis, aut praeceptione regia, ad constitutam diem adesse non differant. Qui si defuerint, sicut prisca canonum praecepit auctoritas, usque ad proximam synodum charitate fratrum et Ecclesiae communione priventur. CAP. L.-- #De episcopo qui synodo adesse neglexerit.@# (Ex concil. Spalensi, cap. 10.) Si quis autem episcoporum synodo adesse neglexerit, aut coetum fratrum, antequam concilium dissolvatur, crediderit deserendum: alienum se a fratrum communione cognoscat, nec eum recipi liceat, nisi in sequenti synodo fuerit absolutus. CAP. LI.-- #De episcopo qui per aegritudinem ad synodum venire non potuerit.@# (Ex decr. Felicis papae, cap. 11.) Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, suscepturus, salva fidei veritate, quidquid synodus statuerit. CAP. LII.-- #De episcopis ad synodum vocatis, et venire, et missos suos mittere dedignantibus.@# (De synodo apud Althei habita, cap. 10.) Placuit sanctae synodo episcopos qui vocati de Saxonia ad sanctum concilium non venerunt, nec secundum canones sacros missos suos vel vicarios direxerunt, gravi increpatione objurgare, et pro culpa inobedientiae increpare. Unde iterum eos fraterna charitate ad condictum concilium invitamus et vocamus. Quod et si hoc, quod non optamus, pro nihilo duxerint, et venire noluerint, justamque rationem inobedientiae suae reddere detrectaverint, apostolica auctoritate interdicit eis Petrus sancti Petri et papae missus, una cum sancta synodo, missas celebrare, quousque Romam veniant, et coram papa et sancta Ecclesia dignam reddiderint rationem. CAP. LIII.-- #Concilium universale non nisi necessitate faciendum.@# (Ex concil. Africano, cap. 42.) Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus universalis necessitas, sed
null
f3f509e0-e8f2-4b21-b4ba-2992964cdd72
latin_170m_raw
null
None
None
None
quoties exegerint causae communes, id est, si totius Africae undecunque relatae ad hanc sedem fuerint litterae, congregandam esse synodum in ea provincia, ubi opportunitas persuaserit. Causae autem quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur. CAP. LIV.-- #Ut episcopi posteriores se prioribus suis non praeferant.@# (Ex epist. Lucii papae, Occidentalibus missa, cap. 5.) Episcopi vero per singulas provincias observent, ne posteriores se superioribus suis praeferant, nec eis inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant. Sed omnes de communibus eorum causis, consonam sententiam proferant, et determinent, quoniam aliter actae nullas vires habebunt, nec ecclesiasticae reputabuntur. CAP. LV. #Ut episcopi sui ordinis tempus observent, alter alteri honorem praebentes.@# (Ex concil. Cabillonensi, cap. 7.) Item placuit ut, conservato metropolitani episcopi primatu, caeteri episcoporum secundum sui ordinationis tempus, alius alii sedenti deferat locum. CAP. LVI.-- #De episcoporum ordine, ut qui posterius ordinati sunt, prioribus se non audeant anteferre.@# (Ex concil. Africano, cap. 53.) Valentinianus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, et subscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam hoc nos servaturos esse profiteor. Sed illud scimus, inviolatam semper mansisse ecclesiasticam disciplinam, ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus gratanter semper acciperetur. CAP. LVII.-- #De rebus dubiis in conciliis episcoporum emergentibus.@# ( #Ex epist. Bonifacii papae ad episcopos Galliae.@# ) Si inter episcopos ejusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico jure, vel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem judicet. Et si non acquiescat utraque pars judicatis, tunc primas illius regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus, et legibus nostris consentaneum sit, hoc definiat, et nulla pars valeat calculo ejus contradicere. CAP. LVIII.-- #Ut episcopi in synodo residentes, quae ad emendationem vitae pertineant, primum emendent.@# (Ex concil. Arvernensi, cap. 1.) In primis placuit, ut quoties secundum statuta Patrum sancta synodus congregatur, nullus episcoporum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea quae ad emendationem vitae, ad severitatem regulae, ad animae remedia pertinent, finiantur. CAP. LIX.-- #De metropolitano si comprovincialem episcopum in sua causa audire distulerit.@# ( #Ex decr. Alexandri papae.@# ) Si metropolitanus a quocunque comprovinciali episcopo bis fuerit in causa propria appellatus, et eum audire distulerit, in proxima synodo negotii sui habeat licentiam exercendi: et quidquid propter justitiam a comprovincialibus suis fuerit statutum debet custodiri. CAP. LX.-- #Ut episcopi justa judicia semper dijudicent.@# (Ex concil. Remensi, cap. 19.) Ut episcopi et judices judicia discernant, quia sunt quaedam judicio mundi, quaedam judicio Dei reservanda. Scriptum est enim: Nolite judicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo. Et illius memores sint: In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini et vos. CAP. LXI.-- #Ut canonum statuta ab omnibus rite custodiantur, et nullus ea suo sensu dijudicare praesumat.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 11.) Canonum statuta sine praejudicio ab omnibus custodiantur, et nemo in actionibus, vel in judiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur. In exponendis etiam, vel praedicandis divinis Scripturis, sanctorum catholicorum Patrum, et probatissimorum sensum quisque sequatur, in quorum scripturis, ut beatus dicit Hieronymus, fidei veritas non vacillet. CAP. LXII.-- #De dissidentibus episcopis.@# (Ex concil. Carthag, cap. 25.) Dissidentes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet. CAP. LXIII.-- #De inflatione metropolitanorum et fastu, et de episcopis ac reliquis clericis qui laeduntur a metropolitano.@# #(Ex epist. Anicii papae episcopis per Galliam constitutis missa, cap. 4.)@# Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia, vel consilio episcoporum alias causas agere, nisi eas tantum quae ad propriam suam
null
787afcc8-7283-4bab-8aae-e45e32dc1a56
latin_170m_raw
null
None
None
None
pertinent parochiam, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis, eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et caeteri timorem habeant. Si autem propter nimiam longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem ejus causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur. Similiter si aliquis episcoporum metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur. CAP. LXIV.-- #Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet.@# (Ex concil. Carthaginensi, cap. 19.) Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in dioecesi collegam suum. CAP. LXV.-- #Ut nullus metropolitanus absque omnium comprovincialium episcoporum praesentia aliquorum audiat causas.@# (Ex epist. Iginii papae cunctis fidelibus missa, cap. 2.) Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas: quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu eorum omnium ventilatae. Et ipse si fecerit, coerceatur a fratribus. CAP. LXVI.-- #Ut nullus primas vel metropolitanus aliquid agat de Ecclesiis, vel parochiis comprovincialium episcoporum, et de ipsorum causis sine eorum consilio omnium, et nec ipsi aliquid agant sine ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias.@# (Ex epist. Calist. papae episcopis per Galliam constitutis missa, cap. 13.) Nullus autem primas vel metropolitanus dioecesanam Ecclesiam vel parochianum, aut aliquid ejus parochiae, praesumit excommunicare, vel dijudicare aliquid, vel agere absque ejus consilio vel judicio: sed hoc observet, quod ab apostolis ac Patribus et praedecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum: id est, si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de comprovincialium coepiscoporum causis, eorumque ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo damnationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant, juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula. Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochia, super cujusquam dispositione, nisi si vocatus ab eo cujus esse dinoscitur, ut quiddam ibi disponat vel ordinet, au: judicet, si sui gradus honore potiri voluerit. Sin aliter praesumpserit, damnabitur: et non solum ille sed cooperantes, eisque consentientes, quia sicut ordinatio, ita ejus et judicatio, et aliarum rerum dispositio prohibetur. CAP. LXVII.-- #De contentione parochiae.@# (Ex concil. Arvernen., cap. 3.) Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per XXX annos sine aliqua interpellatione possederit, quamvis secundum jus legis ejus videatur esse dioecesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi: sed hoc intra unam parochiam, extra vero nullo modo: ne, dum dioecesis defenditur, provinciarum termini confundantur. CAP. LXVIII.-- #Ut episcopi qui negligunt loca sua a vicinis episcopis, ut se corrigant, admoneantur.@# (Ex concilio Africano, cap. 76.) Item placuit, ut quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant: ita sane, ut si ille ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab haereticis, ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeventam, ut eo modo ejus cura sollicitor vetaretur:
null
4b7c9702-fc3f-4115-8a14-05bd4ec39005
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi intra quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas det judices, vicinus provincia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur, aut tres: aut si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum. CAP. LXIX.-- #De duobus episcopis altercantibus de parochia cujusdam basilicae.@# (Ex concil. Spalensi, cap. 1.) Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum et Honorium Cordubensem episcopos, discussio agitata est, propter parochiam basilicae cujusdam quam horum alter Celtacensem, alter Reginensem asseruit. Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio vendicata est, cujus quamvis vetusta retentione, nullum juris praejudicium adferret: ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus synodalia decreta perlecta sunt, quorum auctoritas praemonet ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet. Ob hoc placuit inter alternas partes inspectionis viros mittendos, ita ut dioecesis possidentis, si tamen basilicam veteribus signis limes provisus monstraverit, Ecclesiae cujus est jus retentionis, sit aeternum dominium. Quod et si limes legitimus eamdem basilicam non concludit, et tamen longi temporis probatur objecta praescriptio, appellatio praesentis episcopi non valebit: quia illi tricennalis objectio silentium imponit. Hoc etiam et saecularium principum edicta praecipiunt, et praesulum Romanorum decrevit auctoritas. Sin vero infra metas tricennalis temporis, extra alienos terminos basilicae injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur. CAP. LXX.-- #De episcopis qui contendunt de parochiis suis.@# (Ex concil. Africano, cap. 75.) Placuit ut quicunque episcopi plebes quas ad suam cathedram aestimant pertinere non ita repetunt, ut causas suas episcopis judicantibus agant: sed alio retinente irruerint, sive nolentibus, sive volentibus plebibus causae suae detrimentum patiantur. Et quicunque jam hoc fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat quem constiterit praetermissis judiciis ecclesiasticis irruisse, nec sibi quisque blandiatur, si a primate ut retineat litteras impetrarit: sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. CAP. LXXI.-- #Ut in altera parochia clericos alterius dioecesis episcopus nullatenus ordinet.@# (Ex concil. Antioche., cap. 22.) Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non adeat, nec ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet, nec ordinationem ibi facere praesumat: nisi forte cum consilio et voluntate episcopi regionis. Si quis autem tale aliquid facere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo. CAP. LXXII.-- #Ut nullo modo de parochia ad aliam episcopus transeat.@# (Ex eodem, cap. 21.) Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam: nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis, nec ab episcopis necessitate compulsus. Maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret, secundum pristinum terminum de hac re constitutum. CAP. LXXIII.-- #De praesumptione alienae dioecesis.@# ( #Ex epist. Bonifacii papae.@# ) Si quis episcopus non rogatus de alia provincia in aliam venerit, praesumptive irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum, et ad ea quae ad illum non pertinent, importunus existat, vacua sint et inania omnia quae ab eo fuerint constituta. Ipse autem digna increpatione excommunicetur, et abominetur a sancto concilio. CAP. LXXIV.-- #Ne episcopus, sua civitate despecta, ambitus causa ad aliam transeat.@# (Ex decret. Leonis papae, cap. 38.) Si quis autem episcopus, civitatis suae mediocritate despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria: ut nec illis praesideat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuram juris sui affectet augeri. CAP. LXXV.-- #Ut ab episcopis aliena parochia
null
bb22c8b5-27aa-4719-97bd-2721a6342ec4
latin_170m_raw
null
None
None
None
minime pervadatur.@# (De canonibus apostol. tit. 14.) Episcopo non licere alienam parochiam propria relicta pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quaevis eum rationabilis causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profecto prospicere. Et hoc non a semetipso pertentet, sed multorum episcoporum judicio et maxima supplicatione perficiat. CAP. LXXVI.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Evaristi papae, fratribus per Aegyptum directa, cap. 4.) Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia, et sicut ei sua est conjuncta sponsa, id est Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiae, unicuique pro portione sua: et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere, et caste custodire, et amare, atque prudenter regere, ita et episcopus debet Ecclesiam suam. Et velut uxor quae sub manu est viri, obedire debet viro suo, eumque amare, et diligere: potius etiam Ecclesia episcopo suo in omnibus obedire, eumque amare, et diligere ut animam suam debet: quia illud fit carnaliter, istud spiritaliter. Et sicut vir non debet adulterare uxorem suam: ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat, ad quam consecratus est, absque inevitabili necessitate aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se ambitus causa conjungat. Et sicut uxori non licet dimittere virum suum, ut alteri, vivente eo, matrimonio se societ, ut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum, aut viro suo debet reconciliari, aut manere innupta: ita Ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut ab eo se segregare, ut alterum eo vivente accipiat: sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum suo vivente accipiat, ut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit, vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam, aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat. CAP. LXXVII.-- #De mutatione episcoporum.@# (Ex epist. Antheri papae episcopis per Boeticam atque Toletanam provinciam constitutis missa, cap. 14.) De mutatione ergo episcoporum unde sanctam sedem apostolicam consulere voluistis, scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cujusquam aut dominatione. Petrus sanctus magister, et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset. Eusebius quoque de quadam parva civitate, apostolica auctoritate translatus est Alexandriam. Similiter Felix de civitate in qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate ad civitatem qui non suo libitu, aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam, aut necessitate, aliorum hortatu, et consilio potiorum transfertur. Nec transfertur de minori civitate ad majorem, qui hoc non ambitu nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci, aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est: quia homo videt in facie, Deus autem in corde. Et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Non ergo mutat sedem, qui non mutat mentem, nec mutat civitatem qui non sua sponte sed consilio et electione aliorum mutatur. Non igitur migrat de civitate ad civitatem, qui non avaritiae causa sponte dimittit suam: sed, ut jam dictum est, aut pulsus a sua, aut necessitate coactus, aut electione, aut exhortatione sacerdotum et populorum translatus est ad alteram civitatem. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes: sic quoties utilitas aut necessitas expoposcerit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent. CAP. LXXVIII.-- #De eadem re.@# ( #Ex canonibus apostol.@# ) Episcopus aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat. Si vero rejecerit, excommunicetur. Sed si perseveraverit, dejiciatur. CAP. LXXIX.-- #Item ex eodem.@# (Ex concil. Sardicensi, cap. 1.) Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo quam perniciosa corruptela
null
6ba4ab3b-0e94-4bbb-970c-64bd978ffa71
latin_170m_raw
null
None
None
None
funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa, pro qua re hoc facere tentat: cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationes agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. Responderunt universi: Placet. CAP. LXXX.-- #De episcopo qui in sua fuerit persecutus Ecclesia, quod ad alium ei sit fugiendum.@# (Ex decre. Calist. papae episcopis per Galliam constitutis missis., cap. 15.) Si quis episcopus fuerit persecutus in sua Ecclesia, fugiendum illi est ad alteram, eique sociandum, dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Si autem utilitatis causa fuerit mutandum, non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus, et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis. CAP. LXXXI.-- #De episcopo qui principalem cathedram suae Ecclesiae negligit.@# (Ex concil. Rothoma., cap. 16.) Ut non liceat episcopo principalem cathedram suae parochiae negligere, et aliam Ecclesiam in sua dioecesi magis frequentare. CAP. LXXXII.-- #De episcopis qui sedes suas negligunt, et in possessionibus suis longe positis diu morantur.@# (Ex concil. Sardicensi, cap. 15.) Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri, qui non in ea civitate resident, in qua videntur episcopi esse constituti, vel certe parvam rem illic habeant: alibi autem idonea praedia habere noscuntur, vel affectionem proximorum quibus indulgeant. Hactenus permitti eis oportet, ut accedant ad possessiones suas, et disponant vel ordinent fructum laboris sui, ut post quatuor dies Dominicos, id est, post tres hebdomadas, si morari necesse est, in suis potius fundis morentur, aut si est proxima civitas in qua est presbyter, ne sine Ecclesia videantur facere diem Dominicum, illuc accedant, ut neque res domesticae per absentiam eorum detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad civitatem in qua episcopus moratur suspicionem jactantiae et ambitionis evadant. Universi dixerunt placere sibi. LXXXIII.-- #Ut episcopus singulis annis parochiam suam circumeat.@# (Ex concil. Spalensi, cap. 4.) Ut singulis annis unusquisque episcopus parochiam suam circumeat, populumque confirmet ac doceat, et ea quae vitanda sunt prohibeat, et ea quae agenda sunt, utiliter agere suadeat. CAP. LXXXIV.-- #De episcopis qui raro aut nunquam per seipsos plebes sibi commissas visitant.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut episcopi qui plebes sibi creditas, aut raro, aut nunquam per seipsos visitant juxta ordinem evangelicum et apostolicum atque ecclesiasticum, cum Dominus Mosi dicat: Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et annunciabis eis ex me, etc., a comprovincialibus episcopis, acrius corripiantur. CAP. LXXXV.-- #Ut episcopi presbyteros suos de ministeriis illorum diligenter discutiant.@# (Ex concil. Braggar., cap. 2.) Placuit nobis atque convenit, ut episcopi per singulas Ecclesias et dioeceses euntes, primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et qualiter quaeque officia in Ecclesia peragant. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias. Sin autem minime, docere debent ignaros. CAP. LXXXVI.-- #Ut episcopus cum paucis suam parochiam circumeat.@# (Ex concil. Toletano, cap. 5.) Cum episcopus suam dioecesim visitat, nulli prae multitudine onerosus existat, nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat. CAP. LXXXVII-- #Si episcopus parochiam suam visitare nequiverit, viros probabilis vitae pro se mittat.@# (Ex eodem cap. 6.) Quod si episcopus, aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus, visitationem dioeceseos explere nequiverit, presbyteros probabilis vitae, aut diaconos mittat, qui redditus basilicarum et reparationes, et ministrantium vitam inquirant. CAP. LXXXVIII.-- #Qualem ministrum episcopus juxta se habere debeat.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 3.) Ut quisque episcopus talem juxta se pro viribus habere decertet
null
bf2e56ea-c168-4569-9822-229517c918e8
latin_170m_raw
null
None
None
None
, qui juxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum Patrum, fide et observatione mandatorum Dei, seu et praedicationis doctrina, presbyteros plebium assidue instruat et informet, ne domus Dei vivi, quae est Ecclesia, sine lucerna verbi divini remaneat. Sed et idem talis existat, quem amor pecuniae non vexet, aut reprehensibilis contemptibilem reddat. Hinc est, quod cum Moses querelam in conspectu Dei poneret, non se posse portare tantum onus quod ei fuerat impositum, audivit a Domino: Congrega mihi LXX viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Quid in Mose, nisi summum sacerdotium? Quid in LXX viris, nisi presbyteros accipimus? Quod autem Dominus aufert de spiritu Mosi, traditque eis, patenter ostendit, quod hi qui ab episcopo in conspectu Dei vocati sunt, ut secum onus populi sustentent, eadem velle, et in partito sibi onere totis viribus cooperari. Hoc enim significat, quod non alium, sed ejusdem Mosi spiritum accipiunt. CAP. LXXXIX.-- #De episcopo ne laicum ponat sibi vicarium.@# (Ex concil. Bragar., cap. 9.) Nova actione didicimus quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos, laicos habere in rebus divinis constitutos oeconomos. Proinde pariter tractantes eligimus, ut unusquisque nostrum secundum Chalcedonensium Patrum decreta, ex proprio clero oeconomum sibi constituat. Indecorum est laicum vicarium esse episcopi, et saeculares in Ecclesia judicare. In uno eodemque officio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Mose: Non arabis in bove simul et asino, quod est, homines diversae professionis in officio uno non sociabis. Unde oportet nos et divinis libris et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui in administrationibus Ecclesiae pontificibus sociantur, discrepare non debeant, nec professione, nec habitu: nec cohaerere et conjungi possunt, quibus et studia et vota diversa sunt. Si quis autem episcopus post haec ecclesiasticam rem ad laicalem procurationem administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernanda crediderit, vere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum, non solum Christo de rebus pauperum judicabitur reus, sed etiam et concilio manebit obnoxius. CAP. XC.-- #Ut in circuitione episcopi omnes, qui sunt in parochia singularum matricum, exceptis infirmis, ad synodum ejus venire debeant@# (Ex concil. Rothom. 13, cap. 11.) Cum episcopus suam dioecesim circuit, archidiaconus vel archipresbyter eum praeire debet uno aut duobus diebus per parochias quas visitaturus est. Et plebe convocata, annuntiare debet proprii pastoris adventum. Et ut omnes, exceptis infirmis, ad ejus synodum die denominata impraetermisse occurrant, et omnimodis ex auctoritate sanctorum canonum praecipere, et minaciter denuntiare debet, quod si quis absque gravi necessitate defuerit, proculdubio a communione Christiana sit repellendus. Deinde accitis secum presbyteris, qui in illo loco servitium debent exhibere episcopo, quidquid de minoribus et levioribus causis corrigere potest, emendare satagat, ut pontifex veniens nequaquam in facilioribus negotiis fatigetur, aut sibi immorari amplius necesse sit ibi, quam expensa sufficiat. Ait enim Dominus ad Mosen, de hujuscemodi cooperatoribus: Ut tecum, inquit, sustentent onus populi, et non tu solus graveris. Et beatus Joannes Baptista adventum Domini praecucurrit praedicando, dicens: Poenitentiam agite, etc. Et item: Parate viam Domino. Siquidem episcopus vicem Christi agere videtur, et ideo cum gaudio, timore, et summa reverentia a plebibus sibi subjectis suscipiendus est: ut illis cum laude dicatur quod Apostolus discipulis dicit: Testimonium, inquit, vobis perhibeo, quod ita suscepistis me sicut angelum Dei, sicut Dominum Jesum. CAP. XCI.-- #Decretalis constitutio Eutychiani papae quid episcopi in synodo quaerere debeant.@# (Ex decr. Eutychian. papae, cap. 9.) Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem, septem ex plebe ipsius parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros, in medium debet evocare. Et, allatis sanctorum pignoribus, unumquemque illorum tali sacramento constringat. CAP. XCII.-- #Jusjurandum synodale.@# ( #Ex eodem decret.@# ) A modo in antea, quidquid nosti, aut
null
90fa7baa-4bb0-4280-9a66-c9963c593b90
latin_170m_raw
null
None
None
None
audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem et rectam Christianitatem, in ista parochia factum sit, aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum, ut ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si scis aut tibi indicatum fuerit synodalem causam esse, et ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut ejus missum cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit: sic te Deus adjuvet et istae sanctorum reliquiae. CAP. XCIII.-- #Juramentum caeterorum.@# ( #Ex eodem.@# ) Istud sacramentum quod iste juravit de synodali causa, quod tu illud ex te ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es, sic te Deus adjuvet, etc. CAP. XCIV.-- #Post datum sacramentum episcopus illos qui juraverunt ita alloquatur.@# ( #Ex eodem.@# ) Videte, fratres, ut Domino reddatis juramenta vestra: non enim homini jurastis, sed Deo creatori vestro. Nos autem, qui ejus ministri sumus, non terrenam substantiam vestram concupiscimus, sed salutem animarum vestrarum requirimus. Cavete ne aliquid abscondatis, et ex alterius peccato vestra fiat damnatio. #Prima interrogatio episcopi aut ejus missi.@# ( #Ex eodem.@# ) Est in hac parochia homicida, qui hominem, aut spontanea voluntate, aut cupiditatis, aut rapacitatis causa, aut casu, aut nolens, aut coactus, aut pro vindicta parentum, aut in bello, aut jussu Domini, aut proprium servum occiderit? #Interrogatio@# 2. Est aliquis parricida, aut fratricida, qui patrem, matrem, sororem, fratrem, avunculum aut aliquem parentum interfecerit? #Interrogatio@# 3. Est aliquis qui presbyterum, aut diaconum, aut aliquem clericorum occiderit, vel aliquo membro detruncaverit? #Interrogatio@# 4. Est aliquis vel aliqua qui infantem proprium oppresserit, vel vestimentorum pondere suffocaverit, et si hoc factum est ante baptismum, aut post baptismum, aut si infans infirmatus per negligentiam parentis absque baptismo obierit? #Interrogatio@# 5. Est aliquis vel aliqua qui alterius partum excusserit, vel si ipsa femina propria voluntate suum partum vel conceptum excusserit, et abortivum fecerit? #Interrogatio@# 6. Est aliqua femina quae in fornicatione concipiens, timens ne manifestaretur, infantem proprium, aut in aquam projecerit, aut in terra occultaverit, quod #morht@# dicunt? #Interrogatio@# 7. Est aliquis qui uxorem suam absque lege, aut certa probatione interfecerit? #Interrogatio@# 8. Est aliqua femina quae virum suum, vel aliquem hominem per herbas venenatas, vel mortiferas potiones interfecerit, vel alium hoc facere docuerit? #Interrogatio@# 9. Est aliquis vel aliqua qui hoc fecerit, vel alium facere docuerit, ut vir non possit generare, aut femina concipere? #Interrogatio@# 10. Est aliquis qui proprium servum extra judicem occiderit, et aliqua femina quae ancillam propriam necaverit, furore zeli inflammata? #Interrogatio@# 11. Est aliquis qui, diabolo impellente, semetipsum occiderit? #Interrogatio@# 12. Est aliquis qui in bello publico homines vulneraverit, et nescit si de illo vulnere aliquis perierit? Et si alicui imputatur quod hominem occiderit, et ipse hoc denegaverit? #Interrogatio@# 13. Est aliquis qui in consilio fuerit ut homo interficeretur, et non fuit in facto, et tamen per ejus consilium et exhortationem interfectus est? #Interrogatio@# 14. Est aliquis qui truncationes manuum, pedum, linguae, et testiculorum fecerit, et oculos alterius eruerit? #Interrogatio@# 15. Est aliquis conjugatus, qui cum alterius uxore adulterium perpetravit, vel uxor cum alterius viro? #Interrogatio@# 16. Est aliquis uxorem habens, qui concubinam simul habuerit ancillam propriam, aut aliam feminam? #Interrogatio@# 17. Est aliquis qui uxorem legitimam dimiserit, et alteri se conjunxerit, et aliam in conjugium acceperit? #Interrogatio@# 18. Est aliqua mulier quae virum proprium dimiserit et alteri se conjunxerit? #Interrogatio@# 19. Sunt aliqui, interveniente repudio, qui ab invicem sint separati, et sic maneant? #Interrogatio@# 20. Est aliquis qui
null
64f9ff3f-8a96-43a2-83ed-b37733f641c4
latin_170m_raw
null
None
None
None
absque consensu uxoris, derelicto legitimo conjugio, in monasterium intraverit? #Interrogatio@# 21. Est aliquis qui suam conjugem quamvis culpabilem sine episcopi judicio reliquerit? #Interrogatio@# 22. Est aliqua mulier quae, conscio viro suo, fornicata fuerit? #Interrogatio@# 23. Est aliquis uxore carens, qui cum alterius conjuge fornicatus fuerit: aut si qua mulier non habens virum cum alterius marito? #Interrogatio@# 24. Est aliquis non habens uxorem, qui cum femina quae virum non habet fornicatus fuerit? #Interrogatio@# 25. Est aliqua laica virgo, quae moechata fuerit cum adolescente? #Interrogatio@# 26. Est aliquis qui desponsatam puellam non duxerit, et fidem sponsaliorum fregerit? #Interrogatio@# 27. Est aliquis qui alterius sponsam rapuerit, et sibi sociaverit? #Interrogatio@# 28. Est aliquis qui quamcunque feminam, virginem, aut viduam per raptum traxerit, et sociaverit sibi in matrimonium: et si aliqui sunt, qui in hoc consentientes et adjuvantes fuerint? #Interrogatio@# 29. Est aliquis qui, cum Judaea, vel, si Judaeus vel paganus, cum aliqua Christiana moechatus fuerit? #Interrogatio@# 30. Est aliquis qui, sanctimonialem, vel viduam Deo sacratam rapuerit, et in conjugium sumpserit, vel ipsis consentientibus cum eis fornicatus fuerit? #Interrogatio@# 31. Est aliquis qui vivente marito, conjugem illius adulterasse accusatur, et eo in proximo defuncto eamdem sumpsisse dinoscitur? #Interrogatio@# 32. Est aliqua mulier quae dicat quod vir ejus non possit cum ea coire, et ob hanc causam dissidium quaerit, et alium virum velit accipere? #Interrogatio@# 33. Est aliquis qui cum commatre spiritali moechatus fuerit, vel eam in matrimonium acceperit, similiterque cum filiola quam ex sacro fonte susceperit, aut ante episcopum tenuit? #Interrogatio@# 34. Est aliquis qui propinquam et consanguineam suam in matrimonium accepit, aut cum ea fornicatus est? #Interrogatio@# 35. Est aliquis qui irrationabiliter, id est, contra naturam cum masculis, et mutis misceatur animalibus? #Interrogatio@# 36. Est aliqua mulier quae lenocinium fecerit? #Interrogatio@# 37. Est aliquis qui in sua domo consentit cum propriis ancillis, vel genitiariis suis adulteria perpetrari? #Interrogatio@# 38. Interrogandum si aliquis fur, aut sacrilegus sit in eadem plebe, qui ecclesias Dei infregerit, vel aliquid de ecclesia furatus sit, aut publice rapuerit, vel latenter surripuerit: aut si aliquis rapax, et raptor, et damnator Ecclesiae Dei est? #Interrogatio@# 39. Interrogandum si aliquis perjurus sit, aut si sciens, et pro cupiditate terrena pejeraverit: et si nesciens, aut si coactus jussu senioris, aut pro membris, aut pro vita redimenda: aut si aliquis scienter non solum pejeraverit, sed etiam alios in perjurium duxerit? #Interrogatio@# 40. Interrogandum si aliquis scienter contra aliquem falsum testimonium protulerit, et quale damnum aliquis per hanc testificationem habuerit? #Interrogatio@# 41. Interrogandum si aliquis hominem liberum aut servum alterius, aut peregrinum, aut adventitium furatus fuerit, aut eum blandientem seduxerit et vendiderit, et extra patriam in captivitatem duxerit: aut si aliquis Judaeo vel pagano Christianum mancipium vendiderit, aut si ipsi Judaei Christiana mancipia in suo servitio habeant, vel vendant? #Interrogatio@# 42. Interrogandum si aliquis sit magus, ariolus, aut incantator, divinus, aut sortilegus: vel si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides faciat, aut ibi candelam seu quodlibet munus deferat, veluti ibi quoddam numen sit, quod bonum, aut malum possit inferre? #Interrogatio@# 43. Perscrutandum si aliquis subulcus, vel bubulcus, sive venator, vel caeteri hujusmodi diabolica carmina dicat super panem, aut super herbas, aut super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio, aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet a peste et clade, et alterius perdat? #Interrogatio@# 44. Perquirendum si aliqua foemina sit, quae per quaedam maleficia, et incantationes, mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum, aut
null
24007bef-662d-4d16-8c60-17fe6318aa41
latin_170m_raw
null
None
None
None
damnet, aut surripiat? Et si aliqua est quae se dicat cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio annumeratam esse? #Interrogatio@# 45. Interrogandum si aliquis sanguinem morticinum, aut dilaceratum a bestia comederit? #Interrogatio@# 46. Est aliquis qui juravit quod Deo contrarium est, ut fratri nunquam reconcilietur, quod est peccatum usque ad mortem? #Interrogatio@# 47. Est aliquis qui bibit de liquore in quo mustela, vel mus, sive aliquod immundum animal necatum est? #Interrogatio@# 48. Est aliquis qui jejunium quadragesimale, vel quatuor temporum, sive Letaniae majoris, vel Rogationum, sive indictum ab episcopo jejunium pro quacunque plaga, non observaverit? #Interrogatio@# 49. Est aliquis qui bibit, aut manducavit, aut portavit super se quo existimaverat se Dei judicium pervertere posse? #Interrogatio@# 50. Est aliquis qui in Kalend. Januarii aliquid fecerat, quod a paganis inventum est, et dies observavit, et lunam, et menses, et horum effectiva potentia aliquid speraverat in melius, aut in deterius posse converti? #Interrogatio@# 51. Est aliquis quodcunque opus inchoans, qui aliquid dixerat, aut quacunque magica arte aliud fecit, nisi ut Apostolus docet, omnia in nomine Domini facienda? Neque enim daemones in nostrum adjutorium debemus invocare, sed Deum, in collectione similiter herbarum medicinalium, symbolum et orationem Dominicam dicere oportet, et nihil aliud? #Interrogatio@# 52. Quaerendum etiam si mulieres in lanificiis suis, vel inordiendis telis aliquid dicant, aut observent, nisi, ut supra dictum est, omnia in nomine Domini? #Interrogatio@# 53. Est aliquis qui oblationes, id est, eleemosynam parentum defunctorum injuste retineat? #Interrogatio@# 54. Est aliquis qui supra mortuum nocturnis horis carmina diabolica cantaret, et biberet, et manducaret ibi, quasi de ejus morte gratularetur, et si alibi mortui in vigiliis nocturnis, nisi in Ecclesia custodiantur? #Interrogatio@# 55. Est aliquis qui non communicet, vel tribus temporibus in anno, id est, in Pascha, Pentecoste, et Natali Domini, nisi pro mortiferis criminibus, et episcopi vel sacerdotum judicio, a communione fuerit remotus? #Interrogatio@# 56. Est aliquis qui in die Dominica, vel in praecipuis festivitatibus, quidquam operis faciat: et si ad Matutinas et ad Missam, et ad Vesperas, his diebus impraetermisse omnes occurrant? #Interrogatio@# 57. Est aliquis excommunicatus, qui pro nihilo duxerit excommunicationem: et si aliquis cum excommunicato communicaverit? #Interrogatio@# 58. Est aliquis qui modum poenitentiae sibi injunctura non custodierit? #Interrogatio@# 59. Est aliquis qui patrem aut matrem inhonaraverit, aut percusserit, aut maledixerit? #Interrogatio@# 60. Est aliquis qui vomitum post acceptam Eucharistiam per ebrietatem fecerit? #Interrogatio@# 61. Est aliquis qui suam decimationem Deo et sanctis ejus retraxerit? #Interrogatio@# 62. Est aliquis tam perversus et Deo alienus, ut saltem Dominica die ad ecclesiam non venerit? #Interrogatio@# 63. Si porcarii, et alii pastores Dominica die ad ecclesiam non veniant, et Missas non audiunt, similiter in aliis festivitatibus? #Interrogatio@# 64. Est aliquis qui ad confessionem non veniret, vel una vice in anno, id est, in capite Quadragesimae, et poenitentiam pro peccatis suis non susciperet? #Interrogatio@# 65. Est aliquis qui assiduam ebrietatem sectetur, Apostolo dicente: Neque enim ebriosi regnum Dei possidebunt? #Interrogatio@# 66. Est aliquis qui contempto suo presbytero, in aliam parochiam iret ad ecclesiam, et ibi communicaret, et suam decimam daret? #Interrogatio@# 67. Inquirendum de mendicis qui per parochiam discurrunt: et si unusquisque pauperem de familia sua pascat? #Interrogatio@# 68. Interrogandum si in unaquaque plebe decani sint per villas constituti, viri veraces et Dominum timentes, qui caeteros admoneant ut ad ecclesiam pergant, ad Matutinas, ad Missam, et ad Vesperam, et nihil operis in diebus festis faciant: et si horum quisquam transgressus fuerit, statim presbytero annuntient, similiter de luxuria, et omni opere pravo? #Interrogatio@# 69. Est aliquis qui bannum
null
e2750c02-b390-42cd-980f-0944d4669452
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopi, aut presbyteri sui, et excommunicationem parvipendit? #Interrogatio@# 70. Perquirendum si parochiani presbytero suo debitum honorem impendant, aut si est aliquis qui eum verbo, vel facto inhonoraret, et ejus monita sperneret? #Interrogatio@# 71. Est aliquis qui peregrino, aut viatori hospitium contradixerit? #Interrogatio@# 72. Inquirendum est quas festivitates colant? #Interrogatio@# 73. Interrogandum si patrini filiolis suis Symbolum et Orationem Dominicam insinuent, aut insinuari faciant? #Interrogatio@# 74. Perquirendum si IIII aut V vel plures interfecerint hominem? #Interrogatio@# 75. Est aliquis qui contradicit episcopo aut ejus ministris, ne coloni aut servi pro commissis criminibus virgis nudi caedantur? #Interrogatio@# 76. Interrogandum si aliquis peregrinum, qui de sua patria propter paganorum infestationem, vel persecutionem fugit, hac de causa quia in domo ejus mansit, et diebus aut annis loco mercenarii illi servivit, pro proprio servo velit habere, et vendere, aut dare alicui praesumat? #Interrogatio@# 77. Est aliquis qui injusta mensura suam annonam, aut vinum vendat, cum Dominus dicat: Aequas sit tibi modius, et aequus sextarius? #Interrogatio@# 78. Denunciandum etiam quam magnum piaculum sit usuras exigere, et de alieno fenore velle ditescere, et quod sacri canones tales ab Ecclesia ejici praecipiant. #Interrogatio@# 79. Est aliquis qui propter cupiditatem Judaeum vel paganum interfecerit? #Interrogatio@# 80. Est aliquis insaniens qui aliquem hominem occiderit? #Interrogatio@# 81. Est aliquis qui arborem succideret, et dum operi necessario insisteret, aliquis subtus arborem deveniens, improvise opprimeretur? #Interrogatio@# 82. Est aliquis qui conjurationes et conspirationes sectaretur? #Interrogatio@# 83. Est aliquis qui ecclesiam aut clericum fatigare praesumpserit? #Interrogatio@# 84. Inquirendum de refugis et perfidis clericis et laicis. #Interrogatio@# 85. Percontandum de confratriis et fraternitatum societatibus qualiter in parochia agantur. #Interrogatio@# 86. Interrogandum si cantica turpia et risum moventia aliquis circa ecclesiam cantare praesumat. #Interrogatio@# 87. Perquirendum si aliquis ecclesiam intrans, fabulis vacare consuevit, et non diligenter auscultat divina eloquia, et si antequam Missa finiatur, de ecclesia exierit? #Interrogatio@# 88. Interrogandum si oblationem, id est panem et vinum, viri et feminae ad Missas offerant, et si non viri conjuges offerant, pro se suisque omnibus ut in canone continetur? CAP. XCV.-- #Ut episcopi libros gentilium non legant.@# (Ex concili. Carthag., cap. 16.) Ut episcopi libros gentilium non legant: haereticorum autem pro necessitate et tempore. CAP. XCVI.-- #Ut episcopi, prout vulgus intelligere possit secundum proprietatem communis linguae illorum praedicationem temperent.@# (Ex concil. Remensi, cap. 11.) Ut episcopi Sermones et Homelias sanctorum Patrum, prout omnes intelligere possint, secundum proprietatem communis linguae praedicare studeant. CAP. XCXVII.-- #Reprehensio episcopi in pulpito paganos libros exponentis, eo quod cum Jovis laudibus Christi laudes non conveniant.@# (Ex reg. ad Desiderium episc. Galliae, cap. 84.) Cum multa nobis bona de vestris fuissent studiis nunciata, ita cordi nostro est nata laetitia, ut negare ea quae sibi fraternitas vestra concedenda poposcerat, minime pateremur. Sed post hoc pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam Grammaticam, et illa difficiliora quibusdam exponere. Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementer aspernati, ut ea quae prius dicta fuerunt, in gemitum et tristitiam verteremus: quia in uno ore cum Jovis laudibus, Christi laudes esse non possunt. Et quam grave nefandumque sit episcopis canere, quod nec laico religioso conveniat. Et quamvis dilectissimus filius noster Candidus presbyter postmodum veniens, hac de re subtiliter requisitus negaverit, atque vos conatus fuerit excusare: de nostro tamen adhuc animo non recessit: quia quantum exsecrabile est hoc de sacerdote enarrari, tanto utrum ita necesse sit districta et veraci oportet satisfactione cognosci. Unde si post hoc evidenter haec quae ad nos perlata sunt falsa esse claruerint, neque vos nugis et saecularibus litteris studere constiterit, et Deo nostro gratias agamus, qui cor vestrum maculari blasphemis nefandorum laudibus non permisit, et de concedendis quae poscitis securi jam
null
d49b1428-3041-4684-ba26-ace761673279
latin_170m_raw
null
None
None
None
et sine aliqua dubitatione tractemus. CAP. XCVIII.-- #Quantum discrimen immineat pastoribus qui veritatem Christi praedicare negligunt.@# (Ex decr. Marci papae, Aegyptiorum episcopis missis, cap. 3.) Vae enim erit nobis, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus. Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit? CAP. XCIX.-- #Quod episcopum oporteat sine intermissione Ecclesiam suam docere et amare.@# (Cap. Evaristi papae V, omnibus per Aegyptum fratribus missum.) Episcopum vero oportet opportune et importune atque sine intermissione Ecclesiam suam docere eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat, ut salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere, ut legatum Dei et praeconem veritatis, quia, testante Veritate, quodcunque ligaverit super terram, erit ligatum et in coelo, et quodcunque solverit super terram, erit solutum et in coelis. CAP. C.-- #De ignorantia omnibus, maxime sacerdotibus, vitanda.@# (Ex concil. Toletano 5, cap. 25.) Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sancta Scriptura admonet, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: Intende lectioni, exhortationi. Doctores semper se permanere in his sciant. Igitur sacerdotes Scripturas sanctas et canones meditentur, ut omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia, quam operum disciplina. CAP. CI.-- #Ut episcopus dissidentes concordare compellat.@# (Ex concil. Cartha., cap. 26.) Studendum episcopo ut dissidentes fratres, sive clericos, sive laicos, ad pacem magis quam ad judicium hortetur. CAP. CII.-- #Ut in die Dominica rerum dijudicationes non fiant.@# (Ex concil. Spalensi., cap. 2.) Ut nullus episcopus, vel infra positus, die Dominica causas judicare praesumat. CAP. CIII.-- #De domestica et interiori conversatione episcoporum.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Decrevit sancta synodus domesticam et interiorem episcopi conversationem totius reprehensionis atque suspicionis impenetrabilem fieri debere, ut juxta Apostolum provideamus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Oportet igitur ut cubiculo episcopi et secretioribus quibuslibet obsequiis sincerae opinionis sacerdotes et clerici assistant, qui vigilantem, orantem, sacra eloquia scrutantem, episcopum suum jugiter attendant, ejusque sanctae conversationis testes, imitatores, et ad Dei gloriam praedicationis existant. CAP. CIV.-- #Ut episcopus quasi hospes se continere debeat.@# ( #Ex dictis August.@# ) Episcopus quasi hospes fieri debet, et privatam domum non habeat, sed quasi hospes esse debet, ut Christus ait: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. CAP. CV.-- #Ut episcopi frequenter Missas celebrent.@# (Ex concil. Arausico, cap. 3.) Statuimus, ut non tantum Dominicis diebus, et praecipuis festivitatibus episcopi Missas celebrent, sed cum possibile fuerit, quotidiana quoque sacrificia frequentent, nec fastidiant. CAP. CVI.-- #Ne episcopus pretio corruptus alterius clericum ordinare praesumat.@# (Ex concil. Hannerensi, cap. 1.) Omnibus ministris ecclesiasticae dignitatis interdicimus, ut nullus quocunque munere aut favore corruptus, clericum alterius parochiae latenter ac furtive ad ordinationem subintroducere praesumat. Quod si fecerit, juxta Chalcedonense decretum, is qui mediator exstitit, si clericus est, proprio gradu decidat, si laicus aut monachus, anathematizetur. CAP. VII.-- #Ut episcopus clericos alterius parochiae nullatenus ordinet.@# (Ex concil. Parisiensi, cap. 32.) Episcopus non constituat presbyteros aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte cum consilio et voluntate ipsius. Si quis autem tale aliquid agere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo. CAP. CVIII.-- #Ut nullus episcopus in alterius episcopi parochia ad promotionem ministerii accedere praesumat.@# (Ex
null
b8734a3f-ec70-42b3-ac96-9c5456200253
latin_170m_raw
null
None
None
None
concil. Antioch., cap. 13.) Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli, nisi litteris tam Metropolitani, quam caeterorum, qui cum eo sunt, episcoporum rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinationis accedat. Si vero, nullo vocante, inordinato more deproperet super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis negotiis ad eum non pertinentibus componendis: irrita quidem quae ab eo geruntur existant. Ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio. CAP. CIX.-- #Ne episcopus alterius Ecclesiae clericum audacter invadere attentet.@# (Ex concil. Nicaeno, cap. 16.) Si quis episcopus clericum ad alium pertinentem audacter invadere, et in sua Ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo a quo discessit, is qui regulae mancipatur, ordinatio hujusmodi irrita comprobetur. CAP. CX.-- #De non praesumendis illicitis ordinationibus.@# (Ex epist. Simplicii pap. missa Equitio Florentio, et Seve. epist., cap. 1.) Relatio nos vestrae dilectionis instruxit, et gestorum series plenius intimavit, Gaudentium Offiniensis Ecclesiae sacerdotem contra statuta canonum ac nostra praecepta ordinationes illicitas perpetrasse. Quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem. Scripsimus enim ad Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut, si necesse fuerit, ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis, hoc fungatur officio quo ille abusus esse convictus est: ita ut hi qui illicite ab eodem sunt provecti, ab Ecclesiasticis ministeriis remoti sint. CAP. CXI.-- #De episcopo caeco qui, per presbyterum suum, presbyterum et diaconos duos ordinaverat.@# (Ex concil. Bragga., cap. 5.) Ad cognitionem nostri examinis Gabrensis diaconi relatu pervenit de quibusdam ipsius Ecclesiae clericis, quorum dum unus ad presbyterii, duo ad Levitarum ministerium consecrarentur, episcopus autem eorum oculorum dolore detentus, fertur manum suam super hos tantum posuisse, et presbyterum quemdam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse. Qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset mortis vocatione praeventus: sed quia jam ille examini divino relictus est, humano judicio accusari non potest: hi qui supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius eulogium perceperunt, ne sibi licentiam talis usurpatio faciat, decrevimus ut gradum sacerdotis vel Levitici ordinis, quem perverse adepti sunt, depositi aequo judicio abutantur. Tales enim, merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti. CAP. CXII.-- #Quod non oporteat episcopum per pecuniam quempiam ordinare.@# (Ex concil. Chalced., cap. 2.) Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit Spiritus sancti gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecuniam episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero: proprii gradus periculo subjacebit: et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione proficiet, sed alienus sit a dignitate. Si quis vero mediator datis vel acceptis exstiterit: si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat: si vero monachus, aut laicus, anathematizetur. CAP. CXIII.-- #Quod munus etiam sit a lingua vitandum.@# ( #Ex dictis Gregorii papae.@# ) Sunt nonnulli qui nummorum quidem praemia ex ordinatione non accipiunt, tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur. Hi nimirum quod gratis accipiunt, gratis non tribuunt: quia favoris nummum de impenso officio sanctitatis expetunt. Unde cum virum justum describeret Isaias, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere: quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus ab obsequio, est subjectio indebite impensa. Munus a manu, pecunia est. Munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum ullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. CAP. CXIV.-- #Ut non valeat sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia firmetur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 23.) Irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum suorum praesentia confirmetur. CAP. CXV.-- #Ut episcopus secundum reditum Ecclesiarum numerum clericorum faciat.@# (Ex
null
6bb47307-2d67-49f8-928f-9eda2950548d
latin_170m_raw
null
None
None
None
concil. Spalensi, cap. 1.) Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum, vel redditum Ecclesiarum numerus moderetur. CAP. CXVI.-- #De episcopis peregrinis.@# (Ex concil. Arelatensi, cap. 20.) De episcopis peregrinis qui in urbem solent venire, quos veraciter episcopos scimus esse, placuit eis locum dari ut offerant. CAP. CXVII.-- #Ut levitate vagantes episcopi, ad propria redire compellantur.@# (Ex regist. Gregor. papae, ad Siagrium episcopum Augustodun., cap. 122.) Cum sacerdotis dignitas aliis videatur dignitatibus eminere, ita quisquis ea ornatus est, cunctis se imitandum debet ostendere, ut exemplo sui nulli nocere, sed vitam potius valeat componere subjectorum. Nam si actus dissentiat a nomine, quanto pontificatus ipse plus erigit, tanto magis abdicit. Itaque Menatem quendam episcopum, qui illuc de dioeceseos nostrae ordinatione profectus est, in tanta se levitate didicimus exhibere, ut et nobis de eo major sit verecundia, et illi episcopatus nomen non sit in honore, sed onere. Quod quia pudori nobis est, de eo illa cognoscere, quae in aliarum provinciarum omnino reprehendimus sacerdotibus, fraternitas vestra eum illic immorari amplius non permittat, sed ad nos quantocius reverti compellat. Ac magis inventa per omnia occasione transmittat, ut sub ea qua dignum est observantia refrenatus, saeculares mores ad sacerdotalem studeat convertere dignitatem. Nam satis noxium atque perniciosum est, ut imitatione ipsius, qui aedificari si debuerant destruantur. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda, ut resecari debeant, non concurrit. Quia vero quidam Theodorus episcopus de dioecesi reverendissimi fratris nostri Constantii Mediolanensis Ecclesiae episcopi, disciplinam, ut dicitur, evitans, illuc venisse firmatur: hortamur ut et isto diligentius requisito, ad episcopum suum vestra fraternitas retransmittat. Et quia, sicut legitur, qui abjicit disciplinam infelix est, nulla eum illic excusatione patiamini retinere, quatenus et hi, qui levitatis eorum vitio possunt decipi, liberentur, et de ipsis habere mercedem, ne in hac stultitia pereant, valeatis. CAP. CXVIII.-- #Quandiu episcopus in aliena civitate remoretur.@# (Ex concil. Sardinensi, cap. 14.) Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut ex aliqua civitate cum advenerit ad aliam civitatem, et ambitioni magis quam devotioni sermonem, voluerit in aliena civitate multo tempore residere: forte enim evenit episcopum loci non esse tam instructum, neque tam doctum: is vero qui advenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam, ita ut ex hac occasione non dubitet relinquere adsignatam sibi Ecclesiam, et transeat ad alienam. Definite ergo tempora: quia et non recipi episcopum, inhumanum est, et si diutius resideat, perniciosum est. Nemini autem superiori concilio fratres nostros constituisse, ut si quis laicus in ea, in qua commoratur, civitate, quatuor Dominicos dies, id est, per tres septimanas non celebrasset conventum, communione privaretur. Si haec circa laicos constituta sunt, multo magis episcopum nec licet, nec decet, si nulla sit tam gravis necessitas quae detineat, ut amplius a suprascripto tempore absens sit ab Ecclesia sua. Universi dixerunt placere sibi. CAP. CXIX.-- #De suscipiendis episcopis qui persecutionem patiuntur.@# (Ex eodem, cap. 22.) Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio, etiam hoc placuit, ut si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus, pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari, quandiu aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit: Quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi; etiam et larga benevolentia et humanitas ei est exhibenda. Omnis synodus dixit: Universa quae constituta sunt catholica Ecclesia in universo orbe diffusa custodiet. Et subscripserunt qui convenerant. CAP. CXX.-- #De illis qui se dicunt esse episcopos.@# (Ex concil. Remensi, cap. 43.) Sunt in quibusdam locis scotti et alii erronei qui se dicunt episcopos esse, et multos negligentes, absque licentia dominorum suorum sive magistrorum, presbyteros et diaconos ordinent.
null
fe580e80-adc0-444a-8dcd-70d90ca86b68
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quorum ordinationem, quia plerumque in Simoniacam incidit haeresim, et multis erroribus subjacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus. CAP. CXXI.-- #Qualiter peregrini episcopi recipiantur.@# (Ex regul. Gregorii pap. universis episcopis per Illyricum, cap. 42.) Jovinus excellentissimus vir filius noster per Illyricum scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, ad se sacris apicibus destinatis jussum fuisse episcopos quos e propriis locis hostilitatis furor expulerat, ad eos episcopos qui nunc quoque in locis propriis degunt, pro sustentatione ac stipendiis praesentis vitae esse jungendos. Et licet ad hoc fraternitatem vestram jussio principalis admoneat, habemus tamen majus horum mandatum aeterni principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed ipsos etiam quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium diligamus. Oportet ergo vos ad hanc rem et coelesti primitus principi obedientes existere, et imperialibus etiam jussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos et captivitatis et diversarum necessitatum angustiae comprimunt, debeatis consolandos conveniendosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitatem, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientia debeant alimenta percipere. Sic enim et proximum in Deo et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen eos vestris solatiis contineri summopere hortamur. CAP. CXXII.-- #De episcopis vel presbyteris ignotis, ut ante probationem synodalem ministrare non permittantur.@# (Ex concil. Rotoma., cap. 8.) Statuimus, secundum canonicam cautelam, omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros, ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admittere. CAP. CXXIII.-- #Ut episcopus, hostilitate expulsus, ad aliam vacantem transeat Ecclesiam.@# (Ex regu. S. Grego. ad Agnellum epis., cap. 135.) Pastoralis officii cura nos admonet destitutis Ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem Dominicum pastorali debeant sollicitudine gubernare. Propterea te Joannem ab hostibus captivitate Lisitanae civitatis episcopum, in Squillicina Ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas, et licet a tua, hoste imminente, depulsus sis, aliam quae pastore vacat debeas Ecclesiam gubernare: ita tamen ut, si civitatem illam ab hostibus liberam effici, et Domino protegente ad priorem statum contigerit revocari, in eam in qua et prius ordinatus es Ecclesiam revertaris. Sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac in qua et a nobis incardinatus es debeas Ecclesia permanere. CAP. CXXIV.-- #De episcopis, quod omnes homines eis jure obedire debeant.@# (Ex decret. Clementis papae, cap. 15). Omnes principes terrae et cunctos homines episcopis obedire, et capita sua submittere, eorumque auditores existere praecipiebat, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis Dei monstrarentur, ne de eis dicatur: Confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te et erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos: erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te. Omnes ergo qui eis contraeunt, ita damnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat: et nisi converterentur, a liminibus Ecclesiae alienos esse praecipiebat. CAP. CXXV.-- #Quod episcopi claves sint Ecclesiae, et habeant potestatem claudere coelum et aperire portas ejus.@# (Ex eodem cap. 37.) Sanctam ergo Ecclesiam immaculatam omnes servare debere evangelizabat, cujus claves episcopos esse dicebat. Ipsi enim habent potestatem claudere coelum et aperire portas ejus, quia claves coeli facti sunt. Amovere autem eos neminem debere docebat, quia oculi Domini sunt, et qui eos tangit, tangit pupillam oculi ejus. Et quanta poena dignus sit qui eos scandalizat, ipsum Dominum docuisse dicebat, ubi ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. CAP. CXXVI.-- #Quod episcopos Dominus ad glorificandum se elegerit, et quod omnes principes terrae eis obedire oporteat, et capita sua submittere.@# (Ex eodem cap. 29.) Ad glorificandum se, et divina mandata seminanda et evangelizanda episcopos Dominus elegit, et ut non prohibeantur, aut perturbentur aiebat
null
1c4f9d9b-bb1d-42ff-acb5-d0154ad3db2c
latin_170m_raw
null
None
None
None
: Quoniam qui eos laedit, eum laedit cujus legatione funguntur. Praedicare eos assidue, et mandata Domini sine intermissione annuntiare rogabat. Opera eorum bona coram hominibus monstrare, et conscientiam bonam coram Deo habere insinuabat. CAP. CXXVII.-- #De episcopis, quod se invicem diligere debeant.@# (Ex eodem cap. 30.) Episcopos ergo vicem apostolorum gerere Dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat: et si quis aliquem ex his scandalizaret, gravissimam sibi poenam inferri debere praedicabat. Cunctos se invicem diligere et adjuvare debere, et nemmem ab adjutorio fratris se subtrahere instruebat. CAP. CXXVIII.-- #Ut episcopus episcopum alium non conculcet.@# (Ex concil. Arelatensi, cap. 13.) Ut nullus episcopus alium episcoporum conculcet, eumque calumniari vel injuriari praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subjacebit. CAP. CXXIX.-- #De episcopis qui se a fratrum adjutorio subtraxerint.@# #(Ex decr. Alexandri pap. cap. 30 omnibus episcopis missis.)@# Qui autem ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos esse probabitur. Ecce, inquit Propheta, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. » Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, et, quod deterius est, fratribus insidias praeparant, aut laqueos ponunt. Item post pauca: Nos ergo qui discipuli Domini et dici et esse cupimus, portare crucem Domini, et compati fratribus debemus, et non quascunque eis insidias aut foveas praeparare: quia talionem meretur qui fratribus foveam parat. Nolite errare, fratres, quia Deus non irridetur. Hujus rei gratia vobis Dominus commisit Ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis, et cunctis oppressis opem ferre non negligatis. Unde et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: Haec dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressos de manu calumniantis, ne forte egrediatur quasi ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat. Vos ergo qui in summa specula a Domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet, qui in fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis. CAP. CXXX.-- #De episcopis qui se quasi canino dente invicem corroserint.@# (Ex eisdem ad eosdem, cap. 18.) Si vero, quod absit! discordes fueritis, et canino dente vos derodere coeperitis, non solum eos non superabitis, sed et vobis ipsi nocebitis, atque ab eis superabimini, et nocenter forte peribitis. CAP. CXXXI.-- #De episcopis qui fratribus nocere desiderant.@# ( #Ex decr. Bonifacii papae.@# ) Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo est: ita omnis qui odit proximum, ex diabolo est. Dilectione enim sola discernitur quis, ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non facit justitiam, ex Deo non est, et non diligit fratrem suum. Quoniam haec est annuntiatio quam ab initio audistis, ut diligatis alterutrum. Et post paululum: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida probabiliter esse declaratur qui a fraterna societate dividitur. Nam et si manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia immitis est ad nocendum, jam a Deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur. Cum igitur his praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordet, dicens: Sol non occidat super iracundiam vestram; et: Nolite locum dare diabolo, relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporum ad bonum charitatis reclinet. Quippe in quorum cordibus ita sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiqui canonis definitionem, nullo modo recipiendas esse censemus. Personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut, antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat: sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum, alio
null
5b88a6a8-6495-4c1c-b0de-65e83778a294
latin_170m_raw
null
None
None
None
contemnente, ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore jam pacificus intra Ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur: sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in iram expendit, geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat. CAP. CXXXII.-- #Ut nullus de episcopo suo querelam faciat, nisi prius eum de eadem saepe interpellet.@# (Ex decr. Alexandri papae, omnibus orthodoxis missis, cap. 2.) Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae quamlibet querelam habere justam crediderit, non prius primates aut alios adeat judices, quam ipsos a quibus se laesum aestimat conveniat familiariter: non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam justitiam accipiat, aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur, tanquam apostolorum aliorumque Patrum contemptor. CAP. CXXXIII.-- #Ut episcopi a solo Domino sint dijudicandi.@# (Ex decr. Clementis pap., cap. 38.) Episcopos autem a solo Domino judicandos aut removendos, et non ab aliis esse dicebat: quia sui sunt, non alterius. Et quis est qui alterius judicet servum? Nam si ista non patiuntur homines, nec Deus deorum, et Dominus dominantium haec ullatenus patitur. Unde et per prophetas sibi testes esse dicebat, per quos Dominus loquitur, dicens: Ecce excoxi te, sed non quasi argentum: elegi te in camino paupertatis. Propter me, propter me faciam ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. CAP. CXXXIV.-- #Nimis timendum et praevidendum ne offendantur episcopi.@# (Cap. Evaristi pap. VI omnibus per Aegyptum fratribus missum.) Nimis timenda est, fratres, haec sententia, et praevidendum vobis ne offendatis eos qui tantam a Domino potestatem habent. Et ideo potius obaudiendi, diligendi, et summopere sunt venerandi, et non detrahendi, vel lacerandi aut ejiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus scribimus, fratres, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum sed bonum exemplum relinquatis, quoniam injuria episcoporum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur. CAP. CXXXV.-- #De episcopis qui ab omnibus suis criminantur, ut eorum criminatio non recipiatur.@# (Ex epist. Calist. papae, cap. 1.) Callistus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romanae, Benedicto fratri et coepiscopo, salutem in Christo. Criminationes vero contra doctorem nemo suscipiat: quia non oportet filios patres reprehendere, nec servos dominos lacerare. Filii ergo sunt doctorum omnes quos instruunt: et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spiritales. Non enim bene vivunt qui non recte credunt, aut patres reprehendunt, vel detrahunt suis. Doctores ergo, qui et patres vocantur, magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint. Nullus ergo doctorum per scripta accusetur, nec nisi fideli et legitimo, qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat, accusatori respondeat. Quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi respondeat juxta stultitiam suam, dicente Scriptura: Non respondeas stulto juxta stultitiam suam. Non bene vivit qui non recte credit. Nihil mali vult qui fidelis est. Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Fidelis homo semper fideliter agit, et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quaerit. Infidelis vero homo mortuus est in corpore vivente. Econtra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum. Doctorem enim catholicum, et praecipue Domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet machinatione aut cupiditate violari, dicente Scriptura sancta: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua averteris. CAP. CXXXVI.-- #Episcopos a suis ovibus non reprehendendos, nisi in fide erraverint.@# (Ex epist. Anacleti papae, scripta omnibus Christi sacerdotibus, cap. 1.) Doctor autem vel pastor Ecclesiae, si a fidelibus exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus. Sed pro reprobis moribus magis est tolerandus, quam distringendus; quia rectores Ecclesiae a Domino sunt judicandi, sicut ait Propheta: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Unde oportet
null
7e64027f-3704-4645-9ce7-eea9ff2a8ef4
latin_170m_raw
null
None
None
None
unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut clerum detractionibus vacare, hoc vitium pro viribus exstirpare, prudenterque corrigere satagat: nec eis in quibuscunque negotiis misceri, si incorrigibiles apparuerint, antequam suo reconcilientur doctori, praesumat: quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur. CAP. CXXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Clementis pap., cap. 17.) Ipsi autem episcopi si exorbitaverint, ab istis non sunt reprehendendi vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint. Hi ergo super hos sunt, non illi super istos: quoniam major a minore non argui nec judicari potest. Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos: quia discipulus super magistrum nec esse debet nec potest. Nullus velit dici sanctus antequam sit, sed prius sit, ut verius dicatur. Praecepta Domini doctorumque ac magistrorum factis quotidie adimplere, et in Christi nomine pro inimicis orare oportet. CAP. CXXXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Eusebii papae, cap. 20.) Necesse enim est ut rectores a subditis timeantur, ab ipsisque corrigantur, ut humana formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Deteriores quippe sunt qui doctorum vitam moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Ipsi quidem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri quoque detractores, et morum corruptores nostrorum, sive qui adversum nos armantur, proprie nos ipsi decipiunt, et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt. CAP. CXXXIX.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Gaii papae, cap. 7.) Oves vero quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt: quia facta pastorum eorum gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur. CAP. CXL.-- #De infamatis et dilaceratis episcopis, et a civitatibus propriis pulsis.@# (Ex decret. Evarist. papae omnibus per Aegyptum fratribus missis, cap. 18.) Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos, a civitatibus propriis pulsos, qui alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis, et alios in eis, ipsis viventibus, constitutos. Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis hoc non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere. Illos vero qui adulterina foeditate suas sponsas, quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus, tenent, ejici ut adulteros, atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum erit, et auctoritate hujus sanctae sedis terminandum. CAP. CXLI.-- #Ut episcopus non dijudicetur qui suis rebus est expoliatus.@# (Ex decret. Felicis papae episcop. per Aegyptum missis, cap. 10.) Nullus enim episcopus qui suis est rebus exspoliatus, aut a se de propria vi aut errore pulsus antequam omnia sibi ablata legibus restituantur, et ipse pacifice annum vel plus suis fruatur honoribus, sedique propriae sit regulariter restitutus, juxta canonicam institutionem accusari, vocari, judicari, aut damnari potest. CAP. CXLII.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Stepha. papae omnibus episcopis missis, cap. 6.) Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari: aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ei ablata quocunque sunt ingenio, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur: ita ut omnes possessiones, et cuncta sibi injuste sublata, atque fructus omnes, ante conceptam accusationem, primates et synodus episcopo de quo agitur funditus restituant. Quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent: neque aliquis eorum, aut Ecclesiarum auctorum, vel defensorum ad aliquos prius accusari debet, quam ipse charitative, bis aut ter ab eis qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniatur: ut ab eis aut familiarem emendationem, aut justam percipiat excusationem. Quod qui praesumpserit
null
3dd237b5-1bde-49e0-b9a6-8da8dc0e02ad
latin_170m_raw
null
None
None
None
, liminibus arceatur Ecclesiae, usque ad condignam satisfactionem. CAP. CXLIII.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Sixti papae Hispaniae episcopis missis, cap. 6.) His taliter consideratis, atque cum reliquorum episcoporum decretis, tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat: quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Si quis autem aliter agere praesumpserit, sciat censuram hujus sedis cum omnibus membris suis sibi non defuturam, et sicut egerit, ita recipiet. Si bene, bene. Si grave, grave. Si pessime, pessime. Quoniam dignus est operarius mercede sua. CAP. CXLIV.-- #Ut episcopi criminati libere apostolicam appellent sedem, et pleraque alia circa judicium observanda.@# (Ex decret. Julii papae Orientalib. episcopis missis, cap. 18.) Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas, et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi quia aliter erga fratres egerint quam ejusdem sedis papae fieri placuerit, placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua a causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco subrogetur, ponatur, aut ordinetur episcopus. Quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est: cum beato Petro apostolo, non ab alio quam ab ipso, dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis: et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos, aut penes apostolicae universalis Ecclesiae papam judicetur. Accusatores et accusationes quas leges saeculi non asciscunt, et nos unanimiter submovemus, ne fiat indistricta probatione impietas, cum recta sit judicii in electione sententia. Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio: ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur. Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis exspoliatum rebus, aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat: quia non est privilegium quo spoliari possit jam nudatus. Pari tenore decernimus non credi accusatori qui, absente adversario, causam suggesserit, ante utriusque partis discussionem: nec accusatores nec testes suscipi, qui non sunt idonei. Placuit, si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse juste censuerit. Et omnes qui adversus Patres armantur, infames esse censemus: neque eos qui cum inimicis morantur, ad accusationem vel ad testimonium recipiendos. Placuit ut semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis praecedere debet: quia dubius in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt: quoniam tales facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda. Neque accusatoribus suspectis, vel de inimicorum domibus prodeuntibus credendum. CAP. CXLV.-- #Episcopus si ab aliquo pulsatur, per episcopos judices causa finiatur.@# (Ex concil. Spalensi, cap. 8.) Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur: sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu elegerint. CAP. CXLVI.-- #De episcopis judicibus quos communis consensus elegerit.@# (Ex eodem conc., cap. 9.) Judices autem episcopos quos communis consensus elegerit, non liceat quem quam provocare: et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet. CAP. CXLVII
null
54e612f8-06c5-4e46-862e-2f4e836bbd12
latin_170m_raw
null
None
None
None
.-- #Ut episcopi comprovinciales peregrina judicia non patiantur.@# (Ex decret. Fabiani papae Hilario episcopo missis, cap. 26.) Peregrina vero judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus. Quia indignum est ut ab exteris judicetur qui provinciales et a se electos debet habere judices, nisi fuerit appellatum. Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur qui sunt in provincia episcopis: quia non oportet accusatum alicubi quam in foro suo audiri. CAP. CXLVIII.-- #De episcopo criminato, si judicem suspectum habuerit.@# (Ex decret. ejusdem ad eumdem episcopum missis, cap. 27.) Si quis vero episcopus judicem suspectum habuerit, et viderit se ingravari, libere sedem apostolicam appellet. Appellantem autem non habeat afflictio ulla, aut detentionis injuriosae custodia, sed liceat appellatori conviciantum causam appellationis remedio sublevare: licet etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem in supplicium sententia destinarat. CAP. CXLIX.-- #Si quis episcopus in crimine detentus fuerit, et non potest plurimos congregare, a XII episcopis audiatur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 12.) Felix episcopus dixit: Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et nimia necessitas ei fuerit non posse plurimos congregare: ne in crimine remaneat, a XII episcopis, et presbyter a sex episcopis, cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus. CAP. CL.-- #De episcopo criminato, si episcopi comprovinciales in ejus criminatione dissenserint.@# (Ex concil. Antioche., cap. 14.) Si quis episcopus de certis criminibus dijudicatur, et contingat de eo comprovinciales episcopos dissidere, cum judicatus ab aliis innocens creditur, reus ab aliis aestimatur, propter hujus ambiguitatis absolutionem sanctae synodo placuit ut metropolitanus episcopus a vicina provincia judices alios convocet, qui controversiam tollant, et ut per eos simul et per comprovinciales episcopos quod justum fuerit visum approbetur. CAP. CLI.-- #Ut episcopis nullus laicus crimen imponere possit.@# (Ex decret. Sylvest. papae, cap. 1.) In consensu et subscriptione omnium constitutum est ut nullus laicus episcopo, vel alicui in ordinibus posito, crimen aliquod possit inferre. Et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolytus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolytum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem, det accusationem aliquam. Et non damnetur praesul, nisi in LXX duobus idoneis testibus. CAP. CLII.-- #Quod inimici accusatores esse non possint.@# (Ex decret. Anacleti papae, omnibus episcopis missis, cap. 37.) Accusatores autem et testes esse non possunt qui in proximo facti sunt inimici, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint. In offensis igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est, et non suspectus. CAP. CLIII.-- #Ut episcopi accusatorum episcoporum judices esse debeant.@# (Ex decret. Damasi papae, cap. 3.) Accusatorum episcoporum judices esse dicernimus episcopos sapientes, recte et juste volentes. CAP. CLIV.-- #Qualiter accusatus episcopus discutiendus sit apud patriarchas vel primates, et quot testibus convinci debeat.@# (Ex decr. Zepherini papae omnibus per Siciliam constitutis episcopis missis, cap. 2.) Patriarchae vero vel primates accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant finitivam, quam, apostolica fultus auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes, qui minores non sint numero quam illi discipuli fuerunt quos Dominus ad adjumentum apostolorum eligere praecepit. CAP. CLV.-- #De patriarchis et primatibus.@# (Ex decr. Clementis pap., cap. 9) In illis vero civitatibus in quibus olim apud ethnicos primi flamines eorum, atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni, vel patriarchas, qui reliquorum episcoporum judicia, et majora, quoties necesse foret, negotia in fide agitarent, et secundum Domini voluntatem, sicut sancti constituerunt apostoli, ita ut ne quis injuste periclitaretur definirent. CAP. CLVI.-- #De vocatione accusati episcopi.@# ( #Ex epist. Damasi papae, ad Stephan. et ad concil. Africae.@# ) Vocatio enim
null
3735a09c-8e48-470a-9332-0f90276faf9d
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad synodum, juxta decreta Patrum canonica, ejus qui impetitur, rationabilibus scriptis per spatium fieri debet congruum atque canonicum. Quia, nisi canonice vocatus fuerit suo tempore, et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, in quacunque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus: quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae? CAP. CLVII.-- #Ut primates de accusato episcopo non ante sententiam proferant damnationis, quam aut reum seipsum confiteatur, aut canonice per innocentes testes convincatur.@# (Ex epist. Felicis pa. Paterno epis. miss., cap. 4.) Primates quoque accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant damnationis, quam, apostolica fretus auctoritate, aut reum seipsum confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur. Aliter censemus irritam esse et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam: ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis. CAP. CLVIII.-- #Qualis primas esse vel quid agere debeat.@# ( #Ex re. ad Gennadium Patricium et Exarchum Africae.@# ) Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci, postpositis vitae meritis, faciat, quoniam apud Dominum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. Ipse vero primas non passim, sicut moris est, per villas, sed in una, juxta eorum electionem, civitate resideat. CAP. CLIX.-- #Ut episcopi singularum gentium sciant quis inter eos sit primus.@# ( #Ex epistol. Anacleti papae, omnibus episcopis missa.@# ) Beati etiam apostoli inter se statuerunt ut episcopi singularum scirent gentium quis inter eos primus esset, quatenus ad eum potior eorum sollicitudo pertineret. Nam et inter beatos apostolos quaedam fuit discretio. Et, licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, et ipsi inter se idipsum voluerunt ut reliquis omnibus praeesset apostolis Cephas, id est, ut Petrus principatum teneret apostolatus. Qui et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt. Et non solum hoc in Novo Testamento est constitutum, sed etiam in Veteri fuit. Unde scriptum est: Moses et Aaron in sacerdotibus ejus, id est, primi inter eos fuerunt. Et quamvis ita sit ordinatum, nemo tamen quod suum est quaerat, sed quod alterius. Unde ait beatus apostolus Paulus: Unusquisque placeat proximo suo in bonum ad aedificationem. Et sicut ipse Salvator suis ait discipulis: Qui major est vestrum, erit minister vester. Et reliqua CAP. CLX.-- #Ut episcopus accusatus non communione privetur, nisi die statuta venire noluerit.@# (Ex concil. Carthag., cap. 19.) Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi si ad causam suam dicendam, electorum judicum die statuta litteris evocatus, minime occurrerit, hoc est, infra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum post mensem secundum non communicet donec examinetur. Si autem ad consilium universale infra anni spatium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua Ecclesia vel parochia communicet. Accusator autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur. Si vero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione accusator: ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probaverit. Illud vero placuit, ut, cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit. CAP. CLXI.-- #De Maximo episcopo variis criminibus infamato, et ad synodum saepius vocato qui venire et se excusare neglexerat.@# ( #Ex epist. Bonifacii papae ad episcopos Galliae.@# ) Bonifacius episcopus Patroclo, Remigio, Maximo, Hilario, Severo, Juliano, Castorio, Leontio, Constantino, Joanni, Montano, Marino, et caeteris episcopis per Gallias et
null
a135e3e4-88c6-430a-a104-81cdee94c754
latin_170m_raw
null
None
None
None
per septem provincias constitutis. Valentinae nos clerici civitatis adierunt, proponentes libellum et crimina quae Maximum tota provincia asserit commisisse. Delegata toties cognitione, illum constituta semper subterfugisse judicia, nec confusum conscientia festinasse, ut si esset innocens, exterminatis omnibus, purgaretur: quae toties decreta ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus. Qui econtrario probavit de se illa quae dicta sunt, quia ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis provincialis est delegata cognitio. Conventus etiam dicitur vitasse, et minime adesse voluisse: et nullus dubitat quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit: sed astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium. Nec prodest illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa, quocunque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt, crimina persequuntur. Debueram quidem jam nunc dignam pro ejus accusatis in nostro judicio actibus, qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, dare sententiam. At ne aliquid praecoqui forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reservatum esse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data differri, cum hoc etiam ejus accusatores assererent. De cujus intentionibus et moribus sit secretum maximum, tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentaret. Quem Manichaeorum involutum caligine arguunt, turpique secta olim. Ita cum non posset abluere animum sordida improbatione, objectaque ei gesta synodalia proferentes, et commissis involutum undique flagitiis, nullum ei sanitatis habuisse respectum, quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicium tribunali subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, objicerent. Pervenisse eum ad homicidii damna asserunt, gestis prolatis in medium. Et hunc talem, post tanta talique commissa, episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare, in propriae civitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur; et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere. Ideoque, fratres charissimi, quia audiendus hic praesentare se noluit, nec convictus forsitan ab accusantibus se defendere possit: digna tandem aliquando praesentatus episcopali judicio pronuntiationis congrue feriri sententia judicamus. Quamquam illi cum edocta fuerint, sciamus hujus nominis non esse jacturam, qui pudorem nunquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum nec modico quidem tempore custodisse, dilationem dedimus, et decrevimus vestram debere intra provinciam esse judicium, et congregare synodum ante diem Kalendarum Novembrium, ut, si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat: si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum confiteri eum de crimine, qui, indulto et toties delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur: cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio. Quidquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur CAP. CLXII.-- #De episcopo inculpato qui ad synodum vocatus venire contempserat.@# (De synodo apud Altheim habita cap. 10.) Richwinum episcopum qui contra sanctorum canonum sanctiones Strazburgensem Ecclesiam invasit, quem ad sanctam synodum per litteras nostras invitavimus, et venire contemnens, nec vicarium suum misit, auctoritate sancti Petri, ego Joannes vicarius apostolici, ex praecepto sanctae praesentis synodi injungendo vocamus iterum, et praecipimus quatenus ad concilium, id est, May Moguntiae indictum a metropolitano episcopo suo, ad praesentiam venerabilis Herigeri archiepiscopi et confratrum suorum veniat, suae inobedientiae et perversitatis ibidem justam rationem redditurus. Sin autem negligenter et hoc agere parvipenderit, abstineat se a proprio gradu, donec, Romam veniens, coram domino papa et sancta Ecclesia reddat rationem. CAP. CLXIII.-- #Qui primates sint, qui metropolitani.@# ( #Ex cap. concil. Niceni, quae addita sunt a Felice papa.@# ) Primates illi et non alii sint, quam qui in Nicaena synodo sunt constituti. Reliqui vero, qui metropoles tenent sedes, archiepiscopi vocantur et non primates: salva
null
ce3e161f-2ea9-4494-931c-be1a012a3ae9
latin_170m_raw
null
None
None
None
in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis Patribus roborata. CAP. CLXIV.-- #Quod neganda sit accusatis licentia criminandi priusquam se crimine exuerint, et familiaribus atque sponte confessis, et qui hesterno die, aut perendie, aut ante fuerunt inimici.@# (Ex decr. Stephani papae omnibus episcopis missis, cap. 11.) Et neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exuerint: quia non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes quoniam periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque professio. Familiares vero et sponte confessi, atque sceleribus irretiti, non debent admitti, nec hi qui hesterna die, aut perendie, aut ante fuerunt inimici. CAP. CLXV.-- #De criminationibus adversus doctores non suscipiendis, et de peregrinis judiciis.@# (Eusebii pap. cap. 17.) Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata vel custodiamus catholica: ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum, criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judicia fieri, neque quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi. CAP. CLXVI.-- #Ut adversus doctorem accusationes nemo suscipiat.@# (Ex concil. Spalensi, cap. 3.) Accusationes adversus doctorem nemo suspiciat: quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit. CAP. CLXVII.-- #Ut nemo episcopum apud saeculares accuset.@# (Ex epist. Felicis papae Aegyptiorum episcopis missa, cap. 1.) Ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates. CAP. CLXVIII.-- #De episcopis in judicium saeculare non vocandis.@# ( #Ex epistol. Bonifacii papae ad episcop. Galliae.@# ) Nullus episcopus, neque pro civili, neque pro criminali causa, apud quemvis judicem sive civilem sive militarem producatur vel exhibeatur. Magistratus enim qui hoc jubere ausus fuerit, amissione cinguli condemnatione plectetur. CAP. CLXIX.-- #Ut non accusetur episcopus a criminosis.@# (Ex epistol. Felicis papae supradictis episcopis missa, cap. 18.) Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores qui juste et canonice recipi debeant, synodo legitima in suo tempore congregata, ab omnibus canonice audiatur qui sunt in provincia episcopis. Quod si legitimi non fuerint accusatores, non fatigetur episcopus: quia sacerdotes ad sacrificandum vocari debent, non ad litigandum: nec illi qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis debent turbari, sed libere Christo famulari. CAP. CLXX.-- #Quod nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium invitetur.@# (Ex decret. Julii papae, Orientali. episc. missis, cap. 18.) Nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur: sed, vocato eo canonice in loco congruo, tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur: quia concordem super eum canonicamque debent proferre sententiam: quia, si hoc minoribus, tam clericis quam laicis, concessum est, quanto magis de episcopis servare convenit? Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud primatem dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontificem judicetur. CAP. CLXXI.-- #De accusatoribus et testibus episcoporum.@# (Ex decr. Calist. papae episcopis per Galliam constitutis, cap. 17.) Omnes ergo qui in recta fide suspecti sunt, in accusationem sacerdotum, et eorum super quorum fide non haesitatur, minime recipiantur, et in testimonio dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnino est credendum qui rectam fidem ignorant. Quaerendum ergo est in judicio cujus sit conversationis ac fidei is qui accusat, et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt rectae conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis, non permittendi sunt eos accusare: et quorum fides, vita, et libertas nescitur, et viles personae in eorum non recipiantur accusationem. Rimandae vero sunt accusatorum enucleatim personae, quae sine scripto difficile, per scriptum autem nunquam recipiantur: quia per scripturam nullus accusari potest: sed propria voce, et praesente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec, absente eo quem accusare voluerit, quisquam accusator credatur. Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non dicant, nec
null
377d9633-67ad-4c92-a401-518347ef8900
latin_170m_raw
null
None
None
None
de aliis causis vel negotiis testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Accusatoris vero consanguinei adversus eos testimonium nec dicant, nec eorum familiares, vel de domibus eorum prodeuntes: sed, si voluerint et in invicem consenserint, inter se parentes testificentur, et non in alios: nec accusatores vel testes suspecti recipiantur: quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio veritatem impedire solet. CAP. CLXXII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Damasi papae, Stephano et universis episcopis Africae missis, cap. 10.) Accusatores autem episcoporum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta macula, et vera fide pleniter instructi esse debent: et tales quales ad sacerdotium eligere divina jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiquorum tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos testificari qui ad eumdem non debent, nec possunt, provehi honorem. CAP. CLXXIII.-- #Quae sint infames personae.@# ( #Ex epist. Stephani papae ad Hilarium.@# ) Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia; id est, omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt. Similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos, sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum atque successorum eorum religiosa sanctorum Patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus Patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur. Similiter et incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur aut accusant, et non probant: vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia expulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronuntiant: nec servos ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec digamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt. Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi, nec isti, nec liberti, neque suspecti, neque rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare. CAP. CLXXIV.-- #De episcopo accusato, et accusatoribus recipiendis, et vocatione.@# (Ex decr. Felicis papae episcopis per Galliam constitutis missis, cap. 9.) Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur. Qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore congruo, id est autumnali vel aestivo, concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis mihi audiatur. Quo et ipse regulariter convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debet: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Quod si quoquo modo praesumptum fuerit, statuerunt ut, antequam et proprius locus et sua omnia ei legibus redintegrentur, nullatenus a quoquam accusetur aut criminetur: et nisi sponte elegerit, cuiquam pro talibus respondeat. Sed postquam, ut praefixum est, restitutus fuerit, et sua omnia ei legibus redintegrata sunt, dispositis ordinatisque suis, magnum spatium tractandi causam ei concedatur. Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocatus veniat ad causam, et, si injuste visum fuerit, accusantium propositionibus sustentatione fratrum respondeat. Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus ejus bona, vel Ecclesiae, atque res ab aemulis aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illi objici debeat, nec quidquam potest ei quomodolibet majorum vel minorum objici, dum Ecclesiis vel rebus aut potestatibus caret suis. CAP. CLXXV.-- #De damnatione episcoporum accusantium episcopum absque auctoritate apostolicae sedis@# (Cap. Julii papae VIII Orientalibus episcopis missum.) Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare et a propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio perpetim carere honore: eosque qui absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus
null
d3b8ac3a-2142-46ef-aa9e-e6ee86848897
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quoniam et prius, a tempore scilicet apostolorum, haec sanctae huic sedi concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones, et insidiantium molimina fratrum, sunt concorditer ab omnibus roborata, ut magis singuli praevideant ne talia audeant perpetrare. CAP. CLXXVI.-- #Ut accusatus vel judicatus ab episcopis comprovincialibus licenter appellet, et adeat Romanum pontificem.@# (Ex decr. Victoris papae, cunctis fratribus Alexandriae, cap. 1.) Placuit ut accusatus vel judicatus episcopus a comprovincialibus in aliqua causa episcopis licenter appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui, aut per se aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret. Et, dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus; quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. CAP. CLXXVII.-- #Ut perscripta nullius accusatio suscipiatur, eo absente qui accusatur.@# (Ex epist. Stepha. papae cunctis episcopis missa, cap. 8.) Perscripta enim nullius accusatio, accusatore et eo qui accusatur absentibus, uscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo quem accusare desiderat: quia nullus absens aut accusari potest aut accusare. Nullus tamen praefati ordinis vir accusari potest, aut respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi aut inquirendi accipiat, ad abluenda crimina. CAP. CLXXVIII.-- #Ut difficiliores causae ad apicem Romanae sedis referantur, ut apostolico terminentur judicio, cujus sedis auctoritate omnes Ecclesiae reguntur.@# (Ex epist. Anacleti papae omnibus episcopis missa, cap. 14.) Si quae vero causae difficiliores inter vos ortae fuerint, ad hujus sanctae sedis apicem eas, quasi ad caput, referte, ut apostolico terminentur judicio: quia sic Deum velle ab eoque ita constitutum esse, antedictis testimoniis declaratur. Haec vero apostolica sedes cardo et caput factum est a Domino, et non ab alio est constituta. Et, sicut cardine ostium regitur, sic hujus sanctae sedis auctoritate omnes Ecclesiae, Domino disponente, reguntur. CAP. CLXXXIX.-- #Quod omnes episcopi possint appellare Romanam sedem in necessitatibus positi.@# (Ex decr. Damasi pap. Stepha. episcop. Africae missis, cap. 9.) Quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, synodum sine ejus auctoritate fieri non est canonicum: nec episcopus, nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite damnari potest: neque ulla unquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. CAP. CLXXX.-- #De induciis criminatorum episcoporum, quales esse debeant.@# (Ex epist. Felicis papae II fratribus Aegyptiorum missa, cap. 15.) De induciis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et concilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum et sex menses mandaverunt concedi: quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus vero quam sex menses non reperi: quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus? Nam et a nostris antecessoribus atque reliquis sanctis Patribus multoties inhibitum est ne quis Domini sacerdotes detractionibus non ex radice charitatis prolatis vexet: Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt. Induciae namque non sub augusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, et universos communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. Judices enim et accusatores tales esse debent qui omni careant suspicione, et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam. CAP. CLXXXI.-- #De episcopo Centuriensi, qui causam suam in synodo agere renuerat.@# (Ex concil. Africano, cap. 54
null
c89d6973-772b-4bb1-b2d2-91c467907c6d
latin_170m_raw
null
None
None
None
.) De Quodvulteo etiam Centuriensi, quoniam adversarius ipsius cum se petisset introduci ad concilium nostrum, interrogatus utrum cum eo vellet apud episcopos experiri, primo promiserat, et alia die respondit hoc sibi non placere, atque discessit: placuit omnibus episcopis, ut nullus eidem Quodvulteo communicet, donec causa ejus qualem potuerit terminum sumat. Nam adimi ei episcopatum antequam causae ejus exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuerit. CAP. CLXXXII.-- #Judicium episcopi qui, pro crimine ejectus ab officio, postea episcopium more praedonis invasit.@# (Ex regist. ad Joannem episcopum primae Justinianae cap. 17.) Quando mala quae poenitentiae fletu purganda sunt augentur excessibus, ita major est delinquentibus adhibenda correctio, ut et ipsi facinus suum poena saltem vindicante cognoscant, et alios ab illicitis ecclesiasticae tuitionis timor inhibeat. Dilectissimus itaque lator praesentium Nemesion ad nos veniens, indicavit, sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Doclavenae civitatis episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione, ita quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper, postquam convictus est, etiam libellum illum, in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re sententia illum episcopali depositum, et se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum: sed nunc eumdem Paulum cum auxilio saecularium judicum venientem, episcopium more praedonis ingressum, ablatisque violenter rebus Ecclesiae, ab eo se projectum, et ad summam injuriam ac necem pene perductum. Et quoniam tantae nequitiae pravitas nec dissimulanda nec leviter agenda est, fraternitas vestra haec omnia diligenter curet addiscere: et, si ita se, ut edocti sumus, veritas habet, praedictum Paulum districta faciat exsecutione compelli ut quaecunque abstulit, omni mora vel excusatione cessante, restituat. Si vero nihil Ecclesiae sed proprium se dixerit abstulisse, quamvis grave et iniquum fuit ut non a vobis vel metropolitano ejus hoc peteret, sed ausu temerario manu praesumeret agere: verumtamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examinatione constare si verum est. Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit Ecclesiae; vel quod nunc abstulit, hoc reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur. Si autem differre tentaverit, quousque omne quod dilapidavit vel de substantia tulit Ecclesiae restituat in monasterium mittendus est, ut saltem coactus reddat quod male auferre non timuit. Quod si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecundum ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione tentaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque Dominici corporis et sanguinis communione privatum, in monasterium eum usque ad diem obitus sui ad agendum curet poenitentiam retrudendum: quatenus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emendare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat. Suprascriptus autem dilectissimus frater noster Nemesion in suo loco et episcopatus officio procul dubio reformetur: et ne denuo hac de re inquietudinem ac molestiam patiatur, sollicitos vos esse necesse est: quia hoc non solum ad hujus munitionem, verumetiam ad aliorum constat emendationem proficere, ut pravorum hominum praesumptio nihil de caetero contra sacrorum canonum statuta vel ecclesiasticam disciplinam ullo modo habeat attentare. CAP. CLXXXIII.-- #Cur sancti apostoli eorumque successores voluerint difficilem esse accusationem sacerdotum.@# (Ex decret. Fabiani papae, Orientalibus episcopis missis, cap. 19.) Talia cogitantes sancti apostoli eorumque successores, spiritu Dei repleti, malos homines praevidentes, et simplices considerantes, difficilem aut nunquam voluerunt esse accusationem sacerdotum, ne a malis potuissent everti aut submoveri: quia si hoc facile concederetur saecularibus et malis hominibus, aut nullus, aut vix perpauci remanerent; quoniam semper fuit et est, et, quod pejus est, nimis viget, ut mali bonos insequantur, et carnales spiritales infestent. Idcirco, ut praedictum est, statuerunt ne accusarentur, aut si aliter fieri non posset, perdifficilis fieret eorum accusatio, et a quibus, ut supradictum est, non praesumeretur, neque a propriis sedibus aut Ecclesiis episcopi ejicerentur. CAP. CLXXXIV.-- #Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem.@# ( #Ex epist. Bonifacii papae ad episcopos Galliae.@# ) Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem e qua repulsus est,
null
0f5d5e87-0c2b-4b21-80e8-bb497081e259
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterio in alia provincia constituto tradi, ut, qui sacerdotio peccavit, degens in monasterio corrigatur. CAP. CLXXXV.-- #De episcopis qui, se viventibus, successores eligere desiderant.@# (Ex concil. Antiochen. cap. 23.) Episcopo non licere pro se alterum successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat. Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum esse hujusmodi constitutum. Servetur autem jus ecclesiasticum id continens oportere non aliter fieri, nisi cum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent eum qui dignus exstiterit promovere. CAP. CLXXXVI.-- #Ut episcopo vivente nullus super ordinetur.@# (Ex concil. Avernen. cap., 13.) Ut nullus vivente episcopo alius superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in ejus locum quem capitalis culpa dejecerit. CAP. CLXXXVII.-- #Quod non liceat episcopo successorem eligere.@# (Ex concil. Spalensi, cap. 8.) Episcopum non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem. Si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit. Non ergo aliter fieri oportet, nisi cum consilio et judicio episcoporum, qui post exitum praecessoris potestatem habent dignum eligere. CAP. CLXXXVIII.-- #Quod nusquam canones praecipiant ut pro aegritudine episcopi alius succedat, et si ipse pro sua molestia petierit, qualiter fieri possit.@# ( #Ex registr. Gregorii papae, ad Anatolium Constantinopolita. diaconum.@# ) Scripsit mihi dilectio tua me reverendissimo fratri meo Joanni primae Justinianae episcopo, pro aegritudine capitis quam patitur episcopum praecipere succedi: ne fortasse, dum episcopi jura eadem civitas non habeat, quod absit! ab hoste depereat. Equidem nusquam canones praecipiunt ut pro aegritudine episcopi episcopus succedat: et omnino injustum est ut, si molestia corporis irruit, honore suo privetur aegrotus. Sed suggerendum est ut, si quis in regimine aegrotat, dispensator illi talis requiratur, qui possit ejus curam omnem agere, et locum illius in regimine Ecclesiae, ipso non deposito, conservare, ut neque Deus omnipotens offendatur, neque civitas neglecta esse inveniatur. CAP. CLXXXIX.-- #De Ariminensi episcopo dolore capitis laborante, et in ejus loco altero subrogato.@# (Ex regist. S. Greg. papae, cap. 238.) Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, quia notum est, impediente molestia, Ariminensis Ecclesia pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta, dudum fraternitas vestra cognovit. Quem dum, habitatorum loci illius precibus permoti, saepius hortaremur ut, si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia melioratum se esse sentiret, ad suam, auxiliante Deo, reverteretur Ecclesiam; qui, datis induciis, in hoc quadriennio exspectatur. Qui, dum cleri vel civium nosque precibus arguentium instantius hortaremur ut, si valeret, cum eis auxiliante Domino remearet, datis scriptis supplicatione nos petit ut, quia ad ejusdem Ecclesiae regimen vel susceptorum officium, pro eadem qua detinetur molestia, assurgere nullatenus posset, Ecclesiae ipsi ordinare episcopum deberemus. Unde, quia cunctarum Ecclesiarum injuncta nos sollicitudinis cura constringit ne diutius gregi fidelium desit custodia pastoralis, illorum precibus hujusque ex sui impossibilitate renuntiatione compulsus, visum nobis est eidem Ariminensi Ecclesiae debere episcopum ordinari: et, datis ex more praeceptis, clerum plebemque ejusdem Ecclesiae non destitimus admonere quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant. Hortamur ergo ut fraternitas vestra eum quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat evocari. Quem cauta ex omnibus examinatione discutite: et si ea in eo, quae in contextu eptatici morte multata sunt, minime Domino fuerint opitulante reperta, atque fidelium personarum relatione ejus vobis quoque vita placuerit, ad nos eum cum decreti pagina vestri, addita quoque testificationis epistola, destinate, quatenus eidem a nobis Ecclesiae, disponente Domino, consecretur antistes. CAP. CXC.-- #De episcopo qui per infirmitatem in hebetudinem mentis inciderit.@# (Ex concil. Arausic., cap. 2.) Ut si quis episcopus in infirmitatem aut in aliquam hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae episcopis operari conveniunt, presbyterum agere non permittat, sed episcopum qui vicinus est vocet, cui quod in Ecclesia agendum fuerit imponet. CAP. CXCI
null
a760229f-7c3a-4813-becd-9f76ce58c7ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
.-- #De episcopo qui propter dolorem capitis saepe in amentiam devenerat.@# (Ex regist. cap. 233, ad Etherium episcopum.) Quamvis triste nobis sit valde quod loquimur, atque fraterna nos compassione potius urgeat quam aliquid de auditis definire permittat: suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo magnam nos Ecclesiis curam prospicere, et, antequam earum possit utilitas deperire, quid fieri debeat Deo auctore disponere. Pervenit igitur ad nos, quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut, quod mente alienata agere soleat, gemitus et fletus audire sit. Ne ergo, languente pastore, grex, quod absit! insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel Ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare. Et ideo, quia viventem episcopum ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen, abducit, alium loco ejus, nisi recusante eo, nulla sinit ratio ordinari. Sed si intervalla aegritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium, subvertente infirmitate, posse fateatur adsurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto omnium solemniter electione alter, qui dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen ut, quousque eumdem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem Ecclesia ministrentur. Enimvero si nullo tempore ad sanae mentis redit officium, persona fidelis ac vitae est probabilis eligenda, quae ad regimen Ecclesiae idonea possit existere atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vincula restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere. Qui etiam, episcopo qui nunc aegrotat superstes, loco ejus debeat consecrari. CAP. CXCII.-- #De restitutis episcopis per Romanum pontificem.@# (Ex decret. Sixti papae II fratrib. per Hispaniam constitutis commissis, cap. 7.) Fratres vero quos timore terreno injuste damnastis scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus ex auctoritate sancti Petri, apostolica auctoritate, omnia quae eis ablata sunt integerrime reddi praecipimus, si non vultis et vos et principes vestri a collegio nostro et membris Ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam, quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum venit. Et, quanquam juxta Salvatoris sententiam necesse sit venire scandala, vae tamen per quem veniunt! De occultis etiam cordis alieni temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona iniquum est ex suspicione reprehendere: cum eorum quae homini sunt incognita solus Deus judex sit justus inspector et verus. Unde scriptum est: Incerta non judicemus quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et, quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae certis judiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit. Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur. CAP. CXCIII.-- #Ut sacerdotes Domini, sicut vulgus facere solet, indicare praesumant, vel compellantur.@# ( #Ex decr. Cornelii papae.@# ) Sacramentum autem hactenus ab episcopis et reliquis ordinibus exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum loquitur, dicens: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque per aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non: ut sub judicium non decidatis. CAP. CXCIV.-- #De episcopo sinistro rumore asperso, per sacramentum autem et purgato et absoluto.@# (Ex re. ad Justinum imperat., cap. 170). Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetrationem, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum falsa ad praesens simulando dilaceret. Quoniam igitur quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum vera essent, districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo de his quae fuerant dicta culpam invenimus. Sed ne quid videretur omissum nostro potuisse cordi
null
3a94ee08-11ea-4597-ae40-4307b3e786c2
latin_170m_raw
null
None
None
None
dubium remanere, ad beati Petri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere. Quibus praestitis, magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi innocentia ejus evidenter enituit. Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni charitate suscipiat, reverentiam ei qualem sacerdoti decet exhibeat, nec quaedam cordibus remaneat de his quae jam sunt purgata dubietas. Et ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona videamini, cujus minister est, honorare. CAP. CXCV.-- #Correctio episcopi qui concubinam habuit.@# (Ex reg. Gregorii papae ad Andream episcop. Tarentin. cap. 179.) Tribunal judicis aeterni securus aspiciet quisquis, reatus sui conscius, digna eum modo poenitentia placare contendit. Habuisse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed, quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum. Qua de re si, in sacro ordine constitutus, ejus te permixtione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad ministrandum nullo modo praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si, hujusmodi sceleris conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris. Unde iterum adhortamur ut, si te deceptum hostis antiqui calliditate cognoscis, competenti eum dum licet poenitentia superare festines: ne cum eo particeps, quod non optamus, in die judicii deputeris. Si vero hujus reatus tibi conscius non es, in eo te necesse est quo es ordine permanere. Praeterea, quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet post octo menses, exinde minime arbitremur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere. In quibus, ab officio tuo suspensum, flere te convenit quod fecisti. Nam valde dignum est ut, postquam te ad vitae istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat. CAP. CXCVI.-- #De episcopo per sacramenta purgato et absoluto.@# (Ex reg. ad Brunihildam reginam Francorum, cap. 132.) Menam vero reverendissimum fratrem coepiscopumque nostrum, postquam, ea quae de eo dicta fuerant requirentes, in nullo invenimus esse culpabilem: qui insuper ad sacratissimum corpus beati Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his quae objecta ejus opinioni fuerant se demonstravit alienum: reverti illum purgatum absolutumque permisimus: quia, sicut dignum erat ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit ut eum, adjuvante innocentia, diutius retinere, vel affligere in aliquo deberemus. CAP. CXCVII.-- #Qualiter senex episcopus corripienpiendus sit, quomodo mali ejus consiliarii excommunicandi.@# (Ex reg. cap. 37). Praedicator omnipotentis Domini Paulus apostolus dicit: Seniorem ne increpaveris. Sed haec ejus regula in eo reservanda est, cum culpa senioris exemplo suo non trahit ad interitum corda juniorum. Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos. Et rursum propheta dicit: Et peccator centum annorum maledictus est. Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa jam maledictione feriremus. Dictum quippe mihi est quod Dominicorum die, priusquam missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem latoris praesentium perrexisti, post exarationem ejus missarum solemnia celebrasti. Post missarum solemnia, etiam terminos possessionis illius eradicare minime timuisti. Quod factum quae poena debuit insequi, omnes qui audiunt sciunt. Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus, sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, dum esset choralis, ita se cognovisse perhibuit. Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, aliquando resipisce, senex, atque a tanta levitate morum et operum perversitate compescere. Quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes. Et quidem poena sententiae in te fuerat jaculanda, sed, quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus. Eos vero quorum consiliis haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus, ita ut si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur. Deinceps autem ab eorum
null
6ef688de-e1c5-4041-9b91-3656e6f9bec8
latin_170m_raw
null
None
None
None
consiliis cautus existe, te quoque sollicite custodi: ne si, eis in malo discipulus fueris quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati tuae, nec ulterius senectuti parcamus. CAP. CXCVIII.-- #De purgatione Leonis papae.@# ( #Juramentum Leonis papae.@# ) Auditum, fratres charissimi, et divulgatum est per multa loca, qualiter homines mali adversum me insurrexerunt, et dilatare voluerunt, et miserunt super me gravia crimina. Propter quam causam iste clementissimus ac serenissimus dominus rex Carolus una cum sacerdotibus et optimatibus suis istam pervenit ad urbem. Quamobrem ego Leo pontifex sanctae Romanae Ecclesiae, a nemine judicatus neque coactus, sed spontanea mea voluntate, purifico me in conspectu vestro coram Deo et angelis ejus, qui conscientiam meam novit, et beato Petro principe apostolorum, in cujus conspectu consistimus, quia istas criminosas et sceleratas res quas illi mihi objiciunt nec perpetravi nec perpetrari jussi. Testis mihi est Deus, in cujus judicium venturi sumus, et in cujus conspectu consistimus: et hoc propter suspiciones malas tollendas mea spontanea voluntate facio, non quasi in canonibus inventum sit, aut quasi ego hanc consuetudinem aut decretum in sancta Ecclesia successoribus meis, nec non et fratribus, et coepiscopis nostris imponam: sed ut melius a vobis abscindatis rebelles cogitationes. CAP. CXCIX.-- #Si quis ex ecclesiastico ordine damnatus fuerit a synodo, et ausus fuerit de sacro ministerio aliquid contingere@# (Ex concil. Antiocheno, cap. 4.) Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia, et maxime si, posteaquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint. CAP. CC.-- #Si aliquis ex ecclesiastico ordine excommunicatus fuerit, et communicare praesumpserit, se ipsum damnat.@# (Ex concil. Afric., cap. 29.) Item placuit universo concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. CAP. CCI.-- #De ordinatis, si aliquis illorum percussor exstiterit.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 6.) His, a quibus Domini sacramenta tractantur, judicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talis excessus prohibendus est; nec, indiscretae praesumptionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est, sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quibuslibet personis aut per se inferant, aut inferendas praecipiant. Quod si quisquam, horum immemor praeceptorum, aut in Ecclesiae suae familiis, aut in quibuslibet personis tale aliquid perpetraverit, et concessi ordinis honore privetur et loco, et sub perpetuae damnationis religetur ergastulo. Cui tamen communio exeunti de hac vita non neganda est, propter Domini misericordiam. CAP. CCII.-- #De episcopis sua manu caedentibus.@# ( #Ex decr. Bonifacii papae.@# ) Non liceat episcopo manibus suis aliquem caedere. Hoc enim alienum a sacerdote esse debet. CAP. CCIII.-- #De episcopo qui seipsum et sibi commissos corrigere neglexerit.@# ( #Greg. dic.@# ) Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec crimen filiorum correxit, canis impudicus magis dicendus est quam episcopus. CAP. CCIV.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Hieron.@# ) Ut lixivia per cinerem humidum fluens lavat et non lavatur: ita bona doctrina per malum doctorem animas credentium lavat a sorde peccatorum. CAP. CCV.-- #De malo pastore quem suae oves fugiunt.@# ( #Ex dictis August.@# ) Sicut fugiunt oves vocem pastoris quem non cognoscunt, et deserta petunt, ita mali pastoris ovilia. CAP. CCVI.-- #De illo qui nobilitatem Dei a se ejicit.@# ( #Gregor. dicit.@# ) Adam primus homo pro peccato de paradiso ejectus est: hoc est, qui nobilitatem Dei a se ejicit, nobilitate loci privetur. CAP. CCVII.-- #Quod non sint omnes filii sanctorum qui tenent loca sanctorum.@# ( #Hieron. dicit.@# ) Non facile est stare
null
bbb06a9e-1953-4310-bda4-43169c217d00
latin_170m_raw
null
None
None
None
in loco Petri et Pauli, et tenere cathedram regnantium cum Christo; quia hinc dicitur: Non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum. CAP. CCVIII.-- #Quod nullus ex genere nec ex loco gloriari debeat.@# ( #Greg. dicit.@# ) Nos qui praesumus non ex locorum nec generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate. CAP. CCIX.-- #De sacerdotibus qui ovibus suis mala exempla praebent.@# ( #Ex dictis August.@# ) Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui, perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit: et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur. CAP. CCX.-- #Ut tantum curam rerum ecclesiasticarum episcopus habeat.@# (Cap. apost. 30.) Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset, nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis quae Dei sunt condonare. Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministret: ne eorum occasione Ecclesiae negotia depraedentur. CAP. CCXI.-- #De usu pallii, ne a metropolitanis praesumptive utatur.@# (Ex decr. Honor. papae, cap. 3.) Quicunque sane metropolitanorum per plateas vel in litaniis uti pallio praesumpserit, et non tantum in praecipuis festivitatibus, et ab apostolica sede indictis temporibus, ad missarum solummodo solemnia, careat illo honore; et, prout beatus papa Gregorius ad Joannem Panormitanum episcopum, et Marinianum scribit Ravennatem episcopum, quia grave jugum atque vinculum cervicis, non pro ecclesiastica, sed pro quadam saeculari dignitate defendit, permissa, qua abutitur, dignitate careat: quoniam jure privilegium meretur amittere qui audacter usurpat illicita. CAP. CCXII.-- #Quod episcopus res suae ecclesiae, nisi cum suo prius commutet, testamento legare non possit.@# (Ex concil. Agathensi, cap. 6.) Si quis episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit, nisi tantum de juris proprii facultatibus suppleverit. CAP. CCXIII.-- #De episcopo qui res suae Ecclesiae parentibus suis indiscrete tribuit.@# (Ex concil. Spalensi, cap. 10.) Ut episcopi in rebus Ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant. CAP. CCXIV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 5.) Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis, suo aut quolibet amicorum nomine, praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum jus cedant statuunt, et ob hoc jura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, imo a subditis detrahitur et contemnitur: placuit omnibus ut deinceps avaritiae hoc genus caveatur. Fixumque ab hinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui juris, quas aut ante episcopatum, aut certe in episcopatu haereditaria successione acquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quidquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus Ecclesiae, aut suo aut alterius nomine, qualibet conditione comparaverit, decrevimus ut non propinquorum suorum, sed in Ecclesiae cui praeest jura deveniant. CAP. CCXV.-- #Ne episcopus de rebus viduatae Ecclesiae quidquam alienare praesumat.@# (Ex decr. Martin. papae, cap. 20.) Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere: res ipsas Ecclesiae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore. CAP. CCXVI.-- #De illis qui ad sacerdotum exsequias venire contemnunt.@# (Ex concil. Toletano VIII, cap. 31.) Ea quae competunt honestati, contingit saepe quorumdam desidia non impleri. Proinde, quia notum est quae dignitas in exsequiis morientis episcopi ex canonibus conservetur, traditione moris antiqui hoc tantum adjicimus ut, si quis sacerdotum, secundum statuta Valentini concilii, ad humanda defuncti episcopi membra venire commonitus, pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum, sive apud metropolitanum episcopum, tempore anni unius nec faciendi missam nec communicandi habeat omnino licentiam. Presbyteri autem sive caeteri clerici, quibus major honoris locus apud
null
35cbd979-4fb9-416f-a609-0a9a005561f1
latin_170m_raw
null
None
None
None
eamdem Ecclesiam fuerit cujus sacerdos obierit, si omni sollicitudine pro exsequiis jam mortui, aut continuo antistitis morituri, ad commonendum vicinum episcopum tardi inveniantur, aut per quamcunque molestiam animi id negligere comprobentur, totius anni spatio ad poenitentiam in monasteriis deputentur. CAP. CCXVII.-- #Ut quidquid episcopo relinquitur, id emissum in facultates Ecclesiae computetur.@# ( #Ex concil. Agathensi.@# ) Pontifices vero quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat donatur aliquid, vel cum Ecclesia aut sequestratim dimittitur aut donatur: quia haec ille qui donat pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre, non quasi suum, sed quasi id emissum in facultates Ecclesiae computetur: quia justum est ut, sicut sacerdos habet quod Ecclesiae dimissum est, ita et Ecclesia habeat quod relinquitur a sacerdote. CAP. CCVIII.-- #Ut nullus episcopus, nisi cum concilio caeterorum episcoporum et principis, in hostem ire debeat.@# ( #Cap. Caroli imperatoris de episcopis Aquisgrani collaudatum.@# ) Carolus gratia Dei rex, regnique Francorum rector, et devotus sanctae Ecclesiae defensor, atque adjutor in omnibus apostolicae sedis: Hortatu omnium fidelium nostrorum, et maxime episcoporum, ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illis tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum scilicet solennia adimplenda et sanctorum patronicia portanda ad hoc electis, id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris. Et unusquisque princeps unum presbyterum secum habeat, qui peccata confitentibus judicare, et indicare poenitentiam possit. CAP. CCXIX.-- #De eadem re.@# ( #Cap. ejusdem.@# ) Secunda vice propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multorum episcoporum admonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi, electione caeterorum propter benedictionem, praedicationem, populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis poenitentiam dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere ne sine viatico quis de saeculo recedat. CAP. CCXX. #De eo si quis ab apostolico falsam detulerit epistolam.@# (Ex concil. Triburiensi, cap. 30, cui interfuit rex Arnolphus.) In memoriam beati Petri apostoli honoremus sanctam Romanam et apostolicam sedem, ut quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debet magistra ecclesiasticae rationis. Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut, licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, conferamus, et pia devotione toleremus. Si vero, quod non decet, quilibet, sive sit presbyter sive diaconus, aliquam perturbationem machinando, et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab apostolico detulisse epistolam, vel aliud quid quod inde non convenerit falsa fide, et non integra circa apostolicum humilitate; penes episcopum sit potestas utrum eum in carcerem aut in aliam detrudat custodiam, usquequo, per epistolam aut per idoneos suae partis legatos, apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere quid de talibus justo ordine lex Romana statuat definire, ut et is corrigatur, et caeteris modus imponatur CAP. CCXXI.-- #De accusatis episcopis.@# (Ex decret. Felicis papae, cap. 4.) Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam, non infra angusta tempora canonice convocent, et prius eis per scripta significent quod eis opponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam si, aut vi aut timore, ejecti aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice vocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent antequam canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur. CAP. CCXXII.-- #Quod non ita in ecclesiasticis agendum sit negotiis sicut in saecularibus.@# (Ex decr. ejusdem, cap. 16.) Non enim in ecclesiasticis agendum est negotiis sicut in saecularibus. Priusquam legibus vocatus venerit, ut, cum in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere. In ecclesiasticis vero causa dicta recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. CAP. CCXXIII.-- #Quod nulli, papa vivente
null
0dda890c-469a-425e-9004-24a92fd8c18f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, alium eligere liceat.@# (Ex decr. Symmachi papae, cap. 3.) Si quis presbyter aut diaconus aut clericus, papa incolumi, et eo inconsulto, subscriptionem pro Romano pontificatu commendare, aut pitacio promittere, aut sacramentum praebere tentaverit aut aliquod suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere, loci sui dignitate et communione privetur. CAP. CCXIV.-- #De sessione episcopi.@# ( #Ex concil. Carthag.@# ) In Ecclesia in concessu presbytorum, episcopus sublimior sedeat. CAP. CCXXV.-- #Item de ordinatione episcopi.@# ( #Ex dictis Theodori archiepiscopi.@# ) In ordinatione episcopi, ipse qui ordinat, missam celebrare debet, et qui ordinatur similiter. CAP. CCXXVI.-- #Quae sacerdotes Dei declinare debeant.@# (Ex concil. Turonensi, cap. 1.) Quaecunque ad aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum, aliisque nonnullis rebus, omnes Dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet, histrionum quoque turpium et obscoenorum insolentias jocorum ipsi animo effugere, caeterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent. CAP. CCXXVII. #De haereditate episcopi, caeterorumque ecclesiasticorum.@# (Ex concil. apud Altheim habito, cap. 37, cui interfuit rex Conradus.) Sed et hoc ibidem inventum est de episcopis, presbyteris et clericis, si haereditatem a Domino rege, vel ab alio principe, vel amico suo, seu per haereditariam sortem sibi devenerit, vel acquisierunt, donare eis liceat hanc cui voluerint, dum vivunt, pro remedio animae, ad Ecclesiam quamcunque elegerint, vel consanguineis suis vel amicis. Sin autem antea obierint quam firmiter perfecerint, altari cui serviunt omnia perpetuo sanctificentur, et in jus tradantur. Similiter de presbyteris statutum est. Hildibertus Moguntinensis archiepiscopus subscripsit. Robertus Treverensis archiepiscopus subscripsit. Unni Hameburgensis archiepiscopus subscripsit. Adaluvardus Fardinensis episcopus subscripsit. Richwynus Argentinensis episcopus subscripsit. Notingus Constantiensis episcopus subscripsit. Unewanus Padarbrunnensis episcopus subscripsit. Udalricus Augustensis episcopus subscripsit. Bernhardus Halwartanensis episcopus subscripsit. Rumaldus Minugardenowardensis episcopus subscripsit. Eberis Mindunensis episcopus subscripsit. Necnon et abbates cum caeteris sacri ordinis viris subscripserunt. CAP. CCXXVIII.-- #Ne episcopi propter suam quietem plebem sibi commissam negligere praesumant.@# (Ex concil. apud Sanctum Medardum, praesente Carolo rege, cap. 5.) Providendum est ne episcopi propter suam quietem ad remotiora loca secedentes, et suum ministerium negligentes, proprias deserant civitates: sed aut parochias suas cum officii efficacia circumeant, aut cum religione in suis civitatibus canonice cum filiis suis degant. Presbyteros etiam sibi commissos, doctrina, castitate, et sobrietate, atque hospitalitate secundum suum ministerium ornari compellant. CAP. CCXXIX.-- #De episcopis qui non visitatis parochiis pretium servitutis requirunt.@# (Ex concil. Triburiis habito tempore Arnolphi regis, cap. 26.) Delata est coram sancta synodo querimonia plebium, eo quod sint quidam episcopi nolentes ad praedicandum, vel ad confirmandum, suas per annum parochias circumire: qui tamen exigant ut mansiones quibus in profectione uti debuerant, alio pretio redimant qui parare debent. Quae duplex infamia et negligentia et avaritia sanctae synodo horrori fuit magno, et statuerunt ne quis ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut sollicitiores sint episcopi de suis gregibus visitandis. CAP. CCXXX.-- #De purgatione episcoporum.@# #(Ex concil. apud Alth. habito praesente Conrado rege, cap. 16.)@# Statuimus propter Dei dilectionem, et proximi, et fidelium honorem catholicorum, et praecipue ob multitudinem, scandala eruenda et funditus exstirpanda, et perturbationes quae noviter exorta sunt et oriuntur, necnon ut omnes sciant nos episcopos, tales Dei misericordia nequaquam esse quales dicimur, exemplum sancti Leonis papae, qui, supra quatuor Evangelia jurans, coram populo se purgavit, sequi et imitari, salva tamen auctoritate canonica. CAP. CCXXXI.-- #De eo qui ex monacho factus fuerit episcopus.@# (Ex eodem concil. praesente rege Conrado, cap. 36.) Statutum et rationabiliter secundum sanctos Patres a synodo est firmatum ut monachus quem canonica electio a jugo regulae monasticae professionis absolvit, et sacra ordinatio de monacho episcopum facit, velut legitimus haeres paternam sibi haereditatem postea jure vindicandi potestatem habeat. Sed quidquid acquisierat
null
781d081f-981c-4ab3-83fd-8bd173ad3a47
latin_170m_raw
null
None
None
None
, vel habere visus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui fuerat secundum regulam sancti Benedicti, arbitrio. Postquam enim episcopus ordinatur, ad altare ad quod sanctificatur et titulatur, secundum sacros canones, quod acquirere poterit restituat. CAP. CCXXXII.-- #De illo qui de aliqua haeresi infamatur, quod in sacro conventu formulam istius professionis recitare debeat.@# ( #Ex epist. Cyril. ad Joannem Antioch.@# ) Ego N. hac scriptura quam manu mea perscripsi, profiteor sequens sanctum judicium Patrum Nicaenae synodi trecentorum decem et octo, vel Chalcedonensis synodi universale concilium, cujus definitionem sedes apostolica confirmavit: quod etiam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum nostrum data praedicatione lucidissimae veritatis exposuit. Confiteor unum eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Dei patris perfectum: eumdem in deitate perfectum, eumdem in humanitate Deum vere, et hominem vere. Ipsum eumdemque ex anima rationali et carne consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, in omnibus similem nobis absque peccato: ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem: in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem de virgine Maria, quae eumdem Deum peperit secundum humanitatem, unum eumdemque Chritum Filium Dei Dominum unigenitum in duabus naturis, inconfuse, inconvertibiliter, individue, et inseparabiliter cognitum, nequaquam naturarum differentia sublata propter unitionem, sed potius salva manente proprietate utriusque naturae, in unam non in duas concurrisse personas. Sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum, verum Dominum Jesum Christum, sicut olim prophetae de eo, vel ipse nos Christus per semetipsum Dominus erudivit. Qui autem ita non sentiunt, cum Nestorio et Eutyche, vel eorum sectatoribus aeterno anathemate dignos esse pronuntio. CAP. CCXXXIII.-- #De damnatis episcopis, et post reconciliatis.@# Joannes Chrysostomus a duabus synodis orthodoxorum episcoporum fuit dijudicatus, sed iterum fuit restitutus. Marcellus episcopus Ancyrae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius dijudicatus a synodo, Ecclesiam suam postea recepit. Lucianus episcopus Adrianopolites, damnatus a papa Julio, recepit Ecclesiam sui episcopatus. Cyrillus Hierosolymitanus episcopus depositus fuit, postea reconciliatus est Ecclesiae suae. Simili modo et Polychronium ejusdem Ecclesiae Hierosolymitanae pontificem Xistus papa damnavit, et iterum ipse eum reconciliavit. Innocentius papa Photinum damnavit episcopum, sed ipse postea eum in proprium restituit locum Ecclesiae suae. Misenum episcopum a Felice papa damnatum, Gelasius papa successor illius et communicavit, et Ecclesiae suae restituit. Leontius dum esset presbyter depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha exstitit. Gregorius vero quartus papa Theodosium, quem Eugenius ejus antecessor presbyterii honore privaverat, sanctae Ecclesiae Signinae consecravit episcopum. Ybas namque episcopus dijudicatus fuit, sed sancta synodus canonice suam illi restituit Ecclesiam. Rothadum vero episcopum sanctae Suessoniensis Ecclesiae, a synodo cui Carolus interfuit rex condemnatum, et Soffrenum Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus papa ambos reconciliavit. #De episcoporum transmutatione.@# Quia vero episcoporum plurimi ex aliis civitatibus ad alias propter necessitatem seu utilitatem temporum sunt migrati et transmutati, quorum nomina haec sunt: Peregines in Petris est ordinatus episcopus, sed quoniam cives ejus civitatis eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus jussit eum inthronizari in Corintho metropoli, defuncto ejus episcopo eique donec vixit Ecclesiae praefuit. Dosideum Seleuciae episcopum, Alexander Antiochenus episcopus in Tharsum Ciliciae transmutavit. Reverentius ab Argis Phoeniciae in Tyrum transmigratus est. Joannes de Gordolinia mutatus est in Proconixum, et ei praesedit Ecclesiae. Palladius ab Helinopoli mutatus est in Asponam. Alexander, ab alia Helinopoli, in Andrinopolim mutatus est. Gregorius Nazianzenus prius civitatis Cappadociae fuit episcopus quae Sasima dicitur, deinde a beato Basilio et aliorum episcoporum consensu in Anzianco constitutus est. Meletius prius Sebastiae Ecclesiae praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Theusebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus, de urbe ante Pristena Mysiae, in Nicopolim Thraciae mutatus est. Hierophilus, de Trapezopoli Frisiae, transmigratus est in Platinopolim Thraciae. Optimus, ab Agardamia Frigiae, in Antiochiam Pisidiae transmigratus est. Silvanus, a Philippopoli Thraciae, mutatus est in Troadam. FINIS LIBRI PRIMI. LIBER SECUNDUS. INDEX CAPITULORUM CAP. I. De ordinationibus presbyterorum et reliquorum ordinum. II. Quae presbyteri necessaria discere et scire debeant. III. De eadem re. IV.
null
8922fa81-fa55-4959-a75d-395f6be9818b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quod ordinationes fieri non debeant nisi in loco certo et religioso. V. Quod Abraham primus sit appellatus presbyter, et quare presbyteri nominentur. VI. Quod nullus ex ecclesiastico ordine absolute debeat ordinari. VII. Quod sub aspectu audientium ordinationes celebrari non debeant. VIII. Quod turbis electionem promovendorum facere non liceat. IX. Quod episcopum vel presbyterum ante triginta annos ordinare non liceat. X. De presbyteris qui ante triginta annos ordinantur. XI. Quod ante XXV annos diaconi non sint ordinandi. XII. Quod in veteri lege praecipiatur ut ante XXV annos levitae in tabernaculo non servirent. XIII. De presbyteris qui sine examine sunt provecti. XIV. De eo qui sibi volens aliquod membrum truncaverit. XV. De clericis qui a medicorum incisione claudi efficiuntur. XVI. De illis qui invident fratrum provectionibus. XVII. Ut seditionarii non ordinentur. XVIII. Quod illitteratus, et aliquo membro imminutus, provehi non debeat. XIX. De filiis concubinarum. XX. Ut daemonibus similibusque passionibus irretiti sacra tractare non debeant. XXI. Ut de servili conditione, nisi prius a dominis propriis libertatem habeant, nulli ordinentur. XXII. De eadem re. XXIII. De bonis illorum qui a dominis propriis libertate donantur. XXIV. Ut servus, nesciente domino suo, ordinari non debeat. XXV. De his qui libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibi obsequium retentent. XXVI. De servis ordinandis secundum ecclesiastica mandata, quoniam ingenui fieri debeant. XXVII. De eadem re. XXVIII. De eadem re. XXIX. De eadem re. XXX. Exemplar libertatis de proprio servo. XXXI. De servorum ordinatione. XXXII. De ecclesiarum servis. XXXIII. Ut poenitentes et digami non promoveantur. XXXIV. Energumeni non solum non assumendi sunt ad clerum, sed inventi ab officio removendi. XXXV. Ut nullus ex poenitentibus ordinetur. XXXVI. De actoribus et procuratoribus, si ordinari debeant. XLIV. De presbyteris et diaconibus qui sine litteris XXXVII. Ut de poenitentibus nullus admittatur ad clerum. XXXVIII. Laicus, si secundo uxorem duxerit, clericus non fiat. XXXIX. Ut nullus episcopus alterius parochianum retinere praesumat. XL. Ut ab alieno episcopo ordinatus in clero non maneat. XLI. De quodam episcopo qui alterius episcopi clericum, eo nolente, ordinaverat. XLII. Ut nemo clericum alienum suscipiat, sine voluntate episcopi sui. XLIII. Ut nullus episcopus alienum clericum sine litteris sui episcopi suscipiat. episcopi sui ambulant. XLV. De eadem re. XLVI. Ut quisque ordinatur litteras ab ordinatore suo accipiat. XLVII. Ut ordinatus quisque in illis locis permaneat ad quae ordinatus est. XLVIII. De presbytero qui confessus fuerit quod ante ordinationem peccaverit. XLIX. De eadem re. L. Ut nullus presbyter absque sacerdotalibus vestimentis missam celebret. LI. Ut clericus inter tentationes ab officio non declinet. LII. Ut omnis presbyter in sua ecclesia singulis Dominicis diebus aquam benedicat. LXII. Ut omnis presbyter parochianis suis Symbolum LIII. Item de aqua benedicenda. LIV. Ut missae peculiares in diebus solemnibus non fiant. LV. De ministerio presbyterorum, vel quid eis commissum sit. LVI. Ut singuli presbyteri singulos habeant clericos. LVII. Quod presbyterorum fides primum discutienda sit. LVIII. De eadem re. LIX. Quod in primis praedicandum sit qualiter credere debeant. LX. De eadem re. LXI. De eadem re. et Orationem Dominicam insinuet. LXIII. De eadem re. LXIV. De dilectione Dei et proximi. LXV. De criminibus quibus homines cum diabolo deputantur. LXVI. Ut de auditorio nullus egrediatur sacerdote verbum faciente. LXVII. De eadem re. LXVIII. De eadem re. LXIX. De precibus post allocutionem. LXX. Ut omnis presbyter in diebus festis populum admoneat quas preces ad Deum fundere debeat. LXXI. Ut presbyteri plebes admoneant ut bubulcos et porcarios in principalibus festis ad missam venire permittant. LXXX. Ut nullus ordinatus per sancta discurrat, LXXII. De admonitione presbyterorum. LXXIII. Quomodo unusquisque orare debeat. LXXIV. De filiis, quomodo parentibus obedire debeant. LXXV. De illis qui principales festivitates in villis celebrant. LXXVI. De eadem re. LXXVII. Ut
null
384def9b-4b1f-4ed7-bd59-d26cf21cd8e6
latin_170m_raw
null
None
None
None
presbyteri plebibus annuntient qui dies sint feriandi per annum. LXXVIII. Ut presbyteri cum festivitates annuntient, vigiliarum non obliviscantur. LXXIX. Ut ad salutationes sacerdotales, ad missam, omnes devote respondeant. ecclesiae suae cura derelicta. LXXXI. De Dominica die qualiter sit veneranda. LXXXII. Item de die Dominica. LXXXIII. De eadem re. LXXXIV. De eadem re. LXXXV. De eadem re. LXXXVI. De eadem re. LXXXVII. De eadem re. LXXXVIII. Ut nullus in Dominicis diebus genua flectat. LXXXIX. Ut presbyteri privatim fidelibus desiderantibus benedicant, et ut omnis presbyter per familias, per agros, per privatas domos habeat facultatem benedictiones aperire. XCIX. Ne presbyteri causa legationis per diversa XC. Ut presbyteri benedictionem episcopalem super plebem facere non debeant. XCI. Ut nullus presbyter alterius plebesanum eo nolente recipiat. XCII. De alterius presbyteri plebesano. XCIII. De ordinatis et reliquis fidelibus, quod sine licentia sui episcopi nil agere debeant. XCIV. De eadem re. XCV. De eadem re. XCVI. Quod non liceat clericum in duarum civitatum simul conscribi ecclesiis. XCVII. De ordinatis, ne de civitate in civitatem contra jus canonum transferantur. XCVIII. De eadem re. mittantur loca, cura animarum relicta. C. Quod presbyteri assidue legere debeant. CI. Ut presbyteri sine horariis non vadant. CII. Ut clericus artificio honesto victum quaerat. CIII. De eadem re. CIV. De presbyteris, matutinali officio expleto quid agere debeant. CV. De eadem re. CVI. Quod magnum periculum sit aliquem fieri judicem vitae alienae, qui nescit suam temperare. CVII. Ut presbyteri juxta ecclesiam illorum hospitentur. CVIII. De presbytero, si uxorem acceperit, deponatur. CIX. De eadem re. CX. De eadem re. CXI. De eadem re. CXII. De eadem re. CXIII. Ut ancillae a cellario presbyterorum removeantur. CXIV. Quod diaconi, sicut episcopus et presbyter, cessare debeant ab opere conjugali. CXV. De eadem re. CXVI. De eadem re. CXVII. De incontinentibus. CXVIII. De ordinatis, si capti fuerint in fornicatione, perjurio aut furto. CXIX. De ordinatis, si usuras exercuerint. CXX. De eadem re. CXXI. De eadem re. CXXII. De eadem re. CXXIII. De eadem re. CXXIV. De eadem re. CXXV. Item de usurariis. CXXVI. Quid sit usura. CXXVII. De eadem re. CXXVIII. De eadem re. CXXIX. Ut nullus ex ecclesiastico ordine edendi vel bibendi causa tabernas ingrediatur. CXXX. Ut nullus ex sacro ordine cibi vel potus causa tabernas ingrediatur. CXXXI. De eadem re. CXXXII. Ut illi quibus uxores ducendi licitum non est, aliorum nuptias devitent. CXXXIII. Quod non oportet in bigami nuptiis prandere presbyterum. CXXXIV. De eadem re. CXXXV. De eadem re. CXXXVI. Ut nullus clericus in alia civitate suscipiatur sine commendatitiis epistolis. CXXXVII. De eadem re. CXXXVIII. De clericis fugitivis, ne ab aliis recipiantur. CXXXIX. Ut peregrini clerici sine litteris sui episcopi non recipiantur. CXL. Ut clerici in aliena civitate non maneant, nisi episcopus loci mores eorum praevideat. CXLI. De clericis et monachis qui sine litteris episcopi sui vagantur. CXLVIII. Nulli clericorum, ne subdiacono quidem, CXLII. De eadem re. CXLIII. Ut pauperibus et indigentibus auxilio, cum proficiscuntur, pacificis litteris sit subveniendum. CXLIV. Ut illi clerici qui in alias provincias suos sequuntur seniores, sine formata ministrare non permittantur. CXLV. Quod clerico non liceat alienas possessiones conducere aut saecularibus se negotiis immiscere. CXLVI. Ut nullus laicus presbyterum suum villicationi implicare praesumat. CXLVII. De illis presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt, et aliis sibi non concessis implicantur negotiis, vitiisque non admittendis. connubium carnale conceditur. CXLIX. De principibus qui solent suos sacerdotes judicandis ministeriis deputare. CL. De illis qui Deo servire disponunt, ut ad ministrationem domorum non accedant. CLI. Item si liceat aliquem ex clero conductorem privatorum fieri. CLII. Ut si quilibet ordinatus infra muros civitatis manens, et ad sacrificium quotidianum non venerit
null
07020d60-9590-4e1d-b0e8-714b9dbfab2c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, clericus non habeatur. CLIII. De eadem re. CLIV. Quod omnes sacerdotes Domini oporteat doceri, ut caeteros instruant et sibi proficiant. CLV. Ut singuli presbyteri singulis annis suo episcopo de ministerio suo rationem reddant. CLVI. Ut omnis presbyter sibi subditos fidem discere constringat. CLVII. Qualem professionem presbyteros aut diaconos suo episcopo oporteat facere, quando per parochias constituuntur. CLVIII. Nulli monacho non sacerdoti, vel laico quantumlibet erudito praedicare permittitur. CLIX. Ut parochiarii clerici ab episcopis suis canones discant. CLX. Quod nulli sacerdotum canones liceat ignorare. CLXI. De presbyteris parochialibus, cum convenenerint, ut se inebriare non audeant. CLXII. De eadem re. CLXIII. De eadem re. CLXIV. De eadem re. CLXV. Ne clerici, necnon viri religiosi, ante horam tertiam convivia ineant. CLXVI. De presbyteris, ut hospitates sint. CLXVII. De eadem re. CLXVIII. Ut presbyteri plebes suas ut hospitales sint admoneant. CLXIX. Ut cibis sacerdotum semper lectio divina misceatur. CLXX. De clericis intemperate viventibus. CLXXI. De clericis scurrilibus. CLXXII. De eadem re. CLXXIII. Ut clericus fideijussor non sit. CLXXIV. Ut clericus barbam non nutriat. CLXXV. De clericis per creaturam jurantibus. CLXXXI. De presbytero qui pravis exemplis mala CLXXVI. De clericis qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenduntur. CLXXVII. De ordinatis qui solent contra ecclesiastica mandata auribus principis molestiam inferre. CLXXVIII. De illis qui episcopis suis ne eos ad ampliorem honorem in Ecclesia sua promoveant, contradicunt CLXXIX. De presbytero certo crimine deposito, si de ministerio sibi interdicto aliquid agere praesumpserit. CLXXX. De presbytero vel diacono damnato, qui imperatoris auribus molestus exstiterit. de se suspicari permiserit. CLXXXII. De eadem re. CLXXXIII. Si clericus adversus clericum habet negotium, ut ad saecularia non recurrat judicia. CLXXXIV. De presbyteris qui a plebibus infamabuntur, quomodo purgari debeant. CLXXXV. Si aliquis ex ordinatis ab episcopo suo damnatus fuerit, ut non debeat ab aliquo defensari. CLXXXVI. De presbytero a populo accusato. CLXXXVII. De clericis convictis et confessis, si intra annum causam suam purgare contempserint, nulla vox eorum post audiatur CLXXXVIII. Ut nullus ex ordinatis laico jurare praesumat. CLXXXIX. Si presbyter aut diaconus in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus fuerit, ab officio suspendatur. CXC. De ordinatis, si aliquis illorum percussor exstiterit. CXCI. De presbyteris qui propter suam negligentiam degradantur. CXCII. De ordinatis, si injuste degradati fuerint. CXCIII. De ordinatis qui episcopum proprium contemnunt. CXCIV. Si presbyter contra suum episcopum inflatus schisma fecerit, ut anathematizetur. CXCV. De illis qui aliquem ex ordinatis falso crimine appetierint. CXCVI. Ut criminator crimen criminati litteris comprehensum, ante accusationem episcopo suo repraesentet. CXCVII. Ut nullus ex ordinatis se proclamet in synodo nisi scriptis. CXCVIII. De clericorum accusatoribus, si unum ex objectis probare non potuerint, ad caetera non admittantur. CXCIX. De episcopo aut presbytero, si causa criminalis eis reputata fuerit, uomodo se expurgare debeant. CC. Ut clerici ab alienis judicibus non constringantur. CCI. Criminantem injuste et non probantem verberibus publice castigandum, et in exsilium deportandum. CCVIII. De clericis qui laicalibus vestimentis CCII. Ut si quis clericum accusaverit, et testimoniare non potuerit, accusator poenam accusati accipiat. CCIII. Ut sicut laici clericos in saecularibus in sua accusatione non recipiunt, ita nec ipsi in sacerdotum recipiantur. CCIV. Ut testimonium laici contra clericum nemo suscipiat. CCV. De ordinatis si accusati fuerint, quod testibus se excusare debuerint. CCVI. De substantia defuncti presbyteri, cujus esse debeat. CCVII. De presbyteris qui sine testamento discesserint. utuntur. CCIX. De eadem re. CCX. De clericis qui otiose in nundinis deambulant. CCXI. Ut nullus ex clero arma militaria portet. CCXII. Ut omnes clerici magis confidant in defensione Dei quam in armis. CCXIII. De illis qui ex ecclesiastico ordine, aut venantur, aut cum accipitribus jocantur. CCXIV. De servis Dei, ut omnes silvaticae vagationes cum canibus et accipitribus illis interdicantur. CCXV. Ut clericos discordantes episcopus sua potestate reconciliet. CCXVI.
null
667c40de-6209-437c-a3ff-503bd933d32c
latin_170m_raw
null
None
None
None
De clericis qui proruperint in mutuam caedem. CCXXV. De sacerdotibus qui adimplere suum ministerium CCXVII. De eadem re. CCXVIII. De officiis et ministeriis septem diaconorum cum subdiaconibus, et sequentium ordinum ministris observandis. CCXIX. De numero certo diaconorum. CCXX. De eadem re. CCXXI. Ut diaconi coram presbyteris non sedeant. CCXXII. De diaconibus qui se presbyteris anteponunt. CCXXIII. Ut exorcistae energumenis manus imponant. CCXXIV. De honore universis ordinibus competente. nesciunt, nec discere volunt, quod ab officio sint removendi. CCXXVI. Ut inter clericos non computentur qui sub nullius episcopi disciplina inveniuntur. CCXXVII. Exemplar formatae epistolae quae in Nicaena synodo a sanctis Patribus est formata et collaudata. CCXXVIII. De illo qui fugam fratris celaverit. CCXXIX. De illis qui presbyteros suos male tractaverint. CCXXX. Ut nomen papae in Ecclesiis sanctis recitetur. CCXXXI. Ut presbyter aut diaconus qui canonicus non est, sed in villis habitat, nusquam summas festivitates celebret, nisi in civitatibus. #Indicis capitulorum finis.@# CCXXXII. Ut presbyteris potestas praedicandi in suis plebibus concedatur. CCXXXIII. De clericis qui in rixa interficiuntur. CCXXXIV. De clericis qui a dominis suis liberi facti sunt. CCXXXV. De presbyteris qui parochias fugerint, in quibus locati sunt. CCXXXVI. De presbyteris qui crimine capitali accusantur, et collegas, quibus se excusare possint, non habent. CCXXXVII. De praedicatione presbyterorum. CCXXXVIII. De ecclesiasticis, si saeculares potestates habere desiderant. CCXXXIX. Ut viri veraces et Deum timentes in civitatibus et in publicis vicis decani constituantur. LIBER SECUNDUS. #DE SACRIS ORDINIBUS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic ordinationem, congruentem dignitatem, vitae qualitatem, officia, ministeriaque presbyterorum, diaconorum, reliquorumque ordinum ecclesiasticorum complectitur. CAP. I.-- #De ordinationibus presbyterorum, et reliquorum ordinum.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 3.) Episcopus quando ordinationes facere disponit, omnes qui ad sacrum ministerium accedere volunt feria quarta ante ipsam ordinationem evocandi sunt ad civitatem, una cum archipresbyteris qui eos repraesentare debent. Et tunc episcopus e latere suo dirigere debet sacerdotes, et alios prudentes viros, gnaros legis divinae, et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum vitam, genus, patriam, aetatem, institutionem, locum ubi educati sint, si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, diligenter investigent: ante omnia si fidem catholicam firmiter teneant, et verbis simplicibus asserere queant. Ipsi autem quibus hoc committitur cavere debent ne aut favoris gratia, aut cujuscunque muneris cupiditate illecti, a vero devient, ut indignum, et minus idoneum ad sacros gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si fecerint, et ille qui indigne accesserit ad altare removebitur, et illi qui donum sancti Spiritus vendere conati sunt, coram Deo jam condemnati, ecclesiastica dignitate carebunt. Igitur per tres continuos dies diligenter examinentur, et sic Sabbato qui probati inventi sunt episcopo repraesententur. CAP. II.-- #Quae presbyteri necessario discere et scire debeant.@# ( #Ex dictis August.@# ) Quae ipsis sacerdotibus necessaria sint ad discendum, id est: liber sacramentorum, lectionarius, antiphonarius, baptisterium, computus, Canon poenitentialis, Psalterium, Homeliae per circulum anni Dominicis diebus, et singulis festivitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen vix in eo constabit, quia valde periculosae sunt evangelicae minae quibus dicitur: Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. CAP. III.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Zephyrini papae, fratribus per Aegyptum missa, cap. 10.) Ordinationes vero presbyterorum et levitarum tempore congruo, et multis coram astantibus solemniter agite, et probabiles ac doctos viros ad hoc opus constituite, ut illorum societate et adjumento plurimum gaudeatis. CAP. IV.-- #Quod ordinationes fieri non debeant, nisi in loco certo et religioso.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Hi qui ordinari petunt, nullatenus ordinentur, nisi in loco certo et religioso, vel etiam in civitate saltem uno anno immorentur, ut de vita et conversatione atque de doctrina illorum certitudo possit agnosci. CAP. V.-- #Quod Abraham primus sit appellatus presbyter, et quare presbyteri nominentur.@# (Ex epist. Anacleti
null
9c669cac-8990-40dd-a3b7-6791fd082b62
latin_170m_raw
null
None
None
None
papae omnibus episcopis per Italiam constitutis missa, cap. 22.) Porro et Mosi praecipitur ut eligat presbyteros, id est seniores. Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities. Haec vero canities sapientiam designat, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est. Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legimus, nullus alius primus appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus vixisse annis convincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam, presbyteri nominantur. Initium enim sacerdotii Aaron fuit: licet Melchisedech prior obtulerit sacrificium Deo, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed hi spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt. CAP. VI.-- #Quod nullus ex ecclesiastico ordine absolute debeat ordinari.@# (Ex concil. Chalcedon. cap. 6.) Nullum absolute ordinari debere presbyterum aut diaconum, nec quemlibet in ecclesiastico gradu, nisi specialiter Ecclesiae civitatis, aut possessionis aut martyris, aut monasterii nomen, cui ordinandus est, pronuntietur. Qui vero absolute ordinantur, decrevit sancta synodus irritam haberi hujuscemodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare, ad ordinantis injuriam. CAP. VII.-- #Quod sub aspectu audientium ordinationes celebrari non debeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 4.) Quod non oporteat ordinationes sub aspectu audientium celebrari. CAP. VIII.-- #Quod turbis electionem promovendorum facere non liceat.@# (Ex eodem, cap. 13.) Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere qui sunt ad sacerdotium provehendi. CAP. IX.-- #Quod episcopum vel presbyterum ante triginta annos ordinare non liceat.@# (Ex concil. Agathens., cap. 7.) Episcopum vero, vel presbyterum ante triginta annos, id est antequam ad viri perfecti aetatem perveniat, nullus metropolitanorum ordinare praesumat: ne per aetatem, quod aliquoties evenit, aliquo errore detineantur. CAP. X.-- #De presbyteris qui ante@# XXX #annos ordinantur.@# (Ex decr. Fabian. papae Orientalib. missis.) Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etiam si valde sit dignus: quia et ipse Dominus tricesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est, usque ad hanc aetatem legitimam consecrari. CAP. XI.-- #Quod ante@# XXV #annos diaconi non sint ordinandi.@# (Ex concil. Carthag., cap. 16.) Placuit ut ante viginti quinque annos aetatis, nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur, et ut lector populum non salutet. CAP. XII.-- #Quod in veteri lege praecipiatur ut ante vigesimum quintum annum Levitae in tabernaculo non servirent.@# (Ex concil. Toletano, cap. 20.) In veteri lege ab anno vigesimo et quinto Levitae in tabernaculo servire praecipiuntur, cujus auctoritatem in canonibus sancti Patres secuti sunt. Nos et divinae legis, et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros Levitas facimus ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae. Ideoque ne ulterius fiat a nobis, et divinae legis et canonum admonemur sententiis: sed viginti quinque annorum aetatis Levitae consecrentur, et triginta annorum presbyteri ordinentur: ita ut secundum apostolicum praeceptum probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. CAP. XIII.-- #De presbyteris qui sine examine sunt provecti.@# (Ex concil. Nicaen., cap. 9.) Si qui presbyteri sine examine sunt provecti, vel cum discuterentur peccata sua confessi sunt, et homines contra canones commoti, manus confessis imponere tentaverunt, tales regula non admittit: quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia. CAP. XIV.-- #De eo qui sibi volens aliquod membrum truncaverit.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 28.) Qui igitur partem digiti sibi abscidit volens, hunc ad clerum canones non admittunt. Cui vero casu hoc accidit, etsi in clero fuerit repertus, non abjici. CAP. XV.-- #De clericis qui a medicorum incisione claudi efficiuntur.@# (Ex concil. Hilerdensi, cap. 20.) Si quis in infirmitate positus clericus, et medicorum incisione claudus efficitur, promoveri ad sacros ordines eum non denegamus. CAP. XVI.-- #De illis qui invident fratrum provectionibus.@# (Ex concil. Africano,
null
1c09f929-3254-4b48-8acf-8c2378dbcb43
latin_170m_raw
null
None
None
None
cap. 54.) Clericus invidens fratrum provectionibus, donec in vitio est, non promoveatur. CAP. XVII.-- #Ut seditionarii non ordinentur.@# (Ex eodem, cap. 67.) Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios vel injuriarum suarum ultores. CAP. XVIII.-- #Quod illiteratus et aliquo membro imminutus provehi ad sacros ordines non debeat.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 16.) Illitteratos quoque, aut aliqua parte corporis imminutos, nullus praesumat ad clerum provehere. Quia nec litteris carens, sacris esse potest aptus officiis, et vitiosum nihil Deo prorsus offerri legalia praecepta sanxerunt. Similiter qui seipsos abscindunt. CAP. XIX.-- #De filiis concubinarum.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 10.) De his qui ex concubinis filios habent, et uxores legitimas post-habuerunt, et, defunctis uxoribus, sibi concubinas publice sociant, id observandum censuimus, ut sicut eos qui jam clerici per ignorantiam ordinati sunt non removemus, ita statuimus ne ulterius ordinentur. CAP. XX.-- #Ut daemonibus similibusque passionibus irretiti sacra tractare non debeant.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 19.) Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemonibus similibusque passionibus irretitis mysteria sacrosancta tractare tribuatur. Et post pauca: Si corpore sauciatum aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina permisit, quanto magis doni coelestis dispensatores esse non convenit, quod est deterius, mente perculsos. CAP. XXI.-- #Ut de servili conditione, nisi prius a dominis propriis libertatem habeant, nulli ordinentur.@# (Ex concil. Triburien., cap. 25.) Ut nulli de servili conditione ad sacros ordines promoveantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consequantur. Cujus libertatis charta ante ordinationem in ambone publice legatur, et si nullus contradixerit, rite consecrabuntur. Porro servus non canonice consecratus, postquam de gradu deciderit, ejus sit conditionis, cujus fuerat ante gradum. CAP. XXII.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Leonis papae, cap. 1.) Admittuntur passim ad ordinem sacrum quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur: et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tanquam servilis vilitas hunc honorem jure capiat, provehuntur: et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Et post pauca: Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris Dominicis, quibus nomen ejus ascribitur, nullis necessitatum vinculis abstrahatur. CAP. XXIII.-- #De bonis illorum qui a dominis propriis libertate donantur.@# (Ex concil. Toletano, cap. 2.) De rebus vero illorum, vel peculiari, quia dominis propriis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos promoveri debeant, statutum est, ut in potestate dominorum consistat quidquid ante libertatem habuerunt, utrum illis concedere voluerint, an sibi retinere. CAP. XXIV.-- #Ut servus, nesciente domino suo, ordinari non debeat.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Servus si absente aut nesciente domino, episcopo sciente quod servus sit, diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in clericatus officio permanente, episcopus cum suo domino duplici satisfactione compenset. Si vero episcopus eum servum nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicaverint ordinari, simili redhibitione teneantur obnoxii. CAP. XXV.-- #De his qui libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibi obsequium retentent.@# (Ex concil. Tolet., cap. 73.) Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine capitali sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur: quia directa manumissione absoluti esse noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc patroni servituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne, quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi. CAP. XXVI.-- #De servis ordinandis secundum ecclesiastica mandata, quomodo ingenui fieri debeant.@# (Ex concil. Remensi, cap. 1.) Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, insuper et majestas regia canonicae religioni assensum praebet, ut quemcunque ad sacros ordines ex familia propria promovere Ecclesia quaeque delegerit, in praesentia sacerdotum canonicorum simul et nobilium laicorum,
null
cdf7ad41-90cb-4fa7-bf62-6b352aeeac9b
latin_170m_raw
null
None
None
None
ejus cui subjectus est subscriptione et manumissione sub libertatis testamento solemniter roboretur. Idcirco ego Burchardus, Deo annuente Wormaciensis Ecclesiae episcopus, quemdam Ecclesiae nostrae famulum, nomine Eberhardum, sacris ordinibus oblatum, ad altaris cornu, nobilium virorum in praesentia, per hoc auctoritatis testamentum statuo, ita ut ab hodierno die et tempore bene ingenuus, atque ab omni servitutis vinculo securus permaneat, tanquam si ab ingenuis fuisset parentibus procreatus vel natus: eamdemque pergat partem quamcunque volens canonice elegerit, ita ut deinceps nec nobis neque successoribus nostris ullum debeat noxiae conditionis servitium, sed omnibus diebus vitae suae sub certa plenissimaque ingenuitate, sicut alii qui ejusdem sunt ingenuitatis, per hunc manumissionis atque ingenuitatis titulum, bene semper ingenuus atque securus existat. Suum vero peculiare quod habet, aut quod abhinc assequi poterit, faciat inde secundum canonicam auctoritatem libere quidquid voluerit. Et ut haec ingenuitatis pagina inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria illam roboravimus. CAP. XXVII.-- #De eodem.@# ( #Ex concil. Toletano.@# ) Debent autem suprascriptae ingenuitatis chartae non solum nomen illius qui has fieri rogat, sed etiam nomina sacerdotum et nobilium laicorum qui ibi fuerint, in ordine digesta, cum signis propria manu impressis continere. Nam sine horum astipulatione, pagina auctoritate testium nudata pro nihilo deputatur. Oportet etiam ut locum, diem, annum, et principem, et indictiones in fine vel in margine adnotatas habeant in hunc modum: Actum in illa civitate in domo sancti Petri, Kalendis illis, anno Dominicae incarnationis, illo regnante, illo rege, et praesidente in cathedra supradictae civitatis episcopo illo, vel in monasterio illo, indictione illa, in Dei nomine feliciter, Amen. Ait enim Romana auctoritas: Quaecunque leges sine die et consule fuerint prolatae, non valeant. CAP. XXVIII.-- #De eodem.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Instruendi sunt praeterealaici, ut sciant quod nullatenus alio loco manumittere proprios possunt servos, quos Dominicis castris aggregari decreverunt, nisi in sacrosancta Ecclesia ordine supra notato. Quomodo enim clerici extra Ecclesiam libertatem consequi possunt, qui a lege mundana extranei sunt? Et quibus interdicitur ne ad saeculare judicium procedant, quomodo saeculari judicio a jugo servitutis absolvuntur? Sed fortasse dicit aliquis: Clericus fieri non permittitur, nisi ante susceptum clericatus officium, ingenuitatis dignitate potiatur. Re vera verum dicit. Et ideo quod infirmari vel vituperari potest, praecaveri debet. CAP. XXIX.-- #De eodem.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Non solum autem qui ad clericatus ordinem promovendi sunt, in Ecclesia manumittendi sunt, verumetiam hi quos quisque pro remedio animae suae emancipari vult: quia sic scriptum quippe est in pacto Francorum. CAP. XXX.-- #Exemplar libertatis de proprio servo.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Qui debitum sibi nexum, atque competens relaxat servitium, praemium in futuro apud Dominum sibi provenire non dubitet. Quapropter ego in Dei nomine ill., pro remedio animae meae, vel aeterna retributione, in ecclesia sancti Petri, vel illius sancti, sub praesentia episcopi, vel sacerdotum ibi consistentium, ac nobilium laicorum, ante cornu altaris istius ecclesiae absolvo servum meum ill. per hanc chartam absolutionis et ingenuitatis ab omni vinculo servitutis, ita ut ab hac die et deinceps ingenuus sit, et ingenuus permaneat, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus. Eam pergat partem quam maluerit, vel quam ei auctoritas canonica permittit, et sicut alii ingenui vitam ducat ingenuam. Nulli autem haeredum meorum ac prohaeredum, nec cuicunque personae alii quidquam aebeat servitutis, vel libertatis obsequium, nisi soli Deo, cui omnia subjecta sunt, vel pro cujus amore ipsum devotus ad ejus servitium obtuli. Peculiare vero suum quod ei dominus dederit, vel deinceps Deo auxiliante laborare potuerit, concessum in perpetuum habeat, ut inde faciat quidquid illi placuerit, secundum ecclesiasticas sanctiones. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, aut aliquis de haeredibus meis, vel quaelibet opposita persona contra hanc ingenuitatis chartam venire tentaverit, aut eam quolibet modo infringere voluerit, in primis iram Dei incurrat, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae extraneus efficiatur, et insuper cui litem intulit sexaginta solidos persolvat, et quod repetit evindicare non valeat, sed praesens ingenuitas, mea
null
e0523488-4b28-491b-97e5-bf5563aa0883
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel aliorum bonorum hominum manibus roborata, cum astipulatione subnixa, omni tempore maneat inconvulsa. CAP. XXXI.-- #De servorum ordinatione.@# (Ex eodem cap. 82.) De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere, et statutum est ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint: et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis, vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus ejus eum recipiat. Si vero avus, aut pater, ab alia patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus, et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignotum sit, et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est ut si dominus ejus illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris Dominicis abstrahere voluerit, gradum amittat: quia juxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. CAP. XXXII.-- #De ecclesiarum servis.@# (Ex eodem concilio, cap. 33.) De ecclesiarum vero servis communi sententia est decretum, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem sequantur: suffraganei autem illorum exemplar illius penes se habeant, et quandocunque, de familia Ecclesiae, utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus et omni clero ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur: et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. CAP. XXXIII.-- #Ut poenitentes vel digami non promoveantur.@# (Ex concil. Aurelaten., cap. 3.) Ut digami vel poenitentes, vel repudiatarum mariti, ad sacerdotium non promoveantur. CAP. XXXIV.-- #Energumeni non solum non assumendi sunt ad clerum, sed inventi ab officio removendi.@# (Ex concil. Araus., cap. 6.) Energumeni non solum non assumendi sunt ad ullum ordinem clericatus, sed etiam illi qui ordinati sunt ab imposito officio repellendi sunt. CAP. XXXV.-- #Ut nullus ex poenitentibus ordinetur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 68.) Ex poenitentibus quamvis bonus, clericus non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero: quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse poenitentem. CAP. XXXVI.-- #De actoribus et procuratoribus, si ordinari debeant.@# (Ex eodem, cap. 9.) Magnus episcopus Astuagensis dixit: Quid dilectioni videtur vestrae, procuratores et actores etiam seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si, post deposita universa et reddita ratiocinia, actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debent et cum laude cleri, si postulatus fuerit, honore munerari. Si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum, ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, Ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua, ideoque ita nostra est quoque sententia. CAP. XXXVII.-- #Ut de poenitentibus nullus admittatur ad clerum.@# (Ex concil. Toletan. 1, cap. 1.) Item placuit ut poenitentes non admittantur ad clerum, nisi tantum, si necessitas aut usus exegerit, inter ostiarios deputentur, vel inter lectores, ita ut Evangelia et Apostolum non legant. Si qui autem ante ordinati sunt subdiacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant, aut sacra contingant. Ex eo vero poenitente dicimus, qui post baptismum, aut pro homicidio, aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens sub cilicio, divino fuerit reconciliatus altario. CAP. XXXVIII.-- #Laicus, si secundo uxorem duxerit, clericus non fiat.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 8.) Si quis de laicis, post uxorem, aliam cujuscunque conditionis cognoverit mulierem, in clerum nullatenus admittatur. CAP. XXXIX.-- #Ut nullus episcopus alterius parochianum retinere praesumat.@# (Ex decr. Adrian. pap., cap. 15.) Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere aut ordinare absque ejus voluntate, vel judicare: quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et dijudicatio; quoniam censemus nullum alterius
null
645465f9-a482-4bda-a307-fafaa4ed5b0e
latin_170m_raw
null
None
None
None
judicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit. nec judicare ullatenus potest. CAP. XL.-- #Ut ab alieno episcopo ordinatus in clero non maneat.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 4.) Ordinatus clericus ab alio episcopo, non deprecante vel consentiente suo, in clero non maneat. CAP. XLI.-- #De quodam episcopo qui alterius episcopi clericum, eo nolente, ordinaverat.@# (Ex concil. Afric., cap. 42.) Epigonius episcopus dixit: In multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmandum est a vestra prudentia, fratres beatissimi, ut clericum alienum nullus sibi praeripiat episcopus, praeter ejus arbitrium cujus fuerit clericus. Dico autem Julianum, qui ingratus est Dei beneficiis per meam parvitatem in se collatis, ita temerarium et audacem exstitisse, ut eum qui a me baptizatus est, cum esset puer egentissimus, mihi ab eodem commendatus, cumque multis annis a me aleretur, atque incresceret, hunc, ut dixi, baptizatum esse in ecclesia mea per manum parvitatis meae constat: idem in dioecesi Mepaliensi lector esse coeperat, imo annis ferme duobus legerat, nam nescio quo contemptu immanissimo idem Julianus eum arripuit, quem dicitur quasi proprium civem sui loci Vazaritani me inconsulto usurpare. Nam et diaconem illum ordinavit. Hoc si liceat, pateat haec licentia a vobis, beatissimi fratres. Sin minus, tam impudens cohibeatur, ne se misceat communioni cujusquam. Numidius episcopus dixit: Si, non postulata neque consulta tua dignatione, id videtur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum, atque indigne. Quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione eumdem clericum, quem fuerat ausus ordinare, revocaverit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumaciae suae separatus a nobis excipiet judicium. Epigonius episcopus dixit: Aetate pater, et ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis, frater et collega noster Victor, vult hanc petitionem generalem omnibus effici. CAP. XLII.-- #Ut nemo clericum alienum suscipiat sine voluntate sui episcopi.@# (Ex conc. Carthag., cap. 20.) Ut clericum alienum, nisi concedente proprio episcopo, nemo audeat vel retinere, vel promovere in ecclesia sibi credita, clericorum autem nomen etiam lectores, et psalmistae, et ostiarii retinent. CAP. XLIII.-- #Ut nullus episcopus alienum clericum sine litteris episcopi sui suscipiat.@# (Ex eodem conc., cap. 6.) Privatus episcopus Begesilitanus dixit: Suggero sanctitati vestrae ut statuatis non licere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se retinere nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum ordinet sine conscientia ejus de cujus plebe est. Gratus episcopus dixit: Hoc observare pacem custodit. Nam in mensa concilii sanctissimi Sardinensis similiter statutum est, ut nemo alterius plebis hominem usurpet. Sed si forte erit necessarium, petat a collega suo, et consensum habeat. CAP. XLIV.-- #De presbyteris et diaconibus qui sine litteris episcopi sui ambulant.@# (Ex conc. Agathensi, cap. 5.) Presbyter et diaconus, aut clericus, si sine antistitis sui epistolis ambulat, communionem ei nullus impendat. CAP. XLV.-- #De eadem re.@# (Ex conc. Laodic., cap. 41.) Quod non oporteat sacerdotem, vel clericum, sine litteris proficisci canonicis. CAP. XLVI.-- #Ut quisque ordinatus litteras ab ordinatore suo accipiat.@# (Ex conc. Milivitano, cap. 14.) Deinde placuit, ut quicunque deinceps ab episcopis ordinantur, litteras accipiant ab ordinatoribus suis, manu eorum subscriptas, continentes annum Domini et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. CAP. XLVII.-- #Ut ordinatus quisque in illis locis permaneat ad quae ordinatus est.@# (Ex conc. Aurel., cap. 2.) De his qui in quibuscunque locis ordinati fuerint ministri, in ipsis locis perseverent. CAP. XLVIII.-- #De presbytero qui confessus fuerit quod ante ordinationem peccaverit.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 5.) Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit, et post ordinationem peccatum confessus fuerit, quod ante erraverit, non offerat, sed tantum pro religione nomen presbyteri portet. Si autem non ipse confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, nec hoc
null
066f7e74-61ef-43c7-9a75-cffc8d4602b1
latin_170m_raw
null
None
None
None
ipsum habeat ut nomen presbyteri portet. Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit, ordinem subdiaconi retineat. CAP. XLIX.-- #De eodem.@# (Ex concil. Neocaesariensi, cap. 8.) Presbyter si praeoccupatus corporali peccato promoveatur, et confessus fuerit de se quod ante ordinationem deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum. Quod si de se ipse non fuerit confessus, et argui manifeste nequiverit, potestatis suae judicio relinquatur. CAP. L.-- #Ut nullus presbyter absque sacerdotalibus vestimentis missam celebret.@# (Ex concil. Remensi, cap. 4.) Ut nullus presbyter absque amictu, alba, et stola, et fanone, et casula ullatenus praesumat missam celebrare: et haec sacra vestimenta mundissima sint, et in nitido loco infra ecclesiam collocentur: nec unquam presbyter his indutus extra ecclesiam exeat: quia hoc divina lex prohibet. CAP. LI.-- #Ut clericus inter tentationes ab officio non declinet.@# (Ex concil. Carthag., cap. 50.) Clericum inter tentationes ab officio declinantem, vel negligentius agentem, ab ipso officio dicunt removendum. CAP. LII.-- #Ut omnis presbyter in sua ecclesia singulis Dominicis diebus aquam benedicat.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 5.) Omnibus diebus Dominicis quisque presbyter in sua ecclesia ante missarum solemnia aquam benedictam faciat in vase nitido, et tanto mysterio convenienti, de qua populus intrans ecclesiam aspergatur, et atrium ejusdem ecclesiae cum crucibus circumeundo similiter aspergat, et pro animabus ibidem quiescentibus oret. Et qui voluerit in vasculis suis accipiat ex ipsa aqua, et per mansiones, et agros, et vineas, super pecora quoque sua, atque super pabula eorum, nec non super cibos et potum suum conspergat. CAP. LIII.-- #Item de aqua benedicenda.@# ( #Ex epist. Alexand. papae, fratrib. per Aegypt. missa.@# ) Aquam enim sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur. Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis vitulae aspersus populum sanctificabat, atque mundabat, quanto magis aqua quae sale aspersa divinisque precibus sacrata est, populum sanctificat atque mundat? Et si sale asperso per Eliseum prophetam sterilitas aquae sanata est, quanto magis divinis precibus sacrata aqua sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat et purgat, et caetera bona multiplicat, et insidias diaboli avertit, et a phantasmatum versutiis hominem defendit? CAP. LIV.-- #Ut missae peculiares in diebus solemnibus non fiant.@# ( #Ex dictis August.@# ) Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, quae per dies solemnes a sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum solemnibus quae hora tertia canonice fiunt abstrahatur: quia pessimus usus est apud quosdam, in Dominicis diebus, sive in quibuslibet festivitatibus mox missam celebrare, quam quis, et si pro defunctis sit, cum audierit abscedat, et per totum diem a primo mane ebrietati et comessationi potius quam Deo deserviat. Admonendus est populus ut ante publicum peractumque officium ad cibum non accedat: sed omnes ad publicam sanctam matrem ecclesiam missarum solemnia, et praedicationem audituri conveniant: et ut sacerdotes missas hora tertia celebrent, ut populus a publicis solemnibus non abstrahatur. Sed sacerdotes qui in circuitu urbis aut in eadem urbe sunt, et populus, ut praediximus, in unum ad publicam missarum celebrationem conveniant, exceptis Deo sacratis feminis, quibus mos est ad publicum non egredi, sed claustris monasterii contineri. CAP. LV.-- #De ministerio presbyterorum, vel quid eis commissum sit.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Vos presbyteri veraciter nosse debetis, et semper meminisse, quia nos, quibus regendarum animarum cura commissa est, pro his qui nostra negligentia pereunt rationem reddituri sumus: pro his vero quos verbis et exemplis lucrati fuerimus praemium aeternae vitae percipiemus. Nobis enim a Domino dictum est: Vos estis sal terrae. Quod si populus fidelis cibus est Dei, ejusdem cibi condimentum nos sumus. Scitote vestrum gradum nostro gradui secundum et pene conjunctum esse. Sicut enim episcopi apostolorum in Ecclesia, ita nimirum presbyteri caeterorum discipulorum Domini vicem tenent. Et illi tenent gradum summi pontificis Aaron, isti vero filiorum ejus. Unde
null
f49ea7c9-9d71-443c-87d3-767103462068
latin_170m_raw
null
None
None
None
oportet vos semper memores esse tantae dignitatis, memores vestrae consecrationis, memores sacrae, quam in manibus suscepistis, unctionis: ut nec ab eadem dignitate degeneretis, nec vestram consecrationem irritam faciatis, nec manus sacro unguine delibutas peccando polluatis: sed cordis et corporis munditiam conservantes, plebibus exemplum bene vivendi praebentes, his quibus praeestis, ducatum ad coelestia regna praebeatis. CAP. LVI.-- #Ut singuli presbyteri singulos habeant clericos.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 9.) Ut quisque presbyter qui plebem regit, clericum habeat qui secum cantet, et epistolam et lectionem legat, et qui scholam possit tenere, et admoneat suos parochianos, ut filios suos ad fidem discendam mittant ad ecclesiam, quos ipse cum omni castitate erudiat. CAP. LVII.-- #Quod presbyterorum fides primum discutienda sit.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 3.) Primo omnium discutienda est fides sacerdotum qualiter credant, et alios credere doceant. Ibi et exempla proponenda sunt, quatenus a creatura Creator quantulumcunque possit intelligi. CAP. LVIII.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis August.@# ) Hortamur vos paratos esse ad docendas plebes nostras. Qui Scripturas scit, praedicet Scripturas. Qui vero nescit, saltem hoc quod notissimum habet plebibus dicat, ut declinent a malo, et faciant bonum, inquirant pacem, sequantur eam: quia oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Nullus ergo se excusare poterit, quod non habeat linguam unde possit aliquem aedificare. Mox enim ut quemlibet errantem viderit, prout potest et valet, aut arguendo, aut obsecrando, aut increpando, ab errore retrahat, et ad peragendum bonum opus hortetur. CAP. LIX.-- #Quod in primis praedicandum sit qualiter credere debeant.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 1.) In primis praedicandum est omnibus generaliter, ut credant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum esse omnipotentem, qui omnia fecit, et unam esse deitatem, et substantiam, et majestatem in tribus personis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. CAP. LX.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 2.) Item praedicandum est, quomodo Filius Dei incarnatus est de Spiritu sancto, et Maria Virgine, pro salute generis humani passus, sepultus, tertia die resurrexit, et coelum ascendit, in fine mundi veniens judicare omnes homines secundum opera propria: quomodo impii cum diabolo in ignem aeternum mittentur, justi cum Christo in vita aeterna erunt. CAP. LXI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 3.) Item praedicandum est quod omnes homines in propria carne resurgent. CAP. LXII.-- #Ut omnis presbyter parochianis suis Symbolum et Orationem Dominicam insinuet.@# (Ex concil. Remensi, cap. 8.) Ut omnis presbyter omnibus parochianis suis Symbolum et Orationem Dominicam aut ipse insinuet, aut aliis insinuandum injungat, et cum ad confessionem tempore Quadragesimali veniunt, haec ab unoquoque memoriter sibi decantari faciat, nec ante sanctam communionem alicui tradat, nisi haec ex corde pronuntiare noverit. Siquidem sine horum scientia nullus salvus esse poterit. In uno enim fides et credulitas Christiana continetur: in alio quid orare et petere a Deo debeamus exprimitur. Quod sine fide nemo possit esse salvus, Dominus ostendit, cum dicit: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Nullus autem credere potest quod nescit, nec audivit; ait enim Paulus: Quomodo credent ei quem non audierunt? Nec sola sufficit fides in corde, nisi etiam verbis enuntietur, ut idem Apostolus testis est: Corde enim, inquit, creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Nullus autem de stoliditate sensus, vel tenuitate ingenii causetur: quia haec tam parva sunt, ut nemo tam hebes et barbarus sit, qui hoc discere et verbis communibus pronuntiare non possit: tam magna, ut qui horum scientiam pleniter capere potuerit, sufficere sibi credatur ad salutem perpetuam. Illud etiam observandum, ut nullus suscipiat infantem in baptismo a sacro fonte, antequam idem Symbolum et Orationem Dominicam coram presbytero decantet. Et tunc presbyter omnibus patrinis annuntiet quod debitores sint suis filiolis,
null
9a5fff27-6015-4eef-b4db-9d6a49819687
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum ad intelligibilem aetatem venerint, haec eadem insinuare. CAP. LXIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 4.) Jubendum est ut Oratio Dominica, in qua omnia necessaria humanae vitae comprehenduntur, et Symbolum apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discatur, tam Latine, quam Barbarice, ut quod ore profitentur, corde credatur, et intelligatur. CAP. LXIV.-- #De dilectione Dei et proximi.@# (Ex eodem, cap. 5.) Item praedicandum est de dilectione Dei et proximi, de fide, et spe in Deo, de humilitate, patientia, castitate, benignitate, misericordia, de eleemosynis, de confessione, ut fratribus ex corde remittatur. Qui haec et similia agunt, regnum Dei consequentur. CAP. LXV.-- #De criminibus, quibus homines cum diabolo deputantur.@# (Ex eodem, cap. 4.) Item praedicandum est, pro quibus criminibus homines cum diabolo deputantur, quae Apostolus sic enumerat: Fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia. Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur: et ideo haec cum omni studio prohibeantur. CAP. LXVI.-- #Ut de auditorio nullus egrediatur, sacerdote verbum faciente.@# (Ex concil. Carthag., cap. 24.) Sacerdote in ecclesia verbum faciente, qui egressus de auditorio fuerit sine gravi necessitate, excommunicetur. CAP. LXVII.-- #De eadem re.@# ( #Ex canone apostolorum.@# ) Omnes fideles qui conveniunt in solemnibus sacris ad ecclesiam, et scripturas apostolorum et Evangelium audiunt, non autem perseverant in oratione usque dum missa peragatur, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines Ecclesiae commoventes, convenit communione privari. CAP. LXVIII.-- #De eadem re.@# ( #Unde supra.@# ) Omnes Christiani qui ingrediuntur ecclesiam Dei, et Scripturas sacras audiunt, neque communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia se a perceptione sanctae communionis avertunt, hi de Ecclesia removeantur, donec per confessionem poenitentiae fructus ostendant. CAP. LXIX.-- #De precibus post allocutionem.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 19.) Quod oporteat seorsum primum post allocutiones episcoporum, vel presbyterorum, orationem super catechumenos celebrari, et postquam catechumeni egressi fuerint, super eos qui sunt in poenitentia preces fieri. His etiam accedentibus ad manum sacerdotis et discedentibus, tres orationes consummari fidelium, ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et tertia per exclamationes solitas expleant. CAP. LXX.-- #Ut omnis presbyter in diebus festis populum admoneat quas preces ad Deum fundere debeat.@# (Ex concil. Aurel., cap. 3.) Oportet ut in diebus Dominicis vel festis, post sermonem intra missarum solemnia habitum ad plebem, sacerdos admoneat, ut, juxta apostolicam institutionem, orationem, omnes in commune pro diversis necessitatibus fundant ad Dominum, pro rege et episcopo eorum, et rectoribus Ecclesiarum, pro pace, pro peste, pro infirmis qui in ipsa parochia lecto decumbunt, pro nuper defunctis, in quibus sigillatim precibus plebs Orationem Dominicam sub silentio dicat. Sacerdos vero orationes ad hoc pertinentes per singulas admonitiones solemniter expleat. Post haec sacra celebretur oblatio. Ait enim Apostolus: Obsecro, primum omnium fieri orationes, obsecrationes, gratiarum actiones, et caetera. CAP. LXXI.-- #Ut presbyteri plebes admoneant ut bubulcos atque porcarios in principalibus festis admissam venire permittant.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 5.) Admonere debent sacerdotes plebes subditas sibi, ut bubulcos, atque porcarios, vel alios pastores, vel aratores qui in agris assidue commorantur, vel in silvis, et ideo velut more pecudum vivunt, in Dominicis et in aliis festis diebus saltem vel ad missam faciant vel permittant venire: nam et hos Christus pretioso sanguine suo redemit. Quod si neglexerint, pro animabus eorum absque dubio rationem se reddituros sciant. Siquidem Dominus veniens in hunc mundum non elegit oratores atque nobiliores quosque, sed piscatores atque idiotas sibi discipulos ascivit, ut ostenderet in facto quod ipse verbis in Evangelio affirmat, dicens: Quod hominibus est altum, abominabile est apud Deum
null
15f52d5a-67db-490e-ba77-28cbd4ec0eab
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Et salva altiore intelligentia, nativitas nostri Redemptoris primo omnium pastoribus ab angelo nuntiatur. CAP. LXXII.-- #De admonitione presbyterorum.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 4.) Ut sacerdotes admoneant populum ut eleemosynam dent, et orationes faciant pro diversis plagis, quas assidue pro peccatis patimur. CAP. LXXIII.-- #Quomodo unusquisque orare debeat.@# (Ex eodem, cap. 6.) Item instruendus est populus, ut singulis diebus, qui amplius non potest, saltem duabus vicibus oret: mane scilicet et vespere, dicens Symbolum et Orationem Dominicam: sive, Qui plasmasti me, miserere mei; vel etiam, Deus, propitius esto mihi peccatori: et Deo gratias agens pro quotidianae vitae commeatibus, et quia se ad imaginem suam creare dignatus sit, et a pecudibus segregare. His peractis, et solo Deo creatore suo adorato, sanctos invocet, ut pro se intercedere apud majestatem divinam dignentur. Haec faciant, quibus basilicae locus prope est, in basilica: qui vero in itinere, aut pro qualibet occasione in silvis, in agris, ubicunque eos ipsa hora matutina vel vespertina invenerit sic faciant, scientes Deum ubique praesentem esse, dicente Psalmista: In omni loco dominationes ejus. CAP. LXXIV.-- #De filiis, quomodo parentibus obedire debeant.@# (Ex concil. Arvern., cap. 3.) Admonendi sunt fideles sanctae Dei Ecclesiae filii, vel filiae, ut parentibus suis obedientiam exhibeant, dicente Domino: Fili, honorifica patrem tuum. Nam et ut ipsi parentes erga filios suos ac filias modeste agant admonendi sunt, dicente Apostolo: Et vos, parentes, nolite ad iracundiam provocare filios vestros. Nam et hoc dicendum est eis, ut si illi genitali affectu parcere velint injuriis filiorum, non hos impunitos Dominus sinit, nisi forte poenitentiae subjiciantur. Sed tamen levius est filiis parentum quaelibet flagella suscipere quam Dei iram incurrere. CAP. LXXV.-- #De illis qui principales festivitates in villis celebrant.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 8.) Item denuntiandum est, ut nulli civium Paschae, Natalis Domini vel Pentecostes solemnitates liceat in villa celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse. CAP. LXXVI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Agathen., cap. 5.) Item docendi sunt cives. ut Pascha, Natalem Domini, et Pentecosten in civitatibus cum episcopis suis, nisi infirmitas impedierit, celebrent, accipiendae communionis vel benedictionis gratia: et qui hoc neglexerint, communione priventur. CAP. LXXVII.-- #Ut presbyteri plebibus annuntient qui dies sint feriandi per annum.@# (Ex concil. Lugdunen., cap. 4.) Item pronuntiandum est, ut sciant tempora feriandi per annum, id est, omnem Dominicam a vespera usque ad vesperam, ne in Judaismo capiantur. Feriandi sunt vero per annum isti dies: Natalis Domini, sancti Stephani, sancti Joannis evangelistae, Innocentum, octava Natalis Domini, Theophania, Purificatio sanctae Mariae, sanctum Pascha cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, sancti Joannis Baptistae, duodecim apostolorum, maxime tamen sanctorum Petri et Pauli, qui mundum sua praedicatione illuminaverunt, sancti Laurentii, Assumptio sanctae Mariae, Nativitas sanctae Mariae Virginis, Dedicatio basilicae sancti archangeli Michaelis, Dedicatio cujuscunque oratorii et omnium sanctorum, et sancti Martini, et illae festivitates quas singuli episcopi in suis episcopiis cum populo collaudaverint, quae vicinis tantum circum morantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus. Reliquae vero festivitates per annum non sunt cogendae ad feriandum, nec prohibendae. Indictum vero jejunium quando fuerit denuntiatum, ab omnibus observetur. CAP. LXXVIII.-- #Ut presbyteri, cum festivitates annuntiant, vigiliarum non obliviscantur.@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 1.) Item cum presbyteri sacras festivitates populo annuntiant, etiam jejunium vigiliarum, ubi esse debet, eos omnimodis servare moneant. CAP. LXXIX.-- #Ut ad salutationes sacerdotales ad missam omnes devote respondeant.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 2.) Item intimandum est ut ad salutationes sacerdotales congruae responsiones discantur, ubi non solum clerici et Deo dicatae sacerdoti responsionem offerant, sed omnis plebs devota consona voce respondere debet. CAP. LXXX.-- #Ut nullus ordinatus per sancta discurrat, Ecclesiae suae cura
null
62c3f75f-6fbb-4b27-8e5e-488cec543121
latin_170m_raw
null
None
None
None
derelicta.@# ( #Ex dictis August.@# ) Interdicendum est ut nullus ordinatus, sive ordinandus migret de sua parochia ad aliam, nec ad limina apostolorum orationis causa, Ecclesiae suae cura derelicta, nec ad palatium causa interpellandi. Quod si fecerit, nihil valet hujusmodi aut ordinatio aut demigratio. Et hoc omnibus fidelibus denuntiandum, ut qui causa orationis ad limina beatorum apostolorum pergere cupiunt, domi confiteantur peccata sua, et sic proficiscantur: quia a proprio episcopo suo aut sacerdote ligandi, aut solvendi sunt, non ab extraneo. CAP. LXXXI.-- #De Dominica die qualiter sit veneranda.@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 2.) Omnes dies Dominicos a vespera in vesperam cum omni veneratione observare decrevimus, et ab illicito opere abstinere, et ut mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam judicetur, nec sacramenta jurentur, nisi pro pace facienda. CAP. LXXXII.-- #Item de Dominica die.@# (Ex concil. apud S. Medardum, praesente Carolo imperatore, cap. 5.) Statuimus quoque, secundum quod in lege Dominus mandavit, ut opera servilia diebus Dominicis non agantur, sicut genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit, quod nec viri ruralia exerceant, nec in vinea colenda, nec in campis arando, vel metendo, vel fenum secando, vel sepem ponendo: nec in silvis stirpando vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos struere, nec in horto laborare, nec ad placita conveniant, nec mercatus fiat, nec venationes exerceantur. CAP. LXXXIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil., cap. 6.) Tria carraria opera licet fieri in Dominica die, id est, hostilitia carra, victualia vel angaria: et, si forte necesse sit, corpus cujuslibet duci ad sepulcrum. CAP. LXXXIV.-- #Item de eadem re.@# (Ex eodem, cap. 7.) Feminae opera textilia non faciant in die Dominica, non capulent vestitus, non consuant, vel lanam carpant, non licet linum battere, aut vestimenta lavare, nec verveces tondere, ut omnimodis honor et requies die Dominica persolvatur: sed ad missarum solemnia undique conveniant, et laudent Deum pro omnibus bonis quae nobis in illa die conferre dignatus est. CAP. LXXXV.-- #Item de eadem re.@# (Ex eodem, cap. 8.) Omnes dies Dominicas cum omni veneratione observare decrevimus, et ab illicito opere abstinere, et ut mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam judicetur, nec sacramenta jurentur, nisi ad pacem. CAP. LXXXVI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 9.) Ut mercatus die Dominico in nullo loco habeatur. CAP. LXXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 10.) Ut nullus episcoporum vel presbyterorum, vel clericorum, die Dominico propositum cujusque causae negotium audeat vindicare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solemnia peragantur. CAP. LXXXVIII.-- #Ut nullus in Dominicis diebus genua flectat.@# (Ex concil. Nicaeno, cap. 20.) Quoniam sunt quidam in die Dominico genua flectentes, et in diebus Pentecostes, ut omnia in diversis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio a Pascha usque in octavas Pentecostes stantes Domino vota persolvere. CAP. LXXXIX.-- #Ut presbyteri privatim fidelibus desiderantibus benedicant, et ut omnis presbyter per familias, per agros, per privatas domos habeat facultatem benedictiones aperire.@# (Ex concil. habito apud Regiam, cap. 4.) Ut presbyteri privatim fidelibus desiderantibus benedicant. Et inter minutas has discussiones, jussum est omni presbytero, per familias, per agros, per privatas domos pro desiderio fidelium habere facultatem benedictiones aperire. CAP. XC.-- #Ut presbyteri benedictionem episcopalem super plebem facere non debeant.@# (Ex eodem, cap. 47.) Benedictionem episcopalem super plebem in Ecclesia fundere, aut poenitentem in Ecclesia reconciliare, presbytero penitus non licebit. CAP. XCI.-- #Ut nullus presbyter alterius plebesanum eo nolente recipiat.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 5.) Ut nullus presbyter alterius plebesanum eo nolente, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam
null
bd69a66c-b970-4a0d-8012-988e582e98f6
latin_170m_raw
null
None
None
None
recipiat. CAP. XCII.-- #De alterius presbyteri plebesano, deque illis qui litem implacabilem inter se alunt.@# (Ex eodem, cap. 419.) Ut Dominicis vel festis diebus presbyteri antequam missas celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui, proprio contempto presbytero, ibi missam velit audire. Quem si invenerint, statim ab ecclesia ejiciant, et ad suam parochiam redire compellant. Similiter interrogent, si aliqui discordantes sint, qui inter se litem implacabilem habeant, et si inventi fuerint, statim reconcilientur. Quod si noluerint pacem suscipere, ab ecclesia ejiciantur usquequo ad charitatem redeant. Non enim possumus munus vel oblationem ad altare offerre, nisi prius fratri reconciliemur. His itaque peractis, sacerdotes missarum solemnia rite peragant. CAP. XCIII.-- #De ordinatis et reliquis fidelibus, quod sine licentia sui episcopi nil agere debeant.@# (Ex epist. Clementis omnibus fidelibus missa, cap. 22.) Quapropter cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris et diaconibus, ac reliquis clericis attendendum est, ut nihil absque episcopi proprii licentia agant. Non utique missas sine ejus jussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam quod ad episcopum pertineat, absque ejus permissu faciat. Similiter et reliqui populi, majores scilicet et minores, per ejus licentiam quidquid agendum est agant, nec sine ejus permissu a sua parochia abscedant, vel in ea adventantes morari praesumant. Animae vero eorum ei creditae sunt, ideo omnia ejus consilio debent [facere], et eo inconsulto nihil. Quicunque enim obediunt episcopis suis, videntur quidem obedire et Deo. Qui autem eis non obediunt, indubitanter rei et reprobi existunt. CAP. XCIV.-- #De eadem re.@# (Ex epist. ejusdem, cap. 36.) Nullum enim presbyterum in alicujus episcopi parochia aliquid agere debere absque ejus permissu docebat. Cunctos presbyteros propriis episcopis in omnibus absque mora obedientes instituente Domino esse debere docebat. Nullum aliena concupiscere aut praesumere eorum, sed unumquemque suis sibique commissis contentum esse docebat. Neminem etiam aliqui aliquid facere, nisi quod sibi vult fieri instruebat. CAP. XCV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Arelatensi, cap. 2.) De presbyteris aut diaconibus qui solent dimittere loca sua in quibus ordinati sunt, et ad alia loca se transferunt, placuit ut iisdem locis ministrent. Quod si de relictis locis suis ad alium se locum transferre voluerint, deponantur. CAP. XCVI.-- #Quod non liceat clericum in duarum civitatum simul conscribi Ecclesiis.@# (Ex concil. Chalced., cap. 10.) Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul Ecclesiis, et in qua ab initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam Ecclesiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. CAP. XCVII.-- #De ordinatis, ne de civitate in civitatem contra jus canonum transferantur.@# (Ex concil. Nicaeno, cap. 15.) Propter multam perturbationem et seditiones quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videtur admissa, ita ut de civivitate in civitatem, non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Si quis autem post definitionem sancti et magni concilii tale aliquid agere tentaverit, et se hujusmodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuerit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus CAP. XCVIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 16.) Quicunque temere ac periculose, neque timorem Domini prae oculis habentes, nec agnoscentes ecclesiasticam regulam, discedunt ab Ecclesia, presbyteri aut diaconi, vel quicunque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam Ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi, ut ad suas parochias revertantur. Quod si non fecerint, oportet eos communione privari. CAP. XCIX.-- #Ne presbyteri causa legationis per diversa mittantur loca, cura animarum relicta.@# (Ex concil. Arelatensi, cap. 3.) Statutum est ut presbyteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis, ne forte propter eorum
null
465ff7df-798d-4e42-b16b-13964e4d1b38
latin_170m_raw
null
None
None
None
absentiam, et animarum pericula et Ecclesiarum in quibus constituti sunt, negligantur officia. CAP. C.-- #Quod presbyteri assidue legere debeant.@# ( #Ex dictis August.@# ) Presbyteri, oportet vos assiduitatem habere legendi, et instantiam orandi: quia vita viri justi lectione instruitur, oratione ornatur, et assiduitate lectionis munitur homo a peccato, juxta illum qui dicebat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Haec sunt enim arma, videlicet lectio et oratio, quibus diabolus expugnatur. Haec sunt instrumenta quibus aeterna beatitudo acquiritur. His armis vitia comprimuntur, his alimentis virtutes nutriuntur. Sed et si quando a lectione cessatur, debet manuum operatio subsequi: quia otiositas inimica est animae. Et antiquus hostis, quem a lectione sive ab oratione vacantem invenerit, facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis qualiter et vos vivatis, et alios doceatis. Per usum orationis, et vobis et his, quibus in charitate conjuncti estis, prodesse valebitis. Per manuum operationem et corporis macerationem, et vitiis alimenta negabitis, et vestris necessitatibus subvenietis, et habebitis unde necessitatem patientibus porrigatis. CAP. CI.-- #Ut presbyteri sine orariis non vadant.@# ( #Ex concil. Mogunt.@# ) Presbyteri sine intermissione utantur orariis, propter differentiam sacerdotalis dignitatis. CAP. CII.-- #Ut clericus artificio honesto victum quaerat.@# (Ex concil. Afric., cap. 51.) Clericus quilibet verbo Dei eruditus artificio honesto victum quaerat. CAP. CIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil., cap. 3.) Clericus victum et vestitum sibi artificio vel agricultura absque officii sui duntaxat detrimento praeparet. CAP. CIV.-- #De presbyteris, matutinali officio expleto, quid agere debeant.@# (Ex concil. Nannet., cap. 60.) Presbyter mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae canendo Primam, Tertiam, Sextam, Nonamque persolvat: ita tamen, ut postea horis competentibus et signis designantibus juxta possibilitatem, aut a se, aut a scolaribus publice compleantur. Deinde peractis horis, infirmis visitatis, si voluerit ad opus rurale exeat jejunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam, pro qualitate temporis et opportunitatis. CAP. CV.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Benedicti.@# ) Propheta dicente, Septies in die laudem dixi tibi: qui septenarius numerus a nobis sic implebitur, si Matutino, Primae, Tertiae, Sextae, Nonae, Vesperae, Completoriique tempore, nostrae servitutis officia persolvamus: quia de his dixit Propheta. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc. Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro, super judicia justitiae suae. CAP. CVI.-- #Quod magnum periculum sit aliquem fieri judicem vitae alienae, qui nescit suam temperare.@# ( #Ex dictis August.@# ) Admonendi sunt presbyteri ut perpendant quia quidquid a fidelibus datur, redemptio peccatorum est: et ideo non glorientur talibus sumptibus uti, sed magis timeant quod in Veteri Testamento de sacerdotibus dictum est, iniquitatem populi eos debere portare. Et ideo cum magno timore super eos solliciti sint, quorum donis participantur: quia magnum periculum est judicem fieri vitae alienae, qui nescit tenere moderamina vitae suae. CAP. CVII.-- #Ut presbyteri juxta ecclesiam hospitentur.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut presbyteri nullatenus ubicunque hospitari sinantur, aut aliquo modo ipsi praesumant, sed assidue apud suas ecclesias esse studeant propter sacra mysteria, vel ministeria, fidelibus exhibenda, nec etiam alibi habitare permittantur. Neque mulieres quamcunque habitationem habeant in locis in quibus presbyteri aliquem recursum habuerint. Quod si observare parvipenderint, ita ut transgressores, et qui contra interdicta fecerint, judicentur. CAP. CVIII.-- #De presbytero, si uxorem acceperit, deponatur.@# (Ex concil. Niocaesariensi, cap. 1.) Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. Simili modo etiam diaconus, si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii subtrahatur. CAP. CIX.-- #De eadem re.@# (Ex concil.
null
d5f417d6-8e1d-4874-a3ef-ebdf800f31b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Nicaeno, cap. 3.) Interdixit per omnia magna synodus non episcopo, non presbytero, non diacono, vel alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. CAP. CX.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Syricii p., cap. 12.) Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinis causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit. CAP. CXI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 4.) Statutum est ab episcopis, de presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, et si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur. CAP. CXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Agathensi, cap. 3.) Id etiam ad custodiendam vitam et famam speciali ordinatione praecipimus, ut nullus clericorum extraneae sit mulieri qualibet consolatione aut familiaritate conjunctus, et non solum in domum illius extranea mulier non accedat, sed nec ipse frequentandi extraneam mulierem habeat potestatem, sed cum matre tantum et sorore et nepte, si habuerit aut voluerit, vivendi liberam habeat potestatem, de quibus nominibus nefas est aliud quam natura constituit suspicari. CAP. CXIII.-- #Ut ancillae a cellario presbyterorum removeantur.@# (Ex concil. Remensi, cap. 3.) Ancillas vel libertas a cellario vel a secreto ministerio, et ab eadem mansione in qua clericus manet, placuit removeri. CAP. CXIV.-- #Quod diaconi, sicut episcopus et presbyter, cessare debeant ab opere conjugali.@# (Ex epist. Leon. pap., cap. 17.) Lex continentiae eadem est altaris ministris, quae episcopis atque presbyteris. Qui cum essent laici, sive lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt, sed cum ad praedictos pervenerint gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spiritale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere, quo et salva sit charitas connubiorum, et cessent opera nuptiarum. CAP. CXV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Turonic., cap. 6.) Et quia diabolo nullum locum dare oportet, hoc praecipue custodiendum decrevimus, ut nulli clerici cum extraneis feminis habeant familiaritatem, nec ullum male loquendi vel sentiendi hominibus aditum tribuant, quia frequenter per hanc indecentem occasionem contingit, ut diabolus qui insidiatur sicut leo in cubili suo, de ruinis servorum Dei insultet. Si quis vero clericus post interdictum episcopi sui his inhaerere praesumpserit, a communione habeatur alienus. CAP. CXVI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 10.) Inhibendum et modis omnibus interminandum est, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut et in canone insertum continetur, de quibus suspicio esse potest, in domo sua habeat, sed neque illas quas canones concedunt, matrem, amitam, sororem: quia, instigante diabolo, etiam in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam impedisse quas illarum. Sed si quis de his habuerit talem necessitatem patientem, cui sit necessitas sustentatio presbyteri, habeat in vico aut in villa domum longe a presbyteri conversatione, et ibi eis subministret quae necessaria sunt. Sed hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, aut infra cancellos stare aut sedere. CAP. CXVII.-- #De incontinentibus.@# (Ex canon. apostolor., cap. 22.) De presbyteris et diaconibus divinarum legum est disciplina, ut inter incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet impleri. CAP. CXVIII.-- #De ordinatis, quod cum mulieribus coire non debeant.@# ( #Ex eodem.@# ) Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est, tenere Ecclesia omnino debet, ut sacerdotes et Levitae cum mulieribus non coeant: quia ministerii quotidianis necessitatibus occupantur. Scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester. CAP. CXIX.-- #De ordinatis, si usuras exercuerint.@# ( #Ex eodem.@#
null
fcb13a7c-174b-48de-a6ed-6b3e1cfd39b6
latin_170m_raw
null
None
None
None
) Episcopus, presbyter, aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe damnetur. CAP. CXX.-- #De eadem re@# (Ex concil. Nicaeno, cap. 17.) Quoniam multi sub regula constituti avaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique divinae Scripturae dicentis: « Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, » mutuum dantes centesimas exigunt, juste censuit sancta et magna synodus, ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens, aut ex adinventione aliqua vel quolibet modo negotium transiens, aut hemiolia, id est, sescupla exigens, vel aliquid tale prorsus ex cogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula. CAP. CXXI.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Leon. pap., cap. 4.) Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere foenus attentet. CAP. CXXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Tarraconensi, cap. 3.) Quicunque in clero esse voluerit, emendi vilius, vel vendendi charius studio non utatur. CAP. CXXIII.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Leon. pap., cap. 3.) Ne hoc quoque praetereundum esse duximus, quos lam turpis lucri cupiditate captos, usurariam exercere pecuniam, et foenore velle ditescere. Quod non dicam in eos in clericali officio constitutos sed et in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. CAP. CXXIV.-- #De eadem re.@# (Ex conc. Carthag., cap. 16.) Item placuit ut clericus si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, eamdem speciem quantum dederit accipiat. CAP. CXXV.-- #Item de usurariis.@# (Ex concil. Aurel., cap. 3.) Ut presbyteri a turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verum etiam plebes sibi subditas abstinere instruant. CAP. CXXVI.-- #Quid sit usura.@# (Ex concil. Agathen., cap. 1.) Usura est ubi amplius requiritur quam datur. Verbi gratia. Si dederis solidos decem, et amplius requisieris: vel si dederis frumenti modium unum, et super aliquid exegeris. CAP. CXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Julii papae, usurariis missis, cap. 125.) Quicunque enim tempore messis vel vindemiae, non necessitate, sed propter cupiditatem, comparant annonam vel vinum; verbi gratia: si cum duobus denariis comparat modium unum, et servat usque dum venundetur denariis quatuor, aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus. CAP. CXXVIII.-- #De eadem re.@# ( #Ex epist. Leonis papae.@# ) Qualiter negotiantem aut excusat, aut arguit, quia est honestus quaestus, et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum. CAP. CXXIX.-- #Ut nullus ex ecclesiastico ordine edendi vel bibendi causa tabernas ingrediatur.@# ( #Ex dictis August.@# ) Canonum statuta prohibent ut nullus ex ecclesiastico ordine sumendi cibi aut potus causa, nisi peregrinationis necessitate compulsus, tabernas ingredi audeat. Sed si aliquis haec interdicta violaverit, ut sanctorum canonum contemptor acerrimis corripiatur disciplinis. CAP. CXXX.-- #Ut nullus ex sacro ordine cibi vel potus causa tabernas ingrediatur.@# (Ex concil. Carthag, cap. 25.) Ut clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi. CAP. CXXXI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 24.) Quod non oportet sacro mysterio deditos a presbyteris usque ad diaconos, et reliquum ecclesiasticum ordinem, id est usque ad subdiaconos, lectores, cantores, exorcistas et ostiarios, et ex numero continentium et monachorum ingredi tabernas. CAP. CXXXII.-- #Ut illi quibus uxores ducere licitum non est, aliorum nuptias devitent.@# (Ex epist. Leonis papae, cap. 19.) Quibus licentia uxores ducendi non est, alienarum nuptiarum evitent convivia. CAP. CXXXIII.-- #Quod non oporteat in bigami nuptiis prandere presbyterum.@# (Ex concil. Neocaes., cap. 7.) Presbyterorum in nuptiis bigami prandere non convenit, quia cum poenitentia bigamus egeat,
null
0d72634c-2f3f-4186-90a3-5b52fd723fab
latin_170m_raw
null
None
None
None
quis erit presbyter qui, propter convivium, talibus nuptiis possit praebere consensum? CAP. CXXXIV.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis August.@# ) Presbyteri, diaconi, subdiaconi, vel deinceps quibus ducendi uxores non est licitum, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, neque his coetibus admisceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obscoeni motus corporum choris et saltationibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputatus, turpium spectaculorum atque verborum contagione polluatur. CAP. CXXXV.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Martini papae, cap. 1.) Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur ipsa spectacula surgere et redire inde. CAP. CXXXVI.-- #Ut nullus clericus in aliena civitate suscipiatur sine commendatitiis epistolis.@# ( #Ex canone apostolor.@# ) Ut si quis clericus aut laicus ad alteram properat civitatem, et suscipitur praeter commendatitias epistolas, et qui susceperit, et qui susceptus est, communione privetur. CAP. CXXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Antioch., cap. 27.) Nulli peregrinorum sine pacificis, id est commendatitiis suscipiantur epistolis. CAP. CXXXVIII.-- #De clericis fugitivis, ne ab aliis recipiantur.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 2.) In concilio Antiocheno simul et in Chalcedonensi praecipitur ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur, nec ordinentur, nisi cum commendatitiis litteris, et sui episcopi vel abbatis licentia. CAP. CXXXIX.-- #Ut peregrini clerici sine litteris sui episcopi non recipiantur.@# (Ex concil. Chalced., cap. 13.) Peregrinos clericos et lectores, in alia civitate, praeter commendatitias litteras sui episcopi, nusquam penitus ministrare debere. CAP. CXL.-- #Ut clerici in aliena civitate non maneant, nisi episcopus loci mores eorum praevideat.@# (Ex concil. Carthag., cap. 35.) Ut clerici in aliena civitate non immorentur, nisi causas eorum justas episcopus loci vel presbyteri locorum perviderint. CAP. CXLI.-- #De clericis et monachis, qui sine litteris episcopi sui vagantur.@# (Ex eodem concil., cap. 36.) Clericis vel monachis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi. CAP. CXLII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil. cap. 37.) Clericis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi, in monachis quoque praesentis sententiae forma servetur. CAP. CXLIII.-- #Ut pauperibus et indigentibus auxilio, quum proficiscuntur, pacificis litteris sit subveniendum.@# (Ex concil. Chalced., cap. 11.) Omnes pauperes et indigentes auxilio, cum proficiscuntur, sub probatione, epistolis vel ecclesiasticis pacificis tantummodo commendari decrevimus, et non commendatitiis litteris, propterea quod commendatitias literas honoratioribus tantummodo praestari personis conveniat. CAP. CXLIV.-- #Ut illi clerici qui in alias provincias suos sequuntur seniores, sine formata ministrare non permittitur.@# (Ex concil., Meldensi, cap. 2.) Qui cum senioribus suis de aliis provinciis in aliam provinciam veniunt, sine formata ministrare non permittantur; quam etsi attulerint et ministrare idonei inventi fuerint, instruantur quam religiose atque studiose sacrum ministerium peragant, et in quibus locis agere debeant. CAP. CXLV.-- #Quod clerico non liceat alienas possessiones conducere, aut saecularibus se negotiis immiscere.@# (Ex concil. Chalced., cap. 3.) Pervenit ad sanctam synodum quod quidam, qui in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua suscipiant: Dei quidem ministerium parvipendentes, secularium vero discurrentes per domos, et propter avaritiam patrimoniorum sollicitudinem sumentes. Decrevit itaque sanctum concilium, nullum deinceps, non episcopum, non clericum, non monachum, aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, praeter ecclesiasticarum rerum sollicitudinem. CAP. CXLVI. #Ut nullus laicus presbyterum suum vil licationi implicare praesumat.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Item jubendum est ut nemo laicorum presbyteros Ecclesiarum suarum turpi villicationi, et secundum apostolum saeculari et inhonestae negotiationi implicare, nec secum aliorum contra auctoritatem praesumat ducere, quo ministerium sibi commissum cogantur negligere. Quod si haec interdicta praesumpserit, excommunicetur. CAP. CXLVII. #De illis presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt
null
a732381e-cc04-48f5-8183-1ac6df9ac34b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et aliis sibi non concessis implicantur negociis, viciisque non admittendis.@# (Ex eodem, cap. 5.) Similiter de illis presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatus indiscrete discurrunt, observandum judicavimus ut ab hinc districte severiterque corceantur, ne per eorum illicitam et indecentem actionem, et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum deveniant in scandalum. CAP. CXLVIII. #Nulli clericorum, ne subdiacono quidem connubium carnale conceditur.@# (Ex epist. Leonis papae, cap. 4.) Nam quum extra clericorum ordinem constitutis, nuptiarum societati, et procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur, ut et qui habent, sint tanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto magis in primo aut secundo tertiove servandum est, ne aut levitico aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur? CAP. CXLIX.-- #De principibus qui solent suos sacerdotes ministeriis judicandi deputare.@# (Ex concil. Toletano, cap. 31.) Saepe principes, contra quoslibet majestatis obnoxios, sacerdotibus negotia sua committunt. Et quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri judices ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis etiam sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum. CAP. CL.-- #De illis qui Deo servire disponunt, ut administrationem domorum non accedant.@# (Ex concil. Carthagi., cap. 7.) Nicasius Evastitanus Episcopus dixit: Credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae, et displicere vobis ut qui serviunt Deo, et annexi sunt clero, accedant ad actus, et administrationem vel procurationem domorum. CAP. CLI.-- #Item si liceat aliquem ex clero conductorem privatorum fieri.@# (Ex eodem, cap. 14.) Item placuit ut episcopi, presbyteri et diaconi vel clerici non sint conductores aut procuratores privatorum, neque ullo turpi vel inhonesto negotio victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. CAP. CLII.-- #Ut si quilibet ordinatus infra muros civitatis manens, ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur.@# (Ex concil. Toletano, cap. 5.) Presbyter, vel diaconus, vel subdiaconus, vel quilibet Ecclesiae deputatus clericus, si intra civitatem fuerit, vel in loco in quo ecclesia est, aut in castello, aut in vico, aut in villa, si ad ecclesiam ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus non [se] emendaverit. CAP. CLIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Venetico, cap. 1.) Clericus qui intra muros civitatis manet, et ea die matutinis hymnis sine aegritudine defuerit, septem dies a communione habeatur extraneus. CAP. CLIV.-- #Quod omnes sacerdotes Domini oportet doceri, ut caeteros instruant, et sibi proficiant.@# (Ex epist. Anacleti papae omnibus fideli. missa, cap. 10.) Doceri ergo omnes oportet qui Domini sacerdotio funguntur, ut et caeteros instruant et sibi proficiant. Scriptum est enim: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Et alibi: Populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet, et docti in populo docebunt multos. Ipsa enim veritas per se infert, et dicit: Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio est scandalizatus in Deum, qui recte non docet, et qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. CAP. CLV.-- #Ut singuli presbyteri singulis annis suo episcopo de ministerio suo rationem reddant.@# (Ex concil. Mogun. a Ricolfo ejusdem sedis archiepisco habito, cap. 3.) Ut unusquisque presbyter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam de
null
e0390835-0407-4862-95da-deb2c03bc261
latin_170m_raw
null
None
None
None
fide catholica, quam de baptismo, atque de omni ordine ministerii sui. CAP. CLVI.-- #Ut omnis presbyter sibi subditos fidem discere constringat.@# (Ex concil. Gangren., cap. 5.) Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem Dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum Christianum. Volumusque ut disciplinam condignam habeant qui haec discere negligunt, sive in jejunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est ut filios suos donent ad scholam, sive ad monasteria, sive foras presbyteris, ut fidem catholicam recte discant, et Orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat. CAP. CLVII.-- #Qualem professionem presbyteros aut diaconos suo episcopo oporteat facere, quando per parochias constituuntur.@# (Ex concil. Toleta. 5, cap. 27.) Quando presbyteri aut diaconi per parochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub Dei timore, ut, dum eos talis professio alligat, vitae sanctae disciplinam retineant. CAP. CLVIII.-- #Nulli monacho non sacerdoti, vel laico, quantumlibet sint eruditi, licet praedicare.@# ( #Ex epist. Leonis papae.@# ) De his vero quae in saepe dicto concilio illicita contra venerandos Nicaenos canones praesumptione tentata sunt, ad fratrem et coepiscopum nostrum Antiochenae sedis praesulem scripsimus: adjicientes et illud quod nobis propter improbitatem monachorum quorumdam religionis vestrae verbo mandastis per vicarios nostros, et hoc specialiter statuentes ut, praeter Dei sacerdotes, nullus audeat praedicare seu monachus, sive ille laicus, qui cujuslibet scientiae nomine glorietur. CAP. CLIX.-- #Ut parochiarii clerici ab episcopis suis canones discant.@# (Ex concil. Aurelia. cap., 6.) Ut parochiarii clerici a pontificibus suis necessaria sibi statuta canonum legenda percipiant, ne rei ipsi vel populi quae per salutem eorum decreta sunt, excusent se postmodum ignorasse. CAP. CLX.-- #Quod nulli sacerdotum canones liceat ignorare.@# (Ex epist. Celest. papae, cap. 20.) Celestinus universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis. Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa, frangatur? CAP. CLXI.-- #De presbyteris parochialibus cum convenerint ut se inebriare non audeant.@# (Ex concil. Namnet. cap. 10.) Ut nullus presbyterorum, quando ad anniversarium diem, XXX aut VII vel III, alicujus defuncti, aut quacumque vocatione ad collectam presbyteri convenerint, se inebriare nullatenus praesumat, nec praesumat precari in amore sanctorum vel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere, vel se aliena precatione ingurgitare, nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre, aut cantare praesumat, vel turpia joca, vel urso, vel tornatricibus ante se facere permittat, nec larvas daemonum, quas vulgo Talamascas dicunt, ibi ante se ferri consentiat: quia hoc diabolicum est, et a sacris canonibus prohibitum. CAP. CLXII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 11.) Quando autem convenerint presbyteri ad aliquod convivium, decanus aut aliquis prior illorum, versum ante mensam incipiat, et cibum benedicat, et tunc secundum ordinem sedeant, alter alteri honorem praebentes, et per vices cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta Scriptura legat. Et post refectionem similiter sanctum hymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in coena fecisse legitur, et sic se contineant omnes presbyteri, maxime in talibus locis, ut non vituperetur ministerium illorum. CAP. CLXIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 12.) Summopere etiam quisque presbyter caveat, sicut de statu suo vult gaudere, ut non quacunque occasione patrem suum aut alium quemlibet ad iram et ad rixam, quanto minus ad pugnam vel ad caedem aliquo verbo irritet seu provocet, nec provocatus ad hoc quisque prosiliat: quia in talibus comessationibus et potationibus, semper se immiscet diabolus. CAP. CLXIV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 4.) Quando presbyteri per Kalendas simul conveniunt, post peractum divinum mysterium et necessariam collationem, non quasi ad plenam
null
3e14314c-3c68-4c05-b1eb-9118cc20ada4
latin_170m_raw
null
None
None
None
refectionem, sed quasi ad prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta convivia se invicem gravent: quia indecens est et onerosum. Saepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes, majus damnum de reprehensione conquirunt, et de gravedine mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciunt. Nam de hujusmodi conventu Paulus Corinthios reprehendit, qui inconvenienter coenam dominicam manducare conveniebant. Sic et qui ad coenam dominicam, id est, ad collationem verbi sub occasione conveniunt, et ex veritate ventris causa conjunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus habentur: et ideo, peractis omnibus, qui voluerit, panem cum charitate in domo fratris sui simul cum fratribus frangat, et singuli singulos bibere faciant, maxime ut ultra tertiam vicem poculum non contingant, et sic ad ecclesias redeant. CAP. CLXV.-- #Ne clerici, nec non viri religiosi, ante horam tertiam ineant convivia.@# (Ex concil. Carthag., cap. 12.) Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibum gratias auctori Deo referre. CAP. CLXVI.-- #De presbyteris, ut hospitales sint.@# (Ex concil. Nannet., cap. 3.) Ut curam hospitum, maxime pauperum atque debilium, orphanorum quoque atque peregrinorum habeat presbyter, hosque ad prandium suum quotidie juxta possibilitatem convocet, eisque hospitium tribuat. CAP. CLXVII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 5.) Ut autem omnis occasio rapinae tollatur, volumus ut presbyteri, qui bonum exemplum charitatis omnibus extendere debent, hospitales existant, juxta dominicum et apostolicum praeceptum, et humanitatem praebeant iter facientibus; quia per hospitalitatem placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Et Dominus in die judicii dicturus est electis: Hospes fui, et suscepistis me. Et Job dicit: Ostium meum semper viatori patuit. CAP. CLXVIII.-- #Ut presbyteri plebes suas ut hospitales sint admoneant.@# ( #Ex concil. apud Arvernas.@# ) Placuit ut presbyteri plebes suas admoneant ut ipsi hospitales sint, et nulli iter facienti mansionem denegent, et ut omnis occasio rapinae tollatur, nihil carius vendant transeuntibus, nisi quanto in mercato vendere possint. Quod si carius vendere voluerint, ad presbyterum transeuntes hoc referant, et illius jussu cum humanitate eis vendant. CAP. CLXIX.-- #Ut cibis sacerdotum semper lectio divina misceatur.@# (Ex concil. Africano. cap. 6.) Pro reverentia Dei et sacerdotum id universa sancta synodus statuit, ut, quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi, in omni sacerdotali convivio lectio Scripturarum divinarum misceatur. Per hoc enim et animae aedificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur. CAP. CLXX.-- #De clericis intemperate viventibus.@# (Ex concil. Carthag., cap. 62.) Clerici inter epula cantantes, ab officio detrahendi sunt. CAP. CLXXI.-- #De clericis scurrilibus.@# (Ex eodem, cap. 80.) Si quis clericus aut monachu verba scurrilia, jocularia, risumque moventia loquitur, acerrime corripiatur. CAP. CLXXII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 60.) Clericos scurriles et verbis turpibus joculatores ab officio detrahendos. CAP. CLXXIII.-- #Ut clericus fideijussor non sit.@# (Ex eodem, cap. 70.) Clericus fideijussionibus inserviens, abjiciatur. CAP. CLXXIV.-- #Ut clericus barbam non nutriat.@# (Ex eodem, cap. 44.) Clericus nec comam nutriat nec barbam. CAP. CLXXV.-- #De clericis per creaturam jurantibus.@# (Ex eodem, cap. 61). Clericum per creaturas jurantem, acerrime objurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicandum. CAP. CLXXVI.-- #De clericis qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenduntur.@# (Ex eodem concil., cap. 56.) Clericus qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur degradetur ab officio. CAP. CLXXVII.-- #De ordinatis qui solent contra ecclesiastica mandata auribus principis molestiam inferre.@# (Ex concil. Antioch., cap. 11.) Si quis episcopus aut presbyter, aut quilibet regulae subjectus Ecclesiae, praeter consilium et litteras episcoporum provinciae, et praecipue metropolitani, adierit imperatorem: hunc reprobari et abjici oportere non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur existere: quia
null
e28e7a38-cd48-41a0-9f72-2153e6ed8afa
latin_170m_raw
null
None
None
None
venerandi principis auribus molestiam tentavit inferre, contra leges Ecclesiae. Si igitur adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum tractatu et consilio metropolitani et caeterorum episcoporum qui in eadem provincia commorantur: qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistolis. CAP. CLXXVIII.-- #De illis qui episcopis suis ne eos ad ampliorem honorem in ecclesia sua promoveant contradicunt.@# (Ex concil. Africano., cap. 31.) Item placuit ut quicunque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt. CAP. CLXXIX.-- #De presbytero certo crimine deposito, si de ministerio sibi interdicto aliquid agere praesumpserit.@# (Ex concil. Toletano, cap. 6.) Si quis presbyter ab episcopo suo fuerit degradatus, aut officio pro certis criminibus suspensus, et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministerio sibi interdicto agere praesumpserit, et postea, ab episcopo suo correptus, in certa praesumptione perduraverit, hic omnimodis excommunicetur, et ab ecclesia expellatur. Et quicunque cum eo communicaverit, similiter se sciat esse excommunicatum. Similiter de clericis, laicis, vel feminis excommunicatis observandum est. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus emendare potuerit minime, regis judicio exsilio damnetur. CAP. CLXXX.-- #De presbytero vel diacono damnato qui imperatoris auribus molestus extiterit.@# (Ex concil. Antioch., cap. 12.) Si quis a proprio episcopo presbyter aut diaconus, aut a synodo fuerit episcopus forte damnatus, et imperatoris auribus molestus exstiterit, oportet ad manus episcoporum converti concilium, et quae putaverint habere justa, plurimis episcopis suggerant, eorumque discussiones ac judicia praestolentur. Si vero haec parvipendentes molesti fuerint imperatori, hos nulla venia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spem futurae restitutionis penitus operiri. CAP. CLXXXI.-- #De presbytero qui pravis exemplis mala de se suspicari permiserit.@# (Ex concil. Agathen., cap. 4.) Si quis presbyter vitae suae negligens pravis exemplis mala de se suspicari permiserit, et populus, ab episcopo juramento seu banno Christianitatis constrictus, infamiam ejus patefecerit, et certi accusatores criminis ejus defuerint, admoneatur primo seorsum ab episcopo, deinde sub duobus vel tribus testibus. Si non [se] emendaverit, in conventu presbyterorum episcopus eum publica increpatione admoneat. Si vero neque sic se correxerit, ab officio suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur. Si autem accusatores legitimi non fuerint qui ejus crimina manifestis indiciis probare contenderint, et ipse negaverit, tum ipse cum septem sociis suis ejusdem ordinis, si valet, a crimine semetipsum expurget. Diaconus vero, si eodem crimine accusatus fuerit, semetipsum cum tribus excuset. CAP. CLXXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Triburiensi, cap. 21.) Si quis presbyter contra laicum, vel laicus contra presbyterum aliquam habet querimoniae controversiam, episcopo praecipiente, sine personarum acceptione finiatur. Laicus per juramentum, si necesse sit, se expurget: presbyter vero vice juramenti per sanctam consecrationem interrogetur: quia sacerdotes ex levi causa jurare non debent. Manus per quam corpus et sanguis Christi consecrantur, juramento polluatur! Absit! cum Dominus in Evangelio discipulis suis, quorum vicem non indigni in sancta gerimus Ecclesia dicat: Nolite omnino jurare. Sit autem sermo vester, est, est, non, non. Quod autem his abundantius est, ex malo est. CAP. CLXXXIII.-- #Si clericus adversus clericum habet negotium, ad secularia non recurrat judicia.@# (Ex concil. Chalced., cap. 9.) Si quis clericus adversus clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium et ad saecularia percurrat judicia: sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium, vel certe consilio ejusdem episcopi, apud quos utraeque partes [cum] voluerint judicium continebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subjacebit. CAP. CLXXXIV.-- #De presbyteris qui a plebibus infamabuntur, quomodo purgari debeant.@# (Ex concil. Hilerdensi, cap. 10.) Si quis presbyter a plebe sibi commissa mala opinione infamatus fuerit, et episcopus legitimis testibus approbare non potuerit, suspendatur ab officio presbyter usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur.
null
913daac0-f0e7-4f6b-8081-67bea69e7562
latin_170m_raw
null
None
None
None
Digna enim satisfactio est, si eis a quibus reus creditur, post rectam securitatem de imposito crimine, innocens esse manifestatur. Quod ita nobis a majoribus constitutum esse docetur. Sed sive secundum canones, sive ad arbitrium episcopi sibi collegas VII conjungat, et juret id sacro coram posito Evangelio: quod eum sancta Trinitas et Christus filius Dei, qui illud fecit et docuit quod Evangelium continet, et sancti quatuor Evangelistae qui illud scripserunt sic adjuvent, quod ille praenominatam actionem ita non perpetrarit, sicut ei de illis oblatum est. Et, in hac satisfactione purgatus, secure deinceps suum exerceat ministerium. Quam satisfactionem nonnulli praecedentium patrum sanctum Leonem papam, in basilica sancti Petri apostoli, coram reverendissimo caesare Carolo, ac clero et plebe ita fecisse commemorant: atque ita mox venerandum principem contra ejusdem sancti papae adversarios, dignae ultionis vindictam exercere. CAP. CLXXXV.-- #Si aliquis ex ordinatis ab episcopo suo damnatus fuerit, ut non debeat ab aliquo defensari.@# (Ex concil. Afric., cap. 29.) Et illud petendum ut statuere dignentur ut, si quis cujuslibet honoris clericus, judicio episcoporum, quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab Ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipiant. CAP. CLXXXVI.-- #De presbytero a populo accusato.@# ( #Ex epist. Gregorii.@# ) De presbytero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes qui crimini illato veritatem dicant, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu. CAP. CLXXXVII.-- #De clericis convictis et confessis, si intra annum causam suam purgare contempserint, nulla vox eorum post audiatur.@# (Ex concil. Afric. cap. 46.) Rursum constitutum est ut aliquoties clericis convictis et confessis in aliquo crimine, vel propter eorum quorum verecundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla vox eorum postea penitus audiatur. CAP. CLXXXVIII.-- #Ut nullus ex ordinatis laico jurare praesumat.@# (Ex concil. Remensi, cap. 5.), Ut nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quidquam supra sacra, vel super sancta Evangelia juret, sed simpliciter cum puritate et veritate dicat: Est, est, Non, non; sed si est aliquid quod eis a laicis objiciatur, ad episcopum, in cujus territorio est, deferatur: et juxta id quod illi qui ejusdem sunt ordinis dijudicaverint, aut corrigatur aut expurgetur. CAP. CLXXXIX.-- #Si presbyter aut diaconus in fornicatione, aut perjurio, aut furto, homicidio, captus fuerit, ab officio suspendatur.@# ( #Ex can. apostolo.@# ) Presbyter aut diaconus qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto, aut homicidio captus est, deponatur: non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: Non judicat Dominus bis in idipsum. CAP. CXC.-- #De ordinatis, si aliquis illorum percussor exstiterit.@# (Ex conc. Agathensi, cap. 3.) Si quis in aliquo ecclesiastico gradu sacratus percussor extiterit, corripiatur accerime. Si non emendaverit, deponatur. CAP. CXCI.-- #De presbyteris qui propter suam negligentiam degradantur.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 40.) Dictum est nobis presbyteros propter suam negligentiam canonice degradatos, et saeculariter gradu amisso vivere, et poenitentiae agendae bonum negligere. Unde statuimus ut, gradu amisso, agendae poenitentiae gratia in monasterio aut canonico aut regulari mittantur. Si vero hoc fieri causa quaelibet prohibuerit, ubicumque sint, poenitentiam agere non desistant. Si autem amisso gradu saeculariter vivere voluerint, et poenitentiam agere neglexerint, ab Ecclesiae communione separentur. CAP. CXCII.-- #De ordinatis, si injuste degradati fuerint.@# (Ex eodem, cap. 28.) Episcopus, presbyter aut diaconus, si, a gradu suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altari de manu episcoporum. Si
null
ea3fcf95-4f6f-4f27-8c42-9719f5d7ad04
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopus est, orarium, annulum et baculum. Si presbyter, orarium et planetam. Si diaconus, orarium et albam. Si subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus in reparationem sui recipiant quae, cum ordinarentur, perceperant. CAP. CXCIII.-- #De ordinatis qui episcopum proprium contemnunt.@# (Ex concil. Antioch., cap. 5.) Si quis presbyter aut diaconus, episcopum proprium contemnens, se ab Ecclesia sequestraverit, et seorsum colligens altare constituerit, et commonenti episcopo non acquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel et iterum convocanti, hic damnetur omnimodo, nec ultra remedium consequatur. CAP. CXCIV.-- #Si presbyter contra suum episcopum inflatus schisma fecerit, ut anathematizetur.@# (Ex conc. Carthag., cap. 11.) Ab universis episcopis dictum est: Si quis presbyter ab episcopo suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit! inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, et locum amittat. Si querimoniam justam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit. CAP. CXCV.-- #De illis qui aliquem ex ordinatis falso crimine appetierint.@# (Ex eodem, cap. 5.) Si quis episcopum aut presbyterum vel diaconum falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nisi in fine dandam ei non esse communionem. CAP. CXCVI.-- #Ut criminator crimen criminati, litteris comprehensum, ante accusationem episcopo suo representet.@# (Ex concil. Aureli., cap. 10.) Illud praeterea omni ecclesiastico ordini omnimodis observandum est, ut nullatenus aliquis praesumat in concilio vel synodali conventu aliquem confratrum accusatione pulsare, nisi prius ipsum accusationis crimen et litigationis causas, litteris per ordinem comprehensum, manu propria subscripserit, et episcopo vel sacrae synodo porrexerit, ut juste et canonice litigantium controversiae finiantur. Non enim licet, ut auctoritas Romana testatur, nisi inscriptione celebrata reum quemquam fieri, nec ad judicium exhiberi, quia sicut convictum de crimine poena constringit, ita accusatorem, si non probaverit quod objecit. CAP. CXCVII.-- #Ut nullus ex ordinatis se proclamet in synodo, nisi scriptis.@# (Ex concil. ad sanct. Medard., cap. 9.) Hincmarus, archiepiscopus Remorum, suis accusatoribus dixit: Quae est petitio vestra, fratres?--Misericordiam, inquiunt, petimus nobis a vestra paternitate impendi, de ministratione ordinum ecclesiasticorum, ad quos a domino Ebone quondam provecti, a vestra auctoritate suspensi sumus. Hincmarus episcopus dixit: Habetis libellum reclamationis aut postulationis, sicut ecclesiastica se habet traditio? Illi autem responderunt se prae manibus nullum habere libellum. Hincmarus episcopus dixit: Legum ecclesiasticarum auctoritas talis est ut in causis gestorum semper scripturam requirat: adeo ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen praecipiatur; qui ad summum sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur; ordinatus autem a suis ordinatoribus litteras accipere jubetur; qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libellari scriptione aut recipitur aut dejicitur; sed qui accusatur, vel excommunicatur seu reconciliatur, per scripturam accusari vel reconciliari jubetur. Et sic in caeteris hujusmodi in tantum scriptura deposcitur, ut, sicut beatus Gregorius in Commonitorio ad Joannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit: Sententia quae sine scriptura profertur, nec nomen sententiae habere mereatur. Quapropter, fratres et filii, oportet vos, secundum ecclesiasticam auctoritatem, reclamationem vestram libelli serie allegare, eamque manibus vestris roboratam synodo sacrae porrigere, ut convenienter et canonice vobis valeat responderi. Et tunc ipsi fratres libellum conscribentes, eique sua nomina subscribentes, porrexerunt Hincmaro episcopo, qui tunc una cum Wevilone, Senonensi archiepiscopo, et cum Amalrico, Turonensi aeque archiepiscopo, sub praesentia gloriosi regis Caroli, synodo praesidebat. CAP. CXCVIII.-- #De clericorum accusatoribus: si unum ex objectis probare non potuerint, ad caetera non admittantur.@# (Ex concil. Africano, cap. 75.) Item placuit, quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis de quo prius egerint, probare non valuerint, ad caetera jam non admittantur. CAP. CXCIX.-- #De episcopo aut presbytero, si
null
a7335351-1594-46e5-a26b-8b10aa4c6dc9
latin_170m_raw
null
None
None
None
causa criminalis eis reputata fuerit, quomodo se expurgare debeant.@# (Ex concil. Wormacien., cap. 8.) Si episcopo aut presbytero causa criminalis, homicidium, adulterium et maleficium reputatum fuerit, in singulis Missam tractare debet, et Secretam publice dicere, et communicare, et de singulis sibi reputatis innocentem se ostendere. Quod si non fecerit, quinquennio a liminibus ecclesiae extraneus habeatur. CAP. CC.-- #Ut clerici ab alienis judicibus non constringantur.@# (Ex decr. Adriani papae, cap. 38.) In clericorum causa hujusmodi forma servetur, ut nequaquam eos sententia non a suo judice dicta constringat. CAP. CCI.-- #Criminantem injuste, et non probantem, verberibus publice castigandum, et in exilium deportandum.@# (Ex regu. ad Antemium subdiaconum Campan., cap. 201.) Cum fortius punienda sint crimina quae insontibus et maxime sacratis ordinibus ingeruntur, quam sitis culpabiles, omnes qui in causa Joannis diaconi resedistis, attendite, ut Hilarum criminatorem ipsius, nulla ex definitione vestra poena veniens castigaret. Nec illud ad excusationem vestram esse credatis idoneum, quod vobis quasi judicare volentibus solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur detulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi, quam multi ab uno poterant sine causa differri. Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, suprascriptum fratrem nostrum Paschasium volumus admoneri ut eumdem Hilarum prius subdiaconatus, quo indignus fungitur, privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse eorrectio. CAP. CCII.-- #Ut si quis clericum accusaverit, et testimoniis probare non potuerit, accusator poenam accusati accipiat.@# (Ex concil. Braggarden., cap. 8.) Placuit ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli, duo vel tria testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis approbare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat. CAP. CCIII.-- #Ut sicut laici clericos in secularibus in sua accusatione non recipiunt, ita nec ipsi in sacerdotum recipiantur.@# (Ex concil. Aurelianensi, cap. 5.) Omnes episcopi in tertia sessione acclamaverunt: Sane dignum est ut, sicut sacerdotes vel clericos in sua accusatione vel saecularibus judiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum vel clericorum accusationibus, seu ecclesiasticis negotiis, nisi sponte collaudentur, non recipiantur: quoniam inconveniens est ut hi qui hos respuunt, ab his recipiantur. CAP. CCIV.-- #Ut testimonium laici contra clericum nemo suscipiat.@# (Ex concil. Triburiensi, cap. 4.) Testimonium laici adversus clericum nemo suscipiat. CAP. CCV.-- #De ordinatis, si accusati fuerint, quot testibus se excusare debuerint.@# (Ex concil. Carthaginen., cap. 20.) Si autem presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierint, id est, una secum in presbyterii nomine VI, in diaconii tribus, ipsorum causas discutiat, eadem dierum et dilationum, et a communione remotionum, et discussione personarum inter accusatores, et eos qui accusantur forma servata. Reliquorum autem clericorum causas, etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat. CAP. CCVI.-- #De substantia defuncti presbyteri, cujus esse debeat.@# (Ex conc. Triburiensi, cui interfuit Arnolphus rex, cap. 23.) Sancto concilio allatum est quod quidam laici improbe agant contra presbyteros suos, ita ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vindicent sicuti de propriis servis. Interdicimus itaque canonica auctoritate ne hoc ulterius fiat: sed sicuti liberi facti sunt ad suscipiendum gradum et agendum divinum officium, ita nihil ab eis exigatur praeter divinum officium. De peculiari vero sacerdotum nihil sibi usurpent, sed totum in quatuor dividatur partes, una episcopo, alia altari, tertia pauperibus, quarta parentibus: et si non sunt idonei parentes, episcopus eam recipiat, et in usum Ecclesiae diligenter distribuat. Et si quis contra haec facere praesumpserit, anathematizetur. CAP. CCVII.-- #De presbyteris qui sine testamento discesserint.@# (Ex eodem, cap. 14.) Si quiscunque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, haereditas ejus ad ecclesiam, ubi servivit, devolvatur. Similiter
null
ad079364-9603-4f5f-9d91-2bb70159e55f
latin_170m_raw
null
None
None
None
de sanctimonialibus. CAP. CCVIII.-- #De clericis qui laicalibus vestimentis utuntur.@# (Ex eodem, cap. 27.) Ut laicalibus vestimentis clerici non utantur, id est, mantello vel cotto, sive cappa, nec pretiosis et ineptis calceamentis, et aliis novitatum vanitatibus, red religioso et decenti habitu induti incedant. CAP. CCIX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Carthaginen., cap. 45.) Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et idoneo nec vestibus nec calceamentis decorem quaerat. CAP. CCX.-- #De clericis qui ociose in nundinis ambulant.@# (Ex eodem concil., cap. 48.) Clericus qui, non pro emendo aliquid, in nundinis vel in foro deambulat, ab officio suo degradetur. CAP. CCXI.-- #Ut nullus ex clero arma militaria portet.@# (Ex eodem concil. cap. 48.) Quicunque ex clero esse videntur, arma militaria non sumant, nec armati incedant, sed professionis suae vocabulum religiosis moribus et religioso habitu praebeant. Quod si contempserint, tanquam sacrorum canonum contemptores et ecclesiasticae sanctitatis profanatores, proprii gradus amissione mulctentur: quia non possunt simul Deo et saeculo militare. CAP. CCXII.-- #Ut omnes clerici magis confidant in defensione Dei quam in armis.@# (Ex concil. Aurelianen., cap. 9.) Omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis. CAP. CCXIII.-- #De illis qui, ex ecclesiastico ordine, aut venantur, aut cum accipitribus jocantur.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Episcopum, presbyterum aut diaconem canes ad venandum, aut accipitres, aut hujusmodi res habere non licet. Quod si quis talium personarum in hac voluntate saepius detectus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus se a communione suspendat, presbyter duobus, diaconus uno ab omni officio et communione suspendantur. CAP. CCXIV.-- #De servis Dei, ut omnes sylvaticae vagationes cum canibus et accipitribus interdicantur.@# (Ex concil. Aurelianen., cap. 3.) Omnibus servis Dei venationes et sylvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus. CAP. CCXV.-- #Ut clericos discordantes episcopus sua potestate reconciliet.@# (Ex concil. Africano, cap. 59.) Discordantes clericos episcopus vel ratione vel potestate ad concordiam trahat, inobedientes synodus per audientiam damnet. CAP. CCXVI.-- #De clericis qui proruperint in mutuam caedem.@# (Ex concil. Hilerden., cap. 6.) Si qui clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius vindicetur. CAP. CCXVII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 7.) Frater in fratrem si ausus fuerit manum mittere, legitimam disciplinam accipiat. CAP. CCXVIII.-- #De officiis et ministeriis septem diaconorum cum subdiaconibus et sequentium ordinum ministris observandis.@# (Ex ep. Fabiani papae, cap. 2.) Septem ergo diaconi sint in urbe Roma per septem regiones civitatis, sicut a patribus accepimus, qui per singulas hebdomadas et dominicos dies, atque festivitatum solemnia, cum subdiaconibus et acolythis, ac sequentium ordinum ministris, injuncta sibi observent ministeria, et parati omni hora sint ad divinum officium, et quidquid eis injungitur peragendum. Similiter et vobis prout opportunum fuerit, per singulas civitates est faciendum ut divinum, absque ulla mora aut negligentia, studiose ac solemniter agatur officium. CAP. CCXIX.-- #De numero certo diaconorum.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 14.) Diaconi septem debent esse juxta regulam, licet et valde magna sit civitas. Idipsum autem et Actuum apostolorum liber insinuat. CAP. CCXX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. episcoporum, qui in Ancira et Caesaria convenerunt, cap. 9.) Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas. Cui regulae auctoritas erit liber Actuum apostolorum. CAP. CCXXI.-- #Ut diaconi coram presbyteris non sedeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 20.) Quod non oporteat diaconum coram presbytero sedere, sed jussione presbyteri sedeat. Similiter autem et diaconis honor habeatur ab obsequentibus, id est, a subdiaconis et omnibus clericis. CAP
null
8dc049ed-9216-4425-968d-c0e3bc8626d6
latin_170m_raw
null
None
None
None
. CCXXII.-- #De diaconibus qui se presbyteris anteponunt.@# (Ex concil. Toletan., cap. 39.) Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam ut sese presbyteris anteponant, atque in primo choro ipsi priores stare praesumant presbyteris in secundo choro constitutis. Ergo ut sublimiores sibi presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant. CAP. CCXXIII.-- #Ut exorcistae energumenis manus imponant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 90). Omni die exorcistae energumenis manus imponant. CAP. CCXXIV.-- #De honore universis ordinibus competente.@# (Ex decr. Silvestr. papae, cap. 4.) Ita fratres jubet auctoritas divina, et affirmat, ut, a subdiacono usque ad lectorem, omnes subditi sint diacono cardinali urbis Romae, in Ecclesia honorem repraesentantes tantum. Pontifici vero, presbyter, diaconus, subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, abbas, monachus, in omni loco repraesentet obsequium, sive in publico, sive in gremio ecclesiae. CAP. CCXXV.-- #De sacerdotibus qui adimplere suum ministerium nesciunt, nec discere volunt: quod ab officio sint submovendi.@# (Ex concil. Aurelianensi, cap. 6.) Sacerdotes qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere juxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque haec pleniter emendata habeant. CAP. CCXXVI.-- #Ut inter clericos non computentur qui sub nullius episcopi disciplina inveniuntur.@# (Ex concil. Parisiensi, cap. 10.) Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt qui sub nullius episcopi disciplina et providentia gubernantur. Tales enim acephalos, id est, sine capite, priscae Ecclesiae consuetudo nuncupavit. CAP. CCXXVII.-- #Exemplar formatae epistolae, quae in Nicaena synodo a sanctis patribus est formata et collaudata.@# ( #Ex decr. Nicaeni concilii.@# ) In nomine patris π, et filii γ, et spiritus sancti α. Walterio Spirensi episcopo, ego Burchardus sanctae Wormaciensis Ecclesiae devotus gregis Christi famulus, in Deo vero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica Ecclesia prompta sit sequi documenta Evangelica, quae dicunt: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, accipiet mercedem, prophetae; et qui recipit justum in nomine justi, et caetera: et Apostolus jubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum virorum communicare; tamen propter eos qui cauteriatam habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malitia faciente fugitivi, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cum non sint: statutum est a sanctis Patribus neminem clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo et inthronizari in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam quae in canonibus nominatur formata. Ideo notum facimus paternitati vestrae quod praesens frater noster harum literarum portitor nomine Ecmannus, non pro sua nequitia expulsus est a nobis: sed, postulantibus fratribus nostris, eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus ei libertatem receptam a cornu altaris canonice, et ordinavimus eum ad gradum presbyterii. Cui etiam has dimissorias sive commendatitias literas fecimus, et eum ad vestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in vestra parochia sub vestro sacro regimine et defensione consistere valeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate sanctae Ecclesiae, in qua Petro datum est jus ligandi atque solvendi, absolvo Ecmannum presbyterum de civitate Wormaciensi, indictione X; et licentiam do vobis inthronizandi eum in quacunque ecclesia vultis vestrae parochiae. Hanc ergo epistolam Graecis litteris hinc inde munire decrevimus, et annulo Ecclesiae nostrae firmare censuimus. Fraternitatem vestram Christus nobis incolumen conservet. π. γ. α. π. β. ε. ζ. ξ. α. κ. η. θ. Data Wormaciae, Idibus Martii, anno Dominicae incarnationis millesimo duodecimo, indictione X. CAP. CCXXVIII.-- #De illo qui fugam fratris celaverit.@# ( #Ex dictis Basilii.@# ) Si quis eum quem, districtionem ecclesiasticam non ferentem, fugam meditari agnoverit, non statim prodiderit, perditionis illius participem se esse non dubitet: et tam diu est a conventu fratrum sequestrandus, quam diu ille valeat revocari.
null
543c3e17-7907-490f-990d-8e492f2423ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
CAP. CCXXIX.-- #De illis qui presbyteros suos male tractaverint.@# (Ex concil. Arvernen., cap. 7.) Si quis presbyterum proprium inhonorat, aut verbo aut facto contumeliam facit, tam diu a liminibus Ecclesiae arceatur, quousque per condignam poenitentiam satisfaciat. Ait enim Apostolus: Presbyteri qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur. Item alibi dicit: Obedite praepositis vestris, subjecti eis estote, etc. CAP. CCXXX.-- #Ut nomen papae in Ecclesiis sanctis recitetur.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 3.) Et hoc justum visum est nobis ut nomen domini papae, quicunque sedi apostolicae praefuerit, in nostris Ecclesiis recitetur. CAP. CCXXXI.-- #Ut presbyter aut diaconus qui canonicus non est, sed in villis habitat, nusquam summas festivitates celebret nisi in civitatibus.@# (Ex concil. Arvernen., cap. 6.) Si quis presbyter aut diaconus, qui non in civitate canonicus esse dinoscitur, sed in villulis habitans, in oratoriis officio sancto deserviens celebrat divina mysteria, festivitates praecipuas, Domini Natalem, Pascha, Pentecosten, et si quae principales sunt festivitates reliquae, dehinc ne faciat commonemus: et nusquam alibi nisi cum episcopo suo in civitate festivitates supradictas celebret. Quicunque sunt cives laici, natu majores, pari modo in urbibus ad pontifices suos in praedictis festivitatibus veniant, et ibi divina mysteria celebriter audiant. Quod si qui improba temeritate haec contempserint, a communione pellantur. CAP. CCXXXII.-- #Ut presbyteris potestas praedicandi in suis plebibus concedatur.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 6.) Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum, et pro utilitate totius populi nobis placuit, ut non solum in civitatibus, sed etiam in omnibus parochiis, verbum faciendi daremus presbyteris potestatem, ita ut si presbyter aliqua infirmitate prohibente per seipsum non potuerit praedicare, sanctorum patrum Homeliae a diaconibus probatis recitentur. CAP. CCXXXIII.-- #De clericis qui in rixa interficiuntur.@# (Ex concil. Tribur., cui Arnolfus rex interfuit, cap. 50.) Quicunque clericus aut in bello, aut in rixa, aut gentilium ludis mortuus fuerit, neque oblatione neque oratione pro eo postuletur, sed in manus incidat judicis: sepultura tantum non privetur. CAP. CCXXXIV.-- #De clericis qui a dominis suis liberi facti sunt.@# (Ex concil. apud Alth. habito, cui interfuit Conradus rex, cap. 38.) Nullus clericus ad gradum presbyterii promoveatur, nisi ut scriptum in canonibus habetur. Si enim propter Dei dilectionem quis de servis suis quemquam elegerit, et docuerit literas, et libertati condonaverit, et per intercessionem erga episcopum presbyterum effecerit, et secundum apostolos victum et vestitum ei donaverit: ille autem postea in superbiam elatus missam dominis suis et canonicas horas observare, et psallere renuerit, et eis juste obedire, dicens se liberum esse, noluerit, et quasi libere cujus vult homo fiat, hoc sancta synodus anathematizat, et illum a sancta communione arceri judicat, donec resipiscat et domino suo obediat secundum canonica praecepta. Sin autem obstinato animo et hoc contempserit, accusetur apud episcopum qui eum ordinavit, et degradetur: et fiat servus illius idem domini sui, sicut natus fuerat. Quisquis vero talem secum habuerit, postea quam rem illius praedictam audierit, et domino suo non reddiderit, vel a se projecerit, sive episcopus, sive comes, sive clericus, sive laicus, anathematis illius societate nodatus, poenam excommunicationis luet. CAP. CCXXXV.-- #De presbyteris qui parochias fugerint in quibus locati sunt.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 41.) Presbyter proprio loco dimisso ad alium migrans nequaquam recipiatur, nisi suae migrationis causam dixerit, et se innocenter vixisse in parochia in qua ordinatus est sub testibus probaverit: litteras etiam habebit in quibus sint nomina episcopi et civitatis plumbo impressa, quibus cognitis, et talibus inventis quibus fides adhiberi possit, recipiatur. CAP. CCXXXVI.-- #De presbyteris qui crimine capitali accusantur, et collegas quibus se excusare possint non habent.@# (Ex concil. Tribur., cui interfuit Arnolphus rex, cap. 6.) De presbyteris qui crimine fornicationis, sive aliquo capitali flagitio accusantur, et non habent collegas cum quibus se excusare possint, aut si forte lapsi fuerint, quomodo satisfaciant
null
0a2ef102-e2aa-4fde-9f07-0312d49622b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
. In quorum judicio neque ad dexteram, neque ad sinistram declinandum est, sed recta via gradiendum. In concilio namque Neocaesariensi cap. scriptum est: Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad poenitentiam redigi. CAP. CCXXXVII.-- #De predicatione presbyterorum.@# ( #Ex concil. Triburiensi, cui interfuit rex Arnolph.@# ) Praecipimus vobis ut unusquisque vestrum super duas seu tres hebdomadas, diebus dominicis seu festivitatibus sanctorum, populum sibi commissum doctrinis salutiferis ex sacra Scriptura sumptis in Ecclesia sibi commissa post Evangelium perlectum instruere studeat, et jubeat illis ut nullus de ecclesia exeat, antequam a presbytero sive diacono ultima laus, id est Benedicamus Domino, aut Ite missa est, pronuntietur. CAP. CCXXXVIII.-- #De ecclesiasticis, si saeculares potestates habere desiderant.@# ( #Ex epist. Gre. papae Secundino servo Dei recluso directa.@# ) Certum namque est non vos ante exercitui ducem praeponere, nisi vobis labor ejus fidesque complaceret, et nisi eum anteactae vitae virtus et sollicitudo aptum esse monstraverit. Si vero non aliis nisi hujusmodi viris committitur gubernandus exercitus, qualis dux esse debeat animarum ex istius bonae rei comparatione colligitur. Sed verecundum nobis est, et dicere pudet, quia sacerdotes sibi ducatum arripiunt, qui exordium religiosae militiae non viderunt. CAP. CCXXXIX.-- #Ut viri veraces et Deum timentes, in civitatibus et in publicis vicis decani constituantur.@# (Ex concil. Rothoma., cap. 9.) Ut populus admoneatur ut in dominicis et festis diebus omnes ad vesperas, et nocturnas vigilias, et ad missam omnimodis occurrant, et ut decani in civitatibus et in vicis publicis viri veraces et Deum timentes constituantur, qui desides et negligentes commoneant ut ad Dei servitium absque occasione properent, et ut ipsi decani sacramento adstringantur ut, nulla interveniente causa, scilicet, aut amoris, aut timoris, aut propinquitatis, muneris, negligentes et transgressores reticeant, quin sacerdotibus proprias eorum culpas manifestent. Sacerdotum autem erit ita eorum vitia, zelo et amore divino, cum debita disciplina corrigere, sicut ipsi nolunt pro aliorum erratibus sententiam justae damnationis suscipere. Et ut dies festi a vespera usque ad vesperam absque opere servili cum debito honore celebrentur. FINIS LIBRI SECUNDI. LIBER TERTIUS. INDEX CAPITULORUM CAP. I. Quid sit Ecclesia. II. De primitiva Ecclesia. III. Quod sacerdotes agros quos vendere solebant, ad communem utilitatem ecclesiis tradebant. IV. Quo tempore viri religiosi seipsos domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis. V. Quod Constantinus primus imperatorum fabricandi ecclesias licentiam tribuit. VI. Ut nullus ecclesiam aedificet, nisi ille cui episcopus loci locum designaverit. VII. De illo qui in suo praedio ecclesiam aedificare desiderat. VIII. Ut omnes ecclesiae in illius episcopi potestate sint in cujus territorio positae sunt. IX. Ut antiquae ecclesiae possessionibus propter novas non spolientur. X. De ecclesiis et altaribus, ubi aliqua dubitatio est de consecratione, ut consecrentur. XI. Si altare motum fuerit, denuo ecclesia consecretur. XII. Si ecclesia violata fuerit, iterum consecretur. XIII. Ut ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat dedicari. XIV. Ut in ecclesia in qua cadavera sepulta sunt, altare consecrare non liceat. XV. Ut loca semel dicata, perpetuo sic permaneant. XVI. De locis dudum sacratis, et nunc neglectis, ut iterum reformentur. XVII. Ut nullus aliud altare erigere praesumat, nisi quod ab episcopo consecratum est. XVIII. Ut energumeni ecclesiarum pavimenta verrant. XIX. De monasteriis semel consecratis. XX. de illis qui dotem ecclesiae sibi vindicare praesumpserint. XXI. De ecclesiis destructis, quomodo restaurari debeant. XXII. Quod in una terminatione plures baptismales ecclesiae esse non possint. XXIII. Ut regularia monasteria nec vendi nec commutari possint nisi cum alio monasterio. XXIV. Ut non liceat alicui unius Ecclesiae terram, nisi cambiatur, vertere ad aliam. XXV. Ut altaria, nisi sint lapidea, chrismate non consecrentur. XXVI. Ut monasterium ad meliorandum in alium liceat ponere locum. XXVII. Ut sine missa ecclesia non debeat dedicari. XXVIII. Ut episcopus neminem prohibeat ecclesiam ingredi, et audire verbum Dei. XXIX
null
647a4c85-b20c-4dd6-bf8a-68ec4f4b9029
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ut populus qui convenerit ad Missam, antequam finiatur non discedat. XXX. De illis qui ecclesiastica habent beneficia. XXXI. De ecclesiis apud barbaros constitutis. XXXII. De ecclesiis Arianorum. XXXIII. De dioecesanis ecclesiis destitutis. XXXIV. Qualiter destitutam ecclesiam alteri ecclesiae recte conjungere valeat episcopus. XXXV. Ut picturae in ecclesia fieri non debeant. XXXVI. Item de pictura. XXXVII. Ut non pro debito episcopus de consecranda ecclesia munus aliquod requirat. XXXVIII. Ut ecclesiam in qua cadavera infidelium sepulta sunt sanctificare non liceat. XXXIX. De lignis dedicatae ecclesiae, ad quos usus verti debeant. XL. Quid episcopo agendum sit, si plures haeredes de una contenderint ecclesia. XLI. De eadem re. XLII. De ecclesiis inter haeredes divisis. XLIII. Ut singuli presbyteri singulas habeant ecclesias. XLIV. De eadem re. XLV. De eadem re. LVI. Ut missarum solemnia non ubique, sed in locis XLVI. Ut unusquisque presbyter una ecclesia contentus sit. XLVII. De eadem re. XLVIII. De eadem re. XLIX. De eadem re. L. De ordinibus sacris. LI. De ecclesiis seu sanctis noviter inventis. LII. Ut unaquaeque ecclesia mansum integrum habeat sine servitio. LIII. Ut nullus de dote ecclesiae, vel de manso presbyterorum censum persolvere cogat. LIV. De altaribus quae passim fiunt per agros. LV. Ut martyrum dignitatem nullus profanus infamet. ab episcopo consecratis fiant. LVII. De missa non celebranda, nisi in sacrato loco. LVIII. De eadem re. LIX. Quod non liceat missas celebrare, nisi in locis ab episcopo civitatis consecratis. LX. De eadem re. LXI. De eadem re. LXII. De reparatione Ecclesiae. LXIII. Ut ante horam diei tertiam non sint celebrandae missae. LXIV. Ut pro fidelibus defunctis singulis diebus missas celebrare liceat. LXV. Ut missa mortuorum pro omnibus Christianis sit cantanda. LXVI. Ut institutiones missarum sicut in metropoli fiunt, sic et reliquis comprovincialibus Ecclesiis. LXVII. Ut preces et praefationes, quae in concilio probatae non fuerint, non celebrentur. LXVIII. Ut nullus presbyter solus missam cantare praesumat. LXIX. De Praefationibus quas sancta Romana tenet Ecclesia. LXX. De sacerdotibus, missarum tempore si aegritudinis aliquis eventus eis accesserit. LXXI. De eadem re. LXXII. De presbyteris qui daemonibus variisque passionibus vexantur, quod illis sacra tractare non liceat. LXXIII. De eadem re. LXXIV. De presbyteris qui soli missas solent celebrare. LXXV. De illis qui conjugati presbyteri oblationes spreverint. LXXVI. Ut presbyteri communicent quotiescunque missas celebraverint. LXXVII. De eadem re. LXXVIII. De eadem re. LXXIX. De eadem re. LXXX. Ut in ecclesia nihil aliud agatur, nisi id ad quod facta est. LXXXI. De eadem re. LXXXII. De eadem re. LXXXIII. Ut nullus in ecclesia convivetur. XCIV. De illis qui domum Dei contemptibilem LXXXIV. Ut nullus in ecclesia tabernas constituat. LXXXV. De eadem re. LXXXVI. Ut unicuique in domo sua orare liceat. LXXXVII. Ut canticum turpe circa ecclesias non fiat. LXXXVIII. Ut sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur. LXXXIX. Ut sedes episcopalis, si necesse fuerit, in alium locum transferatur. XC. De mutandis sanctis locis. XCI. Quod, translatis martyribus, honor interdum cum illis migret, interdum in loco permaneat. CXII. Quod sanguis martyrum consecret locum, non locus sanguinem. CXIII. Quid sit basilica. faciunt. XCV. De eadem re. XCVI. Ut calix et patena ex auro aut ex argento fiat. XCVII. De observanda mensa Christi. XCVIII. Ut corporale ex purissimo linteo sit, et unius materiei. XCIX. Ut sacrificium altaris non in serico panno, aut tincto celebretur. C. Ut mulieres ad altare non accedant, et officiis virorum se non intromittant. CI. De eadem re. CII. Ut laici juxta altare non sedeant. CIII. De illis sacerdotibus qui in Ecclesia, dum Evangelia leguntur, sedere praesumunt. CIV. Ut nullus calicem, patenam, vel vestimentum sacerdotale in vadium tabernario praestare praesumat. CV. Ut nullus
null
a2ce6a5a-2824-4126-9fc8-2a25d7948a8d
latin_170m_raw
null
None
None
None
calicem, patenam, aut aliqua vasa sacra ad alios usus facere praesumat. CVI. Quod licitum sit episcopis cum consilio cleri de thesauro ecclesiae suae familiae in necessitate succurrere. CVII. Ne cadavera pallio altaris cooperiantur. CVIII. Ne ad nuptiarum ornatum divina ministeria praestentur. CIX. Ut ecclesia saeculari potentia minime pervadatur. CX. De presbyteris qui ecclesias suas per pretium acquisierint. CXI. Ut nullus laicus ab ecclesia sua presbyterum ejicere audeat. CXII. Item de illis qui presbyteris ecclesias auferunt. CXIII. Ut nullus aliquod munus propter ecclesiam a presbytero requirat. CXIV. De eadem re. CXV. Ut presbyteri plebes admoneant ut linteamina altaris praeparent. CXVI. Ut episcopi praevideant quid presbyteri dominis suis pro ecclesiis facere debeant. CXVII. De eadem re. CXVIII. De presbyteris nihil habentibus quando ordinantur. CXIX. De eadem re. CXX. De eadem re. CXXI. De eadem re. CXXII. De eadem re. CXXIII. De presbyteris qui ex reditibus ecclesiae sibi res comparaverint, et structuras ibi fecerint, et mulieres ibi posuerint. CXXIV. De consuetudine servanda quae non est contra fidem. CXXV. Ut ecclesiastica statuta, ab apostolis et reliquis magistris Ecclesiae tradita, integra serventur. CXXVI. Ut consuetudines ecclesiasticae pro lege sint tenendae. CXXVII. Item de consuetudinibus ecclesiasticis observandis. CXXXVII. Quod in unaquaque ecclesia tam de reditibus CXXVIII. Quid agendum sit in causis de quibus certa in canonibus non inveniuntur judicia. CXXIX. Ut cuncta quae Deo offeruntur consecrata habeantur. CXXX. De eadem re. CXXXI. Ut decima nullo modo negligatur. CXXXII. De illis qui decimas dare nolunt. CXXXIII. Quod decimae ab omnibus Christianis ex debito reposci debeant. CXXXIV. De illis qui decimas dare noluerint, nisi pretio conducantur. CXXXV. Ut decima Dei census nuncupetur. CXXXVI. De oblationibus parochitarum: cujus esse debeant. quam oblationibus quatuor debeant fieri portiones. CXXXVIII. Item quod de decimis quatuor debeant fieri portiones. CXXXIX. Ubi terminari debeant contentiones ortae inter Christianos. CXL. De his qui oblationes parentum, aut testamenta, vel quod ipsi donaverint ecclesiis, retinere aut auferre conantur. CXLI. De illis qui Deum haeredem faciunt. CXLII. De his qui oblationes defunctorum aut negant aut difficulter reddunt. CXLIII. De eadem re. CXLIV. De eadem re. CXLV. De eadem re. CXLVI. Ut omnes ecclesiae vel decimae in episcoporum potestate consistant. CXLVII. Quod tricennalis possessio firma sit. CXLVIII. Ut singularum Ecclesiarum rusticanae parochiae semper maneant inconcussae. CXLIX. Quod tricennalis possessio, si intacta permansit, mutari non debeat. CL. Item de rebus XXX annis possessis. CLI. De illis qui de ecclesiis coemeteria faciunt. CLII. De illis qui in sacris locis se sepeliri petierint. CLIII. De eadem re. CLIV. De eadem re. CLV. De eadem re. CLVI. De eadem re. CLVII. Ut corpora defunctorum in ecclesia non sepeliantur. CLVIII. De eadem re. CLIX. Ut nemo pro sepeliendis mortuorum corporibus aliquid muneris exigat. CLX. De sepultura conjugatorum in primis connubiis. CLXI. De eadem re. CLXII. De eadem re. CLXIII. Quorum mens una fuerat, sepultura non separet. CLXIV. De rebus immobilibus ecclesiae. CLXV. De eadem re. CLXVI. De praestariis viduatarum ecclesiarum ut non valeant. CLXVII. De eadem re. CLXXVIII. Ut presbyteri rem ecclesiae vendere non CLXVIII. De eadem re. CLXIX. De eadem re. CLXX. De donatione, vel venditione, vel commutatione rei ecclesiasticae. CLXXI. De commutationibus ecclesiasticarum rerum. CLXXII. De eadem re. CLXXIII. De ecclesiasticis mancipiis. CLXXIV. De eadem re. CLXXV. De regalibus praeceptis super praestaria CLXXVI. De episcopo qui mancipium Ecclesiae manumitti desiderat. CLXXVII. De sacerdotibus qui res suas ecclesiae relinquunt. CLXXXVI. De libertis qui a quibuscunque manumissi praesumant. CLXXIX. Ut nullus ordinatus de ministeriis ecclesiae aliquid vendere praesumat. CLXXX. De presbyteris qui de jure sui tituli aliquid distrahunt. CLXXXI. De eadem re. CLXXXII. Quod quantum remedium veniae oblatio ecclesiastica tribuit conferenti, tantum damnum praeparat fraudatori. CLXXXIII. De clericis qui
null
4c1a25c6-6582-4558-957f-de243ad8a203
latin_170m_raw
null
None
None
None
documenta quibus ecclesiae possessio firmatur distrahunt. CLXXXIV. De libertis qui a patrocinio ecclesiae discesserunt. CLXXXV. De libertis ecclesiae. sunt. CLXXXVII. De manumissis in ecclesia. CLXXXVIII. De fugitivis ecclesiast. servis. CLXXXIX. De episcopis qui nihil suis ecclesiis conferunt, et tamen ex familia liberos facere praesumunt. CXC. De illis qui pro aliquo reatu fugiunt ad ecclesiam. CXCI. De raptore, si cum rapta ad ecclesiam confugerit. CXCII. De servo, si pro qualibet culpa dominum suum ad ecclesiam fugerit. CXCIII. De eadem re. CXCIV. De eadem re. CXCV. De eadem re. CXCVI. De immunitate ecclesiae. CXCVII. De fugientibus ad ecclesiam. CXCVIII. Quid in ecclesia legi debeat. CXCIX. Ut excommunicandi sint qui libros famosos legerint. CC. De illis qui clam concipiunt CCI. De infantibus in adulterio natis, et ad ecclesiam expositis. CCII. De eadem re. CCIII. De avaritia sacerdotum. CCIV. De illis qui ecclesias incenderint. CCV. De quodam clerico a diabolo vexato. CCVI. De rebus ecclesiae quae mortuo episcopo a presbyteris venditae fuerint. CCXIV. Ut sacra vasa non ab aliis quam a sacris CCVII. De eo qui spernit oblationem presbyteri qui uxorem habuit. CCVIII. Quod non permittantur ecclesiastici ad coemiteria haereticorum accedere. CCIX. Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere. CCX. Quod nullus Christianus ad pseudomartyres ire debeat. CCXI. Quod non oporteat plebeios psalmos in ecclesia cantari. CCXII. De illis qui conventus qui ad confessiones martyrum fiunt abominantur. CCXIII. Ut victus ab exorcistis energumenis in domo Dei sedentibus administretur. CCXXII. Quando et quo tempore libri Veteris et viris tractari debeant. CCXV. De sacratis feminis quae sacra vasa et pallas altaris tractare praesumpserint. CCXVI. De vasis sacris, de palliis altaris, et velis ecclesiae; si vetustate consumpta fuerint, quidinde faciendum sit. CCXVII. De ordine librorum Veteris Testamenti. CCXVIII. De ordine prophetarum. CCXIX. De ordine librorum Novi Testamenti, quos sancta Romana Ecclesia tenet, et omnis universalis Ecclesia observat. CCXX. Ordo septem epistolarum canonicarum. CCXXI. De notitia librorum apocryphorum qui a sanctis patribus aeterna damnatione damnati sunt. Novi Testamenti legendi sint. CCXXIII. De vasculis quibus mysteria sacra conficiuntur. CCXXIV. De ecclesia a compluribus cohaeredibus obsessa. CCXXV. De altaribus in quibus sacrae reliquiae non inveniuntur. CCXXVI. In altari in quo episcopus missam celebrat, ne eo die presbyter aliam iterare praesumat. CCXXVII. Ut in oblatione corporis et sanguinis Domini incensum imponi debeat. CCXXVIII. Ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. CCXXIX. Ut nullus presbyter titulum super titulum usurpare praesumat. CCXXX. Ut episcopus aut presbyter postquam missam incoeperit et orationem dixerit, nisi passio aliqua intervenerit, antequam incoeptum ministerium adimpleat, ab altario Dei nullo modo discedere audeat. CCXXXI. Ut nullus episcopus vel presbyter ad celebranda missarum solemnia cum baculo ire, aut velato capite altario Dei assistere audeat. CCXXXII. Ne corpora sanctorum transferantur de loco ad locum. CCXXXIII. Qui mortui in ecclesia sepeliantur. CCXXXIV. Quod omnes fideles in ecclesia nihil agere debeant, nisi orare. CCXXXV. Quod divina clementia fixis in terram genibus exoranda sit, nisi in majoribus solemnitatibus. CCXXXVI. Quod non liceat mortuis osculum dare. CCXXXVII. Ut fideles sepeliri debeant. CCXXXVIII. Ut sacerdotes ad tempus orationibus vacent antequam sacrificent. CCXXXIX. De laicis qui ecclesias proprias habent. CCXL. De ecclesiis monachorum. CCXLI. De illis qui, dum suae proprietatis loca alicubi dare voluerint, decimam nusquam tradere se posse cognoscant. #Indicis Capitulorum finis.@# LIBER TERTIUS. #DE ECCLESIIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic de divinarum domorum institutione, cultu et honore, de decimis et oblationibus, deque justitiis singulorum tractat: quique libri in sacro catalogo recepti, qui rejecti et apocryphi sint, ostendit. CAP. I.-- #Quid sit Ecclesia.@# (Ex decr. Julii papae, cap. 5.) Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur #convocatio,@# propterea quod omnes ad se vocet. Catholica, id est universalis, ideo dicitur quia per universum mundum est
null
9c6d9a3e-3761-4d4b-9b90-7937b5d3e176
latin_170m_raw
null
None
None
None
constituta, vel quoniam catholica, hoc est generalis in eadem doctrina est ad instructionem. CAP. II.-- #De primitiva Ecclesia.@# (Ex decr. Melchiad. papae, cap. 8). Nemo, qui Scripturas divinas legit, ignorat quod, in principio nascentis Ecclesiae, discipuli in unum congregati sunt cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique, vendentes praedia et possessiones suas, adferebant pretia, et dividebatur singulis prout cuique opus erat. Futuram namque Ecclesiam in gentibus apostoli praevidebant, maximeque quia Dominus illis praedixerat: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium, » vel quia expellendos esse a Judaea noverant se et in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo, idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero, cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, adeo usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui bene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et ad baptismi sacramenta concurrerent. CAP. III.-- #Quod sacerdotes agros quos vendere solebant, ad communem utilitatem Ecclesiis traasbant.@# (Ex decret. Urban. papae, cap. 2.) Videntes autem sacerdotes et levitae et reliqui fideles, plus utilitatis posse adferre si haereditates et agros, quos vendebant, Ecclesiis, quibus praesidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum, tam praesentibus quam futuris temporibus, plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam deducentibus, quam ex pretio ipsorum, coeperunt praedia et agros quos vendere solebant matricibus Ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere. CAP. IV.-- #Quo tempore viri religiosi seipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis.@# (Ex decret. Melchia. papae, cap. 12.) Ab illo enim tempore et deinceps viri religiosi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum martyrum per civitates, ac monasteria innumera in quibus coetus Domino servientium conveniret. Denique reges et praesides ac magistratus non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes qui nihil in mundo possidebant, Ecclesiaeque fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et Ecclesiae ejus rite famulantium, servorumque illius supplementa absque necessitate tribuerentur. CAP. V.-- #Quod Constantinus primus imperatorum fabricandi Ecclesias licentiam tribuit.@# (Ex eodem, cap. 10.) E quibus vir religiosissimus Constantinus primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem in suo degentes Imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandas Ecclesias, et praedia tribuenda constituit. Denique idem praefatus princeps donaria immensa, et fabricam templi primae sedis beati Petri principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem qua Romani principes praesidebant, relinqueret, et B. Petro suisque successoribus profuturam concederet. CAP. VI.-- #Ut nullus Ecclesiam aedificet, nisi ille cui episcopus loci locum designaverit.@# (Ex concil. Aurelianen., cap. 3.) Nemo Ecclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat, et ibidem crucem figat publice, et atrium designet, et ante praefiniat qui aedificare vult, quae ad luminaria, et ad custodiam et stipendia custodum sufficiant, et ostensa donatione sic domum aedificet. Et postquam consecrata fuerit, atrium ejusdem Ecclesiae sancta aqua conspergat. CAP. VII.-- #De illo qui in suo praedio Ecclesiam aedificare desiderat.@# (Ex concil. Wormaciensi, cap. 6.) Quicunque voluerit in sua proprietate Ecclesiam aedificare, et consensum et voluntatem episcopi habebit in cujus parochia fuerit, licitum sit. Veruntamen omnino praevidendum est episcopo, ut aliae Ecclesiae antiquiores, propter novas suam justitiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores Ecclesias persolvatur. CAP. VIII.-- #Ut omnes Ecclesiae in illius episcopi potestate sint, in cujus territorio positae sunt.@# (Ex concil. Aurelianen., cap. 1.) Omnes basilicae quae per diversa loca constructae sunt vel quotidie constituuntur, placuit, secundum priorum canonum regulam, ut in ejus episcopi in cujus territorio positae sunt, potestate consistant. CAP. IX-- #Ut antiquae Ecclesiae possessionibus suis propter novas non spolientur.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Ut Ecclesiae antiquitus constitutae, nec decimis, nec ulla possessione
null
dff87a05-4425-482d-abd6-c7fb72f02873
latin_170m_raw
null
None
None
None
priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur. CAP X.-- #De Ecclesiis et altaribus, ubi aliqua dubitatio est de consecratione, ut consecrentur.@# (Ex eodem concil., cap. 45.) Ut Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur, et ut superflua altaria destruantur. CAP. XI.-- #Si altare motum fuerit, denuo Ecclesia consecretur.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 4.) Si motum fuerit altare, denuo consecretur Ecclesia; si parietes mutantur, et non altare, salibus tantum exorcizetur. CAP. XII.-- #Si Ecclesia violata fuerit, iterum consecretur.@# (Ex eodem, cap. 6.) Si homicidio vel adulterio Ecclesia fuerit violata, diligentissime expurgetur, et denuo consecretur. CAP. XIII-- #Ut Ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat dedicari.@# (Ex concil. Aureliano, cap. 7.) Ecclesiam ubi paganus sepultus est, non liceat consecrare, neque Missas in ea celebrare, sed jactari foras et mundari oportet. CAP. XIV.-- #Ut in Ecclesia in qua cadavera sepulta sunt altare consecrare non liceat.@# (Ex eodem, cap. 6.) In Ecclesia in qua cadavera mortuorum sepeliuntur, sanctificare altare non liceat. Si autem consecratum prius fuit, Missas licet celebrare in ea. CAP. XV.-- #Ut loca semel dedicata, perpetuo sic permaneant.@# (Ex concil. apud Aquisgran., cap. 4.) Ut loca quae semel Deo dedicata sunt, aut monasteria fuerunt, maneant perpetuo sic, nec possunt ultra fieri secularia habitacula. CAP. XVI.-- #De locis dudum sacratis, et nunc neglectis, ut iterum reformentur.@# (Ex eodem, cap. 6.) Placuit ut loca jamdudum consecrata, et nunc spurcitiis foedata, juxta possibilitatem in antiquum statum reformentur. CAP. XVII.-- #Ut nullus aliud altare erigere praesumat, nisi quod ab episcopo consecratum est@# (Ex decr. Hormisdae pap., cap. 10.) Ut nullus presbyter in Ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci vel ejus permissu sanctificatum est: ut sit discretio inter sacratum et non sacratum, nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, si clericus est, degradetur, si laicus, anathematizetur. CAP. XVIII.-- #Ut energumeni Ecclesiarum pavimenta verrant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 91.) Pavimenta domorum Dei energumeni verrant. CAP. XIX-- #De monasteriis semel consecratis.@# (Ex concil. Chalced., cap. 24.) Quae semel dedicata sunt sunt monasteria consilio episcoporum qui civitates tenent, manere perpetuo monasteria, et res quae ad ea pertinent monasteriis reservari debere, nec posse ea ultra fieri saecularia habitacula. Qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subjacebunt. CAP. XX.-- #De illis qui dotem Ecclesiae sibi vendicare praesumpserint.@# (Ex concil. Toletan., cap. 19.) Multi, contra canonum constituta, sic Ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ut dotem, quam Ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeteritum displicet, et in futuro prohibetur; sed omnia, secundum consuetudinem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant. CAP. XXI.-- #De Ecclesiis destructis, quomodo restaurari debeant.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 5.) Ut Ecclesiae destructae, ubi aut plures sunt quam necesse sit, aut majoris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopi providentia modus inveniatur qualiter consistere possint. CAP. XXII.-- #Quod in una terminatione plures baptismales Ecclesiae esse non possint.@# (Ex concil. apud Aquisgran., cap. 5.) Plures baptismales Ecclesiae in una terminatione esse non possunt, sed una tantummodo cum subditis capellis. Et si contentio fuerit de terminatione duarum matricum, plebes utrarumque discernant, et si non conveniunt, lis Dei judicio discernatur. CAP. XXIII.-- #Ut regularia monasteria nec vendi nec commutari possint.@# (Ex decr. Silverii papae., cap. 1.) Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium: vel commutare, nisi cum alio monasterio: vel quocunque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit
null
23e70d4f-b865-4464-8487-9a948f61afb8
latin_170m_raw
null
None
None
None