Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
compellans
ita ait: « Liubula, cur dormis? quare non surgens
ad ecclesiam pergis? » Ad quem illa: « Ut quid
nunc ad ecclesiam eundum est, cum necdum pulsata
matutinalia signa sonuerunt? Ego quippe nec
illuc incessu pedum ullo modo pergere valeo, nisi
aliorum manibus deducta fuero. » Qui ait: « Vade
celerius, ne moreris, quoniam Williboldus eamdem
cum magno agmine intravit ecclesiam, qualiter sanctam
sororem suam reconditam habeas, a te curiose
perquirere volens. » Quae statim, ac si nihil incommodi
perferens, surrexit, et de loco ad locum exsiliens,
basilicam, ad quam tetendit, ingressa est,
divinae clementiae atque beatae virgini gratiarum
actiones pro adepta sospitate rependit.
12.
Quidam autem pauper a nativitate contractus,
quasi quoddam cerneretur monstrum, dum inter
plures ad S. Walburgae patrocinia confugientes, victus
pariter et remedii solatium quaereret, nocte
quadam sibi dormienti apparuit beatissima virgo, et
ut ad ecclesiam pergeret, imperavit. Quo respondente
se algoris asperitatem perhorrescere, ideoque
nec a loco quietis audere se saltem erigere. Ad
quem illa blandis respondit verbis: « Vade, miselle,
celeriter, quoniam ego te ab hujus frigoris asperitate
qua nunc affligeris protegens, calida membra
administrabo; mihique pro redditae sanitatis
mercedula scabellula, quibus adhuc uteris incurvatis
artubus, ad ecclesiam suspendere debebis. » Qui
quamvis pigerrime ad ecclesiam pergens, ibique
paululum commoratus, ad suum anxius rediit hospitium.
Mane autem facto iterum regressus illuc et
ante beatae virginis feretrum se projiciens, circa
tertiam horam subito palpitando se coepit volutare
in pavimento et protendere, et scabellula, sine
quibus nunquam se de loco transferre potuit, ac
si divinitus e manibus evulsa, ante altare projecta
sunt. Sicque membris omnibus consolidatis erectus
ambulavit, et convalescens in eadem ecclesia ad
dies vitae suae validus et incolumis postmodum administravit.
13.
Allata est ad idem monasterium quaedam muner,
nomine Reginsundis, ita membris omnibus debilitata,
ut nisi aut vehiculo aut duobus eam inflexis
inter se brachiis portantibus nullo modo transferri
uspiam potuisset. Quae ante altare, super quo
virginis feretrum continebatur, a suis exposita, celerrimam
adepta est sanitatem, ita ut sine alterius
ductu per se efficacissime, quocunque vellet, pergeret,
Jesum Christum et sacrae virginis glorificans
merita.
14.
Quaedam etiam mulier de villa nuncupata
Stofohem, vocabulo Geyla, cum advenisset festus
dedicationis illius ecclesiae annuus dies, omnibus
in illa regione solemnizantibus, illa sola procaci
animo parvipendens, suam ingressa est hiemalem
zetam et curciboldum, quem ad texendum prius
erectum habuit, flexis coepit texere digitulis dexterae;
sed cum duabus vicibus ex glomite sive tramea
quam manu tenebat in tetam transponeret, inhaesit
illi miserrime insertus manui glomex, intumescente
toto lacerto; sed quae adfuerant mulierculae tentaverunt
inclusum glomitem singillatim dissuere
filis.
15.
Quidam vir nomine Ercamboldus expletis jam
triginta septem hebdomadibus, dum nullius generis
cibo vel potu aliquatenus vesci potuisset, nec
tamen pedum incessu fraudaretur, nisi languidus
pergeret quo vellet. Tantum ovorum raris meditulliis,
modicissimoque leguminis suffragio vix pendulam
refocillabat anxius vitam, gerens macilentissimum
et imbecillimum cum vita sibi ingrata corpusculum,
nec vini vel sicerae gustum ore ullatenus
contingere delectabatur. Tunc sibi aegre dormienti
vox blanda eum ita affatur: « Cur, inquit, desidia
languescens, neglecto tuae valetudinis remedio, de
tua vita sic omnino desperas? Age ergo, quod moneo
jam, de tui status recuperatione securus, et ad monasterium
Mouvenhem vade festinus, ibique beatae
virginis meritis adjuvaberis. Cumque illuc celerius
veneris, inventurus es ibidem tres sanctimoniales
secus altare stantes quae tibi consecratum sanguinem
Domini de calice propinabunt; quem dum
ab illis acceperis, mox edendi bibendique absque
ulla dubitatione delectatio tibi associabitur et prosperabitur. »
Hoc igitur saluberrimae vocis impulsu
expergefactus, summa cum celeritate ad jam dictum
monasterium adductus est, qui illic ab oratione se
erigens compertis juxta altare tribus matronis astantibus,
visionem quem viderat exsolvit; moxque, ut
de sancto calice degustavit, adfuit ei magnum edendi
et bibendi desiderium, sicque comestionis et bibitionis
totiusque corporeae valetudinis remedio acquisito,
cum nimia exsultatione domum incolumis rediit,
et in eadem incolumitate usque ad finem vitae
perseveravit.
16.
Contigit nimium mirabile, et, nisi plurimorum
approbaretur cognitione, valde incredibile (sed divinae
Majestati nihil constat impossibile), inauditum
nuper | null | 9e25b277-cfab-4495-bdd0-111928d7dd6d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a saeculo signum. Dum igitur maxima undique
confluentium populorum ad S. Walburgae basilicam
turba conveniret, adfuit inter illos quidam incognitus
exsul, peregrini habitu stans vel jacens, qui
inter caeteros attentius et instantius oravit, quem
abbatissa Liubula intuens inter caeteros flebilius
perseverantiusque orasse admirata, eumdem ad se
vocari praecepit; et quis vel unde esset nimium curiose
interrogavit. Ad quam ille: « Gratias, inquit,
Deo omnipotenti ago, qui me sanctissimae virginis
Walburgae meritis de maximae confusionis scandalo,
indignissimum peccatorem liberare dignatus est.
Quod tam vos hic modo praesentes, quam omnes a
me potius quam ab aliis, quam mirificum sit, audire
oportet: et, ne me aliquis divinam fallere conscientiam
velle suspicetur, testor Deum, quem nihil latere
potest, ante cujus assisto, licet indignus, altare, et
S. Walburgam, cujus nimium compulsus suffragia
requisivi, me nihil ficta sed veridica, in hoc miraculo,
narratione relaturum, prout possibile est humanae
fragilitati. »
17.
Anno quoque priori, quo famis atrocitas
multos afflixerat, contigit duos pauperes eamdem
famis acerbitatem de loco ad locum, de regione ad
regionem confugere; tunc contigit quemdam tertium
de longinqua regione pauperem illis associari: quem
ubi vel unde pergeret vellet interrogantibus respondit
se, sicut plures velle cognitum est, S. Walburgae
patrocinia quaesiturum. Tunc illi: « Si illuc
inquiunt, eundi desiderium est, habeto nos ejusdem
itineris et consolationis consocios, ut simul multae
longinquitatis pericula transeuntes, mutuis confortemur
auxiliis. Nam et nos ad eumdem locum ire
disponentes, victus inopia nimium constricti, et
adhuc jejuni gradientes, vix vacillando gressu ambulare
valemus. » Quibus simplex conviator: « Eia,
confratres, inquit, prolixi itineris longinquitatem
Domino Jesu Christo commendantes, angustias deponamus.
Et quoniam meridianae requietionis imminet
tempus, quaeramus ubi disjejunandi modicumque
pausandi aptus inveniri possit locellus. » Quo invento,
cum discumberent, et cum priores consocii
nihil commeatus secum habere conquererentur, ait
qui supervenit conviator tertius: « Jam nunc
lassi conquiescentes de meis pransuri cibusculis;
postmodum ea ratione dormiamus, ut nimirum tertius
securam vigiliam exhibeat duobus, ut sic gemina
refocillationis et pausationis recreatione relevati
coeptam in Domino profectionem perficiamus. »
Quibus hoc bonum consilium insidiose approbantibus,
sumpsit alter de duobus consociis somnum imaginarium;
sed tertius qui supervenit, mortiferum
atque novissimum. Nam protinus contra innocentem
consurgentes nefandissime interemerunt.
18.
Quo perpetrato, quid de mortificati cadavere
impiissimi agerent, coangustati, tandem eorum alter
horribilem sarcinam propriis coaptavit humeris,
coepitque perscrutari, ubi in quolibet devio vel abdito
mortificatum exposuisset loco. Tandem hoc
invento, dum amplexum a se corpus conaretur deponere,
coepit a mortuo vivus arctius constringi, ut
nullo conamine funeris pondus a se potuisset disjungere.
Quid faceret infelicissimus? Anxius quocunque
pergere studuisset, indeclinabilem sui facinoris proditricem
ad se tenacissime conglutinatam, horrorem
cunctis incutiens, comportavit. Cui interea fatigabiliter
de loco ad locum vaganti quidam sibi cognitus
obviavit; sed conspecto tantae horribilitatis onere
pene exanimis expallescens, tandem animo recuperato,
cur tam horrificae molis bajulus exstitisset
percunctatus est. At ille, ut sibi familiari amico credulus
cunctum hujus commachinationis ordinem
referebat, et ut suae calamitatis commisertus gravedinem
qua miserrime comprimebatur, a se excludere
quodam modo comprobaret. Tunc ille facile
suo amico posse succurrere arbitrans, arrepto gladio
quem secum ferebat, mortificati corporis brachia,
gestantis amici cervicem vivaciter complexantia,
articulatim, nisi aliter nequisset, abscindere volens,
quatenus suum ab hujus inauditi ludibrii violentia
erueret amicum. Sed, res mira et stupenda, et in
Domino Jesu Christo laudanda! mox ut manus illius
mortui cohaerentes lacertos attigerant abscindendos,
abscissoris corpus quasi tenacissimo bitumine conglutinabatur
illis duobus. Sed statim divina miseratione
compunctus suorum scelerum collacrymando
reminiscens, precabatur quatenus immensa Dei
clementia per B. Walburgae suffragia sibi miserrimo
nimiumque facinoroso misereri dignaretur.
Cui hujusmodi supplicanti, suaque ad S. Walburgam
vota multifarie pollicitanti, multumque ejulanti
disnexum est corpus, et nimium libero consolatus
utebatur incessu, erectis oculis ac manibus Deum
semper et ubique, sanctamque glorificans virginem.
19.
Tunc pariter terrifico sarcinarum pondere
usque ad littus Rheni comitabatur, ibique dum aliquantulum
constitisset, praescriptus miser tanti oneris
gravitate et dedecoris confusione afflictus, malens
mortis subire interitum, quam detestabilis et ingratae
vitae fastidium diutius sustinere, | null | 5bf125f0-88c9-4d3a-9ba6-2c189988fdfb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Rheni alveum conscendens,
quatenus sic sibi suoque cadaveris coagulati
ponderi ignotam acquireret sepulturam, cum
omni impetu se praecipitavit in illius abyssi voraginem.
Sed Rhenus tanti criminis immunditiam,
suam praedam non esse praesumens, absque ulla morula
parricidam cum suo morticinio vivum ad littus
revomuit. Stupefactus autem nimiumque exterritus
ejusdem conviator, et de ejus direptione nimis congratulans,
sicut de alterius calamitate collacrymans,
tandem miserabilem cum miserabili onere derelinquens,
ad S. Walburgae monasterium concito cursu
advenit, reique gestae seriem per ordinem veridico
ore ibidem cunctis narravit, summique juramenti
approbatione affirmare, si permitteretur, libentissime
voluit. Fertur namque praefatus funeris captivitate
detentus, B. Walburgae virginis praesidia saepe
voluisse adire, sed nunquam illius ecclesiae confinia
posse contingere, ut liquido monstraretur quanti
reatus existeret vinculo colligatus, qui sic procul,
ne ad S. Walburgae monasterium ullo modo pertingere
posset, coerceretur. Hunc multi cum jam saepe
dicti oneris mole, qui tunc temporis exstiterunt,
viderunt: unde constat nequaquam esse falsum,
quod tam plurimorum attestatione esse verum corroborabatur.
20.
Haec itaque signa et prodigia hic nunc scripto
comprehensa, quae divina majestas in illa novitate
sublevationis ex monumento corpusculi, Deo et hominibus
adamandae virginis peregit, multum laudanda
et admiranda sunt. Sed adhuc in diversis per
totum Francorum regnum provinciis, quae ejusdem
virginis reliquiarum pignoribus illustratae consistunt,
quotidie plura excellentioraque praeconio
digna efficiuntur per Jesum Christum Dominum nostrum,
cui est cum Patre et Spiritu sancto perennis
gloria in saecula saeculorum. Amen. | null | e1e8d6a1-18a3-44a3-9bda-d4a4142c69c8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
INCIPIT PROLOGUS.
Frater Immo causa amoris ad me venit; tua
sancta studia, venerande praesul Burcharde, fidem,
sanctitatem et honestatem morum retulit, et quanta
auctoritate construeres et regeres ecclesiam tibi a
Deo commissam, ostendit. Ejus relationibus, fateor,
admodum non solum congaudebam, sed etiam condigna
admiratione, gratias Deo toto corde rependens,
exultabam. Cumque adhuc de tua bonitate
pluriora scire desiderarem, quanta meditatione in
sanctis Scripturis, labore jejuniorum et vigiliarum,
et in caeteris Christi operibus esses occupatus, exposuit.
Denique quanto amplius tui mentionem apud
nos egerat, tanto gratiorem nobis diem et jocundiorem
effecerat. Et quia in tam laudabili vita agnitus
es, quamquam et ante plurimis et praestantibus
viris referentibus multa praeclara et illustria de te
sint audita, secundum dicta Salvatoris nostri unici
Filii Dei: « Non potest civitas abscondi super montem
posita, neque lucerna supra candelabrum missa (Matth. V, 14, 15);
» tamen interior tua conversatio
apertius manifestata, memoriam tui, sigillo caritatis
Christi pectori meo arcius impressam, perpetua
conglutinatione, si praesumo confiteri, mihi copulabit.
Et si angustia familiaris rei in administrandis
obsequiis copiam mihi negabit, tamen piae mentis
affectus in Christo tibi semper aderit, fulcitus testimonio
Scripturae, dicentis: « Voluntas bona sufficit
omnia. » Caeterum nomini tuo istum consecravi
libellum de nostrorum dierum hominibus compositum,
cui nomen est De diversitate temporum, quia
in eo diversa collecta videntur. Non enim pleniter
omnia quae de proposita materia scribenda erant
collegi, ne verbosior quam debuerim viderer. Et ut
propter tuas occupationes sanctissimas fastidium
vitarem, brevitati animum in omnibus dedi. At si
aemulus quis forte ex adverso emerserit, et livido
oculo his inspectis ob invidiam rugam contraxerit,
et in hoc me reprehendere temptaverit, quod superflue
nova et impudenter inpolito sermone ediderim,
eo quod sufficiant libri quos studiosi recipiant,
nedum etiam istis imperitis scriptis, quasi
inutili fasce, onerentur, et ea causa libellum repulerit:
is sciat, eum tuae cognitioni solummodo esse
missum, ut tuo judicio aut aboleatur, aut legendus
servetur. Nam spe gratiae tuae confisus, ab hac
intentione mentis meae non facile quisquam retraxerit,
quin quicquid sentencia tua probaverit, absque
ambiguitate id aliorum etiam examinatione sit stabiliendum.
Et si demum haec objicientur et arguar,
quod omnibus cognita scripserim, tuo consilio perpendant,
me hac responsione uti: nota delectabiliter
saepius audiri, ut solet fieri in cantilenis, quod, veteribus
ex assiduitate fastiditis, novae frequentius in
dies repetitae, delectabilius audiuntur. Inter haec
noverit tua dignitas, quod etiam ad evitandam ociositatem
et desidiam cordis res istas scribendas
susceperim; et quia ad opus Dei sive ad alicujus
virtutis profectus idoneus non sum, in hoc saltim
opusculo miserum animum ab inani curiositate cohiberem.
Quod etiam ideo sine nomine auctoris positum
est, ut, si displicet, sicut praedixi superius, reseces,
sive fossa facta humo operiri jubeas; si
vero placet, adposito nomine causa exercicii feliciter
legas.
INCIPIT EPISTOLA DOMNI BURCHARDI EPISCOPI.
BURCHARDUS, sanctae Wormaciensis aecclesiae provisor
humillimus, ALPERTO, speciali suo, gratiae integritatem
et plurimam salutem.
Literas tuas, quas nomine meo tibi multum incognito
misisti, hilariter accepi, quas etiam per dilectionem
pariterque tuam peticionem et ipse legi, et
coram me legere praecepi; in quibus studii, ac
voluntatis tuae devotionem satis superque cognovi.
Set has quociens revolvi, tociens per singula pene
verba commotus, nostris pueris praesentibus super
hoc dolui, scilicet quod his temporibus sunt nulli,
vel vix paucissimi, qui ad studendum inveniantur
idonei, vel quibus voluntas sufficiat studendi, cum
et hoc negotio et unusquisque reficeretur, ac labiis
animus a variis tumultuantis seculi commissis interim
suspenderetur, necnon cata cautione posteritati
sequacium laudabile traderetur exemplum. Omnes
autem delectamento mundanorum illusi et ad deteriora
pronissimi, miseris hujus seculi vanitatibus
inserviunt, et tam delectabiles animarum epulas
exercere aut quaerere nesciunt ac penitus neglegunt,
sicut scriptum est: « Omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non
est usque ad unum (Rom. III, 12). » Igitur studii
tui devotio non est inanis apud me, nec videtur
vituperanda, set multum laudanda. Nam in dictaminis
tui filo, haud segniter tornato, magnas et auctorales
causas non titubantibus vestigiis | null | 78b047fc-8f68-4dd7-be3e-9a0166b0abf3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cautissime
conservasti. In omni enim expositione auctorali, et
in quolibet libro, diversas sex causas quaeri convenit
atque expediri oportet, sicut in prooemio editionis
primae ysagogarum Porphirii Severinus, prudentissimus
doctor, Fabio exhortante, dicendo instituit:
« Primum inquit, docent, quae sit cujusque
operis intentio, secundo quae utilitas, tercio qui
ordo; quarto si ejus, cujus opus esse dicitur, germanus
propriusque liber est; quinto quae sit ejus
inscriptio; sextum est id dicere, ad quam partem
philosophiae cujuscumque libri ducatur intentio. »
Haec omnia in libro tuo caute conservasti, set nominis
tui inscriptionem non apposuisti. Quoniam
autem meo arbitrio hoc judicandum reliquisti
ideo sic judico necnon et jubeo: Titulum libro apponas,
nomen tuum fiducialiter inscribas, et unicuique
legere volenti liber pateat, ac stabilis inconvulsusque
meo judicio permaneat. Si quis vero, invidia
stimulante, detractionis murmure nos nostraque
vituperet, huic respondeo, et confusum his verbis
obmutescere facio:
Invidus es nostris, quoniam tu talia nescis.
EXPLICIT EPISTOLA DOMNI BURCHARDI WORMACIENSIS EPISCOPI.
INCIPIT ALPERTUS DE DIVERSITATE TEMPORUM.
LIBER I.
1.
Apud Germanos qui circa Rhenum incolunt
duo ditissimi, Wicmannus et Baldericus, summis
opibus inter se de potentatu contendebant. Set
Wicmannus gratia et amicicia regis multorumque
Germanorum nitebatur; alter Coloniensis sacerdotis
itemque Gerhardi Mosellensis, potentis viri, auxilia
sibi concibat. His rebus confirmati, contumeliosum
existimabant, nec alter alteri in ullo negotio cederet.
Interdum etiam pace inter eos facta, dolo
pocius, quam ut ullius verae amiciciae fidem servarent,
studebant. Set Baldericus ditissimi et longe
nobilissimi Wicmanni, cujus majores magnam
partem Germaniae, et maxime circa littora oceani
imperia tenebant, filiam duxit uxorem; Wicmannus
vero aliquos annos post praefecti Godefridi,
avunculi Balderici, filiam in matrimonium sumpserat.
His rebus et hic in Gallia, et ille in Germania,
praedia et aedificia multa ex dotis jure sibi adquisierant.
2. #De castello Adelae incenso, et ejusdem moribus.@#
Erat antea tempus, cum Baldericus suae uxoris
ullam spem pociundi ne quidem existimaret, propterea
quod habebat sororem nomine Liutgardam,
abbatissam Eltnensis montis, qua nolente,
nullam contumeliam suo generi degeneri conubio
inferre audebat. Videbatur enim ille secundum quorumdam
opinionem, quamvis loco nobilitatus,
genere tamen . . .; is etiam et quidam Godizo,
Richizonis filius, vir magnarum opum, qui inter se
in illo spacio temporis societatem et fidem firmaverant,
in clientelam Liutgardae se devoverant, ejusque
obsequiis et inperiis obtemperarant. Erat enim Godizo
consanguineus harum sororum, et primum ad
amiciciam alterius se addicavit, eique studium suum
et auxilium praestiterat. Set cum animi ejus levitatem
et mores faciles animadverteret ab ejus familiaritate
se removit, et ad domnae Luitgardae clientelam
se contulit. Qui post hinc biennium, ob plerasque
injurias quas Adela sorori domnae Liutgardae
inrogabat, adjuncto sibi Balderico, castellum illius
subito inrumpens, praeda et incendio consumpsit.
Ipsa vero, comperto eorum adventu, paulo ante mediam
noctem cum paucis profugit. Set praeterea res
ista vehementer est admiranda, has sorores,
parentibus clarissimis ortas, tam diversas a se esse
potuisse, ut quot reprehensiones in una notarentur,
tot in altera virtutes praedicarentur, nisi hoc cogitationibus
nostris opponamus, mirum non fuisse, eo
quod et primus parens noster itidem dissimiles filios
genuerit, quorum alter, crudelissimus parricida,
alterum mitissimum invidia occidit. Nostro vero
silentio illa praetermittenda sunt, quae de Adela dicebantur,
quod erat clamosa in voce, lasciva in
verbis, veste composita, animo dissoluta, et quod
instabilitatem mentis nutibus oculorum praeferebat.
Nos vero scimus, eam ad opera multa esse solertem,
magno ingenio, et numerosas cubicularias ad varietatem
textrilium rerum instructas habere, et in preciosis
vestibus conficiendis pene omnes nostrarum
regionum mulieres superare; haec sola humanitas
in ea nota est.
3. #De moribus Liutgardae.@#
At vero Liutgardis longe dissimilis huic. Nam
moribus honestis erat celeberrima, virtutibus omnibus
ultra quam credi potest praeclarissima, hospitalitate
ita adsueta, ut in adventu hospitum maxime
delectaretur, itidemque si quando abessent, quod
tamen raro contigit, quandam quasi moesticiam in
vultu praeferebat. Prudentiam in ea laudari non est
necesse, cum non solum ex palatio ad eam, set
etiam ex longinquis regionibus magnus numerus
hominum ad suarum rerum capiendum consilium
confluxisset. | null | 3b6da589-eefa-429c-9e6f-b95de1f2dfa2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Erat enim in ea cum summa scientia,
tum verissima facultas suorum consiliorum expediendorum.
Omnibus affabilis, omnibus extitit benigna,
multa etiam dando maximam gloriam adepta est;
unde et contigit, ut omnes eam maximo honore celebrarent.
Pauperes eam quasi matrem etiam ex
peregrinis locis sine intervallo frequentabant, quorum
neminem sine solatio a se abire permisit. Mira
res, ut fragilitas feminei sexus tantis vexationibus
ne quidem ad horam gravaretur, set potius, quod
est mirabilius, ut dixi, delectaretur. Unde frequenter
inter nos collocuti, dum in ejus gloria aestimaremus
tantam humilitatem, fateor nos jam tunc
divinasse, id quod verum erat, illa extincta nullam
in his regionibus sui consimilem tam illustri
vita esse futuram. Patrimonium quoque omne, quod
sibi hereditatis parte successerat, ecclesiae cui
ipsa praeerat contulit. Id soror ejus factum graviter
ferens, traditionem illam saepius rescindere
moliebatur. Set cum id efficere non posset, in vitae
illius necem cogitabat, et consilio cum quibusdam
pestiferis inito, illam veneno, ut fertur, extinxerunt.
Nos eam rem, pro magnitudine sceleris parum
nobis compertam, existimationi vulgi ruminandum
relinquimus. Set illi qui venenum confecerant,
capti atque oculis dampnati sunt. Post
mortem ejus cum omnes ubique orbitatem tantae
mulieris cum luctu et planctu deplorarent, soror illius
locum furibunda invadit, et omne patrimonium,
quod soror pia intentione ecclesiae contulit, ad
suam potestatem retorsit. Set non multo post ex
praecepto Ottonis tertii imperatoris cum dedecore
expulsa, his adversitatibus praevideri cogitabat;
et consilio cum suis accepto, cum post virum
priorem sine occultatione turpiter vixisset et cupienti
sui copiam non negasset, postquam vidua
lasciva secundum dictum sancti apostoli (I Tim.
V, XI) diu luxuriata fuisset, illum de quo supra diximus
Baltericum duxit maritum, cum vivente sorore
neuter copulam alterius ne mente quidem concipere
auderet. Nec multo post, instigante illa, cum armata
manu montem Eltnae subito occupat. Cum
opidani repentino metu perculsi fuga salutem quaererent,
in monasterio se abdiderunt. Expugnatoque
monasterio, et jaculis altaribus trajectis, unum,
quem sibi inimicum existimari voluit, captivum
duxit. Set cum id regi compertum foret, graviterque
factum hoc ferret, delictum Balterici deprecatorum
auxilio pecunia expiatum est. Rex vero altiori
consilio in posterum loci illius stabilitatem praevidere
volens, Noviomago concilio indicto ( #an. 997,
Mai.@# 18), cum undique frequentissimi illuc convenirent,
tractandum de praedicto loco statuit. Aderat
cum sua conjuge Baltericus, eo quod sententiae senatorum
processerant, ut ille convictus secundum
legem in perpetuum ab illius expostulatione ecclesiae
se eximeret, sicque karta et privilegio loci stabilitatem
firmaverunt.
4. #De obitu Ottonis et dolis Baldrici.@#
Post haec vero imperator tercius Otto, bonae indolis
adolescens, in Italia moritur, corpusque ejus
ad Aquasgrani effertur, et ibi cum regio honore sepelitur
( #an.@# 1002). Post cujus mortem Baltericus
rupit fidem, et hostili manu adgressus ad montem
Eltnae, vallum qui ecclesiam ad instar castelli ambiebat
scidit, familiamque omnem sibi servire
coegit.
5. #De Heinrico rege.@#
Ubi vero Heinricus summa rerum potitus est,
iterum locum illum in priorem statum reduxit.
Multa praeclara de hoc viro nobis scribenda sufficiunt:
quam facile, gratia Dei donante, ad apicem
regni pervenerit, qualiter illustres viros et
summae potentiae, bella adversum se concitantes, celeri
victoria in deditionem venire coegerit, qualiter
reges in interioribus Germaniae partibus, qui
sunt Winidi vocati, suae dicioni tributarios effecerit,
et Mettim in Belgis diu contra se male cogitantem,
et compluribus annis obsessam, pene ad internitionem
vastaverit ( #an.@# 1012?), et tandem multis
incommodis illatis sibi subegerit; set quia domnus
Adelboldus Trajectensis episcopus haec omnia pleniter
in uno volumine luculento sermone comprehendit,
a nobis pars quae aliquando nostris scriptis
necessario occurrit praetereunda visa est, ne historia
tantis et tam venustis documentis edita a nobis
tanquam ab insipientis latratu obfuscaretur.
6. #De viso comete, et fame, et mortalitate.@#
Post hinc triennium quam rex in solium regni
sublimatus est, commetes horribili specie flammas
hac illacque jactans, in australi parte coeli visus
est. Sequenti anno fames et mortalitas gravissima
per totum orbem factae sunt ( #an.@# 1005), ita ut in
multis locis prae multitudine mortuorum et taedio
sepelientium vivi adhuc | null | 2e653a90-9447-4506-81b2-af36d4c34687 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
spiritum trahentes, vi qua
poterant renitentes, cum mortuis obruerentur.
7. #De Wecelino apostata.@#
Istis etiam diebus, videlicet Heinrici regis qui
postea benedictione apostolica imperator effectus
est, quidam Wecelinus, qui fuerat Cuonradi ducis
clericus, illusione diabolica seductus, errori Judeorum
consensit. Hoc audiens rex, nimia, ut justum
fuit, conturbatione commotus est, atque illius jussione
unus discipulorum suorum nomine Heinricus,
aequivocus regis, praedictum apostatam veracissimis
sacrae Scripturae testimoniis, ut ejus epistola
affirmat, falsa verba in Christum ejusque sanctos
dixisse devicit; et quia haec longiusculo sermone
protracta sunt, in fine istius libelli ea ponere decrevimus (lib. II, cap. 22, 23).
8. #De adventu Nordmannorum@#.
Wicmannus, sortita conjuge, ut supra diximus,
praefecti filia, sibi in omnibus obtemperare fidemque
illi et amicitiam servare constituit, et frequenter
alter ab altero adscitus convivio, communem sibi
causam fecerant. Cumque jam senio confectus et
aegritudine ita deprehensus esset praefectus, ut vix
pedibus incederet, pyratae ex diversis insulis oceani
cum magna multitudine navium emersi, per flumen
Meriwido magna celeritate vecti, usque ad
portum Tylae pervenerunt ( #an.@# 1006). Populus
vero qui circa littora Wal fluminis habitaverunt,
comperto tantae multitudinis adventu, spem omnem
salutis in fuga ponentes, sua pene omnia praeter
pecuniam, quia mercatores erant, alienissimis reliquerunt.
Praefectus vero prudens consilio, veritus
ne agri hominibus destituti hostibus facilior pateret
ingressus, vi qua poterat ascenso equo, fugientem
vix retinuit populum. Hostes usque Tylae venientes,
vela deposuerunt, et portum nullo resistente ingressi,
copiam victus magnam repererunt. Qua celeriter
exportata, vicum incendio vastaverunt. Monasterium
quoque sanctae Walburgae irrumpentes,
vestesque sanctas a quodam comite Waltgero, constructore
ipsius loci, et sua conjuge Deo digna
Alberada ibidem collocatas auferentes, et altare
spoliato, et praeterea quam plurimis rebus ecclesiasticis
exportatis, ecclesiam quidem incolomem
relinquentes, ad classem se recipiunt; statimque
nunciis a praefecto in omnes partes dimissis, postero
die summo mane maxima multitudo convenit. Et
quia praefectus exercitui praeesse non poterat, Balterico,
de quo supra diximus, itemque Unruocho
comiti, strenuo viro, qui in exercitu tercii Ottonis
imperatoris Italia in re militari opinatissimus habebatur,
bellum committitur. Nostris visis et celeri
eorum adventu hostes perterriti, naves quam citius
solventes recedebant, adeo ut similis fugae recessus
videretur. Nostri insequentes, et ex utraque parte
fluminis levibus praeliis factis, et utrimque paucis
aut vulneratis aut occisis, ne cupiditate praedae a
ripa longius hostes vagarentur, prohibebant. Vicis
vero juxta littus quos adire poterant exustis, nona
hora diei omnes de navibus desilierunt, aciem confertissimam
instruxerunt, nostris potestatem
pugnandi praebuerunt. At nostri loco se continuerunt,
et quia plurimi ex agris coacti convenerant,
cum his ad usum belli imperitis et superioris anni
propter sterilitatem inopia familiaris rei vexatis,
praelium committere non audebant. Ubi barbari neminem
ad pugnam procedere conspicerent, satis ad
ostentationem suae audatiae factum existimantes, ad
naves se recipiunt, et nullo prohibente regressi
sunt.
9. #De secundo adventu Nordmannorum.@#
Sequenti anno (1007) iterum quidam pyratarum
cum nonaginta longis navibus per flumen Laicam
veniebant. Nostri, extimplo coacta magna multitudine
equitum et peditum et paucarum navium, per
ripam instructi armis adventum hostium expectabant.
At primi barbarorum visa tanta multitudine
perturbantur, et in medio fluminis alveo anchoris
naves statuentes, reliquos expectare disponunt.
Postquam in unum conveniebant, et sententiis inter
eos conlatis, invitis nostris transire diffidebant, legatos
ad eos miserant, ut ipsos per fines eorum
transportari paterentur; sibi esse in animo sine
injuria et maleficio ire velle, et ut id eorum pace et
licentia liceret precari. Et impetrato, eo die pace
lusi sunt. Sequenti die cum classem movissent, jamque
primi Hrenum essent ingressi, nostri cum paucis
navibus, clamore magno novissimos adhorti, bello
lacessere coeperunt. Quo clamore ab aliis audito,
celeriter accurrunt, et armatis circa littus dispositis,
nostros ne adpropinquare auderent perterrent.
Intermisso noctis spacio et omnibus nostris flumen
transportatis, et diluculo ad nostros qui in navibus
erant falsa fama pervenisset, equites cum hostibus
magno certamine conflixisse jamque quasdam
naves direptas esse, nihil reliqui ad celeritatem sibi
fecerunt. Tumultu et clamore omnia complentes,
nullo duce, nullo certo | null | 4bfc19cb-10c0-421c-9622-10219dd753f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ordine, ut quique sibi celeriores
videbantur, hostibus appropinquabant. Quibus
visis, in unum hostes conglobati occurrerunt. At
nostri qui in navibus erant, ut viderunt Nordmannos
integris viribus occurrisse, relictis navibus, praecipites
se fugae dederunt. Quos hostes consectati, tot
in ea fuga peremerunt quot cursu consequi potuerunt.
10. #De portu Trajectensi incenso.@#
Trajectenses de adventu barbarorum cerciores
facti, ne hostibus commodi aut usui ad obsidionem
castelli foret, portum omnem ipsi incenderunt.
Portu exusto, conquesti sunt barbari cur tantum
incommodum esset admissum, se nullum malum
adversus locum moliri, praesertim cum Ausfridus
tantae sanctitatis vir eidem praeesset episcopus.
Religionis tamen causa ut in castellum intromitterentur
orabant; ecclesias oblationibus suis venerari
se velle dicebant. Quibus oppidani, assumpto vultu
et constantia, respondent se aditum armatis praebere
non posse. Et quamvis facillima expugnatio
esset, tamen cognoscentes, sanctum locum et tantum
sacerdotem suis fortunis alias obsistere posse,
nullam laesionem civitati inferentes abierunt. Quis
hoc meritis sancti episcopi non adscribat, oppidanos
contra spem metu liberatos, et periculum evasisse,
et locum illum inviolatum permansisse? Quia vir
iste sanctus scriptis nostris intervenit, libet pauca
de vita ejus huic operi nostro inserere.
11. #De beato Ansfrido comite.@#
Erat igitur Ansfridus in Bratuspantium finibus
comes summae justiciae, ut neque muneribus
neque donis a rectitudinis calle reflecti posset.
Frequenter in conciliis et conventibus sententiae ab
eo inprimis exquisitae, ab ore ejus omnes erant pendentes,
et quae ipse legum decreta statuit, his nulli
contradicere fas fuit. Sermo ejus ita mediocritate et
discretione temperatus, ut non comici nostri dictum (TER. Andr. I, I, 34):
#Ne quid nimis,@# supergrederetur.
Sed et hoc adnectendum, quia ex moderatione
suorum verborum facile compositio et
honestas ejus occulti cordis ab audientibus intellegi
potuit. Quicquid vero in jugi et cotidiana confabulatione
loquebatur, hoc divinarum Scripturarum
exemplis blande leniterque condiebat; et si quando
contigit ut a secularibus negotiis quietus esse poterat,
aut justa judicia tractabat, aut lectioni
tanto studio insistebat, ut a quibusdam insipientibus
monachicam vitam illum agere derideretur.
Quod ideo minus sit mirum necesse est, quia quanto
avidiori meditatione sancti divinis operibus invigilant,
tanto amplius viliores mundo fiunt, et ut patientia
eorum probetur, a pravis hominibus ex permissione
Dei plerumque dehonestantur, teste notario
Spiritus sancti, dicente: #Obprobrium insipienti
dedisti me (Psal. XXXVIII, 9)
@#. Summi etiam et illustres
viri, dum in jure dicendo gravius quid disceptandum
erat, et ut solet fieri diversi diversa sentirent,
et variari sententiae viderentur, ad eum gratia
discendi et interrogandi recurrebant. Imperialibus
quoque secretis saepissime intererat, et quociens de
majoribus rebus tractandum erat, tanta auctoritate
et dignitate habebatur, ut sine ipsius consilio raro
aliquid statueretur. Hoc sibi in omni aetate decretum,
hoc sibi propositum, non sicut quosdam
nostri temporis, quos plerumque aut misericordia
aut invidia a judicio labi conspicimus, de juris et
legis veritate nihil diminuerat. Ob haec ab rege
frequenter adscitus, et carus prae caeteris habitus,
ejus oratione et pravos cohercebat et rem publicam
cum pace gubernabat. Praedonibus, quibus
regio Bratuspantium maxime alebatur, infestissimus
erat, et crebris occursionibus eorum conata
impediebat. Principem quoque eorum, desperatum
hominem, cujus nomen ne dici quidem opus est,
sanguine civium et praeda adultum, frequenti
fuga se vix eripientem, vehementer premebat; cum
ille aut saltibus aut paludibus densissimis arboribus
consitis, praesens periculum evadere cupiens,
sese occultaret. Multi praeterea triumphi, multa
bella feliciter gesta non ad perniciem civium, set ad
reprimendam audaciam improborum. Haec quidem
laicus gerebat.
12. #Quomodo Ansfridus comes episcopus efficitur.@#
Cum vero Baltuvinus sacerdos Trajectensis
vita decederet ( #an.@# 995), nunciusque in castra venisset,
rex Ansfridum seorsum manu ducens, sacerdotium
illud ei offerre coepit. Cumque ille reniteretur,
jamque se senem, in militaribus armis omni
tempore vitae suae versatum, clericatus officia suscipere
omnino absurdum videri contenderet, et rex
vehementer instans, vi ad suscipiendum compelleret,
perspiciens quia regi resistere non posset, ut cum
suis rem deliberaret, exposcit. Qua re impetrata et
ab suis oratione accepta, quae rex imperaret se
facturum pollicetur. Et accepto gladio quo erat
accinctus, super altare sanctae Mariae | null | 0be5d0ab-8e25-4e2c-a4e6-2342f63ecb8a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
posuit, dicens: #Hactenus hoc
honorem terrenum obtinui, et hostes
pauperum Christi et viduarum expuli; nunc deinceps
huic dominae meae sanctae Mariae, qua virtute honorem
et salutem animae optineam, commendo.@# Hoc
cum diceret, omnium obortis lacrimis, applausu
omnium qui aderant dignis ejus meritis tribuitur
infula pontificalis. Versiculos quidam e nostris de
his rebus cecinit, quos etiam huic opusculo intexere
libuit, ut et alium in nostra narratione
testem haberemus.
13. #Versus de eadem re.@#
O bona Trajectum, mater praeelecta locorum,
Nunc retines dominum generali laude potitum.
Ansfrid pro meritis decus est tibi pontificalis,
Est et praelectus Domino confessor et almus;
Qui prius in bello firmabat regna popello,
Ecclesiae custos nunc est sanctusque sacerdos.
Vertitur in melius sic sic certaminis usus:
Quondam bellator, nunc autem pacis amator;
Tunc pars bellorum, nunc autem dux animarum;
Quondam pugnabat, populi nunc corda gubernat;
Militis officium precis obmutavit in usum.
Veste sacerdotis nunc prorsus liber ab armis,
Accepit calicem manibus liquitque mucronem.
Deposuit parmam, coepitque levare patenam;
Sprevit vexillam, voluit quia psallere missam;
Nunc missam cantat precibusque fideliter instat.
Ista sub exemplo Petri facit indubitando,
Qui primus cecinit missam barbamque totondit.
Quae vult ut veniant Deus, omnia protinus adstant;
De cane fecit ovem Deus hic, ut fecerat olim,
Ad se cum Paulum rapuit de sorte luporum,
Quem post Ecclesiae doctorem jusserat esse.
Nunc est albatus, cum stemate glorificatus,
Atque stolam portat, virtutis et arma ministrat,
Qui prius in multis valuit per bella periclis.
Gloria pastoris sonat in sermone suavis!
14. #De caecitate et monachica vita et elemosina Ansfridi.@#
Sumpto episcopatu, aliquandiu canonicis vestibus
utebatur, non quidem elationis causa, set ne dedignationis
suspicione a caeterorum moribus sacerdotum
videretur dissentire. Set quia pius Dominus
jam illum ad suam servitutem advocavit jamque illi
curam Ecclesiae commisit, adhuc plenius sua consueta
pietate sibi adjungere disposuit. Nam quamvis
impossibile sit vitam ullius sancti sine peccatis
transire, cum tamen illa, quae fragilitate carnis
incaute contracta sunt, largissima Dei misericordia
in hoc seculo aliqua molestia corporali soleant
purgari, attestante Scriptura, quae dicit: #Flagellat
Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6)
@#, Ansfridus
lumen harum tenebrarum amisit, taliter quodammodo
manente integritate oculorum, ut nihil
minus quam aspicienti videns videretur. Defectum
quidem visus sustinuit, set deformitas faciem
viri nulla dehonestavit. Hoc ex benignitate
Salvatoris nostri credo actum esse, ut extincto oculorum
desiderio et exclusa occasione peccandi, et
vultus dignitatem episcopi servaret, et ulterius non
haberet unde concupisceret. Neque hoc incommodo
accepto umquam superatus aut animo dejectus est;
set eodem vultu, eadem hilaritate, eadem jocunditate,
cum summa patientia permanserat. Igitur
respectu Dei in se propensius rediens, salutifera cogitatio
sibi incidit, flores hujus mundi sordes apud
Deum videri, et ea quae multo sumptu ad ornatum
putrescendae carnis captarentur, non solum ad
detrimentum set etiam ad perpetuam ruinam
animae pertinere; vestem delicatiorem deposuit, indumenta,
ne dicam vilia, set potius angelica, ad
institutionem sancti Benedicti sumpsit. Est collis
sex milibus a Trajecto distans, undique circumcisus,
una ex parte flumen limosum, reliquum
spacium perpetua palus eademque latissima ambiendo
omnem aditum excludit. Huc adacta navicula,
trans flumen illud se ferri jubet, et quia orationis
causa tumultus hominum vitare cupiebat, verticem
collis, succisis arboribus et fructicibus, in
planitiem deduxit, inprimis oratorium, dein sibi
cellam, post aliis constructis et claustro effecto, conventiculam
monachorum ibidem collocavit, et
abbatem praefecit. Huc se post colloquia regis,
post synodum, post diversos conventus recipere
solebat; hic miseram curam secularis negocii a se
removit, viribus totis laudibus Dei et obsequiis institit,
orationibus, vigiliis, elemosinis ita intentus,
ut nemo nostra aetate sibi possit adsimilari. Unam
ex ejus innumeris liberalitatem in pauperes Christi
exhibitam referemus. In ipsa cella quam diximus
positus, consueto opere Dei expleto, post terciam
vigiliam, unum ex suis ministris ad se vocat, quid
fieri velit ostendit, et ut nemo id cognoscat summo
pere interdicit. Sumit situlam, immittit vectem,
seque simul portando ministrum ad regendos gressus
suos usque ad flumen praecedere jubet. Aqua
hausta redit, | null | 854e7eb9-4b2f-4205-9281-e79606fc9ebd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
igne calefacit, dolium ipse infudit,
leprosum, cujus corpus miserabilis sanies totum
obduxerat, pannis exutum in balneum deposuit,
putrescentia membra manibus perlustrans diligentissime
lavit, lotum in lectulum ipsius collocavit,
et vestibus novis vestitum antelucanum sub
testatione ne quis id sciret abeunti praecepit.
Hic si quaeras cur iste tantus vir, tot virtutibus
praeditus, Spiritus sancti gratia inroratus, leproso
illi solacium curationis non inpenderit, facili has
cogitationes obvius hac responsione excipiam.
15. #Cur Ansfridus infirmos non curaret.@#
Legimus namque (I Cor. XIV, 22) quod signa infidelibus,
non fidelibus, data sint, ut in initio nascentis
Ecclesiae corda gentilium, longissima
consuetudine idolorum indurata, visis tot prodigiis
ad credendum emollirentur. Quis enim tunc temporis,
mundo in florentissimis rebus posito, praedicanti
aliam vitam crederet, nisi ea exiberentur quae
antea nec visa nec audita fuerant? Et quae necessitas
fuit, istis novissimis temporibus Ecclesiam
Dei signis illustrari, cum nullus sit locus quovis
gentium, non mons, non vallis, non silva infinita,
non palus inmensa, non insula ab orbe terrae
remota, quae non sint Domini nostri Jesu
Christi confessione repleta? Vir Dei namque inanibus
favoribus hominum extolli noluit, qui semper
intra conscientiam quod boni egit soli Deo cognoscendum
contegere studuit. Et fortasse leproso
illi infirmitas utilis fuit, ut quae humana fragilitate
illicite commisit, ad haec iteranda illum debilitas
corporis impediret. Neque ulli de istius viri sanctitate
dubitandum est, quem demones etiam confitebantur.
Audivi quendam energuminum inter diversorum
criminum confessionem haec etiam adjecisse,
se frequenter sancto illi episcopo sine causa detraxisse,
multa inhonesta de eo dixisse, cum illum
sancta religio implicatum teneret; se autem nihil rei
adversus eum habere, nisi solam invidiam ipsius
maliciae exercendae. Qui tamen miser paucis diebus
post, caeteris dormientibus, suspendio mortem sibi
conscivit. Haec breviter perstrinxi, ne quis in corde
suo existimet, propter defectionem probatae vitae
servo suo Dominum nostrum Jesum Christum virtutem
signorum concedere noluisse, qui multo majora
et longe his feliciora, id est vitam aeternam in
coelesti regno, concessit.
16. #De obitu Ansfridi episcopi.@#
Igitur cum illi virium imbecillitas adcresceret et
languore corpus ad occasum vergere intellegeret,
ad supradictum collem transferri jubet. Cumque illic
aliquanto tempore vi aegritudinis premeretur, Redemtori
nostro, cui servivit, spiritum reddidit ( #an.@#
1010). Aderat in exequiis ejus filia ipsius venerabilis,
abbatissa Tornensis monasterii, consanguineusque
ejus, de quo supra diximus (cap. 8), Unruoch
comes, corpusculumque in oratorio positum, a fratribus
solitis frequentabatur officiis, futurum ut postero
die in ipsa ecclesia, ut ipsi animo firmaverant,
tumularetur. Interim Trajectenses quam frequentissimi
convenerant, corpus examine Trajectum
deferendum auferre moliebantur. Ad haec peragenda,
Deum adjutorem, in ecclesia justa feretrum prostrati,
totis gemitibus precabantur. Tum subito ex
uno latere collis officina quaedam sive casu seu jussu
Dei igne correpta est, omnibusque ad restinguendum
ignem concurrentibus et omnino in ea re occupatis,
feretrum Trajectenses in quo corpus viri Dei positum
est leviter levantes, ad flumen usque progrediebantur,
et positum in naviculam flumen transire
coeperunt. Et quia navicula paucos capere poterat,
caeteri quamdiu vadum permiserat, deinde natatu,
sequebantur. At hi qui ad submovendum ignem concurrerant,
cum non prius consilium eorum animadverterent,
quamvis brevissimum spacium interesset
quam illi naviculam ad aliud litus subducerent, sumptis
armis eorum conata advertere parabant. Ibi
abbatissa, de qua praefati sumus, passis manibus soloque
prostrata, ne recedentes insequerentur, vix
precibus obtinuit. Quis etiam hoc meritis beati viri
non adscribat, armatos furenti animo facillime sedatos,
et rusticam multitudinem in flumine transeundo
impeditam et periculum et necem evasisse? Sicque
isti et illi cum summa tranquillitate invicem conjuncti,
cum psalmis et ymnis levissimum onus Hrenum
usque deportantes, in navim ad hoc ibi paratam
constituerunt, et Trajectum pervenerunt. Cumque
in litus exponeretur, concursu populi magnis oblationibus
honorabatur, et sequenti die in ecclesia
sancti Martini, ubi ipse sedem episcopalem habebat,
religiose sepelitur. Haec de beato viro quae dicerem
habui, non ut pleniter de illo omnia quae digne commendanda
memoriae fuerant colligerem, set ut istud
opusculum materia ejus vitae, quamvis insipienter
edita, quasi sol illustraret.
17. #De obtrectatoribus Ansfridi episcopi.@#
Set libet | null | e7b9b3e6-79f3-49b2-ac8f-3047a0eb7285 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adhuc percontari ubinam nunc sunt qui
vitam Ansfridi venenatis linguis carpere solebant,
qui fame se ipsum afflixisse, impie calumpniabantur,
et nec umquam ejus aridum corpus in tanta sui episcopatus
opulentia vel modico cybo refectum esse,
pestiferis invectionibus dicebant? O profanos sola
ventris plenitudine gloriantes! O neminem illorum
in tali studio vitae occupatum inveniri posse! O
steriles omnis pietatis, qui nullius in se virtutis conscii,
sanctis hominibus invident quod ipsi assequi
nequeunt! Vere fateor illum jejunio, non fame, sicut
obtrectatores sui per officinas oblatrant, saepius laborasse,
ipsumque totis animis ad Deum conversum
pestiferos syrenarum sibilos surda aure transisse.
Set cum plures ex his obtrectatoribus videmus divino
judicio domo expulsos, praedia, vicos, aedificia
cultore destituto amisisse, jamque diu per aliena
limina mendicasse, sive furto seu latrocinio sibi victum
turpiter adquisisse cognovimus.
18. #Item de quodam obtrectatore.@#
Audivi fidelem nostrum referentem, quendam ex
his miseris, cum in tabernis vino aestuans derisisset
sanctum hominem, ad hanc etiam miserabilem vocem
erupisse, animam hominis nihil esse et in ultimo
flatu in auras penitus evanescere. Et quia in
noticia Deum habere noluit, insuper etiam servos
Dei obscenis verbis impetere non timuit, tradidit
eum Deus in reprobum sensum, ut faceret et loqueretur
ea quae non convenirent. Unde et contigit ut
illius potestati traderetur cujus ista instinctu agebat.
Nam aliquo spatio sibi ad poenitentiam post
dato, nec tamen resipisceret, die quadam sicut semper
cum gulae deserviret, jam sub solis occasum domum
reversus quasi redivivam esuriem sedaturus,
usque in multam noctem convivium protraxit,
tandemque optato cybo onustus in lectulum se collocavit,
et somnum subitae morti sociavit. Qui ad
sepeliendum ejicitur, et in magno sepulchro intruditur,
set ventrem admodum porrectum cum lapis
superior superpositus compressu suo stringeret, per
labra sepulcri in giro adeps pinguissimus, integra
tamen cute, proh pudor! diffusus est. Nimirum si
adesses, foetorem ferre non valens, nares veste obclusisses.
Set quorsum ista tam multa de illo, cujus
memoria praetereunda potius est quam commemoranda?
Quia profecto vides, miserum illum fuisse
hominem, qui nec in ultima sua aetate linguam ab
obtrectatione sancti viri compescere voluit. Cujus
etiam gloriam in fine mundi conspecturus, dicet: #Hic est, quem aliquando habui in derisu et in similitudine
improperii. Ego insensatus vitam ejus aestimabam
insaniam et finem ejus sine honore. Ecce quomodo
computatus est inter filios Dei et inter sanctos
sors illius est.@#
Audiant ista, qui soli carnali cupiditati
inserviunt et consimili invidia virum Dei insequebantur,
et, utrorumque fine conspecto, quem
pocius imitari debeant, exemplum accipiant; et meminerint,
alterum non ita magnis opibus locupletem,
set cotidie per domos discurrentem, nunc
minis, nunc misera subsannatione alvum implentem,
et tandem veluti pecus saginato cadavere salutem
suam seculo spemque sepulcro dedisse; item
alterum, cum illi omnis boni copia suppeteret et
sibi pene omnia ad usus pauperum subtraheret, fructuosum
laborem gratia Dei largiente ad calcem
usque perduxisse. Cui, quamdiu vixit, vivere Christus
erat, et mori lucrum. Nos vero in nostrae narrationis
itinere amoena prata conspicati, non inutiliter
a via divertimus, et per loca pulcherrima oculos
circumferentes, aliquantulum demorati sumus,
et necdum odore dulcissimorum florum saciati, saepius
respectantes, coeptum iter perficere conabimur.
EXPLICIT LIBER I.
INCIPIT II.
1. #De simultate Baldrici et Wicmanni@#.
Postquam praefecti Godefridi et item Wigmanni
res in amicitiae foedus convenerant, eamque rem
utrisque in posterum satis sibi praesidii futuram
existimarent, praefectus moritur, filioque suo propter
probitatem patris, et summam consilii diligentiam
qua semper viguit, praefectura traditur. Set
quia iners et nullius consilii nulliusque paene valitudinis
erat, amicitiae tamen conventionem, quam
patri Wicmannus devoverat, consulto ipsi conservare
constituit, sperans, si eum sibi adjunctum
haberet, facile se suorum omnium dominari posse.
Ex eo tempore inter ipsum et Baldricum simultates
nascebantur ( #an.@# 1011). Et cum neuter alterum
sibi superiorem esse pateretur, conventu tamen
saepius inter se facto, suspecta amicitia utebantur.
Set res illa conatui Wicmanni obstabat, quod
eandem copiam agrorum in Gallia quam Baldricus
non habuerat, quamvis et ipse latos fines in Germania
teneret, et nihil quam quod cum uxore acceperat
cis Hrenum haberet; quod tamen alterius
copiis aequari non | null | 7fa6a601-b62e-4c9d-887a-3e0cc0eea1cc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
poterat. Unde quibusdam Cisrenanis
familiaritate ad se vinctis, eis quid sui sit
consilii proponit.
2. #De castello Wicmanni a Baldrico expugnato, et de Munna munita.@#
Est stagnum palustrae a Mosa flumine ducentis
passibus distans, infra quod erat collis exiguus, difficilis
aditu--nam nisi navi propter altitudinem
stagni et impeditionem paludis nequaquam adiri
poterat--, studenti novis rebus castellum efficiendum
promittebat. Hunc locum per amicos cognitum,
advectis navibus adiit. Quo explorato, extimplo coegit
magnam multitudinem armatorum, et rusticis
undique evocatis, et fossa in circuitu facta, editiorem
admodum fecit. Quem vallo circumdedit, et
turribus excitatis, munitionem satis firmam perfecit.
Dein finitimis non sine arrogantia imperare, ut commeatus
ad oppidum apportarent. Custodes ipsos, qui
ei consilium dederant, munitioni adponit. Quem locum
in reliquum tempus ad optinendam praefecturam,
et Baldricum si quid conaretur facilius reprimendum,
satis idoneum existimabat. Qua re audita,
Baldricus vehementer perturbatur, suisque fortunis
difficillimam credidit, et nisi his adversitatibus
summa cura non prospiceret, maximum suae dignitatis
honorem se amissurum non dubitabat. Itaque
convocatis clientibus suis, quorum magnum numerum
habebat, et legatis circumquaque missis, Lantbertum
,
cujus supra mentionem fecimus, et Gerhardum,
cujus singulari amicitia usus est, et caeteros
amicos in unum coegit, ipsisque praesentibus, quidnam
contra se pararetur, exponit. Et causa cognita,
sese in eam partem futuros quam ille constituisset,
dixerunt. Quibus cum magnifice gratias
egisset, ipsis hortantibus atque cupientibus, ad munitionem
accessit, eamque, in quantum situs
paludis permisit, obsedit. Nam natura loci totum
circumvallare, sinu stagni longius porrecto, non sinebat.
Oppidani vero certi quod telum in tanto spatio
ad se adigi neque remitti posset, vallo tuto sese
continebant et eventum rei expectabant. At hostes
experti, quod in nullis omnino locis vado transire
possent, pontem facere instituunt. Set cum diu in
hoc opere insisterent, et effectum nullum labor operantium
propter inmensitatem aquae dare poterat,
incepto destiterunt. Denique adductis onerariis
navibus, adjungunt animalia et in stagnum trahere
parant, ut super naves machinis exstructis ad munitionem
adpropinquarent et pugnam committerent.
Cumque cum plures dies in his operibus versarentur,
illi qui infra oppidum erant, desperantes ne obsessione
a suo domino liberarentur, et timentes ne
victi inclementius tenerentur, jamque illis victus
deficere coepisset, legatos de deditione ad Baldricum
miserunt. Cognitis eorum postulatis, ut munitionem
ipsam quam fecerant suis manibus ipsi incenderent
atque destruerent jussit. Quod ut factum est, illaesos
cum suis omnibus abire permisit. His rebus
confectis, cum vires hostium Wicmannus sustinere
diffideret, Hrenum clam transiens, Munnam castellum
aggere et turribus edicius extulit, et quia supra
montem erat positum, tam facile illud munivit, ut
nisi obsidione expugnari non potuerit. Hostes vero
vicos et vicina loca crebris incursionibus, ne castellanis
usui forent, rapinis et plerumque caede vastarunt.
Adjuvabat etiam res Baldrici, quod adhuc
gratia imperatoris multa utebatur, et Coloniensis
sacerdotis et domni Adelboldi episcopi, qui celebri
fama omnium nostrae aetatis sapientissimus et Laciali
lingua longe facundissimus et maximi vir ingenii est
habitus, auxilia sibi adscivit. Gerhardus quoque
Mosellensis, et Lantbertus, de quibus supra mentionem
fecimus, quascumque acerbitates et pericula
cum eo se laturos dixerunt. Hi enim duo semper ad
omnes motus et seditiones concitandas erant parati.
3. #De Aspola ab Adelboldo episcopo obsessa.@#
Post haec causa extitit, qua domnus Adelboldus
Trajectensis sacerdos castra imperatoris adiit, et his
propter quae venerat peractis, navi per Hrenum reportatus
est. Equi vero ejus per ripam ejusdem fluminis
juxta Aspolam a suis reducuntur. Quos clientes
Godizonis, propterea quod favebant partibus Wicmanni,
interceperant atque inter se distribuerant.
Qua de re episcopus necessario commotus, et his
injuriis quam citius mederi cupiens, omnibus suis
copiis cum Baldrico adscitis, de improviso veniens,
Aspolam ex una parte obsedit. Nam ex altera palude
et stagno interjecto inaccessibilis erat. Cumque
aliquot diebus acriter ab utrisque pugnaretur,
et omnia studio obpugnandi experirentur, propter
firmitatem loci et altitudinem turrium nihil proficere
poterant. Set cum frustra laborem se sumere
viderent, et spes prociundi opidi a se discederet,
simul etiam quia dicebatur, hostes cum exercitu
adventasse, obpugnatione destiterunt, et in suas
sedes se receperunt. Episcopus vero his | null | 7c287518-a1b1-4100-9ca4-2609f3e29106 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de causis,
quod ante obsidionem castelli Godizo ad se in petenda
pace legatos miserat, et de injuriis a suis sibi
inlatis omnibus rationibus satisfacturum promiserat,
quamvis illum dolo loqui suspicaretur, et ideo nullam
conditionem pacis dare voluisset, et suum dolorem
jam satis expiatum esse populatione agrorum
et vicorum, et hostes jam ad sanitatem reverti arbitraretur,
ab hac procella seditionis se subtraxit, et
quem exitum res esset habitura interim quietus
expectare coepit. Baldrico tamen studium suum et
auxilium semper praestitit.
4. #De pace inter Baldricum et Wicmannum facta.@#
Munna exstructa et firmata, Wicmannus audacius
resistere et spem suis augere, plerumque hostibus
inprovisus adveniens eos in fugam conjecit. Set cum
diu inimicitiae inter eos exercerentur, et homicidia
fierent, et insidiae ab utrisque ponerentur, et invicem
alter ab altero fugaretur, tandem utrique a
rege in castra sunt vocati. Et cum diu causae eorum
discuterentur, et rex sine offensione multorum neutrum
familiariorem in reconciliando habere posset,
inter se regia potestate pacem habere jussit. Qua
sacramento firmata, discesserunt. Wicmannus cum
rem in commodiorem statum collocatam existimaret,
et nihil mali dehinc suspicaretur, ut rupto foedere
aliqua seditio rursus oriretur, orationis causa limina
sancti Petri adire parabat, et comparatis his quae
sibi in itinere necessaria erant, profectus est ad
Urbem. In eo itinere dum esset, uxor Baldrici quietis
inpaciens et semper prona ad res novas excitandas,
hac oratione interpellat maritum:
5. #Oratio Adelae uxoris Baldrici.@#
« Saxonem istum in tanta propinquitate aedificiorum
vicinum nostrum pati non possum; et quem
parem tibi esse ferre non valeo, si superiorem conspexero,
vivere nolo. Proinde quaeso, utere consiliis
meis, et verba mea, caeteris curis postpositis, menti
tuae reconde; ex hoc enim fortunatissimum te fore
licebit. Ecce iste hostis noster, videns nepotem
tuum esse sine scientia ullius consilii, falsis adulationibus
in dies deludit, et dignitatem suam te invito
jam invasit. Denique ille stolidus existimat, illum
vera affinitate adductum, sincere suis rebus favere,
et non potius ob hoc, ut illum in proximo principatu
dejiciat et ipse locum ejus nimia sua calliditate arripiat.
Et cui dubium est, illum jam pridem adversum
te prava moliri? Egone, si vir essem, eum in his
regionibus consistere sinerem? Et si nunc, pace
facta, justa occasio nulla intercedit, qua cum eo
palam contendere possis, hoc saltim facito: regem
adito, et praefecturam, quae justius ex linea consanguinitatis
et prosapia majorum tuorum tibi obtingit,
postulato. Si propter hoc aliquis tumultus ab hoste
adversum te concitabitur, ipse tibi prius peccabit,
tuque sacramento adstrictus non teneberis. Quid tibi
obsistit? Quid impedit? Amplissima domus, latissima
praedia, milites numerosi vires tibi et favorem
adtribuent, neminem quam te hoc honore esse
digniorem. Muneribus quoque dandis, auri, argenti,
preciosae vestis, non deerit tibi copia; incunctanter
omnia tribuam. » Persuadet facile cupido, et more
hominum qui honoribus expleri nesciunt, suscipit
negotium, non solum ad suae familiaris rei damnum,
sed etiam ad perpetuam ruinam suae salutis.
Et quamvis graves causae irarum inter eos antecessissent,
tamen haec fomes et initium utriusque extitit
exitii; et sicut Hiezabel Achab, ita et ista hunc
ad flagitia semper concitavit, dans ei consilia quibus
ad perniciem suam uteretur, donec abhominabilis
et odiosus omnibus fieret
6. #De praefectura Baldrico tradita.@#
Parata profectione, venit ad regem, a quo et benigne
suscipitur; oblatis his quae attulerat, causas
adventus sui exponit, et regem ad voluntatem sententiae
suae perduxit. Denique tradita est ei praefectura,
et ne ob hoc civiles dissensiones, unde arma
excitari possent, nascantur, summopere interdictum
est. Qui mox ut rediit Ganipae municiunculam
praefecti propinqui sui occupavit, et per servum fugitivum,
qui se jam pridem his qui in turri erant
devoverat et studium suum promiserat, dolo introductus
est, et eos quos propinquus suus ad tuendam
turrim reliquerat expulit, praesidiaque sua ibi
ponit.
7. #De reconciliatione Adelboldi episcopi et Wicmanni.@#
Ubi in vulgus populi elatum est, Baldricum regem
adisse, praefecturam sibi usurpasse, Ganipae
turrim invasisse, tanta subito omnium commutatio
facta est, ut mentes non solum finitimorum set
etiam domesticorum ab eo in tantum averterentur | null | 0ade2b46-b5f9-4b6e-9bae-39e1d9997fb6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
ut pauci reliqui essent qui ejus facta non
detestarentur. Inter Alpes Wicmanno redeunti
res gesta nuntiatur, magnaque cura afficiebatur,
quod remedium huic incommodo repperire posset.
Nam publice armis rem incipere, metus imperatoris
prohibebat; unde ab animi virtute consilium et rationem
quaerendam esse statuit. Talia sollicitanti
res oportunissima ad capiendum consilium accidit.
Audierat namque omnem populum contra Baldricum
murmurasse et omnibus precibus ejus facta
detestari; ideo primum in his elaborandum esse decrevit,
ut etiam auxilia episcopi domni Adelboldi ab
eo detraheret, et spem ad illum se recipiendi ulterius
non haberet, amicitiam ejus sibi adjungeret,
ejus auctoritate et subsidio hostem ab incepto deterreri
posse existimavit. Set quia nondum bono
animo in ipsum ex his injuriis quas Godizo illi inferebat
videbatur, primum per legatos hominem
temptare disposuit. Cumque aditum in ejus amicitiam
patere cognovisset, eo quod Baldrico ex his
rebus de quibus supra demonstratum est amicus
non erat, venit ad eum, et cum de his injustitiis
quae episcopus questus est a se et a
suis amicis sibi inlatis, satisfaciendum in potestatem
ejus promitteret, pro temporis oportunitate
fidem et amicitiam inter se sanxerunt. Quamvis de
conventione illorum Baldricus parum moveretur,
tamen potestate episcopi in locis qui ad praefecturam
pertinebant jus dicere prohibitus est. Episcopus
videns adcrescere dissensiones et in dies lites
augeri, metuens ne temeritate corum plebs laberetur,
et sperans controversias sua auctoritate minui
posse, diem colloquio constituit eosque ad hanc
venire fecit.
8. #De sententiis inter eos collatis.@#
Postquam eo conventum est, episcopus hoc initium
orationis habuit: se aegre ferre tot motus in
dies inrationabiliter adcrescere, oportere ad cognitionem
suam et omnium qui justa decernere velint
referre, et has improbas seditiones, quibus plebs
laeditur, agri depopulantur, debere comprimi. Si
vero pertinatia desistere nollent, imperatoris potestate
et suis copiis vi coacturos, ut ab incepto tumultu
absistant, demonstrat. Ad haec Wicmannus
respondit: intellegere sese, quae commemoraret de
horto tumultu esse vera, nec quemquam plus
doloris quam ipsum exinde capere, et se in potestatem
suam dediturum, et omnibus rationibus, si
qua culpa criminatur, satisfacturum promittit; sese
tamen permoveri quod Baldricus, post amicitiam
inter eos firmatam, belli initia primus concitaverit,
praefectum propinquum illius, qui fide et consilio
prodesse debuit, omni honore ab eo spoliatum et a
principatu dejectum, ipsi et omnibus nationibus, ad
quas fama tantae inhumanitatis pervenire potuit, detestabile
videri. Qui nisi ab his injuriis discedat et
liberam facultatem illi in suis legibus uti permittat,
ex illa saltim affinitate, quod sororem suam in
conjugium duxerat, ejus injurias non neglecturum,
neque haec faciendo quicquam maleficii adversus
gratiam imperatoris se acturum, praesertim cum
omnibus, unde lites augentur, studio pacis summopere
se interponere et ea submovere velle confirmat.
Baldricus huic sententiae haec retulit: non a se fidem
laesam, neque a se commissum, unde amicitia
dissolvi debuisset; scire se quidem propinquum
suum non illa scientia aut prudentia esse ut sibi
commissae dignitati curam habere posset; ideo se
illius rebus intermisisse, ut ei potius prodesset
quam obesset, et id sua voluntate jam pridem agere
voluisse, si ipse copiam cum eo colloquendi habere
potuisset; set ita illum, quasi sub quadam
custodia, semper a Wicmanno devinctum et tali
disciplina constrictum, ut neque ad momentum ab
latere ejus discedere auderet. Si praecepta quoque
imperatoris servari deberent, hoc, quod sibi propria
manu dederat, injustum esse ab ullo interdici. Quod
vero diceret, ex affinitate injurias ejus non neglecturum,
se ipsum illi propiorem esse consanguinitate,
qui avunculi ipsius existeret filius, et ideo
illam dignitatem ex parte majorum ipsi justius praeter
nepotem quam alteri obvenire. Quod vero se
dixerit ad lites sedandas interponere velle, neminem
quam se ipsum in communi salute civium consulenda
studiosiorem; testimonium esse ejus rei,
quod non ex ipsius arbitrio, set imperatore largiente
negotium susceperit. Talia et multa alia cum
jam in longum diem ab utrisque proferrentur, episcopus
tandem, litibus eorum plenius cognitis, in
alios conventus rem deferre placuit, et interim pacem
inter eos firmari constituit ( #an.@# 1012). Baldricus
vero, quod memoria tenebat, sororis suae domum
paucis diebus ante quosdam ex parte Wicmanni
invasisse, et quibusdam interfectis, filium
illius alterum intra ecclesiam vix necem aufugisse | null | 043be416-85e5-415e-a3b3-4e9174a35045 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
et item alterum ab indignis captum et abductum
esse, et ideo cum his, a quibus tanta contumelia
sibi et suis illata fuisset, nullam pacis amicitiam
sine satisfactione habere posse demonstravit. Ad
haec Wicmannus: #Si conferri,@# inquit, #injuriae debent,@#
unam harum hanc esse iniquissimam, quod a sororis
suae filiis nondum adultis servili agmine congregato,
praefectum cum paucis iter secure agentem et
nihil mali a quoquam suspicantem, magna insolentia
de inproviso adortum, et in fugam conjectum, et
in sacra aede contutatum, vix morte subtractum;
neminem fore tam pacientem, qui talem actam
periculosam contumeliam inultam transire pati potuisset.
Baldricus ubi manifestius intellexit sibi
resisti, dixit nequaquam rem exitum illum, quem
illi existimarent, esse habituram. Et cum ex hoc
tumultus pene excitaretur, accessit ad eum quidam
dicens, et id clariori voce ut magna pars suorum
audiret, illum ex eo agro vivum non exiturum, nisi
hoc faceret quod episcopus et Wicmannus constituissent.
Qua voce perterritus, annuit ut pax
fieret, quae ab utrisque ad certam diem sacramento
firmata est.
9. #De dolis Wicmanni.@#
Set praeter ea dum mecum reputo, tot sacramenta
perfido animo perpetrata, mirandumne sit an
dolendum dubito, eo quod illi qui summo honore et
dignitate praediti ad tantam perfidiam sint devoluti,
ut talia contra justiciam Christianae fidei agerent,
qualia nec vile vulgus cogitatione quidem concipere
praesumeret; unde etiam secundum notarium Spiritus
sancti dicentem: #Non loquatur os meum opera
hominum (Psal. XVI, 4)
@#, timeo referre perversissimus
nostrae mores aetatis, et pene nulla fide stabilitos,
set caeca cupiditate miseri honoris et falsae
potentiae adductos, omnis humanitatis et bonitatis
esse oblitos. Set sunt nonnulli qui Wicmannum
in his litibus iniquiorem esse contendunt, hoc in
praesidium suae opinionis assumentes, quod ea, quae
cis Hrenum minus in possessionibus habuerat, quacumque
celeritate consilii, opibus Baldrici adaequare
niteretur. Quod ex eventu hic sequentium facile cognosci
potest. Nam postero die ad sororem suam
colloquendam Baldricus cum paucis Hrenum transivit.
Compertoque ejus per exploratores adventu,
illi de quibus praediximus, qui domum sororis suae
impetiverant, ex Munna egressi, cum magno equitatu
per ripam Hreni latenter descendentes, ei adpropinquarunt.
Nec antea visi sunt, quam propius
vicum accessissent. At isti, equis in pastum per
segetes dimissis, et nihil timentes, propterea quod
pridie ejus diei pax esset inter eos constituta et firmata,
remissius sese agebant. Set cum hostes
obstinacius cursu impetum in eos facere cernerent,
celeriter revocatis equis, et bipertito equitatu
diviso, et pro angustia temporis acie instructa, eos
exceperunt. Cumque acriter ab utrisque pugnaretur,
et jam res in eo esset, ut superiorem manum Baldricus
habere debuisset, propter opinionem omnium
subito converso equo fugae se dedit, et ad ripam naviculam
nactus, ea profugit. Quod ceteri conspicientes,
itidem fugam hac et illac inierunt, plures in
ecclesia se concluserunt. Wicmannus, qui tunc forte
ab illo loco non longe aberat, praelio per legatum
accepto, celeriter accurrit, ecclesiam inrumpit, eosque
qui in ea se abdiderant cepit, graviusque retineri
jussit, et Munnam adductos, in vincula conjecit.
Ex eo enim iterum redivivae inter eos quae antea
seditiones ortae sunt; et quamvis Baldrico
causae justiores in hac, ut praediximus, lite existerent,
tamen in hoc inferiorari, quod milites sui crebris
expeditionibus defatigati, pro tanto labore parva
praemia consecuti sunt, et uxor sua dedignanter eos
appellando et ignaviam et socordiam improperando,
a suo obsequio eos dissuevit et multo infideliores
quam antea essent effecit. Domesticis etiam ita gravis
extitit, ut pro levi culpa quosdam in exilium
mitteret, quosdam autem, naso aut auribus desectis,
deformes aspicientibus redderet, et odiosam vitam
illis praesentem efficeret. Nobilitas generis et omnium
opulentia rerum pernimium eam extulit, in
tantum ut etiam illius satyrici versu non immerito
notari possit (JUV. VI, 460):
Intolerabilius nihil est quam femina dives.
Talibus et aliis hujuscemodi rebus corda non paucorum
a mariti amicitia et familiaritate avertit.
10. #De exercitu in Bratuspantes misso et capto Baldrico.@#
In dissensione vero quae nunc orta est quia neuter
eorum in tanta propinquitate agrorum tuto sese ab
altero cavere posset, concordia iterum inter eos ad
certam diem condicta est | null | 49bcea53-af83-4afc-a282-24d82c6fdab4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. In quo spatio temporis
extitit causa, qua ab imperatore exercitus in Bratuspancium
fines mitteretur--audierat enim, a
quibusdam importunis et seditiosis hominibus regionem
frequentibus incursionibus devastari--; cui
exercitui Adelboldus episcopus et dux Godefridus et
Wicmannus praeerant. Baldricum, quia his adversus
quos exercitus ducebatur amicus erat, secum habere
nolebant. His profectis, Baldricus dabat operam
Gerhardo, de quo supra diximus, qui jam multis
diebus municiunculam Hengibach obsedit. In altissimis
namque rupibus sita, inexpugnabilis erat.
Set tamen diutissima obsidione oppidani fatigati, et
omnibus quae secum habebant consumptis, se dediderunt.
Itineribus Baldrici exploratis, Gevehardus,
qui domum sororis suae viduae praedictae invaserat,
omnes vias obsedit et summa diligentia, si eum inparatum
aliquatenus adire posset, cum suis omnibus
invigilabat. Nec fefellit fortuna consilium hominis.
Nam Baldricus, clientibus suis in sua loca hac et
illac dimissis, cum paucis Coloniam versus iter incautius
adgressus est. Quem mox hostis conspicit et
celeri cursu insequitur, cum ille de improviso perterritus
et viribus dissolutus, ut nec quidem ascensum
equi accurtatoris qui juxta eum ducebatur
temptaret, captus est, et ab indignis, barba ex parte
exvulsa et colafis infractis, omni indignitate est habitus.
Ad Munnam, castellum Wicmanni, cum summo
probro deductus est, ibique minis et nimia furia
victorum, ut Aspolam traderet nisi capite maluisset
plecti, compellebatur. Ille vero legatum, quem illuc
mitteret, expostulat. Quo impetrato, aliqui ex
suis ad eum venerunt, et ex casu ejus multo dolore
et gemitibus affectis, munitionem tradi jussit.
11. #De Gevehardo, et Baldrici redemptione.@#
Godizo is, de quo supra diximus (lib. I, cap. 2),
propinquus venerabilis Liutgardae et uxoris Baldrici,
moriens Hengibach et Aspolam in Gerhardi fidem,
quia propinquus erat, ut uxorem et filias ejus parvulas
nutriret, tradidit. Gerhardus vero Aspolam,
quia proxima erat, Baldrico commisit, et Hengibach
viduae, suis custodiis adhibitis, tueri jussit. Quae
muliebribus rebus agitata, accitum Gevehardum
ad se admisit, et sibi in conjugium copulavit. Hic
miles primum Baldrici fuerat, set quia haec omnia
eo insciente et sine ejus consilio peregerat, et Aspolam,
quae sub sua potestate erat, ex parte uxoris
appetiturum cognoverat, qua carere nolebat, amicitiam
ejus repulit et militem abdicavit. Qui cum
ejus potentiae resistere non posset, Wicmanno se
devovit ejusque imperiis se subdidit. Haec erat causa
quae Gevehardum contra Baldricum accenderat et
inter eos discidium fecerat. Aliquot diebus Baldricus
cum in vinculis teneretur, postulavit ut, accepta pecunia,
quantam voluisset dimitteretur. Cumque, ut
ille hoc laudare vellet, vix cogeretur, constituit, ut
intra brevissimum spacium temporis duo milia librarum
argenti profiteretur. Ea quidem ratione dimissus
est, et ille obsidibus de pecunia cavebat. Cumque
haec conquireretur et conferretur, et jam pars
quaedam data esset, episcopus et Wicmannus cum
exercitu redierunt, rem gestam a referentibus cognoverunt,
et eventum, tantis infortuniis suis exigentibus,
et nimia obtemperantia uxoris
commiserati sunt. Et indicto conventu, simul
conveniunt, Gevehardum adhibuerunt, et ut illam
pecuniam praeter quadringentas libras argenti Baldrico
indulgeret, perfecerunt; et ille, de his omnibus
quae in eum commissa sunt nullam umquam ultionem
expeteret, sacramento firmavit.
12. #De nece Wicmanni@#.
Non multo tempore post ( #an.@# 1016) haec familiaribus
amicisque Baldrici et Wicmanni complacuit, ut
deinceps, omni simultate postposita, pax stabilis et
fides firma inter eos sanciretur. Quod cum omnes
uno animo collaudarent, ad constitutam diem iterum
omnes conveniunt. Post multa colloquia transierunt
undecim cum Baldrico et totidem cum Wicmanno,
juramento, inter ipsos habituram pacem
et fidem et dilectionem, summa alacritate omnium
se obligaverunt. Quod ut factum est, satis fida amicitia
sine ulla suspicione, ut quibusdam videbatur,
postea usi sunt. Set cum procederet jam non multum
spacium temporis, scilicet nondum peracto anno
( #Oct.@# ), Wicmannus ad convivium Baldricum invitavit.
Quo peracto et amplissimis donis oblatis et benigne
his susceptis, dimisit eum et cum abeunte comitatus
est. Quibus euntibus, Baldricus postulavit
Wicmannum, ut vicem illi rependeret, ad domum
suam veniret, epulasque sibi decenti apparatu exibere
liceret. Atque primum renitebatur; set cum
tantam amicitiam et dilectionem inter eos conflatam | null | 397b50d4-ce00-47c3-91bc-19d82c79b450 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
recoleret, ut nefas putaret si non voluntati
ejus adquiesceret, suis militibus dissuadentibus et
quasi jam casum ejus divinantibus, tamen annuit,
et deducentem subsecutus est. Et cum jam ante introitum
castelli nomine Upladii venissent, Wicmannus
conversus dixit ad alterum: #Ecce contra
voluntatem meorum militum hoc castellum ingredior,
in eo quid mihi sit eventurum ignorans, set Deo et
vestrae fidei me medium interpono.@# Cumque ille, vehementer
admirans super verbo hoc, dixisset nihil
incommodi Deo disponente aut aversitatis, set omnia
quae suae saluti et honori congruerent, sibi eventura,
ingressus est. Uxorque Baldrici solo corpore,
non animo, procedens, plurimis verbis, ut mos est
adulantium, illum suscepit. Sane quidem pene in
singulis sententiis contra eam bellum suscipere videor,
dum invitus, quae de illa referuntur, necessario
ordine exponere cogor. Illa, statim ut ingressus
est, de morte hominis tractare coepit, et primum
venenis extinguere temptavit. Set cum hoc nihil se
proficere animadvertit. insciente marito, consilio
cum duobus inito, uno ex militibus et altero
servo ipsius, perditis hominibus, promissione firmata,
datis dextris, ut eum quomodocumque interficerent,
obtinuit. Tercio die, finito convivio, magno comitatu
cum laeticia et jocunditate Baldricus deducit
abeuntem. Quibus proficiscentibus ( #Oct.@# 6), quidam
ex parte uxoris Baldrici, intuens Wicmanni
elegantiam et honestatem hominis, dixit ad socium: #Tam prudentem virum et tam probis moribus decoratum
et tot virtutibus praeclarum non facile quisquam
repperiet.@#
Cui alter respondit: #Expecta paulisper, et
videbis istius invidissimi hominis gloriam in brevi perituram.@#
Ex qua re colligitur, vere contra eum factam
conspirationem fuisse. Set cum non longius miliario
ab oppido progrederentur, et Wicmannus cum uno
de sua re familiari secum agenti paululum praecederet,
et sui ante eum per agrum sparsi, nullam
opinionem timoris habentes, praecessissent, illi nefarii
homines de improviso eum adgressi subito interficiunt,
et rapido cursu se inde proripiunt. Cumque
concursus fieret, et alius alium, quidnam tumultus
significaret, clamosis vocibus percontaretur, et nemo
quicquam certi, nondum re cognita, respondere potuisset,
tandem caede conperta, et cadaver sanguine
conspersum juxta viam jacens cernerent, clamore et
planctu magno sublato hoc scelus unanimiter in
Baldricum conferebant; tale ejus et consilium et fidem
esse. Et quamvis innocens hujus consilii esset,
nullus tamen ex omnibus ad hoc adduci potuit, ut
illum culpa non teneri arbitraretur; ita propter
maliciam uxoris in odium ejus omnium fama consentiens
erat. Baldricus vero ut audivit comitem
esse occisum, animo consternebatur, lacrimis et
multis gemitibus deflens interitum viri; et metuens
ne contra se ex recenti dolore tumultus excitaretur,
celeriter se recipit in oppidum.
13. #De Ubladio destructa.@#
Hac re ubique divulgata, statim ab domno Adelboldo
episcopo et duce et caeteris amicis eorum legationes
ad imperatorem mittuntur, qui tunc cum
exercitu in Burgundia morabatur, ab his de Wicmanni
caede cognoscat. Qui de morte amicissimi et
familiarissimi viri vehementer commotus, auctorem
caedis ut persequantur et bona ejus diripiant jussit,
seque ilico venturum denuntiat. Baldricus vero intellegens
neminem aliter existimaturum quam suo
consilio hominem interemptum, propterea quod ab
ipso domi invitatus fuerat, et oppido receperat, et
abeuntem deduxerat, et in praesentia sua necatus
fuerat, gravi dolore afficiebatur et quid huic rei opponeret
excogitabat. Quem dolore moerentem uxor
accedens, multis increpationibus arguebat, et ut
constantiam et vires sumeret et desidiam deponeret
hortabatur. Hanc molliciem animi vili mancipio potius
quam illi congruere dicebat, hocque aequiore
animo ferendum docet, quod nullo remedio recuperari
possit. Neque etiam dubitandum quin sua ratione
et voluntate comitem occisum illos arbitrandos,
et idcirco procul dubio credendum ultionem
ab eis esse expetendam. Proinde opus esse ut suae
suorumque saluti prospiceret et rebus suis tuendis
summa cura invigilaret. His et aliis hujuscemodi
verbis conjugis permotus et in majores angustias
adductus, commeatum in oppidum conportari jubet,
ut si quid facto opus esset, sibi facultas resistendi
non defuisset. Mittit nuntios Coloniam ad archipraesulem,
in cujus clientela erat et ejus largitate beneficia
multa tenebat, illi rem gestam proponit. At
ille auxilia sua sibi non defutura pollicitus est.
Trajectum quoque mittens, supplementa episcopi
exposcit, qui ejus adjutorem et amicum fore non
posse demonstrat, nisi domino suo imperatori augusto | null | 9e208e8a-6ad3-4fe2-95d6-89d9854174f1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de admisso scelere inculpabilem esse fida
satisfactione se expurgaret. Hac spe dejectus, omnes,
a quibus fidem et familiaritatem sperabat, ad
suum auxilium convocat; et priusquam id efficeret,
propinqui et omnes amici Wicmanni, et maxime
Adelboldus Trajectensis episcopus, qui illi ex hac re
omnium infestissimus factus est, hostem judicaverunt
et bona sua publicaverunt. Summa quoque diligentia
clam, ne id ad cognitionem ejus perveniat,
legationes inter se mittere coeperunt, et quisque
prout possit copias cogat, et ad constitutam noctem
et certum locum conveniant, et intra munitionem
Baldricum, si fieri posset, obsideant. Quod cum a
cupientibus celeriter administraretur, hostis
consuetudine sua ante primam confectam vigiliam,
timens periculum obsessionis, oppido cum paucis
egressus est. Qui in tenebris, conspectu adempto,
hostes videre non potuit; set exaudito tumultu adventantium
perterritus, celeri fuga evasit. Castellum
obsidetur, omnes vici et privata aedificia ad se
pertinentia ubique vastantur, et magno numero pecoris
et ceterarum rerum pociuntur. Dein quae ad
pugnam praeparaverant, expediunt. Summa vi ab
utrisque certatur. Set oppidanos in hoc superari,
quia, cum multi accessissent et defatigatis alii successissent,
propter paucitatem defendentium ex his
nihil ab eis fieri potuit. Mulieres quoque galeis capitibus
superpositis per murum disposuerunt, et
per eas speciem pugnantium praebuerunt, ut visa
quasi copia armatorum desperationem oppidi potiundi
hostibus darent. Talibus incommodis fatigati, aliquot
diebus aegre obpugnationem sustinent. Set haec
sola res remedio illis erat, quod locus ex planicie
natura paululum adclivis, et aggere aegregie elevatus,
et muro, quod in illis locis rarissimum est, circundatus
erat. Huic firmitati pocius quam sibi ipsis
confidebant. Set cum imperatorem adpropinquasse
cognoscerent et ejus castra procul extrui animadverterent,
desperata salute, de deditione ad hostes
legatos miserunt. Quibus Adelboldus episcopus et
Bernhardus dux veniam dederunt, et uxorem Baldrici
cum suis rebus omnibus abire permiserunt.
Castellum vero, muro diruto et subverso, incendio
consumpserunt.
14. #De Ruodoldo rege Burgundionum.@#
Imperator illis diebus in Burgundia, ut praedixi,
cum exercitu hac de causa morabatur. Nam Ruodoldus
rex Burgundiae propter mansuetudinem et
innocentiam vitae a quibusdam principibus suis
contemptus est, unde et de regno eum expellere
temptaverunt. Qua necessitate compulsus
ad imperatorem venit, illique causam omnem ordine
exponit, et quia laborem et negotia regni
diutius ferre non poterat, quia jam aetate provectus
fuerat, regnum imperatori tradidit, et, amplissimis
donis acceptis, in patriam regressus est. Post
haec imperator in Burgundiam profectus, conventus
quos constituit peregit, obsides accepit, et rebus
necessariis imperatis, rediit. Hii vero qui
antea rebellionem fecerant, cum viderent regem a
negotiis regni alienatum, et se a priori potestate
submotos, et auctoritatem et gratiam inter civitates
in quibus dominari solebant esse diminutam, venerunt
ad regem, et ejus pedibus provoluti se dediderunt,
et omnibus rationibus de contemptu satisfacturos
promiserunt, neque se umquam ab hoc animo
revocari, quin semper suis imperiis sint obedientes;
unum illud specialiter deprecari, ne alterius gentis
regem super populum suum dominari pateretur;
legem hanc perpetuam Burgundionum esse, ut hunc
regem haberent, quem ipsi eligerent atque constituerent.
Horum oratione placatus et satisfactione
accepta, rex legatos ad imperatorem mittit, dicens,
adversarios suos ad se venisse, veniam de his quae
in eum commiserant postulasse, sibique dehinc sine
ulla suspicione fore obedientes confirmasse. Petit
ut hanc gratiam sibi concedat, regni sui pristina
potestate pro sua clementia se uti permittat.
Imperator vero, quamvis sibi hoc videretur incommodum,
tamen recolens, propinquum suum summa
necessitate coactum ad se venisse et regnum non
tam volentate quam necessitate adductum sibi tradidisse,
ne nimis inhumane contra eum egisse existimaretur,
peticioni regis annuit, sibique regnum
reddidit, et principibus suis ut illi in omnibus obsecundantes
essent imperavit. Set si quis in his, quae
nunc diximus, propter honorem imperatoris in paucis
verbis ab historiae veritate me declinasse contenderit,
quamvis ego nihil falsi mea conscientia, set quae
plurimorum relatu didici, scripsissem, is profecto
sciat hoc tamen omnium testimonio verum esse,
Burgundiones, imperatoris timore perterritos, regi
pristinam servitutem deinceps exhibuisse. Heinricus,
Burgundia rediens, Munnam et omnia quae Wicmanni
erant Bernhardo duci, ut filium suum
parvulum nutriret donec adolesceret, commisit.
15. #De | null | 1dfd3c3e-36fd-40c9-8352-a7c799d78e26 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Munna clam tradita.@#
In Munna erat servus cujusdam partium Baldrici,
ad fallendum valde callidus; hic nescio quo de crimine
reus, domino suo multis diebus fugitivus erat.
Qui, excogitato consilio, posse domino suo in hoc
reconciliari si castellum illi traderet, clam venit ad
eum, certissime promittens, si eum sequi vellet, in
medium Munnae absque ullo periculo deducturum.
Ille autem, ut est consuetudo adolescentium, nimium
in pollicitatione ejus exultans, magna ei promittit
munera, et ut quam celeriter id efficiat hortatur.
Ille vero fidem dat se ita facturum, et ad constitutum
tempus reseratis portis summo mane dominum
suum intromisit. Oppidani in lectulis adhuc somno
gravati, inopinato clamore hostium subito excitantur.
Cumque per hospicia hac et illac discurrerent
et quo se reciperent ignorarent, inermes capiuntur,
uno tantum in prima concursione interfecto, caeteri
omnes de castello expelluntur.
16. #De expulsione Baldrici, et Munna destructa.@#
Baldricus domo expulsus et omnibus fortunis
amissis ( #an.@# 1018), ad sacerdotem Coloniensem abiit.
Qui ejus recentes calamitates commiserans, sedem
in civitate delegavit stipendiumque constituit. Gerhardus
quoque Mosellensis Hengibach illi accommodavit,
ut, quo se recipiat habeat, et tutus ab hostibus
existat. Munna vero, ut supra diximus, a suis
capta, augebatur illi spes, sperans se per hanc
casum suum et dolorem expiaturum et pristinam
salutem recuperaturum. Set longe aliter res accidit.
Nam Noviomago concilio indicto ( #Mart.@# 16), cum
multi advenissent, imperator Munnam, ne aliquod
incommodum aut praeda ex ea regioni fieret, destrui
jussit. Ad ejus destructionem Heribertum archiepiscopum
et Gerhardum Mosellensem et alios multos
misit, qui funditus aedificia omnia subruentes,
ignem immiserunt, et spem omnibus ibi ulterius constituendae
munitionis ademerunt.
17. #De quaestione habita cum Baldrico de morte Wicmanni.@#
His actis rebus, de nece Wicmanni cum Baldrico
quaestionem habere instituit. Cumque ad hunc conventum
multi adessent, imperator Baldricum, publica
data fide, advenire jussit. In quem cum acerrimae
sententiae proferrentur, et ille summo conatu se
inculpabilem per omnes justicias, quas imperator
constitueret, demonstrare cuperet, dux Godefridus
et Bernhardus omnem purgationem sui faciendam
legibus interdixerunt, propterea quod saepius
inter illum et Wicmannum fides et pax sacramento
firmata, semper ille prior discidium fecerit, et ideo
ejus satisfactionem ulterius non recipiendam esse,
qui convictus tam manifestis indiciis perjurus
existeret. Cumque loqui conantem, vocem ejus,
ne causam suam diceret, interciperent et in eum
frenderent, saevientes ob innocentis mortem, et vix
conspectum ejus ferrent, res jam pene in eo erat, ut
militum manibus discerperetur. Cumque videret se
in arto positum et evadere posse diffideret, voce
magna clamavit petens auxilium regis. Clamore
ejus audito, surrexit rex, et extensa manu, ne publicam
datam fidem laederet, ex manibus saevientium
eripuit, et jam disperatum abire a facie ejus jussit.
Quem archiepiscopus suscipiens, magna cura tuebatur,
et ab hostibus vix ereptum, Coloniam remisit.
Qui post hinc triennium aeger factus in Hengibach
moritur ( #an.@# 1021), corpusque ejus in possessionem
suam Sefluche defertur et ibi sepelitur.
18. #Quomodo Gevehardus in mortem ductus est.@#
Post cujus mortem servus isdem qui Munnam
tradidit, venit ad Gevehardum, de quo supra diximus (cap. 11),
promittens illi, si ejus consilio adquiescere
et se sequi vellet, beatum facturum, ad
suum castellum Hengibach, quod ei ex parte uxoris
jure successit, deducturum, et sine vulnere liberam
facultatem sibi pociundi daturum. Qui ad suam
infelicitatem, nimium credulus verbis servi, sine
mora subsequitur euntem. Et cum per exploratores
cum adpropinquasse cognitum est, Gerhardus, ut
condictum erat, magnam multitudinem armatorum
per officinas et conclavia oppidi abscondit, et quid
sui sit consilii illis ostendit, et ipse in circuitu castelli
in silva cum aliis copiis delituit. Et cum Gevehardus
in medium munitionis quasi bos ad victimam
deductus esset, subito omnes de turribus et
habitaculis exsilientes; portas obsistunt. Paucis
primo concursu viso evasis, caeteri sunt occisi. Set
ille, non segniter muro ascenso, insidias de foris
nesciens, se praecipitavit et aegre membris collisus
est. Gerhardus quoque accurrens, porrecta manu
collum ejus graviter ferit, his verbis: #Seniorem
tuum eodem modo cecidisti; | null | 981e65a1-28ad-4c5c-a900-a6397ecd8ba4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
en, habes quod egisti!@#
Dein ab illo a quo Wicmannus caesus est, adjuncto
quodam servo Baldrici, confoditur atque interficitur.
Sicque dum plus appetit, illud quod habuit cum vita
amisit.
19. #De eclipsi lunae et solis, et viso comete.@#
Anno uno antequam concilium Noviomago indictum
esset ( #an.@# 1017), luna post mediam noctem
hiberno tempore defecit, et rege sequenti anno (1018)
in eodem loco consistente, in paschali ebdomada
solis eclipsis facta est. Tercio quoque anno (1019)
cometes in aquilonari parte coeli longissimis crinibus
et pallida specie visus est. Sequuntur hoc signum
multa bella, et in plurimis nationibus maximus sanguis
hominum per praelia fusus est.
20. #De Meriwido a Frisiis obtenta, et de Tielensibus.@#
Antequam hoc prodigium in coelo appareret, circa
litus oceani bellum coortum est ( #an.@# 1018). Hujus
belli haec causa fuit. Pars Frisiorum, sedibus suis
relictis, in silva Meriwido, de qua supra diximus (lib. I, cap. 8),
habitacula construentes consederunt,
et adjunctis sibi praedonibus magna mercatoribus
dampna intulerunt. Praedones vero, eis postea subjugatis,
singulis ad modum uniuscujusque culturae
ad extirpanda novalia terram diviserunt, eamque
colere jusserunt, et sibi vectigales fecerunt. Unde
mercatores Tielenses, qui etiam specialiter prae
caeteris facile ad quascumque querimonias excitandas
accenduntur, crebro regem interpellabant,
ut pro sua gratia eos ab his injuriis defendat. Si id
non faciat, neque se causa negotiandi in insulam
venire, neque ad se Britannos commeari posse, et
ideo vectigalia sibi, ut oportebat, plenius provenire
non posse, dicebant. Set libet pauca, non detrahendo,
set ex intimo corde condolendo, hic inserere,
quibus moribus et institutis isti Tielenses ab
aliis viris differant. Homines sunt duri, et pene
nulla disciplina adsuefacti, judicia non secundum
legem set secundum voluntatem decernentes,
et hoc ab imperatore karta traditum et confirmatum
dicunt. Si quis quicquam ab alio mutuum
sive accommodatum acceperit, et ille ad constitutas
inducias rem suam repetit, constanti animo inficias
it, et sine mora se nihil ab illo accepisse jurat. Et
si quis deprehensus fuerit publice pejurasse,
a nullo posse redargui confirmant. Si rem quoque
una manu tenuerit, si tantilla est ut pugno includi
possit, cum altera juramento denegabit. Si quis
Dei fidelium apud imperatorem intercedat, ut haec
scelera interdicat ne tot animae cotidie pereant,
magnam profecto a Deo remunerationem sibi donandam
sperare poterit. Adulterium in culpam non ducunt.
Quamdiu uxor tacuerit, virum per nefaria scelera
sordescere licitum habent, et talia agentem neminem
praeter uxorem in synodo interpellare debere.
Summo mane potationibus student, et quisquis ibi
altiori voce turpes sermones ad excitandum risum et
ad vinum indocile vulgus provocandum protulerit,
magnam apud eos fert laudem. Siquidem ob hoc pecuniam
simul conferunt, et hanc partitam singulis
ad lucra distribuunt, et ex his quoscumque potus
certis temporibus in anno cernunt, et in celebrioribus
festis quasi sollempniter ebrietati inserviunt.
21. #De bello contra Frisios adhibito.@#
Imperator vias mercatorum patefieri volens ( #an.@#
1018), Adelbaldum episcopum et ducem Godefridum
ad se vocans, mandat ut Frisios adeant,
eosque ab his sedibus quas injuste occuparant propellant
et praedones submoveant. His mandatis acceptis,
immensam multitudinem cogunt, clarissimos
quoque viros et adprime in re militari instructos,
qui tamen equitatui omni vita studebant, navi nihil
poterant, secum adsciscunt. Cumque in unum
convenissent, omnem exercitum in navibus collocant,
eoque ubi Frisios cum coactis copiis audierant
esse contendunt. At illi qui silvam occupabant, ut
compererunt per exploratores de adventu exercitus,
reliquerunt domos, et ad eos, inter quos praedones
municiunculam construxerant, fuga se receperunt.
At nostri cum tota classe pleno aestu accesserunt ad
Flaridingun; sic enim haec regio Frisiorum vocatur.
In cujus litus cum exponerentur milites, dux
ceteram omnem multitudinem egredi jussit, paucis
relictis qui naves in altum reducerent, ne iterum
commutato aestu in arido consisterent, ut si quid
opus esset eis libere uti potuissent. Frisii ubi eos
campum audaciter suis agminibus complere cernerent,
et neque ab his qui in munitione erant ullum
praesidium sperarent, eo quod et illi circumjecta
tanta multitudine nullum effugium haberent, editioribus
locis in stationibus Frisii coadunati, quid | null | 2cc74b1c-9282-4887-906b-d356d301e698 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consilii hostes caperent expectabant. Haec tamen res
in loco eos continuerat, eo quod illos sine equis advenisse
cognoverant, se autem labore cotidiano et
rustica exercitatione pedibus plurimum posse confidebant;
et si ab hostibus premantur, stabant ad fugam
praeparati atque expediti. Una res erat illis
magno usui, quod campum omnem fossis praefoderant,
sive ad defendendum majorem aestum
maris, qui in plenilunio validior solet fieri,
sive ad impediendum iter hostium. Quas cum
duci videretur difficile cum multitudine transeundas,
jussit, ut qui signa ferebant redirent, et circutatis
fossis in locis planis consisterent, ut si Frisii
dimicare vellent, eos excipiendi expeditior facultas
esset. Et cum exercitus ducis signa referre
coepissent, ortus est inter novissimos eorum clamor
a quodam scelestissimo, propinquo praedonum, dicens,
ut quisque vitae suae consuleret, ducem in
prima acie impetu Frisiorum pressum fuga praelio
cessisse. Hac falsa fama per exercitum perlata, omnes
in fugam versi sunt, et tanto timore sunt perterriti,
ut nemine urguente in flumen se praecipitarent
( #Jul.@# 29). Multi confisi viribus ad naves transnatare
cupiebant. Quas cum prehendissent, et in eas
summo studio ascendere conarentur, multitudine
circumstipante naves dimersae sunt. Et eo modo
plures perierunt, quod quisque carum suum et propinquum
in mortis natatu periclitasse conspiciens,
dum subvenire illi vellet, circumfunditur inunmerabile
vulgus, navesque in profundum trahunt, et sic
pariter omnes suffocati sunt. Pauci videntes haec et
timentes periculum submersionis, et ut solet fieri,
quod plerique in tali perturbatione non recipiunt
miserationem, ne simili modo perirent incitatis remis
fugam accelerant. Cum plures vero metu et lassitudine
et pondere armorum pressi sicuti cursu intrabant,
ita sub aqua recti et exanimati stabant. At
hi qui in munitione erant, cum viderent concursum
fieri, et certatim se de littore in aquam praecipitari,
animadverterant eos perturbatos fugam inisse, et
mox nutu et vocibus de fuga eorum Frisiis significare
coeperunt. Dux vero videns fugam multitudinis
cum suis stabat stupefactus; fortissimi quoque, quorum
cor ut leonum erat, ita pavore solutum est, ut
loco in quo constiterant se movere non possent. Acciditque--nescio
quod divino judicio--quasi inauditum
miraculum, adeo ut Frisii ex significatione
oppidanorum evocati accurrerent et eos quasi saxi
immobiles stantes interficerent; et ita Dei jussu sunt
in suis membris obligati, ut nemo ex tanta copia
clarissimorum virorum manum stricto gladio ad resistendum
erigeret, vel scutum ad se protegendum
opponeret. Quibus peremptis, celeri cursu pervenerunt
ad litus, et cum plures, qui per crepidinem littoris
in aqua manibus reptabant, jaculis confodiunt.
Alii namque, dum ducem solum stare conspicerent,
circumsistunt; set ille, consumpto spiritu, fortiter
restitit, et missa pila excipit, unum tantum a
tergo se inpetentem aversa hasta trajicit. Quo exanimato,
reliquorum impetum paululum repressit. Interim
praedones ex oppido jam laeti de victoria subito
erumpunt, omnia cadavera mortuorum perequitant,
illuc ubi ducem a multitudine circumdatum cernebant
contendunt. Quem cognitum, et jam in adversum
os vulneratum et pene desperatum, statim ex
periculo eripiunt, et cum paucis captis in castellum
perducunt, pedibusque ejus provolvuntur, eique se
dedunt, obsecrant ut rebus suis consulat et apud
imperatorem et episcopum Adelbaldum pro eis de
negotio confecto interveniat. Quibus cum dixisset
omnia quae ab eo postularent sese facturum, tantum
ut ipsum et ceteros qui superessent et capti erant
illaesos abire permitterent, responderunt magnas inimicitias
parentum et propinquorum illorum qui occubuerant
ipsos incurrisse; si impunitatem illius
facti juramento sibi confirment, ut nullam umquam
vindictam ab ipsis exigant, sese facturos, quae postularet,
ostenderunt. Cumque dux haec laudaret,
constituunt diem et locum, quando haec omnia fieri
debeant. Illos autem qui capti fuerant usque ad inducias
condictas in vinculis retinent; ducem abire
permittunt. Quo abeunte, irruerunt super occisos,
et obliti omnis humanitatis, omnia corpora vestimentis
exuerunt, ut nec pannum quidem relinquerent
quo verenda tegerentur. De his quoque haec feruntur,
quod quaedam corpora horum longe in altum
ab incolis propter foetorem expulsa, ab avibus et
bestiis et marinis feris, quae cupidissimae humanorum
cadaverum sunt, illaesa et intacta permanserint.
Et dum iterum ad litus per aestum projicerentur, per
duo miliaria aut amplius candor eorum visus est,
quasi litus candidissimis linteis esset expansum. Hoc
quoque | null | bf5ac5d2-f7ba-4870-ba43-2e6e6ec6add1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in ejus rei testimonium dicatur, quod novem
corpora illorum Kalendis Decembris, simul adhuc
conligata, in quadam ripa sunt reperta, ita integra
ut pene nulla putredo in eis investigari posset,
quamvis caedes IV Kal. Augusti facta fuisset.
22. #De clerico Judeo facto.@#
Superius (lib. I, cap. 7) me promisi relaturum de
illo apostata, qui, relicta religione, clericatus in perfidorum
voraginem incidit Judeorum. Set in ipsa
promissione exsolvenda totus contremesco, et horrentibus
pilis capitis terrore concutior, diabolum
potuisse homini persuadere ut tantas sordes ausus
esset contra Christum et sanctos ejus jactasse. Scripserat
enim funestis litteris infelicissimus ille:
23. #Scripta ipsius apostatae.@#
« Quid contradicis justo insipiens? Lege Abacuc
prophetam, in quo Deus dixit: #Ego sum Deus et non
mutor (Malach. III, 6)
@#. Si ille secundum vestram
maledictam fidem mutaretur et mulieri commisceretur,
principium verborum suorum non esset veritas.
Dixit Dominus ad Moysen: #Non enim videbit me homo
et vivere potest (Exod. XXXIII, 20)
@#. Quem filium hominis
praetermisit? Dicit enim David propheta: #Nolite
confidere in principibus, in filiis hominum, in
quibus non est salus (Psal. CXLV, 3)
@#; et Ezechiel:
#Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem
brachium suum, erit enim quasi miricae in deserto,
et non videbit fructum, cum venerit bonum (Jer. XVII, 5, 6)
@#.
Quid contra hiscis animal! Quem
filium hominis praetermisit? Num Petrum et Johannem
atque Martynum et alios demones, quos sanctos
vocatis? In omnibus locis legitur Deus Israel,
et non est Deus gentium. Ubi est vester sensus? Dicit
David: #Memor erit Dominus in seculum testamenti
sui, verbi quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad
Ysaac (Psal. CIV, 8, 9)
@#, hoc est lex sua sancta et
circuncisio, quam dedit Moysi servo suo. »
24. #Heinrici epistola ad Wecelinum@#.
« Respondere calumpniae tuae, o Judee incredule,
quam ex blasphemo ore in Christum ejusque sanctos
nunc noviter evomuisti, cuique in militia Christiana
instructo facile esset, si non facilius esset saxa in
mollitiem posse converti, quam corda vestra ad
recipiendam veritatem discindi. Quippe cum et illa
auctorem suum morientem scissa recognoverunt,
et tamen adhuc insensibilitas cordis vestri, quamvis
elisa, quamvis prostrata, in duricia inveteratae iniquitatis
perseveret, et licet per coaeternam Dei sapientiam,
qua mundus et mirabiliter est conditus
et mirabilius reformatus, obstructum est os loquentium
iniqua, et iniquitas vestra mentita sit sibi,
toto seculo verbisque prophetarum et exemplis
sanctorum eluceat, quam sit dampnata infidelitatis
vestrae caeca impietas, et quam glorificata assumptae
in Christo mortalitatis infirmitas: tamen, quoniam
adhuc non desperat de machinationibus suis Judaicae
malignitatis obstinata improbitas, et ad confutandam
Christianam religionem scelerato fastu inmurmurat,
et per exempla Patrum dictaque prophetarum stantem
florentemque ecclesiam ipsa jam tociens devicta
et omnino prostrata iterum ad certamen provocat,
aggrediamur eos, dante et juvante ipsa Dei sapientia,
verbo Dei, Dei Filio, eoque primum lapide
lapidea corda feriamus, quem Daniel propheta, ut
dicitis vester, immo noster, vidit sine manibus de
monte (Dan. II, 34) concidi et implere universum
mundum. De quo etiam et David dicit: #Eructavit
cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 1)
@#. Idemque: #Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie
genui te
(Psal. II, 7)
@#. Idemque: #Omnia in sapientia
fecisti (Psal. CIII, 24)
@#. Et Salomon: #Dominus
possedit me initio viarum suarum (Prov. VIII, 22)
@#.
Set quoniam non de aeterna Christi nativitate, in
qua semper fuit patri aequalis, set de temporali, in
qua, sicut David clamat, minoratus est paulo minus
ab angelis (Psal. VIII, 6), cum Judeo nobis sermo
est, audiamus quid dicat, et objectioni ejus consequenter
respondeamus. Dicis, Judee: #Quare contradicis
justo insipiens?@# Primum velim mihi respondeas,
quem dicis justum, te aut prophetam? Si prophetam,
assentior, tamen in eo quod | null | f0642424-a705-401b-9913-2748b0f174ef | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illi me non
contradicere ostendam, te mentitum esse jure convincam.
Si vero te dicis justum, quem constat prius
esse mentitum, nescio quo pacto obtinebis justiciam,
quem mendacii polluit macula. Neque legis tuae
congruenter simul poteris esse assertor et praevaricator
dicentis: #Non loqueris contra proximum tuum
falsum testimonium (Exod. XX, 16)
@#. Quod si, uti
praemisi, prophetae non contradicam, cum ipse pro
me dicat, et quae tu tibi contra me comparaveris
arma, his tibi laetalia infligam vulnera; quoniam
intulisti proximo tuo falsum tesmonium contra legis
praeceptum, legis incurres reatum; reatus autem
trahet te ad poenam; poena vero perducet te usque
ad mortem. Set videamus sequentia. Infelix Judee,
quem vocas insipientem? Non nos credentes
in Crucifixum, qui factus quidem est vobis lapis
offensionis et petra scandali? Quoniam quidem #lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est
mirabile in oculis nostris
(Matth. XXI, 42)
@#. Ergo nos
insipientes, et vos sapientes estis? Tamen per stulticiam
praedicationis jam mundi superbia cecidit,
et in frontibus regum crucis videtis tropheum.
Quia quae stulta mundi sunt, elegit Deus, ut confundat
fortia (I Cor. I, 27). Ac per hoc libenter
amplectimur stulticiam crucis Christi, quoniam
credimus nos perventuros ad gloriam Christi. Set
quid surdo narro fabulam? aut quid caeco appono
lumen? vel Judeo evangelium praedico? Redeamus
ad sequentia. Inquis: #Lege Abacuc prophetam,@# non
in quo, ut tu dicis, set per quem ipse Deus dicit: #Ego sum Deus et non mutor.@#
Praemisi tibi, Judee,
testimonio Abacuc nullatenus me contra icere, et
non solum Abacuc, set et omnium prophetarum, et
legis documenta me dico suscipere; quia eum colo
qui non venit legem solvere set adimplere. Dixit
Deus per Abacuc: #Ego sum Deus et non mutor,@# et
hoc firmiter credit Christiana religio. Quod vero
subsecutus es: #Si ille secundum vestram maledictam
fidem mutaretur et mulieri commisceretur, principium
verborum suorum non esset veritas;@# quid mirum
est, cum caecus sis, si non vides lucem illam, quam
non vident, nisi qui mundo sunt corde; immo cum
etiam more frenetici contra medicum resilias, et
sanare te volenti maledicta et convitia obponas?
Tam enim excelsa et profunda sunt incarnationis
Christi misteria, quomodo Verborum Dei incommutabiliter
apud Deum Patrem semper manens,
carnem de virgine sumpsit naturamque nostram
suae univit, quod nemo haec capit, nisi qui spiritualiter
sapit; nemo sapit, nisi Deo donante capiat;
quo donante credit qui nondum capit. #Nisi enim
credideritis,@# inquit propheta, #non intellegetis (Isa.
VII, 9)@#. Ergo credenti colligitur meritum, videnti
reddetur praemium; quoniam si vides, non est fides;
quamdiu enim peregrinamur in hujus mundi tenebris,
fide mundantur corda eorum qui Deum visuri
sunt. Hac itaque fide, qua Dei filius etiam hominis
filius praedicatur, quosdam vestrorum mundandos
longe ante Deus praedixerat per prophetam Ezechiel,
dicens: #Et erit in novissimis diebus, effundam de
spiritu meo super omnem carnem (Act. II, 17)
@#, #et
effundam super vos aquam mundam, et mundabimini
ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis
idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum,
et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam
cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 25, 26)
@#,
et caetera; quibus evidenter
ostenditur, in quibusdam vestrum abstulisse
Deus de cordibus velamen, ut, spiritu Dei agente,
fide praepararentur corda multorum ad suscipiendam
aquam salutarem, in emundationem omnium
peccatorum; quosdam vero obcaecari, et infidelitatis
errore remansuros; sicut per alium prophetam
scriptum est: #Excaecans excaecabo corda eorum, ne
videant lumen (Isa. VI, 10)
@#. Unde, o Judee, cum tu
palpabilibus tenebris obcaecatus sis, quomodo te
putas posse advertere, qualiter Deus sine ulla sui
commutatione mulieri, non ut tu, perfide, garris,
commisceretur, set de carne mulieris corpus sibi
fabricaret, quoniam divinitas verbi Dei in unitatem
sibi personae assumeret, ita ut nec divinitas in carnis | null | f59609bc-003b-47e0-8f3b-fc3f187f5f73 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
passibilitatem, nec humanitas in divinitatem
transiret, essetque tamen et filius Dei homo propter
assumptum hominem, et filius hominis Deus propter
assumentem Deum. Praedixerit tibi propheta: #Nisi
credideritis, non intellegetis.@# Crede, et intellegis; et
roga Deum, ut tollat velamen, ut auferat cor lapideum.
Rogamus etiam et nos pro vobis, invitis vobis.
Set quoniam Judeus nec rationem recipit nec
praedicationem, nisi Deus tollat velamen,--scio
enim ejus cervicem durissimam,--occurramus ei
oraculis prophetarum, ut vel sic credat, vel sic confusus
recedat. Quod carnem Christus de virgine
esset sumpturus, praedixit Isaias: #Ecce virgo
concipiet in utero et pariet filium, et vocabitur nomen
ejus Emmanuel (Isa. VII, 14)
@#, » id est nobiscum
Deus. Quod de tribu Juda esset nasciturus et spiritu
Dei replendus, idem ipse ait: #Exiet virga de radice
Jesse et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super
eam spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae
et pietatis, et replebit eam spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1, 2)
@#.
Quod inter homines conversari
deberet, praedixit Jheremias: #Hic Deus noster et
non aestimabitur alius praeter eum;@# et post pauca: #Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus
est
(Baruch. III, 36, 38)
@#. Quod pro nobis pati
deberet, item Isaias: #Vulneratus est propter iniquitates
nostras (Isa. LIII, 5)
@#. Et multa alia de illo
protulerunt, quibus aperte edocetur, omnem Dominicam
conversationem inter nos a tempore incarnationis
usque ad ascensionis concordare testimoniis
illorum. Quod contra haec dicis, sceleste? nisi forte
opponas mendacium, quod ex patre tuo diabolo est;
sicut idem dominus noster Jesus Christus dixit: #Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri facitis (Joan. VIII, 44)
@#.
Ecce quoniam ratione et exemplis
responsum est tibi breviter, quod Deus inmutabilis
permanet, et tamen carnem sumpsit ex Virgine.
Nunc ad sequentia redeamus. #Dixit Deus ad Moysen:
Non enim videbit me homo et vivere potest.@# Hic interrogo,
Judee, qui semper sequeris occidentem litteram
et non vivificantem spiritum, quomodo putas
posse hominem videre Deum, an non posse putas?
Si posse, utrum corporalibus oculis, an mente? Si
corporalibus oculis, absurdum satis videtur; siquidem
cum ille incircumscriptus spiritus nec mole
distenditur, nec loco continetur, nec tempore movetur,
atque omnia late patet, quam infirmus sit
humanus intuitus. Si mente, non videtur impossibile,
si tamen munda. Promissum nobis enim est: #Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)
@#.
Si non posse, quomodo erit verum,
quia, dictante veritate, David dixit: #Quaerite Dominum
et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4)
@#.
Num non hominibus loquebatur David,
quorum mentes ad exquirendam Domini faciem
excitabat? Num quidnam veritas et praeco veritatis
dissentient? Non plane quidem intellegentibus. Item
quaero, si videre homo Deum possit et vivere, annon?
Si videre potest et vivere, quomodo erit verum
quod Deus dixit: #Non enim videbit me homo
et vivere potest.@# Si vero non potest, ut hoc verum
esse possit, quomodo erit verum quod Jacob dixit: #Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta
est anima mea
(Gen. XXXII, 30)
@#; et Esaias: #Vidi Dominum Sabaoth oculis meis
(Isa. VI, 5)
@#.
Quomodo praedicabunt contraria et veritas et
prophetae veritatis? Set quoniam stoliditas vestra
in vetustate litterae et non in novitate spiritus ambulabat,
ex eo caeci incurritis offendiculum, unde
luminis possetis habere ducatum. Ac per hoc nos,
qui aeterni luminis suscepimus veritatem, Judaicae
caecitatis discindamus errorem, ut et fidelibus mentibus
propositae quaestionis pateat veritas, et illi audientes
non intellegant, et videntes caeci fiant.
Dixit Deus ad Moysen: #Non enim videbit me homo et
vivere potest,@# quod ita intellegi potest: Quamdiu
homo in isto mortali corpore, quod corrumpitur et
aggravat animam, vivit, Deum videre non potest sicuti
est in natura divinitatis, nec corporeis | null | 2b5b9690-b364-43c1-a9ed-567605fee5a2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
oculis
nec ipsa etiam mente, quamvis munda et ab omni
pene vitiorum labe purgata. Quae etsi in divina jam
sit contemplatione, minus tamen habet ad summam,
quod aliquam maculam contrahit ex mortalitate, et
ideo homo Deum non potest videre et vivere, quousque
secundum hominem vivit, et secundum Deum
minime, et sibi non moritur, ut vivat Deo. Set quomodo
in regione mortis, ut ita dicam, mortaliter vivens,
Deum, qui vera Vita est, et homo videret aut
quaereret, nisi misericorditer inclinata vita ad mortuos
descendisset? Mortui enim eramus, ex quo a
facie Dei ex illa prima praevaricatione in Adam omnes
cecidimus. Quapropter, miserata mortalitatem
nostram diabolica fraude deceptam, ad nos Vita
velata carne descendit, quia non aliter inaccessibilem
lucem infirmitas carnis ferre valeret, nisi eadem
Vita carne se velaret, per oppositionem carnis
monstraret nobis lucem Deitatis, quod quasi jam factum
Esaias ante praedixit: #Habitantibus in regione
umbrae mortis, lux orta est eis (Isa. IX, 2)
@#. Hanc ergo lucem
uterque Jacob et Esaias non corporalibus oculis,
set spiritualibus vidit. Atque ex hac visione in vocem
exultationis alter eorum prorumpit, dicens: #Vidi
Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima
mea.@# Intellexerat enim Deum dixisse ad Moysen: #Non enim videbit me homo et vivere potest;@#
quasi de
salute animae suae desperasset, si non per prophetiae
mysterium Deum, qui ab homine videri non
poterat, per assumptionem carnis videri posse
cognosceret. Unde quia vidit, clamavit: #Vidi Dominum
facie ad faciem, et salva facta est anima mea,@#
et inde spem salutis assumpsit; unde per assumptae
mortalitatis speciem, salutem, exspectationem mundi,
per carnis suae probationem venturam mundo
cognovit. Quod etiam in benedictione filiorum praedicendo
expressit, dicens: #Non auferetur sceptrum de
Juda et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus
est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX,
10)
@#. De quo etiam Esaias ait: #Super quem continebunt
reges os suum (Isa. LII, 15)
@#; #ipsum gentes deprecabuntur (Id. XI, 10)
@#.
Nunc quid contradicis, Judee; cur
vocas nos animalia? Ecce nos animalia ejus, de quo
dixit Abacuc: #In medio duûm animalium cognosceris.@#
Non, ut tu improperas, hiscimus, set ut rationabilia
animalia respondemus. Quod vero prosecutus
es, dixisse David: #Nolite confidere in principibus, in
filiis hominum, in quibus non est salus,@# ac per hoc
nullum filium hominis praetermisisse, ut ex prophetae
testimonio injuriam clam videaris facere Christo--set
aperte servos ejus blasphemas, quasi non injuria
servi ad contemptum respiciat Domini--, respondemus
ad haec dicentes cum propheta: #Muta
fiant labia dolosa, quae locuntur adversus justum iniquitatem
in superbia et in abusione (Psal. XXX, 19,
20)
@#. Et spem nostram in hominem non ponimus, set
in Deum et in Christum ejus, quem Deum et hominem
veraciter credimus, eumque Deum et Dei Filium
esse prophetarum vestrorum testimoniis comprobavimus.
Petrum vero et Johannem atque
Martinum non demones, set expulsores demonum fideliter
confitemur, et hoc verum esse certis indiciis
usque hodie cernimus, non in eis spem nostram ponentes,
set spem nostram apud Deum eorum intercessionibus
commendantes. Quod vero dixisti: #In
omnibus locis legitur Deus Israel et non Deus gentium,@#
refellit te Deus per David, dicens ad Filium: #Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8)
@#;
idemque ad Abraham: #In semine tuo benedicentur
omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18)
@#. Si vero gentes
hereditas Dei sunt, nescio, qualiter non sit Deus
earum, cujus hereditas sunt. In hoc namque, quod
sub requisitione nostri sensus innectis, memorem
fieri Dominum testamenti sui, verbi, quod mandavit
in mille generationes, quod disposuit ad Abraham,
propinquius tuo noster sensus veritati concordat.
Quomodo hic intellegis: #in mille generationes?@# Si
replices generationes ab exordio mundi, non invenies
mille. Set quia in Scripturis sacris saepe finitum
pro infinito ponitur, mille generationes omnes
generationes accipiendae sunt, ut consequenter verum
sit juramentum | null | 623ede9e-f888-439b-80af-6a1078e5b9dd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad Abraham dispositum, quod #in semine tuo benedicentur omnes gentes,@#
id est in
Christo.
INCIPIT PROLOGUS.
Frater Immo causa amoris ad me venit; tua
sancta studia, venerande praesul Burcharde, fidem,
sanctitatem et honestatem morum retulit, et quanta
auctoritate construeres et regeres ecclesiam tibi a
Deo commissam, ostendit. Ejus relationibus, fateor,
admodum non solum congaudebam, sed etiam condigna
admiratione, gratias Deo toto corde rependens,
exultabam. Cumque adhuc de tua bonitate
pluriora scire desiderarem, quanta meditatione in
sanctis Scripturis, labore jejuniorum et vigiliarum,
et in caeteris Christi operibus esses occupatus, exposuit.
Denique quanto amplius tui mentionem apud
nos egerat, tanto gratiorem nobis diem et jocundiorem
effecerat. Et quia in tam laudabili vita agnitus
es, quamquam et ante plurimis et praestantibus
viris referentibus multa praeclara et illustria de te
sint audita, secundum dicta Salvatoris nostri unici
Filii Dei: « Non potest civitas abscondi super montem
posita, neque lucerna supra candelabrum missa (Matth. V, 14, 15);
» tamen interior tua conversatio
apertius manifestata, memoriam tui, sigillo caritatis
Christi pectori meo arcius impressam, perpetua
conglutinatione, si praesumo confiteri, mihi copulabit.
Et si angustia familiaris rei in administrandis
obsequiis copiam mihi negabit, tamen piae mentis
affectus in Christo tibi semper aderit, fulcitus testimonio
Scripturae, dicentis: « Voluntas bona sufficit
omnia. » Caeterum nomini tuo istum consecravi
libellum de nostrorum dierum hominibus compositum,
cui nomen est De diversitate temporum, quia
in eo diversa collecta videntur. Non enim pleniter
omnia quae de proposita materia scribenda erant
collegi, ne verbosior quam debuerim viderer. Et ut
propter tuas occupationes sanctissimas fastidium
vitarem, brevitati animum in omnibus dedi. At si
aemulus quis forte ex adverso emerserit, et livido
oculo his inspectis ob invidiam rugam contraxerit,
et in hoc me reprehendere temptaverit, quod superflue
nova et impudenter inpolito sermone ediderim,
eo quod sufficiant libri quos studiosi recipiant,
nedum etiam istis imperitis scriptis, quasi
inutili fasce, onerentur, et ea causa libellum repulerit:
is sciat, eum tuae cognitioni solummodo esse
missum, ut tuo judicio aut aboleatur, aut legendus
servetur. Nam spe gratiae tuae confisus, ab hac
intentione mentis meae non facile quisquam retraxerit,
quin quicquid sentencia tua probaverit, absque
ambiguitate id aliorum etiam examinatione sit stabiliendum.
Et si demum haec objicientur et arguar,
quod omnibus cognita scripserim, tuo consilio perpendant,
me hac responsione uti: nota delectabiliter
saepius audiri, ut solet fieri in cantilenis, quod, veteribus
ex assiduitate fastiditis, novae frequentius in
dies repetitae, delectabilius audiuntur. Inter haec
noverit tua dignitas, quod etiam ad evitandam ociositatem
et desidiam cordis res istas scribendas
susceperim; et quia ad opus Dei sive ad alicujus
virtutis profectus idoneus non sum, in hoc saltim
opusculo miserum animum ab inani curiositate cohiberem.
Quod etiam ideo sine nomine auctoris positum
est, ut, si displicet, sicut praedixi superius, reseces,
sive fossa facta humo operiri jubeas; si
vero placet, adposito nomine causa exercicii feliciter
legas.
INCIPIT EPISTOLA DOMNI BURCHARDI EPISCOPI.
BURCHARDUS, sanctae Wormaciensis aecclesiae provisor
humillimus, ALPERTO, speciali suo, gratiae integritatem
et plurimam salutem.
Literas tuas, quas nomine meo tibi multum incognito
misisti, hilariter accepi, quas etiam per dilectionem
pariterque tuam peticionem et ipse legi, et
coram me legere praecepi; in quibus studii, ac
voluntatis tuae devotionem satis superque cognovi.
Set has quociens revolvi, tociens per singula pene
verba commotus, nostris pueris praesentibus super
hoc dolui, scilicet quod his temporibus sunt nulli,
vel vix paucissimi, qui ad studendum inveniantur
idonei, vel quibus voluntas sufficiat studendi, cum
et hoc negotio et unusquisque reficeretur, ac labiis
animus a variis tumultuantis seculi commissis interim
suspenderetur, necnon cata cautione posteritati
sequacium laudabile traderetur exemplum. Omnes
autem delectamento mundanorum illusi et ad deteriora
pronissimi, miseris hujus seculi vanitatibus
inserviunt, et tam delectabiles animarum epulas
exercere aut quaerere nesciunt ac penitus neglegunt,
sicut scriptum est: « Omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non
est usque ad unum (Rom. III, 12). » Igitur studii
tui devotio non est inanis apud me, nec videtur
vituperanda, set multum laudanda | null | 6862bd13-ebe5-4ac9-b1c9-6d8bdf1b1339 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Nam in dictaminis
tui filo, haud segniter tornato, magnas et auctorales
causas non titubantibus vestigiis cautissime
conservasti. In omni enim expositione auctorali, et
in quolibet libro, diversas sex causas quaeri convenit
atque expediri oportet, sicut in prooemio editionis
primae ysagogarum Porphirii Severinus, prudentissimus
doctor, Fabio exhortante, dicendo instituit:
« Primum inquit, docent, quae sit cujusque
operis intentio, secundo quae utilitas, tercio qui
ordo; quarto si ejus, cujus opus esse dicitur, germanus
propriusque liber est; quinto quae sit ejus
inscriptio; sextum est id dicere, ad quam partem
philosophiae cujuscumque libri ducatur intentio. »
Haec omnia in libro tuo caute conservasti, set nominis
tui inscriptionem non apposuisti. Quoniam
autem meo arbitrio hoc judicandum reliquisti
ideo sic judico necnon et jubeo: Titulum libro apponas,
nomen tuum fiducialiter inscribas, et unicuique
legere volenti liber pateat, ac stabilis inconvulsusque
meo judicio permaneat. Si quis vero, invidia
stimulante, detractionis murmure nos nostraque
vituperet, huic respondeo, et confusum his verbis
obmutescere facio:
Invidus es nostris, quoniam tu talia nescis.
EXPLICIT EPISTOLA DOMNI BURCHARDI WORMACIENSIS EPISCOPI.
INCIPIT ALPERTUS DE DIVERSITATE TEMPORUM.
LIBER I.
1.
Apud Germanos qui circa Rhenum incolunt
duo ditissimi, Wicmannus et Baldericus, summis
opibus inter se de potentatu contendebant. Set
Wicmannus gratia et amicicia regis multorumque
Germanorum nitebatur; alter Coloniensis sacerdotis
itemque Gerhardi Mosellensis, potentis viri, auxilia
sibi concibat. His rebus confirmati, contumeliosum
existimabant, nec alter alteri in ullo negotio cederet.
Interdum etiam pace inter eos facta, dolo
pocius, quam ut ullius verae amiciciae fidem servarent,
studebant. Set Baldericus ditissimi et longe
nobilissimi Wicmanni, cujus majores magnam
partem Germaniae, et maxime circa littora oceani
imperia tenebant, filiam duxit uxorem; Wicmannus
vero aliquos annos post praefecti Godefridi,
avunculi Balderici, filiam in matrimonium sumpserat.
His rebus et hic in Gallia, et ille in Germania,
praedia et aedificia multa ex dotis jure sibi adquisierant.
2. #De castello Adelae incenso, et ejusdem moribus.@#
Erat antea tempus, cum Baldericus suae uxoris
ullam spem pociundi ne quidem existimaret, propterea
quod habebat sororem nomine Liutgardam,
abbatissam Eltnensis montis, qua nolente,
nullam contumeliam suo generi degeneri conubio
inferre audebat. Videbatur enim ille secundum quorumdam
opinionem, quamvis loco nobilitatus,
genere tamen . . .; is etiam et quidam Godizo,
Richizonis filius, vir magnarum opum, qui inter se
in illo spacio temporis societatem et fidem firmaverant,
in clientelam Liutgardae se devoverant, ejusque
obsequiis et inperiis obtemperarant. Erat enim Godizo
consanguineus harum sororum, et primum ad
amiciciam alterius se addicavit, eique studium suum
et auxilium praestiterat. Set cum animi ejus levitatem
et mores faciles animadverteret ab ejus familiaritate
se removit, et ad domnae Luitgardae clientelam
se contulit. Qui post hinc biennium, ob plerasque
injurias quas Adela sorori domnae Liutgardae
inrogabat, adjuncto sibi Balderico, castellum illius
subito inrumpens, praeda et incendio consumpsit.
Ipsa vero, comperto eorum adventu, paulo ante mediam
noctem cum paucis profugit. Set praeterea res
ista vehementer est admiranda, has sorores,
parentibus clarissimis ortas, tam diversas a se esse
potuisse, ut quot reprehensiones in una notarentur,
tot in altera virtutes praedicarentur, nisi hoc cogitationibus
nostris opponamus, mirum non fuisse, eo
quod et primus parens noster itidem dissimiles filios
genuerit, quorum alter, crudelissimus parricida,
alterum mitissimum invidia occidit. Nostro vero
silentio illa praetermittenda sunt, quae de Adela dicebantur,
quod erat clamosa in voce, lasciva in
verbis, veste composita, animo dissoluta, et quod
instabilitatem mentis nutibus oculorum praeferebat.
Nos vero scimus, eam ad opera multa esse solertem,
magno ingenio, et numerosas cubicularias ad varietatem
textrilium rerum instructas habere, et in preciosis
vestibus conficiendis pene omnes nostrarum
regionum mulieres superare; haec sola humanitas
in ea nota est.
3. #De moribus Liutgardae.@#
At vero Liutgardis longe dissimilis huic. Nam
moribus honestis erat celeberrima, virtutibus omnibus
ultra quam credi potest praeclarissima, hospitalitate
ita adsueta, ut in adventu hospitum maxime
delectaretur, itidemque si quando abessent, quod
tamen raro contigit, quandam quasi moesticiam in
vultu praeferebat. Prudentiam in ea laudari non est
necesse, cum non solum ex palatio | null | 28fcc91c-8ba8-4f26-83f9-68dfc68b734a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad eam, set
etiam ex longinquis regionibus magnus numerus
hominum ad suarum rerum capiendum consilium
confluxisset. Erat enim in ea cum summa scientia,
tum verissima facultas suorum consiliorum expediendorum.
Omnibus affabilis, omnibus extitit benigna,
multa etiam dando maximam gloriam adepta est;
unde et contigit, ut omnes eam maximo honore celebrarent.
Pauperes eam quasi matrem etiam ex
peregrinis locis sine intervallo frequentabant, quorum
neminem sine solatio a se abire permisit. Mira
res, ut fragilitas feminei sexus tantis vexationibus
ne quidem ad horam gravaretur, set potius, quod
est mirabilius, ut dixi, delectaretur. Unde frequenter
inter nos collocuti, dum in ejus gloria aestimaremus
tantam humilitatem, fateor nos jam tunc
divinasse, id quod verum erat, illa extincta nullam
in his regionibus sui consimilem tam illustri
vita esse futuram. Patrimonium quoque omne, quod
sibi hereditatis parte successerat, ecclesiae cui
ipsa praeerat contulit. Id soror ejus factum graviter
ferens, traditionem illam saepius rescindere
moliebatur. Set cum id efficere non posset, in vitae
illius necem cogitabat, et consilio cum quibusdam
pestiferis inito, illam veneno, ut fertur, extinxerunt.
Nos eam rem, pro magnitudine sceleris parum
nobis compertam, existimationi vulgi ruminandum
relinquimus. Set illi qui venenum confecerant,
capti atque oculis dampnati sunt. Post
mortem ejus cum omnes ubique orbitatem tantae
mulieris cum luctu et planctu deplorarent, soror illius
locum furibunda invadit, et omne patrimonium,
quod soror pia intentione ecclesiae contulit, ad
suam potestatem retorsit. Set non multo post ex
praecepto Ottonis tertii imperatoris cum dedecore
expulsa, his adversitatibus praevideri cogitabat;
et consilio cum suis accepto, cum post virum
priorem sine occultatione turpiter vixisset et cupienti
sui copiam non negasset, postquam vidua
lasciva secundum dictum sancti apostoli (I Tim.
V, XI) diu luxuriata fuisset, illum de quo supra diximus
Baltericum duxit maritum, cum vivente sorore
neuter copulam alterius ne mente quidem concipere
auderet. Nec multo post, instigante illa, cum armata
manu montem Eltnae subito occupat. Cum
opidani repentino metu perculsi fuga salutem quaererent,
in monasterio se abdiderunt. Expugnatoque
monasterio, et jaculis altaribus trajectis, unum,
quem sibi inimicum existimari voluit, captivum
duxit. Set cum id regi compertum foret, graviterque
factum hoc ferret, delictum Balterici deprecatorum
auxilio pecunia expiatum est. Rex vero altiori
consilio in posterum loci illius stabilitatem praevidere
volens, Noviomago concilio indicto ( #an. 997,
Mai.@# 18), cum undique frequentissimi illuc convenirent,
tractandum de praedicto loco statuit. Aderat
cum sua conjuge Baltericus, eo quod sententiae senatorum
processerant, ut ille convictus secundum
legem in perpetuum ab illius expostulatione ecclesiae
se eximeret, sicque karta et privilegio loci stabilitatem
firmaverunt.
4. #De obitu Ottonis et dolis Baldrici.@#
Post haec vero imperator tercius Otto, bonae indolis
adolescens, in Italia moritur, corpusque ejus
ad Aquasgrani effertur, et ibi cum regio honore sepelitur
( #an.@# 1002). Post cujus mortem Baltericus
rupit fidem, et hostili manu adgressus ad montem
Eltnae, vallum qui ecclesiam ad instar castelli ambiebat
scidit, familiamque omnem sibi servire
coegit.
5. #De Heinrico rege.@#
Ubi vero Heinricus summa rerum potitus est,
iterum locum illum in priorem statum reduxit.
Multa praeclara de hoc viro nobis scribenda sufficiunt:
quam facile, gratia Dei donante, ad apicem
regni pervenerit, qualiter illustres viros et
summae potentiae, bella adversum se concitantes, celeri
victoria in deditionem venire coegerit, qualiter
reges in interioribus Germaniae partibus, qui
sunt Winidi vocati, suae dicioni tributarios effecerit,
et Mettim in Belgis diu contra se male cogitantem,
et compluribus annis obsessam, pene ad internitionem
vastaverit ( #an.@# 1012?), et tandem multis
incommodis illatis sibi subegerit; set quia domnus
Adelboldus Trajectensis episcopus haec omnia pleniter
in uno volumine luculento sermone comprehendit,
a nobis pars quae aliquando nostris scriptis
necessario occurrit praetereunda visa est, ne historia
tantis et tam venustis documentis edita a nobis
tanquam ab insipientis latratu obfuscaretur.
6. #De viso comete, et fame, et mortalitate.@#
Post hinc triennium quam rex in solium regni
sublimatus est, commetes horribili specie flammas
hac illacque jactans, in australi parte coeli visus
est. Sequenti anno fames et mortalitas gravissima
per totum orbem factae sunt ( | null | c9ad375f-c50d-4801-9e56-439fdd5fcb55 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#an.@# 1005), ita ut in
multis locis prae multitudine mortuorum et taedio
sepelientium vivi adhuc spiritum trahentes, vi qua
poterant renitentes, cum mortuis obruerentur.
7. #De Wecelino apostata.@#
Istis etiam diebus, videlicet Heinrici regis qui
postea benedictione apostolica imperator effectus
est, quidam Wecelinus, qui fuerat Cuonradi ducis
clericus, illusione diabolica seductus, errori Judeorum
consensit. Hoc audiens rex, nimia, ut justum
fuit, conturbatione commotus est, atque illius jussione
unus discipulorum suorum nomine Heinricus,
aequivocus regis, praedictum apostatam veracissimis
sacrae Scripturae testimoniis, ut ejus epistola
affirmat, falsa verba in Christum ejusque sanctos
dixisse devicit; et quia haec longiusculo sermone
protracta sunt, in fine istius libelli ea ponere decrevimus (lib. II, cap. 22, 23).
8. #De adventu Nordmannorum@#.
Wicmannus, sortita conjuge, ut supra diximus,
praefecti filia, sibi in omnibus obtemperare fidemque
illi et amicitiam servare constituit, et frequenter
alter ab altero adscitus convivio, communem sibi
causam fecerant. Cumque jam senio confectus et
aegritudine ita deprehensus esset praefectus, ut vix
pedibus incederet, pyratae ex diversis insulis oceani
cum magna multitudine navium emersi, per flumen
Meriwido magna celeritate vecti, usque ad
portum Tylae pervenerunt ( #an.@# 1006). Populus
vero qui circa littora Wal fluminis habitaverunt,
comperto tantae multitudinis adventu, spem omnem
salutis in fuga ponentes, sua pene omnia praeter
pecuniam, quia mercatores erant, alienissimis reliquerunt.
Praefectus vero prudens consilio, veritus
ne agri hominibus destituti hostibus facilior pateret
ingressus, vi qua poterat ascenso equo, fugientem
vix retinuit populum. Hostes usque Tylae venientes,
vela deposuerunt, et portum nullo resistente ingressi,
copiam victus magnam repererunt. Qua celeriter
exportata, vicum incendio vastaverunt. Monasterium
quoque sanctae Walburgae irrumpentes,
vestesque sanctas a quodam comite Waltgero, constructore
ipsius loci, et sua conjuge Deo digna
Alberada ibidem collocatas auferentes, et altare
spoliato, et praeterea quam plurimis rebus ecclesiasticis
exportatis, ecclesiam quidem incolomem
relinquentes, ad classem se recipiunt; statimque
nunciis a praefecto in omnes partes dimissis, postero
die summo mane maxima multitudo convenit. Et
quia praefectus exercitui praeesse non poterat, Balterico,
de quo supra diximus, itemque Unruocho
comiti, strenuo viro, qui in exercitu tercii Ottonis
imperatoris Italia in re militari opinatissimus habebatur,
bellum committitur. Nostris visis et celeri
eorum adventu hostes perterriti, naves quam citius
solventes recedebant, adeo ut similis fugae recessus
videretur. Nostri insequentes, et ex utraque parte
fluminis levibus praeliis factis, et utrimque paucis
aut vulneratis aut occisis, ne cupiditate praedae a
ripa longius hostes vagarentur, prohibebant. Vicis
vero juxta littus quos adire poterant exustis, nona
hora diei omnes de navibus desilierunt, aciem confertissimam
instruxerunt, nostris potestatem
pugnandi praebuerunt. At nostri loco se continuerunt,
et quia plurimi ex agris coacti convenerant,
cum his ad usum belli imperitis et superioris anni
propter sterilitatem inopia familiaris rei vexatis,
praelium committere non audebant. Ubi barbari neminem
ad pugnam procedere conspicerent, satis ad
ostentationem suae audatiae factum existimantes, ad
naves se recipiunt, et nullo prohibente regressi
sunt.
9. #De secundo adventu Nordmannorum.@#
Sequenti anno (1007) iterum quidam pyratarum
cum nonaginta longis navibus per flumen Laicam
veniebant. Nostri, extimplo coacta magna multitudine
equitum et peditum et paucarum navium, per
ripam instructi armis adventum hostium expectabant.
At primi barbarorum visa tanta multitudine
perturbantur, et in medio fluminis alveo anchoris
naves statuentes, reliquos expectare disponunt.
Postquam in unum conveniebant, et sententiis inter
eos conlatis, invitis nostris transire diffidebant, legatos
ad eos miserant, ut ipsos per fines eorum
transportari paterentur; sibi esse in animo sine
injuria et maleficio ire velle, et ut id eorum pace et
licentia liceret precari. Et impetrato, eo die pace
lusi sunt. Sequenti die cum classem movissent, jamque
primi Hrenum essent ingressi, nostri cum paucis
navibus, clamore magno novissimos adhorti, bello
lacessere coeperunt. Quo clamore ab aliis audito,
celeriter accurrunt, et armatis circa littus dispositis,
nostros ne adpropinquare auderent perterrent.
Intermisso noctis spacio et omnibus nostris flumen
transportatis, et diluculo ad nostros qui in navibus
erant falsa fama pervenisset, equites cum hostibus
magno certamine conflixisse jamque quasdam
naves direptas esse, | null | 7e6447d6-c360-4717-9747-7c81d107fc94 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nihil reliqui ad celeritatem sibi
fecerunt. Tumultu et clamore omnia complentes,
nullo duce, nullo certo ordine, ut quique sibi celeriores
videbantur, hostibus appropinquabant. Quibus
visis, in unum hostes conglobati occurrerunt. At
nostri qui in navibus erant, ut viderunt Nordmannos
integris viribus occurrisse, relictis navibus, praecipites
se fugae dederunt. Quos hostes consectati, tot
in ea fuga peremerunt quot cursu consequi potuerunt.
10. #De portu Trajectensi incenso.@#
Trajectenses de adventu barbarorum cerciores
facti, ne hostibus commodi aut usui ad obsidionem
castelli foret, portum omnem ipsi incenderunt.
Portu exusto, conquesti sunt barbari cur tantum
incommodum esset admissum, se nullum malum
adversus locum moliri, praesertim cum Ausfridus
tantae sanctitatis vir eidem praeesset episcopus.
Religionis tamen causa ut in castellum intromitterentur
orabant; ecclesias oblationibus suis venerari
se velle dicebant. Quibus oppidani, assumpto vultu
et constantia, respondent se aditum armatis praebere
non posse. Et quamvis facillima expugnatio
esset, tamen cognoscentes, sanctum locum et tantum
sacerdotem suis fortunis alias obsistere posse,
nullam laesionem civitati inferentes abierunt. Quis
hoc meritis sancti episcopi non adscribat, oppidanos
contra spem metu liberatos, et periculum evasisse,
et locum illum inviolatum permansisse? Quia vir
iste sanctus scriptis nostris intervenit, libet pauca
de vita ejus huic operi nostro inserere.
11. #De beato Ansfrido comite.@#
Erat igitur Ansfridus in Bratuspantium finibus
comes summae justiciae, ut neque muneribus
neque donis a rectitudinis calle reflecti posset.
Frequenter in conciliis et conventibus sententiae ab
eo inprimis exquisitae, ab ore ejus omnes erant pendentes,
et quae ipse legum decreta statuit, his nulli
contradicere fas fuit. Sermo ejus ita mediocritate et
discretione temperatus, ut non comici nostri dictum (TER. Andr. I, I, 34):
#Ne quid nimis,@# supergrederetur.
Sed et hoc adnectendum, quia ex moderatione
suorum verborum facile compositio et
honestas ejus occulti cordis ab audientibus intellegi
potuit. Quicquid vero in jugi et cotidiana confabulatione
loquebatur, hoc divinarum Scripturarum
exemplis blande leniterque condiebat; et si quando
contigit ut a secularibus negotiis quietus esse poterat,
aut justa judicia tractabat, aut lectioni
tanto studio insistebat, ut a quibusdam insipientibus
monachicam vitam illum agere derideretur.
Quod ideo minus sit mirum necesse est, quia quanto
avidiori meditatione sancti divinis operibus invigilant,
tanto amplius viliores mundo fiunt, et ut patientia
eorum probetur, a pravis hominibus ex permissione
Dei plerumque dehonestantur, teste notario
Spiritus sancti, dicente: #Obprobrium insipienti
dedisti me (Psal. XXXVIII, 9)
@#. Summi etiam et illustres
viri, dum in jure dicendo gravius quid disceptandum
erat, et ut solet fieri diversi diversa sentirent,
et variari sententiae viderentur, ad eum gratia
discendi et interrogandi recurrebant. Imperialibus
quoque secretis saepissime intererat, et quociens de
majoribus rebus tractandum erat, tanta auctoritate
et dignitate habebatur, ut sine ipsius consilio raro
aliquid statueretur. Hoc sibi in omni aetate decretum,
hoc sibi propositum, non sicut quosdam
nostri temporis, quos plerumque aut misericordia
aut invidia a judicio labi conspicimus, de juris et
legis veritate nihil diminuerat. Ob haec ab rege
frequenter adscitus, et carus prae caeteris habitus,
ejus oratione et pravos cohercebat et rem publicam
cum pace gubernabat. Praedonibus, quibus
regio Bratuspantium maxime alebatur, infestissimus
erat, et crebris occursionibus eorum conata
impediebat. Principem quoque eorum, desperatum
hominem, cujus nomen ne dici quidem opus est,
sanguine civium et praeda adultum, frequenti
fuga se vix eripientem, vehementer premebat; cum
ille aut saltibus aut paludibus densissimis arboribus
consitis, praesens periculum evadere cupiens,
sese occultaret. Multi praeterea triumphi, multa
bella feliciter gesta non ad perniciem civium, set ad
reprimendam audaciam improborum. Haec quidem
laicus gerebat.
12. #Quomodo Ansfridus comes episcopus efficitur.@#
Cum vero Baltuvinus sacerdos Trajectensis
vita decederet ( #an.@# 995), nunciusque in castra venisset,
rex Ansfridum seorsum manu ducens, sacerdotium
illud ei offerre coepit. Cumque ille reniteretur,
jamque se senem, in militaribus armis omni
tempore vitae suae versatum, clericatus officia suscipere
omnino absurdum videri contenderet, et rex
vehementer instans, vi ad suscipiendum compelleret,
perspiciens quia regi resistere non posset, ut cum
suis rem deliberaret, exposcit. Qua re impetrata et
ab suis oratione accepta, | null | 0cd90571-8987-482a-93df-0c4fe3c98bff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae rex imperaret se
facturum pollicetur. Et accepto gladio quo erat
accinctus, super altare sanctae Mariae posuit, dicens: #Hactenus hoc
honorem terrenum obtinui, et hostes
pauperum Christi et viduarum expuli; nunc deinceps
huic dominae meae sanctae Mariae, qua virtute honorem
et salutem animae optineam, commendo.@# Hoc
cum diceret, omnium obortis lacrimis, applausu
omnium qui aderant dignis ejus meritis tribuitur
infula pontificalis. Versiculos quidam e nostris de
his rebus cecinit, quos etiam huic opusculo intexere
libuit, ut et alium in nostra narratione
testem haberemus.
13. #Versus de eadem re.@#
O bona Trajectum, mater praeelecta locorum,
Nunc retines dominum generali laude potitum.
Ansfrid pro meritis decus est tibi pontificalis,
Est et praelectus Domino confessor et almus;
Qui prius in bello firmabat regna popello,
Ecclesiae custos nunc est sanctusque sacerdos.
Vertitur in melius sic sic certaminis usus:
Quondam bellator, nunc autem pacis amator;
Tunc pars bellorum, nunc autem dux animarum;
Quondam pugnabat, populi nunc corda gubernat;
Militis officium precis obmutavit in usum.
Veste sacerdotis nunc prorsus liber ab armis,
Accepit calicem manibus liquitque mucronem.
Deposuit parmam, coepitque levare patenam;
Sprevit vexillam, voluit quia psallere missam;
Nunc missam cantat precibusque fideliter instat.
Ista sub exemplo Petri facit indubitando,
Qui primus cecinit missam barbamque totondit.
Quae vult ut veniant Deus, omnia protinus adstant;
De cane fecit ovem Deus hic, ut fecerat olim,
Ad se cum Paulum rapuit de sorte luporum,
Quem post Ecclesiae doctorem jusserat esse.
Nunc est albatus, cum stemate glorificatus,
Atque stolam portat, virtutis et arma ministrat,
Qui prius in multis valuit per bella periclis.
Gloria pastoris sonat in sermone suavis!
14. #De caecitate et monachica vita et elemosina Ansfridi.@#
Sumpto episcopatu, aliquandiu canonicis vestibus
utebatur, non quidem elationis causa, set ne dedignationis
suspicione a caeterorum moribus sacerdotum
videretur dissentire. Set quia pius Dominus
jam illum ad suam servitutem advocavit jamque illi
curam Ecclesiae commisit, adhuc plenius sua consueta
pietate sibi adjungere disposuit. Nam quamvis
impossibile sit vitam ullius sancti sine peccatis
transire, cum tamen illa, quae fragilitate carnis
incaute contracta sunt, largissima Dei misericordia
in hoc seculo aliqua molestia corporali soleant
purgari, attestante Scriptura, quae dicit: #Flagellat
Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6)
@#, Ansfridus
lumen harum tenebrarum amisit, taliter quodammodo
manente integritate oculorum, ut nihil
minus quam aspicienti videns videretur. Defectum
quidem visus sustinuit, set deformitas faciem
viri nulla dehonestavit. Hoc ex benignitate
Salvatoris nostri credo actum esse, ut extincto oculorum
desiderio et exclusa occasione peccandi, et
vultus dignitatem episcopi servaret, et ulterius non
haberet unde concupisceret. Neque hoc incommodo
accepto umquam superatus aut animo dejectus est;
set eodem vultu, eadem hilaritate, eadem jocunditate,
cum summa patientia permanserat. Igitur
respectu Dei in se propensius rediens, salutifera cogitatio
sibi incidit, flores hujus mundi sordes apud
Deum videri, et ea quae multo sumptu ad ornatum
putrescendae carnis captarentur, non solum ad
detrimentum set etiam ad perpetuam ruinam
animae pertinere; vestem delicatiorem deposuit, indumenta,
ne dicam vilia, set potius angelica, ad
institutionem sancti Benedicti sumpsit. Est collis
sex milibus a Trajecto distans, undique circumcisus,
una ex parte flumen limosum, reliquum
spacium perpetua palus eademque latissima ambiendo
omnem aditum excludit. Huc adacta navicula,
trans flumen illud se ferri jubet, et quia orationis
causa tumultus hominum vitare cupiebat, verticem
collis, succisis arboribus et fructicibus, in
planitiem deduxit, inprimis oratorium, dein sibi
cellam, post aliis constructis et claustro effecto, conventiculam
monachorum ibidem collocavit, et
abbatem praefecit. Huc se post colloquia regis,
post synodum, post diversos conventus recipere
solebat; hic miseram curam secularis negocii a se
removit, viribus totis laudibus Dei et obsequiis institit,
orationibus, vigiliis, elemosinis ita intentus,
ut nemo nostra aetate sibi possit adsimilari. Unam
ex ejus innumeris liberalitatem in pauperes Christi
exhibitam referemus. In ipsa cella quam diximus
positus, consueto opere Dei expleto, post terciam
vigiliam, unum ex suis ministris ad se vocat, quid
fieri velit ostendit, et ut nemo id cognoscat summo
pere interdicit. Sumit situlam, immittit vectem, | null | 9edf7da5-c805-4bd5-b8b6-916f9958aee7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
seque simul portando ministrum ad regendos gressus
suos usque ad flumen praecedere jubet. Aqua
hausta redit, igne calefacit, dolium ipse infudit,
leprosum, cujus corpus miserabilis sanies totum
obduxerat, pannis exutum in balneum deposuit,
putrescentia membra manibus perlustrans diligentissime
lavit, lotum in lectulum ipsius collocavit,
et vestibus novis vestitum antelucanum sub
testatione ne quis id sciret abeunti praecepit.
Hic si quaeras cur iste tantus vir, tot virtutibus
praeditus, Spiritus sancti gratia inroratus, leproso
illi solacium curationis non inpenderit, facili has
cogitationes obvius hac responsione excipiam.
15. #Cur Ansfridus infirmos non curaret.@#
Legimus namque (I Cor. XIV, 22) quod signa infidelibus,
non fidelibus, data sint, ut in initio nascentis
Ecclesiae corda gentilium, longissima
consuetudine idolorum indurata, visis tot prodigiis
ad credendum emollirentur. Quis enim tunc temporis,
mundo in florentissimis rebus posito, praedicanti
aliam vitam crederet, nisi ea exiberentur quae
antea nec visa nec audita fuerant? Et quae necessitas
fuit, istis novissimis temporibus Ecclesiam
Dei signis illustrari, cum nullus sit locus quovis
gentium, non mons, non vallis, non silva infinita,
non palus inmensa, non insula ab orbe terrae
remota, quae non sint Domini nostri Jesu
Christi confessione repleta? Vir Dei namque inanibus
favoribus hominum extolli noluit, qui semper
intra conscientiam quod boni egit soli Deo cognoscendum
contegere studuit. Et fortasse leproso
illi infirmitas utilis fuit, ut quae humana fragilitate
illicite commisit, ad haec iteranda illum debilitas
corporis impediret. Neque ulli de istius viri sanctitate
dubitandum est, quem demones etiam confitebantur.
Audivi quendam energuminum inter diversorum
criminum confessionem haec etiam adjecisse,
se frequenter sancto illi episcopo sine causa detraxisse,
multa inhonesta de eo dixisse, cum illum
sancta religio implicatum teneret; se autem nihil rei
adversus eum habere, nisi solam invidiam ipsius
maliciae exercendae. Qui tamen miser paucis diebus
post, caeteris dormientibus, suspendio mortem sibi
conscivit. Haec breviter perstrinxi, ne quis in corde
suo existimet, propter defectionem probatae vitae
servo suo Dominum nostrum Jesum Christum virtutem
signorum concedere noluisse, qui multo majora
et longe his feliciora, id est vitam aeternam in
coelesti regno, concessit.
16. #De obitu Ansfridi episcopi.@#
Igitur cum illi virium imbecillitas adcresceret et
languore corpus ad occasum vergere intellegeret,
ad supradictum collem transferri jubet. Cumque illic
aliquanto tempore vi aegritudinis premeretur, Redemtori
nostro, cui servivit, spiritum reddidit ( #an.@#
1010). Aderat in exequiis ejus filia ipsius venerabilis,
abbatissa Tornensis monasterii, consanguineusque
ejus, de quo supra diximus (cap. 8), Unruoch
comes, corpusculumque in oratorio positum, a fratribus
solitis frequentabatur officiis, futurum ut postero
die in ipsa ecclesia, ut ipsi animo firmaverant,
tumularetur. Interim Trajectenses quam frequentissimi
convenerant, corpus examine Trajectum
deferendum auferre moliebantur. Ad haec peragenda,
Deum adjutorem, in ecclesia justa feretrum prostrati,
totis gemitibus precabantur. Tum subito ex
uno latere collis officina quaedam sive casu seu jussu
Dei igne correpta est, omnibusque ad restinguendum
ignem concurrentibus et omnino in ea re occupatis,
feretrum Trajectenses in quo corpus viri Dei positum
est leviter levantes, ad flumen usque progrediebantur,
et positum in naviculam flumen transire
coeperunt. Et quia navicula paucos capere poterat,
caeteri quamdiu vadum permiserat, deinde natatu,
sequebantur. At hi qui ad submovendum ignem concurrerant,
cum non prius consilium eorum animadverterent,
quamvis brevissimum spacium interesset
quam illi naviculam ad aliud litus subducerent, sumptis
armis eorum conata advertere parabant. Ibi
abbatissa, de qua praefati sumus, passis manibus soloque
prostrata, ne recedentes insequerentur, vix
precibus obtinuit. Quis etiam hoc meritis beati viri
non adscribat, armatos furenti animo facillime sedatos,
et rusticam multitudinem in flumine transeundo
impeditam et periculum et necem evasisse? Sicque
isti et illi cum summa tranquillitate invicem conjuncti,
cum psalmis et ymnis levissimum onus Hrenum
usque deportantes, in navim ad hoc ibi paratam
constituerunt, et Trajectum pervenerunt. Cumque
in litus exponeretur, concursu populi magnis oblationibus
honorabatur, et sequenti die in ecclesia
sancti Martini, ubi ipse sedem episcopalem habebat,
religiose sepelitur. Haec de beato viro quae dicerem
habui, non ut pleniter de illo omnia quae digne commendanda
memoriae fuerant colligerem, set ut istud
opusculum materia ejus vitae, | null | 1aa67166-bf55-4c26-9b1a-f1ad245148a6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quamvis insipienter
edita, quasi sol illustraret.
17. #De obtrectatoribus Ansfridi episcopi.@#
Set libet adhuc percontari ubinam nunc sunt qui
vitam Ansfridi venenatis linguis carpere solebant,
qui fame se ipsum afflixisse, impie calumpniabantur,
et nec umquam ejus aridum corpus in tanta sui episcopatus
opulentia vel modico cybo refectum esse,
pestiferis invectionibus dicebant? O profanos sola
ventris plenitudine gloriantes! O neminem illorum
in tali studio vitae occupatum inveniri posse! O
steriles omnis pietatis, qui nullius in se virtutis conscii,
sanctis hominibus invident quod ipsi assequi
nequeunt! Vere fateor illum jejunio, non fame, sicut
obtrectatores sui per officinas oblatrant, saepius laborasse,
ipsumque totis animis ad Deum conversum
pestiferos syrenarum sibilos surda aure transisse.
Set cum plures ex his obtrectatoribus videmus divino
judicio domo expulsos, praedia, vicos, aedificia
cultore destituto amisisse, jamque diu per aliena
limina mendicasse, sive furto seu latrocinio sibi victum
turpiter adquisisse cognovimus.
18. #Item de quodam obtrectatore.@#
Audivi fidelem nostrum referentem, quendam ex
his miseris, cum in tabernis vino aestuans derisisset
sanctum hominem, ad hanc etiam miserabilem vocem
erupisse, animam hominis nihil esse et in ultimo
flatu in auras penitus evanescere. Et quia in
noticia Deum habere noluit, insuper etiam servos
Dei obscenis verbis impetere non timuit, tradidit
eum Deus in reprobum sensum, ut faceret et loqueretur
ea quae non convenirent. Unde et contigit ut
illius potestati traderetur cujus ista instinctu agebat.
Nam aliquo spatio sibi ad poenitentiam post
dato, nec tamen resipisceret, die quadam sicut semper
cum gulae deserviret, jam sub solis occasum domum
reversus quasi redivivam esuriem sedaturus,
usque in multam noctem convivium protraxit,
tandemque optato cybo onustus in lectulum se collocavit,
et somnum subitae morti sociavit. Qui ad
sepeliendum ejicitur, et in magno sepulchro intruditur,
set ventrem admodum porrectum cum lapis
superior superpositus compressu suo stringeret, per
labra sepulcri in giro adeps pinguissimus, integra
tamen cute, proh pudor! diffusus est. Nimirum si
adesses, foetorem ferre non valens, nares veste obclusisses.
Set quorsum ista tam multa de illo, cujus
memoria praetereunda potius est quam commemoranda?
Quia profecto vides, miserum illum fuisse
hominem, qui nec in ultima sua aetate linguam ab
obtrectatione sancti viri compescere voluit. Cujus
etiam gloriam in fine mundi conspecturus, dicet: #Hic est, quem aliquando habui in derisu et in similitudine
improperii. Ego insensatus vitam ejus aestimabam
insaniam et finem ejus sine honore. Ecce quomodo
computatus est inter filios Dei et inter sanctos
sors illius est.@#
Audiant ista, qui soli carnali cupiditati
inserviunt et consimili invidia virum Dei insequebantur,
et, utrorumque fine conspecto, quem
pocius imitari debeant, exemplum accipiant; et meminerint,
alterum non ita magnis opibus locupletem,
set cotidie per domos discurrentem, nunc
minis, nunc misera subsannatione alvum implentem,
et tandem veluti pecus saginato cadavere salutem
suam seculo spemque sepulcro dedisse; item
alterum, cum illi omnis boni copia suppeteret et
sibi pene omnia ad usus pauperum subtraheret, fructuosum
laborem gratia Dei largiente ad calcem
usque perduxisse. Cui, quamdiu vixit, vivere Christus
erat, et mori lucrum. Nos vero in nostrae narrationis
itinere amoena prata conspicati, non inutiliter
a via divertimus, et per loca pulcherrima oculos
circumferentes, aliquantulum demorati sumus,
et necdum odore dulcissimorum florum saciati, saepius
respectantes, coeptum iter perficere conabimur.
EXPLICIT LIBER I.
1.
Apud Germanos qui circa Rhenum incolunt
duo ditissimi, Wicmannus et Baldericus, summis
opibus inter se de potentatu contendebant. Set
Wicmannus gratia et amicicia regis multorumque
Germanorum nitebatur; alter Coloniensis sacerdotis
itemque Gerhardi Mosellensis, potentis viri, auxilia
sibi concibat. His rebus confirmati, contumeliosum
existimabant, nec alter alteri in ullo negotio cederet.
Interdum etiam pace inter eos facta, dolo
pocius, quam ut ullius verae amiciciae fidem servarent,
studebant. Set Baldericus ditissimi et longe
nobilissimi Wicmanni, cujus majores magnam
partem Germaniae, et maxime circa littora oceani
imperia tenebant, filiam duxit uxorem; Wicmannus
vero aliquos annos post praefecti Godefridi,
avunculi Balderici, filiam in matrimonium sumpserat.
His rebus et hic in Gallia, et ille in Germania,
praedia et aedificia multa ex dotis jure sibi adquisierant.
2. #De castello Adelae incenso, et ejusdem | null | 7a9a092f-6969-48af-9b7c-3029486dea64 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
moribus.@#
Erat antea tempus, cum Baldericus suae uxoris
ullam spem pociundi ne quidem existimaret, propterea
quod habebat sororem nomine Liutgardam,
abbatissam Eltnensis montis, qua nolente,
nullam contumeliam suo generi degeneri conubio
inferre audebat. Videbatur enim ille secundum quorumdam
opinionem, quamvis loco nobilitatus,
genere tamen . . .; is etiam et quidam Godizo,
Richizonis filius, vir magnarum opum, qui inter se
in illo spacio temporis societatem et fidem firmaverant,
in clientelam Liutgardae se devoverant, ejusque
obsequiis et inperiis obtemperarant. Erat enim Godizo
consanguineus harum sororum, et primum ad
amiciciam alterius se addicavit, eique studium suum
et auxilium praestiterat. Set cum animi ejus levitatem
et mores faciles animadverteret ab ejus familiaritate
se removit, et ad domnae Luitgardae clientelam
se contulit. Qui post hinc biennium, ob plerasque
injurias quas Adela sorori domnae Liutgardae
inrogabat, adjuncto sibi Balderico, castellum illius
subito inrumpens, praeda et incendio consumpsit.
Ipsa vero, comperto eorum adventu, paulo ante mediam
noctem cum paucis profugit. Set praeterea res
ista vehementer est admiranda, has sorores,
parentibus clarissimis ortas, tam diversas a se esse
potuisse, ut quot reprehensiones in una notarentur,
tot in altera virtutes praedicarentur, nisi hoc cogitationibus
nostris opponamus, mirum non fuisse, eo
quod et primus parens noster itidem dissimiles filios
genuerit, quorum alter, crudelissimus parricida,
alterum mitissimum invidia occidit. Nostro vero
silentio illa praetermittenda sunt, quae de Adela dicebantur,
quod erat clamosa in voce, lasciva in
verbis, veste composita, animo dissoluta, et quod
instabilitatem mentis nutibus oculorum praeferebat.
Nos vero scimus, eam ad opera multa esse solertem,
magno ingenio, et numerosas cubicularias ad varietatem
textrilium rerum instructas habere, et in preciosis
vestibus conficiendis pene omnes nostrarum
regionum mulieres superare; haec sola humanitas
in ea nota est.
3. #De moribus Liutgardae.@#
At vero Liutgardis longe dissimilis huic. Nam
moribus honestis erat celeberrima, virtutibus omnibus
ultra quam credi potest praeclarissima, hospitalitate
ita adsueta, ut in adventu hospitum maxime
delectaretur, itidemque si quando abessent, quod
tamen raro contigit, quandam quasi moesticiam in
vultu praeferebat. Prudentiam in ea laudari non est
necesse, cum non solum ex palatio ad eam, set
etiam ex longinquis regionibus magnus numerus
hominum ad suarum rerum capiendum consilium
confluxisset. Erat enim in ea cum summa scientia,
tum verissima facultas suorum consiliorum expediendorum.
Omnibus affabilis, omnibus extitit benigna,
multa etiam dando maximam gloriam adepta est;
unde et contigit, ut omnes eam maximo honore celebrarent.
Pauperes eam quasi matrem etiam ex
peregrinis locis sine intervallo frequentabant, quorum
neminem sine solatio a se abire permisit. Mira
res, ut fragilitas feminei sexus tantis vexationibus
ne quidem ad horam gravaretur, set potius, quod
est mirabilius, ut dixi, delectaretur. Unde frequenter
inter nos collocuti, dum in ejus gloria aestimaremus
tantam humilitatem, fateor nos jam tunc
divinasse, id quod verum erat, illa extincta nullam
in his regionibus sui consimilem tam illustri
vita esse futuram. Patrimonium quoque omne, quod
sibi hereditatis parte successerat, ecclesiae cui
ipsa praeerat contulit. Id soror ejus factum graviter
ferens, traditionem illam saepius rescindere
moliebatur. Set cum id efficere non posset, in vitae
illius necem cogitabat, et consilio cum quibusdam
pestiferis inito, illam veneno, ut fertur, extinxerunt.
Nos eam rem, pro magnitudine sceleris parum
nobis compertam, existimationi vulgi ruminandum
relinquimus. Set illi qui venenum confecerant,
capti atque oculis dampnati sunt. Post
mortem ejus cum omnes ubique orbitatem tantae
mulieris cum luctu et planctu deplorarent, soror illius
locum furibunda invadit, et omne patrimonium,
quod soror pia intentione ecclesiae contulit, ad
suam potestatem retorsit. Set non multo post ex
praecepto Ottonis tertii imperatoris cum dedecore
expulsa, his adversitatibus praevideri cogitabat;
et consilio cum suis accepto, cum post virum
priorem sine occultatione turpiter vixisset et cupienti
sui copiam non negasset, postquam vidua
lasciva secundum dictum sancti apostoli (I Tim.
V, XI) diu luxuriata fuisset, illum de quo supra diximus
Baltericum duxit maritum, cum vivente sorore
neuter copulam alterius ne mente quidem concipere
auderet. Nec multo post, instigante illa, cum armata
manu montem Eltnae subito occupat. Cum
opidani repentino metu perculsi fuga salutem quaererent | null | 8787217a-ca73-4c47-aaa2-19fa1cee281c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
in monasterio se abdiderunt. Expugnatoque
monasterio, et jaculis altaribus trajectis, unum,
quem sibi inimicum existimari voluit, captivum
duxit. Set cum id regi compertum foret, graviterque
factum hoc ferret, delictum Balterici deprecatorum
auxilio pecunia expiatum est. Rex vero altiori
consilio in posterum loci illius stabilitatem praevidere
volens, Noviomago concilio indicto ( #an. 997,
Mai.@# 18), cum undique frequentissimi illuc convenirent,
tractandum de praedicto loco statuit. Aderat
cum sua conjuge Baltericus, eo quod sententiae senatorum
processerant, ut ille convictus secundum
legem in perpetuum ab illius expostulatione ecclesiae
se eximeret, sicque karta et privilegio loci stabilitatem
firmaverunt.
4. #De obitu Ottonis et dolis Baldrici.@#
Post haec vero imperator tercius Otto, bonae indolis
adolescens, in Italia moritur, corpusque ejus
ad Aquasgrani effertur, et ibi cum regio honore sepelitur
( #an.@# 1002). Post cujus mortem Baltericus
rupit fidem, et hostili manu adgressus ad montem
Eltnae, vallum qui ecclesiam ad instar castelli ambiebat
scidit, familiamque omnem sibi servire
coegit.
5. #De Heinrico rege.@#
Ubi vero Heinricus summa rerum potitus est,
iterum locum illum in priorem statum reduxit.
Multa praeclara de hoc viro nobis scribenda sufficiunt:
quam facile, gratia Dei donante, ad apicem
regni pervenerit, qualiter illustres viros et
summae potentiae, bella adversum se concitantes, celeri
victoria in deditionem venire coegerit, qualiter
reges in interioribus Germaniae partibus, qui
sunt Winidi vocati, suae dicioni tributarios effecerit,
et Mettim in Belgis diu contra se male cogitantem,
et compluribus annis obsessam, pene ad internitionem
vastaverit ( #an.@# 1012?), et tandem multis
incommodis illatis sibi subegerit; set quia domnus
Adelboldus Trajectensis episcopus haec omnia pleniter
in uno volumine luculento sermone comprehendit,
a nobis pars quae aliquando nostris scriptis
necessario occurrit praetereunda visa est, ne historia
tantis et tam venustis documentis edita a nobis
tanquam ab insipientis latratu obfuscaretur.
6. #De viso comete, et fame, et mortalitate.@#
Post hinc triennium quam rex in solium regni
sublimatus est, commetes horribili specie flammas
hac illacque jactans, in australi parte coeli visus
est. Sequenti anno fames et mortalitas gravissima
per totum orbem factae sunt ( #an.@# 1005), ita ut in
multis locis prae multitudine mortuorum et taedio
sepelientium vivi adhuc spiritum trahentes, vi qua
poterant renitentes, cum mortuis obruerentur.
7. #De Wecelino apostata.@#
Istis etiam diebus, videlicet Heinrici regis qui
postea benedictione apostolica imperator effectus
est, quidam Wecelinus, qui fuerat Cuonradi ducis
clericus, illusione diabolica seductus, errori Judeorum
consensit. Hoc audiens rex, nimia, ut justum
fuit, conturbatione commotus est, atque illius jussione
unus discipulorum suorum nomine Heinricus,
aequivocus regis, praedictum apostatam veracissimis
sacrae Scripturae testimoniis, ut ejus epistola
affirmat, falsa verba in Christum ejusque sanctos
dixisse devicit; et quia haec longiusculo sermone
protracta sunt, in fine istius libelli ea ponere decrevimus (lib. II, cap. 22, 23).
8. #De adventu Nordmannorum@#.
Wicmannus, sortita conjuge, ut supra diximus,
praefecti filia, sibi in omnibus obtemperare fidemque
illi et amicitiam servare constituit, et frequenter
alter ab altero adscitus convivio, communem sibi
causam fecerant. Cumque jam senio confectus et
aegritudine ita deprehensus esset praefectus, ut vix
pedibus incederet, pyratae ex diversis insulis oceani
cum magna multitudine navium emersi, per flumen
Meriwido magna celeritate vecti, usque ad
portum Tylae pervenerunt ( #an.@# 1006). Populus
vero qui circa littora Wal fluminis habitaverunt,
comperto tantae multitudinis adventu, spem omnem
salutis in fuga ponentes, sua pene omnia praeter
pecuniam, quia mercatores erant, alienissimis reliquerunt.
Praefectus vero prudens consilio, veritus
ne agri hominibus destituti hostibus facilior pateret
ingressus, vi qua poterat ascenso equo, fugientem
vix retinuit populum. Hostes usque Tylae venientes,
vela deposuerunt, et portum nullo resistente ingressi,
copiam victus magnam repererunt. Qua celeriter
exportata, vicum incendio vastaverunt. Monasterium
quoque sanctae Walburgae irrumpentes,
vestesque sanctas a quodam comite Waltgero, constructore
ipsius loci, et sua conjuge Deo digna
Alberada ibidem collocatas auferentes, et altare
spoliato, et praeterea quam plurimis rebus ecclesiasticis
exportatis, ecclesiam quidem incolomem
relinquentes, ad classem se recipiunt; statimque
nunciis a praefecto | null | 0a752ab1-6a70-48e1-a721-d403e704814b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in omnes partes dimissis, postero
die summo mane maxima multitudo convenit. Et
quia praefectus exercitui praeesse non poterat, Balterico,
de quo supra diximus, itemque Unruocho
comiti, strenuo viro, qui in exercitu tercii Ottonis
imperatoris Italia in re militari opinatissimus habebatur,
bellum committitur. Nostris visis et celeri
eorum adventu hostes perterriti, naves quam citius
solventes recedebant, adeo ut similis fugae recessus
videretur. Nostri insequentes, et ex utraque parte
fluminis levibus praeliis factis, et utrimque paucis
aut vulneratis aut occisis, ne cupiditate praedae a
ripa longius hostes vagarentur, prohibebant. Vicis
vero juxta littus quos adire poterant exustis, nona
hora diei omnes de navibus desilierunt, aciem confertissimam
instruxerunt, nostris potestatem
pugnandi praebuerunt. At nostri loco se continuerunt,
et quia plurimi ex agris coacti convenerant,
cum his ad usum belli imperitis et superioris anni
propter sterilitatem inopia familiaris rei vexatis,
praelium committere non audebant. Ubi barbari neminem
ad pugnam procedere conspicerent, satis ad
ostentationem suae audatiae factum existimantes, ad
naves se recipiunt, et nullo prohibente regressi
sunt.
9. #De secundo adventu Nordmannorum.@#
Sequenti anno (1007) iterum quidam pyratarum
cum nonaginta longis navibus per flumen Laicam
veniebant. Nostri, extimplo coacta magna multitudine
equitum et peditum et paucarum navium, per
ripam instructi armis adventum hostium expectabant.
At primi barbarorum visa tanta multitudine
perturbantur, et in medio fluminis alveo anchoris
naves statuentes, reliquos expectare disponunt.
Postquam in unum conveniebant, et sententiis inter
eos conlatis, invitis nostris transire diffidebant, legatos
ad eos miserant, ut ipsos per fines eorum
transportari paterentur; sibi esse in animo sine
injuria et maleficio ire velle, et ut id eorum pace et
licentia liceret precari. Et impetrato, eo die pace
lusi sunt. Sequenti die cum classem movissent, jamque
primi Hrenum essent ingressi, nostri cum paucis
navibus, clamore magno novissimos adhorti, bello
lacessere coeperunt. Quo clamore ab aliis audito,
celeriter accurrunt, et armatis circa littus dispositis,
nostros ne adpropinquare auderent perterrent.
Intermisso noctis spacio et omnibus nostris flumen
transportatis, et diluculo ad nostros qui in navibus
erant falsa fama pervenisset, equites cum hostibus
magno certamine conflixisse jamque quasdam
naves direptas esse, nihil reliqui ad celeritatem sibi
fecerunt. Tumultu et clamore omnia complentes,
nullo duce, nullo certo ordine, ut quique sibi celeriores
videbantur, hostibus appropinquabant. Quibus
visis, in unum hostes conglobati occurrerunt. At
nostri qui in navibus erant, ut viderunt Nordmannos
integris viribus occurrisse, relictis navibus, praecipites
se fugae dederunt. Quos hostes consectati, tot
in ea fuga peremerunt quot cursu consequi potuerunt.
10. #De portu Trajectensi incenso.@#
Trajectenses de adventu barbarorum cerciores
facti, ne hostibus commodi aut usui ad obsidionem
castelli foret, portum omnem ipsi incenderunt.
Portu exusto, conquesti sunt barbari cur tantum
incommodum esset admissum, se nullum malum
adversus locum moliri, praesertim cum Ausfridus
tantae sanctitatis vir eidem praeesset episcopus.
Religionis tamen causa ut in castellum intromitterentur
orabant; ecclesias oblationibus suis venerari
se velle dicebant. Quibus oppidani, assumpto vultu
et constantia, respondent se aditum armatis praebere
non posse. Et quamvis facillima expugnatio
esset, tamen cognoscentes, sanctum locum et tantum
sacerdotem suis fortunis alias obsistere posse,
nullam laesionem civitati inferentes abierunt. Quis
hoc meritis sancti episcopi non adscribat, oppidanos
contra spem metu liberatos, et periculum evasisse,
et locum illum inviolatum permansisse? Quia vir
iste sanctus scriptis nostris intervenit, libet pauca
de vita ejus huic operi nostro inserere.
11. #De beato Ansfrido comite.@#
Erat igitur Ansfridus in Bratuspantium finibus
comes summae justiciae, ut neque muneribus
neque donis a rectitudinis calle reflecti posset.
Frequenter in conciliis et conventibus sententiae ab
eo inprimis exquisitae, ab ore ejus omnes erant pendentes,
et quae ipse legum decreta statuit, his nulli
contradicere fas fuit. Sermo ejus ita mediocritate et
discretione temperatus, ut non comici nostri dictum (TER. Andr. I, I, 34):
#Ne quid nimis,@# supergrederetur.
Sed et hoc adnectendum, quia ex moderatione
suorum verborum facile compositio et
honestas ejus occulti cordis ab audientibus intellegi
potuit. Quicquid vero in jugi et cotidiana confabulatione
loquebatur, hoc divinarum Scripturarum
exemplis blande leniterque condiebat; et si quando
contigit ut a | null | b7fae701-08db-44a1-b512-e540ddb94225 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
secularibus negotiis quietus esse poterat,
aut justa judicia tractabat, aut lectioni
tanto studio insistebat, ut a quibusdam insipientibus
monachicam vitam illum agere derideretur.
Quod ideo minus sit mirum necesse est, quia quanto
avidiori meditatione sancti divinis operibus invigilant,
tanto amplius viliores mundo fiunt, et ut patientia
eorum probetur, a pravis hominibus ex permissione
Dei plerumque dehonestantur, teste notario
Spiritus sancti, dicente: #Obprobrium insipienti
dedisti me (Psal. XXXVIII, 9)
@#. Summi etiam et illustres
viri, dum in jure dicendo gravius quid disceptandum
erat, et ut solet fieri diversi diversa sentirent,
et variari sententiae viderentur, ad eum gratia
discendi et interrogandi recurrebant. Imperialibus
quoque secretis saepissime intererat, et quociens de
majoribus rebus tractandum erat, tanta auctoritate
et dignitate habebatur, ut sine ipsius consilio raro
aliquid statueretur. Hoc sibi in omni aetate decretum,
hoc sibi propositum, non sicut quosdam
nostri temporis, quos plerumque aut misericordia
aut invidia a judicio labi conspicimus, de juris et
legis veritate nihil diminuerat. Ob haec ab rege
frequenter adscitus, et carus prae caeteris habitus,
ejus oratione et pravos cohercebat et rem publicam
cum pace gubernabat. Praedonibus, quibus
regio Bratuspantium maxime alebatur, infestissimus
erat, et crebris occursionibus eorum conata
impediebat. Principem quoque eorum, desperatum
hominem, cujus nomen ne dici quidem opus est,
sanguine civium et praeda adultum, frequenti
fuga se vix eripientem, vehementer premebat; cum
ille aut saltibus aut paludibus densissimis arboribus
consitis, praesens periculum evadere cupiens,
sese occultaret. Multi praeterea triumphi, multa
bella feliciter gesta non ad perniciem civium, set ad
reprimendam audaciam improborum. Haec quidem
laicus gerebat.
12. #Quomodo Ansfridus comes episcopus efficitur.@#
Cum vero Baltuvinus sacerdos Trajectensis
vita decederet ( #an.@# 995), nunciusque in castra venisset,
rex Ansfridum seorsum manu ducens, sacerdotium
illud ei offerre coepit. Cumque ille reniteretur,
jamque se senem, in militaribus armis omni
tempore vitae suae versatum, clericatus officia suscipere
omnino absurdum videri contenderet, et rex
vehementer instans, vi ad suscipiendum compelleret,
perspiciens quia regi resistere non posset, ut cum
suis rem deliberaret, exposcit. Qua re impetrata et
ab suis oratione accepta, quae rex imperaret se
facturum pollicetur. Et accepto gladio quo erat
accinctus, super altare sanctae Mariae posuit, dicens: #Hactenus hoc
honorem terrenum obtinui, et hostes
pauperum Christi et viduarum expuli; nunc deinceps
huic dominae meae sanctae Mariae, qua virtute honorem
et salutem animae optineam, commendo.@# Hoc
cum diceret, omnium obortis lacrimis, applausu
omnium qui aderant dignis ejus meritis tribuitur
infula pontificalis. Versiculos quidam e nostris de
his rebus cecinit, quos etiam huic opusculo intexere
libuit, ut et alium in nostra narratione
testem haberemus.
13. #Versus de eadem re.@#
O bona Trajectum, mater praeelecta locorum,
Nunc retines dominum generali laude potitum.
Ansfrid pro meritis decus est tibi pontificalis,
Est et praelectus Domino confessor et almus;
Qui prius in bello firmabat regna popello,
Ecclesiae custos nunc est sanctusque sacerdos.
Vertitur in melius sic sic certaminis usus:
Quondam bellator, nunc autem pacis amator;
Tunc pars bellorum, nunc autem dux animarum;
Quondam pugnabat, populi nunc corda gubernat;
Militis officium precis obmutavit in usum.
Veste sacerdotis nunc prorsus liber ab armis,
Accepit calicem manibus liquitque mucronem.
Deposuit parmam, coepitque levare patenam;
Sprevit vexillam, voluit quia psallere missam;
Nunc missam cantat precibusque fideliter instat.
Ista sub exemplo Petri facit indubitando,
Qui primus cecinit missam barbamque totondit.
Quae vult ut veniant Deus, omnia protinus adstant;
De cane fecit ovem Deus hic, ut fecerat olim,
Ad se cum Paulum rapuit de sorte luporum,
Quem post Ecclesiae doctorem jusserat esse.
Nunc est albatus, cum stemate glorificatus,
Atque stolam portat, virtutis et arma ministrat,
Qui prius in multis valuit per bella periclis.
Gloria pastoris sonat in sermone suavis!
14. #De caecitate et monachica vita et elemosina Ansfridi.@#
Sumpto episcopatu, aliquandiu canonicis vestibus
utebatur, non quidem elationis causa, set ne dedignationis
suspicione a caeterorum moribus sacerdotum
videretur dissentire. Set quia pius Dominus
jam illum ad suam servitutem advocavit jamque illi
curam Ecclesiae commisit, adhuc plenius sua consueta
pietate | null | 11bcd45d-1efc-4c03-be92-6d3b04d11698 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sibi adjungere disposuit. Nam quamvis
impossibile sit vitam ullius sancti sine peccatis
transire, cum tamen illa, quae fragilitate carnis
incaute contracta sunt, largissima Dei misericordia
in hoc seculo aliqua molestia corporali soleant
purgari, attestante Scriptura, quae dicit: #Flagellat
Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6)
@#, Ansfridus
lumen harum tenebrarum amisit, taliter quodammodo
manente integritate oculorum, ut nihil
minus quam aspicienti videns videretur. Defectum
quidem visus sustinuit, set deformitas faciem
viri nulla dehonestavit. Hoc ex benignitate
Salvatoris nostri credo actum esse, ut extincto oculorum
desiderio et exclusa occasione peccandi, et
vultus dignitatem episcopi servaret, et ulterius non
haberet unde concupisceret. Neque hoc incommodo
accepto umquam superatus aut animo dejectus est;
set eodem vultu, eadem hilaritate, eadem jocunditate,
cum summa patientia permanserat. Igitur
respectu Dei in se propensius rediens, salutifera cogitatio
sibi incidit, flores hujus mundi sordes apud
Deum videri, et ea quae multo sumptu ad ornatum
putrescendae carnis captarentur, non solum ad
detrimentum set etiam ad perpetuam ruinam
animae pertinere; vestem delicatiorem deposuit, indumenta,
ne dicam vilia, set potius angelica, ad
institutionem sancti Benedicti sumpsit. Est collis
sex milibus a Trajecto distans, undique circumcisus,
una ex parte flumen limosum, reliquum
spacium perpetua palus eademque latissima ambiendo
omnem aditum excludit. Huc adacta navicula,
trans flumen illud se ferri jubet, et quia orationis
causa tumultus hominum vitare cupiebat, verticem
collis, succisis arboribus et fructicibus, in
planitiem deduxit, inprimis oratorium, dein sibi
cellam, post aliis constructis et claustro effecto, conventiculam
monachorum ibidem collocavit, et
abbatem praefecit. Huc se post colloquia regis,
post synodum, post diversos conventus recipere
solebat; hic miseram curam secularis negocii a se
removit, viribus totis laudibus Dei et obsequiis institit,
orationibus, vigiliis, elemosinis ita intentus,
ut nemo nostra aetate sibi possit adsimilari. Unam
ex ejus innumeris liberalitatem in pauperes Christi
exhibitam referemus. In ipsa cella quam diximus
positus, consueto opere Dei expleto, post terciam
vigiliam, unum ex suis ministris ad se vocat, quid
fieri velit ostendit, et ut nemo id cognoscat summo
pere interdicit. Sumit situlam, immittit vectem,
seque simul portando ministrum ad regendos gressus
suos usque ad flumen praecedere jubet. Aqua
hausta redit, igne calefacit, dolium ipse infudit,
leprosum, cujus corpus miserabilis sanies totum
obduxerat, pannis exutum in balneum deposuit,
putrescentia membra manibus perlustrans diligentissime
lavit, lotum in lectulum ipsius collocavit,
et vestibus novis vestitum antelucanum sub
testatione ne quis id sciret abeunti praecepit.
Hic si quaeras cur iste tantus vir, tot virtutibus
praeditus, Spiritus sancti gratia inroratus, leproso
illi solacium curationis non inpenderit, facili has
cogitationes obvius hac responsione excipiam.
15. #Cur Ansfridus infirmos non curaret.@#
Legimus namque (I Cor. XIV, 22) quod signa infidelibus,
non fidelibus, data sint, ut in initio nascentis
Ecclesiae corda gentilium, longissima
consuetudine idolorum indurata, visis tot prodigiis
ad credendum emollirentur. Quis enim tunc temporis,
mundo in florentissimis rebus posito, praedicanti
aliam vitam crederet, nisi ea exiberentur quae
antea nec visa nec audita fuerant? Et quae necessitas
fuit, istis novissimis temporibus Ecclesiam
Dei signis illustrari, cum nullus sit locus quovis
gentium, non mons, non vallis, non silva infinita,
non palus inmensa, non insula ab orbe terrae
remota, quae non sint Domini nostri Jesu
Christi confessione repleta? Vir Dei namque inanibus
favoribus hominum extolli noluit, qui semper
intra conscientiam quod boni egit soli Deo cognoscendum
contegere studuit. Et fortasse leproso
illi infirmitas utilis fuit, ut quae humana fragilitate
illicite commisit, ad haec iteranda illum debilitas
corporis impediret. Neque ulli de istius viri sanctitate
dubitandum est, quem demones etiam confitebantur.
Audivi quendam energuminum inter diversorum
criminum confessionem haec etiam adjecisse,
se frequenter sancto illi episcopo sine causa detraxisse,
multa inhonesta de eo dixisse, cum illum
sancta religio implicatum teneret; se autem nihil rei
adversus eum habere, nisi solam invidiam ipsius
maliciae exercendae. Qui tamen miser paucis diebus
post, caeteris dormientibus, suspendio mortem sibi
conscivit. Haec breviter perstrinxi, ne quis in corde
suo existimet, propter defectionem probatae vitae
servo suo Dominum nostrum Jesum Christum virtutem | null | 9ab766c0-bc18-4169-9268-b3a073514645 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
signorum concedere noluisse, qui multo majora
et longe his feliciora, id est vitam aeternam in
coelesti regno, concessit.
16. #De obitu Ansfridi episcopi.@#
Igitur cum illi virium imbecillitas adcresceret et
languore corpus ad occasum vergere intellegeret,
ad supradictum collem transferri jubet. Cumque illic
aliquanto tempore vi aegritudinis premeretur, Redemtori
nostro, cui servivit, spiritum reddidit ( #an.@#
1010). Aderat in exequiis ejus filia ipsius venerabilis,
abbatissa Tornensis monasterii, consanguineusque
ejus, de quo supra diximus (cap. 8), Unruoch
comes, corpusculumque in oratorio positum, a fratribus
solitis frequentabatur officiis, futurum ut postero
die in ipsa ecclesia, ut ipsi animo firmaverant,
tumularetur. Interim Trajectenses quam frequentissimi
convenerant, corpus examine Trajectum
deferendum auferre moliebantur. Ad haec peragenda,
Deum adjutorem, in ecclesia justa feretrum prostrati,
totis gemitibus precabantur. Tum subito ex
uno latere collis officina quaedam sive casu seu jussu
Dei igne correpta est, omnibusque ad restinguendum
ignem concurrentibus et omnino in ea re occupatis,
feretrum Trajectenses in quo corpus viri Dei positum
est leviter levantes, ad flumen usque progrediebantur,
et positum in naviculam flumen transire
coeperunt. Et quia navicula paucos capere poterat,
caeteri quamdiu vadum permiserat, deinde natatu,
sequebantur. At hi qui ad submovendum ignem concurrerant,
cum non prius consilium eorum animadverterent,
quamvis brevissimum spacium interesset
quam illi naviculam ad aliud litus subducerent, sumptis
armis eorum conata advertere parabant. Ibi
abbatissa, de qua praefati sumus, passis manibus soloque
prostrata, ne recedentes insequerentur, vix
precibus obtinuit. Quis etiam hoc meritis beati viri
non adscribat, armatos furenti animo facillime sedatos,
et rusticam multitudinem in flumine transeundo
impeditam et periculum et necem evasisse? Sicque
isti et illi cum summa tranquillitate invicem conjuncti,
cum psalmis et ymnis levissimum onus Hrenum
usque deportantes, in navim ad hoc ibi paratam
constituerunt, et Trajectum pervenerunt. Cumque
in litus exponeretur, concursu populi magnis oblationibus
honorabatur, et sequenti die in ecclesia
sancti Martini, ubi ipse sedem episcopalem habebat,
religiose sepelitur. Haec de beato viro quae dicerem
habui, non ut pleniter de illo omnia quae digne commendanda
memoriae fuerant colligerem, set ut istud
opusculum materia ejus vitae, quamvis insipienter
edita, quasi sol illustraret.
17. #De obtrectatoribus Ansfridi episcopi.@#
Set libet adhuc percontari ubinam nunc sunt qui
vitam Ansfridi venenatis linguis carpere solebant,
qui fame se ipsum afflixisse, impie calumpniabantur,
et nec umquam ejus aridum corpus in tanta sui episcopatus
opulentia vel modico cybo refectum esse,
pestiferis invectionibus dicebant? O profanos sola
ventris plenitudine gloriantes! O neminem illorum
in tali studio vitae occupatum inveniri posse! O
steriles omnis pietatis, qui nullius in se virtutis conscii,
sanctis hominibus invident quod ipsi assequi
nequeunt! Vere fateor illum jejunio, non fame, sicut
obtrectatores sui per officinas oblatrant, saepius laborasse,
ipsumque totis animis ad Deum conversum
pestiferos syrenarum sibilos surda aure transisse.
Set cum plures ex his obtrectatoribus videmus divino
judicio domo expulsos, praedia, vicos, aedificia
cultore destituto amisisse, jamque diu per aliena
limina mendicasse, sive furto seu latrocinio sibi victum
turpiter adquisisse cognovimus.
18. #Item de quodam obtrectatore.@#
Audivi fidelem nostrum referentem, quendam ex
his miseris, cum in tabernis vino aestuans derisisset
sanctum hominem, ad hanc etiam miserabilem vocem
erupisse, animam hominis nihil esse et in ultimo
flatu in auras penitus evanescere. Et quia in
noticia Deum habere noluit, insuper etiam servos
Dei obscenis verbis impetere non timuit, tradidit
eum Deus in reprobum sensum, ut faceret et loqueretur
ea quae non convenirent. Unde et contigit ut
illius potestati traderetur cujus ista instinctu agebat.
Nam aliquo spatio sibi ad poenitentiam post
dato, nec tamen resipisceret, die quadam sicut semper
cum gulae deserviret, jam sub solis occasum domum
reversus quasi redivivam esuriem sedaturus,
usque in multam noctem convivium protraxit,
tandemque optato cybo onustus in lectulum se collocavit,
et somnum subitae morti sociavit. Qui ad
sepeliendum ejicitur, et in magno sepulchro intruditur,
set ventrem admodum porrectum cum lapis
superior superpositus compressu suo stringeret, per
labra sepulcri in giro adeps pinguissimus, integra
tamen cute, proh pudor! diffusus est. Nimirum si
adesses, foetorem ferre non valens, nares veste obclusisses.
Set | null | 3b189231-6b77-4f1e-92e6-4ca07543d0c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quorsum ista tam multa de illo, cujus
memoria praetereunda potius est quam commemoranda?
Quia profecto vides, miserum illum fuisse
hominem, qui nec in ultima sua aetate linguam ab
obtrectatione sancti viri compescere voluit. Cujus
etiam gloriam in fine mundi conspecturus, dicet: #Hic est, quem aliquando habui in derisu et in similitudine
improperii. Ego insensatus vitam ejus aestimabam
insaniam et finem ejus sine honore. Ecce quomodo
computatus est inter filios Dei et inter sanctos
sors illius est.@#
Audiant ista, qui soli carnali cupiditati
inserviunt et consimili invidia virum Dei insequebantur,
et, utrorumque fine conspecto, quem
pocius imitari debeant, exemplum accipiant; et meminerint,
alterum non ita magnis opibus locupletem,
set cotidie per domos discurrentem, nunc
minis, nunc misera subsannatione alvum implentem,
et tandem veluti pecus saginato cadavere salutem
suam seculo spemque sepulcro dedisse; item
alterum, cum illi omnis boni copia suppeteret et
sibi pene omnia ad usus pauperum subtraheret, fructuosum
laborem gratia Dei largiente ad calcem
usque perduxisse. Cui, quamdiu vixit, vivere Christus
erat, et mori lucrum. Nos vero in nostrae narrationis
itinere amoena prata conspicati, non inutiliter
a via divertimus, et per loca pulcherrima oculos
circumferentes, aliquantulum demorati sumus,
et necdum odore dulcissimorum florum saciati, saepius
respectantes, coeptum iter perficere conabimur.
EXPLICIT LIBER I.
INCIPIT II.
1. #De simultate Baldrici et Wicmanni@#.
Postquam praefecti Godefridi et item Wigmanni
res in amicitiae foedus convenerant, eamque rem
utrisque in posterum satis sibi praesidii futuram
existimarent, praefectus moritur, filioque suo propter
probitatem patris, et summam consilii diligentiam
qua semper viguit, praefectura traditur. Set
quia iners et nullius consilii nulliusque paene valitudinis
erat, amicitiae tamen conventionem, quam
patri Wicmannus devoverat, consulto ipsi conservare
constituit, sperans, si eum sibi adjunctum
haberet, facile se suorum omnium dominari posse.
Ex eo tempore inter ipsum et Baldricum simultates
nascebantur ( #an.@# 1011). Et cum neuter alterum
sibi superiorem esse pateretur, conventu tamen
saepius inter se facto, suspecta amicitia utebantur.
Set res illa conatui Wicmanni obstabat, quod
eandem copiam agrorum in Gallia quam Baldricus
non habuerat, quamvis et ipse latos fines in Germania
teneret, et nihil quam quod cum uxore acceperat
cis Hrenum haberet; quod tamen alterius
copiis aequari non poterat. Unde quibusdam Cisrenanis
familiaritate ad se vinctis, eis quid sui sit
consilii proponit.
2. #De castello Wicmanni a Baldrico expugnato, et de Munna munita.@#
Est stagnum palustrae a Mosa flumine ducentis
passibus distans, infra quod erat collis exiguus, difficilis
aditu--nam nisi navi propter altitudinem
stagni et impeditionem paludis nequaquam adiri
poterat--, studenti novis rebus castellum efficiendum
promittebat. Hunc locum per amicos cognitum,
advectis navibus adiit. Quo explorato, extimplo coegit
magnam multitudinem armatorum, et rusticis
undique evocatis, et fossa in circuitu facta, editiorem
admodum fecit. Quem vallo circumdedit, et
turribus excitatis, munitionem satis firmam perfecit.
Dein finitimis non sine arrogantia imperare, ut commeatus
ad oppidum apportarent. Custodes ipsos, qui
ei consilium dederant, munitioni adponit. Quem locum
in reliquum tempus ad optinendam praefecturam,
et Baldricum si quid conaretur facilius reprimendum,
satis idoneum existimabat. Qua re audita,
Baldricus vehementer perturbatur, suisque fortunis
difficillimam credidit, et nisi his adversitatibus
summa cura non prospiceret, maximum suae dignitatis
honorem se amissurum non dubitabat. Itaque
convocatis clientibus suis, quorum magnum numerum
habebat, et legatis circumquaque missis, Lantbertum
,
cujus supra mentionem fecimus, et Gerhardum,
cujus singulari amicitia usus est, et caeteros
amicos in unum coegit, ipsisque praesentibus, quidnam
contra se pararetur, exponit. Et causa cognita,
sese in eam partem futuros quam ille constituisset,
dixerunt. Quibus cum magnifice gratias
egisset, ipsis hortantibus atque cupientibus, ad munitionem
accessit, eamque, in quantum situs
paludis permisit, obsedit. Nam natura loci totum
circumvallare, sinu stagni longius porrecto, non sinebat.
Oppidani vero certi quod telum in tanto spatio
ad se adigi neque remitti posset, vallo tuto sese
continebant et eventum rei expectabant. At hostes
experti, quod in nullis omnino locis vado transire
possent, pontem facere instituunt. Set cum diu in
hoc opere insisterent, et effectum nullum labor operantium
propter inmensitatem | null | 84b41e2a-8663-4660-9829-062e09902d9d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aquae dare poterat,
incepto destiterunt. Denique adductis onerariis
navibus, adjungunt animalia et in stagnum trahere
parant, ut super naves machinis exstructis ad munitionem
adpropinquarent et pugnam committerent.
Cumque cum plures dies in his operibus versarentur,
illi qui infra oppidum erant, desperantes ne obsessione
a suo domino liberarentur, et timentes ne
victi inclementius tenerentur, jamque illis victus
deficere coepisset, legatos de deditione ad Baldricum
miserunt. Cognitis eorum postulatis, ut munitionem
ipsam quam fecerant suis manibus ipsi incenderent
atque destruerent jussit. Quod ut factum est, illaesos
cum suis omnibus abire permisit. His rebus
confectis, cum vires hostium Wicmannus sustinere
diffideret, Hrenum clam transiens, Munnam castellum
aggere et turribus edicius extulit, et quia supra
montem erat positum, tam facile illud munivit, ut
nisi obsidione expugnari non potuerit. Hostes vero
vicos et vicina loca crebris incursionibus, ne castellanis
usui forent, rapinis et plerumque caede vastarunt.
Adjuvabat etiam res Baldrici, quod adhuc
gratia imperatoris multa utebatur, et Coloniensis
sacerdotis et domni Adelboldi episcopi, qui celebri
fama omnium nostrae aetatis sapientissimus et Laciali
lingua longe facundissimus et maximi vir ingenii est
habitus, auxilia sibi adscivit. Gerhardus quoque
Mosellensis, et Lantbertus, de quibus supra mentionem
fecimus, quascumque acerbitates et pericula
cum eo se laturos dixerunt. Hi enim duo semper ad
omnes motus et seditiones concitandas erant parati.
3. #De Aspola ab Adelboldo episcopo obsessa.@#
Post haec causa extitit, qua domnus Adelboldus
Trajectensis sacerdos castra imperatoris adiit, et his
propter quae venerat peractis, navi per Hrenum reportatus
est. Equi vero ejus per ripam ejusdem fluminis
juxta Aspolam a suis reducuntur. Quos clientes
Godizonis, propterea quod favebant partibus Wicmanni,
interceperant atque inter se distribuerant.
Qua de re episcopus necessario commotus, et his
injuriis quam citius mederi cupiens, omnibus suis
copiis cum Baldrico adscitis, de improviso veniens,
Aspolam ex una parte obsedit. Nam ex altera palude
et stagno interjecto inaccessibilis erat. Cumque
aliquot diebus acriter ab utrisque pugnaretur,
et omnia studio obpugnandi experirentur, propter
firmitatem loci et altitudinem turrium nihil proficere
poterant. Set cum frustra laborem se sumere
viderent, et spes prociundi opidi a se discederet,
simul etiam quia dicebatur, hostes cum exercitu
adventasse, obpugnatione destiterunt, et in suas
sedes se receperunt. Episcopus vero his de causis,
quod ante obsidionem castelli Godizo ad se in petenda
pace legatos miserat, et de injuriis a suis sibi
inlatis omnibus rationibus satisfacturum promiserat,
quamvis illum dolo loqui suspicaretur, et ideo nullam
conditionem pacis dare voluisset, et suum dolorem
jam satis expiatum esse populatione agrorum
et vicorum, et hostes jam ad sanitatem reverti arbitraretur,
ab hac procella seditionis se subtraxit, et
quem exitum res esset habitura interim quietus
expectare coepit. Baldrico tamen studium suum et
auxilium semper praestitit.
4. #De pace inter Baldricum et Wicmannum facta.@#
Munna exstructa et firmata, Wicmannus audacius
resistere et spem suis augere, plerumque hostibus
inprovisus adveniens eos in fugam conjecit. Set cum
diu inimicitiae inter eos exercerentur, et homicidia
fierent, et insidiae ab utrisque ponerentur, et invicem
alter ab altero fugaretur, tandem utrique a
rege in castra sunt vocati. Et cum diu causae eorum
discuterentur, et rex sine offensione multorum neutrum
familiariorem in reconciliando habere posset,
inter se regia potestate pacem habere jussit. Qua
sacramento firmata, discesserunt. Wicmannus cum
rem in commodiorem statum collocatam existimaret,
et nihil mali dehinc suspicaretur, ut rupto foedere
aliqua seditio rursus oriretur, orationis causa limina
sancti Petri adire parabat, et comparatis his quae
sibi in itinere necessaria erant, profectus est ad
Urbem. In eo itinere dum esset, uxor Baldrici quietis
inpaciens et semper prona ad res novas excitandas,
hac oratione interpellat maritum:
5. #Oratio Adelae uxoris Baldrici.@#
« Saxonem istum in tanta propinquitate aedificiorum
vicinum nostrum pati non possum; et quem
parem tibi esse ferre non valeo, si superiorem conspexero,
vivere nolo. Proinde quaeso, utere consiliis
meis, et verba mea, caeteris curis postpositis, menti
tuae reconde; ex hoc enim fortunatissimum te fore
licebit. Ecce iste hostis noster, videns nepotem
tuum esse sine scientia ullius consilii, falsis adulationibus
in dies deludit, et dignitatem suam te invito
jam invasit. Denique ille | null | 70b031a4-4360-41ae-93c0-d8bd62658360 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
stolidus existimat, illum
vera affinitate adductum, sincere suis rebus favere,
et non potius ob hoc, ut illum in proximo principatu
dejiciat et ipse locum ejus nimia sua calliditate arripiat.
Et cui dubium est, illum jam pridem adversum
te prava moliri? Egone, si vir essem, eum in his
regionibus consistere sinerem? Et si nunc, pace
facta, justa occasio nulla intercedit, qua cum eo
palam contendere possis, hoc saltim facito: regem
adito, et praefecturam, quae justius ex linea consanguinitatis
et prosapia majorum tuorum tibi obtingit,
postulato. Si propter hoc aliquis tumultus ab hoste
adversum te concitabitur, ipse tibi prius peccabit,
tuque sacramento adstrictus non teneberis. Quid tibi
obsistit? Quid impedit? Amplissima domus, latissima
praedia, milites numerosi vires tibi et favorem
adtribuent, neminem quam te hoc honore esse
digniorem. Muneribus quoque dandis, auri, argenti,
preciosae vestis, non deerit tibi copia; incunctanter
omnia tribuam. » Persuadet facile cupido, et more
hominum qui honoribus expleri nesciunt, suscipit
negotium, non solum ad suae familiaris rei damnum,
sed etiam ad perpetuam ruinam suae salutis.
Et quamvis graves causae irarum inter eos antecessissent,
tamen haec fomes et initium utriusque extitit
exitii; et sicut Hiezabel Achab, ita et ista hunc
ad flagitia semper concitavit, dans ei consilia quibus
ad perniciem suam uteretur, donec abhominabilis
et odiosus omnibus fieret
6. #De praefectura Baldrico tradita.@#
Parata profectione, venit ad regem, a quo et benigne
suscipitur; oblatis his quae attulerat, causas
adventus sui exponit, et regem ad voluntatem sententiae
suae perduxit. Denique tradita est ei praefectura,
et ne ob hoc civiles dissensiones, unde arma
excitari possent, nascantur, summopere interdictum
est. Qui mox ut rediit Ganipae municiunculam
praefecti propinqui sui occupavit, et per servum fugitivum,
qui se jam pridem his qui in turri erant
devoverat et studium suum promiserat, dolo introductus
est, et eos quos propinquus suus ad tuendam
turrim reliquerat expulit, praesidiaque sua ibi
ponit.
7. #De reconciliatione Adelboldi episcopi et Wicmanni.@#
Ubi in vulgus populi elatum est, Baldricum regem
adisse, praefecturam sibi usurpasse, Ganipae
turrim invasisse, tanta subito omnium commutatio
facta est, ut mentes non solum finitimorum set
etiam domesticorum ab eo in tantum averterentur,
ut pauci reliqui essent qui ejus facta non
detestarentur. Inter Alpes Wicmanno redeunti
res gesta nuntiatur, magnaque cura afficiebatur,
quod remedium huic incommodo repperire posset.
Nam publice armis rem incipere, metus imperatoris
prohibebat; unde ab animi virtute consilium et rationem
quaerendam esse statuit. Talia sollicitanti
res oportunissima ad capiendum consilium accidit.
Audierat namque omnem populum contra Baldricum
murmurasse et omnibus precibus ejus facta
detestari; ideo primum in his elaborandum esse decrevit,
ut etiam auxilia episcopi domni Adelboldi ab
eo detraheret, et spem ad illum se recipiendi ulterius
non haberet, amicitiam ejus sibi adjungeret,
ejus auctoritate et subsidio hostem ab incepto deterreri
posse existimavit. Set quia nondum bono
animo in ipsum ex his injuriis quas Godizo illi inferebat
videbatur, primum per legatos hominem
temptare disposuit. Cumque aditum in ejus amicitiam
patere cognovisset, eo quod Baldrico ex his
rebus de quibus supra demonstratum est amicus
non erat, venit ad eum, et cum de his injustitiis
quae episcopus questus est a se et a
suis amicis sibi inlatis, satisfaciendum in potestatem
ejus promitteret, pro temporis oportunitate
fidem et amicitiam inter se sanxerunt. Quamvis de
conventione illorum Baldricus parum moveretur,
tamen potestate episcopi in locis qui ad praefecturam
pertinebant jus dicere prohibitus est. Episcopus
videns adcrescere dissensiones et in dies lites
augeri, metuens ne temeritate corum plebs laberetur,
et sperans controversias sua auctoritate minui
posse, diem colloquio constituit eosque ad hanc
venire fecit.
8. #De sententiis inter eos collatis.@#
Postquam eo conventum est, episcopus hoc initium
orationis habuit: se aegre ferre tot motus in
dies inrationabiliter adcrescere, oportere ad cognitionem
suam et omnium qui justa decernere velint
referre, et has improbas seditiones, quibus plebs
laeditur, agri depopulantur, debere comprimi. Si
vero pertinatia desistere nollent, imperatoris potestate
et suis copiis vi coacturos, ut ab incepto tumultu
absistant, demonstrat. Ad haec Wicmannus
respondit: intellegere sese, quae commemoraret de
horto tumultu esse vera | null | cada0605-2ca0-4d26-a859-af213accc5bd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, nec quemquam plus
doloris quam ipsum exinde capere, et se in potestatem
suam dediturum, et omnibus rationibus, si
qua culpa criminatur, satisfacturum promittit; sese
tamen permoveri quod Baldricus, post amicitiam
inter eos firmatam, belli initia primus concitaverit,
praefectum propinquum illius, qui fide et consilio
prodesse debuit, omni honore ab eo spoliatum et a
principatu dejectum, ipsi et omnibus nationibus, ad
quas fama tantae inhumanitatis pervenire potuit, detestabile
videri. Qui nisi ab his injuriis discedat et
liberam facultatem illi in suis legibus uti permittat,
ex illa saltim affinitate, quod sororem suam in
conjugium duxerat, ejus injurias non neglecturum,
neque haec faciendo quicquam maleficii adversus
gratiam imperatoris se acturum, praesertim cum
omnibus, unde lites augentur, studio pacis summopere
se interponere et ea submovere velle confirmat.
Baldricus huic sententiae haec retulit: non a se fidem
laesam, neque a se commissum, unde amicitia
dissolvi debuisset; scire se quidem propinquum
suum non illa scientia aut prudentia esse ut sibi
commissae dignitati curam habere posset; ideo se
illius rebus intermisisse, ut ei potius prodesset
quam obesset, et id sua voluntate jam pridem agere
voluisse, si ipse copiam cum eo colloquendi habere
potuisset; set ita illum, quasi sub quadam
custodia, semper a Wicmanno devinctum et tali
disciplina constrictum, ut neque ad momentum ab
latere ejus discedere auderet. Si praecepta quoque
imperatoris servari deberent, hoc, quod sibi propria
manu dederat, injustum esse ab ullo interdici. Quod
vero diceret, ex affinitate injurias ejus non neglecturum,
se ipsum illi propiorem esse consanguinitate,
qui avunculi ipsius existeret filius, et ideo
illam dignitatem ex parte majorum ipsi justius praeter
nepotem quam alteri obvenire. Quod vero se
dixerit ad lites sedandas interponere velle, neminem
quam se ipsum in communi salute civium consulenda
studiosiorem; testimonium esse ejus rei,
quod non ex ipsius arbitrio, set imperatore largiente
negotium susceperit. Talia et multa alia cum
jam in longum diem ab utrisque proferrentur, episcopus
tandem, litibus eorum plenius cognitis, in
alios conventus rem deferre placuit, et interim pacem
inter eos firmari constituit ( #an.@# 1012). Baldricus
vero, quod memoria tenebat, sororis suae domum
paucis diebus ante quosdam ex parte Wicmanni
invasisse, et quibusdam interfectis, filium
illius alterum intra ecclesiam vix necem aufugisse,
et item alterum ab indignis captum et abductum
esse, et ideo cum his, a quibus tanta contumelia
sibi et suis illata fuisset, nullam pacis amicitiam
sine satisfactione habere posse demonstravit. Ad
haec Wicmannus: #Si conferri,@# inquit, #injuriae debent,@#
unam harum hanc esse iniquissimam, quod a sororis
suae filiis nondum adultis servili agmine congregato,
praefectum cum paucis iter secure agentem et
nihil mali a quoquam suspicantem, magna insolentia
de inproviso adortum, et in fugam conjectum, et
in sacra aede contutatum, vix morte subtractum;
neminem fore tam pacientem, qui talem actam
periculosam contumeliam inultam transire pati potuisset.
Baldricus ubi manifestius intellexit sibi
resisti, dixit nequaquam rem exitum illum, quem
illi existimarent, esse habituram. Et cum ex hoc
tumultus pene excitaretur, accessit ad eum quidam
dicens, et id clariori voce ut magna pars suorum
audiret, illum ex eo agro vivum non exiturum, nisi
hoc faceret quod episcopus et Wicmannus constituissent.
Qua voce perterritus, annuit ut pax
fieret, quae ab utrisque ad certam diem sacramento
firmata est.
9. #De dolis Wicmanni.@#
Set praeter ea dum mecum reputo, tot sacramenta
perfido animo perpetrata, mirandumne sit an
dolendum dubito, eo quod illi qui summo honore et
dignitate praediti ad tantam perfidiam sint devoluti,
ut talia contra justiciam Christianae fidei agerent,
qualia nec vile vulgus cogitatione quidem concipere
praesumeret; unde etiam secundum notarium Spiritus
sancti dicentem: #Non loquatur os meum opera
hominum (Psal. XVI, 4)
@#, timeo referre perversissimus
nostrae mores aetatis, et pene nulla fide stabilitos,
set caeca cupiditate miseri honoris et falsae
potentiae adductos, omnis humanitatis et bonitatis
esse oblitos. Set sunt nonnulli qui Wicmannum
in his litibus iniquiorem esse contendunt, hoc in
praesidium suae opinionis assumentes, quod ea, quae
cis Hrenum minus in possessionibus habuerat, quacumque
celeritate consilii, opibus Baldrici adaequare
niteretur. Quod ex eventu hic sequentium facile cognosci | null | 79e1a04f-ff06-48c0-8be9-bd3a9e5537b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
potest. Nam postero die ad sororem suam
colloquendam Baldricus cum paucis Hrenum transivit.
Compertoque ejus per exploratores adventu,
illi de quibus praediximus, qui domum sororis suae
impetiverant, ex Munna egressi, cum magno equitatu
per ripam Hreni latenter descendentes, ei adpropinquarunt.
Nec antea visi sunt, quam propius
vicum accessissent. At isti, equis in pastum per
segetes dimissis, et nihil timentes, propterea quod
pridie ejus diei pax esset inter eos constituta et firmata,
remissius sese agebant. Set cum hostes
obstinacius cursu impetum in eos facere cernerent,
celeriter revocatis equis, et bipertito equitatu
diviso, et pro angustia temporis acie instructa, eos
exceperunt. Cumque acriter ab utrisque pugnaretur,
et jam res in eo esset, ut superiorem manum Baldricus
habere debuisset, propter opinionem omnium
subito converso equo fugae se dedit, et ad ripam naviculam
nactus, ea profugit. Quod ceteri conspicientes,
itidem fugam hac et illac inierunt, plures in
ecclesia se concluserunt. Wicmannus, qui tunc forte
ab illo loco non longe aberat, praelio per legatum
accepto, celeriter accurrit, ecclesiam inrumpit, eosque
qui in ea se abdiderant cepit, graviusque retineri
jussit, et Munnam adductos, in vincula conjecit.
Ex eo enim iterum redivivae inter eos quae antea
seditiones ortae sunt; et quamvis Baldrico
causae justiores in hac, ut praediximus, lite existerent,
tamen in hoc inferiorari, quod milites sui crebris
expeditionibus defatigati, pro tanto labore parva
praemia consecuti sunt, et uxor sua dedignanter eos
appellando et ignaviam et socordiam improperando,
a suo obsequio eos dissuevit et multo infideliores
quam antea essent effecit. Domesticis etiam ita gravis
extitit, ut pro levi culpa quosdam in exilium
mitteret, quosdam autem, naso aut auribus desectis,
deformes aspicientibus redderet, et odiosam vitam
illis praesentem efficeret. Nobilitas generis et omnium
opulentia rerum pernimium eam extulit, in
tantum ut etiam illius satyrici versu non immerito
notari possit (JUV. VI, 460):
Intolerabilius nihil est quam femina dives.
Talibus et aliis hujuscemodi rebus corda non paucorum
a mariti amicitia et familiaritate avertit.
10. #De exercitu in Bratuspantes misso et capto Baldrico.@#
In dissensione vero quae nunc orta est quia neuter
eorum in tanta propinquitate agrorum tuto sese ab
altero cavere posset, concordia iterum inter eos ad
certam diem condicta est. In quo spatio temporis
extitit causa, qua ab imperatore exercitus in Bratuspancium
fines mitteretur--audierat enim, a
quibusdam importunis et seditiosis hominibus regionem
frequentibus incursionibus devastari--; cui
exercitui Adelboldus episcopus et dux Godefridus et
Wicmannus praeerant. Baldricum, quia his adversus
quos exercitus ducebatur amicus erat, secum habere
nolebant. His profectis, Baldricus dabat operam
Gerhardo, de quo supra diximus, qui jam multis
diebus municiunculam Hengibach obsedit. In altissimis
namque rupibus sita, inexpugnabilis erat.
Set tamen diutissima obsidione oppidani fatigati, et
omnibus quae secum habebant consumptis, se dediderunt.
Itineribus Baldrici exploratis, Gevehardus,
qui domum sororis suae viduae praedictae invaserat,
omnes vias obsedit et summa diligentia, si eum inparatum
aliquatenus adire posset, cum suis omnibus
invigilabat. Nec fefellit fortuna consilium hominis.
Nam Baldricus, clientibus suis in sua loca hac et
illac dimissis, cum paucis Coloniam versus iter incautius
adgressus est. Quem mox hostis conspicit et
celeri cursu insequitur, cum ille de improviso perterritus
et viribus dissolutus, ut nec quidem ascensum
equi accurtatoris qui juxta eum ducebatur
temptaret, captus est, et ab indignis, barba ex parte
exvulsa et colafis infractis, omni indignitate est habitus.
Ad Munnam, castellum Wicmanni, cum summo
probro deductus est, ibique minis et nimia furia
victorum, ut Aspolam traderet nisi capite maluisset
plecti, compellebatur. Ille vero legatum, quem illuc
mitteret, expostulat. Quo impetrato, aliqui ex
suis ad eum venerunt, et ex casu ejus multo dolore
et gemitibus affectis, munitionem tradi jussit.
11. #De Gevehardo, et Baldrici redemptione.@#
Godizo is, de quo supra diximus (lib. I, cap. 2),
propinquus venerabilis Liutgardae et uxoris Baldrici,
moriens Hengibach et Aspolam in Gerhardi fidem,
quia propinquus erat, ut uxorem et filias ejus parvulas
nutriret, tradidit. Gerhardus vero Aspolam,
quia proxima erat, Baldrico commisit, et Hengibach
viduae, suis custodiis adhibitis, | null | 944edc60-7550-4252-968d-673d7d8f6a51 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tueri jussit. Quae
muliebribus rebus agitata, accitum Gevehardum
ad se admisit, et sibi in conjugium copulavit. Hic
miles primum Baldrici fuerat, set quia haec omnia
eo insciente et sine ejus consilio peregerat, et Aspolam,
quae sub sua potestate erat, ex parte uxoris
appetiturum cognoverat, qua carere nolebat, amicitiam
ejus repulit et militem abdicavit. Qui cum
ejus potentiae resistere non posset, Wicmanno se
devovit ejusque imperiis se subdidit. Haec erat causa
quae Gevehardum contra Baldricum accenderat et
inter eos discidium fecerat. Aliquot diebus Baldricus
cum in vinculis teneretur, postulavit ut, accepta pecunia,
quantam voluisset dimitteretur. Cumque, ut
ille hoc laudare vellet, vix cogeretur, constituit, ut
intra brevissimum spacium temporis duo milia librarum
argenti profiteretur. Ea quidem ratione dimissus
est, et ille obsidibus de pecunia cavebat. Cumque
haec conquireretur et conferretur, et jam pars
quaedam data esset, episcopus et Wicmannus cum
exercitu redierunt, rem gestam a referentibus cognoverunt,
et eventum, tantis infortuniis suis exigentibus,
et nimia obtemperantia uxoris
commiserati sunt. Et indicto conventu, simul
conveniunt, Gevehardum adhibuerunt, et ut illam
pecuniam praeter quadringentas libras argenti Baldrico
indulgeret, perfecerunt; et ille, de his omnibus
quae in eum commissa sunt nullam umquam ultionem
expeteret, sacramento firmavit.
12. #De nece Wicmanni@#.
Non multo tempore post ( #an.@# 1016) haec familiaribus
amicisque Baldrici et Wicmanni complacuit, ut
deinceps, omni simultate postposita, pax stabilis et
fides firma inter eos sanciretur. Quod cum omnes
uno animo collaudarent, ad constitutam diem iterum
omnes conveniunt. Post multa colloquia transierunt
undecim cum Baldrico et totidem cum Wicmanno,
juramento, inter ipsos habituram pacem
et fidem et dilectionem, summa alacritate omnium
se obligaverunt. Quod ut factum est, satis fida amicitia
sine ulla suspicione, ut quibusdam videbatur,
postea usi sunt. Set cum procederet jam non multum
spacium temporis, scilicet nondum peracto anno
( #Oct.@# ), Wicmannus ad convivium Baldricum invitavit.
Quo peracto et amplissimis donis oblatis et benigne
his susceptis, dimisit eum et cum abeunte comitatus
est. Quibus euntibus, Baldricus postulavit
Wicmannum, ut vicem illi rependeret, ad domum
suam veniret, epulasque sibi decenti apparatu exibere
liceret. Atque primum renitebatur; set cum
tantam amicitiam et dilectionem inter eos conflatam
recoleret, ut nefas putaret si non voluntati
ejus adquiesceret, suis militibus dissuadentibus et
quasi jam casum ejus divinantibus, tamen annuit,
et deducentem subsecutus est. Et cum jam ante introitum
castelli nomine Upladii venissent, Wicmannus
conversus dixit ad alterum: #Ecce contra
voluntatem meorum militum hoc castellum ingredior,
in eo quid mihi sit eventurum ignorans, set Deo et
vestrae fidei me medium interpono.@# Cumque ille, vehementer
admirans super verbo hoc, dixisset nihil
incommodi Deo disponente aut aversitatis, set omnia
quae suae saluti et honori congruerent, sibi eventura,
ingressus est. Uxorque Baldrici solo corpore,
non animo, procedens, plurimis verbis, ut mos est
adulantium, illum suscepit. Sane quidem pene in
singulis sententiis contra eam bellum suscipere videor,
dum invitus, quae de illa referuntur, necessario
ordine exponere cogor. Illa, statim ut ingressus
est, de morte hominis tractare coepit, et primum
venenis extinguere temptavit. Set cum hoc nihil se
proficere animadvertit. insciente marito, consilio
cum duobus inito, uno ex militibus et altero
servo ipsius, perditis hominibus, promissione firmata,
datis dextris, ut eum quomodocumque interficerent,
obtinuit. Tercio die, finito convivio, magno comitatu
cum laeticia et jocunditate Baldricus deducit
abeuntem. Quibus proficiscentibus ( #Oct.@# 6), quidam
ex parte uxoris Baldrici, intuens Wicmanni
elegantiam et honestatem hominis, dixit ad socium: #Tam prudentem virum et tam probis moribus decoratum
et tot virtutibus praeclarum non facile quisquam
repperiet.@#
Cui alter respondit: #Expecta paulisper, et
videbis istius invidissimi hominis gloriam in brevi perituram.@#
Ex qua re colligitur, vere contra eum factam
conspirationem fuisse. Set cum non longius miliario
ab oppido progrederentur, et Wicmannus cum uno
de sua re familiari secum agenti paululum praecederet,
et sui ante eum per agrum sparsi, nullam
opinionem timoris habentes, praecessissent, illi nefarii
homines de improviso eum adgressi subito interficiunt,
et rapido cursu se inde proripiunt. | null | b3a6e2cc-6323-4dc8-bd1a-1dcaa8c3d8e4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Cumque
concursus fieret, et alius alium, quidnam tumultus
significaret, clamosis vocibus percontaretur, et nemo
quicquam certi, nondum re cognita, respondere potuisset,
tandem caede conperta, et cadaver sanguine
conspersum juxta viam jacens cernerent, clamore et
planctu magno sublato hoc scelus unanimiter in
Baldricum conferebant; tale ejus et consilium et fidem
esse. Et quamvis innocens hujus consilii esset,
nullus tamen ex omnibus ad hoc adduci potuit, ut
illum culpa non teneri arbitraretur; ita propter
maliciam uxoris in odium ejus omnium fama consentiens
erat. Baldricus vero ut audivit comitem
esse occisum, animo consternebatur, lacrimis et
multis gemitibus deflens interitum viri; et metuens
ne contra se ex recenti dolore tumultus excitaretur,
celeriter se recipit in oppidum.
13. #De Ubladio destructa.@#
Hac re ubique divulgata, statim ab domno Adelboldo
episcopo et duce et caeteris amicis eorum legationes
ad imperatorem mittuntur, qui tunc cum
exercitu in Burgundia morabatur, ab his de Wicmanni
caede cognoscat. Qui de morte amicissimi et
familiarissimi viri vehementer commotus, auctorem
caedis ut persequantur et bona ejus diripiant jussit,
seque ilico venturum denuntiat. Baldricus vero intellegens
neminem aliter existimaturum quam suo
consilio hominem interemptum, propterea quod ab
ipso domi invitatus fuerat, et oppido receperat, et
abeuntem deduxerat, et in praesentia sua necatus
fuerat, gravi dolore afficiebatur et quid huic rei opponeret
excogitabat. Quem dolore moerentem uxor
accedens, multis increpationibus arguebat, et ut
constantiam et vires sumeret et desidiam deponeret
hortabatur. Hanc molliciem animi vili mancipio potius
quam illi congruere dicebat, hocque aequiore
animo ferendum docet, quod nullo remedio recuperari
possit. Neque etiam dubitandum quin sua ratione
et voluntate comitem occisum illos arbitrandos,
et idcirco procul dubio credendum ultionem
ab eis esse expetendam. Proinde opus esse ut suae
suorumque saluti prospiceret et rebus suis tuendis
summa cura invigilaret. His et aliis hujuscemodi
verbis conjugis permotus et in majores angustias
adductus, commeatum in oppidum conportari jubet,
ut si quid facto opus esset, sibi facultas resistendi
non defuisset. Mittit nuntios Coloniam ad archipraesulem,
in cujus clientela erat et ejus largitate beneficia
multa tenebat, illi rem gestam proponit. At
ille auxilia sua sibi non defutura pollicitus est.
Trajectum quoque mittens, supplementa episcopi
exposcit, qui ejus adjutorem et amicum fore non
posse demonstrat, nisi domino suo imperatori augusto
de admisso scelere inculpabilem esse fida
satisfactione se expurgaret. Hac spe dejectus, omnes,
a quibus fidem et familiaritatem sperabat, ad
suum auxilium convocat; et priusquam id efficeret,
propinqui et omnes amici Wicmanni, et maxime
Adelboldus Trajectensis episcopus, qui illi ex hac re
omnium infestissimus factus est, hostem judicaverunt
et bona sua publicaverunt. Summa quoque diligentia
clam, ne id ad cognitionem ejus perveniat,
legationes inter se mittere coeperunt, et quisque
prout possit copias cogat, et ad constitutam noctem
et certum locum conveniant, et intra munitionem
Baldricum, si fieri posset, obsideant. Quod cum a
cupientibus celeriter administraretur, hostis
consuetudine sua ante primam confectam vigiliam,
timens periculum obsessionis, oppido cum paucis
egressus est. Qui in tenebris, conspectu adempto,
hostes videre non potuit; set exaudito tumultu adventantium
perterritus, celeri fuga evasit. Castellum
obsidetur, omnes vici et privata aedificia ad se
pertinentia ubique vastantur, et magno numero pecoris
et ceterarum rerum pociuntur. Dein quae ad
pugnam praeparaverant, expediunt. Summa vi ab
utrisque certatur. Set oppidanos in hoc superari,
quia, cum multi accessissent et defatigatis alii successissent,
propter paucitatem defendentium ex his
nihil ab eis fieri potuit. Mulieres quoque galeis capitibus
superpositis per murum disposuerunt, et
per eas speciem pugnantium praebuerunt, ut visa
quasi copia armatorum desperationem oppidi potiundi
hostibus darent. Talibus incommodis fatigati, aliquot
diebus aegre obpugnationem sustinent. Set haec
sola res remedio illis erat, quod locus ex planicie
natura paululum adclivis, et aggere aegregie elevatus,
et muro, quod in illis locis rarissimum est, circundatus
erat. Huic firmitati pocius quam sibi ipsis
confidebant. Set cum imperatorem adpropinquasse
cognoscerent et ejus castra procul extrui animadverterent,
desperata salute, de deditione ad hostes
legatos miserunt. Quibus Adelboldus episcopus et
Bernhardus dux veniam dederunt, et uxorem Baldrici
cum suis rebus omnibus abire permiserunt.
Castellum vero, muro diruto et subverso, incendio
consumpserunt.
14. # | null | a604b738-5c47-4cd4-8f13-284f55b4449b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
De Ruodoldo rege Burgundionum.@#
Imperator illis diebus in Burgundia, ut praedixi,
cum exercitu hac de causa morabatur. Nam Ruodoldus
rex Burgundiae propter mansuetudinem et
innocentiam vitae a quibusdam principibus suis
contemptus est, unde et de regno eum expellere
temptaverunt. Qua necessitate compulsus
ad imperatorem venit, illique causam omnem ordine
exponit, et quia laborem et negotia regni
diutius ferre non poterat, quia jam aetate provectus
fuerat, regnum imperatori tradidit, et, amplissimis
donis acceptis, in patriam regressus est. Post
haec imperator in Burgundiam profectus, conventus
quos constituit peregit, obsides accepit, et rebus
necessariis imperatis, rediit. Hii vero qui
antea rebellionem fecerant, cum viderent regem a
negotiis regni alienatum, et se a priori potestate
submotos, et auctoritatem et gratiam inter civitates
in quibus dominari solebant esse diminutam, venerunt
ad regem, et ejus pedibus provoluti se dediderunt,
et omnibus rationibus de contemptu satisfacturos
promiserunt, neque se umquam ab hoc animo
revocari, quin semper suis imperiis sint obedientes;
unum illud specialiter deprecari, ne alterius gentis
regem super populum suum dominari pateretur;
legem hanc perpetuam Burgundionum esse, ut hunc
regem haberent, quem ipsi eligerent atque constituerent.
Horum oratione placatus et satisfactione
accepta, rex legatos ad imperatorem mittit, dicens,
adversarios suos ad se venisse, veniam de his quae
in eum commiserant postulasse, sibique dehinc sine
ulla suspicione fore obedientes confirmasse. Petit
ut hanc gratiam sibi concedat, regni sui pristina
potestate pro sua clementia se uti permittat.
Imperator vero, quamvis sibi hoc videretur incommodum,
tamen recolens, propinquum suum summa
necessitate coactum ad se venisse et regnum non
tam volentate quam necessitate adductum sibi tradidisse,
ne nimis inhumane contra eum egisse existimaretur,
peticioni regis annuit, sibique regnum
reddidit, et principibus suis ut illi in omnibus obsecundantes
essent imperavit. Set si quis in his, quae
nunc diximus, propter honorem imperatoris in paucis
verbis ab historiae veritate me declinasse contenderit,
quamvis ego nihil falsi mea conscientia, set quae
plurimorum relatu didici, scripsissem, is profecto
sciat hoc tamen omnium testimonio verum esse,
Burgundiones, imperatoris timore perterritos, regi
pristinam servitutem deinceps exhibuisse. Heinricus,
Burgundia rediens, Munnam et omnia quae Wicmanni
erant Bernhardo duci, ut filium suum
parvulum nutriret donec adolesceret, commisit.
15. #De Munna clam tradita.@#
In Munna erat servus cujusdam partium Baldrici,
ad fallendum valde callidus; hic nescio quo de crimine
reus, domino suo multis diebus fugitivus erat.
Qui, excogitato consilio, posse domino suo in hoc
reconciliari si castellum illi traderet, clam venit ad
eum, certissime promittens, si eum sequi vellet, in
medium Munnae absque ullo periculo deducturum.
Ille autem, ut est consuetudo adolescentium, nimium
in pollicitatione ejus exultans, magna ei promittit
munera, et ut quam celeriter id efficiat hortatur.
Ille vero fidem dat se ita facturum, et ad constitutum
tempus reseratis portis summo mane dominum
suum intromisit. Oppidani in lectulis adhuc somno
gravati, inopinato clamore hostium subito excitantur.
Cumque per hospicia hac et illac discurrerent
et quo se reciperent ignorarent, inermes capiuntur,
uno tantum in prima concursione interfecto, caeteri
omnes de castello expelluntur.
16. #De expulsione Baldrici, et Munna destructa.@#
Baldricus domo expulsus et omnibus fortunis
amissis ( #an.@# 1018), ad sacerdotem Coloniensem abiit.
Qui ejus recentes calamitates commiserans, sedem
in civitate delegavit stipendiumque constituit. Gerhardus
quoque Mosellensis Hengibach illi accommodavit,
ut, quo se recipiat habeat, et tutus ab hostibus
existat. Munna vero, ut supra diximus, a suis
capta, augebatur illi spes, sperans se per hanc
casum suum et dolorem expiaturum et pristinam
salutem recuperaturum. Set longe aliter res accidit.
Nam Noviomago concilio indicto ( #Mart.@# 16), cum
multi advenissent, imperator Munnam, ne aliquod
incommodum aut praeda ex ea regioni fieret, destrui
jussit. Ad ejus destructionem Heribertum archiepiscopum
et Gerhardum Mosellensem et alios multos
misit, qui funditus aedificia omnia subruentes,
ignem immiserunt, et spem omnibus ibi ulterius constituendae
munitionis ademerunt.
17. #De quaestione habita cum Baldrico de morte Wicmanni.@#
His actis rebus, de nece Wicmanni cum Baldrico
quaestionem habere instituit. Cumque ad hunc conventum
multi adessent, imperator Baldricum, publica
data | null | c78caadc-ef3d-4891-adf1-a9f05a385e87 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fide, advenire jussit. In quem cum acerrimae
sententiae proferrentur, et ille summo conatu se
inculpabilem per omnes justicias, quas imperator
constitueret, demonstrare cuperet, dux Godefridus
et Bernhardus omnem purgationem sui faciendam
legibus interdixerunt, propterea quod saepius
inter illum et Wicmannum fides et pax sacramento
firmata, semper ille prior discidium fecerit, et ideo
ejus satisfactionem ulterius non recipiendam esse,
qui convictus tam manifestis indiciis perjurus
existeret. Cumque loqui conantem, vocem ejus,
ne causam suam diceret, interciperent et in eum
frenderent, saevientes ob innocentis mortem, et vix
conspectum ejus ferrent, res jam pene in eo erat, ut
militum manibus discerperetur. Cumque videret se
in arto positum et evadere posse diffideret, voce
magna clamavit petens auxilium regis. Clamore
ejus audito, surrexit rex, et extensa manu, ne publicam
datam fidem laederet, ex manibus saevientium
eripuit, et jam disperatum abire a facie ejus jussit.
Quem archiepiscopus suscipiens, magna cura tuebatur,
et ab hostibus vix ereptum, Coloniam remisit.
Qui post hinc triennium aeger factus in Hengibach
moritur ( #an.@# 1021), corpusque ejus in possessionem
suam Sefluche defertur et ibi sepelitur.
18. #Quomodo Gevehardus in mortem ductus est.@#
Post cujus mortem servus isdem qui Munnam
tradidit, venit ad Gevehardum, de quo supra diximus (cap. 11),
promittens illi, si ejus consilio adquiescere
et se sequi vellet, beatum facturum, ad
suum castellum Hengibach, quod ei ex parte uxoris
jure successit, deducturum, et sine vulnere liberam
facultatem sibi pociundi daturum. Qui ad suam
infelicitatem, nimium credulus verbis servi, sine
mora subsequitur euntem. Et cum per exploratores
cum adpropinquasse cognitum est, Gerhardus, ut
condictum erat, magnam multitudinem armatorum
per officinas et conclavia oppidi abscondit, et quid
sui sit consilii illis ostendit, et ipse in circuitu castelli
in silva cum aliis copiis delituit. Et cum Gevehardus
in medium munitionis quasi bos ad victimam
deductus esset, subito omnes de turribus et
habitaculis exsilientes; portas obsistunt. Paucis
primo concursu viso evasis, caeteri sunt occisi. Set
ille, non segniter muro ascenso, insidias de foris
nesciens, se praecipitavit et aegre membris collisus
est. Gerhardus quoque accurrens, porrecta manu
collum ejus graviter ferit, his verbis: #Seniorem
tuum eodem modo cecidisti; en, habes quod egisti!@#
Dein ab illo a quo Wicmannus caesus est, adjuncto
quodam servo Baldrici, confoditur atque interficitur.
Sicque dum plus appetit, illud quod habuit cum vita
amisit.
19. #De eclipsi lunae et solis, et viso comete.@#
Anno uno antequam concilium Noviomago indictum
esset ( #an.@# 1017), luna post mediam noctem
hiberno tempore defecit, et rege sequenti anno (1018)
in eodem loco consistente, in paschali ebdomada
solis eclipsis facta est. Tercio quoque anno (1019)
cometes in aquilonari parte coeli longissimis crinibus
et pallida specie visus est. Sequuntur hoc signum
multa bella, et in plurimis nationibus maximus sanguis
hominum per praelia fusus est.
20. #De Meriwido a Frisiis obtenta, et de Tielensibus.@#
Antequam hoc prodigium in coelo appareret, circa
litus oceani bellum coortum est ( #an.@# 1018). Hujus
belli haec causa fuit. Pars Frisiorum, sedibus suis
relictis, in silva Meriwido, de qua supra diximus (lib. I, cap. 8),
habitacula construentes consederunt,
et adjunctis sibi praedonibus magna mercatoribus
dampna intulerunt. Praedones vero, eis postea subjugatis,
singulis ad modum uniuscujusque culturae
ad extirpanda novalia terram diviserunt, eamque
colere jusserunt, et sibi vectigales fecerunt. Unde
mercatores Tielenses, qui etiam specialiter prae
caeteris facile ad quascumque querimonias excitandas
accenduntur, crebro regem interpellabant,
ut pro sua gratia eos ab his injuriis defendat. Si id
non faciat, neque se causa negotiandi in insulam
venire, neque ad se Britannos commeari posse, et
ideo vectigalia sibi, ut oportebat, plenius provenire
non posse, dicebant. Set libet pauca, non detrahendo,
set ex intimo corde condolendo, hic inserere,
quibus moribus et institutis isti Tielenses ab
aliis viris differant. Homines sunt duri, et pene
nulla disciplina adsuefacti, judicia non secundum
legem set secundum voluntatem decernentes,
et hoc ab imperatore karta traditum et confirmatum
dicunt. Si quis | null | e237a584-b70b-4533-b287-9ccac1b6d1e1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quicquam ab alio mutuum
sive accommodatum acceperit, et ille ad constitutas
inducias rem suam repetit, constanti animo inficias
it, et sine mora se nihil ab illo accepisse jurat. Et
si quis deprehensus fuerit publice pejurasse,
a nullo posse redargui confirmant. Si rem quoque
una manu tenuerit, si tantilla est ut pugno includi
possit, cum altera juramento denegabit. Si quis
Dei fidelium apud imperatorem intercedat, ut haec
scelera interdicat ne tot animae cotidie pereant,
magnam profecto a Deo remunerationem sibi donandam
sperare poterit. Adulterium in culpam non ducunt.
Quamdiu uxor tacuerit, virum per nefaria scelera
sordescere licitum habent, et talia agentem neminem
praeter uxorem in synodo interpellare debere.
Summo mane potationibus student, et quisquis ibi
altiori voce turpes sermones ad excitandum risum et
ad vinum indocile vulgus provocandum protulerit,
magnam apud eos fert laudem. Siquidem ob hoc pecuniam
simul conferunt, et hanc partitam singulis
ad lucra distribuunt, et ex his quoscumque potus
certis temporibus in anno cernunt, et in celebrioribus
festis quasi sollempniter ebrietati inserviunt.
21. #De bello contra Frisios adhibito.@#
Imperator vias mercatorum patefieri volens ( #an.@#
1018), Adelbaldum episcopum et ducem Godefridum
ad se vocans, mandat ut Frisios adeant,
eosque ab his sedibus quas injuste occuparant propellant
et praedones submoveant. His mandatis acceptis,
immensam multitudinem cogunt, clarissimos
quoque viros et adprime in re militari instructos,
qui tamen equitatui omni vita studebant, navi nihil
poterant, secum adsciscunt. Cumque in unum
convenissent, omnem exercitum in navibus collocant,
eoque ubi Frisios cum coactis copiis audierant
esse contendunt. At illi qui silvam occupabant, ut
compererunt per exploratores de adventu exercitus,
reliquerunt domos, et ad eos, inter quos praedones
municiunculam construxerant, fuga se receperunt.
At nostri cum tota classe pleno aestu accesserunt ad
Flaridingun; sic enim haec regio Frisiorum vocatur.
In cujus litus cum exponerentur milites, dux
ceteram omnem multitudinem egredi jussit, paucis
relictis qui naves in altum reducerent, ne iterum
commutato aestu in arido consisterent, ut si quid
opus esset eis libere uti potuissent. Frisii ubi eos
campum audaciter suis agminibus complere cernerent,
et neque ab his qui in munitione erant ullum
praesidium sperarent, eo quod et illi circumjecta
tanta multitudine nullum effugium haberent, editioribus
locis in stationibus Frisii coadunati, quid
consilii hostes caperent expectabant. Haec tamen res
in loco eos continuerat, eo quod illos sine equis advenisse
cognoverant, se autem labore cotidiano et
rustica exercitatione pedibus plurimum posse confidebant;
et si ab hostibus premantur, stabant ad fugam
praeparati atque expediti. Una res erat illis
magno usui, quod campum omnem fossis praefoderant,
sive ad defendendum majorem aestum
maris, qui in plenilunio validior solet fieri,
sive ad impediendum iter hostium. Quas cum
duci videretur difficile cum multitudine transeundas,
jussit, ut qui signa ferebant redirent, et circutatis
fossis in locis planis consisterent, ut si Frisii
dimicare vellent, eos excipiendi expeditior facultas
esset. Et cum exercitus ducis signa referre
coepissent, ortus est inter novissimos eorum clamor
a quodam scelestissimo, propinquo praedonum, dicens,
ut quisque vitae suae consuleret, ducem in
prima acie impetu Frisiorum pressum fuga praelio
cessisse. Hac falsa fama per exercitum perlata, omnes
in fugam versi sunt, et tanto timore sunt perterriti,
ut nemine urguente in flumen se praecipitarent
( #Jul.@# 29). Multi confisi viribus ad naves transnatare
cupiebant. Quas cum prehendissent, et in eas
summo studio ascendere conarentur, multitudine
circumstipante naves dimersae sunt. Et eo modo
plures perierunt, quod quisque carum suum et propinquum
in mortis natatu periclitasse conspiciens,
dum subvenire illi vellet, circumfunditur inunmerabile
vulgus, navesque in profundum trahunt, et sic
pariter omnes suffocati sunt. Pauci videntes haec et
timentes periculum submersionis, et ut solet fieri,
quod plerique in tali perturbatione non recipiunt
miserationem, ne simili modo perirent incitatis remis
fugam accelerant. Cum plures vero metu et lassitudine
et pondere armorum pressi sicuti cursu intrabant,
ita sub aqua recti et exanimati stabant. At
hi qui in munitione erant, cum viderent concursum
fieri, et certatim se de littore in aquam praecipitari,
animadverterant eos perturbatos fugam inisse, et
mox nutu et vocibus de fuga eorum Frisiis significare
coeperunt. Dux vero videns fugam multitudinis
cum suis | null | d5ee077a-7abd-454b-b738-8d0e5c8b8a5f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
stabat stupefactus; fortissimi quoque, quorum
cor ut leonum erat, ita pavore solutum est, ut
loco in quo constiterant se movere non possent. Acciditque--nescio
quod divino judicio--quasi inauditum
miraculum, adeo ut Frisii ex significatione
oppidanorum evocati accurrerent et eos quasi saxi
immobiles stantes interficerent; et ita Dei jussu sunt
in suis membris obligati, ut nemo ex tanta copia
clarissimorum virorum manum stricto gladio ad resistendum
erigeret, vel scutum ad se protegendum
opponeret. Quibus peremptis, celeri cursu pervenerunt
ad litus, et cum plures, qui per crepidinem littoris
in aqua manibus reptabant, jaculis confodiunt.
Alii namque, dum ducem solum stare conspicerent,
circumsistunt; set ille, consumpto spiritu, fortiter
restitit, et missa pila excipit, unum tantum a
tergo se inpetentem aversa hasta trajicit. Quo exanimato,
reliquorum impetum paululum repressit. Interim
praedones ex oppido jam laeti de victoria subito
erumpunt, omnia cadavera mortuorum perequitant,
illuc ubi ducem a multitudine circumdatum cernebant
contendunt. Quem cognitum, et jam in adversum
os vulneratum et pene desperatum, statim ex
periculo eripiunt, et cum paucis captis in castellum
perducunt, pedibusque ejus provolvuntur, eique se
dedunt, obsecrant ut rebus suis consulat et apud
imperatorem et episcopum Adelbaldum pro eis de
negotio confecto interveniat. Quibus cum dixisset
omnia quae ab eo postularent sese facturum, tantum
ut ipsum et ceteros qui superessent et capti erant
illaesos abire permitterent, responderunt magnas inimicitias
parentum et propinquorum illorum qui occubuerant
ipsos incurrisse; si impunitatem illius
facti juramento sibi confirment, ut nullam umquam
vindictam ab ipsis exigant, sese facturos, quae postularet,
ostenderunt. Cumque dux haec laudaret,
constituunt diem et locum, quando haec omnia fieri
debeant. Illos autem qui capti fuerant usque ad inducias
condictas in vinculis retinent; ducem abire
permittunt. Quo abeunte, irruerunt super occisos,
et obliti omnis humanitatis, omnia corpora vestimentis
exuerunt, ut nec pannum quidem relinquerent
quo verenda tegerentur. De his quoque haec feruntur,
quod quaedam corpora horum longe in altum
ab incolis propter foetorem expulsa, ab avibus et
bestiis et marinis feris, quae cupidissimae humanorum
cadaverum sunt, illaesa et intacta permanserint.
Et dum iterum ad litus per aestum projicerentur, per
duo miliaria aut amplius candor eorum visus est,
quasi litus candidissimis linteis esset expansum. Hoc
quoque in ejus rei testimonium dicatur, quod novem
corpora illorum Kalendis Decembris, simul adhuc
conligata, in quadam ripa sunt reperta, ita integra
ut pene nulla putredo in eis investigari posset,
quamvis caedes IV Kal. Augusti facta fuisset.
22. #De clerico Judeo facto.@#
Superius (lib. I, cap. 7) me promisi relaturum de
illo apostata, qui, relicta religione, clericatus in perfidorum
voraginem incidit Judeorum. Set in ipsa
promissione exsolvenda totus contremesco, et horrentibus
pilis capitis terrore concutior, diabolum
potuisse homini persuadere ut tantas sordes ausus
esset contra Christum et sanctos ejus jactasse. Scripserat
enim funestis litteris infelicissimus ille:
23. #Scripta ipsius apostatae.@#
« Quid contradicis justo insipiens? Lege Abacuc
prophetam, in quo Deus dixit: #Ego sum Deus et non
mutor (Malach. III, 6)
@#. Si ille secundum vestram
maledictam fidem mutaretur et mulieri commisceretur,
principium verborum suorum non esset veritas.
Dixit Dominus ad Moysen: #Non enim videbit me homo
et vivere potest (Exod. XXXIII, 20)
@#. Quem filium hominis
praetermisit? Dicit enim David propheta: #Nolite
confidere in principibus, in filiis hominum, in
quibus non est salus (Psal. CXLV, 3)
@#; et Ezechiel:
#Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem
brachium suum, erit enim quasi miricae in deserto,
et non videbit fructum, cum venerit bonum (Jer. XVII, 5, 6)
@#.
Quid contra hiscis animal! Quem
filium hominis praetermisit? Num Petrum et Johannem
atque Martynum et alios demones, quos sanctos
vocatis? In omnibus locis legitur Deus Israel,
et non est Deus gentium. Ubi est vester sensus? Dicit
David: #Memor erit Dominus in seculum testamenti
sui, verbi quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad
Ysaac (Psal. CIV, 8, 9)
@#, hoc | null | 4eedc44d-6d06-4e88-a976-b76c0a592cf5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est lex sua sancta et
circuncisio, quam dedit Moysi servo suo. »
24. #Heinrici epistola ad Wecelinum@#.
« Respondere calumpniae tuae, o Judee incredule,
quam ex blasphemo ore in Christum ejusque sanctos
nunc noviter evomuisti, cuique in militia Christiana
instructo facile esset, si non facilius esset saxa in
mollitiem posse converti, quam corda vestra ad
recipiendam veritatem discindi. Quippe cum et illa
auctorem suum morientem scissa recognoverunt,
et tamen adhuc insensibilitas cordis vestri, quamvis
elisa, quamvis prostrata, in duricia inveteratae iniquitatis
perseveret, et licet per coaeternam Dei sapientiam,
qua mundus et mirabiliter est conditus
et mirabilius reformatus, obstructum est os loquentium
iniqua, et iniquitas vestra mentita sit sibi,
toto seculo verbisque prophetarum et exemplis
sanctorum eluceat, quam sit dampnata infidelitatis
vestrae caeca impietas, et quam glorificata assumptae
in Christo mortalitatis infirmitas: tamen, quoniam
adhuc non desperat de machinationibus suis Judaicae
malignitatis obstinata improbitas, et ad confutandam
Christianam religionem scelerato fastu inmurmurat,
et per exempla Patrum dictaque prophetarum stantem
florentemque ecclesiam ipsa jam tociens devicta
et omnino prostrata iterum ad certamen provocat,
aggrediamur eos, dante et juvante ipsa Dei sapientia,
verbo Dei, Dei Filio, eoque primum lapide
lapidea corda feriamus, quem Daniel propheta, ut
dicitis vester, immo noster, vidit sine manibus de
monte (Dan. II, 34) concidi et implere universum
mundum. De quo etiam et David dicit: #Eructavit
cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 1)
@#. Idemque: #Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie
genui te
(Psal. II, 7)
@#. Idemque: #Omnia in sapientia
fecisti (Psal. CIII, 24)
@#. Et Salomon: #Dominus
possedit me initio viarum suarum (Prov. VIII, 22)
@#.
Set quoniam non de aeterna Christi nativitate, in
qua semper fuit patri aequalis, set de temporali, in
qua, sicut David clamat, minoratus est paulo minus
ab angelis (Psal. VIII, 6), cum Judeo nobis sermo
est, audiamus quid dicat, et objectioni ejus consequenter
respondeamus. Dicis, Judee: #Quare contradicis
justo insipiens?@# Primum velim mihi respondeas,
quem dicis justum, te aut prophetam? Si prophetam,
assentior, tamen in eo quod illi me non
contradicere ostendam, te mentitum esse jure convincam.
Si vero te dicis justum, quem constat prius
esse mentitum, nescio quo pacto obtinebis justiciam,
quem mendacii polluit macula. Neque legis tuae
congruenter simul poteris esse assertor et praevaricator
dicentis: #Non loqueris contra proximum tuum
falsum testimonium (Exod. XX, 16)
@#. Quod si, uti
praemisi, prophetae non contradicam, cum ipse pro
me dicat, et quae tu tibi contra me comparaveris
arma, his tibi laetalia infligam vulnera; quoniam
intulisti proximo tuo falsum tesmonium contra legis
praeceptum, legis incurres reatum; reatus autem
trahet te ad poenam; poena vero perducet te usque
ad mortem. Set videamus sequentia. Infelix Judee,
quem vocas insipientem? Non nos credentes
in Crucifixum, qui factus quidem est vobis lapis
offensionis et petra scandali? Quoniam quidem #lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est
mirabile in oculis nostris
(Matth. XXI, 42)
@#. Ergo nos
insipientes, et vos sapientes estis? Tamen per stulticiam
praedicationis jam mundi superbia cecidit,
et in frontibus regum crucis videtis tropheum.
Quia quae stulta mundi sunt, elegit Deus, ut confundat
fortia (I Cor. I, 27). Ac per hoc libenter
amplectimur stulticiam crucis Christi, quoniam
credimus nos perventuros ad gloriam Christi. Set
quid surdo narro fabulam? aut quid caeco appono
lumen? vel Judeo evangelium praedico? Redeamus
ad sequentia. Inquis: #Lege Abacuc prophetam,@# non
in quo, ut tu dicis, set per quem ipse Deus dicit: #Ego sum Deus et non mutor.@#
Praemisi tibi, Judee,
testimonio Abacuc nullatenus me contra icere, et
non solum Abacuc, set et omnium prophetarum, et
legis documenta me dico suscipere; quia eum colo
qui non venit legem solvere set adimplere. Dixit
Deus per Abacuc: #Ego sum Deus et non mutor | null | 1b1e9c0b-d53f-42b5-88be-b3edf3c9a53b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,@# et
hoc firmiter credit Christiana religio. Quod vero
subsecutus es: #Si ille secundum vestram maledictam
fidem mutaretur et mulieri commisceretur, principium
verborum suorum non esset veritas;@# quid mirum
est, cum caecus sis, si non vides lucem illam, quam
non vident, nisi qui mundo sunt corde; immo cum
etiam more frenetici contra medicum resilias, et
sanare te volenti maledicta et convitia obponas?
Tam enim excelsa et profunda sunt incarnationis
Christi misteria, quomodo Verborum Dei incommutabiliter
apud Deum Patrem semper manens,
carnem de virgine sumpsit naturamque nostram
suae univit, quod nemo haec capit, nisi qui spiritualiter
sapit; nemo sapit, nisi Deo donante capiat;
quo donante credit qui nondum capit. #Nisi enim
credideritis,@# inquit propheta, #non intellegetis (Isa.
VII, 9)@#. Ergo credenti colligitur meritum, videnti
reddetur praemium; quoniam si vides, non est fides;
quamdiu enim peregrinamur in hujus mundi tenebris,
fide mundantur corda eorum qui Deum visuri
sunt. Hac itaque fide, qua Dei filius etiam hominis
filius praedicatur, quosdam vestrorum mundandos
longe ante Deus praedixerat per prophetam Ezechiel,
dicens: #Et erit in novissimis diebus, effundam de
spiritu meo super omnem carnem (Act. II, 17)
@#, #et
effundam super vos aquam mundam, et mundabimini
ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis
idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum,
et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam
cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 25, 26)
@#,
et caetera; quibus evidenter
ostenditur, in quibusdam vestrum abstulisse
Deus de cordibus velamen, ut, spiritu Dei agente,
fide praepararentur corda multorum ad suscipiendam
aquam salutarem, in emundationem omnium
peccatorum; quosdam vero obcaecari, et infidelitatis
errore remansuros; sicut per alium prophetam
scriptum est: #Excaecans excaecabo corda eorum, ne
videant lumen (Isa. VI, 10)
@#. Unde, o Judee, cum tu
palpabilibus tenebris obcaecatus sis, quomodo te
putas posse advertere, qualiter Deus sine ulla sui
commutatione mulieri, non ut tu, perfide, garris,
commisceretur, set de carne mulieris corpus sibi
fabricaret, quoniam divinitas verbi Dei in unitatem
sibi personae assumeret, ita ut nec divinitas in carnis
passibilitatem, nec humanitas in divinitatem
transiret, essetque tamen et filius Dei homo propter
assumptum hominem, et filius hominis Deus propter
assumentem Deum. Praedixerit tibi propheta: #Nisi
credideritis, non intellegetis.@# Crede, et intellegis; et
roga Deum, ut tollat velamen, ut auferat cor lapideum.
Rogamus etiam et nos pro vobis, invitis vobis.
Set quoniam Judeus nec rationem recipit nec
praedicationem, nisi Deus tollat velamen,--scio
enim ejus cervicem durissimam,--occurramus ei
oraculis prophetarum, ut vel sic credat, vel sic confusus
recedat. Quod carnem Christus de virgine
esset sumpturus, praedixit Isaias: #Ecce virgo
concipiet in utero et pariet filium, et vocabitur nomen
ejus Emmanuel (Isa. VII, 14)
@#, » id est nobiscum
Deus. Quod de tribu Juda esset nasciturus et spiritu
Dei replendus, idem ipse ait: #Exiet virga de radice
Jesse et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super
eam spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae
et pietatis, et replebit eam spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1, 2)
@#.
Quod inter homines conversari
deberet, praedixit Jheremias: #Hic Deus noster et
non aestimabitur alius praeter eum;@# et post pauca: #Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus
est
(Baruch. III, 36, 38)
@#. Quod pro nobis pati
deberet, item Isaias: #Vulneratus est propter iniquitates
nostras (Isa. LIII, 5)
@#. Et multa alia de illo
protulerunt, quibus aperte edocetur, omnem Dominicam
conversationem inter nos a tempore incarnationis
usque ad ascensionis concordare testimoniis
illorum. Quod contra haec dicis, sceleste? nisi forte
opponas mendacium, quod ex patre tuo diabolo est;
sicut idem dominus noster Jesus Christus dixit: #Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri facitis (Joan. VIII, 44)
@#.
Ecce quoniam ratione | null | d31ded56-af09-4a93-ad56-74ed517618f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et exemplis
responsum est tibi breviter, quod Deus inmutabilis
permanet, et tamen carnem sumpsit ex Virgine.
Nunc ad sequentia redeamus. #Dixit Deus ad Moysen:
Non enim videbit me homo et vivere potest.@# Hic interrogo,
Judee, qui semper sequeris occidentem litteram
et non vivificantem spiritum, quomodo putas
posse hominem videre Deum, an non posse putas?
Si posse, utrum corporalibus oculis, an mente? Si
corporalibus oculis, absurdum satis videtur; siquidem
cum ille incircumscriptus spiritus nec mole
distenditur, nec loco continetur, nec tempore movetur,
atque omnia late patet, quam infirmus sit
humanus intuitus. Si mente, non videtur impossibile,
si tamen munda. Promissum nobis enim est: #Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)
@#.
Si non posse, quomodo erit verum,
quia, dictante veritate, David dixit: #Quaerite Dominum
et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4)
@#.
Num non hominibus loquebatur David,
quorum mentes ad exquirendam Domini faciem
excitabat? Num quidnam veritas et praeco veritatis
dissentient? Non plane quidem intellegentibus. Item
quaero, si videre homo Deum possit et vivere, annon?
Si videre potest et vivere, quomodo erit verum
quod Deus dixit: #Non enim videbit me homo
et vivere potest.@# Si vero non potest, ut hoc verum
esse possit, quomodo erit verum quod Jacob dixit: #Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta
est anima mea
(Gen. XXXII, 30)
@#; et Esaias: #Vidi Dominum Sabaoth oculis meis
(Isa. VI, 5)
@#.
Quomodo praedicabunt contraria et veritas et
prophetae veritatis? Set quoniam stoliditas vestra
in vetustate litterae et non in novitate spiritus ambulabat,
ex eo caeci incurritis offendiculum, unde
luminis possetis habere ducatum. Ac per hoc nos,
qui aeterni luminis suscepimus veritatem, Judaicae
caecitatis discindamus errorem, ut et fidelibus mentibus
propositae quaestionis pateat veritas, et illi audientes
non intellegant, et videntes caeci fiant.
Dixit Deus ad Moysen: #Non enim videbit me homo et
vivere potest,@# quod ita intellegi potest: Quamdiu
homo in isto mortali corpore, quod corrumpitur et
aggravat animam, vivit, Deum videre non potest sicuti
est in natura divinitatis, nec corporeis oculis
nec ipsa etiam mente, quamvis munda et ab omni
pene vitiorum labe purgata. Quae etsi in divina jam
sit contemplatione, minus tamen habet ad summam,
quod aliquam maculam contrahit ex mortalitate, et
ideo homo Deum non potest videre et vivere, quousque
secundum hominem vivit, et secundum Deum
minime, et sibi non moritur, ut vivat Deo. Set quomodo
in regione mortis, ut ita dicam, mortaliter vivens,
Deum, qui vera Vita est, et homo videret aut
quaereret, nisi misericorditer inclinata vita ad mortuos
descendisset? Mortui enim eramus, ex quo a
facie Dei ex illa prima praevaricatione in Adam omnes
cecidimus. Quapropter, miserata mortalitatem
nostram diabolica fraude deceptam, ad nos Vita
velata carne descendit, quia non aliter inaccessibilem
lucem infirmitas carnis ferre valeret, nisi eadem
Vita carne se velaret, per oppositionem carnis
monstraret nobis lucem Deitatis, quod quasi jam factum
Esaias ante praedixit: #Habitantibus in regione
umbrae mortis, lux orta est eis (Isa. IX, 2)
@#. Hanc ergo lucem
uterque Jacob et Esaias non corporalibus oculis,
set spiritualibus vidit. Atque ex hac visione in vocem
exultationis alter eorum prorumpit, dicens: #Vidi
Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima
mea.@# Intellexerat enim Deum dixisse ad Moysen: #Non enim videbit me homo et vivere potest;@#
quasi de
salute animae suae desperasset, si non per prophetiae
mysterium Deum, qui ab homine videri non
poterat, per assumptionem carnis videri posse
cognosceret. Unde quia vidit, clamavit: #Vidi Dominum
facie ad faciem, et salva facta est anima mea,@#
et inde spem salutis assumpsit; unde per assumptae
mortalitatis speciem, salutem, exspectationem mundi,
per carnis suae probationem venturam mundo
cognovit. Quod etiam in benedictione filiorum praedicendo
expressit, dicens: #Non auferetur sceptrum de
Juda et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus
est, et ipse erit exspectatio gentium ( | null | 39ec7fdc-041a-4285-8e2c-429d78d434de | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Gen. XLIX,
10)
@#. De quo etiam Esaias ait: #Super quem continebunt
reges os suum (Isa. LII, 15)
@#; #ipsum gentes deprecabuntur (Id. XI, 10)
@#.
Nunc quid contradicis, Judee; cur
vocas nos animalia? Ecce nos animalia ejus, de quo
dixit Abacuc: #In medio duûm animalium cognosceris.@#
Non, ut tu improperas, hiscimus, set ut rationabilia
animalia respondemus. Quod vero prosecutus
es, dixisse David: #Nolite confidere in principibus, in
filiis hominum, in quibus non est salus,@# ac per hoc
nullum filium hominis praetermisisse, ut ex prophetae
testimonio injuriam clam videaris facere Christo--set
aperte servos ejus blasphemas, quasi non injuria
servi ad contemptum respiciat Domini--, respondemus
ad haec dicentes cum propheta: #Muta
fiant labia dolosa, quae locuntur adversus justum iniquitatem
in superbia et in abusione (Psal. XXX, 19,
20)
@#. Et spem nostram in hominem non ponimus, set
in Deum et in Christum ejus, quem Deum et hominem
veraciter credimus, eumque Deum et Dei Filium
esse prophetarum vestrorum testimoniis comprobavimus.
Petrum vero et Johannem atque
Martinum non demones, set expulsores demonum fideliter
confitemur, et hoc verum esse certis indiciis
usque hodie cernimus, non in eis spem nostram ponentes,
set spem nostram apud Deum eorum intercessionibus
commendantes. Quod vero dixisti: #In
omnibus locis legitur Deus Israel et non Deus gentium,@#
refellit te Deus per David, dicens ad Filium: #Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8)
@#;
idemque ad Abraham: #In semine tuo benedicentur
omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18)
@#. Si vero gentes
hereditas Dei sunt, nescio, qualiter non sit Deus
earum, cujus hereditas sunt. In hoc namque, quod
sub requisitione nostri sensus innectis, memorem
fieri Dominum testamenti sui, verbi, quod mandavit
in mille generationes, quod disposuit ad Abraham,
propinquius tuo noster sensus veritati concordat.
Quomodo hic intellegis: #in mille generationes?@# Si
replices generationes ab exordio mundi, non invenies
mille. Set quia in Scripturis sacris saepe finitum
pro infinito ponitur, mille generationes omnes
generationes accipiendae sunt, ut consequenter verum
sit juramentum ad Abraham dispositum, quod #in semine tuo benedicentur omnes gentes,@#
id est in
Christo.
1. #De simultate Baldrici et Wicmanni@#.
Postquam praefecti Godefridi et item Wigmanni
res in amicitiae foedus convenerant, eamque rem
utrisque in posterum satis sibi praesidii futuram
existimarent, praefectus moritur, filioque suo propter
probitatem patris, et summam consilii diligentiam
qua semper viguit, praefectura traditur. Set
quia iners et nullius consilii nulliusque paene valitudinis
erat, amicitiae tamen conventionem, quam
patri Wicmannus devoverat, consulto ipsi conservare
constituit, sperans, si eum sibi adjunctum
haberet, facile se suorum omnium dominari posse.
Ex eo tempore inter ipsum et Baldricum simultates
nascebantur ( #an.@# 1011). Et cum neuter alterum
sibi superiorem esse pateretur, conventu tamen
saepius inter se facto, suspecta amicitia utebantur.
Set res illa conatui Wicmanni obstabat, quod
eandem copiam agrorum in Gallia quam Baldricus
non habuerat, quamvis et ipse latos fines in Germania
teneret, et nihil quam quod cum uxore acceperat
cis Hrenum haberet; quod tamen alterius
copiis aequari non poterat. Unde quibusdam Cisrenanis
familiaritate ad se vinctis, eis quid sui sit
consilii proponit.
2. #De castello Wicmanni a Baldrico expugnato, et de Munna munita.@#
Est stagnum palustrae a Mosa flumine ducentis
passibus distans, infra quod erat collis exiguus, difficilis
aditu--nam nisi navi propter altitudinem
stagni et impeditionem paludis nequaquam adiri
poterat--, studenti novis rebus castellum efficiendum
promittebat. Hunc locum per amicos cognitum,
advectis navibus adiit. Quo explorato, extimplo coegit
magnam multitudinem armatorum, et rusticis
undique evocatis, et fossa in circuitu facta, editiorem
admodum fecit. Quem vallo circumdedit, et
turribus excitatis, munitionem satis firmam perfecit.
Dein finitimis non sine arrogantia imperare, ut commeatus
ad oppidum apportarent. Custodes ipsos, qui
ei consilium dederant, munitioni adponit. Quem locum
in reliquum tempus ad optinendam praefecturam,
et Baldricum si quid conaretur facilius reprimendum,
satis idoneum existimabat. | null | 61d2d308-5f11-43c4-bc15-a47602109d74 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Qua re audita,
Baldricus vehementer perturbatur, suisque fortunis
difficillimam credidit, et nisi his adversitatibus
summa cura non prospiceret, maximum suae dignitatis
honorem se amissurum non dubitabat. Itaque
convocatis clientibus suis, quorum magnum numerum
habebat, et legatis circumquaque missis, Lantbertum
,
cujus supra mentionem fecimus, et Gerhardum,
cujus singulari amicitia usus est, et caeteros
amicos in unum coegit, ipsisque praesentibus, quidnam
contra se pararetur, exponit. Et causa cognita,
sese in eam partem futuros quam ille constituisset,
dixerunt. Quibus cum magnifice gratias
egisset, ipsis hortantibus atque cupientibus, ad munitionem
accessit, eamque, in quantum situs
paludis permisit, obsedit. Nam natura loci totum
circumvallare, sinu stagni longius porrecto, non sinebat.
Oppidani vero certi quod telum in tanto spatio
ad se adigi neque remitti posset, vallo tuto sese
continebant et eventum rei expectabant. At hostes
experti, quod in nullis omnino locis vado transire
possent, pontem facere instituunt. Set cum diu in
hoc opere insisterent, et effectum nullum labor operantium
propter inmensitatem aquae dare poterat,
incepto destiterunt. Denique adductis onerariis
navibus, adjungunt animalia et in stagnum trahere
parant, ut super naves machinis exstructis ad munitionem
adpropinquarent et pugnam committerent.
Cumque cum plures dies in his operibus versarentur,
illi qui infra oppidum erant, desperantes ne obsessione
a suo domino liberarentur, et timentes ne
victi inclementius tenerentur, jamque illis victus
deficere coepisset, legatos de deditione ad Baldricum
miserunt. Cognitis eorum postulatis, ut munitionem
ipsam quam fecerant suis manibus ipsi incenderent
atque destruerent jussit. Quod ut factum est, illaesos
cum suis omnibus abire permisit. His rebus
confectis, cum vires hostium Wicmannus sustinere
diffideret, Hrenum clam transiens, Munnam castellum
aggere et turribus edicius extulit, et quia supra
montem erat positum, tam facile illud munivit, ut
nisi obsidione expugnari non potuerit. Hostes vero
vicos et vicina loca crebris incursionibus, ne castellanis
usui forent, rapinis et plerumque caede vastarunt.
Adjuvabat etiam res Baldrici, quod adhuc
gratia imperatoris multa utebatur, et Coloniensis
sacerdotis et domni Adelboldi episcopi, qui celebri
fama omnium nostrae aetatis sapientissimus et Laciali
lingua longe facundissimus et maximi vir ingenii est
habitus, auxilia sibi adscivit. Gerhardus quoque
Mosellensis, et Lantbertus, de quibus supra mentionem
fecimus, quascumque acerbitates et pericula
cum eo se laturos dixerunt. Hi enim duo semper ad
omnes motus et seditiones concitandas erant parati.
3. #De Aspola ab Adelboldo episcopo obsessa.@#
Post haec causa extitit, qua domnus Adelboldus
Trajectensis sacerdos castra imperatoris adiit, et his
propter quae venerat peractis, navi per Hrenum reportatus
est. Equi vero ejus per ripam ejusdem fluminis
juxta Aspolam a suis reducuntur. Quos clientes
Godizonis, propterea quod favebant partibus Wicmanni,
interceperant atque inter se distribuerant.
Qua de re episcopus necessario commotus, et his
injuriis quam citius mederi cupiens, omnibus suis
copiis cum Baldrico adscitis, de improviso veniens,
Aspolam ex una parte obsedit. Nam ex altera palude
et stagno interjecto inaccessibilis erat. Cumque
aliquot diebus acriter ab utrisque pugnaretur,
et omnia studio obpugnandi experirentur, propter
firmitatem loci et altitudinem turrium nihil proficere
poterant. Set cum frustra laborem se sumere
viderent, et spes prociundi opidi a se discederet,
simul etiam quia dicebatur, hostes cum exercitu
adventasse, obpugnatione destiterunt, et in suas
sedes se receperunt. Episcopus vero his de causis,
quod ante obsidionem castelli Godizo ad se in petenda
pace legatos miserat, et de injuriis a suis sibi
inlatis omnibus rationibus satisfacturum promiserat,
quamvis illum dolo loqui suspicaretur, et ideo nullam
conditionem pacis dare voluisset, et suum dolorem
jam satis expiatum esse populatione agrorum
et vicorum, et hostes jam ad sanitatem reverti arbitraretur,
ab hac procella seditionis se subtraxit, et
quem exitum res esset habitura interim quietus
expectare coepit. Baldrico tamen studium suum et
auxilium semper praestitit.
4. #De pace inter Baldricum et Wicmannum facta.@#
Munna exstructa et firmata, Wicmannus audacius
resistere et spem suis augere, plerumque hostibus
inprovisus adveniens eos in fugam conjecit. Set cum
diu inimicitiae inter eos exercerentur, et homicidia
fierent, et insidiae ab utrisque ponerentur, et invicem
alter ab altero fugaretur, tandem utrique a
rege in castra sunt vocati. Et cum diu causae eorum
discuterentur, | null | b30db1c0-7d32-4b38-955d-2efe3dfcdb71 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et rex sine offensione multorum neutrum
familiariorem in reconciliando habere posset,
inter se regia potestate pacem habere jussit. Qua
sacramento firmata, discesserunt. Wicmannus cum
rem in commodiorem statum collocatam existimaret,
et nihil mali dehinc suspicaretur, ut rupto foedere
aliqua seditio rursus oriretur, orationis causa limina
sancti Petri adire parabat, et comparatis his quae
sibi in itinere necessaria erant, profectus est ad
Urbem. In eo itinere dum esset, uxor Baldrici quietis
inpaciens et semper prona ad res novas excitandas,
hac oratione interpellat maritum:
5. #Oratio Adelae uxoris Baldrici.@#
« Saxonem istum in tanta propinquitate aedificiorum
vicinum nostrum pati non possum; et quem
parem tibi esse ferre non valeo, si superiorem conspexero,
vivere nolo. Proinde quaeso, utere consiliis
meis, et verba mea, caeteris curis postpositis, menti
tuae reconde; ex hoc enim fortunatissimum te fore
licebit. Ecce iste hostis noster, videns nepotem
tuum esse sine scientia ullius consilii, falsis adulationibus
in dies deludit, et dignitatem suam te invito
jam invasit. Denique ille stolidus existimat, illum
vera affinitate adductum, sincere suis rebus favere,
et non potius ob hoc, ut illum in proximo principatu
dejiciat et ipse locum ejus nimia sua calliditate arripiat.
Et cui dubium est, illum jam pridem adversum
te prava moliri? Egone, si vir essem, eum in his
regionibus consistere sinerem? Et si nunc, pace
facta, justa occasio nulla intercedit, qua cum eo
palam contendere possis, hoc saltim facito: regem
adito, et praefecturam, quae justius ex linea consanguinitatis
et prosapia majorum tuorum tibi obtingit,
postulato. Si propter hoc aliquis tumultus ab hoste
adversum te concitabitur, ipse tibi prius peccabit,
tuque sacramento adstrictus non teneberis. Quid tibi
obsistit? Quid impedit? Amplissima domus, latissima
praedia, milites numerosi vires tibi et favorem
adtribuent, neminem quam te hoc honore esse
digniorem. Muneribus quoque dandis, auri, argenti,
preciosae vestis, non deerit tibi copia; incunctanter
omnia tribuam. » Persuadet facile cupido, et more
hominum qui honoribus expleri nesciunt, suscipit
negotium, non solum ad suae familiaris rei damnum,
sed etiam ad perpetuam ruinam suae salutis.
Et quamvis graves causae irarum inter eos antecessissent,
tamen haec fomes et initium utriusque extitit
exitii; et sicut Hiezabel Achab, ita et ista hunc
ad flagitia semper concitavit, dans ei consilia quibus
ad perniciem suam uteretur, donec abhominabilis
et odiosus omnibus fieret
6. #De praefectura Baldrico tradita.@#
Parata profectione, venit ad regem, a quo et benigne
suscipitur; oblatis his quae attulerat, causas
adventus sui exponit, et regem ad voluntatem sententiae
suae perduxit. Denique tradita est ei praefectura,
et ne ob hoc civiles dissensiones, unde arma
excitari possent, nascantur, summopere interdictum
est. Qui mox ut rediit Ganipae municiunculam
praefecti propinqui sui occupavit, et per servum fugitivum,
qui se jam pridem his qui in turri erant
devoverat et studium suum promiserat, dolo introductus
est, et eos quos propinquus suus ad tuendam
turrim reliquerat expulit, praesidiaque sua ibi
ponit.
7. #De reconciliatione Adelboldi episcopi et Wicmanni.@#
Ubi in vulgus populi elatum est, Baldricum regem
adisse, praefecturam sibi usurpasse, Ganipae
turrim invasisse, tanta subito omnium commutatio
facta est, ut mentes non solum finitimorum set
etiam domesticorum ab eo in tantum averterentur,
ut pauci reliqui essent qui ejus facta non
detestarentur. Inter Alpes Wicmanno redeunti
res gesta nuntiatur, magnaque cura afficiebatur,
quod remedium huic incommodo repperire posset.
Nam publice armis rem incipere, metus imperatoris
prohibebat; unde ab animi virtute consilium et rationem
quaerendam esse statuit. Talia sollicitanti
res oportunissima ad capiendum consilium accidit.
Audierat namque omnem populum contra Baldricum
murmurasse et omnibus precibus ejus facta
detestari; ideo primum in his elaborandum esse decrevit,
ut etiam auxilia episcopi domni Adelboldi ab
eo detraheret, et spem ad illum se recipiendi ulterius
non haberet, amicitiam ejus sibi adjungeret,
ejus auctoritate et subsidio hostem ab incepto deterreri
posse existimavit. Set quia nondum bono
animo in ipsum ex his injuriis quas Godizo illi inferebat
videbatur, primum per legatos hominem
temptare disposuit. Cumque aditum in ejus amicitiam
patere cognovisset, eo quod Baldrico ex his
rebus de quibus supra demonstratum est amicus
non erat | null | 70012657-ff40-4eaf-b474-86d47774e1bb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, venit ad eum, et cum de his injustitiis
quae episcopus questus est a se et a
suis amicis sibi inlatis, satisfaciendum in potestatem
ejus promitteret, pro temporis oportunitate
fidem et amicitiam inter se sanxerunt. Quamvis de
conventione illorum Baldricus parum moveretur,
tamen potestate episcopi in locis qui ad praefecturam
pertinebant jus dicere prohibitus est. Episcopus
videns adcrescere dissensiones et in dies lites
augeri, metuens ne temeritate corum plebs laberetur,
et sperans controversias sua auctoritate minui
posse, diem colloquio constituit eosque ad hanc
venire fecit.
8. #De sententiis inter eos collatis.@#
Postquam eo conventum est, episcopus hoc initium
orationis habuit: se aegre ferre tot motus in
dies inrationabiliter adcrescere, oportere ad cognitionem
suam et omnium qui justa decernere velint
referre, et has improbas seditiones, quibus plebs
laeditur, agri depopulantur, debere comprimi. Si
vero pertinatia desistere nollent, imperatoris potestate
et suis copiis vi coacturos, ut ab incepto tumultu
absistant, demonstrat. Ad haec Wicmannus
respondit: intellegere sese, quae commemoraret de
horto tumultu esse vera, nec quemquam plus
doloris quam ipsum exinde capere, et se in potestatem
suam dediturum, et omnibus rationibus, si
qua culpa criminatur, satisfacturum promittit; sese
tamen permoveri quod Baldricus, post amicitiam
inter eos firmatam, belli initia primus concitaverit,
praefectum propinquum illius, qui fide et consilio
prodesse debuit, omni honore ab eo spoliatum et a
principatu dejectum, ipsi et omnibus nationibus, ad
quas fama tantae inhumanitatis pervenire potuit, detestabile
videri. Qui nisi ab his injuriis discedat et
liberam facultatem illi in suis legibus uti permittat,
ex illa saltim affinitate, quod sororem suam in
conjugium duxerat, ejus injurias non neglecturum,
neque haec faciendo quicquam maleficii adversus
gratiam imperatoris se acturum, praesertim cum
omnibus, unde lites augentur, studio pacis summopere
se interponere et ea submovere velle confirmat.
Baldricus huic sententiae haec retulit: non a se fidem
laesam, neque a se commissum, unde amicitia
dissolvi debuisset; scire se quidem propinquum
suum non illa scientia aut prudentia esse ut sibi
commissae dignitati curam habere posset; ideo se
illius rebus intermisisse, ut ei potius prodesset
quam obesset, et id sua voluntate jam pridem agere
voluisse, si ipse copiam cum eo colloquendi habere
potuisset; set ita illum, quasi sub quadam
custodia, semper a Wicmanno devinctum et tali
disciplina constrictum, ut neque ad momentum ab
latere ejus discedere auderet. Si praecepta quoque
imperatoris servari deberent, hoc, quod sibi propria
manu dederat, injustum esse ab ullo interdici. Quod
vero diceret, ex affinitate injurias ejus non neglecturum,
se ipsum illi propiorem esse consanguinitate,
qui avunculi ipsius existeret filius, et ideo
illam dignitatem ex parte majorum ipsi justius praeter
nepotem quam alteri obvenire. Quod vero se
dixerit ad lites sedandas interponere velle, neminem
quam se ipsum in communi salute civium consulenda
studiosiorem; testimonium esse ejus rei,
quod non ex ipsius arbitrio, set imperatore largiente
negotium susceperit. Talia et multa alia cum
jam in longum diem ab utrisque proferrentur, episcopus
tandem, litibus eorum plenius cognitis, in
alios conventus rem deferre placuit, et interim pacem
inter eos firmari constituit ( #an.@# 1012). Baldricus
vero, quod memoria tenebat, sororis suae domum
paucis diebus ante quosdam ex parte Wicmanni
invasisse, et quibusdam interfectis, filium
illius alterum intra ecclesiam vix necem aufugisse,
et item alterum ab indignis captum et abductum
esse, et ideo cum his, a quibus tanta contumelia
sibi et suis illata fuisset, nullam pacis amicitiam
sine satisfactione habere posse demonstravit. Ad
haec Wicmannus: #Si conferri,@# inquit, #injuriae debent,@#
unam harum hanc esse iniquissimam, quod a sororis
suae filiis nondum adultis servili agmine congregato,
praefectum cum paucis iter secure agentem et
nihil mali a quoquam suspicantem, magna insolentia
de inproviso adortum, et in fugam conjectum, et
in sacra aede contutatum, vix morte subtractum;
neminem fore tam pacientem, qui talem actam
periculosam contumeliam inultam transire pati potuisset.
Baldricus ubi manifestius intellexit sibi
resisti, dixit nequaquam rem exitum illum, quem
illi existimarent, esse habituram. Et cum ex hoc
tumultus pene excitaretur, accessit ad eum quidam
dicens, et id clariori voce ut magna pars suorum
audiret, illum ex eo agro | null | 9fb1203b-3a06-4b19-8335-41dc707bf5a3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vivum non exiturum, nisi
hoc faceret quod episcopus et Wicmannus constituissent.
Qua voce perterritus, annuit ut pax
fieret, quae ab utrisque ad certam diem sacramento
firmata est.
9. #De dolis Wicmanni.@#
Set praeter ea dum mecum reputo, tot sacramenta
perfido animo perpetrata, mirandumne sit an
dolendum dubito, eo quod illi qui summo honore et
dignitate praediti ad tantam perfidiam sint devoluti,
ut talia contra justiciam Christianae fidei agerent,
qualia nec vile vulgus cogitatione quidem concipere
praesumeret; unde etiam secundum notarium Spiritus
sancti dicentem: #Non loquatur os meum opera
hominum (Psal. XVI, 4)
@#, timeo referre perversissimus
nostrae mores aetatis, et pene nulla fide stabilitos,
set caeca cupiditate miseri honoris et falsae
potentiae adductos, omnis humanitatis et bonitatis
esse oblitos. Set sunt nonnulli qui Wicmannum
in his litibus iniquiorem esse contendunt, hoc in
praesidium suae opinionis assumentes, quod ea, quae
cis Hrenum minus in possessionibus habuerat, quacumque
celeritate consilii, opibus Baldrici adaequare
niteretur. Quod ex eventu hic sequentium facile cognosci
potest. Nam postero die ad sororem suam
colloquendam Baldricus cum paucis Hrenum transivit.
Compertoque ejus per exploratores adventu,
illi de quibus praediximus, qui domum sororis suae
impetiverant, ex Munna egressi, cum magno equitatu
per ripam Hreni latenter descendentes, ei adpropinquarunt.
Nec antea visi sunt, quam propius
vicum accessissent. At isti, equis in pastum per
segetes dimissis, et nihil timentes, propterea quod
pridie ejus diei pax esset inter eos constituta et firmata,
remissius sese agebant. Set cum hostes
obstinacius cursu impetum in eos facere cernerent,
celeriter revocatis equis, et bipertito equitatu
diviso, et pro angustia temporis acie instructa, eos
exceperunt. Cumque acriter ab utrisque pugnaretur,
et jam res in eo esset, ut superiorem manum Baldricus
habere debuisset, propter opinionem omnium
subito converso equo fugae se dedit, et ad ripam naviculam
nactus, ea profugit. Quod ceteri conspicientes,
itidem fugam hac et illac inierunt, plures in
ecclesia se concluserunt. Wicmannus, qui tunc forte
ab illo loco non longe aberat, praelio per legatum
accepto, celeriter accurrit, ecclesiam inrumpit, eosque
qui in ea se abdiderant cepit, graviusque retineri
jussit, et Munnam adductos, in vincula conjecit.
Ex eo enim iterum redivivae inter eos quae antea
seditiones ortae sunt; et quamvis Baldrico
causae justiores in hac, ut praediximus, lite existerent,
tamen in hoc inferiorari, quod milites sui crebris
expeditionibus defatigati, pro tanto labore parva
praemia consecuti sunt, et uxor sua dedignanter eos
appellando et ignaviam et socordiam improperando,
a suo obsequio eos dissuevit et multo infideliores
quam antea essent effecit. Domesticis etiam ita gravis
extitit, ut pro levi culpa quosdam in exilium
mitteret, quosdam autem, naso aut auribus desectis,
deformes aspicientibus redderet, et odiosam vitam
illis praesentem efficeret. Nobilitas generis et omnium
opulentia rerum pernimium eam extulit, in
tantum ut etiam illius satyrici versu non immerito
notari possit (JUV. VI, 460):
Intolerabilius nihil est quam femina dives.
Talibus et aliis hujuscemodi rebus corda non paucorum
a mariti amicitia et familiaritate avertit.
10. #De exercitu in Bratuspantes misso et capto Baldrico.@#
In dissensione vero quae nunc orta est quia neuter
eorum in tanta propinquitate agrorum tuto sese ab
altero cavere posset, concordia iterum inter eos ad
certam diem condicta est. In quo spatio temporis
extitit causa, qua ab imperatore exercitus in Bratuspancium
fines mitteretur--audierat enim, a
quibusdam importunis et seditiosis hominibus regionem
frequentibus incursionibus devastari--; cui
exercitui Adelboldus episcopus et dux Godefridus et
Wicmannus praeerant. Baldricum, quia his adversus
quos exercitus ducebatur amicus erat, secum habere
nolebant. His profectis, Baldricus dabat operam
Gerhardo, de quo supra diximus, qui jam multis
diebus municiunculam Hengibach obsedit. In altissimis
namque rupibus sita, inexpugnabilis erat.
Set tamen diutissima obsidione oppidani fatigati, et
omnibus quae secum habebant consumptis, se dediderunt.
Itineribus Baldrici exploratis, Gevehardus,
qui domum sororis suae viduae praedictae invaserat,
omnes vias obsedit et summa diligentia, si eum inparatum
aliquatenus adire posset, cum suis omnibus
invigilabat. Nec fefellit fortuna consilium hominis.
Nam Baldricus, clientibus suis in sua loca hac et
illac dimissis, cum paucis Coloniam versus iter incautius
adgressus | null | 242c22d0-b91a-4c61-9f27-ff95c6cc7704 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est. Quem mox hostis conspicit et
celeri cursu insequitur, cum ille de improviso perterritus
et viribus dissolutus, ut nec quidem ascensum
equi accurtatoris qui juxta eum ducebatur
temptaret, captus est, et ab indignis, barba ex parte
exvulsa et colafis infractis, omni indignitate est habitus.
Ad Munnam, castellum Wicmanni, cum summo
probro deductus est, ibique minis et nimia furia
victorum, ut Aspolam traderet nisi capite maluisset
plecti, compellebatur. Ille vero legatum, quem illuc
mitteret, expostulat. Quo impetrato, aliqui ex
suis ad eum venerunt, et ex casu ejus multo dolore
et gemitibus affectis, munitionem tradi jussit.
11. #De Gevehardo, et Baldrici redemptione.@#
Godizo is, de quo supra diximus (lib. I, cap. 2),
propinquus venerabilis Liutgardae et uxoris Baldrici,
moriens Hengibach et Aspolam in Gerhardi fidem,
quia propinquus erat, ut uxorem et filias ejus parvulas
nutriret, tradidit. Gerhardus vero Aspolam,
quia proxima erat, Baldrico commisit, et Hengibach
viduae, suis custodiis adhibitis, tueri jussit. Quae
muliebribus rebus agitata, accitum Gevehardum
ad se admisit, et sibi in conjugium copulavit. Hic
miles primum Baldrici fuerat, set quia haec omnia
eo insciente et sine ejus consilio peregerat, et Aspolam,
quae sub sua potestate erat, ex parte uxoris
appetiturum cognoverat, qua carere nolebat, amicitiam
ejus repulit et militem abdicavit. Qui cum
ejus potentiae resistere non posset, Wicmanno se
devovit ejusque imperiis se subdidit. Haec erat causa
quae Gevehardum contra Baldricum accenderat et
inter eos discidium fecerat. Aliquot diebus Baldricus
cum in vinculis teneretur, postulavit ut, accepta pecunia,
quantam voluisset dimitteretur. Cumque, ut
ille hoc laudare vellet, vix cogeretur, constituit, ut
intra brevissimum spacium temporis duo milia librarum
argenti profiteretur. Ea quidem ratione dimissus
est, et ille obsidibus de pecunia cavebat. Cumque
haec conquireretur et conferretur, et jam pars
quaedam data esset, episcopus et Wicmannus cum
exercitu redierunt, rem gestam a referentibus cognoverunt,
et eventum, tantis infortuniis suis exigentibus,
et nimia obtemperantia uxoris
commiserati sunt. Et indicto conventu, simul
conveniunt, Gevehardum adhibuerunt, et ut illam
pecuniam praeter quadringentas libras argenti Baldrico
indulgeret, perfecerunt; et ille, de his omnibus
quae in eum commissa sunt nullam umquam ultionem
expeteret, sacramento firmavit.
12. #De nece Wicmanni@#.
Non multo tempore post ( #an.@# 1016) haec familiaribus
amicisque Baldrici et Wicmanni complacuit, ut
deinceps, omni simultate postposita, pax stabilis et
fides firma inter eos sanciretur. Quod cum omnes
uno animo collaudarent, ad constitutam diem iterum
omnes conveniunt. Post multa colloquia transierunt
undecim cum Baldrico et totidem cum Wicmanno,
juramento, inter ipsos habituram pacem
et fidem et dilectionem, summa alacritate omnium
se obligaverunt. Quod ut factum est, satis fida amicitia
sine ulla suspicione, ut quibusdam videbatur,
postea usi sunt. Set cum procederet jam non multum
spacium temporis, scilicet nondum peracto anno
( #Oct.@# ), Wicmannus ad convivium Baldricum invitavit.
Quo peracto et amplissimis donis oblatis et benigne
his susceptis, dimisit eum et cum abeunte comitatus
est. Quibus euntibus, Baldricus postulavit
Wicmannum, ut vicem illi rependeret, ad domum
suam veniret, epulasque sibi decenti apparatu exibere
liceret. Atque primum renitebatur; set cum
tantam amicitiam et dilectionem inter eos conflatam
recoleret, ut nefas putaret si non voluntati
ejus adquiesceret, suis militibus dissuadentibus et
quasi jam casum ejus divinantibus, tamen annuit,
et deducentem subsecutus est. Et cum jam ante introitum
castelli nomine Upladii venissent, Wicmannus
conversus dixit ad alterum: #Ecce contra
voluntatem meorum militum hoc castellum ingredior,
in eo quid mihi sit eventurum ignorans, set Deo et
vestrae fidei me medium interpono.@# Cumque ille, vehementer
admirans super verbo hoc, dixisset nihil
incommodi Deo disponente aut aversitatis, set omnia
quae suae saluti et honori congruerent, sibi eventura,
ingressus est. Uxorque Baldrici solo corpore,
non animo, procedens, plurimis verbis, ut mos est
adulantium, illum suscepit. Sane quidem pene in
singulis sententiis contra eam bellum suscipere videor,
dum invitus, quae de illa referuntur, necessario
ordine exponere cogor. Illa, statim ut ingressus
est, de morte hominis tractare coepit, | null | 6850106a-f08e-4a59-83e4-c4a1bb7ff4f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et primum
venenis extinguere temptavit. Set cum hoc nihil se
proficere animadvertit. insciente marito, consilio
cum duobus inito, uno ex militibus et altero
servo ipsius, perditis hominibus, promissione firmata,
datis dextris, ut eum quomodocumque interficerent,
obtinuit. Tercio die, finito convivio, magno comitatu
cum laeticia et jocunditate Baldricus deducit
abeuntem. Quibus proficiscentibus ( #Oct.@# 6), quidam
ex parte uxoris Baldrici, intuens Wicmanni
elegantiam et honestatem hominis, dixit ad socium: #Tam prudentem virum et tam probis moribus decoratum
et tot virtutibus praeclarum non facile quisquam
repperiet.@#
Cui alter respondit: #Expecta paulisper, et
videbis istius invidissimi hominis gloriam in brevi perituram.@#
Ex qua re colligitur, vere contra eum factam
conspirationem fuisse. Set cum non longius miliario
ab oppido progrederentur, et Wicmannus cum uno
de sua re familiari secum agenti paululum praecederet,
et sui ante eum per agrum sparsi, nullam
opinionem timoris habentes, praecessissent, illi nefarii
homines de improviso eum adgressi subito interficiunt,
et rapido cursu se inde proripiunt. Cumque
concursus fieret, et alius alium, quidnam tumultus
significaret, clamosis vocibus percontaretur, et nemo
quicquam certi, nondum re cognita, respondere potuisset,
tandem caede conperta, et cadaver sanguine
conspersum juxta viam jacens cernerent, clamore et
planctu magno sublato hoc scelus unanimiter in
Baldricum conferebant; tale ejus et consilium et fidem
esse. Et quamvis innocens hujus consilii esset,
nullus tamen ex omnibus ad hoc adduci potuit, ut
illum culpa non teneri arbitraretur; ita propter
maliciam uxoris in odium ejus omnium fama consentiens
erat. Baldricus vero ut audivit comitem
esse occisum, animo consternebatur, lacrimis et
multis gemitibus deflens interitum viri; et metuens
ne contra se ex recenti dolore tumultus excitaretur,
celeriter se recipit in oppidum.
13. #De Ubladio destructa.@#
Hac re ubique divulgata, statim ab domno Adelboldo
episcopo et duce et caeteris amicis eorum legationes
ad imperatorem mittuntur, qui tunc cum
exercitu in Burgundia morabatur, ab his de Wicmanni
caede cognoscat. Qui de morte amicissimi et
familiarissimi viri vehementer commotus, auctorem
caedis ut persequantur et bona ejus diripiant jussit,
seque ilico venturum denuntiat. Baldricus vero intellegens
neminem aliter existimaturum quam suo
consilio hominem interemptum, propterea quod ab
ipso domi invitatus fuerat, et oppido receperat, et
abeuntem deduxerat, et in praesentia sua necatus
fuerat, gravi dolore afficiebatur et quid huic rei opponeret
excogitabat. Quem dolore moerentem uxor
accedens, multis increpationibus arguebat, et ut
constantiam et vires sumeret et desidiam deponeret
hortabatur. Hanc molliciem animi vili mancipio potius
quam illi congruere dicebat, hocque aequiore
animo ferendum docet, quod nullo remedio recuperari
possit. Neque etiam dubitandum quin sua ratione
et voluntate comitem occisum illos arbitrandos,
et idcirco procul dubio credendum ultionem
ab eis esse expetendam. Proinde opus esse ut suae
suorumque saluti prospiceret et rebus suis tuendis
summa cura invigilaret. His et aliis hujuscemodi
verbis conjugis permotus et in majores angustias
adductus, commeatum in oppidum conportari jubet,
ut si quid facto opus esset, sibi facultas resistendi
non defuisset. Mittit nuntios Coloniam ad archipraesulem,
in cujus clientela erat et ejus largitate beneficia
multa tenebat, illi rem gestam proponit. At
ille auxilia sua sibi non defutura pollicitus est.
Trajectum quoque mittens, supplementa episcopi
exposcit, qui ejus adjutorem et amicum fore non
posse demonstrat, nisi domino suo imperatori augusto
de admisso scelere inculpabilem esse fida
satisfactione se expurgaret. Hac spe dejectus, omnes,
a quibus fidem et familiaritatem sperabat, ad
suum auxilium convocat; et priusquam id efficeret,
propinqui et omnes amici Wicmanni, et maxime
Adelboldus Trajectensis episcopus, qui illi ex hac re
omnium infestissimus factus est, hostem judicaverunt
et bona sua publicaverunt. Summa quoque diligentia
clam, ne id ad cognitionem ejus perveniat,
legationes inter se mittere coeperunt, et quisque
prout possit copias cogat, et ad constitutam noctem
et certum locum conveniant, et intra munitionem
Baldricum, si fieri posset, obsideant. Quod cum a
cupientibus celeriter administraretur, hostis
consuetudine sua ante primam confectam vigiliam,
timens periculum obsessionis, oppido cum paucis
egressus est. Qui in tenebris, conspectu adempto,
hostes videre non potuit; set exaudito tumultu adventantium
perterritus, celeri fuga evasit. Castellum
obsidetur, omnes vici et privata aedificia ad | null | d9a26601-1464-4c62-84c4-63a3827afab6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
se
pertinentia ubique vastantur, et magno numero pecoris
et ceterarum rerum pociuntur. Dein quae ad
pugnam praeparaverant, expediunt. Summa vi ab
utrisque certatur. Set oppidanos in hoc superari,
quia, cum multi accessissent et defatigatis alii successissent,
propter paucitatem defendentium ex his
nihil ab eis fieri potuit. Mulieres quoque galeis capitibus
superpositis per murum disposuerunt, et
per eas speciem pugnantium praebuerunt, ut visa
quasi copia armatorum desperationem oppidi potiundi
hostibus darent. Talibus incommodis fatigati, aliquot
diebus aegre obpugnationem sustinent. Set haec
sola res remedio illis erat, quod locus ex planicie
natura paululum adclivis, et aggere aegregie elevatus,
et muro, quod in illis locis rarissimum est, circundatus
erat. Huic firmitati pocius quam sibi ipsis
confidebant. Set cum imperatorem adpropinquasse
cognoscerent et ejus castra procul extrui animadverterent,
desperata salute, de deditione ad hostes
legatos miserunt. Quibus Adelboldus episcopus et
Bernhardus dux veniam dederunt, et uxorem Baldrici
cum suis rebus omnibus abire permiserunt.
Castellum vero, muro diruto et subverso, incendio
consumpserunt.
14. #De Ruodoldo rege Burgundionum.@#
Imperator illis diebus in Burgundia, ut praedixi,
cum exercitu hac de causa morabatur. Nam Ruodoldus
rex Burgundiae propter mansuetudinem et
innocentiam vitae a quibusdam principibus suis
contemptus est, unde et de regno eum expellere
temptaverunt. Qua necessitate compulsus
ad imperatorem venit, illique causam omnem ordine
exponit, et quia laborem et negotia regni
diutius ferre non poterat, quia jam aetate provectus
fuerat, regnum imperatori tradidit, et, amplissimis
donis acceptis, in patriam regressus est. Post
haec imperator in Burgundiam profectus, conventus
quos constituit peregit, obsides accepit, et rebus
necessariis imperatis, rediit. Hii vero qui
antea rebellionem fecerant, cum viderent regem a
negotiis regni alienatum, et se a priori potestate
submotos, et auctoritatem et gratiam inter civitates
in quibus dominari solebant esse diminutam, venerunt
ad regem, et ejus pedibus provoluti se dediderunt,
et omnibus rationibus de contemptu satisfacturos
promiserunt, neque se umquam ab hoc animo
revocari, quin semper suis imperiis sint obedientes;
unum illud specialiter deprecari, ne alterius gentis
regem super populum suum dominari pateretur;
legem hanc perpetuam Burgundionum esse, ut hunc
regem haberent, quem ipsi eligerent atque constituerent.
Horum oratione placatus et satisfactione
accepta, rex legatos ad imperatorem mittit, dicens,
adversarios suos ad se venisse, veniam de his quae
in eum commiserant postulasse, sibique dehinc sine
ulla suspicione fore obedientes confirmasse. Petit
ut hanc gratiam sibi concedat, regni sui pristina
potestate pro sua clementia se uti permittat.
Imperator vero, quamvis sibi hoc videretur incommodum,
tamen recolens, propinquum suum summa
necessitate coactum ad se venisse et regnum non
tam volentate quam necessitate adductum sibi tradidisse,
ne nimis inhumane contra eum egisse existimaretur,
peticioni regis annuit, sibique regnum
reddidit, et principibus suis ut illi in omnibus obsecundantes
essent imperavit. Set si quis in his, quae
nunc diximus, propter honorem imperatoris in paucis
verbis ab historiae veritate me declinasse contenderit,
quamvis ego nihil falsi mea conscientia, set quae
plurimorum relatu didici, scripsissem, is profecto
sciat hoc tamen omnium testimonio verum esse,
Burgundiones, imperatoris timore perterritos, regi
pristinam servitutem deinceps exhibuisse. Heinricus,
Burgundia rediens, Munnam et omnia quae Wicmanni
erant Bernhardo duci, ut filium suum
parvulum nutriret donec adolesceret, commisit.
15. #De Munna clam tradita.@#
In Munna erat servus cujusdam partium Baldrici,
ad fallendum valde callidus; hic nescio quo de crimine
reus, domino suo multis diebus fugitivus erat.
Qui, excogitato consilio, posse domino suo in hoc
reconciliari si castellum illi traderet, clam venit ad
eum, certissime promittens, si eum sequi vellet, in
medium Munnae absque ullo periculo deducturum.
Ille autem, ut est consuetudo adolescentium, nimium
in pollicitatione ejus exultans, magna ei promittit
munera, et ut quam celeriter id efficiat hortatur.
Ille vero fidem dat se ita facturum, et ad constitutum
tempus reseratis portis summo mane dominum
suum intromisit. Oppidani in lectulis adhuc somno
gravati, inopinato clamore hostium subito excitantur.
Cumque per hospicia hac et illac discurrerent
et quo se reciperent ignorarent, inermes capiuntur,
uno tantum in prima concursione interfecto, caeteri
omnes de castello expelluntur.
16. #De expulsione Baldrici | null | ae42eff1-eeb4-47a5-91fd-93cefe39d248 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et Munna destructa.@#
Baldricus domo expulsus et omnibus fortunis
amissis ( #an.@# 1018), ad sacerdotem Coloniensem abiit.
Qui ejus recentes calamitates commiserans, sedem
in civitate delegavit stipendiumque constituit. Gerhardus
quoque Mosellensis Hengibach illi accommodavit,
ut, quo se recipiat habeat, et tutus ab hostibus
existat. Munna vero, ut supra diximus, a suis
capta, augebatur illi spes, sperans se per hanc
casum suum et dolorem expiaturum et pristinam
salutem recuperaturum. Set longe aliter res accidit.
Nam Noviomago concilio indicto ( #Mart.@# 16), cum
multi advenissent, imperator Munnam, ne aliquod
incommodum aut praeda ex ea regioni fieret, destrui
jussit. Ad ejus destructionem Heribertum archiepiscopum
et Gerhardum Mosellensem et alios multos
misit, qui funditus aedificia omnia subruentes,
ignem immiserunt, et spem omnibus ibi ulterius constituendae
munitionis ademerunt.
17. #De quaestione habita cum Baldrico de morte Wicmanni.@#
His actis rebus, de nece Wicmanni cum Baldrico
quaestionem habere instituit. Cumque ad hunc conventum
multi adessent, imperator Baldricum, publica
data fide, advenire jussit. In quem cum acerrimae
sententiae proferrentur, et ille summo conatu se
inculpabilem per omnes justicias, quas imperator
constitueret, demonstrare cuperet, dux Godefridus
et Bernhardus omnem purgationem sui faciendam
legibus interdixerunt, propterea quod saepius
inter illum et Wicmannum fides et pax sacramento
firmata, semper ille prior discidium fecerit, et ideo
ejus satisfactionem ulterius non recipiendam esse,
qui convictus tam manifestis indiciis perjurus
existeret. Cumque loqui conantem, vocem ejus,
ne causam suam diceret, interciperent et in eum
frenderent, saevientes ob innocentis mortem, et vix
conspectum ejus ferrent, res jam pene in eo erat, ut
militum manibus discerperetur. Cumque videret se
in arto positum et evadere posse diffideret, voce
magna clamavit petens auxilium regis. Clamore
ejus audito, surrexit rex, et extensa manu, ne publicam
datam fidem laederet, ex manibus saevientium
eripuit, et jam disperatum abire a facie ejus jussit.
Quem archiepiscopus suscipiens, magna cura tuebatur,
et ab hostibus vix ereptum, Coloniam remisit.
Qui post hinc triennium aeger factus in Hengibach
moritur ( #an.@# 1021), corpusque ejus in possessionem
suam Sefluche defertur et ibi sepelitur.
18. #Quomodo Gevehardus in mortem ductus est.@#
Post cujus mortem servus isdem qui Munnam
tradidit, venit ad Gevehardum, de quo supra diximus (cap. 11),
promittens illi, si ejus consilio adquiescere
et se sequi vellet, beatum facturum, ad
suum castellum Hengibach, quod ei ex parte uxoris
jure successit, deducturum, et sine vulnere liberam
facultatem sibi pociundi daturum. Qui ad suam
infelicitatem, nimium credulus verbis servi, sine
mora subsequitur euntem. Et cum per exploratores
cum adpropinquasse cognitum est, Gerhardus, ut
condictum erat, magnam multitudinem armatorum
per officinas et conclavia oppidi abscondit, et quid
sui sit consilii illis ostendit, et ipse in circuitu castelli
in silva cum aliis copiis delituit. Et cum Gevehardus
in medium munitionis quasi bos ad victimam
deductus esset, subito omnes de turribus et
habitaculis exsilientes; portas obsistunt. Paucis
primo concursu viso evasis, caeteri sunt occisi. Set
ille, non segniter muro ascenso, insidias de foris
nesciens, se praecipitavit et aegre membris collisus
est. Gerhardus quoque accurrens, porrecta manu
collum ejus graviter ferit, his verbis: #Seniorem
tuum eodem modo cecidisti; en, habes quod egisti!@#
Dein ab illo a quo Wicmannus caesus est, adjuncto
quodam servo Baldrici, confoditur atque interficitur.
Sicque dum plus appetit, illud quod habuit cum vita
amisit.
19. #De eclipsi lunae et solis, et viso comete.@#
Anno uno antequam concilium Noviomago indictum
esset ( #an.@# 1017), luna post mediam noctem
hiberno tempore defecit, et rege sequenti anno (1018)
in eodem loco consistente, in paschali ebdomada
solis eclipsis facta est. Tercio quoque anno (1019)
cometes in aquilonari parte coeli longissimis crinibus
et pallida specie visus est. Sequuntur hoc signum
multa bella, et in plurimis nationibus maximus sanguis
hominum per praelia fusus est.
20. #De Meriwido a Frisiis obtenta, et de Tielensibus.@#
Antequam hoc prodigium in coelo appareret, circa
litus oceani bellum coortum est ( #an.@# 1018). Hujus
belli haec causa | null | 8684bcb1-2d09-49ae-94ed-929aefa53c03 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fuit. Pars Frisiorum, sedibus suis
relictis, in silva Meriwido, de qua supra diximus (lib. I, cap. 8),
habitacula construentes consederunt,
et adjunctis sibi praedonibus magna mercatoribus
dampna intulerunt. Praedones vero, eis postea subjugatis,
singulis ad modum uniuscujusque culturae
ad extirpanda novalia terram diviserunt, eamque
colere jusserunt, et sibi vectigales fecerunt. Unde
mercatores Tielenses, qui etiam specialiter prae
caeteris facile ad quascumque querimonias excitandas
accenduntur, crebro regem interpellabant,
ut pro sua gratia eos ab his injuriis defendat. Si id
non faciat, neque se causa negotiandi in insulam
venire, neque ad se Britannos commeari posse, et
ideo vectigalia sibi, ut oportebat, plenius provenire
non posse, dicebant. Set libet pauca, non detrahendo,
set ex intimo corde condolendo, hic inserere,
quibus moribus et institutis isti Tielenses ab
aliis viris differant. Homines sunt duri, et pene
nulla disciplina adsuefacti, judicia non secundum
legem set secundum voluntatem decernentes,
et hoc ab imperatore karta traditum et confirmatum
dicunt. Si quis quicquam ab alio mutuum
sive accommodatum acceperit, et ille ad constitutas
inducias rem suam repetit, constanti animo inficias
it, et sine mora se nihil ab illo accepisse jurat. Et
si quis deprehensus fuerit publice pejurasse,
a nullo posse redargui confirmant. Si rem quoque
una manu tenuerit, si tantilla est ut pugno includi
possit, cum altera juramento denegabit. Si quis
Dei fidelium apud imperatorem intercedat, ut haec
scelera interdicat ne tot animae cotidie pereant,
magnam profecto a Deo remunerationem sibi donandam
sperare poterit. Adulterium in culpam non ducunt.
Quamdiu uxor tacuerit, virum per nefaria scelera
sordescere licitum habent, et talia agentem neminem
praeter uxorem in synodo interpellare debere.
Summo mane potationibus student, et quisquis ibi
altiori voce turpes sermones ad excitandum risum et
ad vinum indocile vulgus provocandum protulerit,
magnam apud eos fert laudem. Siquidem ob hoc pecuniam
simul conferunt, et hanc partitam singulis
ad lucra distribuunt, et ex his quoscumque potus
certis temporibus in anno cernunt, et in celebrioribus
festis quasi sollempniter ebrietati inserviunt.
21. #De bello contra Frisios adhibito.@#
Imperator vias mercatorum patefieri volens ( #an.@#
1018), Adelbaldum episcopum et ducem Godefridum
ad se vocans, mandat ut Frisios adeant,
eosque ab his sedibus quas injuste occuparant propellant
et praedones submoveant. His mandatis acceptis,
immensam multitudinem cogunt, clarissimos
quoque viros et adprime in re militari instructos,
qui tamen equitatui omni vita studebant, navi nihil
poterant, secum adsciscunt. Cumque in unum
convenissent, omnem exercitum in navibus collocant,
eoque ubi Frisios cum coactis copiis audierant
esse contendunt. At illi qui silvam occupabant, ut
compererunt per exploratores de adventu exercitus,
reliquerunt domos, et ad eos, inter quos praedones
municiunculam construxerant, fuga se receperunt.
At nostri cum tota classe pleno aestu accesserunt ad
Flaridingun; sic enim haec regio Frisiorum vocatur.
In cujus litus cum exponerentur milites, dux
ceteram omnem multitudinem egredi jussit, paucis
relictis qui naves in altum reducerent, ne iterum
commutato aestu in arido consisterent, ut si quid
opus esset eis libere uti potuissent. Frisii ubi eos
campum audaciter suis agminibus complere cernerent,
et neque ab his qui in munitione erant ullum
praesidium sperarent, eo quod et illi circumjecta
tanta multitudine nullum effugium haberent, editioribus
locis in stationibus Frisii coadunati, quid
consilii hostes caperent expectabant. Haec tamen res
in loco eos continuerat, eo quod illos sine equis advenisse
cognoverant, se autem labore cotidiano et
rustica exercitatione pedibus plurimum posse confidebant;
et si ab hostibus premantur, stabant ad fugam
praeparati atque expediti. Una res erat illis
magno usui, quod campum omnem fossis praefoderant,
sive ad defendendum majorem aestum
maris, qui in plenilunio validior solet fieri,
sive ad impediendum iter hostium. Quas cum
duci videretur difficile cum multitudine transeundas,
jussit, ut qui signa ferebant redirent, et circutatis
fossis in locis planis consisterent, ut si Frisii
dimicare vellent, eos excipiendi expeditior facultas
esset. Et cum exercitus ducis signa referre
coepissent, ortus est inter novissimos eorum clamor
a quodam scelestissimo, propinquo praedonum, dicens,
ut quisque vitae suae consuleret, ducem in
prima acie impetu Frisiorum pressum fuga praelio
cessisse. Hac falsa fama per exercitum perlata, | null | e694bcaf-c167-4191-b097-1f428924e929 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnes
in fugam versi sunt, et tanto timore sunt perterriti,
ut nemine urguente in flumen se praecipitarent
( #Jul.@# 29). Multi confisi viribus ad naves transnatare
cupiebant. Quas cum prehendissent, et in eas
summo studio ascendere conarentur, multitudine
circumstipante naves dimersae sunt. Et eo modo
plures perierunt, quod quisque carum suum et propinquum
in mortis natatu periclitasse conspiciens,
dum subvenire illi vellet, circumfunditur inunmerabile
vulgus, navesque in profundum trahunt, et sic
pariter omnes suffocati sunt. Pauci videntes haec et
timentes periculum submersionis, et ut solet fieri,
quod plerique in tali perturbatione non recipiunt
miserationem, ne simili modo perirent incitatis remis
fugam accelerant. Cum plures vero metu et lassitudine
et pondere armorum pressi sicuti cursu intrabant,
ita sub aqua recti et exanimati stabant. At
hi qui in munitione erant, cum viderent concursum
fieri, et certatim se de littore in aquam praecipitari,
animadverterant eos perturbatos fugam inisse, et
mox nutu et vocibus de fuga eorum Frisiis significare
coeperunt. Dux vero videns fugam multitudinis
cum suis stabat stupefactus; fortissimi quoque, quorum
cor ut leonum erat, ita pavore solutum est, ut
loco in quo constiterant se movere non possent. Acciditque--nescio
quod divino judicio--quasi inauditum
miraculum, adeo ut Frisii ex significatione
oppidanorum evocati accurrerent et eos quasi saxi
immobiles stantes interficerent; et ita Dei jussu sunt
in suis membris obligati, ut nemo ex tanta copia
clarissimorum virorum manum stricto gladio ad resistendum
erigeret, vel scutum ad se protegendum
opponeret. Quibus peremptis, celeri cursu pervenerunt
ad litus, et cum plures, qui per crepidinem littoris
in aqua manibus reptabant, jaculis confodiunt.
Alii namque, dum ducem solum stare conspicerent,
circumsistunt; set ille, consumpto spiritu, fortiter
restitit, et missa pila excipit, unum tantum a
tergo se inpetentem aversa hasta trajicit. Quo exanimato,
reliquorum impetum paululum repressit. Interim
praedones ex oppido jam laeti de victoria subito
erumpunt, omnia cadavera mortuorum perequitant,
illuc ubi ducem a multitudine circumdatum cernebant
contendunt. Quem cognitum, et jam in adversum
os vulneratum et pene desperatum, statim ex
periculo eripiunt, et cum paucis captis in castellum
perducunt, pedibusque ejus provolvuntur, eique se
dedunt, obsecrant ut rebus suis consulat et apud
imperatorem et episcopum Adelbaldum pro eis de
negotio confecto interveniat. Quibus cum dixisset
omnia quae ab eo postularent sese facturum, tantum
ut ipsum et ceteros qui superessent et capti erant
illaesos abire permitterent, responderunt magnas inimicitias
parentum et propinquorum illorum qui occubuerant
ipsos incurrisse; si impunitatem illius
facti juramento sibi confirment, ut nullam umquam
vindictam ab ipsis exigant, sese facturos, quae postularet,
ostenderunt. Cumque dux haec laudaret,
constituunt diem et locum, quando haec omnia fieri
debeant. Illos autem qui capti fuerant usque ad inducias
condictas in vinculis retinent; ducem abire
permittunt. Quo abeunte, irruerunt super occisos,
et obliti omnis humanitatis, omnia corpora vestimentis
exuerunt, ut nec pannum quidem relinquerent
quo verenda tegerentur. De his quoque haec feruntur,
quod quaedam corpora horum longe in altum
ab incolis propter foetorem expulsa, ab avibus et
bestiis et marinis feris, quae cupidissimae humanorum
cadaverum sunt, illaesa et intacta permanserint.
Et dum iterum ad litus per aestum projicerentur, per
duo miliaria aut amplius candor eorum visus est,
quasi litus candidissimis linteis esset expansum. Hoc
quoque in ejus rei testimonium dicatur, quod novem
corpora illorum Kalendis Decembris, simul adhuc
conligata, in quadam ripa sunt reperta, ita integra
ut pene nulla putredo in eis investigari posset,
quamvis caedes IV Kal. Augusti facta fuisset.
22. #De clerico Judeo facto.@#
Superius (lib. I, cap. 7) me promisi relaturum de
illo apostata, qui, relicta religione, clericatus in perfidorum
voraginem incidit Judeorum. Set in ipsa
promissione exsolvenda totus contremesco, et horrentibus
pilis capitis terrore concutior, diabolum
potuisse homini persuadere ut tantas sordes ausus
esset contra Christum et sanctos ejus jactasse. Scripserat
enim funestis litteris infelicissimus ille:
23. #Scripta ipsius apostatae.@#
« Quid contradicis justo insipiens? Lege Abacuc
prophetam, in quo Deus dixit: #Ego sum Deus et non
mutor (Malach. III, 6)
@#. Si ille secundum vestram
maledictam fidem mutaretur et | null | 3e049cc3-fcaf-42b0-afcb-afc6a5df4f60 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mulieri commisceretur,
principium verborum suorum non esset veritas.
Dixit Dominus ad Moysen: #Non enim videbit me homo
et vivere potest (Exod. XXXIII, 20)
@#. Quem filium hominis
praetermisit? Dicit enim David propheta: #Nolite
confidere in principibus, in filiis hominum, in
quibus non est salus (Psal. CXLV, 3)
@#; et Ezechiel:
#Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem
brachium suum, erit enim quasi miricae in deserto,
et non videbit fructum, cum venerit bonum (Jer. XVII, 5, 6)
@#.
Quid contra hiscis animal! Quem
filium hominis praetermisit? Num Petrum et Johannem
atque Martynum et alios demones, quos sanctos
vocatis? In omnibus locis legitur Deus Israel,
et non est Deus gentium. Ubi est vester sensus? Dicit
David: #Memor erit Dominus in seculum testamenti
sui, verbi quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad
Ysaac (Psal. CIV, 8, 9)
@#, hoc est lex sua sancta et
circuncisio, quam dedit Moysi servo suo. »
24. #Heinrici epistola ad Wecelinum@#.
« Respondere calumpniae tuae, o Judee incredule,
quam ex blasphemo ore in Christum ejusque sanctos
nunc noviter evomuisti, cuique in militia Christiana
instructo facile esset, si non facilius esset saxa in
mollitiem posse converti, quam corda vestra ad
recipiendam veritatem discindi. Quippe cum et illa
auctorem suum morientem scissa recognoverunt,
et tamen adhuc insensibilitas cordis vestri, quamvis
elisa, quamvis prostrata, in duricia inveteratae iniquitatis
perseveret, et licet per coaeternam Dei sapientiam,
qua mundus et mirabiliter est conditus
et mirabilius reformatus, obstructum est os loquentium
iniqua, et iniquitas vestra mentita sit sibi,
toto seculo verbisque prophetarum et exemplis
sanctorum eluceat, quam sit dampnata infidelitatis
vestrae caeca impietas, et quam glorificata assumptae
in Christo mortalitatis infirmitas: tamen, quoniam
adhuc non desperat de machinationibus suis Judaicae
malignitatis obstinata improbitas, et ad confutandam
Christianam religionem scelerato fastu inmurmurat,
et per exempla Patrum dictaque prophetarum stantem
florentemque ecclesiam ipsa jam tociens devicta
et omnino prostrata iterum ad certamen provocat,
aggrediamur eos, dante et juvante ipsa Dei sapientia,
verbo Dei, Dei Filio, eoque primum lapide
lapidea corda feriamus, quem Daniel propheta, ut
dicitis vester, immo noster, vidit sine manibus de
monte (Dan. II, 34) concidi et implere universum
mundum. De quo etiam et David dicit: #Eructavit
cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 1)
@#. Idemque: #Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie
genui te
(Psal. II, 7)
@#. Idemque: #Omnia in sapientia
fecisti (Psal. CIII, 24)
@#. Et Salomon: #Dominus
possedit me initio viarum suarum (Prov. VIII, 22)
@#.
Set quoniam non de aeterna Christi nativitate, in
qua semper fuit patri aequalis, set de temporali, in
qua, sicut David clamat, minoratus est paulo minus
ab angelis (Psal. VIII, 6), cum Judeo nobis sermo
est, audiamus quid dicat, et objectioni ejus consequenter
respondeamus. Dicis, Judee: #Quare contradicis
justo insipiens?@# Primum velim mihi respondeas,
quem dicis justum, te aut prophetam? Si prophetam,
assentior, tamen in eo quod illi me non
contradicere ostendam, te mentitum esse jure convincam.
Si vero te dicis justum, quem constat prius
esse mentitum, nescio quo pacto obtinebis justiciam,
quem mendacii polluit macula. Neque legis tuae
congruenter simul poteris esse assertor et praevaricator
dicentis: #Non loqueris contra proximum tuum
falsum testimonium (Exod. XX, 16)
@#. Quod si, uti
praemisi, prophetae non contradicam, cum ipse pro
me dicat, et quae tu tibi contra me comparaveris
arma, his tibi laetalia infligam vulnera; quoniam
intulisti proximo tuo falsum tesmonium contra legis
praeceptum, legis incurres reatum; reatus autem
trahet te ad poenam; poena vero perducet te usque
ad mortem. Set videamus sequentia. Infelix Judee,
quem vocas insipientem? Non nos credentes
in Crucifixum, qui factus quidem est vobis lapis
offensionis et petra scandali? Quoniam quidem #lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
est in | null | e1bb6ec9-a47f-428a-8407-dd10991983fc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
caput anguli. A Domino factum est istud, et est
mirabile in oculis nostris
(Matth. XXI, 42)
@#. Ergo nos
insipientes, et vos sapientes estis? Tamen per stulticiam
praedicationis jam mundi superbia cecidit,
et in frontibus regum crucis videtis tropheum.
Quia quae stulta mundi sunt, elegit Deus, ut confundat
fortia (I Cor. I, 27). Ac per hoc libenter
amplectimur stulticiam crucis Christi, quoniam
credimus nos perventuros ad gloriam Christi. Set
quid surdo narro fabulam? aut quid caeco appono
lumen? vel Judeo evangelium praedico? Redeamus
ad sequentia. Inquis: #Lege Abacuc prophetam,@# non
in quo, ut tu dicis, set per quem ipse Deus dicit: #Ego sum Deus et non mutor.@#
Praemisi tibi, Judee,
testimonio Abacuc nullatenus me contra icere, et
non solum Abacuc, set et omnium prophetarum, et
legis documenta me dico suscipere; quia eum colo
qui non venit legem solvere set adimplere. Dixit
Deus per Abacuc: #Ego sum Deus et non mutor,@# et
hoc firmiter credit Christiana religio. Quod vero
subsecutus es: #Si ille secundum vestram maledictam
fidem mutaretur et mulieri commisceretur, principium
verborum suorum non esset veritas;@# quid mirum
est, cum caecus sis, si non vides lucem illam, quam
non vident, nisi qui mundo sunt corde; immo cum
etiam more frenetici contra medicum resilias, et
sanare te volenti maledicta et convitia obponas?
Tam enim excelsa et profunda sunt incarnationis
Christi misteria, quomodo Verborum Dei incommutabiliter
apud Deum Patrem semper manens,
carnem de virgine sumpsit naturamque nostram
suae univit, quod nemo haec capit, nisi qui spiritualiter
sapit; nemo sapit, nisi Deo donante capiat;
quo donante credit qui nondum capit. #Nisi enim
credideritis,@# inquit propheta, #non intellegetis (Isa.
VII, 9)@#. Ergo credenti colligitur meritum, videnti
reddetur praemium; quoniam si vides, non est fides;
quamdiu enim peregrinamur in hujus mundi tenebris,
fide mundantur corda eorum qui Deum visuri
sunt. Hac itaque fide, qua Dei filius etiam hominis
filius praedicatur, quosdam vestrorum mundandos
longe ante Deus praedixerat per prophetam Ezechiel,
dicens: #Et erit in novissimis diebus, effundam de
spiritu meo super omnem carnem (Act. II, 17)
@#, #et
effundam super vos aquam mundam, et mundabimini
ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis
idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum,
et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam
cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 25, 26)
@#,
et caetera; quibus evidenter
ostenditur, in quibusdam vestrum abstulisse
Deus de cordibus velamen, ut, spiritu Dei agente,
fide praepararentur corda multorum ad suscipiendam
aquam salutarem, in emundationem omnium
peccatorum; quosdam vero obcaecari, et infidelitatis
errore remansuros; sicut per alium prophetam
scriptum est: #Excaecans excaecabo corda eorum, ne
videant lumen (Isa. VI, 10)
@#. Unde, o Judee, cum tu
palpabilibus tenebris obcaecatus sis, quomodo te
putas posse advertere, qualiter Deus sine ulla sui
commutatione mulieri, non ut tu, perfide, garris,
commisceretur, set de carne mulieris corpus sibi
fabricaret, quoniam divinitas verbi Dei in unitatem
sibi personae assumeret, ita ut nec divinitas in carnis
passibilitatem, nec humanitas in divinitatem
transiret, essetque tamen et filius Dei homo propter
assumptum hominem, et filius hominis Deus propter
assumentem Deum. Praedixerit tibi propheta: #Nisi
credideritis, non intellegetis.@# Crede, et intellegis; et
roga Deum, ut tollat velamen, ut auferat cor lapideum.
Rogamus etiam et nos pro vobis, invitis vobis.
Set quoniam Judeus nec rationem recipit nec
praedicationem, nisi Deus tollat velamen,--scio
enim ejus cervicem durissimam,--occurramus ei
oraculis prophetarum, ut vel sic credat, vel sic confusus
recedat. Quod carnem Christus de virgine
esset sumpturus, praedixit Isaias: #Ecce virgo
concipiet in utero et pariet filium, et vocabitur nomen
ejus Emmanuel (Isa. VII, 14)
@#, » id est nobiscum
Deus. Quod de tribu Juda esset nasciturus et spiritu
Dei replendus, idem ipse ait: #Exiet virga de radice
Jesse et flos | null | 9cbf1edf-bb82-4f24-9145-7f92ac3540be | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de radice ejus ascendet, et requiescet super
eam spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae
et pietatis, et replebit eam spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1, 2)
@#.
Quod inter homines conversari
deberet, praedixit Jheremias: #Hic Deus noster et
non aestimabitur alius praeter eum;@# et post pauca: #Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus
est
(Baruch. III, 36, 38)
@#. Quod pro nobis pati
deberet, item Isaias: #Vulneratus est propter iniquitates
nostras (Isa. LIII, 5)
@#. Et multa alia de illo
protulerunt, quibus aperte edocetur, omnem Dominicam
conversationem inter nos a tempore incarnationis
usque ad ascensionis concordare testimoniis
illorum. Quod contra haec dicis, sceleste? nisi forte
opponas mendacium, quod ex patre tuo diabolo est;
sicut idem dominus noster Jesus Christus dixit: #Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri facitis (Joan. VIII, 44)
@#.
Ecce quoniam ratione et exemplis
responsum est tibi breviter, quod Deus inmutabilis
permanet, et tamen carnem sumpsit ex Virgine.
Nunc ad sequentia redeamus. #Dixit Deus ad Moysen:
Non enim videbit me homo et vivere potest.@# Hic interrogo,
Judee, qui semper sequeris occidentem litteram
et non vivificantem spiritum, quomodo putas
posse hominem videre Deum, an non posse putas?
Si posse, utrum corporalibus oculis, an mente? Si
corporalibus oculis, absurdum satis videtur; siquidem
cum ille incircumscriptus spiritus nec mole
distenditur, nec loco continetur, nec tempore movetur,
atque omnia late patet, quam infirmus sit
humanus intuitus. Si mente, non videtur impossibile,
si tamen munda. Promissum nobis enim est: #Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)
@#.
Si non posse, quomodo erit verum,
quia, dictante veritate, David dixit: #Quaerite Dominum
et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4)
@#.
Num non hominibus loquebatur David,
quorum mentes ad exquirendam Domini faciem
excitabat? Num quidnam veritas et praeco veritatis
dissentient? Non plane quidem intellegentibus. Item
quaero, si videre homo Deum possit et vivere, annon?
Si videre potest et vivere, quomodo erit verum
quod Deus dixit: #Non enim videbit me homo
et vivere potest.@# Si vero non potest, ut hoc verum
esse possit, quomodo erit verum quod Jacob dixit: #Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta
est anima mea
(Gen. XXXII, 30)
@#; et Esaias: #Vidi Dominum Sabaoth oculis meis
(Isa. VI, 5)
@#.
Quomodo praedicabunt contraria et veritas et
prophetae veritatis? Set quoniam stoliditas vestra
in vetustate litterae et non in novitate spiritus ambulabat,
ex eo caeci incurritis offendiculum, unde
luminis possetis habere ducatum. Ac per hoc nos,
qui aeterni luminis suscepimus veritatem, Judaicae
caecitatis discindamus errorem, ut et fidelibus mentibus
propositae quaestionis pateat veritas, et illi audientes
non intellegant, et videntes caeci fiant.
Dixit Deus ad Moysen: #Non enim videbit me homo et
vivere potest,@# quod ita intellegi potest: Quamdiu
homo in isto mortali corpore, quod corrumpitur et
aggravat animam, vivit, Deum videre non potest sicuti
est in natura divinitatis, nec corporeis oculis
nec ipsa etiam mente, quamvis munda et ab omni
pene vitiorum labe purgata. Quae etsi in divina jam
sit contemplatione, minus tamen habet ad summam,
quod aliquam maculam contrahit ex mortalitate, et
ideo homo Deum non potest videre et vivere, quousque
secundum hominem vivit, et secundum Deum
minime, et sibi non moritur, ut vivat Deo. Set quomodo
in regione mortis, ut ita dicam, mortaliter vivens,
Deum, qui vera Vita est, et homo videret aut
quaereret, nisi misericorditer inclinata vita ad mortuos
descendisset? Mortui enim eramus, ex quo a
facie Dei ex illa prima praevaricatione in Adam omnes
cecidimus. Quapropter, miserata mortalitatem
nostram diabolica fraude deceptam, ad nos Vita
velata carne descendit, quia non aliter inaccessibilem
lucem infirmitas carnis ferre valeret, nisi eadem
Vita carne se velaret, per oppositionem carnis
monstraret nobis lucem Deitatis, quod quasi jam factum | null | cc409a54-b7fc-45af-a984-768c8c185c1c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Esaias ante praedixit: #Habitantibus in regione
umbrae mortis, lux orta est eis (Isa. IX, 2)
@#. Hanc ergo lucem
uterque Jacob et Esaias non corporalibus oculis,
set spiritualibus vidit. Atque ex hac visione in vocem
exultationis alter eorum prorumpit, dicens: #Vidi
Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima
mea.@# Intellexerat enim Deum dixisse ad Moysen: #Non enim videbit me homo et vivere potest;@#
quasi de
salute animae suae desperasset, si non per prophetiae
mysterium Deum, qui ab homine videri non
poterat, per assumptionem carnis videri posse
cognosceret. Unde quia vidit, clamavit: #Vidi Dominum
facie ad faciem, et salva facta est anima mea,@#
et inde spem salutis assumpsit; unde per assumptae
mortalitatis speciem, salutem, exspectationem mundi,
per carnis suae probationem venturam mundo
cognovit. Quod etiam in benedictione filiorum praedicendo
expressit, dicens: #Non auferetur sceptrum de
Juda et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus
est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX,
10)
@#. De quo etiam Esaias ait: #Super quem continebunt
reges os suum (Isa. LII, 15)
@#; #ipsum gentes deprecabuntur (Id. XI, 10)
@#.
Nunc quid contradicis, Judee; cur
vocas nos animalia? Ecce nos animalia ejus, de quo
dixit Abacuc: #In medio duûm animalium cognosceris.@#
Non, ut tu improperas, hiscimus, set ut rationabilia
animalia respondemus. Quod vero prosecutus
es, dixisse David: #Nolite confidere in principibus, in
filiis hominum, in quibus non est salus,@# ac per hoc
nullum filium hominis praetermisisse, ut ex prophetae
testimonio injuriam clam videaris facere Christo--set
aperte servos ejus blasphemas, quasi non injuria
servi ad contemptum respiciat Domini--, respondemus
ad haec dicentes cum propheta: #Muta
fiant labia dolosa, quae locuntur adversus justum iniquitatem
in superbia et in abusione (Psal. XXX, 19,
20)
@#. Et spem nostram in hominem non ponimus, set
in Deum et in Christum ejus, quem Deum et hominem
veraciter credimus, eumque Deum et Dei Filium
esse prophetarum vestrorum testimoniis comprobavimus.
Petrum vero et Johannem atque
Martinum non demones, set expulsores demonum fideliter
confitemur, et hoc verum esse certis indiciis
usque hodie cernimus, non in eis spem nostram ponentes,
set spem nostram apud Deum eorum intercessionibus
commendantes. Quod vero dixisti: #In
omnibus locis legitur Deus Israel et non Deus gentium,@#
refellit te Deus per David, dicens ad Filium: #Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terrae
(Psal. II, 8)
@#;
idemque ad Abraham: #In semine tuo benedicentur
omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18)
@#. Si vero gentes
hereditas Dei sunt, nescio, qualiter non sit Deus
earum, cujus hereditas sunt. In hoc namque, quod
sub requisitione nostri sensus innectis, memorem
fieri Dominum testamenti sui, verbi, quod mandavit
in mille generationes, quod disposuit ad Abraham,
propinquius tuo noster sensus veritati concordat.
Quomodo hic intellegis: #in mille generationes?@# Si
replices generationes ab exordio mundi, non invenies
mille. Set quia in Scripturis sacris saepe finitum
pro infinito ponitur, mille generationes omnes
generationes accipiendae sunt, ut consequenter verum
sit juramentum ad Abraham dispositum, quod #in semine tuo benedicentur omnes gentes,@#
id est in
Christo. | null | d4cfac5c-9de0-4555-baac-906b33366464 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
De episcopis Metensibus
1.
. . . . Hujus itaque temporibus ( #an.@# 978)
Lotharius rex Francorum in partem Belgarum regni,
quod sub imperio Ottonis caesaris erat, animum
intendit, ut suae ditioni Hrenum usque sibi subjugaret.
Nam dum forte Aquis Otto Caesar ad conventus
agendos tutus et omni timore sublato consisteret,
et id per exploratores Lothario regi enuntiatum
esset, magnis itineribus ad eum contendit, et
de improviso prope castra accessit, ut imperatori vix
facultas sui recipiendi relinqueretur, atque in fuga
acceleranda emolumenta essent multa relicta, quae
omnia praedae hostibus fuerant. Hac felicitate rex
sublevatus, spem suis augere et audacius crebras
incursiones agere, Mettimque usque proficiscitur;
sed nulla re navefacta probrosus rediit. Et sicut ex
felicitate obrepit insolentia, sic item ex eadem aliquando
desidia mentis oriri solet. Praesul itaque
Deodericus, quamvis inanes incursus regis forent,
tamen ejus ineptiae ut reprimerentur statuit. Unde
litteris cum legatis ad Ottonem Caesarem missis, de
his rebus eum certiorem facit, dicitque in tanto
suo imperio non debere eum hanc contumeliam diutius
pati sibi populisque ejus fieri. Quibus auditis,
sibi eam rem imperator curae necessario aestimavit
esse. Consuesse enim Francos regno ejus impetus et
rapinas facere, detrimenti et contumeliae illi esse
judicavit. Convocatis itaque cunctis principibus, de
illatis sibi injuriis a rege conquestus est. Hii omnes,
consilio dato, armis illi obviandum esse dicebant.
Quorum omnium consensu suscipit negotium,
et ex omni parte imperii sui, etiam ex Italia, innumerabilis
multitudinis cogit exercitum, usque Parisius
perrexit, et vastata regione, sine ullius congressione
rediit. Erat tum temporis in Francia vir sanctitate
et spiritu talis, cui divinitus revelatum
est, omnes, consilio quorum actum est, ut exercitus
in Franciam duceretur, infra septem annorum circulos
esse morituros. Cujus prophetiam ita completam
colligimus. Nam dum Francia reversus est,
mox in secundo anno post imperator in Calabria
contra Graecos duxit exercitum. Ubi dum inconsulte
et nimia celeritate, neque ut res praelii exposcit,
pugnam commisit, omnis nobilitas nostri exercitus
gladio et aestu nimii caloris et siti periit, nec unus
quidem ex eis superfuit, qui facta posteris nuntiaret
( #an.@# 982). Quo rumore ad aures reginae Theuphanu
perlato, quae ab imperatore Rohsan relicta fuerat,
statim procaci locutione, ut fert levitas mulierum,
conterrales suos--erat enim de Graecia--ad
coelum extollere exitumque adversi praelii cum
summo probro ad derogationem imperatoris intorquere,
qui tanta frequenter virtute laudatus, a
suis tam facile sit superatus. Praesul Deodericus,
auditis reginae contumeliarum verbis, multum, ut
dignum erat, contra eam movetur; et cum de amicissimi
ac reverentissimi domini adversitatibus, tum
suorum dilectorum militum, et ceterorum amicorum
qui occubuerant, maximo dolore affligitur,
tamen procacitatem et contumeliam reginae oblivioni
non dedit. Hoc ultione divina actum, secundum
praedictum sancti illius hominis, a multis credebatur,
ut qui in vastationem regni Francorum consilium
dederant, ipsi in peregrinis terris sepultura et omnium
amicorum solatiis carerent. Ipse vero Otto Caesar
temerario cursu cum paucis ad naves Graecorum
pugnaturus advolavit; a quibus circumceptus--et
nullus ei locus evadendi patuit--in mare cum equo
insilivit. Super quem tam diu sedit, donec indumenta
omnia quibus indutus erat gladio discideret, ut se
ad natandum expeditiorem aptaret. A longe vero
aspiciens navim, ad quam summo conatu--erat
enim peritissimus natatu--tendere cupiebat. Quem
nautae natantem cernentes, captum traxerunt in
navim. Erat enim quidam in navi cum eis ex natione
Sclavorum notus imperatori, qui mox paludamentum
quo erat indutus exuens, ut eo indueretur
et nuda membra obtegeret, tradidit et nutu
quo poterat innuit, suspicionem nautis adimeret, ne
animadverterent, ipsum, qui esset, esse. Is etiam,
adprimae persuasionis eloquio idoneus, ait, si
monitis suis aurem praeberent et consiliis obsecundarent,
fortunatissimos in brevi futuros; non longe
hinc abesse Rohsan civitatem: #in qua omnes thesauri
Ottonis Caesaris sub istius, qui cubicularius ejus
est, custodia retinentur; quorum maximam partem
vobis dandam profecto noveritis, hunc si illuc duxeritis
et libertatem frui permiseritis.@# His auditis, et invicem
se circumspicientibus et multa ad haec inter se
conferentibus, tandem, ut est mos humanae cupiditatis,
spe pecuniae illecti: #Si, quae | null | c24d58cc-240e-402e-bb5f-334c8a66bc8c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pollicitaveris,@# aiunt, #re perpetraveris, hortationem consilii tui sine dilatione
aggredimur!--Huic pollicitationi,@#
inquit, #me ipsum
et fidem interpono.@# Nautae videntes constantiam promissoris,
de cujus ore pendebant, semetipsos cohortabantur,
dicentes, extremae dementiae esse, ea quae
jure ab eis pro redemptione captivi accipienda essent
e manibus amittere. Mox inpulsa navi, venerunt ad
praedictum locum Rohsan civitatem, et applicuerunt.
Ductor vero eorum cernens omnia sub animi
sui voluntate esse convoluta, laetus surgit et paucis
cohortatur nautas; ut securi ejus reditum expectarent,
praecepit; se iturum, et celeriter subsecuturos
captivi cum pecunia, quam promiserat, adducturum.
Qui festinus ingressus civitatem, Deodericum
pontificem repperit, qui imperatore proficiscente
ad praelium ibi cum regina Theophanu relictus erat,
illique omnem rei ordinem expromit, et id cum
summo silentio supprimat monet, et ad eum mox
veniat; nullum secum, si imperatorem salvum recipere
cupit, praeter duos virtute probatos milites sumat.
Episcopus gavisus de incolomitate regis domini
sui, Liuponi et Richizoni militibus suis, secum pergant,
jussit; se foras muros civitatis, situs locorum
et aedificia domorum visendi gratia, procedere
velle. Et exiens altitudinem navis conspexerat--erat
enim miro opere secundum Graecorum morem
constructa,--et subtili intuitu introitum ejus exploravit,
et tandem nisu quo potuit, difficilem ejus
ascensum superavit. Conspicatur ergo dominum longe
ab honore regio sedentem, et manibus applosis elevata
voce clamavit, rexque ilico haud segniter foras
exiluit. Nautae vero primum familiares captivi pecuniam
portantes arbitrati; set cum aliter ac rati
erant accidisset, arma capere hostibusque resistere
temptabant. Milites vero praedicti Liupo et Richezo
episcopum ut celerrime exiret, ammonebant, cunctantem
ob timorem submersionis, vi etiam veste
scissa de navi ejecerunt, magnoque impetu strictis
gladiis in nautas facto, alios interficiunt, alios
sauciant; alii sub transtra delituunt, alii certatim
se de navi ejiciunt, et cum periculo vitae pelago se
crediderunt. Rex vero innectens nudis pedibus calcaria
et ascenso equo, omnes traxit ad terram. Quibus
necessariis liberalitate regia sufficienter attributis
et copiosissima pecunia ditatos abire cum pace
permisit. Ipse autem cum Deoderico praesule Romam
rediit, ibique aeger non post multos dies moritur
( #an. 983, Dec.@# 6); apud Sanctum Petrum in paradyso
juxta oratorium sanctae Mariae honorifice cum
maximo fletu tocius urbis sepelitur. His ita gestis,
Deodericus praesul, parata profectione, iter domum
proficiscendi arripuit, et memor reginae improperii
adversus Caesarem prolati, secum volvere coepit,
qualiter illi sub occasione filii regnandi jura subtraheret.
Haec cogitanti res oportuna, ut sibi videbatur,
set absque praedestinatione Dei accidit. Erat
quidam Noricus nomine Heinricus, vir magnarum
opum, desiderio regnandi inductus; quoscumque
potuit, adit, persuadetque, communem cum eo
causam statuant. Multis largitionibus datis, facile
eos ad suam sententiam perduxit. Plurimi his persuasionibus
illecti se ei dediderunt, et eum super
se regem nominaverunt. Ubi haec a narrantibus
praesuli nuntiata sunt, divertens ab itinere ad eum
profectus est, a quo et magnifice suscipitur, et
causa inter eos diu agitata, dolis pseudoregis--erat
enim astutus eloquio--praesul circumvenitur; oblatis
donis eximiis et pluriora cum maxima potestate
regni pollicens, electionem et deditionem fecit, et
ad coeptum iter reversus est ( #an.@# 984). Cumque hoc
factum late per populos percrebresceret, prorsus
erat nullus summus neque minimus, qui ejus acta
non detestaretur: cum eum locum gratiae apud imperatorem
teneret, ut nemo in omni regno potentia,
consilio et familiaritate regis eum praecederet, non
debere eum tantum facinus contra omnium opinionem
adversus filium regis committere. Sicque
factum est, ut dum repentinae suae temeritati consulere
noluit, multorum ad sui derogationem ora aperuit.
Denique cum plurimis principibus ejus consilium
displicere comperit, quia his insciis haec
omnia egerat, magno dolore affectus, domi se continuit,
et nusquam digrediens, transgressionem suam
occulte secum miserebatur. Post non multum temporis
aegritudine superatus in lectum decidit, et circa
quintum praedictorum septem annorum decessit, et
in coenobio sancti Vincentii, quod ipse construxit et
innumeris atque amplissimis accumulavit ornamentis,
tumulatus est. Haec in extrema nostri
praesulis aetate acta, ab eo qui in ejus erat assidue
obsequiis cognita, confeci, non comparantia ejus
superioribus gestis ab illo gloriosissime peractis, quae | null | b46c4a63-9115-4582-88dd-63c18639a91f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quia pleniter nota non erant, a nobis praeterita sunt.
Verum aliqui quadam miseratione animi mirari solent,
quomodo vir talis ac tot virtutibus praedictus
ab statu suae auctoritatis tam facile deviare potuisset,
ut regi praedicto tam repente sine consilio suorum
se subderet. Huic ammirationi responsio nostra
hac excusatione facile medebitur. Recenti enim calamitate,
atque dolore vehementi quo premebatur
ex amicissimi et conjunctissimi viri morte, destitutus
et afflictus, et reginae obprobriis stimulatus,
simulque regis praedicti assertationibus seductus,
paene obliviscitur sui, et animo in diversa distracto,
quid ageret incertus erat. Set tamen non deerat
ei verissimi scientia et ratio consilii, quibus semper
prae omnibus pollebat; quin id in brevi resarciri
et ad suam pristinam perducere posset dignitatem,
illi diutius si vivere licuisset. Verum
dum omnium virorum nostrorum causas sublimium
considero, nihil in eis repperio, quod non
ejus vitae eligantia superet; et hoc quisque etiam
crimen arrogantiae subit, si existimet, se vitae Deoderici
cujusque judicio posse comparari. Multi namque
non a se ipsis, set ex aliorum beneficiis vel
etiam rapinis, locupletes et clari effecti; Deodericus
vero longe aliter generositate parentum et excellentia
majorum, ex innata quoque copia magna
praediorum clarissimus habetur. Aliter enim, vires
ejus magnitudinis ab ineunte aetate secum crescere
et suae gloriam potentiae usque in finem vitae apud
se consistere, impossibile esset. Quam frequens et
sedulus circa suae salutem animae fuerit, testimonium
est oratorium sancti Vincentii, de quo supra dictum
est, in insula Mosellae fluminis foras muros Mettis
civitatis opere magnifico ab eo constructum, in quod
etiam plurimorum corpora sanctorum ex longinquis
regionibus pio studio advecta congessit. Quicquid
etiam facultatis coenobio et congregationi divinis
sibi obsequiis insistentibus contulit, papae Romanae
sedis, praesente Caesare Ottone secundo, auctoritate
sub anathemate stabilivit. Denique de his omnibus
papa privilegium conscribi jussit, et praesule rogante
dalmaticam et sandalia abbati sancti Vincentii misit,
ut semper abbas loci illius, absente episcopo, divinum
officium vice sua in sede episcopali in domo
sancti Stephani prothomartyris peregisset.
Hoc opusculum ego Alpertus, nec inter servos
Dei nominandus, de praesule nostro digessi, tibique,
sancte Pater Constantine, ad corrigendum direxi,
ne aemulus, si quis est qui dormitando sacri vigilantia
abhorret studii amplectiturque aegri torporem
otii, aliquid in eis ad detrahendum reperiat. Sin
autem adhuc post emendationem pertinatiam deponere
noluerit, sumat sibi solatio tua licentia et
meo affectu caninam litteram, ut vel sic inconvenienti
sono deditus, ridiculum praebeat legentibus.
2.
( #An. 984, Oct. 16; 1005, Dec.@# 14.) « Item
Adalbero annis 22. » Verba sancti angeli brevia et
obscura solent esse, ut in his indagandis piae
mentes delectabiliter exerceantur. Ecce etenim
dicit: « Item Adalbero: » quasi diceret, istum superiori
esse similem et nomine et vita, ut qui
concordabit nomine, non discrepabit operatione.
Dicitur autem, utrosque episcopos devotissimos
in curis pauperum extitisse, et in extruendis et
regendis ecclesiis sine defectu perseverasse, unde et
nomine et vita merito ab angelo coaequari meruerunt.
3.
( #An.@# 1006, 1047.) Haec littera illius
nomini, qui in sede nunc substitutus est, minime, ut
perspicuum est, congruit; unde et multi opinantur,
illum in numero pontificum non computandum, set
propter transgressionem populi subpositum, et tamdiu
quoad ille venerit qui litteram praenotatam portaverit,
episcopatum cessare dicunt. Set nos etiam
ad nostram opinionem mittamus manum. Nam existimamus
A positam quasi Alter Deodericus, in quo
nos quaestio obscura eo angustat, cur non angelus
dixerit: « Item Deodericus » ; sicut de superioribus
dixerat. Denique hujus sermonis occulta dum
enodare cupimus, occurrit animo, quasi ob duas significationes
alterum posuisse, aut ex computatione
numeri, qua dicimus « unus, » « alter, » « tertius, »
aut ex discretione alterius vitae, ut nomine aequivocos
set vita dissimiles futuros innotesceret. Nemo
tamen nostrum vitam illorum discutere poterit,
quia solus Deus corda mortalium intuetur, et actus
etiam sublimium, qui a nobis aliquando vel adulatione
vel amore vel etiam ignorantia venerantur, coram
oculis Dei districtioris judicii sententia examinantur.
Illius namque nomen Redemptor noster novit,
quem omni cura ovibus commissis factis laudabilis
conversationis et virtutum exemplis secundum
dignitatem apostolicam praesidere cognovit.
De episcopis | null | 3c5500f3-2f10-4de3-b96e-202be5792542 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Metensibus
1.
. . . . Hujus itaque temporibus ( #an.@# 978)
Lotharius rex Francorum in partem Belgarum regni,
quod sub imperio Ottonis caesaris erat, animum
intendit, ut suae ditioni Hrenum usque sibi subjugaret.
Nam dum forte Aquis Otto Caesar ad conventus
agendos tutus et omni timore sublato consisteret,
et id per exploratores Lothario regi enuntiatum
esset, magnis itineribus ad eum contendit, et
de improviso prope castra accessit, ut imperatori vix
facultas sui recipiendi relinqueretur, atque in fuga
acceleranda emolumenta essent multa relicta, quae
omnia praedae hostibus fuerant. Hac felicitate rex
sublevatus, spem suis augere et audacius crebras
incursiones agere, Mettimque usque proficiscitur;
sed nulla re navefacta probrosus rediit. Et sicut ex
felicitate obrepit insolentia, sic item ex eadem aliquando
desidia mentis oriri solet. Praesul itaque
Deodericus, quamvis inanes incursus regis forent,
tamen ejus ineptiae ut reprimerentur statuit. Unde
litteris cum legatis ad Ottonem Caesarem missis, de
his rebus eum certiorem facit, dicitque in tanto
suo imperio non debere eum hanc contumeliam diutius
pati sibi populisque ejus fieri. Quibus auditis,
sibi eam rem imperator curae necessario aestimavit
esse. Consuesse enim Francos regno ejus impetus et
rapinas facere, detrimenti et contumeliae illi esse
judicavit. Convocatis itaque cunctis principibus, de
illatis sibi injuriis a rege conquestus est. Hii omnes,
consilio dato, armis illi obviandum esse dicebant.
Quorum omnium consensu suscipit negotium,
et ex omni parte imperii sui, etiam ex Italia, innumerabilis
multitudinis cogit exercitum, usque Parisius
perrexit, et vastata regione, sine ullius congressione
rediit. Erat tum temporis in Francia vir sanctitate
et spiritu talis, cui divinitus revelatum
est, omnes, consilio quorum actum est, ut exercitus
in Franciam duceretur, infra septem annorum circulos
esse morituros. Cujus prophetiam ita completam
colligimus. Nam dum Francia reversus est,
mox in secundo anno post imperator in Calabria
contra Graecos duxit exercitum. Ubi dum inconsulte
et nimia celeritate, neque ut res praelii exposcit,
pugnam commisit, omnis nobilitas nostri exercitus
gladio et aestu nimii caloris et siti periit, nec unus
quidem ex eis superfuit, qui facta posteris nuntiaret
( #an.@# 982). Quo rumore ad aures reginae Theuphanu
perlato, quae ab imperatore Rohsan relicta fuerat,
statim procaci locutione, ut fert levitas mulierum,
conterrales suos--erat enim de Graecia--ad
coelum extollere exitumque adversi praelii cum
summo probro ad derogationem imperatoris intorquere,
qui tanta frequenter virtute laudatus, a
suis tam facile sit superatus. Praesul Deodericus,
auditis reginae contumeliarum verbis, multum, ut
dignum erat, contra eam movetur; et cum de amicissimi
ac reverentissimi domini adversitatibus, tum
suorum dilectorum militum, et ceterorum amicorum
qui occubuerant, maximo dolore affligitur,
tamen procacitatem et contumeliam reginae oblivioni
non dedit. Hoc ultione divina actum, secundum
praedictum sancti illius hominis, a multis credebatur,
ut qui in vastationem regni Francorum consilium
dederant, ipsi in peregrinis terris sepultura et omnium
amicorum solatiis carerent. Ipse vero Otto Caesar
temerario cursu cum paucis ad naves Graecorum
pugnaturus advolavit; a quibus circumceptus--et
nullus ei locus evadendi patuit--in mare cum equo
insilivit. Super quem tam diu sedit, donec indumenta
omnia quibus indutus erat gladio discideret, ut se
ad natandum expeditiorem aptaret. A longe vero
aspiciens navim, ad quam summo conatu--erat
enim peritissimus natatu--tendere cupiebat. Quem
nautae natantem cernentes, captum traxerunt in
navim. Erat enim quidam in navi cum eis ex natione
Sclavorum notus imperatori, qui mox paludamentum
quo erat indutus exuens, ut eo indueretur
et nuda membra obtegeret, tradidit et nutu
quo poterat innuit, suspicionem nautis adimeret, ne
animadverterent, ipsum, qui esset, esse. Is etiam,
adprimae persuasionis eloquio idoneus, ait, si
monitis suis aurem praeberent et consiliis obsecundarent,
fortunatissimos in brevi futuros; non longe
hinc abesse Rohsan civitatem: #in qua omnes thesauri
Ottonis Caesaris sub istius, qui cubicularius ejus
est, custodia retinentur; quorum maximam partem
vobis dandam profecto noveritis, hunc si illuc duxeritis
et libertatem frui permiseritis.@# His auditis, et invicem
se circumspicientibus et multa ad haec inter se
conferentibus, tandem, ut est mos humanae cupiditatis,
spe pecuniae illecti: #Si, quae pollicitaveris,@# | null | 93744145-715b-4ea2-b00b-63bb439f0d27 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aiunt, #re perpetraveris, hortationem consilii tui sine dilatione
aggredimur!--Huic pollicitationi,@#
inquit, #me ipsum
et fidem interpono.@# Nautae videntes constantiam promissoris,
de cujus ore pendebant, semetipsos cohortabantur,
dicentes, extremae dementiae esse, ea quae
jure ab eis pro redemptione captivi accipienda essent
e manibus amittere. Mox inpulsa navi, venerunt ad
praedictum locum Rohsan civitatem, et applicuerunt.
Ductor vero eorum cernens omnia sub animi
sui voluntate esse convoluta, laetus surgit et paucis
cohortatur nautas; ut securi ejus reditum expectarent,
praecepit; se iturum, et celeriter subsecuturos
captivi cum pecunia, quam promiserat, adducturum.
Qui festinus ingressus civitatem, Deodericum
pontificem repperit, qui imperatore proficiscente
ad praelium ibi cum regina Theophanu relictus erat,
illique omnem rei ordinem expromit, et id cum
summo silentio supprimat monet, et ad eum mox
veniat; nullum secum, si imperatorem salvum recipere
cupit, praeter duos virtute probatos milites sumat.
Episcopus gavisus de incolomitate regis domini
sui, Liuponi et Richizoni militibus suis, secum pergant,
jussit; se foras muros civitatis, situs locorum
et aedificia domorum visendi gratia, procedere
velle. Et exiens altitudinem navis conspexerat--erat
enim miro opere secundum Graecorum morem
constructa,--et subtili intuitu introitum ejus exploravit,
et tandem nisu quo potuit, difficilem ejus
ascensum superavit. Conspicatur ergo dominum longe
ab honore regio sedentem, et manibus applosis elevata
voce clamavit, rexque ilico haud segniter foras
exiluit. Nautae vero primum familiares captivi pecuniam
portantes arbitrati; set cum aliter ac rati
erant accidisset, arma capere hostibusque resistere
temptabant. Milites vero praedicti Liupo et Richezo
episcopum ut celerrime exiret, ammonebant, cunctantem
ob timorem submersionis, vi etiam veste
scissa de navi ejecerunt, magnoque impetu strictis
gladiis in nautas facto, alios interficiunt, alios
sauciant; alii sub transtra delituunt, alii certatim
se de navi ejiciunt, et cum periculo vitae pelago se
crediderunt. Rex vero innectens nudis pedibus calcaria
et ascenso equo, omnes traxit ad terram. Quibus
necessariis liberalitate regia sufficienter attributis
et copiosissima pecunia ditatos abire cum pace
permisit. Ipse autem cum Deoderico praesule Romam
rediit, ibique aeger non post multos dies moritur
( #an. 983, Dec.@# 6); apud Sanctum Petrum in paradyso
juxta oratorium sanctae Mariae honorifice cum
maximo fletu tocius urbis sepelitur. His ita gestis,
Deodericus praesul, parata profectione, iter domum
proficiscendi arripuit, et memor reginae improperii
adversus Caesarem prolati, secum volvere coepit,
qualiter illi sub occasione filii regnandi jura subtraheret.
Haec cogitanti res oportuna, ut sibi videbatur,
set absque praedestinatione Dei accidit. Erat
quidam Noricus nomine Heinricus, vir magnarum
opum, desiderio regnandi inductus; quoscumque
potuit, adit, persuadetque, communem cum eo
causam statuant. Multis largitionibus datis, facile
eos ad suam sententiam perduxit. Plurimi his persuasionibus
illecti se ei dediderunt, et eum super
se regem nominaverunt. Ubi haec a narrantibus
praesuli nuntiata sunt, divertens ab itinere ad eum
profectus est, a quo et magnifice suscipitur, et
causa inter eos diu agitata, dolis pseudoregis--erat
enim astutus eloquio--praesul circumvenitur; oblatis
donis eximiis et pluriora cum maxima potestate
regni pollicens, electionem et deditionem fecit, et
ad coeptum iter reversus est ( #an.@# 984). Cumque hoc
factum late per populos percrebresceret, prorsus
erat nullus summus neque minimus, qui ejus acta
non detestaretur: cum eum locum gratiae apud imperatorem
teneret, ut nemo in omni regno potentia,
consilio et familiaritate regis eum praecederet, non
debere eum tantum facinus contra omnium opinionem
adversus filium regis committere. Sicque
factum est, ut dum repentinae suae temeritati consulere
noluit, multorum ad sui derogationem ora aperuit.
Denique cum plurimis principibus ejus consilium
displicere comperit, quia his insciis haec
omnia egerat, magno dolore affectus, domi se continuit,
et nusquam digrediens, transgressionem suam
occulte secum miserebatur. Post non multum temporis
aegritudine superatus in lectum decidit, et circa
quintum praedictorum septem annorum decessit, et
in coenobio sancti Vincentii, quod ipse construxit et
innumeris atque amplissimis accumulavit ornamentis,
tumulatus est. Haec in extrema nostri
praesulis aetate acta, ab eo qui in ejus erat assidue
obsequiis cognita, confeci, non comparantia ejus
superioribus gestis ab illo gloriosissime peractis, quae
quia pleniter | null | 6c49b56a-2694-4124-b48e-676d27026500 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nota non erant, a nobis praeterita sunt.
Verum aliqui quadam miseratione animi mirari solent,
quomodo vir talis ac tot virtutibus praedictus
ab statu suae auctoritatis tam facile deviare potuisset,
ut regi praedicto tam repente sine consilio suorum
se subderet. Huic ammirationi responsio nostra
hac excusatione facile medebitur. Recenti enim calamitate,
atque dolore vehementi quo premebatur
ex amicissimi et conjunctissimi viri morte, destitutus
et afflictus, et reginae obprobriis stimulatus,
simulque regis praedicti assertationibus seductus,
paene obliviscitur sui, et animo in diversa distracto,
quid ageret incertus erat. Set tamen non deerat
ei verissimi scientia et ratio consilii, quibus semper
prae omnibus pollebat; quin id in brevi resarciri
et ad suam pristinam perducere posset dignitatem,
illi diutius si vivere licuisset. Verum
dum omnium virorum nostrorum causas sublimium
considero, nihil in eis repperio, quod non
ejus vitae eligantia superet; et hoc quisque etiam
crimen arrogantiae subit, si existimet, se vitae Deoderici
cujusque judicio posse comparari. Multi namque
non a se ipsis, set ex aliorum beneficiis vel
etiam rapinis, locupletes et clari effecti; Deodericus
vero longe aliter generositate parentum et excellentia
majorum, ex innata quoque copia magna
praediorum clarissimus habetur. Aliter enim, vires
ejus magnitudinis ab ineunte aetate secum crescere
et suae gloriam potentiae usque in finem vitae apud
se consistere, impossibile esset. Quam frequens et
sedulus circa suae salutem animae fuerit, testimonium
est oratorium sancti Vincentii, de quo supra dictum
est, in insula Mosellae fluminis foras muros Mettis
civitatis opere magnifico ab eo constructum, in quod
etiam plurimorum corpora sanctorum ex longinquis
regionibus pio studio advecta congessit. Quicquid
etiam facultatis coenobio et congregationi divinis
sibi obsequiis insistentibus contulit, papae Romanae
sedis, praesente Caesare Ottone secundo, auctoritate
sub anathemate stabilivit. Denique de his omnibus
papa privilegium conscribi jussit, et praesule rogante
dalmaticam et sandalia abbati sancti Vincentii misit,
ut semper abbas loci illius, absente episcopo, divinum
officium vice sua in sede episcopali in domo
sancti Stephani prothomartyris peregisset.
Hoc opusculum ego Alpertus, nec inter servos
Dei nominandus, de praesule nostro digessi, tibique,
sancte Pater Constantine, ad corrigendum direxi,
ne aemulus, si quis est qui dormitando sacri vigilantia
abhorret studii amplectiturque aegri torporem
otii, aliquid in eis ad detrahendum reperiat. Sin
autem adhuc post emendationem pertinatiam deponere
noluerit, sumat sibi solatio tua licentia et
meo affectu caninam litteram, ut vel sic inconvenienti
sono deditus, ridiculum praebeat legentibus.
2.
( #An. 984, Oct. 16; 1005, Dec.@# 14.) « Item
Adalbero annis 22. » Verba sancti angeli brevia et
obscura solent esse, ut in his indagandis piae
mentes delectabiliter exerceantur. Ecce etenim
dicit: « Item Adalbero: » quasi diceret, istum superiori
esse similem et nomine et vita, ut qui
concordabit nomine, non discrepabit operatione.
Dicitur autem, utrosque episcopos devotissimos
in curis pauperum extitisse, et in extruendis et
regendis ecclesiis sine defectu perseverasse, unde et
nomine et vita merito ab angelo coaequari meruerunt.
3.
( #An.@# 1006, 1047.) Haec littera illius
nomini, qui in sede nunc substitutus est, minime, ut
perspicuum est, congruit; unde et multi opinantur,
illum in numero pontificum non computandum, set
propter transgressionem populi subpositum, et tamdiu
quoad ille venerit qui litteram praenotatam portaverit,
episcopatum cessare dicunt. Set nos etiam
ad nostram opinionem mittamus manum. Nam existimamus
A positam quasi Alter Deodericus, in quo
nos quaestio obscura eo angustat, cur non angelus
dixerit: « Item Deodericus » ; sicut de superioribus
dixerat. Denique hujus sermonis occulta dum
enodare cupimus, occurrit animo, quasi ob duas significationes
alterum posuisse, aut ex computatione
numeri, qua dicimus « unus, » « alter, » « tertius, »
aut ex discretione alterius vitae, ut nomine aequivocos
set vita dissimiles futuros innotesceret. Nemo
tamen nostrum vitam illorum discutere poterit,
quia solus Deus corda mortalium intuetur, et actus
etiam sublimium, qui a nobis aliquando vel adulatione
vel amore vel etiam ignorantia venerantur, coram
oculis Dei districtioris judicii sententia examinantur.
Illius namque nomen Redemptor noster novit,
quem omni cura ovibus commissis factis laudabilis
conversationis et virtutum exemplis secundum
dignitatem apostolicam praesidere cognovit.
1.
. . | null | bbdeef4f-1429-4276-90f5-d83a5b7b06f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. . Hujus itaque temporibus ( #an.@# 978)
Lotharius rex Francorum in partem Belgarum regni,
quod sub imperio Ottonis caesaris erat, animum
intendit, ut suae ditioni Hrenum usque sibi subjugaret.
Nam dum forte Aquis Otto Caesar ad conventus
agendos tutus et omni timore sublato consisteret,
et id per exploratores Lothario regi enuntiatum
esset, magnis itineribus ad eum contendit, et
de improviso prope castra accessit, ut imperatori vix
facultas sui recipiendi relinqueretur, atque in fuga
acceleranda emolumenta essent multa relicta, quae
omnia praedae hostibus fuerant. Hac felicitate rex
sublevatus, spem suis augere et audacius crebras
incursiones agere, Mettimque usque proficiscitur;
sed nulla re navefacta probrosus rediit. Et sicut ex
felicitate obrepit insolentia, sic item ex eadem aliquando
desidia mentis oriri solet. Praesul itaque
Deodericus, quamvis inanes incursus regis forent,
tamen ejus ineptiae ut reprimerentur statuit. Unde
litteris cum legatis ad Ottonem Caesarem missis, de
his rebus eum certiorem facit, dicitque in tanto
suo imperio non debere eum hanc contumeliam diutius
pati sibi populisque ejus fieri. Quibus auditis,
sibi eam rem imperator curae necessario aestimavit
esse. Consuesse enim Francos regno ejus impetus et
rapinas facere, detrimenti et contumeliae illi esse
judicavit. Convocatis itaque cunctis principibus, de
illatis sibi injuriis a rege conquestus est. Hii omnes,
consilio dato, armis illi obviandum esse dicebant.
Quorum omnium consensu suscipit negotium,
et ex omni parte imperii sui, etiam ex Italia, innumerabilis
multitudinis cogit exercitum, usque Parisius
perrexit, et vastata regione, sine ullius congressione
rediit. Erat tum temporis in Francia vir sanctitate
et spiritu talis, cui divinitus revelatum
est, omnes, consilio quorum actum est, ut exercitus
in Franciam duceretur, infra septem annorum circulos
esse morituros. Cujus prophetiam ita completam
colligimus. Nam dum Francia reversus est,
mox in secundo anno post imperator in Calabria
contra Graecos duxit exercitum. Ubi dum inconsulte
et nimia celeritate, neque ut res praelii exposcit,
pugnam commisit, omnis nobilitas nostri exercitus
gladio et aestu nimii caloris et siti periit, nec unus
quidem ex eis superfuit, qui facta posteris nuntiaret
( #an.@# 982). Quo rumore ad aures reginae Theuphanu
perlato, quae ab imperatore Rohsan relicta fuerat,
statim procaci locutione, ut fert levitas mulierum,
conterrales suos--erat enim de Graecia--ad
coelum extollere exitumque adversi praelii cum
summo probro ad derogationem imperatoris intorquere,
qui tanta frequenter virtute laudatus, a
suis tam facile sit superatus. Praesul Deodericus,
auditis reginae contumeliarum verbis, multum, ut
dignum erat, contra eam movetur; et cum de amicissimi
ac reverentissimi domini adversitatibus, tum
suorum dilectorum militum, et ceterorum amicorum
qui occubuerant, maximo dolore affligitur,
tamen procacitatem et contumeliam reginae oblivioni
non dedit. Hoc ultione divina actum, secundum
praedictum sancti illius hominis, a multis credebatur,
ut qui in vastationem regni Francorum consilium
dederant, ipsi in peregrinis terris sepultura et omnium
amicorum solatiis carerent. Ipse vero Otto Caesar
temerario cursu cum paucis ad naves Graecorum
pugnaturus advolavit; a quibus circumceptus--et
nullus ei locus evadendi patuit--in mare cum equo
insilivit. Super quem tam diu sedit, donec indumenta
omnia quibus indutus erat gladio discideret, ut se
ad natandum expeditiorem aptaret. A longe vero
aspiciens navim, ad quam summo conatu--erat
enim peritissimus natatu--tendere cupiebat. Quem
nautae natantem cernentes, captum traxerunt in
navim. Erat enim quidam in navi cum eis ex natione
Sclavorum notus imperatori, qui mox paludamentum
quo erat indutus exuens, ut eo indueretur
et nuda membra obtegeret, tradidit et nutu
quo poterat innuit, suspicionem nautis adimeret, ne
animadverterent, ipsum, qui esset, esse. Is etiam,
adprimae persuasionis eloquio idoneus, ait, si
monitis suis aurem praeberent et consiliis obsecundarent,
fortunatissimos in brevi futuros; non longe
hinc abesse Rohsan civitatem: #in qua omnes thesauri
Ottonis Caesaris sub istius, qui cubicularius ejus
est, custodia retinentur; quorum maximam partem
vobis dandam profecto noveritis, hunc si illuc duxeritis
et libertatem frui permiseritis.@# His auditis, et invicem
se circumspicientibus et multa ad haec inter se
conferentibus, tandem, ut est mos humanae cupiditatis,
spe pecuniae illecti: #Si, quae pollicitaveris,@# aiunt, #re perpetraveris | null | 8001d282-0fb0-4ee4-bc4d-7dc676712b91 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, hortationem consilii tui sine dilatione
aggredimur!--Huic pollicitationi,@#
inquit, #me ipsum
et fidem interpono.@# Nautae videntes constantiam promissoris,
de cujus ore pendebant, semetipsos cohortabantur,
dicentes, extremae dementiae esse, ea quae
jure ab eis pro redemptione captivi accipienda essent
e manibus amittere. Mox inpulsa navi, venerunt ad
praedictum locum Rohsan civitatem, et applicuerunt.
Ductor vero eorum cernens omnia sub animi
sui voluntate esse convoluta, laetus surgit et paucis
cohortatur nautas; ut securi ejus reditum expectarent,
praecepit; se iturum, et celeriter subsecuturos
captivi cum pecunia, quam promiserat, adducturum.
Qui festinus ingressus civitatem, Deodericum
pontificem repperit, qui imperatore proficiscente
ad praelium ibi cum regina Theophanu relictus erat,
illique omnem rei ordinem expromit, et id cum
summo silentio supprimat monet, et ad eum mox
veniat; nullum secum, si imperatorem salvum recipere
cupit, praeter duos virtute probatos milites sumat.
Episcopus gavisus de incolomitate regis domini
sui, Liuponi et Richizoni militibus suis, secum pergant,
jussit; se foras muros civitatis, situs locorum
et aedificia domorum visendi gratia, procedere
velle. Et exiens altitudinem navis conspexerat--erat
enim miro opere secundum Graecorum morem
constructa,--et subtili intuitu introitum ejus exploravit,
et tandem nisu quo potuit, difficilem ejus
ascensum superavit. Conspicatur ergo dominum longe
ab honore regio sedentem, et manibus applosis elevata
voce clamavit, rexque ilico haud segniter foras
exiluit. Nautae vero primum familiares captivi pecuniam
portantes arbitrati; set cum aliter ac rati
erant accidisset, arma capere hostibusque resistere
temptabant. Milites vero praedicti Liupo et Richezo
episcopum ut celerrime exiret, ammonebant, cunctantem
ob timorem submersionis, vi etiam veste
scissa de navi ejecerunt, magnoque impetu strictis
gladiis in nautas facto, alios interficiunt, alios
sauciant; alii sub transtra delituunt, alii certatim
se de navi ejiciunt, et cum periculo vitae pelago se
crediderunt. Rex vero innectens nudis pedibus calcaria
et ascenso equo, omnes traxit ad terram. Quibus
necessariis liberalitate regia sufficienter attributis
et copiosissima pecunia ditatos abire cum pace
permisit. Ipse autem cum Deoderico praesule Romam
rediit, ibique aeger non post multos dies moritur
( #an. 983, Dec.@# 6); apud Sanctum Petrum in paradyso
juxta oratorium sanctae Mariae honorifice cum
maximo fletu tocius urbis sepelitur. His ita gestis,
Deodericus praesul, parata profectione, iter domum
proficiscendi arripuit, et memor reginae improperii
adversus Caesarem prolati, secum volvere coepit,
qualiter illi sub occasione filii regnandi jura subtraheret.
Haec cogitanti res oportuna, ut sibi videbatur,
set absque praedestinatione Dei accidit. Erat
quidam Noricus nomine Heinricus, vir magnarum
opum, desiderio regnandi inductus; quoscumque
potuit, adit, persuadetque, communem cum eo
causam statuant. Multis largitionibus datis, facile
eos ad suam sententiam perduxit. Plurimi his persuasionibus
illecti se ei dediderunt, et eum super
se regem nominaverunt. Ubi haec a narrantibus
praesuli nuntiata sunt, divertens ab itinere ad eum
profectus est, a quo et magnifice suscipitur, et
causa inter eos diu agitata, dolis pseudoregis--erat
enim astutus eloquio--praesul circumvenitur; oblatis
donis eximiis et pluriora cum maxima potestate
regni pollicens, electionem et deditionem fecit, et
ad coeptum iter reversus est ( #an.@# 984). Cumque hoc
factum late per populos percrebresceret, prorsus
erat nullus summus neque minimus, qui ejus acta
non detestaretur: cum eum locum gratiae apud imperatorem
teneret, ut nemo in omni regno potentia,
consilio et familiaritate regis eum praecederet, non
debere eum tantum facinus contra omnium opinionem
adversus filium regis committere. Sicque
factum est, ut dum repentinae suae temeritati consulere
noluit, multorum ad sui derogationem ora aperuit.
Denique cum plurimis principibus ejus consilium
displicere comperit, quia his insciis haec
omnia egerat, magno dolore affectus, domi se continuit,
et nusquam digrediens, transgressionem suam
occulte secum miserebatur. Post non multum temporis
aegritudine superatus in lectum decidit, et circa
quintum praedictorum septem annorum decessit, et
in coenobio sancti Vincentii, quod ipse construxit et
innumeris atque amplissimis accumulavit ornamentis,
tumulatus est. Haec in extrema nostri
praesulis aetate acta, ab eo qui in ejus erat assidue
obsequiis cognita, confeci, non comparantia ejus
superioribus gestis ab illo gloriosissime peractis, quae
quia pleniter nota non erant, a | null | 2d300643-5579-4030-837a-008f7e61da73 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nobis praeterita sunt.
Verum aliqui quadam miseratione animi mirari solent,
quomodo vir talis ac tot virtutibus praedictus
ab statu suae auctoritatis tam facile deviare potuisset,
ut regi praedicto tam repente sine consilio suorum
se subderet. Huic ammirationi responsio nostra
hac excusatione facile medebitur. Recenti enim calamitate,
atque dolore vehementi quo premebatur
ex amicissimi et conjunctissimi viri morte, destitutus
et afflictus, et reginae obprobriis stimulatus,
simulque regis praedicti assertationibus seductus,
paene obliviscitur sui, et animo in diversa distracto,
quid ageret incertus erat. Set tamen non deerat
ei verissimi scientia et ratio consilii, quibus semper
prae omnibus pollebat; quin id in brevi resarciri
et ad suam pristinam perducere posset dignitatem,
illi diutius si vivere licuisset. Verum
dum omnium virorum nostrorum causas sublimium
considero, nihil in eis repperio, quod non
ejus vitae eligantia superet; et hoc quisque etiam
crimen arrogantiae subit, si existimet, se vitae Deoderici
cujusque judicio posse comparari. Multi namque
non a se ipsis, set ex aliorum beneficiis vel
etiam rapinis, locupletes et clari effecti; Deodericus
vero longe aliter generositate parentum et excellentia
majorum, ex innata quoque copia magna
praediorum clarissimus habetur. Aliter enim, vires
ejus magnitudinis ab ineunte aetate secum crescere
et suae gloriam potentiae usque in finem vitae apud
se consistere, impossibile esset. Quam frequens et
sedulus circa suae salutem animae fuerit, testimonium
est oratorium sancti Vincentii, de quo supra dictum
est, in insula Mosellae fluminis foras muros Mettis
civitatis opere magnifico ab eo constructum, in quod
etiam plurimorum corpora sanctorum ex longinquis
regionibus pio studio advecta congessit. Quicquid
etiam facultatis coenobio et congregationi divinis
sibi obsequiis insistentibus contulit, papae Romanae
sedis, praesente Caesare Ottone secundo, auctoritate
sub anathemate stabilivit. Denique de his omnibus
papa privilegium conscribi jussit, et praesule rogante
dalmaticam et sandalia abbati sancti Vincentii misit,
ut semper abbas loci illius, absente episcopo, divinum
officium vice sua in sede episcopali in domo
sancti Stephani prothomartyris peregisset.
2.
( #An. 984, Oct. 16; 1005, Dec.@# 14.) « Item
Adalbero annis 22. » Verba sancti angeli brevia et
obscura solent esse, ut in his indagandis piae
mentes delectabiliter exerceantur. Ecce etenim
dicit: « Item Adalbero: » quasi diceret, istum superiori
esse similem et nomine et vita, ut qui
concordabit nomine, non discrepabit operatione.
Dicitur autem, utrosque episcopos devotissimos
in curis pauperum extitisse, et in extruendis et
regendis ecclesiis sine defectu perseverasse, unde et
nomine et vita merito ab angelo coaequari meruerunt.
3.
( #An.@# 1006, 1047.) Haec littera illius
nomini, qui in sede nunc substitutus est, minime, ut
perspicuum est, congruit; unde et multi opinantur,
illum in numero pontificum non computandum, set
propter transgressionem populi subpositum, et tamdiu
quoad ille venerit qui litteram praenotatam portaverit,
episcopatum cessare dicunt. Set nos etiam
ad nostram opinionem mittamus manum. Nam existimamus
A positam quasi Alter Deodericus, in quo
nos quaestio obscura eo angustat, cur non angelus
dixerit: « Item Deodericus » ; sicut de superioribus
dixerat. Denique hujus sermonis occulta dum
enodare cupimus, occurrit animo, quasi ob duas significationes
alterum posuisse, aut ex computatione
numeri, qua dicimus « unus, » « alter, » « tertius, »
aut ex discretione alterius vitae, ut nomine aequivocos
set vita dissimiles futuros innotesceret. Nemo
tamen nostrum vitam illorum discutere poterit,
quia solus Deus corda mortalium intuetur, et actus
etiam sublimium, qui a nobis aliquando vel adulatione
vel amore vel etiam ignorantia venerantur, coram
oculis Dei districtioris judicii sententia examinantur.
Illius namque nomen Redemptor noster novit,
quem omni cura ovibus commissis factis laudabilis
conversationis et virtutum exemplis secundum
dignitatem apostolicam praesidere cognovit. | null | adbb610c-ba9b-4b38-98d6-9a6a1f857f06 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
NOTA.
Authenticum ejus quod in archivo olim Vaticano asservatum fuisse dicitur, haud amplius exstat, sed
primum constitutionis exemplar in collectione canonum cardinalis Deusdedit habetur; quare transumptum
authentici, quod credebatur, in concilio lugdunensi confectum, et a Borgia in libro #Breve Istoria del dominio
temporale della sede apostolica,@# append., pag. 40-43, iterum expressum, repetere juvat. Charta pactum
Ottonianum presso pede sequitur; ita ut praecipue una sententia in codice Vaticano 1984 descripta
ab illo recedat; unde idem de utroque judicium ferendum est. Nota temporis in charta tanti momenti
omitti minime poterat, ideoque authenticum ad concilium lugdunense provenisse haud credendum est.
Caeterum cum in charta de commutatione praediorum Anthesna, Wieneringa et Wilinbach sermo sit, quam
d. 8 Febr. a. 1018 locum habuisse constat, chartam conventui potissimum imperatoris et papae Babenbergensi,
mense Aprilis a. 1020, assignandam credideris; cui suffragatur, quod ex testibus Macelinus sive Meginhardus
d. 2 Dec. a. 1018 in episcopum Wirciburgensem promotus est, et Heribertus Coloniensis archiepiscopus
XVII Kal. Aprilis a. 1021 supremum diem clausit.
In nomine Domini Dei omnipotentis Patris, et
Filii, et Spiritus sancti. Ego Heinricus Dei gratia
imperator augustus spondeo atque promitto, per hoc
pactum confirmationis nostre, tibi beato Petro principi
apostolorum et clavigero regni celorum, et per
te vicario tuo domno Benedicto summo pontifici et
universali pape, sicut a predecessoribus vestris usque
nunc in potestate vestra ac ditione tenuistis et disposuistis,
civitatem Romanam cum ducatu suo, et suburbanis,
atque viculis omnibus, et territoriis ejus,
montanis ac maritimis, litoribus et portubus, seu
cunctis civitatibus, castellis, oppidis, ac viculis Tuscie
partibus, idest Portum, Centumcellas, Ceram,
Pledam, Marturiani, Sutriam, Nepem, Castellum,
Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameliam, Tudam,
Perusiam cum tribus insulis suis, idest majore, et
minore, Pulvensim, et lacu, Narniam, et Utriculam
cum omnibus finibus et territoriis ad supradictas
civitates pertinentibus, nec non et exarchatum
Ravennatum sub integritate cum urbibus, civitatibus,
oppidis, et castellis, que pie recordationis domnus
Pipinus, et domnus Karolus et domnus lodovicus,
et Otto, et itidem Otto filius ejus, predecessores
videlicet nostri, beato Petro apostolo et predecessoribus
vestris jam dudum per donationis paginam
contulerunt, hoc est civitatem Ravennam, et Emiliam,
Bobium, Cesenam, Forumpopuli, Forumlivii,
Faventiam, Imolam, Bononiam, Ferrariam, Comaclum,
Adrianis, atque Gabellum, cum omnibus finibus,
territoriis atque insulis terra marique ad supradictas
civitates pertinentibus, simul et Pentapolim,
videlicet Ariminum, Pensaurum, Fanum, Senogalliam,
Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsimpronii,
Montemfeltri, Urbanum, et territorium
Balvensem, Callis, Luciolis, et Eugubium,
cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem civitates
pertinentibus. Eodem modo territorium Sabinense,
sicut a predictis imperatoribus antecessoribus
nostris beato Petro apostolo per donationis scriptum
concessum est sub integritate, id est in partibus
Tuscie langobardorum castellum Felicitatis, Urbemveterem,
Balneum Regis, Ferenti, Viterbium,
Ortem, Martam, Pledam, Tuscanam, Suanam,
Populonium, Roselles, cum suburbanis atque viculis,
et omnibus territoriis ac maritimis oppidis, seu finibus
omnibus. Itemque a lunis cum insula Corsica, in
Suriano, deinde in monte Bardonis, deinde in Berceto,
exinde in Parma, deinde in Regiam, exinde in Mantua,
atque in Monte Silicis, atque provincia Venetiarum,
Istria, nec non et cunctum Spoletanum ducatum,
seu Beneventanum una cum ecclesia sancte
Christine posita prope Papiam juxta Padum quarto
miliario. Item in partibus Campanie Sora, Arces,
Aquinum, Arpinum, Teanum, Capuam, nec non et
patrimonium ad potestatem et ditionem vestram
pertinentia, sicut est patrimonium Beneventanum et
Neapolitanum, atque patrimonia Calabrie superioris
et inferioris; de civitate autem Neapolitana cum castellis,
et territoriis, ac finibus, et insulis sibi pertinentibus
sicut ad easdem aspicere videntur, nec non
patrimonium Sicilie, si Deus nostris illud tradiderit
manibus. Simili modo civitatem Gaietam, et Fundum,
cum omnibus earum pertinentiis. Super hoc
confirmamus vobis Fuldense monasterium, et abbatis
ejus consecrationem, atque omnia monasteria,
cortes, et villas, quas in ultramontanis partibus sanctus
Petrus habere dinoscitur absque Antesna | null | d936a71a-3cca-4dc7-a217-f6d0a56a0d0c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Winiheringa
sive Willinbach, que a sancti Petri ecclesia
per commutationis paginam episcopo nostro
Bambergensi collate sunt, pro quibus sepedicte eclesie
sancti Petri transcribimus, concedimus et firmamus
omnem illam terram, quam inter Narniam,
Terannem, vel Spoletum ex regni nostri parte habuimus.
Sub tuitione preterea sancti Petri, et vestra,
vestrorumque successorum, pretaxatum episcopium
Bambergense offerimus. Unde sub pensionis nomine
equum unum album faleratum ex ejusdem loci episcopo
vos annualiter suscepturos sancimus. Offerimus
insuper, firmamus, et corroboramus tibi beato
Petro, ac vicario tuo domno Benedicto, et successoribus
ejus, prout bone memorie pape Johanni
suisque successoribus a predecessoribus nostris Ottonibus
factum est, civitates et oppida cum piscariis
suis Reatem, Amiternam, Furconem, Nursiam, Balvam,
et Marsiam, et alibi civitatem Terannem cum
pertinentiis suis. Has omnes supradictas provincias,
urbes et civitates, oppida atque castella, viculos ac
territoria, simulque patrimonia pro statu regni nostri
cunctoque christianorum populo conservando jam
dicte ecclesie tue, beate Petre, vicarioque tuo Benedicto,
ac successoribus ejus usque in finem seculi
eo modo confirmamus, ut in suo detineant jure,
principatu, atque ditione. Simili modo per hoc nostre
delegationis pactum confirmamus donationes, quas
pie recordationis Pipinus rex, et postea domnus Karolus
excellentissimus imperator, ac deinceps Ottones
piissimi beato Petro Christi apostolo spontanea voluntate
contulerunt, nec non et censum, et pensionem,
seu ceteras dationes, que annuatim in palatium
regis langobardorum inferri solebant, sive de Tuscia,
sive de ducatu Spoletano, sicut in supradictis donationibus
continetur, et inter sancte memorie Adrianum
papam et domnum Karolum imperatorem convenit,
quando idem pontifex eidem de supradictis ducatibus,
idest Tuscano et Spoletano, sue auctoritatis
preceptum confirmavit, eo scilicet modo ut annis
singulis predictus census ad partem ecclesie sancti
Petri persolvatur; salva super eosdem ducatus nostra
in omnibus dominatione, et illorum ad nostram partem
subjectione. Ceterum, sicut diximus, omnia suprascripta
nomina ita ad nostram partem per hoc nostre
confirmationis pactum corroboravimus, ut in vestro
permaneant jure, principatu atque ditione, et neque a
nobis neque a successoribus nostris per quodlibet argumentum
sive machinationem in quacumque parte
vestra potestas imminuatur, aut a vobis inde aliquid
subtrahatur, de suprascriptis videlicet provinciis,
urbibus, civitatibus, oppidis, castris, viculis, territoriis
ac patrimoniis, nec non et pensionibus, atque
censibus, ita ut neque nos facturi simus, neque a
quibuslibet ea facere volentibus consentiamus, sed
potius omnia que superius leguntur, id est provincie,
civitates, urbes, castella, oppida, terras, patrimonia,
atque insule, censusque, pensiones ad partem ecclesie
beati Petri apostoli atque pontificum in sacratissima
sede illius residentium nos in quantum possumus
defensores esse testamur, ad hoc ut eam illis
ditionem ad utendum atque disponendum firmiter
valeant optineri; salva in omnibus potestate nostra
posterorumque nostrorum, secundum quod in pacto,
et constitutione, ac promissionis firmitate Eugenii
pontificis successorumque illius continetur, ut omnis
clerus et universi populi Romani nobilitas propter
diversas necessitates et pontificum irrationabiles
erga populum sibi subjectum asperitates retundendas
sacramento se obliget, quatinus futura pontificum
electio, quantum uniuscujusque intellectus fuerit,
canonice et juste fiat, et ut ille qui ad hoc sanctum
apostolicum regimen eligetur, nemine consentiente
consecratus fiat pontifex, priusquam talem in presentia
missorum nostrorum seu universe generalitatis
faciat promissionem pro omnium satisfactione
atque futura conservatione, qualem domnus et venerandus
spiritualis pater noster leo sponte fecisse
dinoscitur. Preterea alia minora huic operi inserenda
praevidimus, videlicet ut in electione pontificum neque
liber neque servus ad hoc venire presumat, ut
illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem
sanctorum patrum antiqua admisit consuetudo,
aliquod faciat impedimentum; quod si quis
contra hanc nostram constitutionem ire presumpserit,
exilio tradatur. Insuper etiam, ut nullus missorum
nostrorum cujuscumque impeditionis argumentum
componere audeat in prefatam electionem, prohibemus;
nam et hoc omnimodo instituere placuit
ut qui semel sub speciali defensione domni apostolici
sive nostra fuerint suscepti, impetrata juste
utantur defensione. Quod si quis in quemquam illorum
qui hoc promeruerunt violare presumpserit,
sciat se periculum vite sue esse incursurum. Illud
etiam confirmamus, ut domno apostolico justam in
omnibus servent obedientiam, seu ducibus et judicibus
suis ad faciendam justitiam. Huic enim institutioni
hoc necessario annectendum esse perspeximus,
ut missi domni apostolici seu nostri semper sint
constituti, qui | null | 91e256ab-0b93-485b-97a8-3ed50c25c3fb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
annuatim nobis renuntiare valeant,
qualiter singuli duces et judices populo justitiam faciant,
hanc imperialem constitutionem quomodo
observent; qui missi decernimus ut primum cunctos
clamores qui per negligentiam ducum vel judicum
fuerint inventi, ad notitiam domni apostolici
deferant, et ipse unum e duobus eligat, aut statim
per eosdem missos fiant necessitates emendate, aut,
misso nostro nobis renuntiante, per nostros missos
a nobis directos emendentur. Hoc ut ab omnibus
fidelibus sancte Dei ecclesie et vestris firmum esse
credatur, proprie manus signaculo subscriptionibus
hoc pactum confirmationis nostre roboravimus, et
sigilli nostri impressione assignari jussimus. + Signum
domni Henrici gloriosissimi Romanorum imperatoris
augusti. Signum Erchandildi Maguntinensis
archiepiscopi. Signum Heriberti Coloniensis
archiepiscopi. Signum Bobonis Treverensis archiepiscopi.
Signum Thiedirici Metensis episcopi. Ego
Eberhardus Babembergensis ecclesie episcopus Romane
sedis subditus subscripsi. Ego Mazelinus
Wirziburgensis episcopus subscripsi. Ego Walterus
Spirensis episcopus subscripsi. Ego Ruodardus Constantiensis
episcopus subscripsi. Ego Uodalricus
Curiensis episcopus subscripsi. Ego Adalbertus Basiliensis
episcopus subscripsi. Ego Heimmo Werdunensis
episcopus subscripsi. Ego Valterus Heihsteidensis
episcopus subscripsi. Signum Richardi Fuldensis
abbatis. Signum Arnoldi Herfendensis abbatis.
Signum Bruchardi abbatis. Signum Gotifredi
ducis. Signum Beringardi ducis. Signum Thiederici
ducis. Signum Welphonis comitis. Signum Cunonis
comitis. Signum Cunradi comitis. Signum Ottonis
comitis. Signum Adilbrahtis comitis. Bobonis comitis.
Signum Frederici comitis. Signum Bezelini
comitis. Signum Ezonis comitis Palatini. Signum
Frederici camerarii. Signum Ezonis infertoris.
Signum Heuzonis pincernarii. Signum Huzis.
Alimun. Herenger. Adilman. Adhilbero. Ego Wicilinus
Astrazburgensis episcopus. Signum Ryodhois
Fluvanensis abbatis.
NOTA.
Authenticum ejus quod in archivo olim Vaticano asservatum fuisse dicitur, haud amplius exstat, sed
primum constitutionis exemplar in collectione canonum cardinalis Deusdedit habetur; quare transumptum
authentici, quod credebatur, in concilio lugdunensi confectum, et a Borgia in libro #Breve Istoria del dominio
temporale della sede apostolica,@# append., pag. 40-43, iterum expressum, repetere juvat. Charta pactum
Ottonianum presso pede sequitur; ita ut praecipue una sententia in codice Vaticano 1984 descripta
ab illo recedat; unde idem de utroque judicium ferendum est. Nota temporis in charta tanti momenti
omitti minime poterat, ideoque authenticum ad concilium lugdunense provenisse haud credendum est.
Caeterum cum in charta de commutatione praediorum Anthesna, Wieneringa et Wilinbach sermo sit, quam
d. 8 Febr. a. 1018 locum habuisse constat, chartam conventui potissimum imperatoris et papae Babenbergensi,
mense Aprilis a. 1020, assignandam credideris; cui suffragatur, quod ex testibus Macelinus sive Meginhardus
d. 2 Dec. a. 1018 in episcopum Wirciburgensem promotus est, et Heribertus Coloniensis archiepiscopus
XVII Kal. Aprilis a. 1021 supremum diem clausit.
In nomine Domini Dei omnipotentis Patris, et
Filii, et Spiritus sancti. Ego Heinricus Dei gratia
imperator augustus spondeo atque promitto, per hoc
pactum confirmationis nostre, tibi beato Petro principi
apostolorum et clavigero regni celorum, et per
te vicario tuo domno Benedicto summo pontifici et
universali pape, sicut a predecessoribus vestris usque
nunc in potestate vestra ac ditione tenuistis et disposuistis,
civitatem Romanam cum ducatu suo, et suburbanis,
atque viculis omnibus, et territoriis ejus,
montanis ac maritimis, litoribus et portubus, seu
cunctis civitatibus, castellis, oppidis, ac viculis Tuscie
partibus, idest Portum, Centumcellas, Ceram,
Pledam, Marturiani, Sutriam, Nepem, Castellum,
Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameliam, Tudam,
Perusiam cum tribus insulis suis, idest majore, et
minore, Pulvensim, et lacu, Narniam, et Utriculam
cum omnibus finibus et territoriis ad supradictas
civitates pertinentibus, nec non et exarchatum
Ravennatum sub integritate cum urbibus, civitatibus,
oppidis, et castellis, que pie recordationis domnus
Pipinus, et domnus Karolus et domnus lodovicus,
et Otto, et itidem Otto filius ejus, predecessores
videlicet nostri, beato Petro apostolo et predecessoribus
vestris jam dudum per donationis paginam
contulerunt, hoc est civitatem Ravennam, et Emiliam,
Bobium, Cesenam, Forumpopuli, Forumlivii,
Faventiam, Imolam, Bononiam, Ferrariam, Comaclum,
Adrianis, atque Gabellum, cum omnibus finibus,
territoriis atque insulis terra marique ad supradictas
civitates pertinentibus, simul et Pentapolim,
videlicet Ariminum, Pensaurum, Fanum, Senogalliam,
Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsimpronii | null | cc79f1df-9c54-4f1e-8a06-e48bcb25aada | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
Montemfeltri, Urbanum, et territorium
Balvensem, Callis, Luciolis, et Eugubium,
cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem civitates
pertinentibus. Eodem modo territorium Sabinense,
sicut a predictis imperatoribus antecessoribus
nostris beato Petro apostolo per donationis scriptum
concessum est sub integritate, id est in partibus
Tuscie langobardorum castellum Felicitatis, Urbemveterem,
Balneum Regis, Ferenti, Viterbium,
Ortem, Martam, Pledam, Tuscanam, Suanam,
Populonium, Roselles, cum suburbanis atque viculis,
et omnibus territoriis ac maritimis oppidis, seu finibus
omnibus. Itemque a lunis cum insula Corsica, in
Suriano, deinde in monte Bardonis, deinde in Berceto,
exinde in Parma, deinde in Regiam, exinde in Mantua,
atque in Monte Silicis, atque provincia Venetiarum,
Istria, nec non et cunctum Spoletanum ducatum,
seu Beneventanum una cum ecclesia sancte
Christine posita prope Papiam juxta Padum quarto
miliario. Item in partibus Campanie Sora, Arces,
Aquinum, Arpinum, Teanum, Capuam, nec non et
patrimonium ad potestatem et ditionem vestram
pertinentia, sicut est patrimonium Beneventanum et
Neapolitanum, atque patrimonia Calabrie superioris
et inferioris; de civitate autem Neapolitana cum castellis,
et territoriis, ac finibus, et insulis sibi pertinentibus
sicut ad easdem aspicere videntur, nec non
patrimonium Sicilie, si Deus nostris illud tradiderit
manibus. Simili modo civitatem Gaietam, et Fundum,
cum omnibus earum pertinentiis. Super hoc
confirmamus vobis Fuldense monasterium, et abbatis
ejus consecrationem, atque omnia monasteria,
cortes, et villas, quas in ultramontanis partibus sanctus
Petrus habere dinoscitur absque Antesna Winiheringa
sive Willinbach, que a sancti Petri ecclesia
per commutationis paginam episcopo nostro
Bambergensi collate sunt, pro quibus sepedicte eclesie
sancti Petri transcribimus, concedimus et firmamus
omnem illam terram, quam inter Narniam,
Terannem, vel Spoletum ex regni nostri parte habuimus.
Sub tuitione preterea sancti Petri, et vestra,
vestrorumque successorum, pretaxatum episcopium
Bambergense offerimus. Unde sub pensionis nomine
equum unum album faleratum ex ejusdem loci episcopo
vos annualiter suscepturos sancimus. Offerimus
insuper, firmamus, et corroboramus tibi beato
Petro, ac vicario tuo domno Benedicto, et successoribus
ejus, prout bone memorie pape Johanni
suisque successoribus a predecessoribus nostris Ottonibus
factum est, civitates et oppida cum piscariis
suis Reatem, Amiternam, Furconem, Nursiam, Balvam,
et Marsiam, et alibi civitatem Terannem cum
pertinentiis suis. Has omnes supradictas provincias,
urbes et civitates, oppida atque castella, viculos ac
territoria, simulque patrimonia pro statu regni nostri
cunctoque christianorum populo conservando jam
dicte ecclesie tue, beate Petre, vicarioque tuo Benedicto,
ac successoribus ejus usque in finem seculi
eo modo confirmamus, ut in suo detineant jure,
principatu, atque ditione. Simili modo per hoc nostre
delegationis pactum confirmamus donationes, quas
pie recordationis Pipinus rex, et postea domnus Karolus
excellentissimus imperator, ac deinceps Ottones
piissimi beato Petro Christi apostolo spontanea voluntate
contulerunt, nec non et censum, et pensionem,
seu ceteras dationes, que annuatim in palatium
regis langobardorum inferri solebant, sive de Tuscia,
sive de ducatu Spoletano, sicut in supradictis donationibus
continetur, et inter sancte memorie Adrianum
papam et domnum Karolum imperatorem convenit,
quando idem pontifex eidem de supradictis ducatibus,
idest Tuscano et Spoletano, sue auctoritatis
preceptum confirmavit, eo scilicet modo ut annis
singulis predictus census ad partem ecclesie sancti
Petri persolvatur; salva super eosdem ducatus nostra
in omnibus dominatione, et illorum ad nostram partem
subjectione. Ceterum, sicut diximus, omnia suprascripta
nomina ita ad nostram partem per hoc nostre
confirmationis pactum corroboravimus, ut in vestro
permaneant jure, principatu atque ditione, et neque a
nobis neque a successoribus nostris per quodlibet argumentum
sive machinationem in quacumque parte
vestra potestas imminuatur, aut a vobis inde aliquid
subtrahatur, de suprascriptis videlicet provinciis,
urbibus, civitatibus, oppidis, castris, viculis, territoriis
ac patrimoniis, nec non et pensionibus, atque
censibus, ita ut neque nos facturi simus, neque a
quibuslibet ea facere volentibus consentiamus, sed
potius omnia que superius leguntur, id est provincie,
civitates, urbes, castella, oppida, terras, patrimonia,
atque insule, censusque, pensiones ad partem ecclesie
beati Petri apostoli atque pontificum in sacratissima
sede illius residentium nos in quantum possumus
defensores esse testamur, ad hoc ut eam | null | ea17e908-6a60-4bb6-9797-4967e67a8f8d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illis
ditionem ad utendum atque disponendum firmiter
valeant optineri; salva in omnibus potestate nostra
posterorumque nostrorum, secundum quod in pacto,
et constitutione, ac promissionis firmitate Eugenii
pontificis successorumque illius continetur, ut omnis
clerus et universi populi Romani nobilitas propter
diversas necessitates et pontificum irrationabiles
erga populum sibi subjectum asperitates retundendas
sacramento se obliget, quatinus futura pontificum
electio, quantum uniuscujusque intellectus fuerit,
canonice et juste fiat, et ut ille qui ad hoc sanctum
apostolicum regimen eligetur, nemine consentiente
consecratus fiat pontifex, priusquam talem in presentia
missorum nostrorum seu universe generalitatis
faciat promissionem pro omnium satisfactione
atque futura conservatione, qualem domnus et venerandus
spiritualis pater noster leo sponte fecisse
dinoscitur. Preterea alia minora huic operi inserenda
praevidimus, videlicet ut in electione pontificum neque
liber neque servus ad hoc venire presumat, ut
illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem
sanctorum patrum antiqua admisit consuetudo,
aliquod faciat impedimentum; quod si quis
contra hanc nostram constitutionem ire presumpserit,
exilio tradatur. Insuper etiam, ut nullus missorum
nostrorum cujuscumque impeditionis argumentum
componere audeat in prefatam electionem, prohibemus;
nam et hoc omnimodo instituere placuit
ut qui semel sub speciali defensione domni apostolici
sive nostra fuerint suscepti, impetrata juste
utantur defensione. Quod si quis in quemquam illorum
qui hoc promeruerunt violare presumpserit,
sciat se periculum vite sue esse incursurum. Illud
etiam confirmamus, ut domno apostolico justam in
omnibus servent obedientiam, seu ducibus et judicibus
suis ad faciendam justitiam. Huic enim institutioni
hoc necessario annectendum esse perspeximus,
ut missi domni apostolici seu nostri semper sint
constituti, qui annuatim nobis renuntiare valeant,
qualiter singuli duces et judices populo justitiam faciant,
hanc imperialem constitutionem quomodo
observent; qui missi decernimus ut primum cunctos
clamores qui per negligentiam ducum vel judicum
fuerint inventi, ad notitiam domni apostolici
deferant, et ipse unum e duobus eligat, aut statim
per eosdem missos fiant necessitates emendate, aut,
misso nostro nobis renuntiante, per nostros missos
a nobis directos emendentur. Hoc ut ab omnibus
fidelibus sancte Dei ecclesie et vestris firmum esse
credatur, proprie manus signaculo subscriptionibus
hoc pactum confirmationis nostre roboravimus, et
sigilli nostri impressione assignari jussimus. + Signum
domni Henrici gloriosissimi Romanorum imperatoris
augusti. Signum Erchandildi Maguntinensis
archiepiscopi. Signum Heriberti Coloniensis
archiepiscopi. Signum Bobonis Treverensis archiepiscopi.
Signum Thiedirici Metensis episcopi. Ego
Eberhardus Babembergensis ecclesie episcopus Romane
sedis subditus subscripsi. Ego Mazelinus
Wirziburgensis episcopus subscripsi. Ego Walterus
Spirensis episcopus subscripsi. Ego Ruodardus Constantiensis
episcopus subscripsi. Ego Uodalricus
Curiensis episcopus subscripsi. Ego Adalbertus Basiliensis
episcopus subscripsi. Ego Heimmo Werdunensis
episcopus subscripsi. Ego Valterus Heihsteidensis
episcopus subscripsi. Signum Richardi Fuldensis
abbatis. Signum Arnoldi Herfendensis abbatis.
Signum Bruchardi abbatis. Signum Gotifredi
ducis. Signum Beringardi ducis. Signum Thiederici
ducis. Signum Welphonis comitis. Signum Cunonis
comitis. Signum Cunradi comitis. Signum Ottonis
comitis. Signum Adilbrahtis comitis. Bobonis comitis.
Signum Frederici comitis. Signum Bezelini
comitis. Signum Ezonis comitis Palatini. Signum
Frederici camerarii. Signum Ezonis infertoris.
Signum Heuzonis pincernarii. Signum Huzis.
Alimun. Herenger. Adilman. Adhilbero. Ego Wicilinus
Astrazburgensis episcopus. Signum Ryodhois
Fluvanensis abbatis. | null | 1de6d721-27a5-4d75-ae7f-1a8e3eb08c53 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
NOTA.
Proferimus eam ex codice bibl. ducalis Guelferbytanae inter Helmstadienses n. 32 in fol. mbr., cui manu
saeculi XI inscripta habetur, unde et Maderus eam in Antiqq. Brunsvicensibus vulgavit. Cum tamen non
pro charta justa forma insigni, sed pro memoria tantum rei gestae, defuncto jam Heinrico conscripta, habenda
sit, eam hoc potissimum loco referre constituimus. Anno in charta indicato 1025, obitus Bernwardi
anterior adversatur, ita ut rem et in conventu Papiensi tractatam, anno 1019, quo Heinricus mense Martio
Goslariae moratus est, assignandam duxerimus. Subjicere licet ex eodem codice Bernwardi constitutionem
anni 1020 manu saeculi XI exaratam.
Architecti catholicae doctrinae, quae sectanda forent
fidei quasi fundamenta locantes, hoc evidenter
noscuntur probasse, sive gregatim seu separatim,
ut gloriemur in laude Christi. Ergo anno 1025, in
consistorio regali Goslare praeminenti, in aecclesia
seilicet australi lateri eodem adherente, collecta fidelium
coadunatione, propositum est tractandum
quodque utilitatis salutare. Cujus conventus primatui
Henricus qui tunc temporis rei publicae monarchiam
strennue gubernabat assederat, et constipatione episcoporum,
Geronis videlicet Parthenopolitani archiepiscopi,
et Unowani Bremensis archiepiscopi, Arnolfi
quoque Halverstedensis, et Bennonis Slavensis,
Thioderici Mindensis, et Thioderici
Mimigardivordensis, et Ekkihardi Sleswigensis
episcopi, circumfultus undique, fasque nefasque
aequa trutinationis lance pensabat. E quibus vero
inter questiones citra ultraque habitas Bernwardus
sanctae Hildinishemensis aecclesiae piae memoriae antistes
quem tanti negotii principatus attinebat, cujusdam
ambiguitatis indaginem investigabat, quippe:
Cum quilibet episcopus vel cujusvis dignitatis quisquam,
proprietatis suae aliquem ad sacerdotalem
provehens gradum, suae potestatis juxta collibitum
esse permiserit, insuperque sui juris seu alieni sibi
aeclesiam clementi benignitate adquisierit, sed is,
succedentibus prosperis, altioris meriti elatione sese
super verticem extulerit, donumque divinitus collatum
in turpe converterit emolumentum, adeo ut,
nobilitate generis succensus, quandam in matrimonium
usurpaverit liberam, eo tenore ut prolem ex
eadem derivatam quoquo modo abalienet servitio
ejus cujus ipse suberat dominio; quid potissimum
exinde concors illorum fieri decrevisset assensio?
His ita praelibatis, procerum unusquisque pro, industriae
suae estimatione, hujus rei proposito longa alternabat
deliberatione. Sed tandem hujus haesitationis
amfractus imperatore anticipante, omnis illius
concionis consessus in suffragium hujusmodi assurgit,
acclamantque cuncti: legitime oportere, tam ipsam
quam ejus posteritatem eodem quo et ipse servitutis
jugo succumbere. Addunt nihilominus praesentis
compactionis decretum, Romani imperii majestate
sancitum, nullo penitus in perpetuo jure solvendum,
maxime cum, in bene placito universalis papae, prospectum
vegetet sanctae aeclesiae.

usurpaverit liberam | null | 24dd071d-86db-4e6f-a967-e3a804fafc06 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, eo tenore ut prolem ex
eadem derivatam quoquo modo abalienet servitio
ejus cujus ipse suberat dominio; quid potissimum
exinde concors illorum fieri decrevisset assensio?
His ita praelibatis, procerum unusquisque pro, industriae
suae estimatione, hujus rei proposito longa alternabat
deliberatione. Sed tandem hujus haesitationis
amfractus imperatore anticipante, omnis illius
concionis consessus in suffragium hujusmodi assurgit,
acclamantque cuncti: legitime oportere, tam ipsam
quam ejus posteritatem eodem quo et ipse servitutis
jugo succumbere. Addunt nihilominus praesentis
compactionis decretum, Romani imperii majestate
sancitum, nullo penitus in perpetuo jure solvendum,
maxime cum, in bene placito universalis papae, prospectum
vegetet sanctae aeclesiae. | null | 0c641d31-77b6-4b10-bfa5-ce0fe8b39f78 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.@#
Vox Christi. Judaeos hic appellat fratres qui erant
ei sanguinis vicinitate conjuncti; quibus extraneus
factus est, quando ei credere noluerunt; nam cum
ipse esset de semine Abraham, secundum carnem,
illi, malis operibus addicti, a patriarchae sunt origine
segregati, sicut ait in Evangelio: #Si filii Abrahae
essetis, opera Abrahae fecistis.@# Adjecit: « Et hospes
filiis matris meae. » Hospitem dicamus quemlibet,
domum nostram adeptus [ad tempus] habitantem,
qui non nomine consanguinitatis, sed tanquam peregrinus,
excipitur. Matrem vero suam Synagogam
dicit de qua ortus est, dum Judaea gente nasci dignatus
est.
#Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.@#
Vox Christi. Quia fecerunt eam speluncam latronum.
Exprobrantium enim injuriam super eum projecerunt,
cum eum et Samaritanum et daemonium
habentem vocarent, et illud: #Si Filius Dei es, descende
de cruce,@# etc. Comedebat eum zelus domus
Dei, quando, funiculo facto, cathedras vendentium
columbas et nummulariorum mensas evertit, docens
aliud esse templum sanctum, aliud negociationis officium.
Sed istud zelum quid fuerit consecutum potenter
adjungitur: #Et opprobria exprobrantium tibi
ceciderunt super me.@# Nam postquam, indigni, salutaribus
monitis increpabantur, opprobria supra eum,
quasi conferta tela, miserunt, ut pro admonitionibus
sanctis vicissitudinem redderent jurgiorum.
#Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobria mihi.@#
Opprobrium ei inferre conabatur, cum tentans
eum Satana dicebat: #Dic ut lapides isti panes fiant.
Jejunium@# dicimus quoties a cibis carnalibus abstinemus,
nec esuriem nostram aliqua comestione satiamus.
Ad quam similitudinem jejunasse dicit Dominus
Christus, quia hominum fidem, quam valde esuriebat,
minime poterat invenire. #Operui,@# dixit, #animam,@#
quasi aliquo pallio tristitiae cicumdedit. Sequitur: #Et factum est mihi in opprobrium.@#
Semper boni
malis opprobrio sunt, quia minime eorum sceleribus
acquiescunt, dum illis studio sui detrahunt, quibus
nulla societate junguntur. Testantur enim ista opprobria
alapas, flagella, consputa quae Dominus
Salvator ab insana plebe perpessus est.
#Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam.@#
Vox Christi. In sacco luctus ostenditur vel fletus,
quo in morte Lazari usus est; in parabola factus
est Judaeis, cum eo flente dicerent: #Ecce quomodo
amabat eum; alii vero: Non poterat hic qui aperuit
oculos caeci nati facere ut hic non moreretur.@# Per #cilicium@#
tristitia significatur, et lacrymae quas Dominus,
humani generis imbecillitate permotus, suscitaturus
Lazarum flevit; nusquam enim legitur
Dominum usum fuisse cilicio. Factus est quoque
Judaeis in parabola quando per similitudines quasdam
carnalem populum docere videbatur, sicut in
Evangelio legitur: #Dixit Dominus parabolam ad
turbam;@# et in alio psalmo: #Aperiam in parabolis os
meum.@# Parabola est enim natura discrepantium rerum,
sub aliqua similitudine, facta comparatio,
more providentiae suae, ut qui coelestia capere non
poterant, per terrenas similitudines audita percipere
potuissent.
#Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et
in me psallebant qui bibebant vinum.@#
In illis scilicet, quia, habentes clavem scientiae, neque
introibant neque alios introire pertinebant, Scribae
et Pharisaei, qui discernebant causas cum sedebant
in publico judicio; #et in me psallebant qui bibebant
vinum,@# repleti enim vino iniquitatis. Qualiter
eum interficerent concinnabant; stulte enim psallentium,
audi qualiter doceat vos: #Psallite,@# inquit, #sapienter.@#
Vel ebrii erant de vino, quando operiebant
caput ejus, et dicebant: #Prophetiza nobis, Christe,
quis est qui te percussit.@# In portis sedent qui conventibus
hominum, sedula curiositate, miscentur.
Dicit enim passionem suam genti Judaicae fuisse
fabulam, ut nullus exciperetur qui a tali collocutione
redderetur alienus. De opprobriis ac conviciis Judaeorum
hactenus locutus. Nunc, quantum mihi videtur,
de fidelibus dicit: #Et in me psallebant qui bibebant
vinum.@# In Dominum psallunt qui actione probabili
diriguntur, et operibus reddunt quae monitis
coelestia mandata suscipiunt.
#Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus.@#
Vox Christi ad Patrem. Non enim vincor his passionibus,
quia tecum | null | 900e7724-fe56-4f41-bc35-1deb35fb8ef0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sum in oratione; #ego vero orationem
meam ad te, Domine.@# Judaeis mihi male dicentibus: #crucifige, crucifige eum;@#
ego pro eis orans
loquebar: #Pater, ignosce eis. Non enim sciunt quid
faciunt.@# Tempus placendi, Dominus. #Hic est Filius,
Filius meus in quo mihi complacui.@# Venit ad tertium
caput, ubi contra maledicta Judaeorum orationis suae
posuit sanctitatem coelestis Doctor, insinuans jurgiis
hominum non inflammatis rixis, sed piis orationibus
obviendum. Videamusque nunc, quod sit #tempus beneplaciti.@#
Illud tempus est #beneplaciti,@# quando, incarnationis
suae beneficio, periclitantem mundum imminenti
liberavit exitio. Hoc tempus est #beneplaciti,@#
de quo et Apostolus ait: #Ecce nunc tempus acceptabile,
ecce nunc dies salutis.@#
#In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.@#
Ut post veram mortem resurrectionis veritas approbetur.
Non enim parva misericordia fuit, quae tam
ingenti ad peccatum superavit ( #sic@# ). Multitudo quidem
fuit delicti, sed multo numerosior misericordia illa
quae vicit, cum, memorato tempore misericordiae quae
passionis salutem mundo praestitit, consequens fuit
ut et resurrectionem sibi venire precaretur, quam
in veritate pollicitus fuerat per prophetas. Precatur
ergo Patrem non natura deitatis, quae ejusdem peraequalis
est, sed infirmitas assumpta hominis, in qua
minor est Patri.
#Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum.@#
Aperte haec de Judaeis, qui cum nunc quam dilexerunt
( #sic@# ) dicit: #Et de profundis aquarum.@# Demus
operam ut hisdem verbis et nos Dominum rogemus,
quibus Caput nostrum exorasse cognoscimus.
Hoc plane subtiliter perscrutandum est quare superius
infixo limo dixerit et hic ne in ipso haerere
possit exorat. Infixus utique limo fuit, quum suscepta
carnis infirmitate tenebatur; unde etiam mortem
crucis accepit. Hic autem competenter exposcit ut
anima ejus a desideriis luteis, id est hujus mundi
cupiditatibus, reddatur aliena, quod bene suscipitur
a parte membrorum, quia ille luto inhaerere non
poterat qui peccati maculam non habebat. #Libera me
ex odientibus me,@# istud ad Judaicum populum manifestum
est pertinere. Quare, surgente Christo,
eorum odia frustrata vanuerunt; nam quod dixit: #De profundis aquarum,@#
ad populum ipsum non est
dubium pertinere, quia profundus erat malignitate
consilii, et seditionibus turbulentus.
#Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.@#
Vox Christi in id quod homo est. Haec passionibus
tempestas non eum in profunditate abyssi retineat
infernalis. #Neque absorbeat me profundum,@# in
quo, dum per mortem descendit, non devoretur
ab eis; #neque urgeat super me puteus os suum,@# aditus
inferni, sive diabolus. Rogat enim ne mergatur a
fluctibus, id est a saeculi istius tempestate saevissima,
quae in modum maris animas sorbuit, quando
eas vitio pravitatis involverat; ait enim: #Neque
absorbeat me profundum.@# Profundum utique peccatum
est, quod voracitate quadam deglutit animas
impiorum, ut ad poenitudinem redire nequeant qui
de actuum suorum iniquitate desperant. #Neque
urgeat super me putens os suum.@# Puteus enim est
terrae altius excavata profunditas; in quo, per allegoriam,
vere incidunt peccatores, quando se a vitiosa
voluntate non abstrahunt; urgetque super
eos os suum concludere, cum usque ad mortis suae
tempus in pessima voluntate persistunt.
#Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.@#
Vox Christi ad Patrem pro parte carnis. Haec,
secundum infirmitatem humanam postulat, dicens:
Qui alios mea passione redemisti, me praecurrente
misericordia contemplare. Dicit enim: #Exaudi me,
Domine;@# causamque quare exaudiatur adjungit, non
quia meretur humanitas, sed #quia misericordia Domini
est benigna@# semperque ad benefaciendum
parata, cum tamen pie petitur, et ei purissime supplicatur.
Et, ut ipsam benignitatem pius doctor
exponeret, adjecit: #Secundum multitudinem miserationum
suarum respice in me.@# Ad ipsam semper reddit
( #sic@# ) quam debilibus sit patrona, cui omnia peccata
cedunt, quamvis numerosissima comprobentur.
#Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.@#
Vox Christi. Judaeos hic appellat | null | c04c4a37-04fd-42b1-8c59-ec496022c515 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fratres qui erant
ei sanguinis vicinitate conjuncti; quibus extraneus
factus est, quando ei credere noluerunt; nam cum
ipse esset de semine Abraham, secundum carnem,
illi, malis operibus addicti, a patriarchae sunt origine
segregati, sicut ait in Evangelio: #Si filii Abrahae
essetis, opera Abrahae fecistis.@# Adjecit: « Et hospes
filiis matris meae. » Hospitem dicamus quemlibet,
domum nostram adeptus [ad tempus] habitantem,
qui non nomine consanguinitatis, sed tanquam peregrinus,
excipitur. Matrem vero suam Synagogam
dicit de qua ortus est, dum Judaea gente nasci dignatus
est.
#Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.@#
Vox Christi. Quia fecerunt eam speluncam latronum.
Exprobrantium enim injuriam super eum projecerunt,
cum eum et Samaritanum et daemonium
habentem vocarent, et illud: #Si Filius Dei es, descende
de cruce,@# etc. Comedebat eum zelus domus
Dei, quando, funiculo facto, cathedras vendentium
columbas et nummulariorum mensas evertit, docens
aliud esse templum sanctum, aliud negociationis officium.
Sed istud zelum quid fuerit consecutum potenter
adjungitur: #Et opprobria exprobrantium tibi
ceciderunt super me.@# Nam postquam, indigni, salutaribus
monitis increpabantur, opprobria supra eum,
quasi conferta tela, miserunt, ut pro admonitionibus
sanctis vicissitudinem redderent jurgiorum.
#Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobria mihi.@#
Opprobrium ei inferre conabatur, cum tentans
eum Satana dicebat: #Dic ut lapides isti panes fiant.
Jejunium@# dicimus quoties a cibis carnalibus abstinemus,
nec esuriem nostram aliqua comestione satiamus.
Ad quam similitudinem jejunasse dicit Dominus
Christus, quia hominum fidem, quam valde esuriebat,
minime poterat invenire. #Operui,@# dixit, #animam,@#
quasi aliquo pallio tristitiae cicumdedit. Sequitur: #Et factum est mihi in opprobrium.@#
Semper boni
malis opprobrio sunt, quia minime eorum sceleribus
acquiescunt, dum illis studio sui detrahunt, quibus
nulla societate junguntur. Testantur enim ista opprobria
alapas, flagella, consputa quae Dominus
Salvator ab insana plebe perpessus est.
#Et posui vestimentum meum cilicium, et factus sum illis in parabolam.@#
Vox Christi. In sacco luctus ostenditur vel fletus,
quo in morte Lazari usus est; in parabola factus
est Judaeis, cum eo flente dicerent: #Ecce quomodo
amabat eum; alii vero: Non poterat hic qui aperuit
oculos caeci nati facere ut hic non moreretur.@# Per #cilicium@#
tristitia significatur, et lacrymae quas Dominus,
humani generis imbecillitate permotus, suscitaturus
Lazarum flevit; nusquam enim legitur
Dominum usum fuisse cilicio. Factus est quoque
Judaeis in parabola quando per similitudines quasdam
carnalem populum docere videbatur, sicut in
Evangelio legitur: #Dixit Dominus parabolam ad
turbam;@# et in alio psalmo: #Aperiam in parabolis os
meum.@# Parabola est enim natura discrepantium rerum,
sub aliqua similitudine, facta comparatio,
more providentiae suae, ut qui coelestia capere non
poterant, per terrenas similitudines audita percipere
potuissent.
#Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et
in me psallebant qui bibebant vinum.@#
In illis scilicet, quia, habentes clavem scientiae, neque
introibant neque alios introire pertinebant, Scribae
et Pharisaei, qui discernebant causas cum sedebant
in publico judicio; #et in me psallebant qui bibebant
vinum,@# repleti enim vino iniquitatis. Qualiter
eum interficerent concinnabant; stulte enim psallentium,
audi qualiter doceat vos: #Psallite,@# inquit, #sapienter.@#
Vel ebrii erant de vino, quando operiebant
caput ejus, et dicebant: #Prophetiza nobis, Christe,
quis est qui te percussit.@# In portis sedent qui conventibus
hominum, sedula curiositate, miscentur.
Dicit enim passionem suam genti Judaicae fuisse
fabulam, ut nullus exciperetur qui a tali collocutione
redderetur alienus. De opprobriis ac conviciis Judaeorum
hactenus locutus. Nunc, quantum mihi videtur,
de fidelibus dicit: #Et in me psallebant qui bibebant
vinum.@# In Dominum psallunt qui actione probabili
diriguntur, et operibus reddunt quae monitis
coelestia mandata suscipiunt.
#Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus.@#
Vox Christi ad Patrem. Non enim vincor his passionibus,
quia tecum sum in oratione; #ego vero orationem
meam ad te, Domine.@# Judaeis mihi male dicentibus: | null | e2bd567b-5f10-4c49-9109-101c525f026c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#crucifige, crucifige eum;@#
ego pro eis orans
loquebar: #Pater, ignosce eis. Non enim sciunt quid
faciunt.@# Tempus placendi, Dominus. #Hic est Filius,
Filius meus in quo mihi complacui.@# Venit ad tertium
caput, ubi contra maledicta Judaeorum orationis suae
posuit sanctitatem coelestis Doctor, insinuans jurgiis
hominum non inflammatis rixis, sed piis orationibus
obviendum. Videamusque nunc, quod sit #tempus beneplaciti.@#
Illud tempus est #beneplaciti,@# quando, incarnationis
suae beneficio, periclitantem mundum imminenti
liberavit exitio. Hoc tempus est #beneplaciti,@#
de quo et Apostolus ait: #Ecce nunc tempus acceptabile,
ecce nunc dies salutis.@#
#In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae.@#
Ut post veram mortem resurrectionis veritas approbetur.
Non enim parva misericordia fuit, quae tam
ingenti ad peccatum superavit ( #sic@# ). Multitudo quidem
fuit delicti, sed multo numerosior misericordia illa
quae vicit, cum, memorato tempore misericordiae quae
passionis salutem mundo praestitit, consequens fuit
ut et resurrectionem sibi venire precaretur, quam
in veritate pollicitus fuerat per prophetas. Precatur
ergo Patrem non natura deitatis, quae ejusdem peraequalis
est, sed infirmitas assumpta hominis, in qua
minor est Patri.
#Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum.@#
Aperte haec de Judaeis, qui cum nunc quam dilexerunt
( #sic@# ) dicit: #Et de profundis aquarum.@# Demus
operam ut hisdem verbis et nos Dominum rogemus,
quibus Caput nostrum exorasse cognoscimus.
Hoc plane subtiliter perscrutandum est quare superius
infixo limo dixerit et hic ne in ipso haerere
possit exorat. Infixus utique limo fuit, quum suscepta
carnis infirmitate tenebatur; unde etiam mortem
crucis accepit. Hic autem competenter exposcit ut
anima ejus a desideriis luteis, id est hujus mundi
cupiditatibus, reddatur aliena, quod bene suscipitur
a parte membrorum, quia ille luto inhaerere non
poterat qui peccati maculam non habebat. #Libera me
ex odientibus me,@# istud ad Judaicum populum manifestum
est pertinere. Quare, surgente Christo,
eorum odia frustrata vanuerunt; nam quod dixit: #De profundis aquarum,@#
ad populum ipsum non est
dubium pertinere, quia profundus erat malignitate
consilii, et seditionibus turbulentus.
#Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.@#
Vox Christi in id quod homo est. Haec passionibus
tempestas non eum in profunditate abyssi retineat
infernalis. #Neque absorbeat me profundum,@# in
quo, dum per mortem descendit, non devoretur
ab eis; #neque urgeat super me puteus os suum,@# aditus
inferni, sive diabolus. Rogat enim ne mergatur a
fluctibus, id est a saeculi istius tempestate saevissima,
quae in modum maris animas sorbuit, quando
eas vitio pravitatis involverat; ait enim: #Neque
absorbeat me profundum.@# Profundum utique peccatum
est, quod voracitate quadam deglutit animas
impiorum, ut ad poenitudinem redire nequeant qui
de actuum suorum iniquitate desperant. #Neque
urgeat super me putens os suum.@# Puteus enim est
terrae altius excavata profunditas; in quo, per allegoriam,
vere incidunt peccatores, quando se a vitiosa
voluntate non abstrahunt; urgetque super
eos os suum concludere, cum usque ad mortis suae
tempus in pessima voluntate persistunt.
#Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.@#
Vox Christi ad Patrem pro parte carnis. Haec,
secundum infirmitatem humanam postulat, dicens:
Qui alios mea passione redemisti, me praecurrente
misericordia contemplare. Dicit enim: #Exaudi me,
Domine;@# causamque quare exaudiatur adjungit, non
quia meretur humanitas, sed #quia misericordia Domini
est benigna@# semperque ad benefaciendum
parata, cum tamen pie petitur, et ei purissime supplicatur.
Et, ut ipsam benignitatem pius doctor
exponeret, adjecit: #Secundum multitudinem miserationum
suarum respice in me.@# Ad ipsam semper reddit
( #sic@# ) quam debilibus sit patrona, cui omnia peccata
cedunt, quamvis numerosissima comprobentur. | null | 431dfcb0-a5b3-460f-8bbb-381cc9dc0f64 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
( #Monumenta Germaniae historica,@# Script. tom. IV, pag. 816.-- « Aliam de S. Henrico ejusque conjuge
Cunegunde historiam Vitae sancti imperatoris subjectam, a nescio quo saeculi XIII incipientis satis luculenter
scriptam, sed fabulis plenam, tanquam librum III exhibet codex bibliothecae senatus Lipsiensis num. 194,
memb., saec. XIII, a viro cl. Naumann, bibliothecae praefecto, summa diligentia in usus nostros exscriptus, »
inquit G. Waitz, in praefatione ad S. Henricum.)
1.
Secretum regis celare bonum esse, opera vero
Dei enarrare honorificum esse, Psalmista nos ammonet,
dicens: #Laudate Dominum in sanctis ejus (Psal. CL, 1.)
@#.
Igitur ea que de glorioso imperatore
confessore Christi Heinrico, vel laudabili et gloriosa
ejus conjuge sed virgine luce clarius cognovimus, ad
gloriam Dei qui operatur in sanctis suis, licet inculto,
vero tamen sermone propalare proponimus;
quod in eorum legenda deesse videtur, hic plenius
inveniatur. Si quis scire desiderat, cum beatus
Christi confessor et beata Cunegundis, antequam
convenirent, votum continentie virginalis Deo in
odorem suavitatis optulissent, quare postmodum
conjugale matrimonium contraxerint, hanc sciant
esse causam. Cum fama incliti principis ubique divulgaretur,
et hostes fidei per eum jugo Christi
subderentur, ecclesie nove construerentur et primitus
destructe reedificarentur, atque sicut imber
temporaneus terram solet irrigare, sic iste imperator
gloriosus victoriosus rem publicam augeret et exaltaret,
universitas principum ejus glorie congaudebat,
habundantia pacis, qua per eum fruebantur, applaudebant.
Proinde, si possibile foret, jugiter eum regnare
volebant. Sed quia id humana conditio non
patitur, sollertia principum rei publice in posterum
prospiciens inclito imperatori suggerere studebat,
ut ad propagandam sobolem uxorem duceret, ut,
virtuoso imperatore viam universe carnis ingresso,
virtuosa nichilominus proles hereditario jure gubernacula
regni susciperet et paternam emulans virtutem
virtuose gubernaret. Sed et Christi confessor,
voti sui non immemor et castitatis amator, principibus
uxorem ducere sibi suadentibus non facile poterat
acquiescere. Illis autem oportune importune
suggerentibus et suggerendo monentibus, et, si non
consentiret, eum regno privare volentibus, licet
egre, coactus est consentire, sed Deum, apud quem
nichil est impossibile, gemitibus inenarrabilibus exoravit,
ut sic ordinare dignaretur, ut et voluntati principum
satisfaceret et tamen continentie votum inviolabile
conservaret. Itaque propicius Deus, qui
piis supplicationibus semper presto est, desiderium
anime ejus ei est dignatus tribuere. Rex vero sperans
in Domino tale responsum dedit principibus: #Vestre
quidem voluntati paratus sum obtemperare, sed nullam
non regie majestati condignam in matrimonio
mihi volo consociare;@# sed et hoc ipsum illorum commisit
providentie. Hoc promisso pii regis gratanter
accepto, vehementer gavisi sunt principes universi;
multa satagebant deliberare diligentia, quam ei matrimonio
copularent, nec tamen aliam reperire poterant,
nisi quam ante tempora secularia divina preordinaverat
prescientia. Erat autem apud Renum palatinus
Sifridus nomine, habens conjugem Hedewih
vocatam, ambo quidem clarissimo genere spectabiles,
utpote de nobilissima descendentes augustorum
prosapia, multis etiam divitiis insignes, et quod
laudabilius est, virtutibus operam dantes. His in
primeva etate nata fuit filia, que fulsit velut gemma
auro superaddita, dum preclarior preclaris hec accessit
attavis. Erat enim venusta facie et optimis
ornata moribus, precipue vero in ea primatum tenuit
pudicitia. Nam, ut superius dictum est, virginalem
continentiam Deo devota devoverat. Proinde cum
esset tam genere quam moribus nobilis, nec alia
inveniretur ei similis, inclitis placuit principibus, ut
hanc potissimum imperatori glorioso legitimo conjungerent
conubio. Igitur missis honorabilibus legatis
ad ipsam vel ad propinquos vel ad amicos ejus--nam
utroque jam fuerat orbata parente--, de
nuptiis secum ceperunt tractare. Enimvero pudicissima,
cui longe mens erat alia, audiens de nuptiis
secum tractari, cepit inestimabiliter contristari et
toto nisu reluctari, atque pre tristitia exitus aquarum
deduxerunt oculi ejus, quia, que regem angelorum
jam sibi sponsum elegerat, regi Romanorum licet
inclito nubere recusabat. Propinqui vero ejus arbitrantes,
ad gloriam et magnum decorem suo provenire
generi, si sua consanguinea Romano conregnaret
imperatori, conturbatam eam blandiciis deliniebant,
et ut imperatori tam glorioso nubere non recusaret,
immo gratanter id faceret, interdum consulebant et
consulentes attentius obsecrabant. Inter hec virginis
animus variis cogitationum fluctuabat motibus ad
instar navis, que in salo | null | 6136a1cd-5ad1-4d7a-8abd-522281bd34a6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
posita validis circumfertur
flatibus ventorum; sed tandem anchoram spei sue in
divino figens auxilio, salutem suam sedulis precibus
commendabat Domino, sperans indubitanter, quod
ipse, cui subest cum voluerit posse, etiam in conjugio
sibi posite florem pudicicie sue, ne marcesceret,
posset conservare. Hac spe fiduciata virgo prudentissima,
propinquorum suorum voluntati, licet non
animo volenti, se tradidit. Igitur principum legati
super his letati novam sponsam cum maximo tripudio
suo deferebant domino, quam propinquis et amicis
prosequentibus, in comitatu ejus facta est non modica
turba. Universis itaque principibus facta est
inestimabilis exultatio de regis et regine conjugio;
sed frustra. Non enim, sicut speraverunt, more carnalium
nupserunt, sed virgines permanserunt. Cum
autem episcoporum benedictionibus firmati secreta
thalami recepissent, sponsus pudicissimus cum sponsa
nichilominus pudicissima non sine verecundia exorsus
est tractare de pudicicia. #Ex habundantia enim
cordis os loquitur.@# Itaque prorupit in hec verba: #Sponsa mea carissima, notum tibi sit, quod amorem,
quo carnales conjuges maxime delectantur et mutuo
sibi consociantur, numquam expertus sum, sed nec
experiri volo, quia celibem vitam elegi et hoc voto Domino
Deo me jam dudum obligavi.@#
His auditis, regina
gloriosa virgo beata inestimabiliter est exhilarata, et
ardenter cepit amare sponsum, cui etiam tale dedit
responsum: #Verbum tuum, domine, mi rex, in corde
meo dulce est super mel et favum, et propositum castitatis
beneplacitum est spiritui meo, et si michi detur
optio, multis prefero regnis. Nam et ego votum virginitatis
mee Domino Deo quasi munus gratissimum me
fateor optulisse, quam si quis michi subripere presumeret,
quod absit, iram superni judicis incurreret et
eternam dampnationem incideret.@# Rex vero letatus in
his que dicta sibi sunt, et quia consimilem res omnis
amat, virgo virginem, castus castissimam casto
cepit amore complecti et manum ipsius candidam sue
imponens manui, his verbis est eam allocutus: #O
amica mea, sponsa mea, immaculata mea, revera Dominus
est in medio nostri, qui nos unius voluntatis et
propositi in suo nomine fecit convenire, qui est refugium
nostrum et virtus. Unanimi consensu jam ipsi
nos ipsos offeramus pollicentes, quod propter ejus
amorem omnibus diebus vite nostre celibem vitam ducamus:
et hoc tibi polliceor sub testimonio Christi,
quod te ut imperatricem gloriosam semper honorabo
et ut proprium corpus amabo, fedus conjugale tecum
firmiter servabo, et licet amore carnali te numquam
contingam, nichil tamen tue caritati de amore conjugali
vel honore tue caritati congruo minuam, sed te
pre omnibus, ut justum est, amabo et in omnibus honorabo.@#
Cum hec et his similia inter eos perdulcia
vicissim haberentur colloquia, factus est ignis exestuans
in cordibus eorum ipsorum mutuo se vehementer
amantium; nam unus spiritus et idem fervor
caritatis erat in eis. Enimvero superfluum estimo,
describendis regalibus nuptiis diu detineri, presertim
cum quilibet facile possit conicere, quod eedem
nuptie cum magna liberalitate, prout regiam decuit
excellentiam, sunt sollempniter celebrate, episcopis
honorabilibus et totius regni principibus cum multa
devotione concurrentibus, innumeris etiam personis
utriusque sexus et diverse dignitatis ad regales
nuptias invitatis. Licet autem in libris sacris non
legerimus, audenter tamen affirmamus, quod inter
ceteros hospites honorabiliores invitatos hospes unus
prestantior omnibus invitatus sit, scilicet Virginis
Filius, qui primitus ad nuptias aque liquorem in vinigatissimum
converterat saporem. Et quidem ipse
licet visibiliter in propria non affuit persona, in
menbris tamen suis licet ultimis eisdem intererat
nuptiis, in quibus etiam optimis dapibus est optime
refectus. Ipse enim dicturus est: #Quod uni ex minimis
meis fecistis (Matth. XXV, 40)
@# et cetera. Enimvero
imperator gloriosus inclitam imperatricem
regni sui vel thalami consortem in omnibus, ut debuit,
honoravit, et ad ipsius nutum universa regni
disponebantur molimina, et ipsa nobilissimus flos
matronarum et omnium mulierum speculum clarissimum
varia virtute decorata ad instar sideris radiabat.
Ut autem beati conjuges isti facilius in
conspectu hominum simularent se habere conjugium,
secundum morem carnalium in uno pausare
thalamo solebant, et tamen incontaminatam conservabant
continentiam. Res mira et nostris temporibus
inaudita. Et quidem quam plures in utroque sexu
sunt virgines, sed ut sigillum virginitatis valeant
intemeratum servare, seorsum mares et seorsum
feminas expedit habitare. Quis enim ignem abscondit
in sinu suo, | null | 6ceca126-a80f-407d-b39f-793ba3b25e7d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et vestimentum ejus non comburetur?
Apud homines impossibile est, sed non apud Deum.
Unde isti, de quibus loquimur, in protectione Dei
celi pre ceteris mortalibus familiarius commorantes,
interdum commanebant, et tamen virgines incontaminati
permanebant; et cum preter sanguinis effusionem
duo sint genera martirum, scilicet castitas
in juventute et abstinentia in habundantia, beatos
conjuges, quorum preconia non tacemus, gemina
martirii corona coronatos esse confidimus, qui et
castitatem omni vite sue tempore et abstinentiam
summopere studebant conservare.
2.
#Qualiter ceperit claudicare.@# Si quis vero scire
desiderat, quare gloriosus iste imperator claudicaverit,
cum primum toto corpore sanus fuerit, hanc
causam esse noverit. Cum tempore quodam venisset
in Apuliam pro disponendis rei publice negociis,
pervenit in montem Garganum, in cujus crepidine
sita est civitas et in latere montis in rupe concava
extat basilica non ab hominibus fabricata, neque per
hominem dedicata, sed operatione divina vel virtute
mirabiliter extructa, divina etiam benedictione venerabiliter
consecrata. Hujus basilice patronus extat
Michael archangelus. In hac etiam ecclesia qualibet
ebdomada cantus angelicus ab his qui digni sunt
audiri perhibetur. Hanc itaque basilicam orationis
causa cum ceteris Christi fidelibus vir Deo devotus
est ingressus. Cumque laudes divinas inibi celebrassent
et vota precum suarum cum multa devotione
Deo reddidissent, tempus jam aderat, quo celestis
exercitus ad laudes Deo persolvendas templum hoc
sacrum fuerat ingressurus. Itaque cum omnes egrederentur,
et si qui moram facerent, exire compellerentur,
vir sanctus postulabat ut ei facultas intus
remanendi concederetur. Igitur omnibus egressis,
solus ipse, sperans in misericordia Dei, inibi remanere
presumpsit, et preces precibus continuavit et
genuum flexiones iteravit, et modo multis lacrimis
divine se commisit clementie, modo animam suam
beato Michaeli archangelo cum multa supplicatione
studuit commendare. Cum pura pii regis oratio sicut
incensum ascenderet coram Domino, Deus Israel,
qui in sanctis suis semper est mirabilis, mirabilem ei
dignatus est ostendere visionem. Vidit enim angelorum
multitudinem copiosam ad instar solis splendidam
templum sanctum ingredientem, ex quibus duo
principale sollempniter adornabant altare. Deinde
vidit alias celestium virtutum cohortes innumeras in
similitudinem fulguris coruscantis fulgentes et quasi
primatem suum cum gloria maxime deducentes; nec
dubium, hunc fuisse archangelum celestis militie
signiferum. Novissime vero videre meruit ipsum
regem angelorum, Dominum venientem cum potestate
magna et virtute; in cujus obsequio fuit celestis
exercitus innumerabilis et splendor ejus incomparabilis,
cujus etiam nutu reguntur omnia celestia terrestria.
Denique chorus nove Jerusalem in predicta
collectus basilica divinum sollempniter celebravit
obsequium. Quo tandem completo, unus ex presentibus
angelis sacrum Evangelii textum cum maxima
reverentia Dominice detulit persone, que illo deosculato
innuit angelo, ut eundem deosculandum deferret
imperatori in angulo latitanti. Angelo vero jussa sibi
complente, predictus Christi famulus ad insolitam
tante majestatis et glorie visionem cepit animo pavescere
et omnibus menbris contremiscere, tamquam
diceret cum propheta (Jer. XXIII, 9): #Contritum est
cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa
mea.@# Hoc angelus ille videns, modeste femur ejus
tetigit et inquit: #Ne timeas, electe Dei, surge velociter,
signum pacis divinitus tibi transmissum suscipiens
alacriter.@# Extemplo femur ejus emarcuit, et
exinde omni tempore vite claudicavit. Similis per
omnia eventus de beato Jacob legitur, cujus femur
ad tactum angeli secum luctantis emarcuit (Gen.
XXXII, 32). Hec quidem, ut verum fatear, in Scripturis
non inveni, sed relatu veracium et venerabilium
virorum, hec vera esse, in veritate comperi. Equidem
prepotens cancellarius et episcopus Herbipolensis
Cunradus nomine, qui persecutionem passus est
propter justiciam, hec que dicta sunt se legisse constanter
affirmavit, et in ecclesia Babenbergensi positus
multis audientibus enerravit, ex quibus unus
mihi familiaris et ipse vir plane veridicus mihi fideliter
intimavit, et volente me silentio supprimere,
obnixe rogavit ut scriberem. Tandem ego petentis
instantia et sedulitate monentis inductus, fideliter
conscripsi, quatenus hec enarrentur in progenie altera.
Mallem sompno meo requiescere, quam ficta
vel frivola de sanctis Dei conscribere, presertim cum
opus non habeant falsis laudibus exaltari, qui signis
et prodigiis divinitus meruere decorari. Hec
omittamus et ad historiam redeamus.
3.
Predicti et sepe dicendi fideles Christi unanimes
habitabant in regno, quibus #erat cor unum et anima
una,@# et erant duo non tam in carne una quam | null | c10917d3-6f3c-4ad4-9268-3a6ccaa75296 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in
uno spiritu. Erat etiam eisdem idem velle et idem
nolle, adeo ut quicquid alteruter inchoasset, alter
hoc ipsum sagaciter consummare satageret; par
enim voluntas erat eis ad omne quod erat virtutis,
quod pietatis, quod religionis. Quicquid acturus
erat imperator, dilecte sue consilio committebat, et
quicquid egerat, ejus conniventia confirmabat. Itaque
cum se tam tenere mutuo diligerent et tamen
virginalem continentiam conservarent, spiritalis
eorum dilectio soli Deo cognita, sed hominibus pene
incognita erat. Enimvero invidus omnium bonorum
diabolus eorum castimoniam considerans, invidit et
tabescebat, et sicut faber ferrarius prunas operi suo
necessarias magis et magis solet succendere, sic ad
libidinem eorum casta pectora sua suggestione Satanas
satagebat inflammare. Cum autem hac arte nichil proficeret
ille milleartifex, quos ad peccandum impellere
non poterat, alia calliditate conabatur supplantare.
Itaque permittente Deo, qui suos permittit
probari temptationibus, non reprobari, beatos conjuges,
sed virgines, hac arte molitus est infamare.
Quadam die in ortu surgentis aurore, cum beata
Cunegundis de thoro surgeret immaculato, ille callidissimus
assumpta forma militis de cubiculo regine
visus est exire; quem presentes imperatricis vernule
cernentes et eum cum beata Cunegunde cubasse
suspicantes, mirabantur, quia nunquam hujusmodi
sermo de ea fuerat auditus; et omnes invicem super
hoc facto musitabant, quibusdam super hac infamia
condolentibus, aliis autem eam maligne rodentibus.
Ille vero milleartifex non contentus hac sola vice,
sequenti die, sed et tertia die, multo pluribus quam
prima die cernentibus, de thalamo matrone pudicissime
se simulabat exire, et miro modo presentibus
videbatur quod eum agnoscerent, cum tamen
quis esset ignorarent.
Extemplo patulas populi pervenit ad aures
Velox fama, malum qua non velocius ullum.
VIRG. Aen. IV, 174, 175.
Exinde viri cum mulieribus, senes cum junioribus,
pusilli cum majoribus imperatrici gloriose detrahebant;
et facta est fabula omnibus, quibusdam quidem
pro ea vehementer dolentibus propter varias
virtutes ejus, quibusdam vero maligne detrahentibus;
et a multis obprobrium sustinuit et contumeliam,
quibus numquam ipsa intulerat molestiam.
Erat autem cor ejus habens in Domino fiduciam,
quia suam sciebat innocentiam. Previdit tamen
sibi gravamen et laborem imminere, et licet haberet
thesaurum bone conscientie, tamen a lacrimis se
non poterat abstinere; cui boni quique, ut dictum
est, condoluere, malivoli vero et maxime nefarie
muliercule, quasi suas nequitias per eam obtectare,
detrahebant ei dicentes: #Ecce, quanta calliditate
hactenus hac specie sanctimonie suam turpitudinem
palliavit.@# His et hujusmodi contumeliis innocenti
detrahentibus, aura sinistri rumoris aures imperatoris
procul positi percelluit, cujus etiam cor in ipso
contremuit, et tristis nimium inquit: #Absit, inquam,
absit hec iniquitas a conjuge mea dilectissima;@# siquidem
nichil sinistrum de dilecta sibi suspicabatur,
quia tam sobriam et tam pudicam feminam se numquam
cognovisse fatebatur. Tandem aliis atque aliis
eundem sermonem confirmantibus, ipse nimirum credulus,
tactus est dolore cordis intrinsecus, et statuit in
corde suo ut, quoadusque viveret, numquam ulterius
eam videret. Interea negociis, pro quibus exierat, imperator
bene dispositis, Babenberg est reversus in
mente lugubri, et conjugem olim sibi dilectam more
solito salutare neglexit. Itaque prudens imperatrix patenter
intellexit, apud aures illius sese diffamatam esse;
quapropter anima ejus turbata est valde, et vulnerata
caritate dilectum suum, quamvis sine causa sibi
offensum, ardenti desiderio videre desiderabat. Igitur
captata opportunitate, accessit ad eum plena
caritate et dilectione, quem etiam benignissime
suscepit et affectuosissime salutavit. Ille vero eam
non resalutare dignabatur, nec saltem respicere. At
illa mitissima offensum sibi placare cupiens, dixit
voce lacrimabili: #Domine mi desiderantissime, cur
mihi non loqueris? ut quid avertis faciem tuam a me?@#
Ille demisso vultu respondit: #Non oportet me super
hac re respondere tibi; recurre ad conscientiam tuam,
et invenies offensionis mee causam.@# At illa fiducialiter
respondens ait: #Conscientia mea munda est, et conscius
meus in excelso, quia plane est testis mihi, quia
facinus hoc pessimum, quod objicitur mihi, numquam
perpetravi. Obsecro te, Domine mi rex, ut viriliter
agere et patientiam in me digneris habere. Honor quidem
totius imperii per me videtur imminutus, sed
volente Deo quantocius per me reformabitur; quod
qualiter fieri possit, si sit | null | 1d930ec7-0c5e-44ae-aef8-82ed1a9aa323 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum beneplacito vestro,
breviter insinuo.@# His auditis, imperator aliquantulum
mitigatus, tunc demum precepit eam residere
et qualiter hec fieri possent edicere. Ad hec illa: #Majestas,@#
inquit, #vestra, domine, principes universos
tam episcopos quam laicos ad curtem regiam convenire
jubeat, et presentibus omnibus causa de qua agitur
ordine judiciario ventiletur, et quidquid ipsi suggesserint,
salvo honore vestro fieri poterit. Spero autem
de divina misericordia, quod eripiat nos luto fecis
hujus et miseria.@# Cum hec verba prudentis imperatricis
optime placerent in conspectu principis, ad
ipsius imperium principes convenerunt in unum.
Quibus cum imperatore sedentibus in judicio, intravit
imperatrix imperterrita, et secus pedes olim
dilecti sui resedit, nigra et formosa filia Jerusalem,
nigra per infamiam, formosa per innocentiam, et
per hoc revera filia Jerusalem, que semet ipsam,
sed et causam suam, divine commendavit providentie.
Tunc proloquens rex voce lacrimabili dixit
principibus universis: #O dilecti mei principes gloriosi,
estimo plane, nequaquam nobilitatem vestram
latere, quod per dies aliquot sustinui obprobrium, et
operuit confusio faciem meam, propter quod potissimum
vos convenire volui, quatinus ab imminentibus
incommodis vestre prudentie consilio valeam absolvi.
Nunc itaque a vestra dilectione requiro, cuinam sententie
matrona debeat subjacere, que contempto conjuge
legitimo alium ei superducere presumpserit. Obsecro
ergo et obsecrando precipio, ut leges et decreta majorum
recolentes, prout justitia dictaverit, sententiam
proferatis.@# His auditis, tam principes quam omnis
illa advocatio lacrimas fundebant uberrimas, imperatrici
penam ut putabant passure compatientes,
quam unimoda virtute preditam esse noverant; et
ideo detrectantes in eam ferre sententiam, variis
colloquiis tempus redimebant. Quod illa prudenter
animadvertens et femineo pectori virilem inserens
animum, surgens et stans in medio, prestitoque sibi
silentio, sed et omnibus ei reverenter auscultantibus,
eleganter allegabat dicens: #O principes omni
honore digni et mihi dilecti, jam dudum vobis complacuit
universis, et dominum vel conjugem meum
dilectum imperatoria dignitate sublimastis et me participem
regni ejus esse voluistis, et tam Dei gratia
quam vestra constitutione ceteris hominibus prestantiores
esse videbamur. Quia igitur inter feminas
prestantior esse videor, sed jam nunc de pessimo crimine
incusor, necesse est ut per judicium durissimum,
scilicet duodecim candentes vomeres, ab hac
infamia me vobis presentibus expurgem. Sed enim
serenitati vestre immensus refero gratias, quia mihi
parcendo gravem in me ferre sententiam noluit vestra
mansuetudo.@# His dictis, resedit. Porro presentes
omnes, his auditis, ad invicem conferebant dicentes: #Quod si perpetrati sceleris conscientia nostram
stimularet dominam, nequaquam sibimet gravissimum
hoc examen proponeret, immo etiam ab aliis propositum
repulsaret.@#
Interea vomeres vehementer igniti
in unam delati sunt basilicam, in qua beata Cunegundis
a duobus episcopis dignioribus sicut ovis ad
victimam ducebatur, quam Christi confessor e vestigio
sequebatur. Qui videns vomeres scintillas ignis
vaporantes, in ira misericordie memor, memor etiam
pristini amoris, dixit ad eam: #Quiesce, domina mi
amantissima, quiesce mihi desiderantissima, parve,
queso, tibimet ipsi, et ne intres in judicium hoc, horribile
etiam ad audiendum; credo enim te immunem
esse ab omni crimine.@# Illa sereno vultu respondit ei: #Quod si vobis mihi parcentibus ad presens evasero
judicium, sed non evadam, quod hactenus innocens
sustinui convicium. Quaprapter necesse est, ut hoc
examine, licet sit terribile, me accelerem expurgare,
ut his, qui hactenus mihi detrahebant, jam detur alia
de Cunegunde loquendi materia.@#
His dictis, fiducialiter
accessit, et elevatis oculis in celum, dixit: #Domine, adjutor et protector meus, ne derelinquas
me; festina, Domine, ne tardaveris, sed in presenti
tribulatione subveni ancille tue. Te, Domine, cujus
oculis nuda et aperta sunt omnia, te, inquam, Domine,
testem hodie invoco, quia nec hunc presentem
Heinricum, nec quemquam virum alium carnali commercio
cognovi.@#
Quo audito, rex infremuit, et secretum
suum celari cupiens, et ideo loquentis os oppilare
satagens, atrociter compressit, ex quo linea
copiosi sanguinis effluxit; quo viso, imperator subitanea
ductus penitentia, flevit amare, et doluit
super eam, sicut doleri solet in morte primogeniti.
Erat enim fasciculus mirre dilecta sua sibi. Igitur
ipse retrocedens exitum rei gemebundus expectavit.
In | null | 05a33e3e-bfcb-4a98-93a0-99769ef2f5e0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Domino vero posuit spem sancta virago
Atque genu flexit repetensque precem pia dixit:
#Rex, opifex mundi, fer opem misere Cunegundi.@#
Et cum presentes tremerent nimis, aspicientes
Candentes vomeres, calcavit eos quasi flores.
Undenis ipsa peragratis, nil quoque lesa,
Stans super extremum vomerem veneranda, supremum
Regem laudavit, per quem Satanam superavit.
Itaque cum imperatrix inclita de objecto sibi crimine
satis evidenter esset expurgata, imperator
animum ejus blandiciis delinire gestiens, ipsius
sacris pedibus provolutus, ait: #Placare, domina mi,
esto michi placabilis, et ne repellas me a gratia vel
dilectione tua. Equidem, fateor, peccavi et insipienter
egi in eo quod molestus fui tibi, nunc jam ago
penitentiam. Adhereat lingua mea faucibus meis, si
non tibi de cetero ego satisfecero, quoadusgue vixero.@#
At illa columbine simplicitatis et mire patientie,
immemor injurie, memor clementie, dilecto suo ait:
#Domine meus, non mea tibi sed Dei portus est optanda
gratia: quam ut pleniter adipisci merearis, Deum time
et mandata ejus observa; mea vero erga te vigere devotio
nec desiit nec desinet aliquando.@#
Enimvero visis
virtutibus et signis his que fiebant ibi, collecta concio
gaudens gaudebat in Domino. Siquidem tristicia
imperatrici condolentium versa est in gaudium, et
qui cum flente fleverant, jam gaudenti congaudebant.
Igitur omnes voce unanimi gratiarum actiones
omnium persolvebant dominatori, qui facit mirabiles
res, qui pia dispensatione suos permittit temptari
electos, ut quemadmodum aromata, quanto
subtilius trita fuerint, tanto majorem reddunt fragrantiam,
ita et electi tribulationibus probati Christi
bonus odor sint Deo in omni loco. Revera vera est
sententia, quam Dominus ait: #Non potest civitas
abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam (Matth. V, 14)
@#,
et cetera.
Sub modio posita fuit ardens illa lucerna.
Hanc etenim nuptam prius omnes esse putabant,
Denique corruptam per adulterium reputabant;
Sed que virgineum florem servavit in evum,
Judicio teste satis enituit manifeste.
Quod pius Heinricus fuerit, quod virgo pudicus,
Est manifestatum, licet haud fuerit sibi gratum.
Pessima figmenta Satane sunt adnichilata.
Femina dum fragilis Satana temptante probatur,
Omnibus odibilis zabulus per eam reprobatur.
( #Monumenta Germaniae historica,@# Script. tom. IV, pag. 816.-- « Aliam de S. Henrico ejusque conjuge
Cunegunde historiam Vitae sancti imperatoris subjectam, a nescio quo saeculi XIII incipientis satis luculenter
scriptam, sed fabulis plenam, tanquam librum III exhibet codex bibliothecae senatus Lipsiensis num. 194,
memb., saec. XIII, a viro cl. Naumann, bibliothecae praefecto, summa diligentia in usus nostros exscriptus, »
inquit G. Waitz, in praefatione ad S. Henricum.)
1.
Secretum regis celare bonum esse, opera vero
Dei enarrare honorificum esse, Psalmista nos ammonet,
dicens: #Laudate Dominum in sanctis ejus (Psal. CL, 1.)
@#.
Igitur ea que de glorioso imperatore
confessore Christi Heinrico, vel laudabili et gloriosa
ejus conjuge sed virgine luce clarius cognovimus, ad
gloriam Dei qui operatur in sanctis suis, licet inculto,
vero tamen sermone propalare proponimus;
quod in eorum legenda deesse videtur, hic plenius
inveniatur. Si quis scire desiderat, cum beatus
Christi confessor et beata Cunegundis, antequam
convenirent, votum continentie virginalis Deo in
odorem suavitatis optulissent, quare postmodum
conjugale matrimonium contraxerint, hanc sciant
esse causam. Cum fama incliti principis ubique divulgaretur,
et hostes fidei per eum jugo Christi
subderentur, ecclesie nove construerentur et primitus
destructe reedificarentur, atque sicut imber
temporaneus terram solet irrigare, sic iste imperator
gloriosus victoriosus rem publicam augeret et exaltaret,
universitas principum ejus glorie congaudebat,
habundantia pacis, qua per eum fruebantur, applaudebant.
Proinde, si possibile foret, jugiter eum regnare
volebant. Sed quia id humana conditio non
patitur, sollertia principum rei publice in posterum
prospiciens inclito imperatori suggerere studebat,
ut ad propagandam sobolem uxorem duceret, ut,
virtuoso imperatore viam universe carnis ingresso,
virtuosa nichilominus proles hereditario jure gubernacula
regni susciperet et paternam emulans virtutem
virtuose gubernaret. Sed et Christi confessor,
voti sui non immemor et castitatis amator, principibus
uxorem ducere sibi suadentibus non facile poterat
acquiescere. Illis autem oportune importune
suggerentibus et suggerendo monentibus, et, si non | null | 2a7e956e-ba5e-4013-89e3-49e51b1cb238 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consentiret, eum regno privare volentibus, licet
egre, coactus est consentire, sed Deum, apud quem
nichil est impossibile, gemitibus inenarrabilibus exoravit,
ut sic ordinare dignaretur, ut et voluntati principum
satisfaceret et tamen continentie votum inviolabile
conservaret. Itaque propicius Deus, qui
piis supplicationibus semper presto est, desiderium
anime ejus ei est dignatus tribuere. Rex vero sperans
in Domino tale responsum dedit principibus: #Vestre
quidem voluntati paratus sum obtemperare, sed nullam
non regie majestati condignam in matrimonio
mihi volo consociare;@# sed et hoc ipsum illorum commisit
providentie. Hoc promisso pii regis gratanter
accepto, vehementer gavisi sunt principes universi;
multa satagebant deliberare diligentia, quam ei matrimonio
copularent, nec tamen aliam reperire poterant,
nisi quam ante tempora secularia divina preordinaverat
prescientia. Erat autem apud Renum palatinus
Sifridus nomine, habens conjugem Hedewih
vocatam, ambo quidem clarissimo genere spectabiles,
utpote de nobilissima descendentes augustorum
prosapia, multis etiam divitiis insignes, et quod
laudabilius est, virtutibus operam dantes. His in
primeva etate nata fuit filia, que fulsit velut gemma
auro superaddita, dum preclarior preclaris hec accessit
attavis. Erat enim venusta facie et optimis
ornata moribus, precipue vero in ea primatum tenuit
pudicitia. Nam, ut superius dictum est, virginalem
continentiam Deo devota devoverat. Proinde cum
esset tam genere quam moribus nobilis, nec alia
inveniretur ei similis, inclitis placuit principibus, ut
hanc potissimum imperatori glorioso legitimo conjungerent
conubio. Igitur missis honorabilibus legatis
ad ipsam vel ad propinquos vel ad amicos ejus--nam
utroque jam fuerat orbata parente--, de
nuptiis secum ceperunt tractare. Enimvero pudicissima,
cui longe mens erat alia, audiens de nuptiis
secum tractari, cepit inestimabiliter contristari et
toto nisu reluctari, atque pre tristitia exitus aquarum
deduxerunt oculi ejus, quia, que regem angelorum
jam sibi sponsum elegerat, regi Romanorum licet
inclito nubere recusabat. Propinqui vero ejus arbitrantes,
ad gloriam et magnum decorem suo provenire
generi, si sua consanguinea Romano conregnaret
imperatori, conturbatam eam blandiciis deliniebant,
et ut imperatori tam glorioso nubere non recusaret,
immo gratanter id faceret, interdum consulebant et
consulentes attentius obsecrabant. Inter hec virginis
animus variis cogitationum fluctuabat motibus ad
instar navis, que in salo posita validis circumfertur
flatibus ventorum; sed tandem anchoram spei sue in
divino figens auxilio, salutem suam sedulis precibus
commendabat Domino, sperans indubitanter, quod
ipse, cui subest cum voluerit posse, etiam in conjugio
sibi posite florem pudicicie sue, ne marcesceret,
posset conservare. Hac spe fiduciata virgo prudentissima,
propinquorum suorum voluntati, licet non
animo volenti, se tradidit. Igitur principum legati
super his letati novam sponsam cum maximo tripudio
suo deferebant domino, quam propinquis et amicis
prosequentibus, in comitatu ejus facta est non modica
turba. Universis itaque principibus facta est
inestimabilis exultatio de regis et regine conjugio;
sed frustra. Non enim, sicut speraverunt, more carnalium
nupserunt, sed virgines permanserunt. Cum
autem episcoporum benedictionibus firmati secreta
thalami recepissent, sponsus pudicissimus cum sponsa
nichilominus pudicissima non sine verecundia exorsus
est tractare de pudicicia. #Ex habundantia enim
cordis os loquitur.@# Itaque prorupit in hec verba: #Sponsa mea carissima, notum tibi sit, quod amorem,
quo carnales conjuges maxime delectantur et mutuo
sibi consociantur, numquam expertus sum, sed nec
experiri volo, quia celibem vitam elegi et hoc voto Domino
Deo me jam dudum obligavi.@#
His auditis, regina
gloriosa virgo beata inestimabiliter est exhilarata, et
ardenter cepit amare sponsum, cui etiam tale dedit
responsum: #Verbum tuum, domine, mi rex, in corde
meo dulce est super mel et favum, et propositum castitatis
beneplacitum est spiritui meo, et si michi detur
optio, multis prefero regnis. Nam et ego votum virginitatis
mee Domino Deo quasi munus gratissimum me
fateor optulisse, quam si quis michi subripere presumeret,
quod absit, iram superni judicis incurreret et
eternam dampnationem incideret.@# Rex vero letatus in
his que dicta sibi sunt, et quia consimilem res omnis
amat, virgo virginem, castus castissimam casto
cepit amore complecti et manum ipsius candidam sue
imponens manui, his verbis est eam allocutus: #O
amica mea, sponsa mea, immaculata mea, revera Dominus
est in medio nostri, qui nos unius voluntatis et
propositi in suo | null | c5f7a72d-f6b7-46a3-8cd2-0b0e7cb84ea7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nomine fecit convenire, qui est refugium
nostrum et virtus. Unanimi consensu jam ipsi
nos ipsos offeramus pollicentes, quod propter ejus
amorem omnibus diebus vite nostre celibem vitam ducamus:
et hoc tibi polliceor sub testimonio Christi,
quod te ut imperatricem gloriosam semper honorabo
et ut proprium corpus amabo, fedus conjugale tecum
firmiter servabo, et licet amore carnali te numquam
contingam, nichil tamen tue caritati de amore conjugali
vel honore tue caritati congruo minuam, sed te
pre omnibus, ut justum est, amabo et in omnibus honorabo.@#
Cum hec et his similia inter eos perdulcia
vicissim haberentur colloquia, factus est ignis exestuans
in cordibus eorum ipsorum mutuo se vehementer
amantium; nam unus spiritus et idem fervor
caritatis erat in eis. Enimvero superfluum estimo,
describendis regalibus nuptiis diu detineri, presertim
cum quilibet facile possit conicere, quod eedem
nuptie cum magna liberalitate, prout regiam decuit
excellentiam, sunt sollempniter celebrate, episcopis
honorabilibus et totius regni principibus cum multa
devotione concurrentibus, innumeris etiam personis
utriusque sexus et diverse dignitatis ad regales
nuptias invitatis. Licet autem in libris sacris non
legerimus, audenter tamen affirmamus, quod inter
ceteros hospites honorabiliores invitatos hospes unus
prestantior omnibus invitatus sit, scilicet Virginis
Filius, qui primitus ad nuptias aque liquorem in vinigatissimum
converterat saporem. Et quidem ipse
licet visibiliter in propria non affuit persona, in
menbris tamen suis licet ultimis eisdem intererat
nuptiis, in quibus etiam optimis dapibus est optime
refectus. Ipse enim dicturus est: #Quod uni ex minimis
meis fecistis (Matth. XXV, 40)
@# et cetera. Enimvero
imperator gloriosus inclitam imperatricem
regni sui vel thalami consortem in omnibus, ut debuit,
honoravit, et ad ipsius nutum universa regni
disponebantur molimina, et ipsa nobilissimus flos
matronarum et omnium mulierum speculum clarissimum
varia virtute decorata ad instar sideris radiabat.
Ut autem beati conjuges isti facilius in
conspectu hominum simularent se habere conjugium,
secundum morem carnalium in uno pausare
thalamo solebant, et tamen incontaminatam conservabant
continentiam. Res mira et nostris temporibus
inaudita. Et quidem quam plures in utroque sexu
sunt virgines, sed ut sigillum virginitatis valeant
intemeratum servare, seorsum mares et seorsum
feminas expedit habitare. Quis enim ignem abscondit
in sinu suo, et vestimentum ejus non comburetur?
Apud homines impossibile est, sed non apud Deum.
Unde isti, de quibus loquimur, in protectione Dei
celi pre ceteris mortalibus familiarius commorantes,
interdum commanebant, et tamen virgines incontaminati
permanebant; et cum preter sanguinis effusionem
duo sint genera martirum, scilicet castitas
in juventute et abstinentia in habundantia, beatos
conjuges, quorum preconia non tacemus, gemina
martirii corona coronatos esse confidimus, qui et
castitatem omni vite sue tempore et abstinentiam
summopere studebant conservare.
2.
#Qualiter ceperit claudicare.@# Si quis vero scire
desiderat, quare gloriosus iste imperator claudicaverit,
cum primum toto corpore sanus fuerit, hanc
causam esse noverit. Cum tempore quodam venisset
in Apuliam pro disponendis rei publice negociis,
pervenit in montem Garganum, in cujus crepidine
sita est civitas et in latere montis in rupe concava
extat basilica non ab hominibus fabricata, neque per
hominem dedicata, sed operatione divina vel virtute
mirabiliter extructa, divina etiam benedictione venerabiliter
consecrata. Hujus basilice patronus extat
Michael archangelus. In hac etiam ecclesia qualibet
ebdomada cantus angelicus ab his qui digni sunt
audiri perhibetur. Hanc itaque basilicam orationis
causa cum ceteris Christi fidelibus vir Deo devotus
est ingressus. Cumque laudes divinas inibi celebrassent
et vota precum suarum cum multa devotione
Deo reddidissent, tempus jam aderat, quo celestis
exercitus ad laudes Deo persolvendas templum hoc
sacrum fuerat ingressurus. Itaque cum omnes egrederentur,
et si qui moram facerent, exire compellerentur,
vir sanctus postulabat ut ei facultas intus
remanendi concederetur. Igitur omnibus egressis,
solus ipse, sperans in misericordia Dei, inibi remanere
presumpsit, et preces precibus continuavit et
genuum flexiones iteravit, et modo multis lacrimis
divine se commisit clementie, modo animam suam
beato Michaeli archangelo cum multa supplicatione
studuit commendare. Cum pura pii regis oratio sicut
incensum ascenderet coram Domino, Deus Israel,
qui in sanctis suis semper est mirabilis, mirabilem ei
dignatus est ostendere visionem. Vidit enim angelorum
multitudinem copiosam ad instar solis splendidam
templum sanctum ingredientem, ex quibus duo
principale sollempniter adornabant altare. Deinde
vidit alias celestium virtutum | null | c3aef94d-15a6-4b93-8381-a6e66a198a7d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cohortes innumeras in
similitudinem fulguris coruscantis fulgentes et quasi
primatem suum cum gloria maxime deducentes; nec
dubium, hunc fuisse archangelum celestis militie
signiferum. Novissime vero videre meruit ipsum
regem angelorum, Dominum venientem cum potestate
magna et virtute; in cujus obsequio fuit celestis
exercitus innumerabilis et splendor ejus incomparabilis,
cujus etiam nutu reguntur omnia celestia terrestria.
Denique chorus nove Jerusalem in predicta
collectus basilica divinum sollempniter celebravit
obsequium. Quo tandem completo, unus ex presentibus
angelis sacrum Evangelii textum cum maxima
reverentia Dominice detulit persone, que illo deosculato
innuit angelo, ut eundem deosculandum deferret
imperatori in angulo latitanti. Angelo vero jussa sibi
complente, predictus Christi famulus ad insolitam
tante majestatis et glorie visionem cepit animo pavescere
et omnibus menbris contremiscere, tamquam
diceret cum propheta (Jer. XXIII, 9): #Contritum est
cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa
mea.@# Hoc angelus ille videns, modeste femur ejus
tetigit et inquit: #Ne timeas, electe Dei, surge velociter,
signum pacis divinitus tibi transmissum suscipiens
alacriter.@# Extemplo femur ejus emarcuit, et
exinde omni tempore vite claudicavit. Similis per
omnia eventus de beato Jacob legitur, cujus femur
ad tactum angeli secum luctantis emarcuit (Gen.
XXXII, 32). Hec quidem, ut verum fatear, in Scripturis
non inveni, sed relatu veracium et venerabilium
virorum, hec vera esse, in veritate comperi. Equidem
prepotens cancellarius et episcopus Herbipolensis
Cunradus nomine, qui persecutionem passus est
propter justiciam, hec que dicta sunt se legisse constanter
affirmavit, et in ecclesia Babenbergensi positus
multis audientibus enerravit, ex quibus unus
mihi familiaris et ipse vir plane veridicus mihi fideliter
intimavit, et volente me silentio supprimere,
obnixe rogavit ut scriberem. Tandem ego petentis
instantia et sedulitate monentis inductus, fideliter
conscripsi, quatenus hec enarrentur in progenie altera.
Mallem sompno meo requiescere, quam ficta
vel frivola de sanctis Dei conscribere, presertim cum
opus non habeant falsis laudibus exaltari, qui signis
et prodigiis divinitus meruere decorari. Hec
omittamus et ad historiam redeamus.
3.
Predicti et sepe dicendi fideles Christi unanimes
habitabant in regno, quibus #erat cor unum et anima
una,@# et erant duo non tam in carne una quam in
uno spiritu. Erat etiam eisdem idem velle et idem
nolle, adeo ut quicquid alteruter inchoasset, alter
hoc ipsum sagaciter consummare satageret; par
enim voluntas erat eis ad omne quod erat virtutis,
quod pietatis, quod religionis. Quicquid acturus
erat imperator, dilecte sue consilio committebat, et
quicquid egerat, ejus conniventia confirmabat. Itaque
cum se tam tenere mutuo diligerent et tamen
virginalem continentiam conservarent, spiritalis
eorum dilectio soli Deo cognita, sed hominibus pene
incognita erat. Enimvero invidus omnium bonorum
diabolus eorum castimoniam considerans, invidit et
tabescebat, et sicut faber ferrarius prunas operi suo
necessarias magis et magis solet succendere, sic ad
libidinem eorum casta pectora sua suggestione Satanas
satagebat inflammare. Cum autem hac arte nichil proficeret
ille milleartifex, quos ad peccandum impellere
non poterat, alia calliditate conabatur supplantare.
Itaque permittente Deo, qui suos permittit
probari temptationibus, non reprobari, beatos conjuges,
sed virgines, hac arte molitus est infamare.
Quadam die in ortu surgentis aurore, cum beata
Cunegundis de thoro surgeret immaculato, ille callidissimus
assumpta forma militis de cubiculo regine
visus est exire; quem presentes imperatricis vernule
cernentes et eum cum beata Cunegunde cubasse
suspicantes, mirabantur, quia nunquam hujusmodi
sermo de ea fuerat auditus; et omnes invicem super
hoc facto musitabant, quibusdam super hac infamia
condolentibus, aliis autem eam maligne rodentibus.
Ille vero milleartifex non contentus hac sola vice,
sequenti die, sed et tertia die, multo pluribus quam
prima die cernentibus, de thalamo matrone pudicissime
se simulabat exire, et miro modo presentibus
videbatur quod eum agnoscerent, cum tamen
quis esset ignorarent.
Extemplo patulas populi pervenit ad aures
Velox fama, malum qua non velocius ullum.
VIRG. Aen. IV, 174, 175.
Exinde viri cum mulieribus, senes cum junioribus,
pusilli cum majoribus imperatrici gloriose detrahebant;
et facta est fabula omnibus, quibusdam quidem
pro ea vehementer dolentibus propter varias
virtutes ejus, quibusdam vero maligne detrahentibus;
et a multis obprobrium sustinuit et contumeliam,
quibus numquam ipsa intulerat molestiam.
Erat autem cor ejus | null | 38f98758-4b98-4bf4-a40f-42bd27016ac5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
habens in Domino fiduciam,
quia suam sciebat innocentiam. Previdit tamen
sibi gravamen et laborem imminere, et licet haberet
thesaurum bone conscientie, tamen a lacrimis se
non poterat abstinere; cui boni quique, ut dictum
est, condoluere, malivoli vero et maxime nefarie
muliercule, quasi suas nequitias per eam obtectare,
detrahebant ei dicentes: #Ecce, quanta calliditate
hactenus hac specie sanctimonie suam turpitudinem
palliavit.@# His et hujusmodi contumeliis innocenti
detrahentibus, aura sinistri rumoris aures imperatoris
procul positi percelluit, cujus etiam cor in ipso
contremuit, et tristis nimium inquit: #Absit, inquam,
absit hec iniquitas a conjuge mea dilectissima;@# siquidem
nichil sinistrum de dilecta sibi suspicabatur,
quia tam sobriam et tam pudicam feminam se numquam
cognovisse fatebatur. Tandem aliis atque aliis
eundem sermonem confirmantibus, ipse nimirum credulus,
tactus est dolore cordis intrinsecus, et statuit in
corde suo ut, quoadusque viveret, numquam ulterius
eam videret. Interea negociis, pro quibus exierat, imperator
bene dispositis, Babenberg est reversus in
mente lugubri, et conjugem olim sibi dilectam more
solito salutare neglexit. Itaque prudens imperatrix patenter
intellexit, apud aures illius sese diffamatam esse;
quapropter anima ejus turbata est valde, et vulnerata
caritate dilectum suum, quamvis sine causa sibi
offensum, ardenti desiderio videre desiderabat. Igitur
captata opportunitate, accessit ad eum plena
caritate et dilectione, quem etiam benignissime
suscepit et affectuosissime salutavit. Ille vero eam
non resalutare dignabatur, nec saltem respicere. At
illa mitissima offensum sibi placare cupiens, dixit
voce lacrimabili: #Domine mi desiderantissime, cur
mihi non loqueris? ut quid avertis faciem tuam a me?@#
Ille demisso vultu respondit: #Non oportet me super
hac re respondere tibi; recurre ad conscientiam tuam,
et invenies offensionis mee causam.@# At illa fiducialiter
respondens ait: #Conscientia mea munda est, et conscius
meus in excelso, quia plane est testis mihi, quia
facinus hoc pessimum, quod objicitur mihi, numquam
perpetravi. Obsecro te, Domine mi rex, ut viriliter
agere et patientiam in me digneris habere. Honor quidem
totius imperii per me videtur imminutus, sed
volente Deo quantocius per me reformabitur; quod
qualiter fieri possit, si sit cum beneplacito vestro,
breviter insinuo.@# His auditis, imperator aliquantulum
mitigatus, tunc demum precepit eam residere
et qualiter hec fieri possent edicere. Ad hec illa: #Majestas,@#
inquit, #vestra, domine, principes universos
tam episcopos quam laicos ad curtem regiam convenire
jubeat, et presentibus omnibus causa de qua agitur
ordine judiciario ventiletur, et quidquid ipsi suggesserint,
salvo honore vestro fieri poterit. Spero autem
de divina misericordia, quod eripiat nos luto fecis
hujus et miseria.@# Cum hec verba prudentis imperatricis
optime placerent in conspectu principis, ad
ipsius imperium principes convenerunt in unum.
Quibus cum imperatore sedentibus in judicio, intravit
imperatrix imperterrita, et secus pedes olim
dilecti sui resedit, nigra et formosa filia Jerusalem,
nigra per infamiam, formosa per innocentiam, et
per hoc revera filia Jerusalem, que semet ipsam,
sed et causam suam, divine commendavit providentie.
Tunc proloquens rex voce lacrimabili dixit
principibus universis: #O dilecti mei principes gloriosi,
estimo plane, nequaquam nobilitatem vestram
latere, quod per dies aliquot sustinui obprobrium, et
operuit confusio faciem meam, propter quod potissimum
vos convenire volui, quatinus ab imminentibus
incommodis vestre prudentie consilio valeam absolvi.
Nunc itaque a vestra dilectione requiro, cuinam sententie
matrona debeat subjacere, que contempto conjuge
legitimo alium ei superducere presumpserit. Obsecro
ergo et obsecrando precipio, ut leges et decreta majorum
recolentes, prout justitia dictaverit, sententiam
proferatis.@# His auditis, tam principes quam omnis
illa advocatio lacrimas fundebant uberrimas, imperatrici
penam ut putabant passure compatientes,
quam unimoda virtute preditam esse noverant; et
ideo detrectantes in eam ferre sententiam, variis
colloquiis tempus redimebant. Quod illa prudenter
animadvertens et femineo pectori virilem inserens
animum, surgens et stans in medio, prestitoque sibi
silentio, sed et omnibus ei reverenter auscultantibus,
eleganter allegabat dicens: #O principes omni
honore digni et mihi dilecti, jam dudum vobis complacuit
universis, et dominum vel conjugem meum
dilectum imperatoria dignitate sublimastis et me participem
regni ejus esse voluistis, et tam Dei gratia
quam vestra constitutione ceteris hominibus | null | 63efced7-9537-4ab8-b65e-f8aec5270f78 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
prestantiores
esse videbamur. Quia igitur inter feminas
prestantior esse videor, sed jam nunc de pessimo crimine
incusor, necesse est ut per judicium durissimum,
scilicet duodecim candentes vomeres, ab hac
infamia me vobis presentibus expurgem. Sed enim
serenitati vestre immensus refero gratias, quia mihi
parcendo gravem in me ferre sententiam noluit vestra
mansuetudo.@# His dictis, resedit. Porro presentes
omnes, his auditis, ad invicem conferebant dicentes: #Quod si perpetrati sceleris conscientia nostram
stimularet dominam, nequaquam sibimet gravissimum
hoc examen proponeret, immo etiam ab aliis propositum
repulsaret.@#
Interea vomeres vehementer igniti
in unam delati sunt basilicam, in qua beata Cunegundis
a duobus episcopis dignioribus sicut ovis ad
victimam ducebatur, quam Christi confessor e vestigio
sequebatur. Qui videns vomeres scintillas ignis
vaporantes, in ira misericordie memor, memor etiam
pristini amoris, dixit ad eam: #Quiesce, domina mi
amantissima, quiesce mihi desiderantissima, parve,
queso, tibimet ipsi, et ne intres in judicium hoc, horribile
etiam ad audiendum; credo enim te immunem
esse ab omni crimine.@# Illa sereno vultu respondit ei: #Quod si vobis mihi parcentibus ad presens evasero
judicium, sed non evadam, quod hactenus innocens
sustinui convicium. Quaprapter necesse est, ut hoc
examine, licet sit terribile, me accelerem expurgare,
ut his, qui hactenus mihi detrahebant, jam detur alia
de Cunegunde loquendi materia.@#
His dictis, fiducialiter
accessit, et elevatis oculis in celum, dixit: #Domine, adjutor et protector meus, ne derelinquas
me; festina, Domine, ne tardaveris, sed in presenti
tribulatione subveni ancille tue. Te, Domine, cujus
oculis nuda et aperta sunt omnia, te, inquam, Domine,
testem hodie invoco, quia nec hunc presentem
Heinricum, nec quemquam virum alium carnali commercio
cognovi.@#
Quo audito, rex infremuit, et secretum
suum celari cupiens, et ideo loquentis os oppilare
satagens, atrociter compressit, ex quo linea
copiosi sanguinis effluxit; quo viso, imperator subitanea
ductus penitentia, flevit amare, et doluit
super eam, sicut doleri solet in morte primogeniti.
Erat enim fasciculus mirre dilecta sua sibi. Igitur
ipse retrocedens exitum rei gemebundus expectavit.
In Domino vero posuit spem sancta virago
Atque genu flexit repetensque precem pia dixit:
#Rex, opifex mundi, fer opem misere Cunegundi.@#
Et cum presentes tremerent nimis, aspicientes
Candentes vomeres, calcavit eos quasi flores.
Undenis ipsa peragratis, nil quoque lesa,
Stans super extremum vomerem veneranda, supremum
Regem laudavit, per quem Satanam superavit.
Itaque cum imperatrix inclita de objecto sibi crimine
satis evidenter esset expurgata, imperator
animum ejus blandiciis delinire gestiens, ipsius
sacris pedibus provolutus, ait: #Placare, domina mi,
esto michi placabilis, et ne repellas me a gratia vel
dilectione tua. Equidem, fateor, peccavi et insipienter
egi in eo quod molestus fui tibi, nunc jam ago
penitentiam. Adhereat lingua mea faucibus meis, si
non tibi de cetero ego satisfecero, quoadusgue vixero.@#
At illa columbine simplicitatis et mire patientie,
immemor injurie, memor clementie, dilecto suo ait:
#Domine meus, non mea tibi sed Dei portus est optanda
gratia: quam ut pleniter adipisci merearis, Deum time
et mandata ejus observa; mea vero erga te vigere devotio
nec desiit nec desinet aliquando.@#
Enimvero visis
virtutibus et signis his que fiebant ibi, collecta concio
gaudens gaudebat in Domino. Siquidem tristicia
imperatrici condolentium versa est in gaudium, et
qui cum flente fleverant, jam gaudenti congaudebant.
Igitur omnes voce unanimi gratiarum actiones
omnium persolvebant dominatori, qui facit mirabiles
res, qui pia dispensatione suos permittit temptari
electos, ut quemadmodum aromata, quanto
subtilius trita fuerint, tanto majorem reddunt fragrantiam,
ita et electi tribulationibus probati Christi
bonus odor sint Deo in omni loco. Revera vera est
sententia, quam Dominus ait: #Non potest civitas
abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam (Matth. V, 14)
@#,
et cetera.
Sub modio posita fuit ardens illa lucerna.
Hanc etenim nuptam prius omnes esse putabant,
Denique corruptam per adulterium reputabant;
Sed que virgineum florem servavit in evum,
Judicio teste satis enituit manifeste.
Quod pius Heinricus fuerit, quod virgo pudicus,
Est manifestatum, | null | 9e44e58a-31ea-44ed-86a9-66f09f421a28 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
licet haud fuerit sibi gratum.
Pessima figmenta Satane sunt adnichilata.
Femina dum fragilis Satana temptante probatur,
Omnibus odibilis zabulus per eam reprobatur.
1.
Secretum regis celare bonum esse, opera vero
Dei enarrare honorificum esse, Psalmista nos ammonet,
dicens: #Laudate Dominum in sanctis ejus (Psal. CL, 1.)
@#.
Igitur ea que de glorioso imperatore
confessore Christi Heinrico, vel laudabili et gloriosa
ejus conjuge sed virgine luce clarius cognovimus, ad
gloriam Dei qui operatur in sanctis suis, licet inculto,
vero tamen sermone propalare proponimus;
quod in eorum legenda deesse videtur, hic plenius
inveniatur. Si quis scire desiderat, cum beatus
Christi confessor et beata Cunegundis, antequam
convenirent, votum continentie virginalis Deo in
odorem suavitatis optulissent, quare postmodum
conjugale matrimonium contraxerint, hanc sciant
esse causam. Cum fama incliti principis ubique divulgaretur,
et hostes fidei per eum jugo Christi
subderentur, ecclesie nove construerentur et primitus
destructe reedificarentur, atque sicut imber
temporaneus terram solet irrigare, sic iste imperator
gloriosus victoriosus rem publicam augeret et exaltaret,
universitas principum ejus glorie congaudebat,
habundantia pacis, qua per eum fruebantur, applaudebant.
Proinde, si possibile foret, jugiter eum regnare
volebant. Sed quia id humana conditio non
patitur, sollertia principum rei publice in posterum
prospiciens inclito imperatori suggerere studebat,
ut ad propagandam sobolem uxorem duceret, ut,
virtuoso imperatore viam universe carnis ingresso,
virtuosa nichilominus proles hereditario jure gubernacula
regni susciperet et paternam emulans virtutem
virtuose gubernaret. Sed et Christi confessor,
voti sui non immemor et castitatis amator, principibus
uxorem ducere sibi suadentibus non facile poterat
acquiescere. Illis autem oportune importune
suggerentibus et suggerendo monentibus, et, si non
consentiret, eum regno privare volentibus, licet
egre, coactus est consentire, sed Deum, apud quem
nichil est impossibile, gemitibus inenarrabilibus exoravit,
ut sic ordinare dignaretur, ut et voluntati principum
satisfaceret et tamen continentie votum inviolabile
conservaret. Itaque propicius Deus, qui
piis supplicationibus semper presto est, desiderium
anime ejus ei est dignatus tribuere. Rex vero sperans
in Domino tale responsum dedit principibus: #Vestre
quidem voluntati paratus sum obtemperare, sed nullam
non regie majestati condignam in matrimonio
mihi volo consociare;@# sed et hoc ipsum illorum commisit
providentie. Hoc promisso pii regis gratanter
accepto, vehementer gavisi sunt principes universi;
multa satagebant deliberare diligentia, quam ei matrimonio
copularent, nec tamen aliam reperire poterant,
nisi quam ante tempora secularia divina preordinaverat
prescientia. Erat autem apud Renum palatinus
Sifridus nomine, habens conjugem Hedewih
vocatam, ambo quidem clarissimo genere spectabiles,
utpote de nobilissima descendentes augustorum
prosapia, multis etiam divitiis insignes, et quod
laudabilius est, virtutibus operam dantes. His in
primeva etate nata fuit filia, que fulsit velut gemma
auro superaddita, dum preclarior preclaris hec accessit
attavis. Erat enim venusta facie et optimis
ornata moribus, precipue vero in ea primatum tenuit
pudicitia. Nam, ut superius dictum est, virginalem
continentiam Deo devota devoverat. Proinde cum
esset tam genere quam moribus nobilis, nec alia
inveniretur ei similis, inclitis placuit principibus, ut
hanc potissimum imperatori glorioso legitimo conjungerent
conubio. Igitur missis honorabilibus legatis
ad ipsam vel ad propinquos vel ad amicos ejus--nam
utroque jam fuerat orbata parente--, de
nuptiis secum ceperunt tractare. Enimvero pudicissima,
cui longe mens erat alia, audiens de nuptiis
secum tractari, cepit inestimabiliter contristari et
toto nisu reluctari, atque pre tristitia exitus aquarum
deduxerunt oculi ejus, quia, que regem angelorum
jam sibi sponsum elegerat, regi Romanorum licet
inclito nubere recusabat. Propinqui vero ejus arbitrantes,
ad gloriam et magnum decorem suo provenire
generi, si sua consanguinea Romano conregnaret
imperatori, conturbatam eam blandiciis deliniebant,
et ut imperatori tam glorioso nubere non recusaret,
immo gratanter id faceret, interdum consulebant et
consulentes attentius obsecrabant. Inter hec virginis
animus variis cogitationum fluctuabat motibus ad
instar navis, que in salo posita validis circumfertur
flatibus ventorum; sed tandem anchoram spei sue in
divino figens auxilio, salutem suam sedulis precibus
commendabat Domino, sperans indubitanter, quod
ipse, cui subest cum voluerit posse, etiam in conjugio
sibi posite florem pudicicie sue, ne marcesceret,
posset conservare. Hac spe fiduciata virgo prudentissima,
propinquorum suorum voluntati, licet non
animo volenti, se | null | 4d22aab7-f75e-4780-bcdd-4ae9dde90a0a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.