Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum. CAP. XXIV.-- #Ut non liceat alicui unius Ecclesiae terram, nisi cambiat, vertere ad aliam.@# (Ex concil. Lugdun., cap. 5.) Non licet episcopo nec abbati terram Ecclesiae vertere ad aliam, quamvis ambae sint in ejus potestate. Tamen si commutare voluerint terras earum, cum consensu amborum faciant. CAP. XXV.-- #Ut altaria, nisi sint lapidea, chrismate non consecrentur.@# (Ex concil. Epaonensi, cap. 10.) Altaria si non sunt lapidea, chrismatis unguine non consecrentur. Ad celebranda autem divina officia ordinem quem metropolitani tenent, comprovinciales eorum et observare debebunt. CAP. XXVI.-- #Ut monasterium ad meliorandum in alium liceat ponere locum.@# (Ex decr. Bonifacii papa, cap. 6.) Si quis vult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat presbyterum in priori loco, ad ministeria Ecclesiae. CAP. XXVII.-- #Ut sine Missa Ecclesia non debeat dedicari.@# (Ex decr. Evarist. papae, cap. 4.) Omnes basilicae cum Missa semper debent consecrari. CAP. XXVIII.-- #Ut episcopus neminem prohibeat Ecclesiam ingredi, et audire verbum Dei.@# (Ex concil. apud Valentias habito, cap. 16.) Ut episcopus nullum prohibeat ingredi Ecclesiam et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad Missam catechumenorum. CAP. XXIX.-- #Ut populus qui convenit ad Missam, antequam finiatur non discedat.@# (Ex concil. Arelatensi, cap. 1.) Item, cum ad celebrandam Missam in Dei nomine convenit populus, non ante discedat quam Missae solemnitas compleatur, et, ubi episcopus defuerit, benedictionem accipiat sacerdotis. CAP. XXX.-- #De illis qui Ecclesiastica habent beneficia.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 42.) Quicunque beneficium Ecclesiasticum habent, ad tecta Ecclesiae restauranda vel ipsas Ecclesias emendandas omnino adjuvent, et nonam et decimam reddant. CAP. XXXI.-- #De Ecclesiis apud barbaros constitutis.@# (Ex concil. Constanti., cap. 6.) Ecclesias autem Dei in barbaris gentibus constitutas gubernari et administrari oportet secundum consuetudinem quae est a patribus observata. CAP. XXXII.-- #De Ecclesiis Arianorum.@# (Ex decr. Joan. 1 papae, episcopis per Italiam directis.) Ecclesias vero Arrianorum ubicunque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate: quia et nos, quando fuimus Constantinopoli, tam pro religione catholica quam et pro regis Theodorici causa negotii suadente atque hortante, Arianosque exstirpante piissimo atque Christianissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque illis in partibus eorum Ecclesias reperire potuimus, catholicas eas Domino opem ferente consecravimus. CAP. XXXIII.-- #De dioecesanis Ecclesiis destitutis.@# (Ex concil. Terraconensi, cap. 9.) Multorum casuum experientia magistrante, reperimus nonnullas dioecesanas Ecclesias destitutas. Pro qua re id constitutione decrevimus ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annis singulis ab episcopo dioeceses visitentur, et, si qua forte basilica reperta fuerit destituta, ordinatione ipsius reparetur: quia tertia pars ex omnibus per antiquam traditionem ut accipiatur ab episcopis, ex principibus novimus statutum. CAP. XXXIV.-- #Qualiter destitutam Ecclesiam alteri Ecclesiae recte conjungere valeat episcopus.@# ( #Ex regist Greg. ad Bacaudam Formiensem episc. mis.@# ) Et temporalis necessitas nos perurget, et imminutio exigit personarum, ut destitutis Ecclesiis salubri ac provida debeamus dispositione succurrere. Et ideo, quoniam Ecclesiam Minturnensem funditus tam cleri quam plebis destitutam desolatione cognovimus, tuamque pro ea petitionem quatenus Formianae Ecclesiae, in qua corpus beati Erasmi martyris requiescit, cuique fraternitas tua praesidet, adjungi debeat, et piam esse ac justissimam praevidentes, necessarium duximus, consulentes tam desolationi loci illius quam tuae Ecclesiae paupertati, reditus supradictae Ecclesiae Minturnensis, vel quidquid ei antiquo modernoque jure, vel privilegio potuit potestve qualibet ratione competere, ad tuae Ecclesiae jus potestatemque hac praecepti nostri auctoritate concedimus, ut a praesenti tempore, sicuti e propria quippe Ecclesia debeas cogitare, eique competentiae tuae provisione disponere, quatenus deinceps, quod perire nunc usque potuit, pauperum Ecclesiae tuae utilitatibus, clerique proficiat. CAP. XXXV.-- #
null
e2604164-6dcb-439f-a812-05c9d9f5a0e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ut picturae in Ecclesia fieri non debeant.@# (Ex conc. Elibertan., cap. 2.) Placuit picturas in Ecclesia fieri non debere, ne quod colitur et adoratur, in parietibus depingatur. CAP. XXXVI.-- #Item de pictura.@# ( #Ex epist. Gregorii Secundino servo Dei recluso directa.@# ) Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus Scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus: quia in ipsa ignorantes vident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere, tu qui inter gentes habitas, attendere debueras; ne, dum recto zelo incaute succendereris, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in Ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condidisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius poteras congregare, ut pastoris intemeratum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. CAP. XXXVII.-- #Ut non pro debito episcopus de consecranda Ecclesia munus aliquod requirat.@# (Ex concil. Wormacien., cap. 1.) Placuit ut quoties ab aliquo fidelium ad consecrandas Ecclesias episcopus invitatur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirat, sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuatur. At tamen unusquisque episcopus meminerit ut non prius dedicet Ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levior est ista temeritas si sine luminaribus vel sine substantiali sustentatione est eorum qui ibidem servituri sunt, quam si domus privata consecretur Ecclesia. CAP. XXXVIII.-- #Ut Ecclesiam in qua cadavera infidelium sepulta sunt sanctificare non liceat.@# (Ex concil. Agrippin., cap. 23.) Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur sanctificare non licet, sed apta videtur ad consecrandum, [modo] inde evulsis corporibus, et rasis parietibus, vel lotis lignis ejus reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, Missas in ea celebrare licet, si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt. CAP. XXXIX.-- #De lignis dedicatae Ecclesiae, ad quos usus verti debeant.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 3.) Ligna Ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus jungi nisi ad aliam Ecclesiam, vel igni comburenda, vel ad profectum in monasterio fratribus; in laicorum opera non debent admitti. CAP. XL.-- #Quid episcopo agendum sit, si plures haeredes de una contenderint Ecclesia.@# (Ex concil. Tribur., cap. 20.) Si plures haeredes contenderint de communi Ecclesia, auferri jubeat episcopus reliquias sacras et Ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi statuant ibi presbyterum, et unde vivat. CAP. XLI.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Greg. papae, cap. 5.) De Ecclesiis quae inter cohaeredes sunt divisae considerandum est quatenus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi cohaeredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias inde auferre velit. CAP. XLII.-- #De Ecclesiis inter haeredes divisis.@# (Ex concil. Mediomatricis, cap. 1.) Perlatum est ad sanctam synodum quod inter haeredes Ecclesiae in rebus propriis constitutae dividantur, et tanta per eamdem divisionem simultas oriatur, ut de uno altari quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo fieri potest. Unde nobis visum est quod hujuscemodi Ecclesiae inter haeredes dividi non debeant, et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis ut nullo modo ibi Missarum solemnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque concilio Ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit. CAP. XLIII.-- #Ut singuli presbyteri singulas habeant Ecclesias.@# (Ex decr. Dionysii papae, cap. 4.) De Ecclesiis ergo parochianis, unde apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae ac dividendae
null
bc0804c6-b940-4c69-afb8-0a76cb7900db
latin_170m_raw
null
None
None
None
sacerdotibus, nihil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris quod nos in Romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur: Ecclesias vero singulas singulis presbyteris dedimus, et unicuique jus proprium habere statuimus, ita videlicet ut nullus alterius parochiae terminos aut jus invadat, sed unusquisque suis terminis sit contentus, et taliter Ecclesiam et plebem sibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis ex omnibus sibi commissis rationem reddat, et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat. Hanc quoque normam, charissime, te et omnes episcopos sequi convenit, et quod tibi scribitur, omnibus quibuscunque potueris notum facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista praeceptio. CAP. XLIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Remensi, cap. 2.) Unusquisque presbyter Ecclesia una ad quam ordinatus est contentus sit, et nullus in duabus Ecclesiis ministrare praesumat. CAP. XLV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil., cap. 8). Sicut in unaquaque Ecclesia presbyter debet esse, ita ipsa Ecclesia, quae sponsa vel uxor ejus dicitur, non potest dividi inter plures presbyteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde interdicimus ut nullus praesumat Ecclesiam inter duos vel plures dividere, quia Ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse non scortum, sicut Calistus papa testatur. CAP. XLVI.-- #Ut unusquisque presbyter una Ecclesia contentus sit.@# (Ex eodem, cap. 11.) Statutum est ut unaquaeque Ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit. CAP. XLVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 8.) Sicut enim episcopus non plus potest habere quam unam civitatem, et vir unam uxorem, ita presbyter unam tantum Ecclesiam. Itaque nullus presbyter plures praesumat habere Ecclesias, si de statu suo gaudere desiderat. CAP. XLVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 10.) Si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris Ecclesiae ambitiose et improbe ad potiorem aspiraverit, canonica erga eum definitio conservetur, hoc est ut, utrisque careat. CAP. XLIX.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Calist. papae, cap. 4.) Quoniam sicut alterius uxor, nec adulterari ab aliquo, vel judicari aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi, vel presbyteri, quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, ab altero dijudicari vel disponi, aut ejus concubitu frui permittitur. Unde ait Apostolus: « Alligata est uxor legi, quandiu vir ejus vivit: eo vero defuncto, soluta est a lege viri. » Similiter et Ecclesia, quae uxor sacerdotis dicitur, eo vivente ei alligata est. Eo vero defuncto nubat in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera judicabitur. CAP. L.-- #De ordinibus sacris.@# ( #Ex epistola Isidori.@# ) Domino sancto, meritisque beato fratri Lantfredo episcopo, Isidorus episcopus. Perlectis sanctitatis tuae litteris, gavisus sum quod optatam salutem tuam earum relatu cognovi. De his autem quae in sequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo, quod sollicitudinem officii pastoralis tibi impendis, qualiterque ecclesiastica officia ordinentur perquiris. Et licet omnia prudentiae tuae sint cognita: tamen quia affectu fraterno me consulis, ex parte qua valeo, expediam: et de omnibus Ecclesiae gradibus, quid ad quemlibet pertineat, eloquar. Ad Psalmistam pertinet officium canendi, dicere laudes, responsoria, et quidquid pertinet ad cantandi peritiam. Ad ostiarium namque pertinent claves Ecclesiae, ut claudat et aperiat templum Dei, et omnia quae sunt intus, extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles excipiat. Ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae prophetae vaticinarint populis praedicare. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere. Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum in sacrario. Ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia calicis praeparat. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et levitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque et aquamanile, et manutergium tenere, episcopo, presbytero et levitis pro lavandis ante altare manibus coram praebere. Ad diaconum
null
533b35a1-177c-4f13-b972-616a7360848f
latin_170m_raw
null
None
None
None
pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, et patena, et calice, oblationes quoque inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre, et praedicare Evangelium et Apostolum. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum quoque pertinet officium precum et recitatio nominum. Ipse praemonet aures ad Dominum, ipse hortatur orare, ipse clamat, et ipse pacem annuntiat. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, et orationem dicere, et benedicere dona Dei. Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio chrismatis. Ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos distribuit, ipse sacras virgines benedicet; et dum praecessit unusquisque in singulis, hic tamen est praeordinator in cunctis. Hi sunt ordines ac ministeria clericorum, quae tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura et primicerii, ac thesaurii sollicitudine dividuntur. Archidiaconus enim imperat subdiaconis et levitis, ad quem ista ministeria pertinent. Ordinatio vestiendi altare ad levitas, cura incensi, et sacrificii necessaria sollicitudo quis levitarum Apostolum et Evangelium legat, quis preces dicat, seu responsorium in Dominicis diebus aut solemnitatum decantet, sollicitudo quoque parochianorum et ordinatio. et jurgia, ad ejus pertinent curam. Praeparandas dioecesanas basilicas ipse suggerit sacerdoti. Ipse inquirit parochias cum jussione episcopi, et ornamenta, vel res basilicarum parochianarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit, et episcopo defert, et clericis partes proprias idem distribuit. CAP. LI.-- #De Ecclesiis, seu sanctis noviter inventis.@# (Ex concil. Agrippinensi, cap. 5.) De Ecclesiis, seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, in cujus territorio est, minime venerentur, salva etiam de hoc et de omnibus Ecclesiis canonica auctoritate. CAP. LII.-- #Ut unaquaeque Ecclesia mansum integrum habeat sine servitio.@# (Ex concil. Womarcien., cap. 18.) Sancitum est ut unicuique Ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio attribuatur, et presbyteri in eis constitui, non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel hortis juxta Ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum; et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. CAP. LIII.-- #Ut nullus de dote Ecclesiae, vel de manso presbyterum censum persolvere cogat.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 8.) Juxta synodalica praecepta decrevimus ut nullus mortalium de agro ecclesiastico, et manso ac mancipiis, vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid largitus fuerit Ecclesiae, neque de decimis et oblationibus fidelium quemquam presbyterorum aliquem censum persolvere cogat, nec quisquam cujuslibet ordinis aut dignitatis exinde quidquam subtrahat, et redhibitionem quamcunque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur. CAP. LIV.-- #De altaribus, quae passim fiunt per agros.@# (Ex concil. Africano, cap. 50.) Item placuit ut altaria quae passim per agros et per vias tanquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis, qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, evertantur. Si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione devincti teneantur; et omnino nulla memoria martyrum probabiliter accipiatur, nisi aut ubi corpus, aut aliquae reliquiae certae sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis, fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia, et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omni modo reprobentur. CAP. LV.-- #Ut martyrum dignitatem nullus profanus infamet.@# (Ex concil. Carthagin., cap. 3.) Martyrum dignitatem nemo profanus infamet, neque passiva corpora, quae sepulturae tantum propter misericordiam ecclesiasticam commendari mandatum est redigant, ut aut insania praecipitatos, aut tali peccato discretos, non ratione vel tempore competenti quo martyria celebrantur, martyrum nomen appellent. At si qui in injuriam martyrum, claritati eorum adjungant insaniam, placet eos si laici sunt ad poenitentiam redigi, si autem sunt clerici, post commonitionem honore privari. Universi dixerunt:
null
e7edee68-ce10-41c0-9342-851ee948d25d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Recte stabit sanctitas vestra. Hoc et singulis conciliis statutum est. CAP. LVI.-- #Ut missarum solemnia non ubique, sed in locis ab episcopo consecratis fiant.@# (Ex concil. Triburiensi, cap. 4.) Missarum solemnia, non ubique, sed in locis ab episcopo consecratis, vel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus. Concedimus etiam ut sicubi, quod nostris peccatis exigentibus perplurimum est factum, a Nordmannis, et a Slavis, et ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio qualicunque modo Ecclesiae fuerint incensae et combustae, in cappellis cum tabula consecrata missas interim celebrare permittimus, donec ipsae Ecclesiae restaurari queant. In itinere vero positis, si Ecclesia defuerit, ut sub dio seu in tentoriis item si tabula altaris consecrata, caeteraque sacra mysteria ad id officium pertinentia adfuerint, missarum solemnia celebrare concedimus, aliter omnino interdicimus. CAP. LVII.-- #De missa non celebranda, nisi in sacrato loco.@# (Ex decr. Felicis IV, papae, omnibus episcopis missis.) Scripta sanctitatis vestrae, quae ad sedem apostolicam misistis super quibusdam consultis, quasi ad caput, ut inde acciperetis responsa, unde omnis Ecclesia totius religionis sumpsit exordium, gratanter suscepi, et breviter vobis respondere curavi. De Ecclesiarum enim consecratione, et de missarum celebrationibus non aliubi, quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debet, liquet omnibus quibus sunt nota Novi et Veteris Testamenti praecepta. Tabernaculum vero Mosen, Domino praecipiente, fecisse, et sacrasse cum mensa et altari ejus, et aereis vasis et utensilibus, ad divinum cultum explendum legimus, et non solum divinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino jubente, perlinisse novimus. Qualiter autem haec facta sunt, et non alii ipsa sacra quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum vestibus sanctis sacrati et levitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus quae, jubente Domino, per Mosen conscriptae sunt in lege Domini reperitur. Qualiter ergo David regum piissimus ampliaverat cultum Dei, et templum Domini aedificare voluit, sed propter multum sanguinem quem effuderat, prohibitus est, et ipse collegerat expensas. Salomon quoque filius ejus idipsum quod ipse facere optaverat, jubente et auxiliante Domino, perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad divinum cultum peragendum consecravit. CAP. LVIII.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Felicis IV, papae, omnibus Episcopis missa.) Judaei ergo loca in quibus Domino sacrificabant divinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis, quam Deo dicatis locis munera Domino offerebant. Si enim Judaei, qui umbrae legis deserviebant, haec faciebant, multo magis quibus veritas patefacta est, et gratia et veritas per Jesum data est, templa Domino aedificare, et prout melius possumus ornare, eaque divinis precibus et sanctis unctionibus suis cum altaribus et vasis, vestibus quoque et reliquis ad divinum cultum explendum utensilibus devote et solemniter sacrare, et non in aliis locis, quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a chorepiscopis, qui saepe prohibiti sunt, nisi, ut praedictum est, summa exigente necessitate, missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus Et hoc, nisi summa necessitas agere compulerit, non in domibus, quia in sacris canonibus sacrificia in domibus offerri prohibita sunt, sed in tabernaculis divinis precibus a pontificibus dicatis, et in mensis Domino sacratis, et sacra unctione a pontificibus delibutis, pro summa, ut praefixum est, necessitate, et non pro libitu cujusquam et pigritia agatur. Satius est missam non cantare, aut non audire, quam in his locis, ubi fieri non oportet fore, nisi, ut saepe dictum est, pro summa contingat necessitate, quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus. Et in Exodo legitur: Vos vidistis quia de coelo locutus sum vobis: Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra. Oves vestras in omni loco, in quo memoria fuerit nominis mei. Et sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes debent missas cantare, nec sacrificia super altare offerre, sic
null
43747953-7299-40d1-b2b8-b97e5f89f546
latin_170m_raw
null
None
None
None
nec in aliis, quam in praefatis Domino sacratis locis Missas cantare, aut sacrificia offerre licet. Si autem legitur in concilio Laodicensi capite XXVI, quod hi qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in Ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt, multo magis majoris gradus ministeria, nisi ab eis, qui ad eos gradus sunt sacrati, quibus fungi debent, vel officia agi, vel sacrificia offerri non licet. Quod autem, ut paulo superius praelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent in eodem concilio, cap. LIX prohibitum habetur ita: Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel presbyteris. Solemnitates vero dedicationum Ecclesiarum et sacerdotum, per singulos annos solemniter sunt celebrandae, ipso Domino exempla dante, qui ad festum dedicationis Templi, omnibus id faciendum dans formam, cum reliquis populis eamdem festivitatem celebraturus venit, sicut scriptum est: Facta sunt encoenia Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Quod autem octo dierum sint encoenia celebranda, in libro Regum peracta dedicatione templi reperietis. De ecclesiarum vero consecratione quoties dubitatur, et nec certa scriptura, nec certi testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas, ne talis trepidatio faciat deteriorationem, quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum. His fratres testimoniis scripturarum, ab apostolica auctoritate consultis vestris breviter respondisse sufficiat: vobis tamen praevidendum est, et omnibus praedicandum, ut illicita non agantur. CAP. LIX.-- #Quod non liceat Missas celebrare, nisi in locis ab episcopo civitatis consecratis.@# (Ex decr. Clementis papae, cap. 22.) Hic ergo, hoc est, in praesenti vita positos oportet vos agnoscere voluntatem et praeceptum Dei, ubi et agendi et sacrificandi sit locus, quoniam in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in his in quibus episcopus proprius jusserit, aut ab episcopo regulariter ordinatio, tenente videlicet civitatem, consecrati fuerint. Aliter enim non sunt haec agenda, nec rite celebranda, docente nos Novo et Veteri Testamento. Haec a Domino Apostoli acceperunt, et nobis tradiderunt: haec nos docemus, vobisque et omnibus absque reprehensione tenere, et docere quibus agendum est, mandamus. CAP. LX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 58.) Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari, ab episcopis vel presbyteris. CAP. LXI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 4.) Audivimus quod quidam laici in domibus propriis praecipiant presbyteris suis Missas celebrare, et inter canum discursus, et scortorum greges, sanctitatis mysteria polluantur magis quam consecrentur. Quapropter praecipimus ut nullus presbyter extra ecclesiam praesumat Missam cantare, nisi forte itineris necessitas exposcat, in tentorio aut sub dio, in loco nitido, et longe ab omni immunditia remoto, Missas celebrare permittimus, et hoc nullatenus sine tabula consecrata. CAP. LXII.-- #De reparatione Ecclesiae.@# (Ex epist. Vigilii papae.) De fabrica vero cujuslibet Ecclesiae, si dirupta fuerit instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus officere, si per eam minima aqua exorcizata jactetur, quia consecrationem cujuslibet Ecclesiae, in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse Missarum. Et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea Missarum fuerit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria quae habebat, ablata sunt, rursus eorum repositione, et Missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet. CAP. LXIII.-- #Ut ante noram diei tertiam non sint Missae celebrandae.@# (Ex epist. Telesphori papae, cap. 6.) Missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia eadem hora et Dominus crucifixus, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur, excepta nocte sanctae nativitatis. CAP. LXIV.-- #Ut pro fidelibus defunctis singulis diebus Missas celebrare liceat.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 39.) Visum praeterea nobis est ut in omnibus Missarum solemnibus pro defunctorum spiritibus loco competenti Dominus deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro viventibus et pro quibuslibet necessitatibus dominus deprecetur, ita nimirum nulla dies
null
cbce4d41-a303-4c29-aaf1-ee265cdb5a0b
latin_170m_raw
null
None
None
None
excipi debet, quin pro animabus fidelium preces Domino in Missarum solemnibus fundantur. Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet Ecclesia, ut et in Missarum solemnibus et aliis precibus Domino spiritus quiescentium commendentur, dicente beato Augustino: Non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus. Defunctos etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicunque cognati vel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi. CAP. LXV.-- #Ut Missa mortuorum pro omnibus Christianis sit cantanda.@# ( #Ex dictis Dionysii Areop. et Augustini.@# ) Dionysius Areopagita dicit blasphemias Deo facere, qui Missas offert pro malo homine. Augustinus dicit pro omnibus Christianis esse faciendum quia vel eis proficit, aut offerentibus, aut petentibus proderit. CAP. LXVI.-- #Ut institutiones Missarum sicut in metropoli fiunt, sic et in reliquis comprovincialibus Ecclesiis.@# (Ex concil. Gerunden., cap. 6.) Ut institutiones Missarum sicut in metropolitana Ecclesia fiunt, ita in Dei nomine in omnibus comprovincialibus Ecclesiis, tam ipsius Missae ordo, quam psallendi, vel ministrandi consuetudo servetur. CAP. LXVII.-- #Ut preces et praefationes quae in concilio probatae non fuerint, non celebrentur.@# (Ex concil. Africano, cap. 64.) Placuit etiam hoc, ut preces quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu impositiones manus ab omnibus celebrentur. Nec aliae omnino contra fidem proferantur, sed quaecunque cum prudentioribus fuerint collatae dicantur. CAP. LXVIII.-- #Ut nullus presbyter solus Missam cantare praesumat.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 30.) Definivit sanctum concilium ut nullus presbyter solus praesumat Missam cantare. Cui enim dicit, « Dominus vobiscum, » aut « sursum corda » , aut « gratias agamus Domino Deo nostro, » cum nullus sit qui respondeat? Aut in canone, et omnium circumadstantium, cum nemo sit? Aut quem invitat ad orationem, cum dicit: « Oremus, » cum nullus sit qui secum oret? Aut ergo ista penitus reticenda sunt, et non solum non erit perfectum sacrificium, verum etiam incurret quisquis ille est illam terribilem sententiam: Si quis tulerit de hoc, tollat Deus partem ejus de libro vitae; aut si haec muris et parietibus insusurraverit, ridiculosum erit. Quapropter illa periculosa superstitio maxime a monasteriis monachorum exterminanda est. Praevideant autem praelati ut presbyteri in coenobiis et in aliis Ecclesiis cooperatores habeant in celebratione Missarum. Si quis haec transgressus fuerit, ab officio suspendatur. INCIPIUNT DECRETA SECUNDI PELAGII PAPAE, SUCCESSORIS BENEDICTI, ET ANTECESSORIS GREGORII PAPAE. CAP. LXIX.-- #De praefationibus quas sancta Romana Ecclesia et collaudavit, et firmiter tenet.@# ( #Ex decret. Pelagii papae.@# ) Pelagius Romanae Ecclesiae et apostolicae sedis episcopus, universis Germaniarum atque Galliarum regionum episcopis. Cum in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum episcoporum sive caeterorum consacerdotum Dei fidelium congregatam habuissemus, et de Ecclesiasticis statutis, ut sunt ab apostolis et a sanctis Patribus tradita, diligentius tractaremus, supervenere litterae vestrae, et ut magis essent auctoritativae, etiam vivae voces processerunt, rogantes ut ordinem praefationum quem sancta Romana Ecclesia hactenus haberet, nostris litteris vobis remandaremus. Tunc de vestra voluntate et studio tam bono multum gavisi sumus, sacrum ordinem Romanum, sacraque constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes, invenimus has novem praefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, quas longe retro vetustas, in Romana Ecclesia hactenus servavit. Id est, unam in albis Paschalibus. Aliam de Ascensione Domini. Tertiam de Pentecoste. Quartam de Natali Domini. Quintam de Apparitione Domini. Sextam de Apostolis. Septimam de sancta Trinitate. Octavam de Cruce. Nonam de jejunio in Quadragesima tantummodo dicendam. Has praefationes tenet et custodit sancta Romana Ecclesia. Has tenendas esse vobis mandamus. CAP. LXX.-- #De sacerdotibus Missarum tempore si aegritudinis aliquis eventus accesserit.@# (Ex concil. Toletan. 8, cap. 2.) Nihil contra ordines statutum temeritatis ausu praesumatur, neque illa quae summa veneratione censentur, vel minimo praesumptionis tactu solvantur, cum adhuc tantum fieri jussa sunt, nec interrupta noscuntur, ne languoris proventu, robore salutis natura privetur. Non ergo solum fragilitati consulitur humanae
null
fae054d3-4740-40e3-8f43-f51e0ac2fa96
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sed etiam sacris mysteriorum Dei, providentur habere sollicitudinem. Censuimus igitur convenire ut, cum a sacerdotibus Missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si aegritudinis accidat quilibet eventus, quo coeptum nequeat consecrationis expleri mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero, ut alter consecrationem expleat officii coepti. Non enim aliud ad supplementum initiatis mysteriis competit, quam aut incipientis aut subsequentis complenda benedictione sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt, nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici inditum vel indultum esse sibi non ambigant, sed, ut praemissum est, praecedentibus statim alii pro complemento succedant. Ne tamen quod naturae languoris causa consulitur, in praesumptionis perniciem convertatur, nullus post cibum potumque sive quodlibet minimum sumptum Missas facere, nullusque absque patentis proventu molestiae minister vel sacerdos cum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere. Si quis haec temerare praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit. CAP. LXXI.-- #De eadem re.@# ( #Ex decret. Anacteti papae.@# ) Sacerdotes quando sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes secum habeant, ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus. CAP. LXXII.-- #De presbyteris qui daemonibus variisque passionibus vexantur, quod illis sacra tractare non liceat.@# (Ex decret. Pii papae, cap. 6.) Bene siquidem majorum regulis definitum est ut, daemoniis aliisque passionibus irretitis, mysteria sacra tractare non liceat. Cui praecepto, consensu rationis adhibito, id communiter definivimus, ut nullus de his qui aut in terram arrepti a daemonibus eliduntur, aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altaribus, vel indiscussi se divinis ingerant sacramentis, exceptis illis qui corporum incommoditatibus dediti, sine hujusmodi passionibus in terram approbantur elisi. Qui tamen et ipsi tandiu erunt ab officii sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio, per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum alieni. CAP. LXXIII.-- #De eadem re.@# (Ex decret. Sotheris papae, cap. 8.) Ut illud divini oraculi monentis singuli praecaveant quo scribitur: Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet sublevantem: summopere verendum est nobis et cavendum, ne horis illis atque temporibus quibus Domino psallitur, vel sacrificatur, unicuique divinis singulariter officiis insistenti, perniciosa passio vel corporis quaelibet valetudo occurrat, quae aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione vel terrore confundat. Pro hujusmodi ergo ausibus praecaventes, necessarium duximus instituere ut, ubi temporis vel loci, sive cleri copia suffragatur, habeat quisquis ille canens Deo atque sacrificans post se vicini solaminis adjutorem: ut si aliquo casu ille qui officia impleturus accedit turbatus fuerit, vel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui ejus vicem exsequatur intrepidus, et officium inceptum adimpleat. CAP. LXXIV.-- #De presbyteris qui soli Missas solent celebrare.@# (Ex eodem, cap. 10.) Hoc quoque statutum est ut nullus presbyterorum Missarum solemnia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus sibique respondentibus ipse tertius habeatur, quia cum pluraliter ab eo dicitur: « Dominus vobiscum, » et illud in Secretis: « Orate pro me, » aptissime convenit, ut et ipsius respondeatur salutationi. CAP. LXXV.-- #De illis qui conjugati presbyteri oblationes spreverint.@# (Ex concil. Agathen., cap. 8.) Si quis decernit presbyterum conjugatum tanquam occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstinet, anathema sit. CAP. LXXVI.-- #Ut presbyteri communicent quotiescunque Missas celebraverint.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 2.) Dictum est nobis quod quidam presbyteri celebrata Missa detrectantes ipsi sumere divina mysteria quae consecrarunt, calicem Domini mulierculis quae ad Missas offerunt tradant, vel quibusdam laicis qui dijudicare corpus Domini nesciunt, id est, discernere inter cibum spiritalem atque carnalem. Quod quantum sit omni Ecclesiasticae religioni contrarium, pietas fidelium novit. Unde omnibus presbyteris interdicimus ut nullus in posterum hoc facere praesumat, sed ipse, cum reverentia sumat, et diacono aut subdiacono qui ministri sunt altaris colligenda tradat
null
8b90b5fd-6c93-4e6b-bce0-45e12a6c900e
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Illud etiam attendat ut eos propria manu communicet. Nulli autem laico aut feminae Eucharistiam in manibus ponat, sed tantum in os ejus cum his verbis ponat: Corpus Domini et sanguis prosit tibi ad remissionem peccatorum et ad vitam aeternam. Si quis haec transgressus fuerit, quia Deum omnipotentem contemnit, et quantum in ipso est inhonorat, ab altari removeatur. CAP. LXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex epist. Anacleti papae, cap. 12.) Peracta autem consecratione omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia. Et si hoc neglexerint, degradentur. CAP. LXXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 10.) Auditum est aliquos presbyteros Missam celebrare et non communicare, quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest si non communicaverit: « Sumpsimus, Domine, sacramenta? » etc. CAP. LXXIX.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 11.) Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo facta oblatione non communicaverit, aut causam dicat: et si rationabilis fuerit, veniam consequatur, aut si non dixerit, communione privetur, tanquam qui populo causa laesionis exstiterit. CAP. LXXX.-- #Ut in Ecclesia nihil aliud agatur nisi id ad quod facta est.@# ( #Ex dictis August.@# ) In oratorio praeter orandi et psallendi Deo cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent. CAP. LXXXI.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis Benedicti.@# ) Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquam aliud geratur aut condatur, quam divinis mysteriis conveniat. CAP. LXXXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Laodicen., cap. 28.) Quod non oporteat in domiciliis divinis, id est, in Ecclesiis agapen fieri, nec intra domum Dei comedere, vel accubitus sternere. CAP. LXXXIII.-- #Ut nullus in Ecclesia convivetur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 28.) Ut nulli episcopi vel clerici in Ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitii necessitate illic reficiantur. Populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur. CAP. LXXXIV.-- #Ut nullus in Ecclesia tabernas constituat.@# (Ex concil. Turonen., cap. 2.) Perlatum est ad sanctam synodum quod quidam presbyteri in Ecclesiis sibi commissis tabernas, quod nefas est, constituant, ibique per caupones vinum vendant, aut vendere permittant, et ubi tantummodo orationes et verbum divinum, Deique laus debuerit resonare, ibi comessationes et ebrietates fiant, ibi risus et plausus et verba turpia, ibi rixae et contentiones resultent. Quod quam sit Deo contrarium, Dominus Jesus demonstrat. Qui cum invenisset in templo vendentes et ementes, et nummularios sedentes, facto funiculo de resticulis, omnes ejecit de templo. Si enim ea quae licite vendi videbantur in templo, et ad hoc emebantur, ut in eodem templo offerrentur Domino, ipse foras ejecit, quid putas de tam pestifera praesumptione et Dei contemptu fiet? Et si non solum sacerdotibus sed etiam omnibus clericis praecipitur, ne tabernas ingrediantur: quis audire potest ut Ecclesiae Dei tabernae fiant? Itaque interdicit per omnia synodus ne hoc in posterum ullatenus fiat. Quod si factum fuerit, presbyter deponatur, laici communione privati ab Ecclesia, quam dehonestaverunt, expellantur. CAP. LXXXV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 3.) Si enim domus Dei orationis domus vocatur, hoc debet esse quod dicitur: nec ibi aliud debet geri aut recondi. Ubi enim corpus Domini consecratur, ibi angelorum praesentia non dubitatur adesse. Ubi sanctorum reliquiae reconditae venerantur, ne quid inhonestum appareat, quod oculos ad orationem venientium offendat, ne quid ibi videatur quod ad lucrum temporale pertineat: sed omnia sancta, omnia munda, et tantummodo ad Ecclesiasticum ministerium pertinentia. CAP. LXXXVI.-- #Ut unicuique in domo sua orare liceat.@# (Ex concil. Aureliano, cap. 3.) Unicuique fidelium in domo sua oratorium licet habere, et ibi orare, Missas autem ibi celebrare non licet. CAP. LXXXVII.-- #Ut canticum turpe circa
null
80ca2afe-97f3-4208-9c7e-2277966bb04c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ecclesias non fiat.@# ( #Ex concil. Carthag.@# ) Canticum turpe atque luxuriosum circa Ecclesias atque in atriis Ecclesiae agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est. CAP. LXXXVIII.-- #Ut sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur.@# (Ex concil. Epaonensi, cap. 25.) Sanctorum reliquiae in oratoriis villaribus non ponantur, nisi forsitan clericus cujuscunque parochiae vicinus esse contingat, qui sacris pignoribus psallendi frequentis famuletur. CAP. LXXXIX.-- #Ut sedes episcopalis, si necesse fuerit, in alium locum transferatur.@# ( #Ex reg. Greg., ad Joannem Billitran. episcopum.@# ) Temporis qualitas admonet episcoporum sedes antiquitus certis civitatibus constitutas, ad alia quae securiora putamus. ejusdem dioeceseos loca transponere, quo et habitatores nunc degere, et Barbaricum possit periculum facilius declinari. Propterea te Joannem fratrem coepiscopumque nostrum Billitranensis civitatis, sedemque tuam in loco qui appellatur Renati ad sanctum Andream apostolum praecipimus exinde transmigrare, quatenus et ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, et illic consuetudinem solemnium festorum disponas. CAP. XC.-- #De mutandis sanctis locis.@# ( #August. dicit.@# ) Tribus causis loca sanctorum transmutanda sunt. Primo, quum necessitas persecutorum loca eorum gravavit. Secundo, quum difficultas locorum fuerit. Tertio, quum malorum societate gravantur. CAP. XCI.-- #Quod translatis martyribus, honor interdum cum illis migret, interdum in loco permaneat.@# ( #Ex dictis Hieron.@# ) Notandum cum transmutantur alii qui de martyribus, cum his honor commigrat: aliis vero transmutatis honor in locis eorum esse non cessat. CAP. XCII.-- #Quod sanguis martyrum consecret locum, non locus sanguinem.@# ( #Ex dictis August.@# ) Sanguis martyrum consecrat locum, non locus sanguinem. Si aliquis dixerit: Mea est Ecclesia, dices illi, quod in Cantico legitur: Una est columba mea, et unus est dilectus meus. Et dices illi: Aptum est filium occidi in sinu matris et nutricis suae? Tamen scias nutricem tantum pollutam, et pro hac pollutione consecratam, filium autem mortuum esse. CAP. XCIII.-- #Quid sit basilica.@# ( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Basilion Graecorum rex erat. Hinc et basilica regalis, quia in primis temporibus reges tantum sepeliebantur in ea, ideo nomen sortita est. Nam nunc temporis caeteri homines, sive igni combusti, sive acervo lapidum sepulti sunt. CAP. XCIV.-- #De illis qui domum Dei contemptibilem faciunt.@# (Ex concil. Gangren., cap. 5.) Si quis docet domum Dei contemptibilem esse, et conventus qui in ea celebrantur, anathema sit. CAP. XCV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 6.) Si quis extra Ecclesiam seorsum conventus celebrat, et despiciens Ecclesiam, ea quae sunt Ecclesiae voluerit usurpare, non conveniente presbytero juxta decretum episcopi, anathema sit. CAP. XCVI.-- #Ut calix et patena ex auro aut ex argento fiant.@# (Ex concil. Remensi, cap. 5.) Ut calix Domini cum patena, si non ex auro omnimodis, ex argento fiat. Nec causentur presbyteri avaritia suadente de paupertate vel impossibilitate, cum quarta pars ex omnibus quae ad Ecclesiam pertinent, in fabricis ipsius Ecclesiae sit impendenda. Admonendus est etiam populus ut aliquid in donariis Domini offerat, sicut ille antiquus populus sub Mose in tabernaculo Domini fecisse legitur. Si quis autem tam pauper est, saltem vel stanneum calicem habeat. De aere autem ex aurichalco non fiat calix, quia ob vini virtutem eruginem parit, quae vomitum provocat. Nullus autem in ligneo calice, aut vitreo praesumat cantare. CAP. XCVII.-- #De observanda mensa Christi.@# (Ex eodem concil., cap. 5.) Observandum est ut mensa Christi, id est, altare ubi corpus Dominicum consecratur, ubi sanguis ejus hauritur, ubi sanctorum reliquiae reconduntur, ubi preces et vota populi in conspectu Dei a sacerdote offeruntur, cum omni veneratione honoretur, et mundissimis linteis et palliis diligentissime cooperiatur, nihilque super eo ponatur, nisi capsae cum sanctorum reliquiis et quatuor Evangelia. Expleta Missa calix cum patena, et sacramentorum liber, cum vestibus sacerdotalibus in mundo loco sub sera recondantur. CAP. XCVIII.-- #Ut corporale ex purissimo linteo
null
a5148db6-abc8-4a02-853a-27669fefbb5c
latin_170m_raw
null
None
None
None
sit, et unius materiei.@# (Ex eodem, cap. 3.) Corporale super quod sacra oblatio immolatur, ex mundissimo et purissimo linteo sit, nec in eo alterius generis materia pretiosior aut vilior misceatur, et nunquam super altare remaneat, nisi in tempore missae, sed aut in sacramentorum libro ponatur, aut cum calice et patena in mundissimo loco recondatur: vel quando abluitur a sacerdote, diacono vel subdiacono, primo in ecclesia in loco et vase ad hoc praeparato abluatur, eo quod ex Dominico corpore et sanguine infectum sit. Post haec a lavandario in nitido loco paretur. CAP. XCIX.-- #Ut sacrificium altaris non in serico panno aut tincto celebretur.@# (Ex epist. Eusebii papae, cap. 51.) Hic inter caetera praedicta consultu omnium constituimus ut sacrificium altaris non in serico panno, aut tincto quisquam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in syndone linea munda sepultum fuit. CAP. C.-- #Ut mulieres ad altare non accedant, et officiis virorum se non intromittant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 43.) Quod non oporteat mulieres ingredi ad altare, et ea contingere quae virorum officiis deputata sunt. CAP. CI.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Gelasii papae, cap. 16.) Nihilominus impatienter audivimus, tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut femina sacris altaribus ministrare firmentur, cunctaque non nisi virorum famulatui deputata sexui cui non competit exhibere. CAP. CII.-- #Ut laici juxta altare non sedeant.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 13.) Ut laici secus altare quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos, tam ad vigilias quam ad Missas stare vel sedere penitus non praesumant, sed pars illa quae cancellis ab altari dividitur, tantum psallentibus pateat clericis. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum. CAP. CIII.-- #De illis sacerdotibus qui in Ecclesia dum Evangelia leguntur, sedere praesumunt.@# ( #Anastas. I papae epistola episcopis Germaniae ac Burgund. directa.@# ) Anastasius episcopus cunctis Germanicis et Burgundiae regionis episcopis in Domino salutem. Exegit dilectio vestra, charissimi, ut ex auctoritate sedis apostolicae, vestris deberemus consultis respondere. Et quamvis non prolixe, sed succincte hoc agere propter quasdam alias occupationes festinaremus: denuo tamen si necesse fuerit ob has vel alias necessitates quasi ad caput mittere charitative non dubitetis, quia vestras preces et nunc et tunc acceptabiles habemus. Significastis enim quosdam sacerdotes in Ecclesia quando Evangelia leguntur sedere, et Domini salvatoris verba non stantes sed sedentes audire, et hoc ex majorum traditione se accepisse narrantur. Quod nullatenus deinceps fieri sinatis apostolica auctoritate mandamus: sed dum sancta Evangelia in Ecclesia recitantur, sacerdotes et caeteri omnes non sedentes, sed venerabiliter in conspectu Evangelii stantes, Dominica verba intente audiant et fideliter adorent. CAP. CIV.-- #Ut nullus calicem, patenam, vel vestimentum sacerdotale in vadium tabernario praestare praesumat.@# (Ex concil. Remensi, cap. 11.) Ut nullus presbyter praesumat calicem, vel patenam, vel pallium altaris, vel vestimentum sacerdotale, aut librum ecclesiasticum tabernario, vel negociatori, aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi justissima necessitate urgente, quia tanta est sanctitas sacri ministerii, ut salva altioris mysterii intelligentia, etiam per prophetam Dominus prohibuerit, ne cum sanctis vestimentis sacerdos procedat ad populum, sed illa intra sancta dimittat, a colloquio divino rediens. Et cui in tabernas ad bibendum a sacris canonibus ingredi prohibetur, sanctificata sacro ministerio nec ad contingendum immundis: quanto minus in vadium exhibere debet? Sicut Stephanus sanctus papa et martyr sanctum Hilarium in suis decretalibus docuit. CAP. CV.-- #Ut nullus calicem, patenam, aut aliqua vasa sacra ad alios usus facere praesumat.@# (Ex concil. Aurelianensi, cap. 9.) Nullus sacerdos seu laicus calicem, aut patenam, aut quaelibet vasa sacra et divino cultui mancipata, ad alios usus suos retorquere praesumat. Nam quicunque de calice sacro aliud bibit praeter Christi sanguinem qui in sacramento accipitur, et patenam ad aliud officium habet quam altaris ministerium, deterrendus est exemplo Balthazar, qui dum vasa
null
b21da21b-eb72-47f9-94c4-73509cb0319b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domini in usus communes adsumpsit, vitam pariter cum regno amisit. CAP. CVI.-- #Quod licitum sit episcopis cum consilio cleri de thesauro Ecclesiae suae familiae in necessitate succurrere.@# (Ex concil. Arvernen., cap. 5.) Licitum sit episcopis praesentibus presbyteris et diaconibus de thesauro Ecclesiae familiae et pauperibus ejusdem Ecclesiae, secundum canonicam institutionem, juxta quod indiguerint erogare. CAP. CVII.-- #Ne cadavera pallio altaris cooperiantur.@# (Ex eodem, cap. 30.) Ne opertorio Dominici corporis, vel altaris non unquam corpus dum ad tumulum evehitur obtegatur, ne sacro velamine dum honorantur corpora, altaria polluantur. CAP. CVIII.-- #Ne ad nuptiarum ornatum divina ministeria praestentur.@# (Ex eodem, cap. 8.) Ne ad nuptiarum ornatum ministeria divina praestentur, et dum improborum tactu vel pompa saecularis luxuriae polluantur, ad officia sacri mysterii videantur indigna. CAP. CIX.-- #Ut Ecclesia saeculari potentia minime pervadatur.@# (Ex concil. apostol., cap. 31.) Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, Ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur, et segregetur, omnesque qui illi communicant. CAP. CX.-- #De presbyteris qui Ecclesias suas per pretium acquisierint.@# (Ex concil. Mogunti., cap. 5.) Quicunque presbyter per pretium ecclesiam fuerit adeptus, quoniam contra Ecclesiasticae regulae disciplinam agere dignoscitur, et qui alium presbyterum legitime ad Ecclesiam ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodis deponatur. CAP. CXI.-- #Ut nullus laicus ab Ecclesia sua presbyterum ejicere praesumat.@# (Ex eodem, cap. 29.) Ut laici presbyteros non ejiciant de Ecclesiis, neque constituant sine consensu episcoporum suorum. CAP. CXII.-- #Item de illis qui presbyteris Ecclesias auferunt.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 42.) Inventum est quod multi arbitrii sui temeritate, et quod est gravius, ducti cupiditate, presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum Ecclesias dant vel auferunt. Unde oportet ut canonica regula servata, nullus absque consensu episcopi cuilibet presbytero Ecclesiam det. Quam si juste adeptus fuerit, hanc non nisi culpa gravi, et coram episcopo canonica severitate amittat. CAP. CXIII.-- #Ut nullus aliquod munus propter Ecclesiam a presbytero requirat.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 30.) Ut nullus omnino munera exigat a presbyteris, propter commendationem Ecclesiae. CAP. CXIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 5.) Sancitum est atque omnimodis prohibitum ut, si quis presbyter inventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse, aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius presbyteri Ecclesiam surripiat, aut Ecclesiam vacantem pretio redimat, pro hac cupiditate seu rapina, seu praesumptione turpis lucri gratia dejiciatur a clero, et alienus existat a regula. CAP. CXV.-- #Ut presbyteri plebes admoneant ut linteamina altaris praeparent.@# (Ex concil. Remensi, cap. 4.) Ut presbyteri per plebes suas feminis praedicent, ut linteamina in altaria praeparent. CAP. CXVI.-- #Ut episcopi praevideant quid presbyteri dominis suis pro Ecclesiis facere debeant.@# (Ex concil Arelatensi, cap. 3.) Ut episcopi praevideant quem honorem presbyteri pro Ecclesiis suis facere debeant. CAP. CXVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Aurel., cap. 10.) Ut nullus presbyter ad introitum Ecclesiae xenia donet. CAP. CXVIII.-- #De presbyteris nihil habentibus quando ordinantur.@# (Ex concil. Remensi, cap. 6.) Investigandum si nihil patrimonii habens presbyter quando provectus est ad ordinem ecclesiasticum, postea emerit praedia, cujus juris sint, quoniam Ecclesiae ad quam de nihil habente promotus est esse debent, juxta canonicam auctoritatem. CAP. CXIX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Arausico, cap. 54.) Presbyter cum dioecesim tenet, de his quae emerit, ad Ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab ejus quam tenet Ecclesiae ordinatione discedat. CAP. CXX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Carthag., cap. 47.) Placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus, vel clericatus sui, agros vel quaecunque praedia suo nomini comparant, tanquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur obnoxii, nisi
null
d8eb1985-b43c-481d-b6f5-27a57f592fc5
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad Ecclesiam ad quam titulati sunt, eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis propria liberalitate alicujus, vel successione cognationis aliquid venerit, faciant inde quod velint. CAP. CXXI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 48.) Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis acquisierit, propriae Ecclesiae relinquat. CAP. CXXII.-- #De eadem re.@# ( #Ex concil. Toletano.@# ) Caeterum, presbyter si post ordinationem aliquid acquisierit, illud observandum est, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. CAP. CXXIII.-- #De presbyteris qui ex reditibus Ecclesiae sibi res comparaverint, et structuras ibi fecerint, et mulieres ibi posuerint.@# (Ex concil. Remensi, cap. 10.) Inquirendum si aliquis presbyterorum de reditibus Ecclesiae, vel oblationibus ac votis fidelium alio nomine res comparaverit, et ibi structuras fecerit, vel quae ad Ecclesiam pertinent, ibidem collocaverit, et mulierum frequentationem inibi fieri permiserit, vel quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit, quae lanificium suum exerceant, et curam domus agant, et in eadem presbyter frequenter veniens manserit, et contra decreta canonum hoc malum agat; quia sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter fenus exercere debet, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis, quoniam hoc sacrilegium est, et par crimen Judae furis qui sacras oblationes asportabat et furabatur. CAP. CXXIV.-- #De consuetudine servanda, quae non est contra fidem.@# (Ex epist. Pii papae.) Petistis enim per Hylarium chartularium nostrum, a beatae memoriae decessore nostro, ut omnes vobis retro temporum consuetudines servarentur, quae a beati Petri apostolorum principis ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit. Et nos quidem juxta seriem relationis nostrae consuetudinem laudamus, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dinoscitur. CAP. CXXV.-- #Ut ecclesiastica statuta ab apostolis et reliquis magistris Ecclesiae tradita integra serventur.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 1.) Innocentius Decentio, episcopo Egobino, salutem. Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis, aut teneri, aut celebrari videntur: ac fit scandalum populis qui, dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut Ecclesias non convenire, aut ab apostolis vel apostostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum, praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus, aut ejus successores constituerunt sacerdotes? Aut legant, si in his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit a qua eos principium accepisse non dubium est, ne, dum peregrinis assertionibus studeant caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse, ac nobiscum in ecclesia convenisse non dubium est et quem morem, vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat cognovisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem Ecclesiae tuae, vel reformationem, si praecessores tui, quod minus aliquid, aut aliter tenuerint satis certum haberem nisi de aliquibus consulendos nos esse dixisses. Quibus idcirco respondemus non quod te aliqua ignorare credamus. sed ut majore auctoritate, vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint, qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam. CAP. CXXVI.-- #Ut consuetudines ecclesiasticae pro lege sint tenendae.@# ( #Augustinus dicit ad Casulanum presbyterum.@# ) In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege tenenda sunt, et sicut praevaricatores legum divinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt. CAP.
null
f6c2ca10-bbbd-487b-b2fe-b7fabcd8272a
latin_170m_raw
null
None
None
None
CXXVII.-- #Item de consuetudinibus ecclesiasticis observandis.@# (Ex dictis Basilii, cap. 27.) Ecclesiasticarum institutionum consuetudines quasdam Scripturis, quasdam vero apostolica traditione per successiones in mysterio confirmatas accepimus, quibus par virtus, et idem utrisque pietatis effectus quin sit, quotus quisque vel aliquantulum sacrarum expertus Scripturarum haesitaverit? Si enim attentaverimus consuetudines Ecclesiae, non per Scripturas a Patribus traditas nihili aestimare, quantum religio detrimenti latura sit despicientibus liquido constabit. Quae enim, ut inde ordiamur, Scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri? Quae multifariam digesta super panem et calicem prolixae orationis et consecrationis verba commendavit? Nam non modo quod in Evangelio continetur, vel apostolo in secretis dicimus, sed et alia per plura adjicimus, magnam quasi vim consummandis accommodantia mysteriis. Quae Orientem versus nos orare litterarum forma praestituit? Benedicimus fontem baptismatis, oleum unctionis. Huc accedit quod ter immergimus quos baptizamus, oleo ungimus, verbis abrenuntiare Satanae et angelis ejus informamus. Unde haec et alia in hunc modum non pauca, nisi quia tacita ac mystica traditione a Patribus ecclesiastico more reverentiori diligentia sunt in mysteriis observata silentio, quam publicata scripto. CAP. CXXVIII.-- #Quid agendum sit in causis, de quibus certa in canonibus inveniuntur judicia.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 18.) De causis de quibus nulla solvendi, ligandique auctoritas in libris Veteris Testamenti, quatuor Evangeliorum, cum scriptis totis apostolorum non appareat, ad divina recurrito scripta Graece. Si nec in illis, ad catholicae Ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis scriptas manum mitte. Si nec in illis, canones apostolicae sedis intuere. Si nec in his, sanctorum exempla perspicaciter recordare. Quod si in his omnibus inspectis hujus quaestionis qualitas non lucide investigatur, seniores provinciae congrega, et eos interroga. Facilius namque invenitur, quod a pluribus sentientibus quaeritur. Verus enim repromissor Dominus ait: Si duo ex vobis, vel tres conveniant super terram in nomine meo, de omni re quamcunque patierint, fiet illis a Patre meo. CAP. CXXIX.-- #Ut cuncta quae Deo offeruntur, consecrata habeantur.@# (Ex concil. Aurelian, cap. 7.) Omnia quae Deo offeruntur, consecrata habentur, in vineis, terris, sylvis, utensilibus, vestimentis, pecoribus, et reliquis possessionibus, et quae Ecclesiis sine dubio Christo, qui sponsus earum est, offeruntur. CAP. CXXX.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 3.) Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum Domini sunt, et illi sanctificantur. Boves, et oves, et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino. Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. Sed quia modo multi inveniuntur decimas dare nolentes, statuimus ut secundum Domini nostri praeceptum admoneantur semel, et secundo et tertio. Si non emendaverint, anathematis vinculo constringantur usque ad satisfactionem, et ad emendationem congruam. CAP. CXXXI.-- #Ut decima nullo modo negligatur.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 35.) Admonemus atque praecipimus ut decimas Deo omnino dare non negligatur, quas Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua. CAP. CXXXII.-- #De illis qui decimas dare nolunt.@# (Ex concil. Cavallon., cap. 18.) Questi sunt praeterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent dare ad Ecclesias, ubi illi coloni Missam audiunt. Proinde decrevit sacer iste conventus, ut episcopi et abbates de agris et vineis, quae ad suum vel fratrum stipendium habent, decimas ad Ecclesias deferri faciant. Familiae vero ibi dent decimas suas, ubi infantes eorum baptizantur, et ubi per totum anni circulum missas audiunt. CAP. CXXXIII.-- #Quod decimae ab omnibus Christianis ex debito reposci debeant.@# (Ex concil. Mogunti., cap. 8.) Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, Jacob promissis insinuat. Deinde lex statuit, et omnes doctores sancti commemorant. Et profecto dignum
null
dbdd2d9c-0b53-4b52-856c-29128b227a28
latin_170m_raw
null
None
None
None
erat ut Israelitae decimas pecorum, et frugum, et omnium pecuniarum Domino darent, qui eos liberaverat a decem plagis, quibus percussit Aegyptios, et in novissima plaga primogenita cunctorum disperdidit, gratiamque suis praestitit, ut impetratis pecuniis spoliarent Aegyptum. De quibus decimis Augustinus doctor venerabilis dicit: Decimae ex debito requiruntur. Quid si diceret Deus, nempe meus es, o homo, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, meus est solis calor; et cum omnia mea sint, tu qui minus accommodas, solam decimam merebaris, sed reservo tibi novem, da mihi decimam. Si non dederis mihi decimam, auferam novem. Si dederis mihi decimam, multiplicabo novem. Cum itaque Judaicu populus praeceptum decimarum tanta diligenti observaret, ut de minimis quibusque holusculis, ruta videlicet, menta et cimino, ut ipse Dominus testatur, decimas daret, cur non majori studio plebs Evangelica eamdem impleat jussionem? Cui et major numerus est sacerdotum, et sincerior cultus sacramentorum? Ideo ergo dandae sunt, ut hac Deus devotione placatus, largius praestet quae necessaria sunt, sicut superius ostendimus. Et ut sacerdotes ac ministri Ecclesiae cura et sollicitudine necessitatum corporalium, sine quibus haec vita transigi non potest, relevati, liberiores fiant ad meditationem divinae legis et doctrinae administrationem, atque spiritalis servitii voluntariam expletionem. Et ut munus populi in quotidiana oblatione Domino immoletur, nec non secundum statuta canonica in sustentationem pauperum, et restaurationem ecclesiarum proficiat. Quatuor enim partes juxta canones fieri de fidelium oblationibus debent, ut una sit episcopi, altera clericorum, tertia pauperum, quarta restaurationi ecclesiarum servetur. CAP. CXXXIV.-- #De illis qui decimam dare noluerint nisi pretio redimantur.@# (Ex concil. Mediomatricis, cap. 3.) De decimis quas populus dare non vult, nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. CAP. CXXXV.-- #Ut decima Dei census nuncupetur.@# (Ex concil. Agrippin., cap. 6.) Item, quod decima, quae a fidelibus datur, Dei census nuncupanda est, et ideo ex integro reddenda. Cujus tertia pars secundum canonem Toletanum, episcoporum esse debet. Nos vero hac potestate uti nolumus, sed tantum singulis annis quartam partem usu Romanorum pontificum, et observantia sanctae Ecclesiae Romanae de eadem habere volumus. Quod si quis contentiosus inde repertus fuerit, sive clericus, sive ille laicus sit, communione privabitur, et synodali censura judicabitur. CAP. CXXXVI.-- #De oblationibus parochitarum cujus esse debeant.@# ( #Ex concil. Toletano.@# ) De his quae ad parochitanas ecclesias offeruntur, in terris, vineis, mancipiis, peculiis, antiquorum canonum instituta serventur, ut omnia in episcopi potestate consistant. De his autem quae altaribus offeruntur, tertia pars fideliter episcopis deferatur, duae clericis, decimae autem secundum quosdam singulis annis tertia pars, aut in tertio tota. Sed tamen nos sequentes Romanos, singulis annis quartam partem, aut in quarto totam episcopi recipiant. CAP. CXXXVII.-- #Quod in unaquaque Ecclesia tam de reditibus quam oblationibus quatuor debeant fieri portiones.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 27.) Quatuor autem tam de reditibus quam de oblationibus fidelium, prout cujuslibet Ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones. Quarum sit una pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata, locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, quia nefas est si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul impendia his designata convertat. Ipsam nihilominus ascriptam pauperibus portionem, quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen juxta quod scriptum est: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est, oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri. CAP. CXXXVIII.-- #Item quod de decimis quatuor debeant fieri portiones.@# (Ex concil. Nannetensi, cap. 6.) Instruendi sunt presbyteri, pariterque admonendi, quatenus noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse
null
50368468-cab8-45fc-9d48-5fb62319d5a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti. De quibus omnibus sciant se rationem posituros in conspectu Dei, et nisi eas fideliter pauperibus et his qui praemissi sunt administraverint, damna passuros. Qualiter vero dispensari debeant, canones sancte instituunt. Scilicet, ut quatuor partes inde fiant, una ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbytero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda, ut quidquid exinde jusserit, prudenti consilio fiat. CAP. CXXXIX.-- #Ubi terminari debeant contentiones ortae inter Christianos.@# (Ex decr. Marcelli papae, cap. 3.) Quaecunque ergo contentiones inter Christianos ortae fuerint, ad Ecclesiam deferant, et ab ecclesiasticis viris terminentur. Et si obedire noluerint, quousque obediant a liminibus sanctae Ecclesiae excludantur. CAP. CXL.-- #De his qui oblationes parentum aut testamenta, vel quod ipsi donaverint Ecclesiis, retinere aut auferre conantur.@# (Ex concil. habito apud Valentias, cap. 4.) Clerici etiam vel saeculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamentis relictas retinere perstiterint, aut id quod ipsi donaverint Ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant ab Ecclesiis excludantur. CAP. CXLI.-- #De illis qui Deum haeredem faciunt.@# ( #S. Isidor. dicit.@# ) Augustinus ait in libro de Haeredibus: Noli sub imagine pietatis augere pecuniam, dicens: Filiis meis servo has res. Quare non potius servas illi qui te ex nihilo fecit, qui te pascit, et filios servat? Nonne melius creatori tuo thesaurizabis quam filiis? Item idem: Qua fronte haereditatem a Christo quaeris, quum Christum tua haereditate fraudaveris? Qui dixit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo? CAP. CXLII.-- #De his qui oblationes defunctorum aut negant aut difficulter reddunt.@# (Ex concil. apud Valentias, cap. 4.) Qui oblationes defunctorum aut negant Ecclesiis, aut cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur CAP. CXLIII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Urbani papae, cap. 4.) Ipse enim res fidelium, oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in alios usus quam ecclesiasticos, et praedictorum Christianorum fratrum vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, atque ad praedictum opus explendum Domino traditae. Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphyrae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur sicut illi fecerunt qui pretia praedictarum rerum fraudabant, de quibus in praedictis legitur apostolorum Actibus. CAP. CXLIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Gangren., cap. 7.) Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi vel ejus cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. CAP. CXLV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 8.) Si quis dederit vel acceperit oblata praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. CAP. CXLVI.-- #Ut omnes Ecclesiae vel decimae in episcoporum potestate consistant.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 1.) In sancto Cabillonensi concilio decretum est ut omnes Ecclesiae cum dotibus suis et decimis, et omnibus rebus suis, in episcopi proprii potestate consistant, atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant. CAP. CXLVII.-- #Quod tricennalis possessio firma sit.@# (Ex concil. Toletan. V, cap. 35.) Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non admittit. Ideoque basilicae quae novae conditae fuerint, ad eum procul dubio episcopum pertinebunt, cujus conventus esse constiterit. CAP. CXLVIII.-- #Ut singularum Ecclesiarum rusticanae parochiae semper maneant inconcussae.@# (Ex concil. Chalced., cap. 17). Singularum Ecclesiarum rusticas parochias vel possessiones manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur, et maxime si per tricennium eas absque vi obtinentes, sub dispensatione rexerunt. Quod si intra tricennium facta fuerit de his altercatio, licere eis qui se laesos asserunt, apud sanctam synodum provinciae de his movere certamen decrevimus. CAP. CXLIX.-- #Quod tricennalis possessio, si intacta permansit, mutari
null
13de9e54-57ed-4ff4-8603-6bc4b6c19be6
latin_170m_raw
null
None
None
None
non debeat.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 11.) Illud etiam adnecti placuit ut si, quod absit, facultates Ecclesiae, nec non et dioeceses ab aliis quibusque possidentur episcopis, jure sibi vindicent quod tricennalis lex conclusit, quia et ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus excludit. CAP. CL.-- #Idem de rebus per triginta annos possessis.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 7.) Ut de rebus Ecclesiarum quae ab eis per triginta annorum spatium sine ulla interpellatione possessae sunt, testimonia non recipiantur, sed eo modo contineantur, sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent. CAP. CLI.-- #De illis, qui de ecclesiis coemiteria faciunt.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 9.) Antiquus in his regionibus in Ecclesia sepeliendorum mortuorum usus fuit, et plerumque loca divino cultui mancipata, et ad offerendas Deo hostias praeparata coemeteria sive polyandria facta sunt. Unde volumus ut ab hac re deinceps abstineatur, ut nemo in Ecclesia sepeliatur, nisi forte talis sit persona sacerdotis, aut cujuslibet justi hominis, qui per vitae meritum talem vivendo suo corpori defuncto locum acquisivit. Corpora vero quae antiquitus in Ecclesiis sepulta sunt, nequaquam projiciantur, nisi sint paganorum, sed tumuli qui apparent profundius in terram mittantur, et pavimento desuper facto nullo tumulorum vestigio apparente, Ecclesiae reverentia conservetur. Ubi vero tanta est multitudo cadaverum, ut hoc facere difficile sit, locus ille pro coemeterio habeatur, ablato inde altari, et in alio loco constituto, ubi religiose et pure Deo sacrificium offerri valeat. CAP. CLII.-- #De illis qui in sacris locis se sepelire petierint.@# ( #August. dicit.@# ) Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris locis post mortem adjuvari non possunt, quia quos peccata gravia deprimunt, si in sacris locis sepelire se faciunt; restat ut de sua praesumptione judicentur, quatenus eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis accusat. CAP. CLIII.-- #De eadem re.@# ( #Gregor. dicit in dialogo suo.@# ) Cum gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in Ecclesiis sepeliantur, quod eorum proximi quoties ad eadem loca sacra veniunt, suorum, quorum sepulturam aspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem potius quam ad damnationis cumulum majorem, eorum corpora in Ecclesiis ponuntur. Quod melius ostendimus, si ea quae diebus nostris gesta sunt breviter enarremus. Vir namque vitae venerabilis Felix Portuensis episcopus, in Sabinensi provincia ortus atque enutritus est, qui quamdam sanctimonialem feminam in loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam habuit, sed linguae procacitatem atque stultiloquium non declinavit. Haec igitur defuncta, atque in Ecclesia sepulta est. Nocte autem eadem ejusdem Ecclesiae custos per revelationem vidit, quia ducta ante sacrum altare per medium secabatur, et pars una illius igni cremabatur, pars autem altera intacta remansit. Cumque hoc surgens mane fratribus narraret, et locum vellet ostendere in quo fuerat igne consumpta, ipsa flammae combustio ita ante altare apparuit in marmoribus, ac si illic eadem femina corporeo fuisset igne concremata. Ex qua re aperte datur intelligi, quia hi quibus peccata dimissa non fuerint, ad evitandum judicium sacris locis post mortem non valent adjuvari. CAP. CLIV.-- #De eadem re.@# ( #Item Greg.@# ) Joannes quoque magnificus in hac urbe locum praefectorum servans, cujus veritatis atque gravitatis sit novimus, qui mihi testatus est, Valerianum patricium in civitate quae Brixa dicitur fuisse defunctum. Cui ejusdem civitatis episcopus accepto pretio locum in Ecclesia praebuit, in quo sepeliri debuisset. Qui videlicet Valerianus usque ad aetatem decrepitam levis ac lubricus exstitit, modumque suis pravitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte qua sepultus est, beatus Faustinus martyr, in cujus Ecclesia corpus ejus fuit humatum custodi suo apparuit dicens: Vade et dic episcopo, projiciat hinc fetentes carnes quas hic posuit, quia, si non fecerit, ipse die trigesimo morietur. Quam visionem custos episcopo timuit confiteri, et rursus admonitus declinavit. Die autem trigesimo, ejusdem civitatis episcopus, cum vespertina hora sanus atque incolumis ad lectum redisset, subita et inopinata morte defunctus est. CAP. CLV.-- #De
null
63c65cd7-369b-476a-9788-2d451b31d663
latin_170m_raw
null
None
None
None
eadem re.@# ( #Item Greg.@# ) Adest quoque in praesenti senex venerabilis pater Venentius Lunensis episcopus, et magnificus Liberius vir nobilissimus atque veracissimus, qui se scire suosque homines interfuisse testantur ei rei, quam narrant nuper in Genuensi urbe contigisse. Ibi namque, ut dicunt, Valentinus nomine Mediolanensis Ecclesiae defensor defunctus est, vir valde lubricus, et cunctis levitatibus occupatus, cujus corpus in ecclesia beati martyris Syri sepultum est. Nocte autem media in eadem ecclesia factae sunt voces, ac si quis violenter ex ea repelleretur ac traheretur foras. Ad quas nimirum voces currebant custodes, et viderunt duos quosdam teterrimos spiritus, qui ejusdem Valentini pedes quadam ligatura strinxerant, et eum ab ecclesia clamantem ac nimium vociferantem foras trahebant. Qui videlicet territi, ad sua strata reversi sunt. Mane autem facto, aperuerunt sepulcrum in quo idem Valentinus positus erat, ejusque corpus non invenerunt. Cumque extra ecclesiam quaererent ubi projectum esset, invenerunt hoc in sepulcro alio positum, ligatis adhuc pedibus sicut de ecclesia fuit abstractum. Ex qua re, Petre, collige, quia hi quos peccata gravia deprimunt, si in sacro loco sepelire se faciant, restat ut etiam de sua praesumptione judicentur, quatenus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeritatis accuset. CAP. CLVI.-- #De eadem re.@# ( #Item Greg.@# ) Nam quid quoque in hac urbe contigerit, cunctorum qui hic habitant multitudo testatur: quod quidam artis eorum primus cum defunctus fuisset, juxta ecclesiam beati Januarii martyris, juxta portam sancti Laurentii a conjuge sua sepultus est. Sequenti autem nocte ex sepultura eadem, audiente custode, ejus spiritus coepit clamare: Ardeo, ardeo. Cum vero has diu voces emitteret, custos hoc ejus nuntiavit uxori. Uxor vero illius eos qui diligenter inspicerent ejusdem artis viros transmisit ad ecclesiam, volens cognoscere qualiter corpus ejus esset in sepulcro de quo talia clamaret. Qui aperientes sepulcrum, vestimenta quoque intacta repererunt, quae nunc usque in eadem ecclesia, pro ejusdem causae testimonio servantur; corpus vero illius omnino non invenerunt, ac si in eodem sepulcro positum non fuisset. Ex qua re colligendum est qua ulti ejus damnata sit, cujus et caro est ab ecclesia rojecta. Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hi qui indigni sunt ab eisdem sacris locis divinitus projicinatur. CAP. CLVII.-- #Ut corpora defunctorum in ecclesia non sepeliantur.@# (Ex concil. Bragga., cap. 4.) Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sepeliantur, sed si necesse est de foris circa murum basilicae. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent Galliae civitates, ut nullo modo intra ambitum murorum civitatum, cujuslibet defuncti corpus sit humatum, quanto magis venerabilium martyrum debet reverentia obtineri? CAP. CLVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 10.) Ut nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi haereditario jure, nisi quem episcopus aut presbyter pro qualitate conversationis et vitae dignum duxerit, sepelire praesumat, nec quisquam ossa cujuslibet mortui de sepulcro suo ejicere, aut sepulturam cujusquam temerario ausu quoquo modo violare, sed unumquemque in loculo sibi a Deo parato atque concesso, adventum sui judicis praestolari concedat. CAP. CLIX.-- #Ut nemo pro sepeliendis mortuorum corporibus aliquid muneris exigat.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 11.) Praecipiendum secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nihil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur, vivens jusserit ecclesiae, in cujus atrio sepelitur, de suis rebus aliquid tribuere, aut etiam post mortem illius quibus commissum est ejus eleemosynam facere, de rebus illius aliquid dare sponte voluerint: tamen nullatenus a presbyteris illis aliquid exigatur, sive ab illis qui locis et vicis praesunt. Prohibendum etiam secundum majorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam vero, aut prope altare ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus habeant licentiam sepeliendi. CAP. CLX.-- #De sepultura conjugatorum in primis connubiis.@# ( #Hieron dicit.@# ) Ebron dicitur esse civitas trium virorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca
null
63a7f710-d705-4e2b-9469-943fb3e2112a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Jacob et Lia, praeter ipsum Adam et Evam uxorem suam. Tobias dicit ad filium suum: Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae omnibus diebus, et cum ipsa compleverit tempus, sepelies eam juxta me in uno sepulcro. CAP. CLXI.-- #De eadem re.@# ( #Item ejusd.@# ) Quos conjunxit unum conjugium, conjungat unum sepulcrum: quia una caro est, et quod Deus conjunxit, homo non separet. CAP. CLXII.-- #De eadem re.@# #August. dicit.@# ) Unaquaeque mulier sequatur virum suum, sive in vita, sive in morte. CAP. CLXIII.-- #Quorum mens una fuerat, sepultura non separet.@# ( #Item August.@# ) Soror sancti Benedicti sepulta est in sepulcro quod ipse sibi praeparaverat ut quorum mens una semper fuit in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret. Ita in primo connubio conjuncti, quia una et eadem caro est, in uno sepulcro sepeliantur. CAP. CLXIV.-- #De rebus immobilibus Ecclesiae.@# (Ex concil. apud Sylvanectim praesente Ludovico rege, cap. 5.) Nulli liceat alienare rem immobilem Ecclesiae, sive domum, sive agrum, sive hortum, sive rusticum mancipium, neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum contineat conditionem, donationem, permutationem et emphyteoseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes ab hujusmodi alienatione abstineant, poenas timentes, quas Leoniana constitutio minatur. CAP. CLXV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 6.) --Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei divina pragmatica sanctione ab eo promulgata. CAP. CLXVI.-- #De praestariis viduatarum Ecclesiarum ut non valeant.@# (Ex conc. apud Belvacum, cui Ludovicus imperator intereat, cap. 10.) Ut precariae et commutationes, tempore viduatarum Ecclesiarum factae, ab his qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur, et cum autoritate Ecclesiastica, vel civili, si faciendae sunt fiant. CAP. CLXVII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 11.) Precariae a nemine de rebus Ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus Ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias et Ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu, in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum rerum dispensatorem convenit, non propriarum rerum largitorem. CAP. CLXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem concil., cap. 12.) A nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et sanctis ejus dicatis, cum ratio et usus obtineat, neminem cui non vult, contra utilitatem et rationem, praestitum de proprio facere beneficium. CAP. CLXIX.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 13.) Ut precariae, de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renoventur. CAP. CLXX.-- #De donatione, vel venditione, vel commutatione ecclesiasticae rei.@# (Ex concil. habito apud Valentias, cap. 50.) Irrita erit episcoporum donatio, vel venditio, vel commutatio rei ecclesiasticae, absque collaudatione et subscriptione clericorum. CAP. CLXXI.-- #De commutationibus rerum ecclesiasticarum.@# (Ex concil. apud Belvacum, cap. 5.) Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur, et subtilissime si aliquo modo fieri debent, inspiciantur. Quae autem inconsultae factae sunt, juxta decretum canonicum Hilarii papae, quas illicite decessor episcopus admiserit, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo qui successor est emendentur. CAP. CLXXII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 4.) A sancta synodo decretum est, et imperialis auctoritas denuntiat, ne commutationes rerum, vel mancipiorum ecclesiasticorum quaelibet persona sine licentia et consensu regio praesumat facere. CAP. CLXXIII.-- #De ecclesiasticis mancipiis.@# (Ex concil. apud Carisiacum, cap. 2.) Neque mancipia ecclesiastica quisquam, nisi ad libertatem commutet, videlicet ut mancipia quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant,
null
1eaf5170-01a5-4743-b025-ead73610695e
latin_170m_raw
null
None
None
None
et ecclesiasticus homo qui commutatur, perpetua libertate fruatur. Quod enim semel Domino consecratum est, ad humanos usus jam transferri non potest. Ait enim lex: Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sanctificabitur Domino. CAP. CLXXIV.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 3.) Injustum videtur et impium, ut mancipia quae fideles viri seu feminae pro remedio animae suae Deo et sanctis ejus consecrarunt, cujuscunque muneris pretio vel commutationis commercio, iterum in secularem servitutem redigantur, cum canonica auctoritas servos fugitivos tantummodo distrahi permittat, et ideo omnes rectores Ecclesiarum summopere caveant, ne unius eleemosyna alterius peccatum fiat. Et est absurdum ut Ecclesiastica dignitate servus decedens, humanae obnoxius sit servituti. CAP. CLXXV.-- #De regalibus praeceptis super prestaria.@# (Ex concil. ad S. Medardum, cap. 11.) Praecepta regalia super precariis Ecclesiasticis fieri nec ratio sinit, nec auctoritas quolibet modo permittit. Quoniam praecepta in jure ecclesiastico firmare indignum judicatur, necesse est ut majestas regia non nisi ab ecclesiastico rectore petatur. Idem autem custos Ecclesiae solertissime caveat, ne sui ordinis et Ecclesiasticae communionis forte immemor, contra auctoritatem praeceptum regium pro quacunque assentatione fieri petat. Qui etsi fecerit, non audiatur. Si autem et obtinuerit, regia discretione, et episcopali judicio idem rescindatur, et petitor injustus, pro principis injusta suggestione digne corripiatur. CAP. CLXXVI.-- #De episcopo qui mancipium Ecclesiae manumitti desiderat.@# (Ex concil. Toletan. V, cap. 68.) Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae cui praeeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutationis. Tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, quia eum quem libertati tradere disponit, jam juri proprio acquisivit. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam, cujus juris exstitit, accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod si praesumpserit, placet ut, stante commutatione, in servitutem propriam Ecclesiae revocetur. CAP. CLXXVII.-- #De sacerdotibus, qui res suas Ecclesiae relinquunt.@# (Ex eodem concil. V, cap. 69.) Consensus totius concilii definivit ut sacerdotes, qui aut res suas Ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes, aliqua tamen praedia, aut familias Ecclesiis suis conquirunt. Liceat illis aliquos de familiis ejusdem Ecclesiae manumittere, juxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua, si ingenui sunt, sub patrocinio Ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes. CAP. CLXXVIII.-- #Ut presbyteri rem Ecclesiae vendere non praesumant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 33.) Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis: quomodo et episcopis non liceat vendere praedia Ecclesiae, ignorante concilio vel presbyteris suis. Non habenti ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiae, nec presbytero rem tituli sui usurpare. CAP. CLXXIX.-- #Ut nullus ordinatus de ministeriis Ecclesiae aliquid vendere praesumat.@# (Ex concil. Braggar., cap. 30.) Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit de eleemosynis Ecclesiae aliquid venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione Ecclesiae non haberi. In judicio tamen episcopi dimittendum, sive dignus sit, sive indignus in suo recipi gradu. CAP. CLXXX.-- #De presbyteris qui de jure tituli sui aliquid distrahunt.@# (Ex eodem, cap. 31.) Quicunque presbyter de jure tituli sui quolibet modo aurum, argentum, vel gemmas, vestes quoque, si sunt, vel si accesserint aliqua mobilia ad ornamenta divina, aliquid in perpetuum alienare tentaverit, donator, alienator ac venditor, honoris sui amissione mulctetur. CAP. CLXXXI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 32.) Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero, aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas, Ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore. CAP. CLXXXII. #Quod quantum remedium veniae oblatio ecclesiastica tribuit conferenti, tantum damnum praeparat fundatori.@# (
null
9c3a2226-b9ca-4cc8-9a09-c103a88927ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ex concil. Toletan., cap. 33.) Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas, sicut remedium veniae tribuit conferendi, ita damnum rite praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum, vel ministrorum ex rebus Ecclesiae, quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat, et juri suo, aut cathedrae propriae unitati connectat. Verum, ut hujus rei soliditas potior habeatur, propinquis ejus, qui construxerunt vel ditaverunt Ecclesiam, licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut, si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus praeviderint defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant, aut talia episcopo, aut judici corrigenda denuntient. Quod si talia episcopus agere tentat, metropolitano ejus haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerit, regis haec auribus insinuare non differant. Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat, quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere. Si quis haec monita temerare praesumpserit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit. CAP. CLXXXIII. #De clericis qui documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, distrahunt.@# (Ex concil. Agathen., cap. 5.) Si quis vero de clericis documenta, quibus Ecclesiae possessio firmatur aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere, damnabili et punienda obstinatione praesumpserit, quidquid per absentiam documentorum damni Ecclesiae illatum est, et de propriis facultatibus reddat, et communione privetur. Hi autem qui in damnum Ecclesiae praecepta et testimonia sanctae Ecclesiae impie sollicitati a traditoribus susceperunt, pari sententia feriantur. CAP. CLXXXIV. #De libertis, qui a patrocinio Ecclesiae discesserunt.@# (Ex concil. Tolet. V, cap. 71.) Liberti Ecclesiae, qui a patrocinio ejus discedentes, quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per obedientiae contemptum ingrati actione tenentur. CAP. CLXXXV. #De libertis Ecclesiae.@# (Ex eodem concil. V, cap. 70.) Liberti Ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt. Et ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas naturali ingenuitate obtinens, sese ab Ecclesiae patrocinio non subtrahat, necesse est tam iidem liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam se ex familia Ecclesiae liberos effectos esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei, vel obedientiam praebeant. CAP. CLXXXVI. #De libertis, qui a quibuscunque manumissi Ecclesiae patrocinio commendati sunt.@# (Ex eodem V, cap. 72.) Liberti, qui a quibuscunque manumissi sunt, atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis eorum, seu in peculio quod habere noscuntur. CAP. CLXXXVII. #De manumissis in Ecclesia.@# (Ex concil. Arausic., cap. 6.) In Ecclesia manumissos, vel per testamentum Ecclesiae commendatos, si quis in servitutem, vel in obsequium, vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coercebitur. CAP. CLXXXVIII. #De fugitivis ecclesiasticis servis.@# ( #Ex eodem Toletan.@# ) Fugitivos etiam servos ecclesiasticos domos suas, aut familias deserentes, qui etiam si revocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopo, si voluerit, aut si ita illi meruerint, distrahantur. CAP. CLXXXIX. #De episcopis, qui nihil suis Ecclesiis conferunt, et tamen ex familia liberos facere praesumunt.@# ( #Ex eodem.@# ) Episcopi, qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi conferunt, liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas Ecclesiae Christi non contulerit, damnum Ecclesiae inferat. Tales igitur libertos successor episcopus, absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit. CAP. CXC. #De illis, qui pro aliquo reatu fugiunt ad Ecclesiam.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 10.) In synodo Aurelianensi prima sub Clodoveo rege, in qua sederunt episcopi viginti quatuor, de his qui ad Ecclesiam pro reatibus suis fugiunt, id constitutum est observandum, quod antiqui canones decreverunt, et lex Romana constituit, ut ab Ecclesia,
null
bccd27b5-9495-4105-b09d-70444b170de7
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel ab Ecclesiae atriis, vel a domo episcopi vel a claustro, quia haec pro emunitate habentur, eos abstrahi omnino non liceat, sed nec alteri consignari, nisi ad Evangelia datis sacramentis, de morte, et debilitate, et omni poenarum genere sint securi, ita, ut ei cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat. Quod si sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus perjurii non solum a communione Ecclesiae, vel omnium clericorum, verum etiam, et a catholicorum convivio separetur. Quod si cui reus est, noluerit sibi intentione faciente componi, et ipse reus de Ecclesia actus timore discesserit, ab Ecclesiae clericis non requiratur. CAP. CXCI.-- #De raptore, si cum rapta ad Ecclesiam confugerit.@# (Ex eodem, cap. 2.) De raptoribus autem feminarum id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et parentibus reddatur, et raptor mortis, vel poenarum impunitate concessa, liberam habeat eundi facultatem. Si vero parentes mulieris ecclesiasticis viris obedire noluerint, excommunicentur. CAP. CXCII.-- #De servo, si pro qualibet culpa dominum suum ad Ecclesiam fugerit.@# (Ex eodem, cap. 3.) Servus qui ad Ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro commissa culpa ecclesiastici sacramentum susceperint, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et postquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa qua accusatur probatus fuerit pertulisse, pro contemptu Ecclesiae, et praevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum, sicut superius comprehensum est, extraneus habeatur. Si vero servus pro culpa sua ab Ecclesia defensatus, sacramenta domini clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari. CAP. CXCIII.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap 5.) Similiter in Matiscensi synodo decretum est ut hi qui fugiunt suos inimicos, aut in Ecclesiam, aut in atrium Ecclesiae, aut in domum episcopi, aut in claustrum regularium non inde abstrahantur, nisi prius super sacra accepta securitate a persecutoribus de morte, de debilitate, et omni poenarum genere, sint securi: etiam si servi sint illorum, qui eos insequuntur, ita ut ei cui rei criminosi fuerint de satisfactione conveniant. Quod si is qui super sacra prius juraverat, post convictus fuerit juramentum violasse, reus perjurii communione privetur, quousque satisfaciat. CAP. CXCIV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Theodonis villam, cap. 11.) Reum confugientem ad Ecclesiam, seu in atrium Ecclesiae, aut in officinas regularium fratrum, vel in curiam aut in domum episcopi, quia haec in antiquis canonibus pro emunitate tenentur, nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam, vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum ejus prae omnibus conservetur, sed rectores ecclesiarum pacem et vitam, ac membra ei cum juramento obtinere studeant: sed tamen legitime componat, quidquid inique fecerat: et si insequutor magistris ecclesiae obedire noluerit, canonice constringatur. CAP. CXCV.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Arausico, cap. 5.) Eos qui ad Ecclesiam confugerint, tradi non debere, sed loci reverentia et intercessione defendi. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad Ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes Ecclesias districtissima damnatione feriatur. CAP. CXCVI.-- #De emunitate Ecclesiae.@# (Ex concil. Triburi., cap. 30.) Si quis in atrio Ecclesiae pugnam committit, aut homicidium facit, quidquid pro emunitate violata emendandum est. altario solvatur, cujuscunque fuerit Ecclesia illa. CAP. CXCVII.-- #De fugientibus ad Ecclesiam.@# (Ex concil. Mediomatricis, cap. 2.) Si quis contumax vel superbus timorem Dei, vel reverentiam Ecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum, vel quem ipse persecutus fuerit, de atrio Ecclesiae, vel de porticibus quomodolibet Ecclesiae adhaerentibus per vim abstraxerit, et Deum omnipotentem in hoc contempserit, pro emunitate D. CCCC, solidos episcopo componat, et ipse publica poenitentia juxta judicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut Ecclesia Dei semper invicta permaneat. CAP. CXCVIII.-- #Quid in Ecclesia Dei legi debeat.@#
null
7e8f5d45-1523-4507-95be-2f957407ed11
latin_170m_raw
null
None
None
None
(Ex concil. Aureliano, cap. 3.) Nihil aliud in Ecclesia legatur aut cantetur, nisi ea quae auctoritatis divinae sunt, et Patrum orthodoxorum sanxit auctoritas, nec falsa angelorum nomina colant, sed ea tantum quae prophetica et Evangelica docet Scriptura, id est Michael, Gabriel, Raphael. CAP. CXCIX.-- #Ut excommunicandi sint qui libros famosos legerint.@# (Ex decr. Adriani papae, cap. 2.) Hi qui inventi fuerint libros famosos et ignotos in Ecclesia legere, vel cantare, excommunicentur. CAP. CC.-- #De illis quae clam concipiunt.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 6.) In hoc sancto concilio decretum est ut unusquisque presbyter in sua plebe publice annuntiet, ut si aliqua femina clanculo corrupta conceperit, et perpererit, nequaquam diabolo coactante filium, aut filiam suam interficiat, sed quocunque praevalet ingenio, ante januas Ecclesiae partum deportari, ibique poni faciat, ut coram sacerdote in crastinum delatus, ab aliquo fideli suscipiatur et nutriatur, et tali ex causa homicidii reatum et, quod majus est parricidium evadat. Nam qui filium, aut filiam interficit, parricida omnimodis tenetur. CAP. CCI.-- #De infantibus in adulterio natis, et ad Ecclesiam expositis.@# (Ex concil. Arelaten., cap. 5.) Si expositus ante Ecclesiam cujuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam, ut si is qui collectus est intra X dies quaesitus, agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane, qui post praedictum tempus calumniator exstiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas. CAP. CCII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 9.) De expositis, quia collata ab omnibus querela processit, eos non ad misericordiam jam, sed canibus exponi, quos colligere calumniarum metu, quamvis infelix a praeceptis misericordiae mens humana detractet, id observandum est ut secundum statuta fidelissimorum Augustorum, piissimorumque principum, quisquis expositum colliget, Ecclesiam contestetur, contestationem collegat. Nihilominus de altari Dominico die minister annuntiet ab ecclesiastico expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis se probaverit agnovisse, collectiori pro ipsorum X dierum misericordia, prout valuerit, ad praesens retribuat, aut in perpetuum cum Dei gratia, si voluerit, possideat. Si quis expositorum hoc ordine collectorum repetitor, vel calumniator exstiterit, ut homicida habendus est. CAP. CCIII.-- #De avaritia sacerdotum.@# (Ex concil. Toletan., cap. 33.) Avaritia radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet. Multi enim fidelium in amore Christi et martyrum, in parochiis episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes haec auferunt, atque in usus suos convertunt. Inde est quod cultores sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt. Inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio, episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre: sed juxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus, quam de decimis, et de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si jam illi a saeculo discesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam potestatem habere, sed juxta canonum instituta, sicut ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere. CAP. CCIV.-- #De illis qui ecclesias incenderint.@# ( #Ex decr. Julii papae.@# ) Si quis ecclesiam igne comburit, XV annos poeniteat, et eam sedule restituat, et pretium suum distribuat pauperibus. CAP. CCV.-- #De quodam clerico a diabolo vexato.@# ( #Ex dialogo Greg. papae.@# ) Ex eodem quoque tempore quidam Aquinensis Ecclesiae clericus daemonio vexabatur, qui a venerabili viro Constantio Ecclesiae ejus anstistite per multa fuit martyrum loca transmissus, ut sanari posset. Sed sancti Dei martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut quanta esset in Benedicto gratia demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum, qui Jesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit dicens: Vade, et post haec
null
396266fe-8916-4502-a68a-08c547cbd964
latin_170m_raw
null
None
None
None
carnem non comedas, et ad sacrum ordinem nunquam accedere praesumas. Quacunque autem die sacrum ordinem temerare praesumpseris, statim juri diaboli iterum manciparis. Discessit itaque clericus sanus ac sicut terrere solet animum poena recens, ea quae vir Dei praecepit interim custodivit. Cum ergo post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum ordinem accessit. Quem mox is qui reliquit diabolus tenuit, eumque vexare quousque animam ejus excuteret, non cessavit. CAP. CCVI.-- #De rebus Ecclesiae quae, mortuo episcopo, a presbyteris venditae fuerint.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 14.) De his quae pertinent ad Ecclesiam, quaecunque, cum non esset episcopus, presbyteri vendiderunt, placuit rescisso contractu ad jura ecclesiastica revocari. In judicio autem erit episcopi, si pretium debeat recipi necne: quia plerumque rerum districtarum reditus ampliorem summam pro pretio dato reddiderit. CAP. CCVII.-- #De eo qui spernit ablationem presbyteri, qui uxorem habuit.@# (Ex concil. Gangren., cap. 4.) Quicunque discernit a presbytero qui uxorem habuit, quod non oporteat, eo ministrante, de oblatione percipere, anathema sit. CAP. CCVIII.-- #Quod non permittantur ecclesiastici ad caemeteria haereticorum accedere.@# (Ex concil. Laodicen., cap. 8.) Quod non permittantur ecclesiastici ad haereticorum coemeteria, vel ad ea quae ab eis appellantur martyria, orationis causa vel sanitatis accedere. Sed hujusmodi si fideles fuerint, certo tempore communione privari: poenitentes autem et confitentes se deliquisse, convenit suscipi. CAP. CCIX.-- #Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere.@# (Ex eodem, cap. 32.) Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere, quae sunt maledictiones potius quam benedictiones. CAP. CCX.-- #Quod nullus Christianus ad pseudomartyres ire debeat.@# (Ex eodem, cap. 34.) Quod omnem Christianum non oporteat deserere martyres Christi, et ire ad pseudomartyres, id est, haereticorum, et quos ipsos constat haereticos exstitisse. Hi namque alienati sunt a Deo. Sint igitur anathema qui ad tales accesserint. CAP. CCXI.-- #Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia recitari.@# (Ex eodem concilio, cap. 59.) Quod non oporteat plebeios psalmos in Ecclesia cantari, nec libros praeter canonem legi, sed sola sacra volumina Novi Testamenti vel Veteris CAP. CCXII.-- #De illis qui conventus, qui ad confessiones martyrum fiunt, abominantur.@# (Ex concil. Antioch., cap. 20.) Si quis superbiae usus affectu, conventus abominatur qui ad confessiones martyrum celebrantur, et ministeria quae in eis fiunt simul cum eorum memoriis exsecratur, anathema sit. CAP. CCXIII.-- #Ut victus ab exorcistis energumenis in domo Dei sedentibus administretur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 91.) Energumenis in domo Dei sedentibus victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur. CAP. CCXIV.-- #Ut sacra vasa non ab aliis quam a sacris viris tractari debeant.@# (Ex decr. Syxti papae, cap. 49.) Cognoscat sapientia vestra, fratres charissimi, quia in hac sancta apostolica sede a nobis et reliquis episcopis, caeterisque Domini sacerdotibus, statutum est ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum enim valde est ut sacra Domini vasa, quaecunque sunt, humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus praesumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo, et hi qui etiam non peccaverunt, mala patiantur, aut pereant: quia perit justus saepissime pro impio. Attendite, fratres, ne talia vestris in Ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso sanguine Christi redemptus, in praecipitium, quod absit! ruat. CAP. CCXV.-- #De sacratis foeminis quae sacra vasa et pallas altaris tractare praesumpserint.@# (Ex decr. Sotheris papae, cap. 46.) Sacratas Deo foeminas vel monachas sacra vasa, vel sacras pallas penes vos contingere, et incensum circum altaria deferre perlatum est ad apostolicam sedem. Quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate haec omnia vobis resecare funditus
null
aaf4caf7-9048-45f9-8eb3-6d8a4283948b
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quantocius poteritis, censemus: et ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi diutissime mandamus. CAP. CCXVI.-- #De vasis sacris, de pallis altaris et velis ecclesiae, si vetustate consumpta fuerint, quid inde faciendum sit.@# (Ex epist. Clementis papae, cap. 56.) De vasis sane sacris ita gerendum est: Altaris palla, cathedra, candelabrum, et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur: quoniam non licet ea quae in sacrario fuerunt, male tractari, sed incendio universa tradentur. Cineres quoque eorum in baptisterium inferantur, ubi nullus transitus habeatur, in pariete, aut in fossis pavimentorum jactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur. Pallas vero et vela quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris intra sacrarium lavent, non ejicientes foras a sacrario velamina Dominicae mensae, ne forte pulvis Dominici corporis male decidat, syndone foris delata, et erit hoc operanti peccatum. Idcirco in sacrario ministris praecipimus cum diligentia custodire. Pallae in alia pelvi laventur, in alia vela. INCIPIUNT DECRETA DE RECIPIENDIS, VEL NON RECIPIENDIS LIBRIS, SCRIPTA A GELASIO PAPA, CUM SEPTUAGINTA ERUDITISSIMIS EPISCOPIS IN SEDE APOSTOLICA URBIS ROMAE. ( #Ex decr. Gelasii papae de recipiendis libris.@# ) CAP. CCXVII.-- #De ordine librorum Veteris Testamenti@# Genesis liber unus. Exodi liber unus. Levitici liber unus. Numeri liber unus. Deuteronomii liber unus Jesu Nave liber unus. Judicum liber unus. Regum libri quatuor. Ruth liber unus. Paralipomenon libri duo. Psalmorum liber unus. Salomonis libri quinque. Job liber unus. Tobiae liber unus. Hesdrae liber unus. Hester liber unus. Judith liber unus. Machabaeorum libri duo. CAP. CCXVIII.-- #De ordine prophetarum.@# Esaiae liber unus. Hieremiae, cum Cinoth, id est Lamentationibus suis, liber unus. Ezechielis liber unus. Danielis liber unus Oseae liber unus. Amos liber unus. Micheae liber unus. Joel liber unus. Abdiae liber unus. Ionae liber unus. Naum liber unus. Abacuc liber unus. Sophoniae liber unus. Aggaei liber unus. Zachariae liber unus. Malachiae liber unus. CAP. CCXIX. #De ordine librorum Novi Testamenti, quos sancta Romana Ecclesia tenet, et quos universalis Ecclesia observat.@# Evangeliorum libri quatuor. Secundum Matthaeum liber unus. Secundum Marcum liber unus. Secundum Lucam liber unus. Secundum Joannem liber unus. Actus apostolorum liber unus. #Epistolae Pauli numero XIV.@# Ad Romanos epistola una. Ad Corinthios epistolae duae. Ad Galatas epistola una. Ad Ephesios epistola una. Ad Philippenses epistola una. Ad Colossenses epistola una. Ad Thessalonicenses epistola una. Ad Timotheum epistolae duae. Ad Titum epistolae duae. Ad Philemonem epistola una. Ad Hebraeos epistola una. Apocalypsis Joannis liber unus. CAP. CCXX. #Ordo VII epistolarum canonic.@# Petri apostoli epistolae duae. Jacobi apostoli epistola una. Joannis apostoli epistolae tres. Judae Zelotis apost. epistola una. ( #Ex decr. ejusdem.@# ) Post propheticas et evangelicas atque apostolicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod quamvis universae per orbem diffusae catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed Evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo. Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Cui data est etiam societas beatissimi Pauli apostoli vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, hancque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia, atque venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia non habens maculam, nec rugam, nec aliquid hujusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriam, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo et evangelista consecrata est, ipseque a Petro apostolo in
null
986c1251-55f7-48cc-8aff-580993d05105
latin_170m_raw
null
None
None
None
Aegyptum directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beatissimi Petri nomine habetur honorabilis, eo quod illic, priusquam Romam venisset, habitavit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est. Et quamvis aliud fundamentum nemo possit ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus, tamen ad aedificationem nostram eadem sancta Romana Ecclesia, post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscepimus, etiam has suscipi non prohibet Scripturas: Sanctam synodum Nicaenam trecentorum decom et octo Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arius haereticus condemnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est, cum consensu beatissimi Coelestini papae, mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite, et Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Martiano Augusto, et Anatholio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana haeresis simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta. praeter istorum quatuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Jam nunc subjiciendum de opusculis sanctorum Patrum, quae in Ecclesia catholica recipiantur: Opuscula B. Cypriani martyris et Carthaginensis episcopi. Item opuscula B. Gregorii Nazianzeni episcopi. Item opuscula Basilii Cappadoceni episcopi. Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Joannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula B. Theophili Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula B. Hylarii Pictaviensi episcopi. Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula B. Augustini Hypponeregiensis episcopi. Item opuscula B. Hieronymi presbyteri. Item opuscula Prosperi viri religiosissimi. Item epistola B. Leonis papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata. Cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, nec ab ejus fide, vel praedicatione sejuncti sunt, sed ipsius communionis per gratiam Dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt, venerabiliter suscipiendas. Item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ista catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed Dei gratia et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut dictis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cujusdam Cyrici, et Julittae, sicut Georgii, aliorumque hujusmodi passiones, quae ab haeriticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia, omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item Vitas patrum Pauli, Antonii, Hylarionis, et omnium eremitarum, quas tantum vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni veneratione suscipimus. Item actus beati Sylvestri apostolicae sedis praesulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae. Item scriptura de inventione Dominicae crucis, et alia scriptura de inventione capitis beati Joannis Baptistae, novellae quidem relationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Item, Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiasticae operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatissimus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus. Et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum suo auctore dicimus esse renuenda. Item Chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem Historiae ecclesiasticae libros, quamvis
null
ccdd9bde-9cc4-4eb6-a8d1-36e4fbbd59b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, usquequaque non dicimus renuendos. Item Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit historiam, miraque brevitate contexuit. Item venerabilis viri Sedulii Paschale opus, quod Heroicis descripsit versibus insigni laude praeferimus. Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur. Caetera quae ab haereticis et schismaticis conscripta vel praedicta sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia. E quibus pauca quae ad memoriam venerint, et a catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda. CAP. CCXXI.-- #De notitia librorum apocryphorum, qui a sanctis Patribus aeterna damnatione damnati sunt.@# ( #Item ejusdem.@# ) In primis Ariminensem synodum a Constantino Caesare Constantini filio congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et in aeternum confitemur esse damnatam. Item Itinerarii nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri VIII, apocryphi. Actus nomine Andreae apostoli, apocryphus. Actus nomine Thomae apostoli, apocryphus. Actus alius nomine Petri apostoli, apocryphus. Actus nomine Philippi apostoli, apocryphus. Evangelia Thaddaei nomine, apocrypha. Evangelia nomine Barnabae, apocrypha. Evangelia nomine Petri apostoli, apocrypha. Evangelia nomine Thomae, quibus Manichaei utuntur, apocrypha. Evangelia nomine Bartholomaei, apocrypha. Evangelia nomine Andreae apostoli, apocrypha. Evangelia quae falsavit Lucianus, apocrypha. Evangelia quae falsavit Ysicius, apocrypha. Liber de infantia Salvatoris, apocryphus. Liber de Nativitate Salvatoris, et de Maria, vel obstetrice, apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus. Libri omnes quos fecit Leutius discipulus diaboli, apocryphi. Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus. Liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus. Liber de filiabus Adelgenesis, apocryphus. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum versibus, apocryphum. Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli, apocryphus. Liber qui appellatur Nepotis, apocryphus. Liber Proverbiorum ab haereticis conscriptus, et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. Revelatio quae appellatur Pauli, apocrypha. Revelatio quae appellatur Thomae, apocrypha. Revelatio quae appellatur Stephani, apocrypha. Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Adam, apocryphus. Liber de Ogiae nomine Gigantis, qui post diluvium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur, apocryphus. Liber qui appellatur Testamentum Job, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia Origenis, apocryphus. Liber qui appellatur Poenitentia sancti Cypriani, apocryphus. Liber qui appellatur Jamnae et Mambrae, apocryphus. Liber qui appellatur Sors apostolorum, apocryphus. Liber Lusa apostoli, apocryphus. Libri canones apostolorum, apocryphi. Liber Physiologus ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. Historia Eusebii Pamphili, apocrypha. Opuscula Tertulliani, sive Africani, apocrypha. Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha. Opuscula Montani, et Priscillae, et Maximillae, apocrypha. Opuscula omnia Fausti Manichaei, apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha. Opuscula Victorini Pictaviensis, apocrypha. Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrypha. Opuscula Frumentii, apocrypha. Epistola Jesu ad Abagarum, apocrypha. Epistola Abagari ad Jesum, apocrypha. Passio Quiricae et Julitae, apocrypha. Passio Georgii, apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis contradictio, apocrypha. Phylacteria omnia, quae non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt, apocrypha. Haec et his similia, quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscoenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbacius, Galistus, Donatus et Eustatius, Nibinianus, Pelagius, Julianus Edanensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutychius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit, Achatius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haereses quas ipsi eorumque discipuli, sive schismatici docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinemus, non solum repudiata, verumetiam ab omni catholica Romana Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus, auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo, in aeternum
null
981acbb4-5baf-4331-856c-30eac12df567
latin_170m_raw
null
None
None
None
confitemur esse damnata. CAP. CCXXII.-- #Quando, et quo tempore libri Veteris et Novi Testamenti legendi sint.@# In Septuagesima ponunt Heptaticum, usque in XV diem ante Pascha. XV die ante Pascha ponunt Hieremiam, usque in coenam Domini. In coena Domini legunt tres lectiones de Lamentatione Hieremiae: Quomodo sedet sola civitas, etc. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait ad Corinthios: Convenientibus vobis in unum. Secunda lectio sic incipit: Similiter postquam coenavit. Tertia: De spiritalibus autem, nolumus vos ignorare, fratres. In Parasceve tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Festinemus ingredi in illam requiem. Secunda lectio: Omnis namque pontifex. Tertia: De quo grandis nobis sermo est. In Sabbato sancto tres lectiones de Lamentatione Hieremiae. Et tres de tractatu sancti Augustini in Psalmo LXIII: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Christus assistens pontifex. Secunda lectio: Ubi enim Testamentum. Tertia: Umbram enim habens, lex bonorum futurorum. In Pascha Domini, Homilias de ipsa die pertinentes. Infra hebdomadam, Homilias. In octavas paschae ponunt Actus apostolorum. Et epistolas canonicas, et Apocalypsin, usque in octavas Pentecostes. In octavis Pentecostes ponunt Regum et Paralipomenon usque in Calend. Augusti. In Dominica prima mensis Augusti ponunt Salomonem, usque in Calend. Septembris. In Dominica prima Septembris ponunt Job, Tobiam, Hester, et Ezra, usque in Calend. Octobris. In Dominica prima mensis Octobris ponunt Machabaeorum, usque in Calendas Novembris. In Dominica prima mensis Novembris ponunt Ezechielem, et Danielem, et minores Prophetas, usque in Calend. Decemb. In Dominica prima mensis Decembris, ponunt Esaiam prophetam usque in Natalem Domini. In vigilia Natalis Domini legunt primum de Esaia tres lectiones. Prima lectio: Primo tempore alleviata est terra Zabulon. Secunda: Consolamini. Tertia: Consurge, consurge. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes. In Natali sancti Stephani Homiliae de ipso die. In natali sancti Joannis similiter. In natali Innocentum similiter. In octavas Domini Homiliae de ipso die. In Dominica prima post natalem Domini ponuntur epistolae Pauli usque Septuagesimam. In Epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio sic incipit: Omnes sitientes. Secunda, Surge, illuminare. Tertia, Gaudens gaudebo. Deinde leguntur Sermones vel Homiliae ad ipsum diem pertinentes. CAP. CCXXIII.-- #De vasculis, quibus mysteria sacra conficiuntur.@# (Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 9.) Vasa quibus sacrosancta conficiuntur mysteria, calices sunt et patenae. De quibus Bonifacius martyr et episcopus interrogatus, si liceret in vasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur: nunc econtra lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus. Zepherinus XVI, Romanus episcopus, patenis vitreis missas celebrare constituit. Tunc deinde Urbanus decimus octavus papa omnia ministeria sacra fecit argentea. In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus magis et magis per incrementum temporum decus succrevit Ecclesiarum. Nostris enim diebus, qui servi patrisfamilias sumus, ne decus matris Ecclesiae imminuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis et sanguinis Jesu Christi Domini nostri in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne unde placari debet, inde irascatur Deus. CAP. CCXXIV.-- #De ecclesia a compluribus cohaeredibus obsessa.@# #(Ex eodem concil. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 32.)@# Quaecunque ecclesia a compluribus cohaeredibus sit obsessa, concordia, unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat pro ea comparticipes diffidere, et sub uno presbytero nolle eam procurare, et propterea jurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare: quia, juxta Apostolum, servos Dei non oportet litigare, episcopus tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque ejusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo signet ea. Et ut sacrum mysterium
null
f9d1c5f2-37e2-4c8b-abbb-5eac925a1237
latin_170m_raw
null
None
None
None
nullus celebret in ea antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui idoneus sit sacrosanctum locum procurate, et populo Dei utiliter praeesse. CAP. CCXXV.-- #De altaribus, in quibus sacrae reliquiae non inveniuntur.@# (Ex concil. Africano, cap. 50.) Altaria in quibus corpora, vel reliquiae martyrum non esse probantur ab episcopis ejusdem loci destruantur. CAP. CCXXVI.-- #In altari in quo episcopus missam celebrat, eo die presbyter aliam iterare non praesumat.@# ( #Ex concil. Urbico.@# ) Nec in altari, in quo missam episcopus cantavit, presbyter eo die missam celebrare praesumat. CAP. CCXXVII.-- #Ut in oblatione corporis et sanguinis Domini incensum imponi debeat.@# (Ex conc. Rothomag., cap. 1.) Ut tempore quo Evangelium legitur, finitoque offertorio, super oblationem incensum, in mortem videlicet Redemptoris nostri, ponatur, decrevimus. CAP. CCXXVIII.-- #Ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit toties sacrificium subsequens offeratur@# (Ex epist. Leonis, papae ad Dioscorum Alexandrin. episcopum missa, cap. 2) Ut autem in omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri, ut cum solemnior festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et ad eamdem tanta fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur, ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui prius advenerint, videantur hi qui postmodum confluxerint non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam ad quam itur praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est enim, ut quaedam populi pars sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato, sacrificium offerre non possint, nisi prima diei parte convenerint. CAP. CCXXIX.-- #Ut nullus presbyter titulum super titulum usurpare praesumat.@# ( #Ex concil. Nanneten.@# ) Ut si quilibet presbyterorum defunctus fuerit, vicinus presbyter apud seniorem saecularem nulla precatione, vel aliquo xenio ecclesiam illam obtineat, quia titulus per se constans antea exstitit, sed neque capellam sine consultu episcopi. Quod si fecerit, definitam sententiam sibi prolatam suscipiat, sicuti de episcopo canonica decrevit auctoritas, ut si per ambitionem majorem civitatem appetierit, et illam perdat quam tenuit, et illam nequaquam obtineat, quam usurpare tentavit. CAP. CCXXX.-- #Ut episcopus aut presbyter, postquam missam inceperit, et orationem dixerit, nisi passio aliqua intervenerit, antequam inceptum ministerium adimpleat, ab altario Dei nullo modo discedere audeat.@# (Ex decr. Zachariae papae, cap. 14.) Ut episcopus aut presbyter, dum ingressus fuerit ad missarum solemnia celebranda, nisi passio aliqua intervenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab alio episcopo, aut presbytero suppleantur missarum solemnia, sed qui initium ponit, suppleat usque ad finem. Quia scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Si quis vero praesumpserit praeter quod posuimus agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi sit suspensus. CAP. CCXXXI.-- #Ut nullus episcopus vel presbyter ad celebrandum missarum solemnia cum baculo ire, aut velato capite altario Dei assistere praesumat.@# (Ex decr. ejusdem, cap. 13.) Ut nullus episcopus, presbyter, aut diaconus ad celebrandum missarum solemnia praesumat cum baculo introire, aut velato capite altario Dei assistere, quoniam et apostolus Paulus prohibet viros velato capite orare in Ecclesia, et si temere praesumpserit, communione privetur. CAP. CCXXXII.-- #Ne corpora sanctorum transferantur de loco ad locum.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 51.) Deinceps vero corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre praesumat, sine consilio principis, vel episcoporum sanctaeque synodi licentia. CAP. CCXXXIII.-- #Qui mortui in ecclesia sepeliantur.@# (Ex eodem, cap. 52.) Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbyteri, vel fideles laici. CAP. CCXXXIV.-- #Quod omnes fideles in ecclesia nihil agere debeant, nisi orare.@# (Ex concil. Turonen., cap. 38.) Sacerdotes debent fideles admonere, ut quando ad ecclesiam conveniunt, sine strepitu ac tumultu eam ingrediantur, in qua etiam quandiu in orationis causa morantur, nequaquam inanes inter se proferant confabulationes,
null
29678b6f-102d-4015-bb84-9ccbefdf4b67
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed tempore quo missarum solemnia celebrantur, non solum ab otiosis et inutilibus verbis, verumetiam et a perniciosis cogitationibus funditus abstinendum sit. CAP. CCXXXV.-- #Quod divina clementia fixis in terram genibus exoranda sit, nisi in majoribus solemnitatibus.@# (Ex eodem, cap. 37.) Sciendum est quod exceptis diebus Dominicis, et illis solemnitatibus quibus sancta et universalis Ecclesia ob recordationem Dominicae resurrectionis solet stando orare, fixis in terram genibus suppliciter clementiam nobis profuturam nostrorumque criminum indulgentiam deposcendum est: cujus rei in Evangelio ipse Dominus nobis dedit exemplum. Sed et Stephanus martyr, et apostolus Paulus eadem fecisse, liber Actus apostolorum testis est, ex quibus intelligi datur, oportere Christianum humiliter in terram prosterni, ne forte illi dicatur: Cur superbiat terra et cinis? CAP. CCXXXVI.-- #Quod non liceat mortuis osculum dare.@# (Ex concil. Agathen., cap. 3.) Non licet mortuis osculum dare, nec palliis quae in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorum involvere, vel super feretrum ponere. CAP. CCXXXVII.-- #Ubi fideles sepeliri debeant.@# (Ex concil. Triburien., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 15.) Restat propter instantem, quae tunc maxima occurrit, necessitatem ubicunque facultas rerum et opportunitas temporum suppetat sepulturam morientium apud ecclesiam, ubi sedes est episcopi, celebrari. Si autem hoc propter itineris longinquitatem aut adjacentem alicujus inopportunitatis difficultatem impossibile videatur, exspectet eum terra sepulturae suae quo canonicorum aut monachorum sive sanctimonialium congregatio sancta communiter degat, ut eorum orationibus judici suo commendatus occurrat, et remissionem delictorum quam meritis non obtinet, illorum intercessionibus percipiat. Quod si et hoc ineptum et difficile aestimetur, ubi decimam persolvebat vivus, sepeliatur mortuus. CAP. CCXXXVIII.-- #Ut sacerdotes ad tempus orationibus vacent, antequam sacrificent.@# (Ex decret. Innocentii papae, cap. 26.) Nam Paulus ad Corinthios scribit dicens: Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotibus, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est: semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit, aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum? CAP. CCXXXIX.-- #De laicis qui proprias ecclesias habent.@# (Ex concil. Remensi, praesente Ludovico imperatore, cap. 5.) Si laici capellas proprias habuerint, a ratione et auctoritate alienum habetur ut ipsi decimas accipiant, et inde canes aut genitiarias suas pascant, sed potius presbyteri ecclesiarum eas accipiant, et inde restaurationem ecclesiarum, et luminaria, et hospitum ac pauperum receptionem exhibeant, et pro sancta Ecclesia, ac pro statu regni Dei misericordiam studiose implorent. CAP. CCXL.-- #De ecclesiis monachorum.@# (Ex concil. apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 6.) Hoc quoque statutum est quatenus ecclesiae quorumcunque monachorum in singulis parochiis sitae episcoporum, ut decet, divinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia in exercendis ecclesiasticae curae negotiis sollicite exhibeant, ipsi proculdubio monachi episcopis suis in omnibus obediant. CAP. CCXLI.-- #De illis qui dum suae proprietatis loca alicubi dare voluerint, decimam nusquam tradere se posse cognoscant.@# #(Ex eodem concilio cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, cap. 8.)@# Si quis vero laicus vel clericus seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca, vel res alicubi donare delegaverit, decimationum proventum priori Ecclesiae legitime signatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere tentaverit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coerceatur censura. FINIS LIBRI TERTII. LIBER QUARTUS. INDEX CAPITULORUM I. Quid sit baptismus. II. Ut praeter Pascha et Pentecosten nisi morte periclitantibus, baptismus non fiat. III. Quo tempore baptisma celebrandum sit, ut qui baptizantur non infideles, sed fideles inveniantur. IV. De duobus temporibus baptismatis. V. Item quo tempore baptismus fieri debeat. VI. De eadem re. VII. De eadem re. VIII. Ut viginti dies ante baptismum ad purgationem exorcismi catechumeni veniant. IX. Quod omnes ad baptismum venientes quinta feria majoris hebdomadae fidem episcopo vel presbytero reddere debeant X. Ut omnes
null
143a9a78-6d82-40a0-9c30-4f3328634b58
latin_170m_raw
null
None
None
None
baptizandi prius sint exorcizandi. XI. Ut baptizandi nomine dato a carne et vino se abstineant. XII. Quod neophyti a lautioribus cibis aliquod tempus et a conjugibus se abstinere debeant. XIII. Ut omnis presbyter vas baptismale habeat. XIV. Ut nullus presbyter nisi in civitatibus baptizare praesumat, excepta causa infirmitatis. XV. Qualiter ei qui fidelis existere voluerit, baptismum sit tribuendum. XVI. De martyribus qui sine baptismo martyrium susceperunt. XVII. Quod catechumenis sacramentum in Pascha dari non debeat XVIII. De catechumenis a baptisterio removendis. XIX. De catechumenis segregandis et informandis. XX. De catechumenis peccantibus. XXI. De illis qui nuper sunt baptizati, quod promoveri non debeant. XXII. De presbyteris si in Trinitate juxta praeceptum Domini non baptizaverint. XXIII. De eadem re. XXIV. Quod in baptismo et in confirmatione, si necesse fuerit, unus patrinus possit esse. XXV. Ut unus patrinus, vel patrina ad suscipiendum infantem accedant. XXVI. Ut ille qui non est confirmatus a baptismo nullum recipiat XXVII. Ut nullus fiat patrinus nisi recte credat. XXVIII. Ut presbyteri a patrinis requirant si symbolum teneant. XXIX. De symbolo octo dies ante Pascha publice in omnibus Ecclesiis recitando. XXX. De gentilibus infirmis, si baptismum desiderant. XXXI. De gravida baptizanda. XXXII. De parvulis infirmis baptizandis. XXXIII. De illis qui in aegritudine baptizantur. XXXIV. De illis qui parvulos recentes negant esse baptizandos. XXXV. De infirmis baptizandis. XXXVI. De aegrotantibus si baptismum desiderant, et post obtumescunt. XXXVII. De mortuis non baptizandis XXXVIII. De subito obtumescente, si testes habuerit baptizando. XLVII. Ut nullus presbyter in propria provincia XXXIX. De his qui apud haereticos baptizantur in nomine sanctae Trinitatis. XL. De eadem re. XLI. Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur XLII. De illis qui nesciunt qua fide baptizati sint. XLIII. De presbytero qui grammaticam ignorabat, et tamen in Trinitate baptizabat. XLIV. De illis qui aliquam habent dubitationem baptismatis ut rebaptizentur. XLV. De infantibus si certos testes habere non possunt, eos non esse baptizatos. XLVI. De presbyteris per quorum negligentiam sine baptismate aliquis mortuus fuerit alicui infirmo baptismum denegare praesumat. XLVIII. De illis qui denuo baptizati sunt. XLIX. De hoc, si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia defertur. L. De illis qui bis vel ter baptizati sunt. LI. De illis qui bis ignorantes baptizati sunt. LII. De parvulorum animabus qui sine baptismate moriuntur. LIII. De energumenis baptizatis. LIV. De energumenis et catechumenis baptizandis. LV. De rebaptizatis. LVI. De presbytero qui recte baptizatum denuo baptizaverit, et non recte baptizatum ab haereticis non baptizaverit. LVII. Ut diaconi suam mensuram custodiant. LXVI. Ut omnes renati fonte baptismatis, donum LVIII. De inordinato, si quasi ordinatus baptizare praesumpserit. LIX. Ut presbyteri populum admoneant, suos infantulos ad confirmationem episcopo praesentent. LX. Ut omnes perfectae aetatis jejuni ad confirmationem venian LXI. De duobus sacramentis, id est, baptismo et manus impositione. LXII. Ut omnes Christiani ad confirmationem festinent. LXIII. Item de manus impositione. LXIV. Item de confirmatione. LXV. Quod omnes fideles accepto baptismate chrisma coeleste percipere debeant. LXXII. De presbyteris qui veteri chrismate baptizare sancti Spiritus per manus impositionem accipere debeant. LXVII. Ut episcopi non nisi jejuni confirmationes faciant, excepta causa infirmitatis. LXVIII. Ut episcopis in campo, si necesse sit, liceat confirmare: melius est autem in ecclesia aut in atrio ecclesiae. LXIX. Ut a solis episcopis baptizati sint, consignandi. LXX. Ut presbyteri baptizatos in frontibus chrismate signare non audeant. LXXI. De presbyteris qui pro baptismate pretia requirunt. praesumunt LXXIII. Ut presbyter in sua plebe sine chrismate ire non debeat. LXXIV. De presbytero qui se deprehenderit non esse baptizatum. LXXV. De presbyteris, quomodo in coena Domini de chrismate, de oleo sanctificato, de oleo infirmorum facere debeant. LXXVI. De eadem re. LXXVII. De eadem re. LXXVIII. De eadem re. LXXIX. De presbyteris qui pro accipiendo chrismate ad civitates venire solent. LXXX
null
dc4bc592-635f-4f15-bacc-39704a6589f3
latin_170m_raw
null
None
None
None
. De chrismate quod semper sub sera esse debeat. LXXXI. De Judaeis, quomodo ante baptismum examinari debeant. LXXXII. De Judaeis, ut nullus eis vim ad credendum debeat inferre. LXXXIII. Ut Judaeorum filii baptizati ab eorum consortio separari debeant. LXXXIV. Ut nulla communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum aliis nondum baptizatis. LXXXV. De Judaeis qui apostataverunt. LXXXVI. De Judaeorum servis. LXXXVII. De mancipiis Judaeorum quae ad baptismum confugiunt. XCV. Quod catechumeni cum baptizatis manducare LXXXVIII. Item de mancipiis Judaeorum, aut Christianis, aut ad fidem Christianam venire desiderantibus. LXXXIX. De illis qui de haeresi ad fidem venire desiderant. XC. De Judaeis, si Christianum mancipium circumciderint. XCI. Quid sanctus Gregorius de Judaeis praeceperit. XCII. De illis baptizatis qui pro periculo mortis a diaconibus baptizati fuerint. XCIII. De illis qui presbyteros cogunt denarios pro balsamo dare. XCIV. De chrismatis panno. non debeant. XCVI. De scrutinio faciendo. XCVII. De ministerio baptismatis. XCVIII. Quod bigamus vocetur, qui ante baptismum uxorem, et aliam post baptismum habuit. XCIX. De episcopis et presbyteris et diaconibus rebaptizatis. C. De eo qui per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur. CI. De illis qui gratiam sancti Spiritus vendere conantur. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER QUARTUS. #DE SACRAMENTO BAPTISMATIS ET CONFIRMATIONIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de baptismo et confirmatione, deque iis quae circa haec observanda sunt, tractatur. CAP. I.-- #Quid sit baptismus.@# (Ex decr. Fabian. papae, cap. 5.) Baptismus Graece, Latine #tinctio@# interpretatur. Quod idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius mutatur, et longe aliud quam erat efficitur, baptizatus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. CAP. II.-- #Ut praeter Pascha et Pentecosten nisi morte periclitantibus baptismus non fiat.@# (Ex epist. Leon. papae, cap. 11.) Unde quia manifestissime patet, baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis. Quia si sunt alia quoque festa quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est mystica et rationabilis exemplatio, non interdicta licentia qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas, incolumium et pacis securitate degentium libera vota deferimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis singulare praesidium cuiquam denegemus. CAP. III.-- #Quo tempore baptisma celebrandum sit, et ut qui baptizantur non infideles sed fideles inveniantur.@# (Ex decr. Victoris papae, fratribus per Alexandriam constitutis, cap. 2.) In paschali vero tempore et Pentecoste baptisma celebrandum est catholicum, sed tamen si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem venientes quoquo loco, vel momento, ubicunque evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus tantum Christianae confessione credulitatis clarificata baptizantur. Ipsi quoque, quod in baptismo polliciti sunt, summopere est attendendum, ne infideles sed fideles inveniantur. Ipsi vero qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur. CAP. IV.-- #De duobus temporibus baptismatis.@# (Ex decr. Gelasii papae, cap. 10.) Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam, praeter Paschale festum et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat. CAP. V.-- #Item quo tempore baptismus fieri debeat.@# (Ex decr. Syrici papae, cap. 2.) Sequitur de diversis baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus, non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere natalitiis Christi, seu
null
939b71d7-801d-46fc-8820-5b4747f906b7
latin_170m_raw
null
None
None
None
apparitionis, necnon et apostolorum, seu martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur, cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes Ecclesias, Dominicum specialiter cum Pentecoste suo Pascha defendat. CAP. VI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 3.) Ut extra statuta tempora canonum, id est in Pascha et Pentecoste, baptisma non celebretur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent, in tantum ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis abstineant, nec ad clerum admittantur. CAP. VII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Wormac., cap. 10.) Sacrosancti baptismi sacramentum, non nisi in Paschali festivitate, et Pentecoste unusquisque fidelium noverit esse praebendum: exceptis his quibus mortis periculo urgente, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. CAP. VIII.-- #Ut viginti dies ante baptismum ad purgationem exorcismi cathechumeni veniant.@# (Ex concil. Braggar., cap. 3.) Hoc omnimodis praecipimus et antiqui canones praecipiunt, ut ante baptismum viginti dies ad purgationem exorcismi catechumeni veniant, et in illis viginti diebus juxta canonicum praeceptum, et erudiantur et consecrentur CAP. IX.-- #Quod omnes ad baptismum venientes quinta feria majoris hebdomadae, fidem episcopo vel presbytero reddere debeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 46.) Quod oporteat eos qui ad baptisma veniunt fidem discere, et quinta feria septimanae majoris episcopo aut presbyteris reddere. CAP. X.-- #Ut omnes baptizandi prius sint exorcizandi@# (Ex decr. Caelest. pap. Galliarum episc. missis, cap. 12.) Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli, sive [adulti] ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam et exufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quomodo princeps hujus mundi mittatur foras. CAP. XI.-- #Ut baptizandi nomine dato a carne et vino se abstineant.@# (Ex concil. Carthag., cap. 85.) Baptizandi nomen suum dent sub abstinentia vini et carnium, ac manus impositione crebro examinent baptismum. CAP. XII.-- #Quod neophyti a lautioribus cibis aliquod tempus, et a conjugiis se abstinere debeant.@# (Ex eodem, cap. 87.) Neophyti aliquandiu a lautioribus epulis, et spectaculis, vel conjugibus abstineant. CAP. XIII.-- #Ut omnis presbyter vas baptismale habeat.@# (Ex concil. Meldens., cap. 7.) Omnis presbyter qui fontem lapideum habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat, quod extra ecclesiam non deportetur. Similiter ad corporale lavandum, et ad pallas altaris propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat. CAP. XIV.-- #Ut nullus presbyter nisi in civitatibus baptizare praesumat, excepta causa infirmitatis.@# (Ex eodem, cap. 48.) Nemo presbyterorum baptizare praesumat, nisi in civitatibus atque temporibus constitutis, nisi causa aegritudinis, vel certae necessitatis, et loca illa auctoritatem et privilegia debita retineant. CAP. XV.-- #Qualiter ei qui fidelis existere voluerit, baptismum sit tribuendum.@# (Ex decr. Clementis papae, cunctis fidelibus missis, cap. 62.) Si quis ergo fidelis voluerit existere, et desiderat baptizari, exutus prioribus malis de reliquo pro bonis actibus haeres bonorum coelestium ex gestis propriis fiat. Accedat ad sacerdotem suum, et ipsi det nomen suum, atque ab eo audiat mysteria regni coelorum. Jejuniis frequentibus operam impendat, ac semetipsum in omnibus probet, ut tres menses jam consummando, in die festo possit baptizari. Baptizetur unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem sanctificato, ut ita demum per haec consecratus, possit percipere locum cum sanctis. CAP. XVI.-- #De martyribus qui sine baptismo martyrium susceperunt.@# ( #Ex dictis August.@# ) Catechumenum quamvis in bonis operibus defunctum, vitam habere non credimus, excepto duntaxat nisi martyrii sacramenta compleantur. Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondebit. Hoc idem martyr coram persecutore facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet. Ille post confessionem
null
38162fdb-dcd1-478c-93a4-106e0ae94f53
latin_170m_raw
null
None
None
None
aspergitur martyrio, vel vero aspergitur sanguine, vel tingitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum. Hic habitaculum efficitur Spiritus sancti dum non est ipse qui loquitur, sed spiritus qui in illo loquitur. Ille communicat Eucharistiae in commemoratione mortis Domini: hic ipsi Christo commoritur. Ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum, hic ipse renuntiavit vitae. Illi omnia peccata remittuntur, isti exstinguuntur. CAP. XVII.-- #Quod catechumenis sacramentum in Pascha dari non debeat.@# (Ex concil. Carthag., cap. 5.) Item placuit ut per solemnissimos Paschales dies sacramentum catechumenis non detur, ni solum salis, quia si fideles per illos dies sacramentum non mutant, nec catechumenos oportet mutare. CAP. XVIII.-- #De catechumenis a baptisterio removendis.@# (Ex concil. Arausic., cap. 17.) Ab baptisterium catechumeni nunquam admittendi sunt, nisi ipsi baptizentur. CAP. XIX.-- #De catechumenis segregandis, et informandis.@# (Ex eodem, cap. 18.) A fidelium benedictione catechumeni, etiam inter domesticos ordines, in quantum caveri potest, segregandi informandique sunt, ut se et signandos vel benedicendos semotim offerant. CAP. XX.-- #De catechumenis peccantibus.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Catechumenus, si ingrediatur ecclesiam, et in ordine eorum, qui instruuntur, assistat, hic autem deprehensus fuerit peccans, siquidem genu flectit, audiat, ut non delinquat ulterius. Si vero et audiens peccaverit, expellatur. CAP. XXI.-- #De illis qui nuper sunt baptizati, quod promoveri non debeant.@# (Ex concil. Laodiensi, cap. 3.) De his qui nuper sunt illuminati baptismate, quod eos in sacerdotali non conveniat ordine promoveri. CAP. XXII.-- #De presbyteris, si in Trinitate juxta praeceptum Domini non baptizaverint.@# ( #Ex canone apostolor.@# ) Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus filiis, aut in tribus paracletis, abjiciatur. CAP. XXIII.-- #De eadem re.@# ( #Ex eodem.@# ) Si quis episcopus aut presbyter, non trinam mersionem unius mysterii celebraverit, sed semel mergit in baptismate, quod dari videtur in morte Domini, deponatur. Non enim dixit Dominus: In morte mea baptizate, sed: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et spiritus sancti. CAP. XXIV.-- #Quod in baptismo, et in confirmatione, si necesse fuerit, unus patrinus possit esse.@# (Ex decr. Ygini papae, cap. 10.) In catechumeno, et in baptismo, et in confirmatione unus pater potest fieri, si necessitas cogit: non est tamen consuetudo Romana, sed per singula singuli suscipiunt. CAP. XXV.-- #Ut unus patrinus, vel patrina ad suscipiendum infantem accedat.@# ( #Ex decr. Leonis papae apud S. Medardum.@# ) Ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, sive vir, sive mulier. In confirmationibus quoque idipsum fiat. CAP. XXVI.-- #Ut ille qui non est baptizatus, vel confirmatus, a baptismo nullum recipiat.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 2.) In baptismo vel in chrismate non potest alium suscipere in filium ipse qui non est baptizatus, vel confirmatus. CAP. XXVII.-- #Ut nullus patrinus fiat, nisi recte credat.@# (Ex concil. Parisiensi, cap. 2.) Ut nemo a sacro fonte aliquem suscipiat, nisi Orationem dominicam et Symbolum juxta suam linguam et intellectum teneat, et coram presbytero decantet, et ut intelligant omnes pactum, quod cum Deo pepegerunt. CAP. XXVIII.-- #Ut presbyteri a patrinis requirant si Symbolum teneant.@# (Ex concils. Womarciens. IV, cap. 1.) Annuntient presbyteri, ut neque viri, neque foeminae de sacro fonte filiolos, vel filiolas suscipiat, nisi memoriter Symbolum et Orationem dominicam tenuerint. CAP. XXIX.-- #De symbolo octo dies ante Pascha publice in omnibus ecclesiis recitando.@# (Ex concil. Agathen. cap. 1.) Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est, octo
null
51c1c2fa-b051-4b4c-81f3-fb59cc0b25f1
latin_170m_raw
null
None
None
None
dies ante Dominicam resurrectionem, publice in ecclesia competentibus tradi. CAP. XXX.-- #De gentilibus infirmis, si baptismum desiderant.@# (Ex eodem concilio, cap. 3.) Gentiles, si in infirmitate desideraverint sibi manum imponi, si fuerint ex aliqua parte honesta vita, placuit eis manum imponi, et fieri Christianos. CAP. XXXI.-- #De gravida baptizanda.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 6.) Gravidam oportet baptizari, quando voluerit. Nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat, propterea quod uniuscujusque propositum in confessione declaratur. CAP. XXXII.-- #De parvulis infirmis baptizandis.@# (Ex concil. Habergerunda, cap. 5.) De parvulis vero, qui nuper materno utero aediti sunt, placuit constitui, ut si infirmi, ut assolet, fuerint, et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati fuerint, baptizentur. CAP. XXXIII.-- #De illis qui in aegritudine baptizentur.@# (Ex concil. Neocaesar., cap. 12.) Si quis ergo in aegritudine fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet: non enim fides illius est voluntaria, sed ex necessitate descendit, nisi forte postea ipsius studium, et fides hujus probabilis videtur, aut hominum raritas cogit. CAP. XXXIV.-- #De illis qui parvulos recentes negant esse baptizandos.@# (Ex concil. Africano, cap. 66.) Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos non baptizari sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera sed falsa intelligatur, anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei, etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt. CAP. XXXV.-- #De infirmis baptizatis.@# (Ex concil. Laodien., cap. 47.) Quod oporteat eos qui in aegritudine percipiunt baptisma, postquam convaluerint, fidem perdiscere, et scire cujus muneris participes facti sint. CAP. XXXVI.-- #De aegrotantibus, si baptismum desiderant, et post obmutescunt.@# (Ex concil. Africano, cap. 12). Ut aegrotantes, si pro se respondere non possunt, cum voluntatis corum testimonium sui qui periculo proprio adfuere dixerint, baptizentur, et ut scoenicis atque histrionibus, caeterisque hujusmodi personis reconciliatio non negetur. CAP. XXXVII.-- #De mortuis non baptizandis.@# (Ex concil. Carthag., cap. 6.) Cavendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, quibus nec Eucharistiam dare animadvertat. CAP. XXXVIII.-- #De subito obmutescente, si testes habuerit, baptizando.@# (Ex concil. Arausic., cap. 11.) Subito obmutescens, prout statutum est, baptizari et poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habet, aut praesentes in suo nutu. CAP. XXXIX.-- #De his qui apud haereticos baptizantur in nomine sanctae Trinitatis.@# (Ex concil. Rothomag., cap. 3.) Baptisma unum est, sed in Ecclesia catholica, cujus nos membra effecti sumus, ubi una fides est, ubi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti datur. Et ideo qui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos, recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur, sed doceantur integre, et instruantur, sensu sanctae Trinitatis, et mysterio quod in sancta Ecclesia tenetur: et si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgatae fidei integritate, firmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi, et ita interrogentur, ut sciant quid respondere debeant, et sic manus impositionem accipiant. CAP. XL.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Wormaciens., cap. 5.) Quicunque baptizatus fuerit ab haereticis
null
6a086b32-dfce-402a-bf0a-50aeb5d69d0f
latin_170m_raw
null
None
None
None
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgandus est. CAP. XLI.-- #Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur.@# (Ex concil. Carthagin., cap. 1.) Ut baptismus in Trinitate susceptus non iteretur. Ergo si vobis placet, consideremus primum titulum de rebaptizatis, et sanctitatem vestram postulo, ut mentis vestrae placita producatis ad descendentem in aquam, et interrogatum in Trinitate secundum Evangelii fidem, et apostolorum doctrinam, et confessum bonam conscientiam in Deum de resurrectione Jesu Christi, liceat iterum interrogari in eadem fide, et in aqua iterum tingi? Universi episcopi dixerunt: Absit, absit! illicitam esse sancimus rebaptizationem, et satis esse alienum a sincera fide et a catholica disciplina. CAP. XLII.-- #De illis qui nesciunt qua fide baptizati sunt.@# (Ex decr. Leonis papae episcopis per Siciliam constitutis missis, cap. 29.) Hi autem de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire profitentur, quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt, baptizandi non sunt. sed per manus impositionem, virtutem Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt. CAP. XLIII.-- #De presbytero, qui grammaticam ignorabat, et tamen in Trinitate baptizabat.@# ( #Ex epist. Zachariae papae ad Bonifacium Mogunt. archiepiscopum.@# ) Virgilius et Sedonius religiosi viri apud Bavariorum provinciam degentes, suis nos litteris visunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas injungeret eis Christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati, et in admirationem quamdam incidimus, si haberetur, ut dictum est. Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nesciens Latini eloquii infringere linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancti, ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut praefati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur: quia quod tua bene compertum habet sancta fraternitas, quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgari debet. Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis praedicetur aliquid hujusmodi, sed ut sancti Patres docent et praedicant, tua sanctitas studeat conservare. CAP. XLIV.-- #De illis qui aliquam habent dubitationem baptismatis, ut rebaptizentur.@# (Ex decr. Leonis papae ad Rusticum Narbonens. episcopum missi, cap. 27.) Si nulla exstant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus hi de quibus quaeritur baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant. In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Qui autem possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis. CAP. XLV.-- #De infantibus, si certos testes habere non possunt, eos non esse baptizatos.@# (Ex concil. Africano, cap. 39.) Item placuit de infantibus quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum fratres nostros consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. CAP. XLVI.-- #De presbyteris per quorum negligentiam sine baptismate aliquis mortuus fuerit.@# (Ex decr. Sixti papae, cap. 5.) Perpendant presbyteri quanti discriminis sit animas innocentium per eorum negligentiam a regno Dei excludi. Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quid putas, quanta ira et indignatio super illum erit, qui per suam negligentiam januas paradisi innocentibus claudit? Et ideo presbyteri summa diligentia
null
6fb2935b-dea1-48b9-abe2-ece3267a8887
latin_170m_raw
null
None
None
None
caveant, ne animas pro quibus sanguis Christi effusus est, per suam incuriam a coelesti beatitudine separent; sed si, quod absit! evenerit, gravi poenitentiae luctu diebus vitae suae se submittat, per cujus evenerit neglectum. CAP. XLVII.-- #Ut nullus presbyter in propria provincia, vel in alia cuiquam infirmo baptismum denegare praesumat.@# (Ex decr. Martini papae, cap. 3.) Quicunque presbyter in propria provincia aut in alia, vel ubicunque inventus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel pro intentione itineris, vel de aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur. CAP. XLVIII.-- #De illis qui denuo baptizati sunt.@# (Ex decr. Leonis papae, ad Nicetam episcopum Aquiliensem, cap. 47.) His vero, de quibus similiter dilectio tua nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti, vel errore traducti sunt, et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea est custodienda moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem. Tempora autem poenitudinis habita moderatione tuo constituenda judicio, prout conversorum animos inspexeris esse devotos, pariterque etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri. CAP. XLIX.-- #De hoc, si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum baptismi gratia defertur.@# (Ex decr. Eugenii papae, cap. 6.) Si parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterorum baptismi gratia de cujuslibet parochia allatus fuerit, ei baptismi sacramentum non denegetur. Si quis hoc munus petenti concedere detrectaverit, et ille parvulus absque baptismatis gratia mortuus fuerit, noverit ille se, qui eum non baptizavit, pro ejus anima rationem redditurum, et apud synodum acerrime corrigendum. CAP. L.-- #De illis qui bis vel ter confirmati vel baptizati sunt.@# (Ex concil. Terraconensi, cap. 6.) Dictum nobis est quod quidam de plebe bis, aut ter, ab episcopis ignorantibus tamen eisdem episcopis confirmentur. Unde nobis visum est eamdem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere: quia bis vel amplius baptizatos aut confirmatos non saeculo sed soli Domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est. CAP. LI.-- #De illis qui bis ignorantes baptizati sunt.@# (Ex poenitentiali Theod., cap. 14.) Qui bis ignorantes baptizati sunt non indigent pro eo poenitere, nisi quod secundum canones non possunt ordinari, nisi magna aliqua necessitas cogat. Qui autem non ignari iterum baptizati sunt, quasi iterum Christum crucifixerint, septem annos poeniteant, quartam, et sextam feriam, et tres Quadragesimas poeniteant. Si pro vitio aliquo fuerit, similiter. Si pro munditia putaverint, tribus annis similiter poeniteant. CAP. LII. #De parvulorum animabus, qui sine baptismate moriuntur.@# #Ex epist. Gregor. papae scripta Secundino servo Dei recluso.@# ) In extremo vero epistolae requisisti quid eis respondendum sit, qui dilectionem tuam de parvulorum animabus requirunt, qui sine gratia baptismatis moriuntur, dicentes: Si corpus originali tenetur culpa, unde anima quae a Deo datur rea erit, quae adhuc in actuali delicto non consensit corpori? Sed hac de re dulcissima mihi tua charitas sciat, quia de origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva versata est, sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit, eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis est enim quaestio, nec valet ab homine comprehendi: quia si de Adae substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne quae ab Adam prolata est, obligata peccatis tenetur. Sed cum hoc sit, incertum non est, quia nisi sacra baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus, nec unius diei infans super terram. Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Hinc ipsa Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
null
a6430ed3-2a78-4aac-b9c5-9f2f807729b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
coelorum. Hinc Paulus apostolus ait: Sicut in Adam omnis moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Cum ergo infans qui nihil peccavit in conspectu omnipotentis Dei esse non valet mundus, cur Psalmista ex legitimo conjugio prolatus, in iniquitate conceptus est? Cur? nisi quia qui mundatus aqua baptismatis non fuerit mundus non est? Cur in Adam omnis homo moritur, si originalis peccati vinculis non tenetur? Sed quia genus humanum in parente primo velut in radice putruit, ariditatem erexit in ramis, et inde omnis homo cum peccato nascitur, unde primus homo permanere voluit in peccato. De his autem subtilius ac latius loqui debueram, sed dum me et curarum tumultus premunt, et harum portitor ut laxaretur importunus exstitit, unde multa debui, pauca locutus sum. CAP. LIII.-- #De energumenis baptizatis.@# (Ex concil. Arausic., cap. 13.) Energumeni baptizati de purgatione sua curantes, si se sollicitudini clericorum tradunt, monitisque obtemperant, omnimodis communicent, sacramenti ipsius virtute vel muniendi ab incursu daemonis quo infestantur, vel purgandi, quorum jam ostenditur vitae purgatio. CAP. LIV.-- #De energumenis et catechumenis baptizandis.@# (Ex eodem, cap. 14.) Energumenis et catechumenis in quantum vel necessitas exegerit, vel opportunitas permiserit, de baptismate consulendum. CAP. LV.-- #De rebaptizatis.@# (Ex concil. Everdensi, cap. 14.) Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent. CAP. LVI.-- #De presbytero qui recte baptizatum denuo baptizaverit, et non recte baptizatum ab haereticis non baptizaverit.@# (Ex concil. Lugdunensi, cap. 47.) Episcopus aut presbyter si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis, et non recte baptizatum non baptizaverit, deponatur, tanquam deridens crucem et mortem Domini, nec sacerdotes veros a falsis sacerdotibus jure discernens. CAP. LVII.-- #Ut diaconi suam mensuram custodiant.@# (Ex decr. Gelasii papae, cap. 7.) Diacones quoque propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus: nihil eorum suo ministerio penitus applicare, quae primis ordinibus propriae decrevit antiquitas. Absque episcopo et presbytero baptizare non audeant, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat, quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur. CAP. LVIII.-- #De inordinato, si quasi ordinatus baptizare praesumpserit.@# (Ex decr. Hormisdae papae, cap. 4.) Si quis baptizat, aut aliquid divinum officium exercuerit per temeritatem non ordinatus, abjiciatur ab Ecclesia, et nunquam ordinetur. CAP. LIX.-- #Ut presbyteri populum admoneant ut suos infantulos ad confirmationem episcopo praesentent.@# (Ex conc. Wormaciens., cap. 2.) Annuntient presbyteri populis, ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentari faciant. Quod si neglexerint, et presbyter et populus canonicis disciplinis subjaceant. CAP. LX.-- #Ut omnes perfectae aetatis, jejuni ad confirmationem veniant.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectae aetatis, et moneantur confessiones facere prius, ut mundi donum sancti Spiritus valeant accipere, et quia nunquam erit Christianus, nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus. CAP. LXI.-- #De duobus sacramentis, id est, baptismo et manus impositione.@# (Melchia. papa Hispaniarum episcopis haec scribit, cap. 6.) De his vero super quibus rogitastis vos informari, id est, utrum majus esset sacramentum manus impositionis episcoporum, aut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum. Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus quod a minoribus perfici non potest, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est. Sed ita conjuncta sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest. CAP. LXII.-- #Ut omnes Christiani ad confirmationem festinent.@# (Ex concil. Wormac., cap. 6.) Ut ad praedicationem et confirmationem episcopi omnes devote conveniant, eique fideliter ministrent et obediant. CAP. LXIII.-- #Item de manus impositione.@# ( #Eusebius papa fratribus per Campaniam et Tusciam constitutis scribit.@# ) Manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici
null
8eb111f6-d775-4889-b79d-70583e6f18ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
non potest, nisi a summis sacerdotibus. Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse: neque ab aliis, sicut jam dictum est, quam ab illis qui eorum locum tenent unquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta. CAP. LXIV.-- #Item de confirmatione.@# (Ex concil. Moguntin., cap. 5.) Praecipimus ut ad accipiendum per manus impositionem pontificis Spiritus sancti donum, sollicite et devote omnes concurrant, et episcopo suo ea quae necessaria sunt fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia obediatur. CAP. LXV.-- #Quod omnes fideles, accepto baptismate, chrisma percipere debeant.@# (Ex concil. Laodicensi, cap. 48.) Quod oporteat eos qui baptizantur post lavacrum chrisma coeleste percipere, et regni Christi participes inveniri. CAP. LXVI.-- #Ut omnes renati fonte baptismatis, donum sancti Spiritus per manus impositionem accipere debeant.@# (Ex epist. Anteri papae, cap. 15.) Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum, post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. De Spiritu sancto accipimus, ut spiritales efficiamur: quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, quia cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam, ad constantiam dilatatur. De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum et malum discernere, justa diligere, injusta respuere, ut invidiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris, et foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De Spiritu sancto accipimus; ut amore et gloriae ardore succensi erigere a terrenis mentem ad superna et ad divina valeamus. CAP. LXVII.-- #Ut episcopi non nisi jejuni confirmationes faciant, excepta causa infirmitatis.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) Ut episcopi non nisi jejuni per impositionem manuum Spiritum sanctum tradant exceptis infirmis, et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pascha videlicet et Pentecoste, a jejunis celebrari debet baptismus: ita etiam traditionem sancti Spiritus a jejunis pontificibus convenit celebrari. CAP. LXVIII.-- #Ut episcopis in campo, si necesse sit, liceat confirmare: melius est autem in ecclesia, aut in atrio ecclesiae.@# (Ex concil. Remensi, cap. 10.) Episcopo liceat in campo, si necesse sit, confirmare. CAP. LXIX.-- #Ut a solis episcopis baptizati sint consignandi.@# (Ex decr. Innocentii pap. Decentio episc. missis, cap. 3.) De consignandis vero infantibus manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere, nam presbyteri, licet sint secundi sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, quo jam baptizatis tradant Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. CAP. LXX.-- #Ut presbyteri baptizatos in frontibus chrismate signare non audeant.@# (Ex regum Greg. ad Januarium episcopi Caralitanum, cap. 200.) Presbyteri baptizatos infantes signare in frontibus suis chrismate non praesumant, sed presbyteri baptizatos tangant in pectore, ut episcopi postmodum confirment in fronte. CAP. LXXI.-- #De presbyteris qui pro baptismate pretia requirunt.@# (Ex epist. Gelasii papae, cap. 5.) Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes: quoniam quod gratis accepimus, gratis dare mandamur. Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant, certum habentes, quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris. CAP. LXXII.-- #De presbyteris qui veteri chrismate baptizare praesumunt.@# (Ex concil. Lugdun., cap. 3.) Si quis de alio chrismate, quam de illo novo quod proprii episcopi largitione vel concessione accepit, baptizare nisi praeoccupante morte tentaverit, pro
null
39c68de0-e9df-4d2e-abf6-4bc479480b01
latin_170m_raw
null
None
None
None
temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur CAP. LXXIII.-- #Ut presbyter in sua plebe sine chrismate ire non debeat.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 5.) Nullum presbyterorum in plebe sibi commissa sine chrismate unquam debere progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari. De eo autem qui in baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdotis perficietur. CAP. LXXIV.-- #De presbytero qui se deprehenderit non esse baptizatum@# (Ex concil. apud Compendium, cap. 5.) Si quis presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum et omnes quos prius baptizavit. CAP. LXXV.-- #De presbyteris, quomodo in coena Domini de chrismate, de oleo sanctificato, de oleo infirmorum facere debeant.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 1.) Ut presbyter in coena Domini ampullas tres secum deferat, unam ad chrisma, alteram ad oleum ad catechumenos inungendos, tertiam ad infirmos, juxta sententiam apostolicam, ut quando quis infirmatur inducat presbyteros Ecclesiae, etc. CAP. LXXVI.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Valentias, cap. 2.) Presbyteri qui dioecesanas Ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per juniorem clericum, sed per seipsos, aut per illum qui ejusdem ordinis sit, ante Paschae solemnitatem chrisma petant. CAP. LXXVII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 5.) Ut nemo episcoporum, vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat, neque denarios, vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbyteris inordinabiliter exiguntur. CAP. LXXVIII.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Vasensi, cap. 10.) Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante solemnitate Paschali, nec per quemcunque alium quam per seipsos aut per vicarios ejusdem ordinis, quia inhonorum est inferioribus summa committi. Optimum autem est ut ipse suscipiat, qui in tradendo usurus est. CAP. LXXIX.-- #De presbyteris qui pro accipiendo chrismate ad civitates venire solent.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 6.) De presbyteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in coena Domini venire solliciti erant, sancitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab archidiacono eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque millibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma per se veniant. Discendi vero gratia, alio non Quadragesimali tempore ad civitatem convocentur, propter plebes sibi commissas. CAP. LXXX.-- #De chrismate, quod semper sub sera esse debeat.@# (Ex concil. Turonen., cap. 3.) Praeterea et illud omnimodis observandum est, ut sacrum chrisma et oleum consecratum semper sub sera sit, ne illud unde Christo incorporamur, et unde omnes fideles sanctificantur, unde reges et sacerdotes inunguntur, aliquis infidelis aut immundus tangat, aut aliquis perfidus ad Dei judicium subvertendum subripiat, quod experimento didicimus. CAP. LXXXI.-- #De Judaeis, quomodo ante baptismum examinari debeant@# (Ex concil. Agathensi, cap. 35.) Judaei quorum perfidia frequenter ad fomitem redit, si ad legem catholicam venire voluerint, octo menses inter catechumenos ecclesiae limen introeant, et si pura fide venire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur. CAP. LXXXII.-- #De Judaeis, ut nullus eis vim ad credendum debeat inferre.@# (Ex concil. Toletan. V. cap. 57.) De Judaeis autem hoc praecepit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitiae. Sicut homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi, sed libera arbitrii facultate, ut convertantur salvandi sunt, non potius impellendi. Qui autem jampridem ad Christianitatem coacti sunt,
null
b2b18b90-6afc-450b-a779-9498a38f7634
latin_170m_raw
null
None
None
None
sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisenandi, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperant, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, fidesque quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur. CAP. LXXXIII.-- #Ut Judaeorum filii baptizati ab eorum consortio separari debeant.@# (Ex eod. V, cap. 60.) Judaeorum filios vel filias baptizatos, ne parentum ultra involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus, deputatos aut monasteriis, aut Christianis viris, aut mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant, atque in melius constituti, tam in moribus quam in fide proficiant. CAP. LXXXIV.-- #Ut nulla communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum aliis nondum baptizatis.@# (Ex eod. V, cap. 62.) Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne torte eorum participatione subvertantur. Quicunque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur. CAP. LXXXV.-- #De Judaeis qui apostataverint.@# (Ex eodem concilio V, cap. 59.) Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem premoti sunt, nunc blasphemantes Christum, non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam et abominandas circumcisiones exercere noscuntur. De quibus, consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisenandi regis, hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat, animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur, si servi pro injuria corporis sui libertati tradantur. CAP. LXXXVI.-- #De servis Judaeorum.@# (Ex eodem XIII, cap. 9.) Item ut si Judaeorum servi necdum conversi ad Christi gratiam convolaverint, libertati donentur. CAP. LXXXVII.-- #De mancipiis Judaeorum quae ad baptismum confugiunt.@# (Ex concil. apud Arvernen., cap. 30.) Licet prioribus canonibus jam fuerit definitum ut de mancipiis paganis quae apud Judaeos sunt si ad ecclesiam confugerint, et baptismum petierint, etiam ad quoscunque Christianos refugerint, taxato et oblato a fidelibus justo pretio, ab eorum dominio liberentur, ideo statuimus hoc, ut tam justa constitutio ab omnibus catholicis observetur. CAP. LXXXVIII.-- #Item de mancipiis Judaeorum, aut Christianis aut ad fidem Christianam venire desiderantibus.@# (Ex concil. Matiscen., cap. 16.) Praesenti concilio, Deo auctore, sancimus ut nullum Christianum mancipium Judaeo deinceps serviat, sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem, seu ad servitium licentiam habeat redimendi, et si Christianum fieri desiderat et non permittitur, similiter faciat: quia nefas est ut quod Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, blasphemum Christianae religionis in vinculis tenere. Quod si acquiescere his quae statuimus quicunque Judaeus noluerit, quandiu ad pecuniam constitutam venire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicunque voluerit habitare. CAP. LXXXIX.-- #De illis qui de haeresi ad fidem venire desiderant.@# (Ex concil. Arelatens., cap. 9.) Si ad ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum de Symbolo, et si viderint eum in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum. CAP. XC.-- #De Judaeis, si Christianum mancipium circumciderint.@# (Ex concil. apud Theogonis villam habito, cap. 4.) Si quis Judaeorum Christianum mancipium, vel cujuslibet sectae alterius, emerit et circumciderit, a Judaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat. CAP. XCI.-- #Quid sanctus Gregorius de Judaeis praeceperit.@# ( #Ex reg. Greg. ad Joannem Terracinensem episcopum.@# ) Joseph praesentium lator Judaeus insinuavit nobis de loco quodam, in quo ad celebrandas festivitates suas Judaei in Terracinensi castro consistentes convenire consueverant, quod tua eos fraternitas expulisset, et in alium locum pro colendis similiter festivitatibus suis te quoque noscente, et consentiente migraverint
null
e3a19a60-3394-4435-95fe-b02ab7c26a91
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et nunc de eodem loco etiam expelli se denuo conqueruntur. Quod si ita est, volumus tua fraternitas ab hujusmodi se querela suspendat, et loco quem, sicut praediximus, cum tua conscientia quo congregentur, adepti sunt, eos, sicut mos fuit, ibidem liceat convenire. Hos enim, qui a Christiana religione discordant, mansuetudine, benignitate admonendo, suadendo, ad unitatem fidei necesse est congregare, ne quos dulcedo praedicationis, et praeventus futuri judicis terror ad credendum invitare poterat, minis et terroribus repellantur. Oportet ergo ut ad audiendum de te verbum Dei benigne conveniant, quam austeritate quae supra modum extenditur, expavescant. CAP. XCII.-- #De illis baptizatis, qui pro periculo mortis a diaconibus baptizati fuerint.@# (Ex concil. Turonico, cap. 3.) Si quis diaconus regens plebem, sine episcopo vel presbytero, aliquos pro periculo mortis baptizaverit, episcopus eos per benedictionem et confirmationem perficere debebit. Quod si ante de saeculo recesserit, sub fide qua quisque credit, poterit esse justus. CAP. XCIII.-- #De illis qui presbyteros cogunt denarios pro balsamo dare@# (Ex concil. Cavallon., cap. 5.) Quidam fratres dixerunt consuetudinis antiquae fuisse in eorum Ecclesiis, ut pro balsamo emendo ad chrisma faciendum, sive pro luminaribus Ecclesiae concinnandis, binos vel quaternos denarios presbyteri darent. Unde omnes uno consensu statuimus, ut sicut pro dedicandis basilicis, et dandis ordinibus nihil accipiendum est, ita etiam pro balsamo sive luminaribus emendis nihil presbyteri chrisma accepturi dent. Episcopi itaque de Ecclesiae facultatibus balsamum emant, et luminaria singuli in Ecclesiis suis. CAP. XCIV.-- #De chrismatis panno.@# (Ex concil, apud Belvacum, cap. 8.) Si quis voluerit chrismatis pannum iterum linire et super alium baptizatum mittere, non est absurdum. CAP. XCV.-- #Quod catechumeni cum baptizatis manducare non debeant@# (Ex concil. Mogunt., cap. 5.) Catechumeni manducare non debent cum baptizatis, neque osculum eis dare, quanto minus gentilis? CAP. XCVI.-- #De scrutinio faciendo.@# (Ex concil. Romano, cap. 15.) De scrutinio faciendo decrevimus, ut in episcopiis, et ubi conventus est populi, et cleri, et possibilitas permittit, ibi celebretur. CAP. XCVII.-- #De ministerio baptismatis.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 9.) Baptisterii et catechumenorum ventilata est ratio, ut sacerdotes plenius intelligant qualiter condignis ordinibus efficiant Christianum. CAP. XCVIII.-- #Quod bigamus vocetur, qui ante baptismum uxorem, et aliam post baptismum habuit.@# (Ex decr. Innocentii papae, cap. 52.) Deinde ponitur non dici oportere bigamum, eum qui catechumenus habuerit, atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum, quod cum de una utique dicitur, certi, si tres habuerit in veteri positus homine uxores, erit ei quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima. Virginis aeque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco. Quis, oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait: Unius uxoris virum oportere fieri sacerdotem? Sed objicitur, quod in baptismo totum, quicquid in veteri homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor, crimina tantum dimittuntur in baptismo? An et illa quae secundum Domini praecepta, ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen? Si crimen est, ergo praefata venia dixerim, erit auctor in culpa, qui ut crimina committerentur, in paradiso cum ipse eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen quia quod Deus junxit, nefas sit crimen appellari, et Salomon addidit: etenim a Deo praeparatur viro uxor, quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Nunquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? Eruntque appellandi, vel naturales, vel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus cum interrogaretur a Judaeis, si
null
b88ba0a3-66d8-4bac-8e1e-d015fe4ee57a
latin_170m_raw
null
None
None
None
liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod vero Deus conjunxit, homo non separet. Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc, et a Judaeis esse interrogatum, et Judaeis esse responsum. Quae vero et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus, qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, quum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios cum fidelis, utrum sint fratres appellandi an non? Habeant postea defuncto patre cum caeteris herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritalis creditur abstulisse? Quod quum ita sentire, atque judicare absurdum est, quae malum ratio est hoc defendi, et vacua magis opinione jactari, quam aliqua auctoritate roborari, quum non possit inter peccata deputari, quod lex praecepit, et Deus conjunxit? Nunquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quaero, si haec quum factus fuerit, fidelis amittit, quia per baptismum totum, quod vetus homo gesserit putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse. Nunquid per baptismum haec illi ablata sunt propter quae ei baptisma esse concessum videtur? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quicquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legalia custoditum non potest facientibus deperire. Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino credi non debet, eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, quum non dimissum sit pro peccato, quod ex Dei sit voluntate completum. CAP. XCIX.-- #De episcopis et presbyteris, et diaconibus rebaptizatis.@# (Ex decr. Felicis papae, cap. 1.) Communis dolor et generalis est gemitus, quod intra Africam rebaptizatos etiam episcopos, presbyteros, diaconosque cognovimus. Quae res sine dubio ad vestrae quoque pervenit notitiam sanctitatis, qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli saevierit in populum Christianum, atque in id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum, sed ipsos quoque in mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus non orbis ingemuit, nulla terra nescivit. Unde in grandi moerore positi, dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum. Quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas, mortifera captis peste nihil prosit, sed segnius tractata pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter saucios et medentes. In primis itaque venientis ad vos, et remedium postulantis sollicite discutienda est professio, et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi: et qui satisfacturus Deo per poenitentiam rebaptizatum se legitime doluerit, utrum ad hoc facinus concurrerit, an impulsus accesserit, requiratur, sciens quod se decipiat ipse qui fallit, nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelso judicio derogari, cui illa sunt rata, quae pia, quae vera, quae justa sunt. Et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Deterior est autem causa illius, qui forte pretio sollicitatus est, ut periret. Nihil enim intentatum relinquit inimicus. Cui ne de sua liceat gaudere captura, succurrendum est irretitis, et conterendus venantis est laqueus, ut infucatim lamentantibus lapsum, tam justitiae moderatione quam compunctione pietatis, ad aulam quam reliquerant, sit ingressus. Nec pudeat forsan, aut pigeat, in dictis jejuniorum, gemituumque temporibus obedire, aut aliis observantiae salubrioris obtemperare praeceptis: quia humilibus datur gratia, non superbia. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis in Christo fieri quaerit erectus. Et per dispensationis nostrae ministerium, quod vestram sequi convenit charitatem, nec alicui fas est, vel velle, vel posse transcendere, causas ejus, qui contra apostolicam doctrinam, ad iterationem se nimis infaustam baptismatis dedit, vel ejus qui aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse consensum, sacerdotali vigore et humanitate tractemus, ut in eis fides, quae nisi est una, jam nulla est, adjutorio Domini judicis ad salutem, sine nostrae properationis offensione, reparetur: quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahitur, non praeter nostram laudem atque laetitiam, mens ejus ad veniam purgatior invenitur. Et ideo memineritis hanc super his nos habere
null
54f8f8ea-01f9-4ecc-aa76-11d775ed0f5b
latin_170m_raw
null
None
None
None
sententiam, ut servata discretione peccantium non eadem cuncti qui lapsi sunt, lance pensentur: quoniam majoris castigationis est exigendus usuram, cui domus Domini commissa fuerit disciplina. Ut ergo ab Ecclesiae summatibus inchoemus, eos quos episcopos, presbyteros, vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici, salutarisque claruit fecisse jacturam, et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia praecepti honoris induerant, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit esse paganum, quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris, et diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum: sed quia idem Dominus, atque Salvator clementissimus est, et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia, si resipiscunt, jacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed ne catechumenorum quidem omnimodis interesse. Quibus communio laica in morte redhibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere pro baptismo sacerdotis cura debebit. De clericis autem, et monachis, aut puellis Dei, aut secularibus servari praecipimus hunc tenorem, quem Nicaena synodus circa eos qui lapsi sunt, vel fuerunt, servandum esse constituit, ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo, se ut rebaptizaretur haereticis impie dediderunt: si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint. Septem vero annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum: duobus etiam ad oblationes modis omnibus non sinantur, sed tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundatur Deo colla submittere, quia eum non timuit, abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo, qui poenitentiam dederit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur. Pueris autem quibus quod adhuc investes sunt, a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis, reddenda communio est, nec eorum expectanda poenitentia quos excipit a coercitione censura. Quod est a nobis proinde constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii, plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt, poenitenda forte committant. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus, despectus a medicis, aut evidentibus mortis pressus indiciis, recepta quisquam communionis gratia convalescit, servemus in eo quod Nicaeni canones ordinaverunt, ut habeatur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum. Nec catechumenos nostros, qui sub tali professione baptizati sunt, praeterimus: quia non est causa dissimilis, sicut iidem sancti canones ordinarunt, ejus qui quolibet modo Christum, quem semel confessus est, abjuraret. Tribus annis inter audientes sint, et postea catechumenis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam recepturi, exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris, diaconibus, quibus solo mortis suae tempore reconciliandum esse jam diximus: caeteros, id est, sive clericos, sive monachos, seu laicos, sexus utriusque personas, quos violentia et periculis coactos, iterationem baptismatis subiisse constiterit, vel qui aliquo commento, hujus se facinoris piaculis dixerint non teneri, in poenitentia per triennium durare decernimus, et per manus impositionem ad societatem recipi sacramenti, illo per omnia custodito, ne ex his unquam, qui in qualibet aetate alibi quam in Ecclesia catholica, aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numerum sunt recepti, quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre judicium, quisquis hoc violarit antistitum: vel qui non removerit eum quem ex his ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit. Curandum vero maxime, et omni cautela est providendum ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum in alterius civitate, vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis aut eum qui conciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris, aut in parochia presbyter, aut episcopus in civitate, suscipiat. Quod aliqua dissimulatione neglectum, culpam tangit etiam clericorum, qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit commorantur. His itaque rite dispositis, et ad
null
8a33ff9a-ec08-4331-954e-53c0f303c04c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ecclesiarum vestrarum notitiam, nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit. Quibus licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid, et quod praeterire nos potuit fuerit revelatum, secundum beatum Paulum apostolum tacente priore fidenter insinuet: quia Spiritus sanctus ubi vult spirat, maxime cum sua causa tractatur. Nec nos pigebit audire, et si qua sunt omissa non arroganter abnuere, sed rationabiliter ordinare. Datum Iduum Martiarum die, Dynamio, et Sibidio quartum consulibus. CAP. C.-- #De eo qui per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur.@# ( #Ex dictis S. Isidori episcopi.@# ) Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur, debent ab eo baptizati baptizari, et ipse non ordinetur, sed Romanus pontifex judicat non hominem qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit qui baptizat. CAP. CI.-- #De illis qui gratiam sancti Spiritus vendere conantur.@# (Ex concil. Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 22.) Dictum est solere in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari: solere quoque pro baptismo et communione. Hoc symoniacae haeresis semen detestata est sancta Sinodus, et anathematizavit, et ut de caetero nec pro ordinatione, nec pro chrismate, vel baptismo, vel pro balsamo, nec pro sepultura, vel communione, quicquam exigatur: sed gratis dona Christi, gratuita dispensatione donentur. FINIS LIBRI QUARTI. LIBER QUINTUS. INDEX CAPITULORUM II. Quod in Eucharistia nec pura aqua nec purum CAP. I. Quod omne crimen sacrificiis Deo oblatis deleatur, quaeque in sacrificiis debent adhiberi quae rejici. vinum offerri debeat. III. Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur. IV. Ut nihil aliud in sacrificio offeratur nisi panis et vinum aqua mixtum. V. De passione Domini in consecratione corporis miscenda. VI. Quae species ad altare non ad sacrificium sed ad benedictionem simplicem offerantur. VII. De eadem re. VIII. Nihil in sacrificio praeter quod Dominus statuit offerendum. IX. Ut presbyteri vas mundum habeant ubi corpus Domini cum diligentia recondatur. X. Ut presbyter Eucharistiam in promptu habeat. XI. Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas. XII. Oblationes de sabbato in sabbatum innovandas. XIII. Ut praesente et praecipiente presbytero, diaconus populum communicet. XIV. Quod discretio magna esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici. XV. De quotidiana perceptione Eucharistiae. XVI. De eadem re. XVII. Laici ter minimum in anno communicent. XVIII. An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat. XIX. Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint. XX. Ut in coena Domini Eucharistiae perceptio non negligatur. XXI. De histrionibus et magis, an communionem cum caeteris fidelibus accipere debeant. XXII. Quam diu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat. XXIII. Quod inter catholicos non connumeretur, qui in istis temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini non communicaverit. XXIV. Ut oblatio altaris singulis Dominicis diebus fiat. XXV. De eadem re. XXVI. De diaconibus quod presbyteris communionem dare non debeant. XXVII. De eulogiis populis a presbytero dandis. XXVIII. Oratio simplex eulogiae. XXIX. De pane qui offerendus est. XXX. De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt. XXXI. Ut defunctis Eucharistia non detur. XXXII. Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus, etc. XXXIII. Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat. XXXIV. Ut nullus infra presbyterum ordinatus rem a presbytero consecratam alteri porrigat. XXXV. De illis qui post aliquam degustationem sacrificium acceperint. XXXVI. Ut presbyter illiteratus Missam celebrare non debeat. XXXVII. Pro unius oblatione alterius non spernendam. XXXVIII. Ut dissidentium fratrum oblationes non recipiantur. XXXIX. Ut refutanda sint eorum dona qui pauperes opprimunt. XL. De presbyteris immolantibus. XLXI. De eadem re. XLXII. De presbyteris quibus solet dormiendo saepe semen effluere. XLXIII, De eadem re. XLIV. De presbyteris villanis si in civitate offerre audeant. XLV. De eadem re. XLVI. De illis qui per ebrietatem Eucharistiam evomuerint. XLVII. De hoc si aliquid de calice sacri sanguinis
null
11430d0c-27c2-4725-bc5e-2c869501c8af
latin_170m_raw
null
None
None
None
stillaverit. XLVIII. De illo qui evomit sacrificium et a canibus consumitur. XLIX. De eadem re. L. De Eucharistia inveterata. LI. De illis qui non bene custodierint corpus et sanguinem Domini. LII. De eadem re. LIII. De muliere quae peperit, ut communicet si voluerit. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER QUINTUS #DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS DOMINI.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic quae ad sacramentum Eucharistiae spectant plenissime tractat, adeo ut nihil quod ad hanc rem attinet requiras. CAP. I.-- #Quod omne crimen sacrificiis Deo oblatis deleatur, quaeque in sacrificiis debeant adhiberi, quae rejici.@# ( #Ex decretis Julii papae episcopis per Aegyptum missis.@# ) Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare. Alios quoque intinctam Eucharistiam populis, pro complemento communionis porrigere. Quosdam etiam non expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre, sed oblatis uvis populos communicare. Alios vero pannum lineum musto intinctum, per totum annum reservare, et in tempore sacrificii cum aqua partem ejus lavare, et sic offerre. Quod quam sit Evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister Veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum, et calicem sub hoc sacramento cognoscimus, dedisse. Legitur enim in evangelica veritate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et evidens exemplum Evangelicae veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non liceat. Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt Eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit, seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo, quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est, de uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum, sed si necesse fuerit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur: quia calix Dominicus juxta canonicum praeceptum vino et aqua permixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum aqua misceatur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur, et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficentia demonstratur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod per aquam significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum emanavit sententia, deinceps omnis talis error atque praesumptio cessare debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nullum deinceps licitum erit aliud in divinis sacris offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum, et calicem vino et aqua permixtum. De caetero aliter quam praeceptum est faciens, tandiu sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quod amisit. CAP. II.-- #Quod in Eucharistia nec pura aqua, nec purum vinum offerri debeat.@# (Ex concil. Wormaciensi, cap. 2.) In Eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis causa falluntur, sed vinum cum aqua mixtum: quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dicit: Non bibam de hoc genimine vitis, et aqua mixtum, quod post coenam dabat. Sed de latere ejus aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Cum igitur magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, panem tantum et calicem sub hoc sacramento
null
7e5f90d3-62bd-472c-ad1a-51cd35401a0f
latin_170m_raw
null
None
None
None
praebuisse cognoscimus: ideoque praeter panem et vinum cum aqua mixtum, aliud offerri non debet. Calix enim Dominicus vino et aqua commixtus debet offerri: quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Non potest enim calix Domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur. CAP. III.-- #Ut in sacrificio panis et vinum cum aqua mixtum offeratur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 23.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus dicit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum: nec amplius in primitiis offeratur Deo vino et frumento. CAP. IV.-- #Ut nihil aliud in sacrificio offeratur, nisi panis et vinum aqua mixtum.@# (Ex concil. African., cap. 4.) Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est, panis et vinum aqua mixtum. Primitiae vero, ceu mel et lac quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento corporis Dominici et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur, quam de uvis et frumentis. CAP. V.-- #De passione Domini in consecratione corporis miscenda.@# (Ex decr. Alexan. pap., cap. 5.) In sacramentorum quoque oblationibus, quae inter Missarum solennia Domino offeruntur, passio Domini miscenda est, ut ejus, cujus corpus et sanguis conficitur, passio celebretur, ita ut repulsis opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificio offerantur. Non debet enim, ut a patribus accepimus, et ipsa ratio docet, in calice Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere ejus in sua passione profluxisse legitur. Ipsa vero Veritas nos instruxit, calicem et panem in sacramento offerre, quando ait: Accepit Jesus panem et benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter, postquam coenavit, accepit calicem, deditque discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, quia hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Crimina enim atque peccata oblatis his Domino sacrificiis delentur. Idcirco et passio ejus in his commemoranda est, qua redempti sumus, et saepius recitanda, atque haec Domino offerenda. Talibus hostiis delectabitur et placabitur Dominus, et peccata dimittet ingentia. Nihil enim in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed haec omnes praecellit: quae pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente consummanda, atque ab omnibus veneranda. Et sicut potior est caeteris: ita potius excoli, et venerari debet. CAP. VI.-- #Quae species ad altare non ad sacrificandum, sed ad benedictionem simplicem offerantur.@# (Ex canon. apostol., capite 4.) Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas, et uvas, et oleum ad luminaria, et fabas, et thymiama ad incensum, tempore quo sancta celebratur oblatio. CAP. VII.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Melch. pap., capite 1.) Haec species quas non licet offerre super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum, ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et simplici benedictione benedicta demum a populis sumantur. Fabae tantum et uvae, novae spicae, et oleum, et odoramenta ad incensum, et caetera quae apostoli constituerunt super altare offerantur. CAP. VIII.-- #Nihil in sacrificio praeter quod Dominus statuit offerendum.@# (Ex canon. apostol., capite 3.) Si quis episcopus, aut presbyter, praeter ordinationem Domini alia quaedam in sacrificio offerat, super altare, id est, aut mel, aut lac,
null
a5bd029a-c2b2-4f4a-8a32-e2b5894b99b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
aut pro vino siceram, aut confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, deponatur. CAP. IX.-- #Ut presbyteri vas mundum habeant, ubi corpus Domini cum diligentia recondatur.@# (Ex concil. Turonen., capite 4.) Ut omnis presbyter habeat pixidem, aut vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Dominicum diligenter recondatur, ad viaticum recedentibus a saeculo. Quae tantum sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo, corpus et sanguis Domini proficiat tibi, etc. Semperque sit super altare obserata propter mures et nefarios homines, et de septimo in septimum diem semper mutetur, id est, illa a presbytero sumatur, et alia, quae eodem die consecrata est, in locum ejus subrogetur, ne forte diutius reservata, mucida, quod absit, fiat. CAP. X.-- #Ut presbyter Eucharistiam in promptu habeat.@# (Ex concil. Wormac., cap. 5.) Ut presbyter semper Eucharistiam habeat paratam, ut quando quis infirmatus fuerit, aut parvulus infirmus fuerit statim eum communicet, ne sine communione moriatur. CAP. XI.-- #Tot oblationes quot populo sufficiant offerendas, relictas in crastinum non reservandas.@# (Ex epist. Clementis pa., c. 28.) Certe tanta in altari holocausta offerentur quanta populo sufficere debeant: quod si remanserit in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt consumunt, non statim ad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctae portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum emittitur. Si igitur mane Dominica porrigitur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam consumpserint. Et si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperam. Sic secreta sanctificatione, aeterna custodienda sunt sacramenta. CAP. XII.-- #Oblationes de sabbato in sabbatum innovandas.@# (Ex concilio Aurel., capite 4.) Illud etiam annectendum videtur, ut oblationes quae in altari offeruntur, de sabbato in sabbatum semper innoventur: quia panes propositionis qui super mensam Domini ponebantur, a sabbato in sabbatum semper mutabantur, ne diu servati mucidi fiant, et, ut quidam saeviunt, igne concrement. Quod si aliquis diabolo instigante hoc facere praesumpserit, anathema sit. CAP. XIII.-- #Ut praesente et praecipiente presbytero, diaconus populum communicet.@# (Ex concilio Carthag., capite 38.) Ut diaconus praesente presbytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogit, jussus eroget. CAP. XIV.-- #Quod magna discretio esse debeat de perceptione corporis et sanguinis Dominici.@# (Ex epist. Clementis pa., capite 32.) In perceptione corporis et sanguinis Dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim ne si nimium in longum differatur ad perniciem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit corpus et sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit. Juxta ejusdem apostoli vocem, probare se debet homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum exemplo David, qui, nisi confessus fuerit se abstinuisse ab opere conjugali, ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset. CAP. XV.-- #De quotidana perceptione Eucharistiae.@# ( #Ex dictis August.@# ) Quotidie Eucharistiae communionem percipere, nec laudo, nec vitupero: Omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen metus in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur peccandi non habeat de caetero voluntatem, et communicaturus satis faciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant. CAP. XVI.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem ad Januarium.@# ) Dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius affirmet quotidie. Faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se,
null
69902550-7b02-4be6-b3aa-d9b1c3d9e063
latin_170m_raw
null
None
None
None
aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio; quum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum, alter dixerit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo: ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consequuti. Ad hoc valet, quod magna secundum propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat. CAP. XVII.-- #Laici ter minimum in anno communicent.@# (Ex epist. Fabii pa., capite 4.) Ut si non frequentius, vel ter laici homines communicent in anno, nisi forte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur, id est, in Pascha et Pentecoste, et Natali Domini. CAP. XVIII.-- #An Eucharistiam qui semper peccat, semper accipere debeat.@# ( #Ex dictis Cyprian. et aliorum sanctorum Patrum.@# ) Sanctus Cyprianus dixit: Eucharistia quotidie ad cibum salutis accipitur. Sanctus Ambrosius dixit: Si quotiescumque effunditur sanguis Christi in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. S. Hilarius episcopus dixit: Si tanta non sunt peccata ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Unde timendum est, ne diu abstractus a Christi corpore, alienus remaneat a salute. Nam manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, ipso Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui enim jam peccare quievit communicare non desinat. CAP. XIX.-- #Quod singulis diebus Dominicis in Quadragesima fideles communicandi sint.@# (Ex dictis Silverii pap., capite 3.) Singulis diebus Dominicis in Quadragesima, praeter hos qui excommunicati sunt, et praeter illos qui in publica poenitentia sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi sumenda sunt: et in coena Domini, in vigilia Paschae, et in die Resurrectionis Domini, et Pentecostes, et in Natali Domini, penitus ab omnibus communicandum est. CAP. XX.-- #Ut in coena Domini Eucharistiae perceptio non negligatur.@# (Ex decr. Sotheris pap., cap. 5.) In coena Domini a quibusdam perceptio Eucharistiae negligitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Dominici sacramenta, reconcilientur. CAP. XXI.-- #De histrionibus et magis, si communionem cum caeteris fidelibus accipere debeant.@# ( #Ex epist. sancti Cyprian. episc. ad Eucratium.@# ) Cyprianus Eucratio confratri salutem. Pro dilectione tua et reverentia ut ad consulendum me existimasti frater charissime, quid mihi videatur de histrione et mago illo, qui apud vos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor erudiendorum, imo perdendorum puerorum id quod male didicit, caeteris quoque insinuat, an tali sacra communione cum caeteris Christianis debeat dari, aut nobiscum communicare: puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae, tam turpi et infami contagione foedetur. CAP. XXII.-- #Quandiu unusquisque ante sacram communionem ab uxore se abstinere debeat.@# (Ex concil. Elibertan., cap. 3.) Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tres, aut quinque, aut septem dies. CAP. XXIII.-- #Quod inter catholicos non connumeretur, qui in istis tribus temporibus, Pascha, Pentecoste, Natali Domini, non communicat.@# ( #Ex canone Agathen.@# ) Saeculares vero, qui in Natali Domini Pascha, et in Pentecoste non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur. CAP. XXIV.-- #Ut oblatio altaris singulis Dominicis diebus fiat.@# (Ex decr. Fabii papae, cap. 5.) Decernimus ut in Dominicis omnibus diebus altaris oblatio, ab omnibus viris, vel mulieribus fiat, tam panis quam vini, ut per has immolationes a peccatorum suorum fascibus liberentur. CAP. XXV.-- #De eadem re.@# (Ex decr. ejusdem, cap. 10.) Oblationem quoque et pacem in Ecclesia facere jugiter admoneatur populus Christianus: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum remedium est animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur. CAP. XXVI.-- #De diaconibus
null
4599695f-2231-4934-a326-d1cce3fa47f2
latin_170m_raw
null
None
None
None
quod presbyteris communionem dare non debeant.@# (Ex Nicaeno concilio, cap. 18.) Pervenit ad magnum, sanctumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant, quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Necnon et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur. Per orbem ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat: quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit. CAP. XXVII.-- #De eulogiis populo a presbyteris dandis.@# (Ex decr. Pii papae, cap. 4.) Ut de oblationibus quae offeruntur a populo, et consecrationi supersunt, vel de panibus quos offerunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido, ut post Missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, eulogias omni die Dominico, et in diebus festis inde accipiant, et illa, unde eulogias presbyter daturus est, ante in haec verba benedicat. CAP. XXVIII.-- #Oratio simplex eulogiae.@# Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta et spiritali benedictione, ut sit omnibus salus mentis et corporis, atque contra omnes morbos et universas inimicorum insidias tutamen. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum panem vitae, qui de coelo descendit, et dat vitam et salutem mundo, et tecum vivit et regnat. Per, etc. CAP. XXIX.-- #De pane qui offerendus est.@# (Ex decr. Anitii papae, cap. 3.) Panes quos Deo in sacrificium offertis, aut a vobismetipsis, aut a vestris pueris coram vobis nitide ac studiose fiant, et diligenter observetur, ut panis, et vinum, et aqua, sine quibus Missae nequeunt celebrari, mundissime atque studiose tractentur, et nihil in eis vile, nihil non probatum inveniatur, juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. CAP. XXX.-- #De presbyteris qui corpus Dominicum ad deferendum infirmis mulierculis tradunt.@# (Ex concil. Remensi, cap. 2.) Pervenit ad notitiam nostram, quod quidam presbyteri in tantum parvipendant divina mysteria, ut laico, aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum committuntur. Quod quam sit horribile, quam detestabile omnium religiosorum animadvertit prudentia. Igitur interdicit per omnia synodus, ne talis temeraria praesumptio ulterius fiat, sed omnimodis presbyter per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subjacebit. CAP. XXXI.-- #Ut defunctis Eucharistia non detur.@# (Ex concil. Carthag., cap. 6.) Item placuit, ut corporibus defunctorum Eucharistia non detur. Scriptum est enim: Accipite, et edite. Cadavera autem, nec accipere possunt, nec edere: et nec jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia. CAP. XXXII.-- #Ut oblationes in majoribus festis ab omnibus aequanimiter fiant.@# (Ex concil. Matiscen. cap. 50.) In synodo Matiscensi decretum est, ut in omnibus diebus Dominicis, aliisque festivitatibus oblatio ab omnibus, qui ad Missam convenerint, utriusque sexus offeratur in Ecclesia, singuli singulas oblationes offerentes. Finita Missa a presbytero oblationes accipiant. Omnis autem qui hanc diffinitionem per inobedientiam evacuare praesumpserit, anathemate percellatur. CAP. XXXIII.-- #Quod ministris altaris supra altare solis communicare liceat.@# (Ex concil. Laodicen. cap. 19.) Solis autem ministris sacro ordini deditis ad altare accedere, et communicare liceat. CAP. XXXIV.-- #Ut nullus infra presbyterum ordinatus, rem a presbytero consecratam alteri porrigat.@# (Ex decr. Silvestr. papae. cap. 7.) Nullus acolythorum, vel subdiaconorum rem consecratam a presbytero jam aliis porrigat: quia aliud est minister, aliud adsistens, nisi tantum supportet, quod
null
9955b323-e590-4507-8da0-5d3d635cd1de
latin_170m_raw
null
None
None
None
ei sacerdos imposuerit, ore suo benedictum. CAP. XXXV.-- #De illis qui post aliquam degustationem sacrificium acceperint.@# (Ex decr. Eutychii papae, capite 2.) Qui acceperit sacrificium post cibum, aut post aliquam parvissimam refectionem, nisi pro viatico, pueri tres dies, majores septem, clerici viginti dies poeniteant. CAP. XXXVI.-- #Ut presbyter illiteratus Missam celebrare non debeat.@# (Ex decr. Fabiani papae, capite 10.) Sacrificium non est accipiendum de manu sacerdotis, qui orationes, vel lectiones, et reliquas observationes in Missa, secundum ritum implere non postte. CAP. XXXVII.-- #Pro unius oblatione alterius non spernendam.@# (Eugenii papae, capite 17.) Presbyter pro unius oblatione, alterius non spernat. CAP. XXXVIII.-- #Ut dissidentium fratrum oblationes non recipiantur.@# (Ex concilio Africano, capite 93.) Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur. CAP. XXXIX.-- #Ut refutanda sint eorum dona, qui pauperes opprimunt.@# (Ex eodem, capite 94.) Eorum, qui pauperes opprimunt, dona a sacerdotibus refutanda. CAP. XL.-- #De presbyteris immolantibus.@# (Ex concilio Ancyrano, capite 1.) Presbyteros immolantes, et iterum luctamen adeuntes, si hoc non per illusionem aliquam sed ex veritate fecerunt, nec ante parentes et affectantes, atque suadentes, ut aestimarent quidem tormentis aptari, sed his visu tantum et habitu subjici, hos placuit honorem quidem propriae sedis retinere: offerre autem, aut alloqui populum, aut omnino sacerdotalibus fungi officiis non licere. CAP. XLI.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 12.) Diaconi similiter, qui immolaverunt, honorem quidem habeant, cessent vero ab omni sacro mysterio, sive a pane, sive a calice offerendo, vel praedicando. Quod si quidam episcoporum conscii sunt laboris eorum, et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere, vel adimere, penes ipsos erit potestas. CAP. XLII.-- #De presbyteris, quibus solet dormiendo saepe semen effluere.@# ( #Interrogatio August. Anglorum apostoli.@# ) Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare. CAP. XLIII.-- #De eadem re.@# ( #Responsio Gregor.@# ) Etquidem hunc Testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, nisi lotum aqua ei usque ad vesperum intrare Ecclesiam non conceditur. Quod tamen aliter populus spiritalis intelligens, sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus quia quasi per somnium illuditur, qui tentatus immundicia veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis. Nam aliquando ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem quum ex naturae superfluitate, vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda: quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Quum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi corporis Christi vel missarum solemnia celebrandi, quum fortasse, aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit, mutatis vestibus cantet. Nam si adsunt alii, qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur. Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea non tamen sit, vel suo judicio libera: quum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporeis meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus. Videt enim a qua radice inquinatio illa
null
c77f5dba-923e-4e86-bf7a-c7bfd88076f2
latin_170m_raw
null
None
None
None
processerit: quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Propter talem pollutionem, a sacro mysterio eo die abstinere oportet. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, hac in delectatione, vel, quod majus est, in peccati consensu ceciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet, suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia et primam culpam serpens suggessit, Eva, velut caro, delectata est Adam, vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem atque consensum, judicem sui praesidere animum. Quum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnino perpetratum non est. Quum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci, si autem etiam ad consensum ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati, si mens est in delectatione, fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat: et cum caro delectari sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat; ne consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelitus exercitatus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Si autem captivus erat minime pugnabat. Quapropter et captivus erat, et pugnabat: igitur legi mentis ejus lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Itaque est homo, ut ita dixerim, captivus et liber. Liber ex justitia, captivus ex delectatione quam portat invitus. CAP. XLIV.-- #De presbyteris villanis si in civitate offerre audeant.@# (Ex concil. Neocaes., cap. 13.) Presbyteri ruris in ecclesia civitatis episcopo praesente, vel presbyteris urbis ipsius, offerre non possunt, nec panem sanctificatum dare, calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur, soli dare debebunt CAP. XLV.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Sotheris papae, cap. 13.) Presbyteri qui conreligionales non sunt, in ecclesiis, praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis, offerre non poterunt, nec panem dare, in oratione autem calicem dabunt. Quod si absentes sunt civitatis sacerdotes, et fuerint invitati in orationem, soli possunt dare. CAP. XLVI.-- #De illis qui per ebrietatem eucharistiam evomuerint.@# ( #Ex Poenitentiali Bedae.@# ) Si quis per ebrietatem vel voracitatem eucharistiam evomuerit, XL dies poeniteat: clerici, vel monachi, seu diaconi, XL dies poeniteant, presbyteri, LXX dies, episcopi XC. Si pro infirmitatis causa evomuerit, VII dies poeniteat. CAP. XLVII.-- #De hoc, si aliquid de calice sacri sanguinis stillaverit.@# (Ex decr. Pii papae, cap. 3.) Si vero per negligentiam de calice aliquid stillaverit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et in igne consumetur, et cinis intra altare recondetur, et sacerdos quadraginta dies poeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et tres dies poeniteat. Si per linteum altaris ad aliud stilla pervenerit, quatuor dies poeniteat. Si usque tertium, novem dies. Si usque quartum, quindecim dies: et linteamina quae tetigerunt stillam tribus minister abluat vicibus, calice subterposito, et aqua ablutionis sumatur, et juxta altare recondatur. CAP. XLVIII.-- #De illo qui evomit sacrificium, et a canibus consumitur.@# ( #Ex Poenitentiali Theod.@# ) Qui evomuerit sacrificium et a canibus consumitur, annum unum poeniteat: sin autem, quadraginta dies poeniteat. Si in die quando communicaverit sacrificium evomuerit, si ante mediam noctem, tres superpositiones faciat. Si post mediam noctem, duas. Si post matutinas, unam. CAP. XLIX.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si vero sacrificium evomuerit
null
0fc3da96-1231-4565-b937-c4d786d387d1
latin_170m_raw
null
None
None
None
, quadraginta dies poeniteat. Si infirmitatis causa, septem dies: si in ignem projicit, centum psalmos cantet: si vero canes lambuerint talem vomitum, centum dies qui evomit, poeniteat. CAP. L.-- #De eucharistia inveterata.@# (Ex concil. Aurelian., cap. 5.) Omne sacrificium sordida vetustate perditum, igne comburendum est, et cinis juxta altare sepeliendus. CAP. LI.-- #De illis qui non bene custodierint corpus et sanguinem Domini.@# (Ex eodem, cap. 6.) Qui non bene custodierit sacrificium, et mus, vel aliquod aliud animal comederit illud, quadraginta dies poeniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars ejus ceciderit, et non inventa fuerit, XX dies poeniteat. Perfundens aliquid super altare de calice quando offertur, VI dies poeniteat, aut si abundantius, VII dies poeniteat. Qui autem perfundit calicem dum solemnitas missae celebratur, XL dies poeniteat. Si vero celebrata missa presbyter neglexerit accipere sacrificium, similiter XL dies poeniteat, et qui acceperit sacrificium pollutus nocturno tempore, VII dies. Diaconus obliviscens oblationem offerre donec offeratur linteamen, quando recitantur nomina pausantium, similiter poeniteat. Qui negligentiam erga sacrificium fecerit, ut vermibus consumptum ad nihilum devenerit, III quadragesimas cum pane et aqua poeniteat. Si integrum inventum fuerit, in eo vermis comburatur, et cinis sub altari condatur, et qui neglexerit, quaternis diebus suam negligentiam solvat. Si cum amissione saporis decoloratur sacrificium, XX dies expleantur jejunio, conglutinatum vero, VII dies qui mersit, poeniteat. CAP. LII.-- #De eadem re.@# ( #Ex Poenitentiali Romano.@# ) Si ceciderit sacrificium de manibus offerentis terratenus ut non inveniatur, omne quodcunque inventum fuerit in loco in quo ceciderit comburetur, et cinis ut supra, abscondatur, et cui acciderit medium annum poeniteat. Si vero sacrificium inventum fuerit, locus scopis mundetur, et stramen ut supra, ignetur, et cinis ut supra, recondatur et sacerdos XX dies poeniteat. CAP. LIII.-- #De muliere quae pepererit, ut communicet si voluerit@# ( #Ex concil. Carthag.@# ) Mulier enixa, si vult, communionem percipiat. FINIS LIBRI QUINTI. LIBER SEXTUS. INDEX CAPITULORUM 11. De presbytero interfecto ad quem ejus compositio CAP. 1. Si quis spontanea voluntate homicidium perpetraverit, juxta decreta Melchiadis papae, et Triburiensis concilii statuta, talem poenitentiam accipere debet. 2. Quid in primo anno observare debeat. 3. Quid in secundo et tertio anno observare debeat. 4. Quid in reliquis quatuor annis observare debeat. 5. De homicidiis et calumniis episcoporum, et reliquorum ordinum. 6. De eadem re. 7. De eadem re. 8. De interfectoribus sacerdotum. 9. De presbyteris depositis, et sic occisis. 10. De presbyteris qui sine orario occidentur. pertineat. 12. De illis qui per insidias homicidium perpetraverint. 13. Item de homicidio sponte commisso. 14. De eadem re. 15. De homicidio non sponte commisso. 16. De eadem re. 17. De illo qui domino suo praecipiente homicidium fecerit. 18. De illo qui servum suum interfecerit. 19. De femina quae furore zeli accensa ancillam suam verberaverit, et sic perierit. 20. De eadem re. 21. De illis qui in opere necessario casu homicidium perpetraverint. 22. De eadem re. 23. De illis qui in publico bello homicidia committunt. 24. De illis qui de homicidio sunt infamati, si negaverint. 25. De insano si homicidium perpetraverit. 26. De illis qui veneficio homicidia committunt. 27. De illo per cujus delationem aliquis interfectus fuerit. 28. Quod tria genera sint homicidarum. 29. Quod homicidae ab ecclesiastica communione sint submovendi. 30. De eamdem re. 31. De illis quorum consilio homicidia fiunt. 32. De illis qui pro vindicta parentum homicidia committunt. 33. De illo qui propter cupiditatem Judaeum interfecerit. 34. De parricidis et fratricidis. 35. De eadem re. 36. De illis qui infantes suos non sponte interficiunt. 47. Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine 37. De illo qui uxorem legitimam sine judicio interfecerit. 38.
null
c672c70b-a778-42ea-bf6e-f4ced5146695
latin_170m_raw
null
None
None
None
De eadem re. 39. De eadem re. 40. De eadem re. 41. De uxore mariti mortem conciliante. 42. De hoc, si plures unum impugnaverint. 43. De vindicta non prohibenda. 44. De illis qui post baptismum capitalem protulerint sententiam. 45. De illis qui in confractione idolorum occisi fuerint. 46. De eo qui matrem suam occiderit, qualiter poenitere debeat. cessare debebit. 48. De eo, si quis in hostem contra paganos dimicans, interficit captivos Christianos. 49. De eo qui Christianum mancipium seduxerit, et sic vendiderit. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER SEXTUS #DE HOMICIDIIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Liber hic de Homicidiis sponte et non sponte commissis, de parricidiis, de fratricidiis, de illis qui uxores legitimas, et seniores suos interficiunt, et de caede ecclesiasticorum tractat, quaeque singulis hisce homicidii generibus sit poenitentia injungenda, ostendit. CAP. 1. #Si quis spontanea voluntate homicidium perpetraverit juxta decreta Melchiadis papae, et Triburiensis concilii statuta, talem poenitentiam accipere deest.@# (Ex concilio Triburi., capite 4.) In primis, ut licentiam non habeat Ecclesiam intrandi, illos proximos XL dies nudis pedibus incedat, et nullo vehiculo utatur. In laneis vestibus sit absque femoralibus, arma non ferat, et nihil sumat in his quadraginta diebus nisi tantum panem, et salem, et puram bibat aquam. Et nullam communionem cum caeteris Christianis, neque cum alio poenitente habeat in cibo et potu, antequam quadraginta dies adimpleantur. Et ex cibo quem sumit, nullus alius manducet. Considerata vero personae qualitate, vel infirmitate, de pomis, vel oleribus seu leguminibus, prout visum fuerit, aliquid pro misericordia indulgeatur, maxime si quis coactus et non sponte homicidium fecerit, et ei omnimodis ex canonica auctoritate interdicatur, ut in his diebus cum nulla femina misceatur, nec ad propriam uxorem accedat, nec cum aliquo homine dormiat. Juxta Ecclesiam sit, ante cujus januas peccata sua defleat diebus et noctibus, et non de loco ad locum pergat, sed in uno loco his quadraginta diebus sit. Et si forte habuerit insidiatores vitae suae, interim differatur ei poenitentia, donec ab episcopo pax ei ab inimicis concedatur, et si in infirmitate detentus fuerit, ita ut non possit digne poenitere, differatur poenitentia donec sanitati restituatur. Si autem longa aegritudine detentus fuerit ad sententiam episcopi pertinebit quomodo reum et infirmum sanare disponat. Completis XL, diebus aqua lotus vestimenta et calciamenta, accipiat, et capillum incidat. CAP. 2.-- #Quid in primo anno observare debeat.@# (Ex eodem, capite 5.) In primo anno post quadraginta dies, totum illum annum a vino, medone et mellita cervisia, a carne, et caseo, et pinguibus piscibus abstineat, nisi festis diebus qui in illo episcopio a cuncto populo celebrantur. Et nisi forte in magno itinere, vel in hoste, vel diu ad Dominicam curtem, vel infirmitate detentus sit, tunc liceat uno denario, vel precio unius denarii, aut tres pauperes pascendo, tertiam feriam, quintam feriam, et sabbatum redimere, ita duntaxat, ut una re de tribus utatur. Postquam domum venerit, aut sanitati fuerit restitutus, nullam licentiam habeat redimendi. Completo anni circulo in Ecclesiam introducatur, et pacis osculum ei concedatur. CAP. 3.-- #Quid in secundo et tertio anno observare debeat.@# (Ex eodem, capite 6.) In secundo et tertio anno similiter jejunet nisi quod tertiam feriam, quintam et sabbatum, potestatem habeat redimendi praetaxato pretio ubicunque est. Caetera diligenter omnia observet ut in primo anno. CAP. 4.-- #Quid in reliquis quatuor annis observare debeat.@# (Ex eodem, capite 7.) Quatuor anni deinde restant per quos singulos jejunet tres Quadragesimas. Unam ante Pascha cum caeteris Christianis, abstinendo de vino, medone, mellita cervisia, carne, et sagimine, et ovis, et pinguibus piscibus. Alteram, ante nativitatem sancti Joannis. Si aliquid remanet de quadraginta diebus, post Missam sancti Joannis impleat. Tertiam, ante Natalem Domini jejunet, ut supradictum est. Et in quatuor supradictis annis, tertia, quinta feria, et sabbato, utatur quicquid vult, et secundam, et quartam feriam
null
a9d04113-038a-4714-b225-7fd1354b127e
latin_170m_raw
null
None
None
None
redimere potest pretio jam supradicto, sextam feriam omnimodis observet in pane et aqua, et nequaquam redimat. His expletis, sacram communionem accipiat. CAP. 5.-- #De homicidiis, et calumniis episcoporum, et reliquorum ordinum.@# (Ex concil. apud Theodonis villam habito, capite 3.) In concilio apud Theodonis villam, ubi interfuerunt XXXII episcopi, Histolphus Moguntiensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Hetti Treverensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Ebo Remensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, cum nuntiis reliquorum episcoporum Galliae et Germaniae, ob nimiam praesumptionem quorum dam tyrannorum in sacerdotes Domini debacchantium, et propter factum quod in Wasconia noviter acciderat de episcopo Joanne, inhoneste et inaudite mordridato decretum est, ut communi consensu et humili devotione supplicarentur auribus principis, si suae pietati complaceret, ut calumnia in Christi sacerdotes peracta, juxta synodalica determinaretur pleniter statuta, hoc idem episcoporum judicio placeret, si ex toto secundum potestatem eorum posset definiri, id est, ut canonica ferirentur sententia, hi videlicet, qui timorem Domini postponentes, in ministros suos grassare praesumerent. Quod si vero pietati ejus complaceret, juxta capitula regum praecedentium, ubi eorum provisio misericorditer in offensis pecuniae quantitatem interposuit, pro consolatione sanctae Ecclesiae, ut praefatae res per pecuniam ab imperatoribus sacerdotibus ad defensionem concessam, et per poenitentiam determinarentur episcoporum judicio, si pietas illius collaudare voluerit, sic definiri eis complaceret. Si quis subdiaconum calumniatus fuerit, vulneraverit, vel debilitaverit, et convaluerit, quinque quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et trecentos solidos cum sua compositione, et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et CCCC solidos, cum tripla sui compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si diaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et CCCC solidos cum compositione sua et episcopalibus bannis episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, singulas supra dictas sex Quadragesimas cum sequentibus annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si quis presbyterum calumniatus fuerit, et spassaverit, sex Quadragesimas sine subditis annis poeniteat, et DC solidos cum triplici sua compositione, et episcopalibus bannis triplicibus episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, duodecim annorum poenitentia secundum canones ei imponatur, et DCCCC solidos cum triplici compositione sua, et episcopalibus bannis triplicibus componat. Si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, decem Quadragesimas cum subditis annis poeniteat, et presbyteri occisi triplicem compositionem componat. Si autem casu et non sponte occiditur, cum comprovincialium episcoporum consilio homicida poeniteat. Si quis autem sponte eum occiderit, carnem non comedat, vinum non bibat cunctis diebus vitae suae, cingulum militare deponat, absque spe conjugii in perpetuum maneat. Aistolphus Moguntiensis archiepiscopus dixit: Si principibus placuerit, aliisque suis fidelibus, rogemus ut collaudetur et subscribatur. Et collaudatum est, et subscriptum est, tam a principe, quam a caeteris omnibus. CAP. 6.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Triburiensi, capite 1. Capitulum ecclesiast. apud Triburiam a Carolo et primis Galliae et Germaniae collaudatum et subscriptum.) Placuit nobis et fidelibus nostris, ut sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis, alio anno apud Theodonis villam admoniti fuimus et rogati, ut episcopi et eorum ministri quos Deus suo non humano judicio reservavit, juxta sanctorum canonum, sanctorumque patrum, ac capitularium praecedentium regum coram positorum statuta, et Dei sacerdotes, eorumque cooperatores, quorum intercessionibus supplicationibus sancta Dei Ecclesia constare videtur, intacti permaneant. Constituimus, ut si quis subdiaconum calumniatus fuerit, et convaluerit, poenitentia canonica poeniteat, et CCC solidos episcopo componat. Et si mortuus fuerit, juxta id quod canones praecipiunt poeniteat, et CCCC solidos episcopo componat. Si diaconum quis calumniatus fuerit, et convaluerit, poeniteat secundum canones, et CCCC solidos episcopo componat. Si non convaluerit, juxta praecepta synodalica poeniteat, et DC solidos episcopo componat. Si presbyterum quis male tractaverit, et spassaverit, secundum ejus episcopi sententiam poeniteat, et DCCCC solidos episcopo componat. Si autem mortuus fuerit, ut synodus dijudicaverit, poeniteat, et mille CC solidos episcopo componat. Et si quis episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel in aliquo dehonestaverit, poeniteat secundum
null
1720f4ba-f5bd-40e1-839e-64cde2cf3358
latin_170m_raw
null
None
None
None
canonum statuta, et presbyteri non occisi triplicem compositionem, cum instilis quae in superiori capitulo scriptae, et confirmatae esse videntur, componat. Si quis per industriam episcopum occiderit, juxta id quod apud Theodonis villam a XXXII episcopis decretum est, et quod ibi a nobis et a primatibus totius Germaniae, et Galliae, benigna collaudatione collaudatum est, et subscriptum est, poeniteat, et pecuniam a nobis concessam Ecclesiae viduatae persolvat. Et hoc de nostro adjecimus, ut si quis in his supradictis sanctorum canonum nostrique decreti sanctionibus episcopis, inobediens et contumax extiterit, primum canonica sententia feriatur. Deinde in nostro regno beneficium non habeat, et alodis ejus in bannum mittatur, et si annum unum et diem in nostro banno permanserit ad fiscum nostrum redigatur, et captus in exilium religetur, et ibi tam diu custodiatur et constringatur, donec coactus Deo, et sanctae Ecclesiae satisfaciat, quod prius gratis facere noluerat. Et si omnibus vobis complacuerint dicite. Et tertio ab omnibus conclamatum est, placet. Et imperatores, et pene omnes Galliae et Germaniae principes subscripserunt, singuli singulas facientes cruces, et Ecclesiasticus ordo Deo et principibus laudes referentes hymnum, Te Deum laudamus, decantabant, et sic soluta est synodus CAP. 7.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 24.) Qui presbyterum occiderit XII annorum ei poenitentia secundum canones imponatur aut si negaverit, si liber est, cum LXXII juret. Si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget. Convictus noxae usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulo careat, et absque spe conjugii maneat. CAP. 8.-- #De interfectoribus sacerdotum.@# (Ex concilio Wormacien., capite 3.) Qui sacerdotem voluntarie occiderit, carnem non comedat, et vinum non bibat cunctis diebus vitae suae. Jejunet usque ad vesperam, exceptis diebus festis atque dominicis; arma non sumat, equum non ascendat, Ecclesiam per quinque annos non ingrediatur, sed ante fores Ecclesiae stet. Post quinque annos Ecclesiam ingrediatur, nondum vero communicet, sed inter audientes stet. Cum autem fuerit duodecimi anni cursus finitus, communicandi ei licentia concedatur, et equitandi tribuatur remissio. Maneat autem in reliquis observationibus tres dies per hebdomadam, ut perfectius purificari mereatur. CAP. 9.-- #De presbyteris depositis, et sic occisis.@# (Ex concil. Turonico., cap. 3.) Nuntiatum est nobis, quod aliqui olim dixerunt se fuisse sacerdotes, et postea degradati pro suis peccatis poenitentiam agendo, suffragia sanctorum per diversa loca transeuntes quaesierunt, trucidati sint. Hujuscemodi interfectoribus omnem ecclesiasticam dignitatem denegamus, donec dignam poenitentiam pro reatu suo secundum judicium episcoporum exsolvant: quia gravius aliis homicidis poenitere debent. CAP. 10.-- #De presbyteris qui sine orario occiduntur.@# (Ex concilio Tribur., cui interfuit rex Arnolphus, cap. 26.) Ut presbyteri non vadant, nisi stola vel orario induti. Et si in itinere spoliantur, vel vulnerantur, aut occiduntur, non stola vestiti, simplici emendatione sua solvantur. Si autem cum stola, triplici. CAP. 11.-- #De presbytero interfecto, ad quem ejus compositio pertineat.@# (Ex eodem, cap. 5.) Presbyteri interfecti composito episcopo ad cujus parochiam pertinebat, solvatur, ita videlicet, ut medietatem Wirigeldi ejus episcopus utilitatibus Ecclesiae cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eleemosynam ejus juste dispertiat, quia nullus nobis ejus haeres proximior videtur, quam ille qui ipsum Domino sociavit. CAP. 12.-- #De illis qui per insidias homicidium perpetraverit.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis voluntarie, et per insidias hominem interfecerit, jugi poenitentiae se submittat. Et si hoc publice actum constat, si laicus est, a communione orationum quinquennio removeatur. Post quinquennium tantum in orationum communionem recipiatur, non autem offerat, non corpus Domini contingat. In quo perdurans quatuordecim annis, tunc ad plenam communionem cum oblationibus recipiatur. CAP. 13.-- #Item de homicidio sponte commisso.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 21.) Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter submittant se, perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. CAP. 14.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Pariensi., cap. 6.) Si quis homicidium sponte
null
9e85b10f-51a1-41c5-9e89-55278f85ec10
latin_170m_raw
null
None
None
None
commiserit, et non violento resistens, sed vim faciens, innocentem et simpliciter gradientem interfecerit, usque ad finem vitae suae graviter poeniteat, sic tamen, ut si poenitentiam bene peregerit, in exitu ei communionis viaticum non negetur. CAP. 15.-- #De homicidio non sponte commisso.@# (Ex concil. Ancirano, cap. 22.) De homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio, post septennem poenitentiam, perfectionem consequi praecipit. Secunda vero quinquennii tempus explere. CAP. 16.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 2.) Si quis casu non volens, homicidium perpetraverit, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat. Quibus peractis, biennio ab oratione fidelium segregetur, non communicet nec offerat, post biennium in communionem orationis suscipiatur: offerat autem, non tamen communicet. Post quinquennium ad plenam communionem recipiatur, abstinentia ciborum in arbitrio sacerdotis maneat. CAP. 17.-- #De illo qui domino suo praecipiente homicidium fecerit.@# (Ex eodem, cap. 25.) Si quis liber jubente Domino suo servum ejus occiderit, ut homicidium sponte commissum poeniteat. CAP. 18.-- #De illo qui servum suum interfecerit.@# (Ex concil. Agathen., cap. 62) Si quis servum proprium, sine conscientia vel judicio judicis occiderit, ut homicidium sponte commissum lugeat. CAP. 19.-- #De femina quae furore zeli accensa ancillam suam verberaverit et sic perierit.@# (Ex concilio Elibertan., capite 5.) Si qua domina furore zeli accensa, flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut infra diem tertium animam cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate, an casu occiderit: si voluntate, post septem annos, si casu, per quinquennii tempora, acta legitima poenitentia, ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem. CAP. 20.-- #De eadem re.@# ( #Ex decr. Silvester. papae.@# ) Si quis hominem publice poenitentem interfecerit, ut homicidium sponte commissum dupliciter poeniteat, et nisi in fine non communicet. CAP. 21.-- #De illis qui in opere necessario casu homicidium perpetraverint.@# (Ex concilio Wormacien., capite 5.) Saepe contingit ut, dum quis operi necessario insistens arborem incidat, aliquis subtus ipsam veniens deprimatur. Et idcirco, si voluntate vel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida poenitentiae debet omnino submitti. Quod non voto, sed incuria illius, non denique sententia contingit, sed dum ille operi necessario fortassis incumberet iste insperatus occurrit sub arbore, et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida. CAP. 22.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Tribur., capite 17.) Si duo fratres in sylva arbores succiderint, et appropinquante casura unius arboris, frater fratri dixerit cave, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et mortuus fuerit, vivens frater innocens de sanguine germani dijudicetur. CAP. 23.-- #De illis qui in publico bello homicidia committunt.@# (Ex concilio Mogunt., capite 2.) Oportet autem diligentius eos admonere, qui homicidia in bello perpetrata pro nihilo ducunt, excusantes non ideo necesse habere de singulis facere poenitentiam, eo quod jussu principum peractum sit, et Dei judicio ita finitum. Scimus enim, quod Dei judicium semper justum est, et nulla reprehensione dignum. Sed tamen oportet eos considerare, qui hanc necem nefariam cupiunt, utrum se coram oculis Dei, quasi innoxios excusare possint, qui propter avaritiam, quae omnium malorum radix est, et idolorum servituti comparatur, atque propter favorem dominorum suorum temporalium, aeternum Dominum contempserunt, et mandata illius spernentes, non casu, sed per industriam homicidium fecerunt. Nam de his legimus, qui homines non sponte interfecerunt, Deum per legislatorem urbes refugii deputasse, ad quas confugientes salvarentur ab ultore sanguinis proximi sui, et non morerentur. Unde in Deuteronomio scriptum est: Haec erit lex homicidae, cui vita servanda est: Qui percusserit proximum nesciens, et heri, et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur, sed abiisse simpliciter cum eo in sylvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit de manu, aut ferrum lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam urbium supradictarum
null
48d9536b-5afb-42d5-bc71-a03fb7b9719e
latin_170m_raw
null
None
None
None
confugiat et vivat, nec proximus ejus, cujus sanguis effusus est, stimulo doloris percutiat animam ejus. De eo vero qui per industriam aliquem occiderit, in Exodo scriptum est: Si quis de industria, et per insidias occiderit proximum, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Et in Deuteronomio: Si quis odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae ejus, et surgens, percusserit eum, et mortuus fuerit, et fugerit ad unam de supradictis urbibus, mittent seniores civitatis illius, et rapient eum de loco refugii, et tradent eum in manus proximi ejus, cujus sanguis effusus est, et moriatur, nec misereberis ejus. Si ergo illum quem Dominus dignum morte esse judicavit reum non esse quis dicit, quomodo contrarius legi Dei non existit, qui hoc quod Deus praecepit, cassum esse contendit? Sed inter haec sciendum est, quod magna distantia est inter legitimum principem, et seditiosum tyrannum: inter eum qui subvertere nititur Christianae pacis tranquillitatem, et illum qui armis contra iniquitatem certat defendere aequitatem. CAP. 24.-- #De illis qui de homicidio sunt infamati, si negaverint.@# (Ex concilio Turonen., capite 2.) Ubi manifestari potest quemlibet hominem perpetrasse homicidium secundum canonicam auctoritatem, condignum poenitentiae judicium illi ingeratur. Si autem manifestis indiciis non potest probari eum homicidam esse, nec ipse vult confiteri, omnipotentis Dei judicio cui omnia occulta manifesta sunt, reservetur: ei tamen indicetur publice a presbytero, quod communione ecclesiastica indignus sit, et ea carere debeat, donec perpetratum crimen confiteatur, et per confessionem, et per poenitentiam condignam, ab hoc crimine se absolvere certet. CAP. 25.-- #De insano, si homicidium perpetraverit.@# (Ex eodem, capite 7.) Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem pervenerit, levior ei poenitentia imponenda est, quam ei qui sana mente tale quid commiserit. Cui quamvis poenitentia sit imponenda, quia infirmitas causa peccati fuisse creditur: tantum tamen lenior, quam ei qui sanus aliquem occiderit, quantum inter sanum et insanum et irrationabile a rationabili constat esse discriminis. CAP. 26.-- #De illis qui veneficio homicidia committunt.@# (Ex concilio Eliberit., capite 5.) Si quis vero veneficio interfecerit alterum, eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, nisi in fine impertiendam non esse illi communionem. CAP. 27.-- #De illo per cujus delationem aliquis interfectus fuerit.@# #(Ex eodem, capite 1)@# Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fidelium fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum non nisi in fine accipere communionem. Si levior causa fuerit, intra quinquennium accipere communionem poterit. Si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum. CAP. 28.-- #Quod tria genera sint homicidarum.@# (Ex epistola Clementis papae, capite 16.) Homicidarum vero tria genera esse dicebat, et poenam eorum parilem fore docebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita et detractores eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat. Quia occidit, qui odit fratrem suum: et qui detrahit, pariter homicida esse monstratur. Omnes enim a carnalibus desideriis quae militant adversus animam abstinere, et bonam eorum conversationem ac innocentem omnibus monstrare rogabat. Ex corde enim cunctos attentius invicem diligere insinuabat. Seniores venerari, et juniores diligere, episcopos sacerdotes suos, ac cunctos reliquos Ecclesiae ministros, atque omnem plebem sibi commissam, verbis et mandatis divinis instruere et armare. Hosque omnes eorum episcopos tota animi virtute diligere, ut oculos suos, qui oculi sunt illorum, eorum praeceptis in omnibus obedire, etiam si ipsi aliter, quod absit, agant quam deceat: memores scilicet illius dominici praecepti: quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite. CAP. 29.-- #Quod homicidae ab ecclesiastica communione sint submovendi.@# (Ex concilio Agathen., capite 10.) Itaque censuimus homicidas a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione, admissa crimina diluerint. CAP. 30.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Turonico, capite 7.) Homicidis penitus non communicandum, donec per confessionem poenitentiae ipsorum crimina diluantur. CAP. 31.-- #De illis quorum consilio homicidia fiunt.@# ( #Ex dictis August.@# ) Periculose se decipiunt, qui existimant eos
null
2de0bd8b-2023-43b2-b9b4-39b1049b2948
latin_170m_raw
null
None
None
None
tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem homines extinguuntur. Nam Judaei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum est: Nobis non licet interficere quemquam, sed tamen illis Domini mors imputatur, quia ipsi eum lingua crucifixerunt, dicentes: Crucifige eum. Unde unus Evangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora tertia, alius sexta: quia Judaei crucifixerunt eum hora tertia lingua, manibus hora sexta milites. Qui ergo hominem tradit, ille eum interficit, Domino dicente: Majus peccatum habet, qui me tradidit tibi. Unde Psalmista: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, linguae eorum gladius acutus. Subjiciant ergo se poenitentiae, quorum consilio sanguis funditur, si veniam promereri voluerint. CAP. 32.-- #De illis qui pro vindicta parentum homicidia committunt.@# ( #Ex Poenitentiali Theodor.@# ) Qui pro vindicta fratris, aut aliorum parentum occiderit hominem, ita poeniteat, ut homicidia sponte commissa, cum ipsa Veritas dicat: Mihi vindictam, et ego retribuam. CAP. 33.-- #De illo qui propter cupiditatem Judaeum interfecerit.@# (Ex concilio Mogunt., capite 6.) Qui odii meditatione vel propter cupiditatem Judaeum, vel paganum occiderit, quia imaginem Dei, et spem futurae conversionis extinxerat, XL dies in pane et aqua poeniteat. CAP. 34.-- #De parricidis et fratricidis.@# (Ex concilio Tribur., capite 5.) Statuimus, ut parricidae et fratricidae per unius anni circulum ante fores ecclesiae orantes Domini clementiam perseverent. Completo anni circulo introducantur in ecclesiam, tamen inter audientes, usque dum unius anni spatium finiatur, stent. His itaque peractis, si poenitentiae fructus in eis conspicitur, corporis et sanguinis Domini participes fiant, ut non obdurentur desperatione. Carnem non manducent omnibus diebus vitae illorum, jejunent autem usque ad nonam quotidie, exceptis festis diebus atque dominicis. Abstineant autem se a vino, medone, atque mellita cervisia, tres dies per hebdomadam. Arma portare non audeant, nisi contra paganos. Et ubicunque ire maluerint, nullo vehiculo deducantur, sed pedibus propriis pergant. Ab uxoribus si habuerint non separentur. Tempus autem hujus poenitentiae in episcoporum ponimus arbitrio, ut secundum conversationem illorum, aut extendere, vel minuere valeant. CAP. 35.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 11.) Parricidium autem quam sit detestabile crimen, judicio facto inter Cain et Abel fratrem suum Dominus ipse ostendit, cum ad Cain parricidam ait: Maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus ejus, et vagus et profugus eris super terram. In quo etiam posuit signum, ut tremens et gemens et profugus semper viveret, nec auderet uspiam sedes habere quietis. Sed quia modernis temporibus parricidae profugi discurrunt per diversa loca, et variis vitiis atque gulae illecebris deserviunt, melius nobis videtur, ut in uno loco manentes poenitentia districta semetipsos castigent, si forte a Domini pietate indulgentiam facinoris sui percipere mereantur. Non enim eis licebit ultra militiae cingulum sumere, et nuptiis atque conjugii copula uti, quia sacri canones hoc eis non consentiunt. CAP. 36.-- #De illis qui infantes suos non sponte interficiunt.@# (Ex concilio Triburi., capite 21.) Si quis filium suum non sponte occiderit, juxta homicidia non sponte commissa poeniteat. CAP. 37.-- #De illo qui uxorem legitimam sine judicio interfecerit.@# (Ex decr. Pii papae, capite 26.) Quicunque propriam uxorem absque lege, vel sine causa et certa probatione interfecerit, aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, et episcopo suo inobediens exstiterit, anathematizetur, quousque consentiat. Eadem lex erit illi qui seniorem suum interfecerit. CAP. 38.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Mogunt., capite 1.) Si maritus uxorem, aut uxor maritum interfecerit, aequum judicium sit super eos, dicente Domino: Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Et post pauca: Ita, inquit, parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Idcirco uterque eorum in hujuscemodi criminis actione
null
282b2608-1b30-4635-be50-c30606b3845a
latin_170m_raw
null
None
None
None
si negaverit, pari judicio examinetur. Si negaverit et non potest vinci manifestis indiciis, si liber est, juret cum duodecim: si servus, ferventi ferro se purget. Sin autem uxor moriens maritum uno vel duobus audientibus de morte ejus inculpaverit, non ideo erit victus, sed si liber est cum LXXII juret; si servus, super XII vomeres ferventes se purget. Eadem lex erit marito uxorem accusanti. CAP. 39.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Elibertan., capite 85.) Si mulier maritum suum causa fornicationis veneno interfecerit, aut quacunque arte perimere facit, quia dominum et seniorem suum occidit, seculum relinquat, et in monasterio poeniteat. CAP. 40.-- #De eadem re.@# ( #Epistola Paulini Forojuliensis episcopi ad Heistulfum.@# ) Admonere te cum lacrymis et multo gemitu curo, fili Heistulfe, si tamen filius dici debeas, qui tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti uxorem tuam partem corporis tui, legitimo tibi matrimonio sociatam sine causa mortis, non tibi resistentem, non insidiantem quoquo modo vitae tuae. Non invenisti eam cum alio viro nefariam rem facientem, sed incitatus a diabolo, impio inflammatus furore, latrocinii more, atrocior et crudelior omni bestia, eam gladio tuo interemisti. Et nunc post mortem ejus addis iniquitatem super iniquitatem, filiorum tuorum improbe praedo, qui matri non pepercisti, et filios tuos ideo orphanos fecisti, ut superinduceres mortis causam post mortem: et per unum homicidam, et reprobum testem incusare vis mortuam: hoc nec Evangelium, nec ulla divina humanaque lex concedit, ut unius testimonio etiam idoneo, aliquis condemnetur, vel justificetur: quanto magis per istum tam flagitiosum et scelestum, nec illa viva debuit condemnari, nec tu poteris post ejus mortem excusari? Prius causa criminis subtiliter erat investiganda, et tunc si rea fuisset inventa, secundum legis tramitem debuit excipere ultionis vindictam. Nam etsi verum, quod absit, fuisset, sicut ille adulter mentitus est, post VII annos poenitentia peracta, dimittere eam per approbatam causam poteras si voluisses, occidere eam nullatenus debuisti. Duo consilia proponimus tibi: Accepta tecum deliberatione duorum, elige magis quod placeat, et miserere animae tuae. Et tu hic in isto angusto tempore positus, ne sis tu ipse tuimet homicida, et in aeternum pereas, relinque hoc malignum saeculum quod te traxit ad tam immanissimum peccati facinus. Ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, et multorum fratrum precibus adjutus, observa cuncta simplici animo quae tibi ab abbate fuerint imperata, si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis. Istud consilium ut certissime scias levius et salubrius est, ut sub alterius custodia lugeas deflenda peccata. Secundum autem consilium tale est. Arma depone, et cuncta saecularia negocia dimitte. Carnem et sagimen omnibus diebus vitae tuae non comedas, excepto uno die Resurrectionis Domini, et uno die Pentecostes, et uno die Natalis Domini caeteris temporibus in pane et aqua, et interdum leguminibus et oleribus poeniteas: in jejuniis, in vigiliis, et in orationibus, et in eleemosynis persevera omni tempore. Vinum, medonem, et mellitam cervisiam nunquam bibas, nisi in aliis praedictis tribus diebus. Uxorem ne ducas, concubinam non habeas, adulterium non facias, absque spe conjugii perpetuo permaneas. Nunquam te laves in balneo, equum non ascendas, causam tuam et alterius in conventu fidelium non agas, in conviviis laetantium nunquam sedeas, in ecclesia segregatus ab aliis Christianis post ostium humiliter stes, ingredientium et egredientium orationibus suppliciter te commendes, communione sacri corporis et sanguinis Domini cunctis diebus vitae tuae indignum te existimes. In ultimo termino vitae tuae pro viatico, si observaveris consilium, ut accipias, tibi concedimus. Sunt et alia multa duriora quae tibi juxta pondus tanti facinoris essent adjicienda: sed si haec omnia quae supra misericorditer dicta sunt, perfecto corde Deo auxiliante perfeceris, et custodieris, confidimus de immensa Dei clementia, remissionem tuorum peccatorum habiturum, et secundum boni justique pastoris imperium, resolvat te sancta ecclesia ab hoc vinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam qui eam suo sanguine redemerat, sis solutus in coelis. Sin autem aliter feceris, et sanctae matris Ecclesiae salubre consilium despexeris, ipse tibi sis judex, et in laqueo diaboli quo irretitus teneris
null
96dc3256-625b-42ef-8631-cc3ae42e0cef
latin_170m_raw
null
None
None
None
maneas, sanguisque tuus sit super caput tuum: nos alieni a consortio tuo, et sub indissolubili anathemate permaneas, donec Deo et sanctae Ecclesiae satisfacias. CAP. 41.-- #De uxore mariti mortem conciliante.@# (Ex concilio apud Vermeriam, capite 3.) Si qua mulier mortem viri sui cum aliis conciliata est, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et si hoc probare potest ille vir eam ream esse consilii, potest ut nobis videtur, ipsam uxorem dimittere, et si voluerit aliam uxorem accipere, ipsa autem insidiatrix, poenitentiae subjecta, absque spe conjugii maneat. CAP. 42.-- #De hoc, si plures unum impugnaverint.@# (Ex eodem concilio, capite 98.) Si quatuor aut quinque homines seu etiam plures, contra unum hominem rixati fuerint, et ab his vulneratus mortuus fuerit, quicunque eorum ei plagam imposuit, secundum statuta canonum ut homicida judicetur, reliqui autem qui eum impugnabant volentes eum interficere, similiter poeniteant. Qui nec eum impugnabant, nec vulnerabant, nec consilio, nec auxilio cooperatores fuerunt, sed tantum adfuerunt, extra noxam sint. CAP. 43. #De vindicta non prohibenda.@# ( #Ex dictis Apostoli Hierony. August. Greg.@# ) De vindicta non prohibenda in Novo Testamento, Hieronymus de personis dignis ad vindictam ait: Qui percutit malos in eo quod mali sunt, et habet causam interfectionis ut percutiat pessimos, minister Dei est. Item, lex et ministri ejus coerceant inimicos et constringant. Apostolus inquit: Regi quasi praecedenti, et ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Item Hieronymus: Homicidas et sacrilegos punire, non est effusio sanguinis. Augustinus ait: Quae ista est vanitas? Uni parcere et omnes in discrimen adducere? Polluuntur enim omnes uno peccante. Unde et in lege jubetur: Maleficos non patiaris vivere. Unde Propheta: Mortificabant animas quae non moriuntur. Unde Gregorius: non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio solvere conatur. Helias namque multos affecit morte, propria manu, nece et igne divinitus inspirato. In Novo etiam Testamento Petrus Ananiam et Saphyram terrifice mulctavit. CAP. 44.-- #De illis qui post baptismum capitalem protulerunt sententiam.@# (Ex dictis Innocentii papae, capite 23.) Quaesitum est etiam super his, qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulerunt sententiam. De his nihil legimus a majoribus definitum, meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum in hujusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod ab auctore Deo viderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus servatum est sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda, gesta sua omnia servabuntur. CAP. 45.-- #De illis qui in confractione idolorum occisi fuerint.@# (Ex concilio Elibertan., capite 70) Si quis idola fregerit, et ibidem occisus fuerit, quia in Evangeliis scriptum non est, neque invenitur sub apostolis unquam factum, placuit in numerum eum non recipi martyrum. CAP. 46.-- #De eo qui matrem suam occiderit qualiter poenitere debeat.@# ( #Ex epistola Nicolai papae ad Radoldum S. Argenteae Retensis Ecclesiae episcopum.@# ) Nicolaus episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo Radoldo episcopo sanctae Argenteae Retensis Ecclesiae. Dum universis mundi partibus credentium agmina principis apostolorum liminibus properant, quidam vir nomine Thiothart venit vestrae beatitudinis epistolam gerens, quam nostro contulit praesulatui, cujus paginam perlegentes, matricidam illum esse cognovimus, quo facto multis fletibus lacrymisque profusis, valde doluimus. Idcirco praecipimus et patrum almorum censuris statuimus, ut sub poenitentiae jugo permaneat, ita ut unum per annum Ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae orans ac deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo introeundi in Ecclesiam licentiam habeat, tamen inter audientes stet, et nondum communicet. Completis autem trium annorum circulis, sacrae communionis illi gratia concedatur. Oblationes vero non offerat, nisi postquam aliorum septem annorum curricula expleantur. In his autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere praesumat,
null
125bc10c-2848-488c-984b-a1620a42ae5e
latin_170m_raw
null
None
None
None
exceptis festis diebus atque Dominicis, et a Pascha usque Pentecostes, et quocunque ire voluerit, nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur, arma non sumat nisi contra paganos. Jejunet autem tres dies per hebdomadam usque ad vesperum. A propria quidem ac legitima sua conjuge non separetur, ne fornicationis voragine corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante trium annorum cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fiat: sin autem, ut supra statuimus efficiatur, tamen si illius conversationem et lacrymarum fontem in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum vestra sollicitudo pervigil appareat, mitisque omnibus demonstretur. Optamus vos in Christo bene valere. CAP. 47.-- #Si quis clericus homicidium fecerit, ab ordine cessare debebit.@# (Ex concilio Triburiensi, cui interfuit rex Arnolphus, capite 11.) Si quis clericus, quamvis nimium coactus, homicidium fecerit, sive sit presbyter, sive diaconus, deponatur. Legimus in canonibus apostolorum, quod episcopus, presbyter aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur: quanto magis is qui hoc immane scelus fecerit, ab ordine cessare debebit? Qui enim Christum sequi desiderat, debet sicut ipse ambulavit et ipse ambulare. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum percuteretur, non repercutiebat: cum pro nobis pateretur, non comminabatur. Et ipse in Evangelio suo praecepit: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe illi et alteram. Non enim debemus occidere, cum Dominus dicat: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; nec malum pro malo reddere, sed sicut Apostolus Romanis scribens, ait: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Si quis clericorum praesens erit ubi homicidium factum fuerit, et neque consensu, neque consultu, nec in aliquo homicidii reatu pollutus esse convincitur, nihil ei obsit quin consecratus in gradu permaneat. Non consecratus, si alias dignus sit. promotus accedat. CAP. 48.-- #De eo si quis in hostem contra paganos dimicans interficit Christianos captivos.@# #(Ex eodem concilio cui interfuit rex Arnolphus, cap. 34.)@# Saepe fit victoria Christianorum, victa est pars paganorum. Quare una cum interfectis paganis perempti fuerint Christiani captivi a barbaris, quia in impetu belli nequeunt distingui, idcirco justum decernentes, statuimus, cum intertectoribus misericordius agendum, ita ut, XL diebus poenitentiae indulgentius transactis, penes episcopum sit auctoritas et potestas ut perpendat culpam, agat indulgentiam. CAP. 49.-- #De eo qui Christianum mancipium seduxerit et sic vendiderit.@# (Ex concilio apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, capite 7.) Item interrogatum est quid de eo faciendum sit, qui Christianum hominem seduxerit et sic vendiderit. Responsumque est ab omnibus, homicidii reatum ipsum hominem sibi contrahere. FINIS LIBRI SEXTI. LIBER SEPTIMUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Quod infames vocentur qui ex consanguineis nascuntur. 2. Quod nulli liceat de propria cognatione uxorem ducere. 3. De incestuosis. 4. De eadem re. 5. De eadem re. 6. Ne aliquis fidelium ad propinquam sanguinis sui accedat. 7. Quod aequaliter non conjungendus sit in matrimonio vir suis consanguineis et uxoris. 8. Quod uno modo parentela viri et mulieris in conjunctione consideranda sit. 9. In quo geniculo abstinendum sit. 10. In quo ramusculo consanguinitatis legitima connubia fieri possint. 11. Quod consanguinitas usque ad septimum geniculum conservari debeat. 12. De eadem re. 13. De eadem re. 14. De eadem re. 19. Quid sanctus Gregorius Augustino Anglorum 15. De eadem re. 16. De eadem re. 17. Ut duobus vel tribus testibus testimonia dicentibus consanguinei separentur. 18. De eadem re. 28. Haec capitula de septem gradibus consanguinitatis sanctus Isidorus diligenti inquisitione descripserat, praedicatori propter teneritatem novae fidei permiserit. 20. Quod sanctus Gregorius hoc Anglorum genti specialiter non generaliter permiserit. 21. Quod extranei, nisi ex necessario, discidium inter consanguineos facere non debeant. 22. De eadem re.
null
760a41a3-a771-4d97-9157-e6acf71c0c8d
latin_170m_raw
null
None
None
None
23. De eadem re. 24. De eadem re. 25. Sacramentum de parentela, quomodo inquirendum sit. 26. Juramentum testium. 27. Sacramentum de incestuoso discidio. #Capitulum L de septem gradibus.@# et in figura inferius depicta apertius ordinaverat. Capitulum 2. Capitulum 3. Capitulum 4. Capitulum 5. Capitulum 6. Capitulum 7. 29. De incestuosis qui admonitiones sacerdotum contemnunt. 30. Quod infra sextam generationem conjugia non fiant. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER SEPTIMUS #DE INCESTU.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de incesta consanguinitatis copulatione agitur, et in quo gradu coire dirimique conjugia debeant, quaeque pro ratione delicti incesto pollutis poenitentia injungi debeat, ostenditur. CAP. 1.-- #Quod infames vocentur qui ex consanguineis nascuntur.@# (Ex epist. Calist. papae fratribus per Galliam constitutis missa, capite 1.) Conjunctiones autem consanguineorum fieri prohibete, quia eas et divinae leges et saeculi prohibent. Leges ergo divinae, haec agentes, et eos qui ex eis prodeunt non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant. Leges vero saeculi infames tales vocant, et ab haereditate repellunt. Nos vero sequentes patres nostros infamia eos notamus, et infames esse censemus: quia infamiae maculis aspersi sunt, nec eos quos leges saeculi rejiciunt, nos in testimonium suscipere debemus. Eos autem consanguineos dicimus, quos divinae et saeculi leges consanguineos appellant, et in haereditatem suscipiunt, nec repellere possunt. Talium enim conjunctiones, nec legitimae sunt nec permanere possunt, sed sunt repellendae. Quisquis ergo non est legitime conjunctus, vel absque dotali titulo et sine benedictione sacerdotis constat esse copulatus, sacerdotes vel legitime conjunctos criminari, vel in eos testificari minime potest: quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est, et accusare supradictos non permittitur. Non solum ergo hi rejiciendi sunt, et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes. CAP. 2.-- #Quod nulli liceat de propria cognatione uxorem ducere.@# (Ex concilio Wormac. capite 2.) In copulatione fidelium generationum numerum non definimus, sed id statuimus, ut nulli liceat Christiano de propria consanguinitate seu cognatione uxorem accipere, usque dum generatio recordatur, cognoscitur, aut memoria retinetur. CAP. 3.-- #De incestuosis.@# (Ex concilio Hilerdensi, capite 10.) De his qui se incesta pollutione commaculant, placuit ut quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum catechumenorum in ecclesia admittantur. Cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet. CAP. 4.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Agathens., capite 8.) De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus nisi cum adulterium separatione sanaverint. Et si sanare noluerint, anathematizentur. CAP. 5.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Aurelian., capite 1.) Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut catechumenos habeantur, id est, cum Christianis non sumant potum, non cibum, sed soli hoc faciant; non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes exstiterint, et a tam nefando scelere se segregare atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos de quibus per se Veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et si alter eorum morte praeventus fuerit, alter quandiu vivat graviter poeniteat, et sine spe conjugii maneat. CAP. 6.-- #Ne aliquis fidelium ad propinquam sanguinis sui accedat.@# (Ex concilio Toletan. II, capite 5.) Nam et haec salubriter praecavenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamenta successione generis cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari, quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus. Et iterum: Anima quae fecerit quidpiam ex istis, peribit de medio populi sui. Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. CAP. 7.-- #Quod aequaliter non conjungendus sit in matrimonio vir suis consanguineis, et uxoris.@# ( #Ex decretis Julii papae.@# ) Equaliter vir non conjungatur in matrimonio consanguineis suis, et consanguineis uxoris suae.
null
03d5ed18-337c-49d1-8363-847a97feb446
latin_170m_raw
null
None
None
None
CAP. 8.-- #Quod uno modo parentela viri et mulieris in conjunctione consideranda sit.@# (Ex concilio Matiscen., capite 3.) Sane consanguinitas quae in proprio viro observanda est, haec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est: quia constat eos duos fuisse in carne una, communis illis utraque parentela esse credenda est, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una. CAP. 9.-- #In quo geniculo abstinendum sit.@# ( #Ex dictis sancti Isidori.@# ) Isidorus in Etymologiis suis usque ad septimam generationem consanguinitatis abstinendum, et sic legitimo connubio conjungendum asseruit. Inde reor eum fecisse, quod genealogiae seriem retexens, quousque ordinem numerandi perducere posset, eo cognitionem sanguinis servandam aestimavit. Sicque ad invocationem generis et amicitiae jus confirmandum, redire ad connubium sancivit, quando jam cognationis ordo numerari desinit. CAP. 10.-- #In quo ramusculo consanguinitatis legitima connubia fieri possint.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Beatus Isidorus de consanguinitate sic loquitur: Cujus series septem gradibus dirimitur, hoc modo: Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi, nepos et neptis, primus: pronepos et proneptis, secundus: abnepos et abneptis, tertius: adnepos et adneptis, quartus: trinepos et trineptis, quintus: et trinepotis nepos et trinepotis neptis, sextus. Haec consanguinitas, dum se paulatim in propaginum ordinibus dirimens, usque ad ultimum gradum sese subtraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum recipietur, et quodammodo revocabit fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut in sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur. CAP. 11.-- #Quod consanguinitas usque ad septimum geniculum conservari debeat.@# ( #Ex epist. Gregorii papae episcopis Galliae missa.@# ) Progeniem suam unumquemque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad conjugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur. CAP. 12.-- #De eadem re.@# (Ex concil. apud Theodonis villam habito, cap. 8.) Nullus fidelium usque ad affinitatis lineam, id est usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc temere praesumpserit, ut incestum luat, ac publice, juxta canonicos gradus poeniteat. CAP. 13.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Lugdun., cap. 10.) Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant, neque sine benedictione sacerdotis. Qui ante innupti erant, a sacerdote benedicti nubere audeant. CAP. 14.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Aurelian., cap. 10.) Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis, vel uxoris, usque in septimi generis gradum uxorem ducere, vel incesti macula commaculari. CAP. 15.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Agrippin., cap. 6.) In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas invenitur, nec successio potest amplius praerogari. CAP. 16.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Meldensi, cap. 7.) De affinitate namque sanguinis per gradus cognationis, placuit usque ad septimam generationem observare: nam et haereditas rerum per legales definitiones sancit usque ad septimum gradum praetendere haeredum successionem: non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur. CAP. 17.-- #Ut duobus vel tribus testibus testimonium dicentibus consanguinei separentur.@# (Ex concil. Hilerdensi, cap. 20.) Ut omnis controversia, quae de ecclesiasticis rebus fit, secundum divinam legem sub duobus vel tribus testibus terminetur. Testis est Dominus, cum dixit: Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. CAP. 18.-- #De eadem re.@# (Ex concil. Cabillon., cap. 5.) Contradicimus quoque ut in quarta, vel quinta, sextaque generatione, nullus amplius conjugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum fuerit inventum, separetur. CAP. 19.-- #Quid sanctus Gregorius Augustino Anglorum praedicatori propter teneritatem novae fidei permiserit.@# ( #Ex epist
null
a6c56182-e930-449b-b5e1-e460727d913a
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Joannis Constantinop. episcopi ad Felicem episcopum Siciliae.@# ) Gregorius papa requisitus ab Augustino Anglorum gentis episcopo quota generatione fideles debeant copulari, dispensatorie sic rescribit: Quaedam lex in Romana republica permittit ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur: sicut experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut jam quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi jungantur. CAP. 20.-- #Quod sanctus Gregorius hoc Anglorum genti specialiter, non generaliter permiserit.@# ( #Item idem Joan. dicit.@# ) Verum post multum temporis a Felice Mesenae Siciliae praesule requisitus, utrum Augustino Gregorius scripsit ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, humillimus Pater Gregorius inter caetera talem dedit rationem: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet ut recorderis tuo, de consanguinitatis conjunctione, ipsi et Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat metuendo austeriora recederet, specialiter, et non generaliter certissime scripsisse me cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas testis existit, nec ea intentione haec illis scripsi mandata, ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem jungantur: sed quod adhuc illis neophytis existentibus eis primum illicita consentire, et eos verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oporteret. Nam juxta Apostolum qui ait: Lac dedi vobis potum non escam, ista illis modo, non posteris, ut praefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat, exureretur, sed aliquantum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur. Haec ergo ego Joannes idcirco perstringenda curavi, ut hi qui occasione novae dispensationis illicita matrimonia contra hunc eruditissimum virum causantur, non generaliter quartae generationis copulam censuisse, imo venialiter. CAP.--21. #Quod extranei, nisi ex necessario, discidium inter consanguineos facere non debeant.@# (Ex decr. Fabiani papae, cap. 8.) Consanguineos extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in synodo computet, sed propinqui ad quorum notam pertinet, id est, pater, mater, frater, soror, patruus, avunculus, amita, matertera, et eorum procreatio. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit, episcopus canonice perquirat: et si inventa propinquitas fuerit, separentur. CAP. 22.-- #De eadem re.@# ( #Ex concilio Romano. Gregor.@# ) Si quis neptem suam in conjugium duxerit, anathema sit. CAP. 23.-- #De eadem re.@# ( #Ejusdem Gregor.@# ) Si quis consobrinam in conjugium duxerit, anathema sit. CAP. 24.-- #De eadem re.@# ( #Item ejusdem Gregor.@# ) Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, in conjugium duxerit, anathema sit. CAP. 25.-- #Sacramentum de parentela, quomodo inquirendum sit.@# De ista parentela quam dicunt esse inter illum N. et istam ejus conjugem N. quidquid inde scis, aut audisti a tuis vicinis, aut a tuis antiquioribus propinquis, quod tu per nullum ingenium, nec propter amorem, nec propter timorem, aut per praemium, aut per consanguinitatem celabis episcopum tuum, aut ejus missum, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit, sic te Deus adjuvet, et istae sanctorum reliquiae. CAP. 26.-- #Juramentum testium.@# Istud sacramentum quod iste juravit de illa parentela, quae inter illum N. et ejus conjugem N. computatur, quod tu illud observabis in quantum sapis, aut audisti, sic te Deus adjuvet. CAP. 27.-- #Sacramentum de incestuoso discidio.@# Ab isto die in antea quod tu per nullum ingenium te sociabis huic tuae consanguineae N. cum qua contra legem et rectam Christianitatem tuam adulterium et incestum perpetrasti, nec in conjugio nec in adulterio illam tibi sociabis, nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi forte in ecclesia aut in aliquo publico loco, ubi nulla mala suspicio possit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certa necessitate pariter colloquamini.
null
915ce9bd-2ddf-4e03-af08-b3f14fe4ddd7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Nec aliam conjugem accipies, nisi forte post peractam poenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo, aut ejus misso, sic te Deus adjuvet et istae sanctorum reliquiae. CAP. 28.-- #Haec capitula de septem gradibus consanguinitatis sanctus Isidorus diligenti inquisitione descripserat, et in figura inferius depicta apertius ordinaverat.@# CAPITULUM 1 DE 7 GRADIBUS. ( #Isidor. de 7 gradibus consanguinitatis.@# ) Primo gradu superiori linea continentur pater, mater; inferiori, filius, filia, quibusque nullae aliae personae junguntur. CAPITULUM 2. Secundo gradu continentur superiori linea, avus, avia: inferiori, nepos, neptis. In transversa frater, soror, quae personae duplicantur. Avus enim et avia, tam ex patre, quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum, quae in quo gradu subsistunt, ipso ordine duplicantur. Istae personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo avi, et paternus est, et maternus. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio, sive ex filia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt, id est, aut frater patris, aut frater matris; quia aut patruus, aut avunculus nominatur. Qui et ipsi hoc ordine duplicantur. CAPITULUM 3. Tertio gradu veniunt supra, proavus proavia: infra pronepos, proneptis: ex obliquo, fratris, sororisque filius, vel filia. Patruus, amita, id est, patris frater, et soror. Avunculus, matertera, matris frater, et soror. CAPITULUM 4. Quarto gradu veniunt supra, abavus, abavia: infra abnepos, abneptis: ex obliquo fratris et sororis, nepos, neptis, patruelis, soror patruelis, id est, patrui filius, vel filia. Consobrinus, consobrina, id est, avunculi et materterae filius, vel filia. Amitinus, amitina, id est, amitae filius, vel filia. Itemque consobrini: quia ex duabus sororibus nascuntur. Quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est, avi paterni frater et soror. Avunculus magnus, matertera magna, id est, aviae tam paternae, quam maternae, frater et soror. CAPITULUM 5. Quinto gradu veniunt supra quidem atavus, atavia: infra adnepos, adneptis: ex obliquo fratris et sororis, pronepos, proneptis: fratres patrueles, sorores patrueles: amitini, amitinae: consobrini, consobrinae filius, vel filia, proprius consobrinus, consobrina, id est, patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae filius, vel filia. Quibus accrescunt propatruus, proamita. Hi sunt proavi materni frater et soror, proavunculus, promatertera. Hi sunt proaviae paternae, maternaeque frater et soror, proavique materni. Haec species, nec aliis gradibus quam scripta est, nec aliis vocabulis declarari potest. CAPITULUM 6. Sexto gradu veniunt supra tritavus, tritavia: infra trinepos, trineptis: ex obliquo fratris et sororis, abnepos abneptis, fratres patruelis, sorores patruelis. Amitini amitinae, consobrini consobrinae. Patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae. Nepos neptis proprioris consobrini filius vel filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere accrescunt propatrui, proamitae: proavunculi, promaterterae filius, vel filia, adpatruus, adamita. Hi sunt abavi paterni frater et soror, abavunculus, abmatertera. Hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror, abavique materni. Haec quoque explanari amplius non possunt, quam auctor ipse disseruit. CAPITULUM 7. Septimo gradu, qui sunt cognati recta linea, supra infraque pro propriis nominibus non appellantur, sex ex transversa linea continentur fratris sororis adnepos adneptis, consobrini filii, filiaeque successionis. Idcirco gradus septem constituti sunt: qui ulterius per rerum naturam, nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest. In his septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos affinitas inveniri, nec successio potest amplius propagari. CAP. 29.-- #De incestuosis qui admonitiones sacerdotum contemnunt.@# (Ex concilio Turon., capite 41.) Incestuosi, parricidae, homicidae, multi apud nos, proh dolor! reperiuntur: sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem accommodare, volentes in pristinis perdurare criminibus: quos oportet per saecularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine coerceri, qui per salutifera sacerdotum monita
null
25df70a3-84e0-4f56-87bf-7f9ec3c98e86
latin_170m_raw
null
None
None
None
noluerunt revocari. CAP. 30.-- #Quod infra sextam generationem conjugia non fiant.@# (Ex concilio apud Confluentiam cui interfuit Henricus, et Carolus, reges, capite 1.) Anno Dominicae incarnationis DCCCCXXII, apud Confluentiam jussu venerabilium principum Caroli videlicet, et Henrici regum reverendissimorum, congregati sunt episcopi numero VIII: Hermannus Agrippinensis archiepiscopus, Herigerus Moguntiensis archiepiscopus, Thiedo Wirceburgensis episcopus, Luittharius Mindanensis episcopus, Doto Osneburgensis episcopus, Richgouwo Wormaciensis episcopus, Richwinus Strazburgensis episcopus, Unwano Padebrunensis episcopus, cum abbatibus aliisque sacri ordinis viris quamplurimis. Cap. 1. Qui, ipso cooperante et sententias eorum confirmante Domino nostro Jesu Christo, in synodali residentes conventu multa utilia ac sanctae Dei Ecclesiae profutura saluberrimo tractantes consilio inter caetera quae statuerunt, hoc maxime necessarium, et instanti, proh dolor! tempore per abusionem frequentissimum cognationis incestum, summa cautela vitandum firmaverunt: hoc est, ne ullus Christianus infra sextam generationem nuptias copulare praesumat. FINIS LIBRI SEPTIMI. #Sequitur figura sancti Isidori episcopi de septem gradibus consanguinitatis.@# LIBER OCTAVUS. – INDEX CAPITULORUM CAP. 1. De illis quos unus aut ambo parentes sanctae religioni tradiderint. 2. De virginibus quae sponte, non coactae parentum imperio, habitum religionis susceperunt. 3. De illis qui se ante legitimos annos totonderunt et velaverunt. 4. De illis qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt. 5. Ut canonici qui in monasterio monachorum conversantur, aut monachice vivant, aut sub canonica regula constringantur. 6. Quod monachum paterna devotio, vel propria professio faciat. 7. De clericis qui se fingunt monachos esse. 8. Quod spontaneum propositum monachi mutare non liceat. 9. Ut monacho sine conscientia sui abbatis votum vovere non liceat. 10. De virginibus quae ante 12 annos, insciis mundiburdis suis, velamen sibi imposuerint. 11. Ut clerici, ex ea Ecclesia in qua semel legerint, ab alia non recipiantur. 20. Ut aliquis incognitus non cito in monasterio 12. De virginibus necdum velatis, quae tamen in proposito virginali se simulaverant permanere. 13. De sanctimonialibus si a proposito sacro deviaverint. 14. De eadem re. 15. Quo tempore sacrum velamen sacris virginibus imponi debeat. 16. De eadem re. 17. De sanctimonialibus, quae alias velare praesumunt. 18. De virginibus, qua aetate velari debeant. 19. Quod desponsatam puellam alii viro non sit licitum dare, monasterium autem licet eligere, si vult. 28. Ut servus in monasterium non recipiatur nesciente monachorum recipiatur. 21. De clericis qui monachorum propositum appetunt. 22. De virginibus sacris, quae propter districtiorem vitam ad aliud monasterium ire disposuerint. 23. Quo vestitu virgines ad consecrationem venire debeant. 24. Ut praeter scientiam domini sui servus non efficiatur monachus. 25. De illo qui servum alienum causa religionis docet contemnere dominum suum. 26. De fugitivis clericis. 27. De saecularibus, si se semel per religionem totonderint, et post laici efficiuntur. domino suo. 29. De monachis ac monachabus qui se sacrilega contagione miscuerunt. 30. Ut non liceat Deo sacratis nuptialia jura contrahere. 31. De his qui sanctimoniales in matrimonium acceperint, ut separati sine spe conjugii maneant. 32. De virginibus quae praevaricatae sunt. 33. Ut viduae velum sibi imponere non debeant, inconsulto episcopo suo, et ne presbyteri eis imponere praesumant, quod et episcopis non licet. 34. Quod viduae sub nulla benedictione sint velandae. 35. De viduis quae semel sacrae conversationis velamen suscipiunt. 36. De viduis, ut nullus eas velare attentet. 37. De nobilibus feminis, quae, postquam velatae fuerint, domi in deliciis residere delectantur. 38. De his qui velatas et Deo consecratas in conjugium duxerint. 39. De viduis quae professam continentiam praevaricatae sunt. 40. De eadem re. 41. De eadem re. 42. De feminis quarum mariti obierint, ut non cito se velent. 43. Ut viduitatis professio coram episcopo fiat. 44. Ut nullus vetet, vel jubeat, viduas vel virgines nubere. 45. De viduis propositum relinquentibus. 53. Ut clerici seu laici cum bono testimonio cum 46. Ut viduae velatae ad nuptias ire
null
7401a48b-155f-4e78-9824-f7339b5b57c3
latin_170m_raw
null
None
None
None
non debeant. 47. De vidua quae sub obtentu religionis velum ad tempus sibi imposuerit. 48. De viduis et puellis quae in domibus propriis habitum religionis susceperunt. 49. Quod sanctus Gregorius quamdam feminam velatam quae sacrum propositum transgressa est comprehendi jusserit. 50. De viduis velatis, si voluptatibus carnis inservire accusantur. 51. Ut sacrilegi dijudicentur qui se sacratis feminis miscuerunt. 52. De his qui sanctimoniales virgines vel viduas velatas rapiunt. sacris puellis loqui debeant. 54. Quod mulieres velatae, aut in monasteriis, aut in domibus suis habitum observent. 55. Ut adolescentiores viduae, vel sanctimoniales, ab episcopo non negligantur. 56. Ut unusquisque episcopus clericos in suo episcopio vagantes ad suum episcopum redire faciat. 57. De clericis vagis. 58. Ut monachae monastice vivant, et canonice secundum canonicam vitam vivant. 59. Ut sanctimoniales abbatissae suae sint obedientes. 60. De feminis, quae propter continentiam muliebrem mutant habitum. 61. De illo qui virginatem custodierit, nuptias autem exsecraverit. 70. De quadam abbatissa quae se proclamaverat super 62. De feminis quae propter religionem crines totonderint. 63. De illis qui propter continentiam palliis vestiuntur. 64. De illis qui virginitatem observant, et sic extolluntur. 65. Quod non sit permittendum monachos et monachas in uno monasterio simul habitare. 66. Ut episcopus monasteria monachorum et sanctimonialium frequenter visitet. 67. Ut abbates in potestate episcoporum consistant. 68. De monachis qui filios procreaverint. 69. De sanctimonialibus quae vim barbaricam pertulerunt. militibus in claustro suo hospitantibus. 71. Quod res ecclesiasticae ad laicos disponendae non respiciant. 72. De eadem re. 73. Ut abbates ad synodum ire non cogantur, nisi pro rationabili re. 74. Ut congregationes monachorum sine collaudatione episcopi fieri non liceat. 75. De virginibus sacris quae parentibus privantur. 76. Qui religiosis feminis praeponendus sit. 77. De sanctimonialibus, quid in claustro facere debeant. 78. Nullus laicus claustra sanctimonialium ingrediatur, nisi ad opera exercenda. 79. Janitrix claustri non eligatur, nisi testimonium habeat bonum. 80. Ut abbatissa, nisi per licentiam sui episcopi, a monasterio non egrediatur. 81. Ut unus abbas duobus monasteriis praeesse non debeat. 82. Ut monachi compatres non habeant. 83. Quod feminae in conventu docere non debeant. 84. Ut femina poenitentiam dare non debeat, nec sedere inter sacerdotes in convivio. 85. De mulieribus virorum causas discutientibus. 86. Quod abbas pro humiliatione locum suum relinquere possit. 87. Quod laicus in ecclesia lectionem recitare non debeat. 88. Quod non liceat episcopo abstrahere rem monasterii, quamvis erga se peccaverit abbas. 89. Ne monachi placita saecularia adeant 90. De negotio saeculari. 91. De clericis injuste tonsuratis. 99. De illo qui filiam, aut neptem, vel parentem 92. Ut episcopi sive abbates ante se joca turpia fieri non permittant. 93. De illis qui ab episcopo seu ab aliis avaritiae causa seducti se totonderunt. 94. Ut abbatissa magnam curam habeat de congregatione sua. 95. Ut sanctimoniales in domibus suis cum aliquibus masculis manducare vel bibere non praesumant. 96. Qualiter indignus abbas a suo separetur officio. 97. De clericis qui tonsuras dimiserint, et uxores acceperint. 98. De puellis quae se ante legitimos annos sua sponte sacrae religioni tradiderint. suam Deo omnipotenti offerre voluerit. 100. De eadem re. 101. De abbate qui feminas in monasterio suo festivitates celebrare permiserit. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER OCTAVUS #DE VIRIS AC FEMINIS DEO DICATIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de viris et feminis, qui, Deo dicati, sacrum propesitum reliquerunt, deque eorumdem poenitentia tractatio instituitur. CAP. 1.-- #De illis quos unus aut ambo parentes sanctae religioni tradiderint.@# (Ex concil. Tolet. XI, capite 6.) Quoniam hucusque dissolutae operationis effectus interdum nutare fecit honestum constitutionis edictum, dum incognite resolvi putatur quod indissolubili sanctionis auctoritate tenetur: ideo quidquid obvium ex incerto occurrerit evidenter abjici decet, ut de caetero nihil supersit quod indubium nutet. Ideoque si in qualibet minori aetate, vel religionis tonsuram, vel religioni debitam vestem in utroque sexu filiis
null
a22f25fe-561a-4e69-8c4f-641c379017b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
aut unus aut ambo parentes dederint, certe vel nolentibus aut nescientibus se susceptam et non mox visam in filiis abdicaverint, sed vel coram se vel coram Ecclesia palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reverti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis et cultum habitumque revocentur, et sub strenua districtione hujusce observantiae inservire cogantur. Parentibus sanis filios religioni contradere non amplius quam usque ad duodecimum aetatis eorum annum licentia poterit esse. Postea vero an voluntate parentum, an suae devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis adsumere cultum. Quisquis autem, vel abolitione tonsurae, vel saecularis vestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, excommunicationis censuram accipiat et religioni semper inhaereat. CAP. 2.-- #De virginibus quae sponte, non coactae parentum imperio, habitum religionis susceperunt.@# (Ex decr. Leonis papae, capite 17.) Puellae quae non parentum coactae imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si nondum eis gratia consecrationis accessit. Cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent. CAP. 3.-- #De illis qui se ante legitimos annos totonderunt et velaverunt.@# (Ex concilio Mogunt. cui interfuit Carolus imperator, et Ricolphus archiepiscopus, in claustro S. Albani, capite 20.) Si quis ante annos legitimos tonsuratus est sine consensu parentum suorum, et si ipsi parentes infra annum non se reclamaverunt ad principem, aut ad proprium episcopum, aut ad missum dominicum, in ipso clericatu permaneat. Si vero post legitimos annos per vim clericus factus est, et infra annum ad super memoratas personas minime se reclamavit, ita in clericatu permaneat sicut is de quo superius dictum est. Si vero praefatae personae infra annum reclamationem fecerunt, hi qui eos clericos fecerunt, ipsis sive parentibus eorum hoc per legem exsolvant quod contra eos contraxerunt. Ille vero qui ante legitimos annos tonsuratus est, utrum in eadem tonsura permanere debeat necne, in potestate sit parentum. Si vero is qui tonsuratus est alicujus servus fuit, domino per legem emendetur quidquid de ejus servo contra eum contractum est. Ille vero qui tonsuratus est, utrum in eadem tonsura permaneat, in potestate sit domini sui. Si vero hi qui liberi sunt, ante legitimos aut post legitimos annos, hoc modo, sicut superius taxatum est, tonsurati sunt et ad gradus ecclesiasticos pervenerint, in eisdem gradibus perseverare cogantur. Si vero servus, qui superius taxato modo tonsuratus est, et ad gradus ecclesiasticos pervenerit, domino suo per legem emendetur, et ei redditus in suo gradu permaneat. Hoc et de velandis puellis observandum est. CAP. 4.-- #De illis qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt.@# (Ex concilio Chalced. capite 7.) Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam, neque ad dignitatem aliquam venire mundanam: sed hoc tentantes et non agentes poenitentiam, quo minus redeant ad hoc quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari. CAP. 5.-- #Ut canonici qui in monasterio monachorum conversantur, aut monachice vivant, aut sub canonica regula constringantur.@# (Ex concilio Mogunt., capite 17.) Praecipimus ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria quanto quisque abbas canonicos in monasterio suo habeat, et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant, sin autem, canonice vivant omnino. CAP. 6.-- #Quod monachum paterna devotio, vel propria professio faciat.@# (Ex concilio Toletan. capite 49.) Monachum autem paterna devotio, aut propria professio facit. Quidquid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde his ad mundum reverti recludimus aditum, et omnes ad saeculum interdicimus regressus. CAP. 7.-- #De clericis qui se fingunt monachos esse.@# ( #Ex eodem concilio.@# ) Ut clerici, qui se fingunt habitu et nomine monachos esse, et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint vel veri canonici. CAP. 8.-- #Quod spontaneum propositum monachi mutari non liceat.@# (Ex decr. Leonis papae, capite 26.) Propositum monachi, proprio arbitrio aut voluntate susceptum, deseri non
null
c403eca2-1b9a-4d0e-97ca-1895438c65ed
latin_170m_raw
null
None
None
None
potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam, vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est: quia et si innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem meliorem deseruisse transgressio est. CAP. 9.-- #Ut monacho sine conscientia sui abbatis votum vovere non liceat.@# ( #Ex dictis Basilii.@# ) Monacho non liceat votum vovere sine consensu abbatis sui. Si autem voverit, frangendum erit. CAP. 10.-- #De virginibus quae ante XII annos, insciis mundiburdis suis, velamen sibi imposuerint.@# (Ex concilio Tribur., capite 10.) Virgines quae ante XII annos, insciis mundiburdis suis, sacrum velamen capiti suo imposuerint, et illi mundiburdi annum et diem hoc tacendo consenserint, in sancto proposito permaneant. Et si in praedicto anno et die pro illis se proclamaverint, petitioni eorum assensus praebeatur, nisi, forte Dei timore tactis, cum eorum licentia in religionis habitu perseverent. CAP. 11.-- #Ut clerici ex ea Ecclesia, in qua semel legerint, ab alia non recipiantur.@# (Ex concilio Africano, capite 57.) Item placuit ut quicunque in Ecclesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur. CAP. 12.-- #De virginibus necdum velatis, quae tamen in proposito virginali se simulaverant permanere.@# (Ex decr. Innocentii papae, capite 20.) Hae vero quae, necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverant permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, revocandae sunt, et agenda poenitentia illis est: quia sponsio earum a Domino tenebatur. Nam si Apostolus illas quae a proposito viduitatis discesserunt dixerat habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, quanto magis virgines quae prioris promissionis fidem frangere conatae sunt? CAP. 13.-- #De sanctimonialibus, si a proposito sacro deviaverint.@# (Ex decr. ejusdem, capite 19.) Quae Christo spiritaliter nubunt, si postea publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerant de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quaecunque vivente viro alteri nupserit adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex his fuerit defunctus: quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat et postea ad humanas nuptias transmigravit? CAP. 14.-- #De eadem re.@# ( #Ex concilio Toletan.@# ) De viris ac feminis sacris propositum transgredientibus sacrum proclivis cursus est a voluntate, et imitatrix natura vitiorum. Quamobrem quisquis virorum vel mulierum habitum semel induerint, vel induerunt spontanee religiosum, aut si vir deditus Ecclesiae thoro, vel femina fuerit, aut fuit delegata puellarum monasterio, in utroque sexu praevaricator ad propositum invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur, et puella monasterium ingrediatur. Si autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia a Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit communis. Viduas quoque universalis jam dudum statuit synodus, professionis vel habitus sui desertrices, ut superiori sententia condemnentur. CAP. 15.-- #Quo tempore sacrum velamen sacris virginibus imponi debeat.@# (Ex decr. Gelasii papae, capite 12.) Devotis quoque virginibus, nisi aut in Epiphania, aut in albis Paschalibus, aut in apostolorum natalitiis, sacrum minime velamen imponatur, et non ante XXV annos; nisi forte, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne si hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur. CAP. 16.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Milevit., capite 26.) Item placuit ut quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquando mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit intra vigesimum quintum annum aetatis, non ei obsit consilium, quod de isto numero annorum constitutum est. CAP. 17.-- #De sanctimonialibus quae alias velare praesumunt.@# (Ex decr. Eutychiae papae, capite 13.) Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum, et ecclesiasticae auctoritati contrarium
null
bb91be68-2b20-48dc-b8aa-5158d99194ca
latin_170m_raw
null
None
None
None
, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et aliquae ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere praesumant. Et ideo nonnullae injuste velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse inservire, et suas voluntates explere. Quapropter statuimus ut si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc definitionem in tantam audaciam proruperit ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, judicio canonico usque ad satisfactionem subdatur. CAP. 18.-- #De virginibus, qua aetate velari debeant.@# ( #Ex decr. Pii papae.@# ) Ut virgines non velentur ante XXV annos aetatis, nisi forte necessitate periclitantis pudicitiae virginalis. Et non sunt consecrandae alio tempore nisi in Epiphania, et albis Paschalibus, et in apostolorum natalitiis, nisi causa mortis urgente. CAP. 19.-- #Quod desponsatam puellam alii viro non sit licitum dare, monasterium autem licet eligere si vult.@# (Ex decr. Eusebii papae, capite 10.) Desponsatam puellam non licet parentibus dare alii viro, tamen monasterium licet eligere, si voluerit. CAP. 20.-- #Ut aliquis incognitus, non cito in monasterio monachorum recipiatur.@# (Ex concilio Toletan., cap. 5.) Si aliquis incognitus monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non praestetur. Et si intra tres annos, aut servus, aut libertus, vel colonus quaeratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus quae attulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest, nisi sit tam longe quod inveniri non possit, sed tantum ea quae in monasterium adduxit, dominus servi recipiat. CAP. 21.-- #De clericis qui monachorum propositum appetunt.@# (Ex eodem, cap. 50.) Clerici qui monachorum propositum appetunt, et meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopis in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire nituntur. CAP. 22.-- #De virginibus sacris, quae propter districtiorem vitam ad aliud monasterium ire disposuerint.@# (Ex concilio Tribur., cap. 11.) Virgines sacrae, si pro lucro animae suae, propter districtiorem vitam ad aliud monasterium pergere disposuerint, ibidemque commanere decreverint, synodus concedit. Si vero fuga disciplinae alium locum quaesierint, redire cogantur. CAP. 23.-- #Quo vestitu virgines ad consecrationem venire debeant.@# (Ex concilio Carthag., cap. 11.) Sanctimonialis virgo, cum ad consecrationem suo episcopo offeratur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae aptis. CAP. 24.-- #Ut praeter scientiam domini sui, servus non efficiatur monachus.@# (Ex concilio Arelaten., capite 4.) Placuit in monasteriis non esse suscipiendum servum ad monachum faciendum, praeter proprii Domini voluntatem. Qui vero hoc constitutum nostrum excesserit, eum a communione suspendi decrevimus, ne nomen Domini blasphemetur. CAP. 25.-- #De illo qui servum alienum, causa religionis, docet contemnere dominum suum.@# (Ex concilio Braggar., capite 47.) Si quis servum alienum, causa religionis, docet contemnere dominum suum, et recedere ab ejus servitio, durissime in omnibus arguatur, et ad poenitentiam compellatur. CAP. 26.-- #De fugitivis clericis.@# ( #Ex decr. Leonis papae.@# ) Fugitivum vero clericum, aut monachum deserentem disciplinam, velut contemptorem placuit revocare. CAP. 27.-- #De saecularibus, si se semel per religionem totonderint, et post laici efficiuntur.@# (Ex concilio Toletan. V, capite 5.) Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam se totonderunt, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo, ad poenitentiam ex qua recesserunt revocentur. Quod si aliqui qui per potentiam irrevocabiles sunt, nec admoniti revertentur, vere ut apostatae coram Ecclesia anathematis sententia condemnentur. Non aliter et hi qui tonsi collaudantibus parentibus fuerint, seipsos religioni devoverunt, et postea habitum saecularem sumpserunt, et iidem a sacerdote comprehensi, ad cultum religionis acta prius poenitentia revocentur. Quod si reverti nolunt, vere ut apostatae anathematis sententiae subjiciantur. Quae forma servabitur, etiam in viduis virginibusque sacris, ac poenitentibus feminis, quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut vestem mutaverunt, aut ad nuptias transierunt. CAP. 28.-- #Ut servus in monasterium non recipiatur, nesciente domino suo
null
2c158fab-1989-4c64-8e2c-a07b1c8f5b12
latin_170m_raw
null
None
None
None
.@# (Ex concilio Chalced., capite 4.) Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi praeter domini sui conscientiam licet. CAP. 29.-- #De monachis et monachabus, qui se sacrilega contagione miscuerint.@# (Ex epist. Syricii papae, capite 6.) Impudicas detestabilesque personas, monachorum scilicet atque monacharum, quae, abjecto proposito sanctitatis, illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et in abruptum conscientiae desperatione perductae, de illicitis complexibus libere filios procreaverunt, a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus, quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint plenitudinis igne decoqui, ut eis vel ad mortem saltem solius misericordiae intuitu per communionis gratiam possit subveniri. CAP. 30.-- #Ut non liceat Deo sacratis nuptialia jura contrahere.@# (Ex concilio Chalced. capite 16.) Virginem quae se Deo Domino consecravit, similiter et monachum non licere nuptialia jura contrahere. Quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentitibus autem, decrevimus ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus, misericordiam humanitatemque largiri. CAP. 31.-- #De his qui sanctimoniales in matrimonium acceperint, ut separati sine spe conjugii maneant.@# (Ex epist. Pascuelis papae, capite 11.) Hi igitur qui scientes sanctimonialibus feminis in matrimonio sunt ad injuriam Christi copulati juxta censuram Christiani zeli separentur, et nunquam eis concedatur jugali vinculo religari, sed in poenitentiae se lamentis vehementer, dum vivunt, afficiant. CAP. 32.-- #De virginibus quae praevaricatae sunt.@# (Ex decr. Gelasii papae, capite 10.) Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum, incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi: et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, sed tamen his viaticum de saeculo transeuntibus, si digne poenituerint, non negetur. CAP. 33.-- #Ut viduae velum sibi imponere non debeant inconsulto episcopo suo, et ne presbyteri eis imponere praesumant, quod et episcopis non licet.@# (Ex conc. Rothomag., capite 9.) Statutum est viduas non debere velare se, inconsulto suo episcopo. Simul et hoc statutum est, ut si quispiam presbyterorum deinceps hujus constitutionis normae contumaciter transgressor exstiterit, scilicet ut aliquas viduas velare praesumat, quia hoc et episcopis non licet, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis statutum est, ut si quis hoc facere tentaverit, tanquam trangressor canonum damnetur. CAP. 34.-- #Quod viduae sub nulla benedictione sint velandae.@# (Ex decr. Gelasii papae, capite 21.) Nam de viduis sub nulla benedictione velandis, superius latius duximus disserendum. Quae si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverunt, periculi earum intererit, quali Deum debeant satisfactione placare. Sicut enim si se forsitan continere non poterant secundum Apostolum, nullatenus nubere vetabantur, sic habita secum deliberatione, promissam Deo pudicitiae fidem debuerunt custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere, sed solas adhortationes praemii sempiterni, poenasque proponere divini judicii, ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum quippe est quod de earum moribus actibusque beatus Paulus testatur apostolus, quod planius exponere praeterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur. CAP. 35.-- #De viduis quae semel sacrae conversationis velamen suscipiunt.@# (Ex concilio Aurelian., capite 3.) Viduae quae spontanea voluntate ab altari sacrae conversationis velamen suscipiunt, decrevit sancta synodus in eodem proposito eas permanere. Non enim fas esse decernimus, ut postquam se Domino semel sub velo consecraverint, et inter velatas oblationes fecerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri. CAP. 36.-- #De viduis, ut nullus eas velare attentet.@# (Ex concil. Mogunt., cap. 6.) Viduas autem velare pontificum nullus attentet, prout constitutum est in decretis Gelasii, capitulo XIII, quod nec auctoritas divina, nec canonum forma praestitit. Quae si propria fuerit voluntate continentiam professa, ut in ejusdem Gelasii capitulo XXI legitur, ejus intentio pro se reddat rationem Deo: quia sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere vetabatur, sic secum habita deliberatione, promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nos autem, auctoritate Patrum suffulti
null
9bc0ab84-0bb2-4b17-b16d-0d7e6ea45a92
latin_170m_raw
null
None
None
None
, in hoc sacro conventu sancimus, et libere judicamus, si sponte velamen, quamvis non consecratum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit, nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debet, licet sacramento confirmare velit eo tenore et ratione velamen sibi imposuisse ut iterum posset deponere. CAP. 37.-- #De nobilibus feminis quae, postquam velatae fuerint, domi in deliciis residere delectantur.@# (Ex concilio apud Aquisgran., Ludovico Pio praesente, capite 6.) De nobilibus feminis quae amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra jam dudum ventilatum et definitum est, majori solertique studio admonendas et instruendas ab episcopis statuimus, quatenus suae saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo, et propria noxiaque libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quo dicitur: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est. CAP. 38.-- #De his qui velatas et Deo consecratas in conjugium duxerint.@# (Ex concilio Aurelian., capite 23.) Si quis sacro velamine consecratam in conjugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii papae, cap. XX, legitur, protinus aequum est sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi. Si tamen poenituerint, transeuntibus de saeculo viaticum non negetur. In Chalcedonensi concilio, cap. XVI, hoc perpetrantes excommunicantur. Confitentibus auctoritate episcopi misericordia largitur. In epistola Syricii papae, cap. VI, velatae et Deo consecratae, si abjecto proposito sanctitatis clanculum sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis complexibus publice et libere filios procreaverint, has nuptias detestabiles a monasteriorum coetu, et ecclesiarum conventibus eliminandas esse judicatum est: quatenus detrusae ergastutis, tantum facinus continua lamentatione defleant. Unde verbo Domini et canonica auctoritate in hac sancta synodo praecipimus, ut omnino separentur, et juramento colligentur, ulterius sub uno non cohabitare tecto, nec familiari frui colloquio, excepto in ecclesia, aut in publico, aut rem habere ullam communem, unde suspicio illecebrosi desiderii, aut scandalum libidinosi facti juste possit oriri. Si qua etiam inter se dividenda sint, dividant, et uterque sua provideat, et incestuosus sine spe conjugii maneat. CAP. 39.-- #De viduis quae professam continentiam praevaricatae sunt.@# (Ex concilio Carthag., capite 104.) De viduis quae professam continentiam praevaricatae sunt: sicut bonum est castitatis praemium, ita et majori observantia et praeceptione custodiendum est, ut si quae viduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae et matura aetate a viro relictae, se devoverint Deo, et veste laicali abjecta, sub testimonio episcopi et Ecclesiae religioso habitu apparuerunt, postea vero ad nuptias saeculares transierunt, secundum Apostolum damnationem habeant: quia fidem castitatis quam Deo voverunt, irritam facere visi sunt. Tales ergo personae a Christianorum communione sequestrentur, neque etiam in convivio cum Christianis communicent. Nam si adulterae conjuges reae sunt, si suis viris obnoxiae fuerint, quanto magis viduae quae Dei religiositatem mutaverunt, crimine adulterii notabuntur, si devotionem quam sponte nec coacte Deo obtulerunt libidinosa voluntate corruperint, atque ad secundas nuptias transitum fecerint? Quae et si violentia irruente ab aliquo oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanente in conjugio raptori vel violento viro consenserint, damnatione superius dicta teneantur obnoxiae. De talibus ait Apostolus: Cum enim luxuriatae fuerint, nubere in Christo volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. CAP. 40.-- #De eadem re.@# (Ex decr. Zepherini papae, capite 4.) Ut viduae non sint in deliciis, sed, secundum Apostolum, sub potestate episcopi vivant. CAP. 41.-- #De eadem re.@# ( #Apostol. dicit.@# ) Praecipe, inquit, ut viduae irreprehensibiles sint. Vidua eligatur non minus XL annorum, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, etc. Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt: simul et otiosae loquentes quod non oportet. Volo ergo juniores nubere, procreare filios, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario, maledicti gratia. Jam
null
3bcef8e2-2cb4-443c-b860-1de9ce7fb6fd
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim quaedam conversae sunt retro Satanam CAP. 42.-- #De feminis quarum mariti obierint, ut non cito se velent.@# (Ex concilio Aurelian., capite 5.) De feminis quae viros amittunt, placet ne se sicut hactenus indiscrete velent, sed triginta dies post decessum viri sui exspectent. Et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, vel, si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque amicorum id quod eligere debent eligant: et ut rogetur princeps a sacro conventu, ut hi qui publicam egerunt poenitentiam, et feminae quae viros amittunt, sua auctoritate donec deliberent quid agant tueantur, et specialiter pro his capitula fieri, et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus. CAP. 43.-- #Ut viduitatis professio coram episcopo fiat.@# (Ex concil. Arausic., capite 6.) Viduitatis servandae professionem coram episcopo in secretario habitam, imposita coram episcopo veste viduali, non esse violandam, ipsam talis professionis desertricem merito esse damnandam decernimus. CAP. 44.-- #Ut nullus vetet vel jubeat viduas vel virgines nubere.@# (Ex concilio Toletan., capite 10.) Pro consulto castitatis, quod maxime hortamento concilii proficere debeat, annuente glorioso domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae quibus placuerit tenere castitatem, nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur. Quod si priusquam profiteantur continentiam, nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de virginibus habeatur, nec contra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere. Si quis vero propositum castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta communione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus. CAP. 45.-- #De viduis propositum relinquentibus.@# ( #Ex epist. Greg. papae missa ad Bonifacium.@# ) Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater charissime, credo te nosse a sancto Paulo, et a multis sanctis Patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas. Quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis et ad bonum quod coeperunt invitae aut voluntariae revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctae memoriae praedecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus: Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint, aliquanto tempore his agenda poenitentia est: quia sponsio carum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit? etc. Nam si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduae quae perfectioris aetatis, et maturioris sapientiae, atque consilii existunt, virorumque consortio multoties usae sunt, et habitum religionis assumpserunt, et demum apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium, usque ad satisfactionem, sunt eliminandae et carceribus tradendae, qualiter juxta beatum apostolum Paulum, tradentes hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini? De talibus enim et Dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per Prophetam ait: Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque et eorum similibus atque eisdem consentientibus dicitur: quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, rei sunt. CAP. 46.-- #Ut viduae velatae ad nuptias ire non debeant.@# #(Ex decr. Gelasii papae ad Sicilienses episcopos missis, capite 9.)@# Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae religioso proposito diuturna observatione permanserunt. Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit. CAP. 47.-- #De vidua quae sub obtentu religionis velum ad tempus sibi imposuerit.@# (Ex epist. Nicolai papae, capite 5.) Nicolaus episcopus servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Adalwino sanctae Vivenensis Ecclesiae archiepiscopo. Quod autem interrogasti de femina quae post obitum mariti sui velamen sacrum super caput suum imposuit, et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem esse, postea vero ad nuptias rediit, bonum mihi videtur quia
null
5120594f-c45d-444b-b0b8-04d98ebac357
latin_170m_raw
null
None
None
None
per hypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare voluit, et non legitime in voto suo permansit, ut poenitentiam agat de illusione nefanda, et revertatur ad id quod spopondit, et in sacro ministerio inchoavit. Nam si consenserimus quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque, prout vult, fingat et non vere faciat, omnis ordo ecclesiasticus conturbatur, nec catholicae fidei jura consistunt, nec canones sacri rite observantur. Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per apostolum fraude ejus detecta, quod sibi futurum esset praenuntiatum est. Ait enim: Pecunia tua tecum sit in perditione; cor enim tuum non est rectum coram Deo: poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum ut forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicuti Ananias et Sapphira mentiti sunt, et statim perierunt. CAP. 48.-- #De viduis et puellis quae in domibus propriis habitum religionis susceperunt.@# (Ex concilio Toletan. IV, capite 57.) De viduis et puellis quae habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus quam per se mutaverunt, si postea contra instituta Patrum, vel praecepta canonum, conjugia crediderint copulanda, tandiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque quod illicite perpetraverunt emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuum sint sequestrati. CAP. 49.-- #Quod sanctus Gregorius quamdam feminam velatam quae sacrum propositum transgressa est, comprehendi jusserit.@# ( #Ex reg. Greg. ad Sepontium episcop.@# ) Si custos religiosi habitus fuisses, aut esse nosses episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illic posito, nec projectis religiosis vestibus ad saecularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad praesens illicita impune commissa est. Nam sicut praefati sumus, si sollicitus esses, prius ad nos ultio mulieris pravissimae, quam culpa debuit pervenire. Quia ergo tantum hebes, tantumque es negligens, ut nisi canonicam vitae fueris coercitionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus, congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstramus. Praesentia igitur scripta suscipiens evigila, et excitatus saltem exsequere quod pressus nunc usque ignavia distulisti. Instantiae ergo tuae sit, praedictam mulierem una cum Sergio defensore comprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine excusatione aliqua revocare, sed etiam in monasterio ubi omnino districte valeat custodiri detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit netarium quod commisit, ex tua possit districtione cognoscere. Qua in re si quis, quod non credimus, laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sanctissimae eum communionis participatione suspende, nobisque renuntiare festina, ut quantum sit exsecrabile quod praesumit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat. In his autem omnibus ita cautum ac stude vigilantem te ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectus, sed aliquantisper valeat et sollicitudo minuere. CAP. 50.-- #De viduis velatis, si voluptatibus carnis inservire accusantur.@# (Ex concilio Meldensi, capite 2.) Ut illae quae quasi sanctimoniales sub velamine religionis degere videntur, sed potius in deliciis viventes, mortuae in divinis oculis computantur, per provincias discurrentes, curiosae et verbosae, si libidinibus caeterisque carnis voluptatibus inservire accusantur, si manifeste detegi potuerint, episcopali auctoritate et regia potestate in talibus locis residere sub testimonio religioso cogantur, ubi poenitentiam si fecerint dignam, assequantur etiam fructuosam. Si enim manifeste detegi non valuerint, erga Ecclesiam suae opinionis malam famam canonice purgare cogantur: et ut religiosius de caetero vivant, et in monasteriis conversentur, episcopali decreto et regia potestate coerceantur. De his etiam Apostolus dicit: Quae cum fornicatae fuerint, in Christo nubere volunt. CAP. 51.-- #Ut sacrilegi dijudicentur, qui se sacratis feminis miscuerint.@# (Ex concilio Arelatensi, capite 7.) Sciendum est omnibus quod Deo sacratarum feminarum corpora per votum propriae sponsionis et verba sacerdotis Deo consecrata templa esse Scripturarum testimoniis comprobantur, et ideo violatores earum sacrilegi ac juxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur. CAP. 52
null
31692dc2-f4f8-4211-bbc8-9b7f5456dba6
latin_170m_raw
null
None
None
None
.-- #De his qui sanctimoniales virgines, viduas velatas rapiunt.@# (Ex concilio Meldensi, capite 8.) Qui sanctimoniales virgines vel viduas rapiunt, et progressu etiam criminis in conjugium sumunt, publicae poenitentiae subigantur. Ipsae vero feminae locis congruis poenitentiae retrudantur, et ad habitum religionis redire cogantur. Ipse autem incestuosus sine spe uxoriae copulationis perenniter maneat, nisi nescisse se velatam expurgare potuerit. Si vero, quod absit! conjugia iterare praesumpserint, acriori subdantur vindictae, et amplius propellantur. Qui si forte obedire monitis salutaribus notuerint, anathematizentur. CAP. 53.-- #Ut clerici seu laici cum bono testimonio cum sacris puellis loqui debeant.@# #(Ex concilio Spalensi, capite 10)@#. Haec cautela circa omnes servetur, ut laici remoti a peculiaritate virginum, nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiare permissum, nec ipse qui praeest cum sola colloqui debet, sed sub testimonio duarum aut trium sororum, ita ut rara sit accessio, brevisque locutio. CAP. 54.-- #Quod mulieres velatae, in monasteriis, aut in domibus suis habitum observent.@# (Ex decr. Eugenii papae capite 28.) Mulieres obtentu religionis velatae; aut in monasterio regulariter vivant, aut in domibus suis susceptum habitum caste observent. CAP. 55.-- #Ut adolescentiores viduae, vel sanctimoniales, ab episcopo non negligantur@# (Ex concilio Carthag., capite 102.) Ad reatum episcopi pertinet, vel presbyteri qui parochiae praeest, si sustentandae ab Ecclesia vitae praesentis causa adolescentiores viduae vel sanctimoniales eorum familiaritatibus subjiciantur. CAP. 56.-- #Ut unusquisque episcopus clericos in suo episcopio vagantes, ad suum episcopum redire faciat.@# (Ex concilio Mogunt., capite 19.) Ut unusquisque episcopus in sua parochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat, unde sint: et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat. CAP. 57.-- #De clericis vagis.@# (Ex eodem capite 18.) De clericis vagis, seu deacephalis, id est, de his qui sunt sine capite, neque in servitio Domini nostri, neque sub episcopo, neque sub abbate, sed sine canonica vel regulari vita degentes, ut in libro officiorum secundo, cap. tertio, de his dicitur: Hos neque inter laicos, et inter saecularium officiorum studia, neque inter clericos religio tentat divina, sed solutos atque oberrantes, sola turpis vita complectitur et vaga: quique dum nullum metuunt, explendae voluptatis suae licentiam sectantur, et quasi animalia bruta libertate ac dedesiderio feruntur, habentes signum religionis, non religionis officium, hypocentauris similes, neque equi nec homines. Tales omnino praecipimus, ut ubicunque inventi fuerint, episcopi sine ulla mora eos sub custodia constringant canonica, et nullatenus eos amplius ita errabundos et vagos secundum desideria voluptatum suarum vivere permittant. Sin autem episcopis suis canonice obedire noluerint, excommunicentur usque ad judicium episcopi regionis illius. Sin autem nec illi eos corrigere valuerint, omnino sub vinculis constringantur usque ad synodum, ut ibi eis indicetur utrum ad judicium principis aut ad universalem synodum deferantur, sub custodia publica. CAP. 58.-- #Ut monachae monastice vivant, et canonice secundum canonicam vitam vivant.@# (Ex eodem concilio cui interfuit Carolus imper., et Ricolphus archiep., in claustr. S. Alb., capite 13.) Abbatissas autem cum sanctimomalibus omnino recte et juste vivere censemus. Quae vero professionem secundum regulam sancti Benedicti fecerunt, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant pleniter, et sub diligenti cura custodiam habeant, et in claustris suis permaneant, nec foras exitum habeant. Sed et ipsae abbatissae in monasteriis sedeant, nec foras vadant, sine licentia et consilio episcopi sui. CAP. 59.-- #Ut sanctimoniales abbatissae suae sint obedientes.@# (Ex eodem, capite 14.) Sanctimoniales, nisi forte abbatissa sua pro aliqua necessitate incumbente mittente, nequaquam de monasterio egrediantur. Hae vero quae famulos aut famulas non habent, ad exercenda negotia ad mediam monasterii portam perveniant, et ibi coram testibus negotium suum exerceant. CAP. 60.-- #De feminis quae propter continentiam muliebrem mutant habitum.@# (Ex concilio Grangen. capite 13.) Si qua mulier propter continentiam quae putatur, habitum mutat, et pro solito muliebri amictu virilem sumit, anathema sit. CAP. 61.-- #De illo qui virginitatem custodierit
null
679fd9e3-fe68-4ac9-acf3-ab3bffbd97ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nuptias autem exsecraverit.@# (Ex eodem, capite 9.) Quicunque virginitatem custodiens, aut continentiae studens, velut horrescens nuptias temerat, nec propter hoc quod bonum et sanctum est nomen virginitatis assumit, anathema sit. CAP. 62.-- #De feminis quae propter religionem crines totonderint.@# (Ex eodem, capite 17.) Si qua mulier propter divinum cultum, ut aestimat, crines attondit, quos ei Deus ad subjectionis memoriam tribuit, tanquam praeceptum dissolvens obedientiae, anathema sit. CAP. 63.-- #De illis qui propter continentiam palliis vestiuntur.@# (Ex concil. Cabillon., capite 12.) Si quis virorum propter continentiam, quae putatur, amictu pallii utitur, quasi per hoc habere se justitiam credens, et despicit eos qui cum reverentia byrris et aliis communibus et solitis vestibus utuntur, anathema sit. CAP. 64.-- #De illis qui virginitatem observant, et sic extolluntur.@# (Ex eodem, capite 10.) Si quis ex his qui virginitatem propter Deum servant extollitur adversum conjugatos, anathema sit. CAP. 65.-- #Quod non sit permittendum monachos et monachas in uno monasterio simul habitare.@# ( #Ex reg. Greg. papae.@# ) In nullo loco monachos et monachas permittimus unum monasterium habere, sed nec ea quae duplicia vocant, et si quid tale est. Religiosus episcopus mulieres quidem in suo loco studeat manere, monachos autem aliud monasterium aedificare cogat. Sin autem plurima sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis monachae, et in aliis monachi. Res autem quas habent communes, secundum jura eis competentia distribuantur. CAP. 66.-- #Ut episcopus monasteria monachorum et sanctimonialium frequenter visitet.@# (Ex concil. Rothomag., capite 3.) Ut episcopus monasteria monachorum et sanctimonialium frequenter introeat, et cum gravibus et religiosis personis, et in eorum, vel in earum conventu residens, eorum vitam et conversationem diligenter discutiat, et, si quid reprehensibile invenerit, corrigere satagat. Sanctimonialium etiam, pudicitiam subtiliter investiget. Et si aliqua invenitur quae, neglecto proposito castitatis, clerico aut laico impudenter misceatur, et in privata custodia retrudatur, ubi quod male commisit digne poeniteat. Interdicat etiam ex auctoritate sanctorum canonum, ut nullus laicus aut clericus in earum claustris et secretis habitationibus accessum habeat, neque presbyteri, nisi tantum ad missam, expleta missa ad ecclesias suas redeant. Omnibus praeterea publice et privatim denuntiet, quantum piaculum sit, qui sponsam Christi vitiare praesumit. Si enim ille reus tenetur qui sponsam hominis violat, quanto magis reus majestatis efficitur qui sponsam omnipotentis Dei corrumpit? CAP. 67.-- #Ut abbates in potestate episcoporum consistant.@# (Ex concilio Aureliano, capite 4.) Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Non semel, sed saepius in anno, episcopi visitent monasteria monachorum, et si quid corrigendum fuerit, corrigant. Monachi autem abbatibus omni obedientia et devotione subjaceant. Quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus, ac per loca aliqua vagari, aut peculiare aliquod habere praesumpserit, omnia quae acquisierit ab abbatibus auferantur secundum regulam monasterio profutura. Ipsi autem qui fuerint pervagati, ubi inventi fuerint, cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur et constringantur. CAP. 68.-- #De monachis qui filios procreaverint.@# ( #Ex dictis S. Isidor.@# ) Monachi filios procreantes in carcere recludantur, tantum facinus continua lamentatione deflentes, ut eis vel ad mortem sola misericordia in communionis gratia possit indulgeri. CAP. 69.-- #De sanctimonialibus quae vim barbaricam pertulerunt.@# (Ex decr. Leonis papae, capite 49.) De his autem quae, in sacro virginitatis proposito constitutae, barbaricam pertulere violentiam, et integritatem pudoris non in animo sed corpore perdiderunt, ea nobis videtur servanda moderatio, ut neque in viduarum dejiciantur gradum, neque in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur. Quibus si in omnibus virginalibus observationibus perseverant, et castimoniae soliditatem mente custodiunt, sacramentorum non est neganda communio: quia injustum est illas in eo vel argui, vel notari, quod non voluntas admisit, sed vis hostilis eripuit. CAP. 70.-- #De quadam abbatissa quae se proclamaverat super militibus in claustro suo hospitantibus.@# (Ex regis. Greg. ad Fortunatum
null
a0420f4d-0aee-4987-b438-379c6f13ee94
latin_170m_raw
null
None
None
None
episcopum Neapolit., capite 112) Insinuavit nobis latrix praesentium Agnella abbatissa, quod intra monasterium ipsius milites hospitentur. Et omnino de fraternitatis vestrae sollicitudine mirati sumus, cur hoc patienter tulerit, et non illud cum omni celeritate fecerit emendari. Unde hortamur, ut vel nunc studii vestri sit instanter eis quorum interest imminere, quatenus sine aliqua exinde excusatione tollantur, et nullus illic ulterius meatum accipiat, nec callidus hostis occasionem inveniens, de deceptione religiosi habitus, quod absit! valeat exsultare. CAP. 71.-- #Quod res ecclesiasticae ad laicos disponendae non respiciant.@# (Ex concilio apud Compendium, capite 10.) Synodali decreto sancitum est, ne laici vel saeculares de viris Deo dicatis Ecclesiaeque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit. anathemate feriatur. CAP. 72.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 3.) De viris Deo dicatis vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi, nulla legitur laicis, quamvis religiosis, unquam attributa facultas. CAP. 73.-- #Ut abbates ad synodum ire non cogantur, nisi pro rationabili re.@# (Ex concilio Turonensi, capite 11.) Episcopus non debet abbatem cogere ad synodum ire, nisi aliqua rationabilis causa consistat. CAP. 74.-- #Ut congregationes monachorum sine collaudatione episcopi fieri non liceat.@# (Ex concilio Epaonensi, capite 10.) Cellulas novas aut congregatiunculas monachorum absque notitia episcopi prohibemus institui. CAP. 75.-- #De virginibus sacris, quae parentibus privantur.@# (Ex concilio Africano, capite 11.) Ut virgines sacrae, si parentibus a quibus custodiebantur privatae fuerint, ab episcopo custodiantur. Ubi autem episcopus absens est, providentia gravioribus feminis commendetur, ut simul habitantes invicem se custodiant, ne, passim vagando, Ecclesiae laedant existimationem. CAP. 76.-- #Qui religiosis feminis praeponendus sit.@# (Ex concilio Carthaginensi, capite 97.) Qui religiosis feminis praeponendus sit, ab episcopo probetur. CAP. 77.-- #De sanctimonialibus, quid in claustro facere debeant.@# (Ex concilio Moguntino, capite 6.) Sanctimoniales in monasterio constitutae habeant studium in legendo et in cantando, et horas canonicas solemniter pariter celebrent, et omnes, exceptis quas infirmitas tenet, in dormitorio dormiant, et omnibus diebus ad capitulum et ad collationes veniant, et regulam a sanctis Patribus illis constitutam diligenter observent. CAP. 78.-- #Nullus laicus claustra sanctimonialium ingrediatur, nisi ad opera exercenda.@# (Ex eodem, capite 16.) Nullus vassus abbatissae, nec minister aliquis, nec clericus, nec laicus claustra ancillarum Dei ingrediatur, nisi forte quando necessitas operandi incumbit. CAP. 79.-- #Janitrix claustri non eligatur, nisi testimonium habeat bonum.@# (Ex eodem, cap. 15.) Portaria non eligatur, nisi quae aetate matura sit, et testimonium habeat bonum, et vitae probabilis sit. CAP. 80.-- #Ut abbatissa, nisi per licentiam sui episcopi a monasterio non egrediatur.@# (Ex concilio Gangren., capite 9.) Abbatissa nequaquam de monasterio egrediatur, nisi per licentiam episcopi sui. Et si quando foras pergit, de sanctimonialibus quas secum ducit curam maximam habeat, ut nulla eis detur occasio peccandi. CAP. 81.-- #Ut unus abbas duobus monasteriis praeesse non debeat.@# (Ex concilio Arausic., capite 54.) Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere. CAP. 82.-- #Ut monachi compatres non habeant.@# (Ex concilio Augustodunensi, capite 5.) Ut monachi vel monachae compatres habere non praesumant. CAP. 83.-- #Quod feminae in conventu docere non debeant.@# ( #Ex concilio Carthaginensi.@# ) Mulier quamvis docta in conventu docere non audeat. CAP. 84.-- #Ut femina poenitentiam dare non debeat, nec sedere inter sacerdotes in convivio.@# (Ex concilio Remensi, praesente Ludovico imperatore, capite 5.) Femina non det poenitentiam, nec corporale cum oblatione, nec calicem super altare ponat, nec inter ordinatos stet in ecclesia, nec sedeat inter sacerdotes in convivio. CAP. 85.-- #De mulieribus virorum causas discutientibus.@# (Ex concil. Nanneten., cap. 8.) Cum Apostolus dicat: Mulieres in ecclesia taceant: non enim permittitur eis
null
e41d60c6-1866-4d0c-956f-df9fba201c1b
latin_170m_raw
null
None
None
None
loqui, turpe est enim mulieri in ecclesia loqui: mirum videtur, quod quaedam mulierculae contra divinas humanasque leges, attrita fronte impudenter agentes, placita generalia et publicos conventus indesinenter adeunt, et negotia regni utilitatesque reipublicae magis perturbant quam disponant, cum indecens sit, et etiam inter barbaras gentes reprehensibile, mulieres virorum causas discutere, et quae de lanificiis suis, et operibus textrilibus, et mulieribus inter genitiarias suas residentes debuerant disputare, in conventu publico ac si in curia residentes, senatoriam sibi usurpant auctoritatem. Quae ignominiosa praesumptio fautoribus magis imputanda videtur, quam feminis. Unde quia divinae leges, ut supra monstratum est, hoc contradicunt, et humanae nihilominus idipsum prohibent, ut feminae nihil aliud prosequantur in publico, quam suam causam. Ait enim lex Theodosiana: Nulla ratione femmae amplius quam suas causas agendi habeant potestatem, nec alicujus causam a se noverint prosequendam: idcirco ex auctoritate canonica interdicimus, ut nulla sanctimonialis virgo, vel vidua, conventus generales adeat, nisi a principe fuerit evocata aut ab episcopo suo: nisi forte propriae necessitatis ratio impulerit, et hoc ipsum cum licentia et nuntio episcopi sui. CAP. 86.-- #Quod abbas pro humiliatione locum suum relinquere possit.@# (Ex concil. Mongunt. cap. 18.) Abbas potest pro humiliatione, et cum permissione episcopi, locum suum relinquere: tamen fratres eligant sibi abbatem de ipsis si habeant, sin autem de extraneis. Nec episcopus debet abbatem violenter retinere in loco suo. Congregatio debet eligere sibi abbatem post mortem abbatis sui, vel eo vivente, si ipse discesserit, vel peccaverit. Ipse enim non potest aliquem ordinare de suis propinquis vel amicis, sine voluntate fratrum. CAP. 87.-- #Quod laicus in ecclesia lectionem recitare non debeat.@# (Ex eodem, cap. 19.) Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare, nec alleluia dicere, nisi psalmos tantum et responsoria sine alleluia. CAP. 88.-- #Quod non liceat episcopo abstrahere rem monasterii, quamvis erga se peccaverit abbas.@# (Ex eodem, cap. 20.) Episcopo non licet tollere possessionem monasterii, quamvis peccaverit abbas, sed mittat eum in aliud monasterium, in potestatem alterius abbatis. CAP. 89.-- #Ne monachi placita saecularia adeant.@# (Ex eodem, cap. 21.) Ac deinde decrevimus, sicut sancta regula dicit, ut monasterium ubi fieri possit, per decanos ordinetur: quia illi praepositi saepe in elationem incidunt, et in laqueum diaboli. Hoc tamen omnino volumus, ut non monachi ad saecularia placita ullatenus veniant, neque ipse abbas sine licentia episcopi sui, et cum necessitas exigit, tunc per jussionem et consilium episcopi sui illuc vadat. Nequaquam tamen contentiones aut lites aliquas ibi movere praesumat, sed quidquid quaerendum, vel etiam respondendum sit, per advocatos suos hoc faciat. Abbates et monachi usque ad interrogationem silentium habeant, et cum interrogantur, cum humilitate et reverentia respondeant. Alias querelas omnino devitent. In eorum claustro permaneant, nullusque ex eis foras vadat, nisi per necessitatem ab abbate mittatur in obedientiam: nec foris manducet neque bibat sine permissione abbatis, nec ad convivia saecularia vadat. CAP. 90.-- #De negotio saeculari.@# (Ex eodem, cap. 22.) Ministri autem altaris Domini, vel monachi, nobis placuit, ut a negotiis saecularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia saecularia, de his tamen pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis libido, non solum immunditia carnis sed etiam omnis carnalis concupiscentia. Quidquid plus justo appetit homo, turpe lucrum est: munera injusta accipere vel etiam dare pro aliquo saeculari conquaestu, pretio aliquem conducere, contentiones, et lites, et rixas amare, in placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum et viduarum, conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti jocularem esse, vel jocum saecularem diligere, aleas amare ornamentum inconveniens proposito suo quaerere, in deliciis vivere velle, gulam et ebrietatem sequi, pondera injusta vel mensuras habere, negotium injustum exercere. Nec tamen justum negotium est est contradicendum propter necessitates diversas: quia legimus sanctos apostolos negotiasse, et in regula S. Benedicti praecipitur praevidere, per quorum manus negotium monasterii transeat. Canes et aves sequi ad venandum, et in omnibus quibuslibet causis
null
7954097c-c220-48d7-9ccf-c781e1d8410b
latin_170m_raw
null
None
None
None
superfluum esse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini necnon et monachis omnino contradicimus. De quibus dicit Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. CAP. 91.-- #De clericis injuste tonsuratis.@# (Ex eodem, cap. 23.) De clericis vero hoc statuimus, ut hi qui hactenus inventi sunt sive canonico sive in monachico ordine tonsurati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneant, et deinceps cavendum ut nullus tondeatur, nisi legitima aetate, et spontanea voluntate, vel cum licentia domini sui, vel consensu parentum. CAP. 92.-- #Ut episcopi sive abbates, ante se joca turpia fieri non permittant.@# (Ex eodem, cap. 24.) Ut episcopi et abbates ante se joca turpia facere non permittant, sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personet, et sumant cibum cum benedictione, et laude Domini secundum Apostolum: Sive manducatis sive bibitis, omnia in laude Dei faciatis. CAP. 93.-- #De illis qui ab episcopo seu ab aliis avaritiae causa seducti se totonderunt.@# (Ex eodem, cap. 25.) Constituit sane sacer iste conventus, ut episcopi sive abbates, qui non in fructum animarum, sed in avaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines illectos circumveniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione non solum acceperunt, sed potius surripuerunt, poenitentiae canonicae sive regulari, utpote turpis lucri sectatores, subjaceant: hi vero qui vanis promissionibus illecti, vel quibuslibet machinationibus persuasi, mentis inopes effecti, rerum suarum domini esse nescientes, comam deposuerunt, in eo quod coeperunt perseverare cogantur. Res namque quae ab illectis et negligentibus datae, ab avaris et negligentibus non solum acceptae sed raptae noscuntur, haeredibus reddantur, qui dementia parentum, avaritia incentorum exhaeredati esse noscuntur. Si vero nescientibus episcopis aut abbatibus, ministri eorum, quilibet videlicet in clero, hoc fecisse convincuntur, episcopi et abbates, desidia: illi vero rapacitate et avaritia, judicentur. Hoc vero quod quis Deo juste et rationabiliter de rebus suis offert, firmiter Ecclesia tenere debet. CAP. 94.-- #Ut abbatissa magnam curam habeat de congregatione sua.@# (Ex eodem, cap. 26.) Abbatissa diligentem habeat curam de congregatione sibi commissa, et provideat ut in lectione et in officio, et in modulatione psalmorum ipsae sanctimoniales strenuae sint, et in omnibus operibus bonis illa eis ducatum praebeat, utpote pro animabus earum rationem redditura in conspectu Domini: et stipendia sanctimonialibus praebeat necessaria, ne forte per indigentiam cibi aut potus peccare compellantur. CAP. 95.-- #Ut sanctimoniales in domibus suis cum aliquibus masculis manducare vel bibere non praesumant.@# (Ex eodem, cap. 27.) Non debere sanctimoniales in propriis mansionibus cum aliquibus masculis, clericis sive laicis consanguineis sive extraneis bibere sive comedere: sed si quando id agendum est, in auditorio agatur, et cum nullo masculo eis colloquium habere liceat, nisi in auditorio, et ibi coram testibus idoneis. CAP. 96.-- #Qualiter indignus abbas a suo separetur officio.@# (Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, cap. 15.) Si quis autem abbas cautus in regimine et humilis, castus sobriusque, misericors, discretus non fuerit, ac divina praecepta verbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo in cujus territorio consistit, et a vicinis abbatibus et caeteris Deum timentibus a suo arceatur honore, etiam si omnis congregatio vitiis suis consentiens abbatem eum habere voluerit. CAP. 97.-- #De clericis qui tonsuras dimiserint, et uxores acceperint.@# (Ex eodem concil., praesente Arnolpho rege, cap. 16.) Clericus si tonsura dimissa uxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu nec ad monasterium aliquod a parentibus traditus, si uxorem habere permittitur, iterum tonderi cogatur, nec in vita sua tonsuram negligere audeat. Quem autem progenitores ad monasterium tradiderunt, et in Ecclesia coepit cantare, et legere, nec uxorem ducere, nec monasterium deserere poterit, sed si discesserit, reducatur. Si tonsuram dimiserit, rursum tondeatur, uxorem si usurpaverit, dimittere compellatur. CAP. 98.-- #De puellis quae se ante legitimos annos sua sponte sacrae religioni tradiderint.@# (Ex eodem, cap. 17.) Puella si ante
null
253058d2-89c8-43f6-932c-81ceeecd17fb
latin_170m_raw
null
None
None
None
duodecim annos aetatis sponte sua sacrum sibi velamen assumit, possunt statim parentes vel tutores ejus id factum irritum facere, si volunt. At si annum et diem id dissimulando consenserint, ulterius nec ipsa, nec illi mutare hoc poterunt. Porro si in fortiori aetate adolescentula, vel adolescens servire Deo elegerint, non est potestas parentibus hoc prohibendi. CAP. 99.-- #De illo qui filiam, aut neptem, vel parentem suam Deo omnipotenti offerri voluerit.@# (Ex eodem, cap. 6.) Quicunque filiam suam, aut neptem, vel parentem Deo omnipotenti offerri voluerit, licentiam habeat: sin autem, virum accipiat, domi infantes suos nutriat, et non aliam infra monasterium mittere nutriendi gratia praesumat, nisi eam quam firmiter in ipso loco, in Dei servitio perseverare voluerit, secundum instituta sanctorum Patrum, seu secundum canonicam auctoritatem. CAP. 100.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, cap. 7.) Omnino prohibemus, ut nullus filium aut nepotem, vel parentem suum in monasterio puellarum ad nutriendum commendare praesumat, nec quisquam illum ibi suscipere audeat. CAP. 101.-- #De abbate qui feminas in monasterio suo festivitates celebrare permiserit.@# ( #Ex concilio Urbico.@# ) Si abbas mulierem in monasterium suum ingredi permiserit, aut festivitates aliquas ibidem spectare, tribus mensibus in alio monasterio retrudatur, pane et aqua tantum contentus. FINIS LIBRI OCTAVI. LIBER NONUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec erret quisquis filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit. 2. Qualis uxor legitima esse debeat. 3. Ut nullus occulte nuptias celebret. 4. Quo tempore nuptiae celebrandae sint. 5. Qualiter benedicantur a sacerdote sponsus et sponsa. 6. Ut nullum conjugium sine dote fiat. 7. Ut sponsus et sponsa ante nuptias a sacerdote benedicantur. 8. De primo conjugio. 9. Quod vir fidelis a muliere infideli separari non debeat. 10. Ut in Christianorum nuptiis non saltetur. 11. Ut viduam nemo furetur in uxorem. 12. Ut virginem nemo furetur in uxorem. 13. De virgine vel vidua furata. 14. De virginibus quae virginitatem ante nuptias non custodierint. 15. Quod nulli liceat concubinam habere. 16. De illis qui ante nuptias concubinas habuerint. 17. Item de concubinis. 18. De ancilla, si proprio domino suo legitima fieri possit. 19. De illo qui servum suum et ancillam in matrimonium conjunxerit. 20. De multinubis. 21. Quod secunda conjugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad clerum minime venire conceditur. 22. De illis qui in plurimas nuptias inciderunt. 23. De illis qui tertio nuptias celebraverint. 24. De bigamis. 25. De numero maritorum. 26. De ingenuo homine, si alterius ancillam pro in genua, acceperit, et post ancillam eam esse intellexerit. 27. De femina ingenua, si servum maritum acceperit. 28. De legitime conjunctis, si alter illorum in amentiam devenerit. 29. De legitimis matrimoniis servorum. 30. Si furiosi matrimonia contraxerint. 31. De desponsata puella, si alter eam in matrimonium possit accipere. 32. De his qui sponsas alienas rapiunt. 33. De his qui feminas rapiunt. 34. De eadem re. 35. De his qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi. 36. De puellis raptis nondum desponsatis. 37. De raptis desponsatis. 38. De eadem re. 39. De eadem re. 40. De illis qui in matrimonio sunt et concumbere non possunt. 41. De eadem re. 42. De eadem re. 43. De eadem re. 44. De eadem re. 45. De conjugatis, qui saecularia relinquere desiderant. 46. De viro qui uxorem suam velare permiserit. 47. De muliere, si sine licentia viri sui velum sibi imposuerit. 48. De viro qui sine uxoris permissu monasticam vitam susceperit. 49. De regina Thietbirga, quae causa religionis a regia dignitate discedere voluerat. 50. De Lothario rege qui uxorem suam in custodia detinebat. 51. De singulari certamine quod Lotharius molitus est contra Thietbirgam uxorem suam. 52. De femina de adulterio inculpata
null
d161ef59-51f7-4d63-9c7f-04af719aaca3
latin_170m_raw
null
None
None
None
, si cum marito debet inire certamen legale, suae potestati prius debet, etc. 53. De eadem re. 54. De illis qui in alias provincias fugerint aut suos seniores secuti fuerint, et uxores suas domi reliquerint. 55. De feminis quae captis viris, vel in captivitatem, etc. 56. Quod non probetur esse culpabilis qui uxorem capti in matrimonio videtur esse sortitus. 64. Quod neque dimissus ab uxore, neque dimissa 57. Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, velut impiae, ecclesiastica communione privandae sunt. 58. Ut si viri de captivitate regressi, intemperantia uxorum offensi non fuerint, et voluerint eas in conjugio recipere liberam habeant facultatem. 59. De illo qui in paganismo uxorem suam dimiserit. 60. De baptizato, si uxor ejus infidelis converti noluerit. 61. De illo qui ante baptismum mulierem virginem acceperat. 62. De illis feminis quae nulla causa interveniente reliquerunt viros suos. 63. De femina quae adulterum reliquerit, et adulterum acceperit. 72. De illis qui interveniente repudio aliis se in matrimonio a marito conjungantur. 65. De illo qui vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eam post ejus mortem sumpsisse dignoscitur. 66. De eadem re. 67. De illo qui uxorem habet, et saepius moechatus fuerit. 68. Si laicus absolutus cum laica absoluta peccaverit. 69. De uxore quae conscio marito moechata fuerit. 70. De viro uxorem non habente, si cum uxore alterius adulterium perpetraverit. 71. De conjugatis qui aliqua certa re discidium fecerint, ut innupti maneant. copulaverint. 73. Si cujus uxor constuprata fuerit, et propterea maritus perdere illam machinaverit. 74. De eo, si quis cum uxore alterius, vivente eo, fornicatus fuerit. 75. De ingenuo qui ingenuam acceperit uxorem, et postea se servum fecerit. 76. De illis conjugatis, quorum leges diversae sunt. 77. Cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant. 78. Quod non conveniat Christianos cum haereticis nuptialia jura contrahere. 79. Judicii examinatio. 80. Separatio incestae copulationis. 81. Reconciliatio conjugatorum. 82. De eadem re. #Indicis capitulorum finis@# LIBER NONUS #DE FEMINIS NON CONSECRATIS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de virginibus et viduis Deo non sacratis, de earum raptoribus, poenaque iis imponenda, de legitimo matrimonio, de illegitimo concubitu ejusque poenitentia tractatur. CAP. 1.-- #Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec erret quisquis filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit.@# (Ex decr. Leonis papae, capite 18.) Non omnis mulier viro juncta uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina, sicut aliud est ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cujuslibet loci laicus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam conjugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur; quia paterno arbitrio viris conjunctae carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina. CAP. 2.-- #Qualis uxor legitima esse debeat.@# ( #Ex epistola Leonis papae.@# ) Qualis esse debeat uxor quae habenda est secundum legem: virgo casta et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita, et a sponso et a paranymphis accipienda, et ita secundum legem et Evangelium publicis nuptiis honeste in conjugium liquide sumenda: et omnibus diebus vitae nisi ex consensu et causa vacandi Deo nunquam propter hominem separanda, et si fornicata fuerit dimittenda; sed illa vivente altera
null
74c6a1a2-3784-436b-a381-9e71ce5fee66
latin_170m_raw
null
None
None
None
non deducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et poenitentia illius per scripturas recipienda. CAP. 3.-- #Ut nullus occulte nuptias celebret.@# (Ex decr. Hormisdae papae, capite 6.) Ut nullus fidelis cujuscunque conditionis sit occulte nuptias faciat, sed, benedictione a sacerdote accepta, publice nubat in Domino. CAP. 4.-- #Quo tempore nuptiae celebrandae sint.@# (Ex concilio Hilerdensi, cap. 3.) Quod non oporteat a Septuagesima usque in octavas Paschae, et tribus hebdomadibus ante festivitatem sancti Joannis Baptistae, et ab Adventu Domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur. CAP. 5.-- #Qualiter benedicantur a sacerdote sponsus et sponsa.@# (Ex concilio apud Valentias, capite 101.) Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt, a sacerdote, a parentibus, vel a paranymphis in ecclesia sacerdoti offerantur, et cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant. CAP. 6.-- #Ut nullum conjugium sine dote fiat.@# (Ex concilio Arelatensi, capite 6.) Nullum sine dote fiat conjugium, juxta possibilitatem fiat dos, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere vel uxorem ducere praesumat. CAP. 7.-- #Ut sponsus et sponsa ante nuptias a sacerdote benedicantur.@# (Ex decr. Sotheris papae, capite 5.) Ut sponsus ac sponsa cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicantur, et legibus sponsetur ac donetur, et a paranymphis custodiatur, et publice solemniterque accipiatur. Biduo etiam ac triduo abstineant se, et doceantur ut castitatem inter se custodiant, certisque temporibus nubant, ut filios non spurios sed haereditarios Deo et saeculo generent. CAP. 8.-- #De primo conjugio.@# (Ex concil. Mediolan., cap. 2.) In primo conjugio debet presbyter missam agere et benedicere ambos, et postea se abstineant ab ecclesia XXX diebus. CAP. 9.-- #Quod vir fidelis a muliere infideli separari non debeat.@# ( #Apostolus dicit.@# ) Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus enim erit vir infidelis in muliere fideli, et sanctificata erit mulier infidelis per virum fidelem. CAP. 10.-- #Ut in Christianorum nuptiis non saltetur.@# (Ex concil. Laodicen., cap. 53.) Quod non oporteat Christianos euntes ad nuptias plaudere vel saltare, sed venerabiliter coenare, vel prandere, sicut Christianos decet. CAP. 11.-- #Ut viduam nemo furetur in uxorem.@# ( #Gregor. dicit.@# ) Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit CAP. 12.-- #Ut virginem nemo furetur in uxorem.@# ( #Item ejusdem.@# ) Si quis virginem, nisi desponsaverit, furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit! CAP. 13.-- #De virgine vel vidua furata.@# (Ex decr. Eusebii pap., cap. 10.) Si quis virginem aut viduam furatus in uxorem, nisi fuerit a se desponsatam, anathema sit. CAP. 14.-- #De virginibus quae virginitatem ante nuptias non custodierint.@# (Ex concil. Elibertan., cap. 5.) Virgines quae virginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas violaverint maritos acceperint, eo quod solas nuptias violaverint, post poenitentiam unius anni reconcilientur. Si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sunt, quinquennio poeniteant, et sic ad communionem accedant. CAP. 15.-- #Quod nulli liceat concubinam habere.@# ( #Ex dictis August.@# ) Audite, charissimi, membra Christi, et matris catholicae Ecclesiae filii. Quod dico competentibus, audiant fideles; quod dico fidelibus, audiant competentes; quod dico fidelibus et competentibus, audiant poenitentes; quod dico fidelibus et competentibus, et poenitentibus, audiant et catechumeni, audiant omnes: omnes timeant, et nemo contemnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne vobis sit in testimonium dolor meus. Competentibus dico, Fornicari vobis non liceat, sufficiant vobis uxores, concubinas vobis non licet habere. Audiat Deus, si
null
abaae0be-835e-4a7b-b283-3eeff26e8359
latin_170m_raw
null
None
None
None
vos surdi estis; audiant angeli ejus, si vos contemnitis: Concubinas non licet vobis habere. Et si non habetis uxores, tamen non licet vobis habere concubinas, quas postea dimittatis, ut ducatis uxores. Tanto major damnatio vobis erit, si volueritis habere et concubinas et uxores. Non licet habere uxores, quarum priores mariti vivunt. Nec vobis, feminae, habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulterina sunt ista conjugia, non jure coeli, sed jure saeculi: nec illam feminam licet habere, quae per repudium discessit a marito, eo vivente. Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere, sed illa vivente non licet alteram ducere. CAP. 16.-- #De illis qui ante nuptias concubinas habuerint.@# ( #Item Aug.@# ) Quale est et illud quod multi virorum ante nuptias concubinas sibi adhaerere non erubescunt, quas post aliquot annos dimittunt, et sic postea legitimas uxores accipiunt. Unde coram Deo et coram angelis ejus contestor, atque denuntio, Deum et ista semper prohibuisse, et nunquam ei placuisse. Et praecipue temporibus Christianis concubinas habere nunquam licet, et nunquam licebit. CAP. 17.-- #Item de concubinis.@# (Ex concilio Arelaten., capite 4.) Nulli liceat uno tempore duas uxores habere: sed neque unquam concubinam. CAP. 18.-- #De ancilla, si proprio domino suo legitima fieri possit.@# (Ex decr. Julii papae, capite 4.) Si quis ancillam suam libertate donaverit, et in matrimonio sibi sociaverit, dubitabatur apud quosdam utrum hujusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non. Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes talia connubia legitima esse censuimus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, et nihil impium, et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare praedictas nuptias inhibendas existimaverimus. Omnibus vobis unus est pater in coelis, et unusquisque dives et pauper, liber et servus, aequaliter pro se, et pro animabus eorum rationem daturi sunt. Quapropter omnibus cujuscunque conditionis sint, unam legem, quantum ad Deum, habere non dubitamus. CAP. 19.-- #De illo qui servum suum, et ancillam in matrimonium conjunxerit.@# (Ex concilio Matiscen., capite 10.) Si servum et ancillam dominus amborum in matrimonium conjunxerit, et postea liberato servo vel ancilla, non potest redimi qui in servitio est, ideo matrimonia non solvantur. CAP. 20.-- #De multinubis.@# (Ex concilio Braggarensi, capite 81.) Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, poenitentiam agat: conversatio autem et fides poenitentis compendit tempus. CAP. 21.-- #Quod secunda conjugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad clerum minime venire conceditur.@# (Ex decr. Gelasii papae, capite 22.) Secundas nuptias, sicut saecularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire collegium. Alia est enim humanae fragilitati generaliter concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata. CAP. 22.-- #De illis qui in plurimas nuptias inciderunt.@# (Ex concilio Neocaesar., capite 1.) De his qui in plurimas nuptias inciderunt, et tempus quidem praefinitum manifestum est, sed conversatio eorum, et fides, tempus abbreviat. CAP. 23.-- #De illis qui tertio nuptias celebraverint.@# (Ex decr. Hormisdae papae, capite 2.) Ne quisquam amplius, quam duas accipiat uxores: quia jam tertia superflua est. CAP. 24.-- #De bigamis.@# (Ex concilio Laodicensi, capite 1.) De his qui secundum ecclesiasticam regulam libere ac legitime secundis nuptiis juncti sunt, nec occulte nuptiarum copulam fecerunt, oportet ut parvo tempore transacto vacent orationibus et jejuniis. Quibus etiam juxta indulgentiam communionem reddi decrevimus. CAP. 25.-- #De numero maritorum.@# ( #Ex dictis Hieronymi.@# ) Ubi fuerit numerus maritorum, ibi vir proprius unus esse desistit. CAP. 26.-- #De ingenuo homine, si alterius ancillam pro ingenua acceperit, et post ancillam eam esse intellexerit.@# #(Ex concil. apud Vermeriam, cui interfuit Pipinus rex, capite 7.)@# Si quis ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit, et existimat quod ingenua sit, si ipsa femina postea fuerit inservita, si eam a servitute redimere potest, faciat: si non potest, si voluerit,
null
1d9ce9a8-ee3c-49e2-ac40-964da3072b62
latin_170m_raw
null
None
None
None
aliam accipiat. Si autem servam eam scierat, et collaudaverat: post, ut legitimam habeat. Similiter et mulier ingenua de servo alterius facere debet. CAP. 27.-- #De femina ingenua, si servum maritum acceperit.@# (Ex eodem concilio, capite 8.) Si femina ingenua accipit servum, sciens quia servus esset, habeat eum: quia omnes unum patrem habemus in coelis. Una lex erit, et viro et feminae. CAP. 28.-- #De legitime conjunctis, si alter eorum in amentiam devenerit.@# ( #Ex epistola Nicolai ad Carolum Mogunt. episcopum missa.@# ) Si qui matrimonium sani contraxerint, et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem conjugia talium solvi non possunt. Similiter sentiendum de his qui ab adversariis excaecantur, aut membris detruncantur. CAP. 29.-- #De legitimis matrimoniis servorum.@# (Ex concilio Cabillon., capite 30.) Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud evangelicum: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde nobis visum est ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant: sed in uno conjugio permanentes, dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis conjunctio fuit, et per voluntatem dominorum. CAP. 30.-- #Si furiosi matrimonia contraxerint.@# (Ex decreto Fabiani papae, capite 5.) Neque furiosus, neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur. CAP. 31.-- #De desponsata puella, si alter eam in matrimonium possit accipere.@# (Ex epist. Syricii papae, capite 4.) De conjugali autem violatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. CAP. 32.-- #De his qui sponsas alienas rapiunt.@# (Ex concilio Meldensi, capite 5.) De his qui sponsas alienas rapiunt, antiqua et synodali sententia observetur. Quod et si forte in Ecclesia eventus talis reperiri dignoscitur, ut pro salutis et religionis competentia humanius quiddam debeant tractare pontifices, sicut canonica, ut eisdem verbis utamur, docet auctoritas, quia prior, inquiens, definitio durius: posterior autem quiddam tractavit humanius, nullo modo ut ad maximam indulgentiam descendamus, alterius sponsae acceptor, sine publica transeat poenitentia. Quod si haec obedire renuerit, sine ulla refragatione anathematizetur. Fautores vero illius, juxta modum culpae, episcopi decreto poeniteant. Si vero, quod non optamus, de gradu ecclesiastico talibus nuptiis se consensorem, vel interventorem manifeste prodiderit, a gradu proprio repellantur. Et si verisimilibus exinde suspicionibus fuerit propulsatus, canonice se purget. CAP. 33.-- #De his qui feminas rapiunt.@# (Ex concilio apud Aquisgran. capite 3.) Placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur, aut seducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint, vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat. CAP. 34.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Meldensi, capite 10.) Qui vero deinceps rapere virgines praesumpserint, vel viduas, secundum synodalem beati Gregorii definitionem, ipsi, et complices eorum anathematizentur, et raptores sine spe conjugii perpetuo maneant. CAP. 35.-- #De his qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi.@# (Ex concilio Chalced. capite 27.) Eos qui rapiunt mulieres sub nomine simul habitandi, cooperantes autem et conniventes raptoribus, decrevit sancta synodus ut si quidem clerici sunt, decidant de gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. CAP. 36.-- #De puellis raptis nondum desponsatis.@# (Ex concilio Cabillon., capite 27.) De puellis raptis necdum desponsatis in Chalcedonensi concilio scriptum est: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniventes raptoribus decrevit sancta synodus ut siquidem clerici sunt, decidant de gradu proprio: si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis datur intelligi, qualiter hujus
null
71cc104f-4b5d-4ece-92a0-877f266da0b2
latin_170m_raw
null
None
None
None
mali auctores damnandi sunt: quando participes consilium conniventes tanto anathemate feriuntur, et juxta canonicam auctoritatem ad conjugia legitima raptas sibi jure vindicare nullatenus possunt. CAP. 37.-- #De raptis desponsatis.@# ( #Ex concilio Toletano.@# ) Proinde placuit, atque statutum est a sacro conventu, ut si aliquis sponsam alterius rapuerit, publica poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsi post haec se conjungere praesumpserint, utrique usque ad satisfactionem anathematizentur. CAP. 38.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Ancirano, capite 10.) Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. CAP. 39.-- #De eadam re.@# (Ex concilio Meldensi, capite 65.) Si autem necdum eas quas rapuerant cum voluntate parentum sub praefato desponsionis, vel dotalitii nomine in conjugium sumptas habent, quando in omnium aures haec fuerit constitutio promulgata, ab earum conjunctione separentur, et publicae poenitentiae subigantur. Raptae autem parentibus legaliter restituantur. Post actam vero publicam poenitentiam, si aetas et incontinentia exegerit, legitimo et ex utrisque partibus placito conjugio socientur. Nam in his non regulam constituimus, sed, ut verbis Magni Leonis utamur, quid sit tolerabilius aestimamus. Quod si unus ex conjugatis obierit, is qui publicam poenitentiam egerit, et superstes exstiterit, iterare conjugium non praesumat, nisi forte episcopus praeviderit aliquam concedere indulgentiam, ut graviorem possit amovere offensam. CAP. 40.-- #De his qui in matrimonio juncti sunt, et concumbere non possunt.@# ( #Ex epist. Greg. ad Joannem Ravennatem episcopum.@# ) Quod autem interrogasti de his qui matrimonio juncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, vel illa alium ducere possit, quibus scriptum est: Vir et mulier si se conjunxerint, et postea dixerit mulier de viro, quod non possit coire cum eo, si potest probare per justum judicium quod verum sit, accipiat alium: si autem ille aliam acceperit, separentur. CAP. 41.-- #De eadem re.@# (Ex concilio apud Vermeriam temporibus Pipini regis, capite 17.) Si qua mulier proclamaverit, quod vir suus nunquam cum ea coisset, exeant inde ad crucem: et si verum fuerit, separentur, et illa faciat quod vult. CAP. 42.-- #De eadem re.@# (Ex concilio apud Compendium, capite 20.) Si quis accepit uxorem, et habuit ipsam aliquo tempore, et ipsa femina dicit quod non coisset cum ea, et ille vir dicit quod sic fecit, in veritate viri consistat: quia vir caput est mulieris. CAP. 43.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Tribur., capite 3.) Vir si duxerit uxorem concumbere cum ea non valens, et frater ejus clanculo eam vitiaverit, et gravidam reddiderit, separentur. Considerata autem imbecillitate, misericordia eis impartiatur ad conjugium, tantum in Domino. CAP. 44.-- #De eadem re.@# ( #Ex epist. Gregor.@# ) De his requisitis, qui ob causam frigidae naturae se dicunt non posse in invicem operam carnis dantes commisceri: Iste vero si non potest ea uti pro uxore, habeat quasi sororem. Quod si retinaculum jugale volunt rescindere, maneant utrique innupti: nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet? Igitur si vir aliam vult accipere uxorem, manifesta ratio patet, quia succendente diabolo odii fomitem, exosam eam habuit, et idcirco illam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit, Volo mater esse et filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis, jurejurando dicat ut nunquam per commistionem carnis conjuncti una caro effecti fuis sent, tunc videtur mulierem secundas posse contrahere nuptias. Humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem qui frigidae naturae est, maneat sine conjuge. Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc hi qui juraverint perjurii crimine rei teneantur, et poenitentia peracta, priora cogantur recipere connubia. CAP. 45.-- #De conjugatis qui saecularia relinquere desiderant.@# ( #Ex dictis Basilii episcopi.@# ) Si
null
69d7d084-098f-49a9-88d5-63f7545a976f
latin_170m_raw
null
None
None
None
quis vult conjugatus converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa, vivente illo, per incontinentiam alteri nupserit, procul dubio adultera erit, nec recipitur apud Deum ejusmodi viri conversio, cujus sequitur conjugalis foederis prostitutio. Tales ergo tunc sine culpa sequantur Christum relicto saeculo, si habeant ex pari voluntate castitatis consensum. CAP. 46.-- #De viro qui uxorem suam velare permiserit.@# (Ex concilio Remensi, capite 3.) Qui uxorem suam permiserit velare, aliam non accipiat, se similiter convertatur. CAP. 47.-- #De muliere, si sine licentia viri sui velum sibi imposuerit.@# (Ex decr. apud Compendium, capite 6.) Mulier, si sine licentia mariti sui velum in caput miserit, si viro placuerit, recipiet eam iterum ad conjugium. CAP. 48.-- #De viro qui sine uxoris permissu monasticam vitam susceperit.@# (Ex reg. Greg. ad Adrium notarium, capite 80.) Agathosa, latrix praesentium, questa est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio urbici abbatis esse conversum. Quod quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus ut diligenti inquisitione discretiat, ne forte cum ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc sicut promisit mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quoddam fornicationis crimen propter quod viro licet uxorem relinquere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus est, reddas, omni excusatione cessante. Nam si excepta fornicationis causa virum uxorem relinquere nulla ratione conceditur, quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo manere. CAP. 49.-- #De regina Thietbirga, quae causa religionis a regia dignitate discedere voluerat.@# ( #Ex epist. Nicolai papae ad Carolum regem.@# ) Scripsit nobis Thietbirga regina, regia se velle dignitate seu copula exui, et solam privata vita fore contentam desiderare. Cui nos scripsimus non hoc aliter fieri posse, nisi eamdem vitam conjux ejus Lotharius elegerit. Et post pauca: De retroacta controversia Thietbirga non debet ulterius ad iteratam responsionem promoveri. Quod bene semel definitum est, et interpositis juramentis deliberatum, nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi fuerit major auctoritas, retractari. CAP. 50.-- #De Lothario rege qui uxorem suam in custodia detinebat.@# ( #Item ejusdem.@# ) Verum, sicut multorum relatu didicimus, Lotharius rex conventum celebrare disponit, et Thietbirgam reginam examini proprio et judicio subjicere meditatur. Et si quidem eam praestigiis falsitatis suae potuerit exhibere, quasi non fuerit legitima sua uxor, vult eam penitus a se sequestrare: sin autem, vult eam tanquam propriam uxorem admittere, sed deinde, quasi moechata fuerit, insimulare, atque pro hoc hominem suum et hominem Thietbirgae ad monomachiam impellere, et, si homo ipsius reginae ceciderit, disponit hanc sine dilatione perimere. Quae quantum sint omni divinae vel sanctorum Patrum, legi contraria, magnitudo prudentiae vestrae, credimus, jam advertit. CAP. 51.-- #De singulari certamine, quod Lotharius molitus est contra Thietbirgam uxorem suam.@# ( #Item ejusdem.@# ) Monomachiam vero in lege non assumimus, quam praeceptam fuisse non reperimus. Quam licet iniisse quosdam legamus, sicut sanctum David et Goliam sacra prodit historia, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi divina sanxit auctoritas: cum hoc et hujuscemodi sectantes Deum solummodo tentare videantur. CAP. 52.-- #De femina de adulterio inculpata, si cum marito debet inire certamen legale, suae potestati prius debet ad tempus restitui.@# ( #Item ejusdem.@# ) Praeterea sive de conjugii foedere, sive de adulterii crimine judicium sit agitandum, nulla ratio patitur Thietbirgam cum Lothario posse inire conflictum, vel legitimum controversiae inire certamen, nisi prius ad tempus fuerit suae potestati et consanguineis propriis libere sociata. Inter quos etiam locus providendus est, in quo nulla sit vis multitudinis formidanda, et non sit difficile testes producere, vel caeteras personas, quae tam a sanctis canonibus, quam a venerandis
null
29ed2b15-b533-4a7b-8b40-8a70682159ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
Romanis legibus in hujusmodi controversiis requiruntur. Haec idcirco diximus, ut ostendamus quem legum conflictum Lotharius congredi posse autumat, cum personam, quam in suis penetralibus quotidie fatigat, et conterit, quando vult ad judicium educit, quando vult ad claustra reducit: et quando educta fuerit, nisi ea profiteatur quae ipse praeceperit, punit. Propriae igitur libertati committi, et ab omni oppressione ac potestate illius, cum quo initur conflictus, oportet liberari, atque suis liberaliter uti, et suspectas personas convenit declinare, quae se ab objectis ostendere cupit immunem. CAP. 53.-- #De eadem re.@# ( #Item idem.@# ) Itaque summo studio Thietbirgam conjugem tuam tanquam propriam carnem fovere ac diligere procurato, et ne illam a te ullo pacto consentias discedere, vigilanter attende. Unde si vult a te discedere, corripe, imo corrige eam, et a tali intentione per omnia revocare satage. Jam vero si amore pudicitiae separationem quaerit, et conjugalis connubii solutionem efflagitat, certum est, Apostolo dicente, quia mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Verum si et ipse pudicitiam sectatus religionis obtentu copulam dissolvere vis, tantum ne simulate fiat concedimus. Nam licet sit scriptum: Quod Deus conjunxit, homo non separet, Deus tamen et non homo separat, quando divini amoris intuitu, ex consensu utriusque conjugis matrimonia dissolvuntur. Si ergo hoc modo vis, gratuito permittimus animo, celeremque praebemus assensum: aliter autem fieri mutuam separationem vestram prohibemus. CAP. 54.-- #De illis qui in alias provincias fugerint, aut suos seniores secuti fuerint, et uxores suas domi reliquerint.@# (Ex concilio apud Vermeriam, capite 6.) Si quis necessitate inevitabili cogente in alium ducatum seu provinciam fugerit, et uxor ejus, cum valet et potest, amore parentum aut rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore quandiu vir ejus quem secuta non fuit, vivit, semper innupta permaneat. Ille vero qui necessitate cogente in alia patria manet, si nunquam in suam patriam se reversurum sperat, si se continere non potest, aliam uxorem accipiat, tamen cum poenitentia. CAP. 55.-- #De feminis quae, captis viris vel in captivitatem missis, aliis nupserunt.@# (Ex epist. Leonis papae, capite 42.) Quod debeant feminae, quae, captis viris et in captivitatem ductis, aliis viris nupserant, putantes interemptos maritos, remeatis de captivitate prioribus viris copulari, ut cuique id quod legitime habuit reformetur, et recipiat unusquisque quod suum est, et redintegrentur foedera nuptiarum. CAP. 56.-- #Quod non probetur esse culpabilis, qui uxorem capti in matrimonio videtur esse sortitus.@# (Item ejusdem, capite 43.) Nec tamen culpabilis judiciter, et tanquam alieni juris perversor habeatur, qui personam ejus mariti qui jam non esse existimabatur, assumpsit. Si enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant, in jus alienum transire potuerunt, tamen plenum justitiae est ut iisdem reversis propria reformentur. Quod si in mancipiis, vel in agris, aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur, quanto magis in conjugiorum redintegratione faciendum sit, ut quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur? CAP. 57.-- #Ut si mulieres ad priores maritos redire noluerint, velut impiae ecclesiastica communione privandae sint.@# (Item ejusdem, cap. 45.) Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priventur: quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod justa remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione conjugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur quod conditio necessitatis extorsit: quia sicut hae mulieres quae reverti ad viros suos noluerint, impiae sunt habendae, ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt merito sunt laudandae. CAP. 58.-- #Ut si viri de captivitate regressi intemperantia uxorum offensi non fuerint, et voluerint eas in conjugio recipere, liberam habeant facultatem.@# (Item ejusdem, capite 44.) Et ideo si viri post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perseverent ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum est et inculpabile
null
de3ebf98-b130-4190-a78e-3be81c05eb5b
latin_170m_raw
null
None
None
None
judicandum quod necessitas intulit, et restituendum est quod fides poscit. CAP. 59.-- #De illo qui in paganismo uxorem suam dimiserit.@# ( #Ex decr. Eutych. papae.@# ) Si quis gentilis gentilem dimiserit uxorem ante baptisma, post baptismum in potestate ejus erit eam habere, vel non habere. CAP. 60.-- #De baptizato, si uxor ejus infidelis converti noluerit.@# ( #Ex decr. ejusdem.@# ) Simili modo si unus ex conjugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non vult, sit sicut dicit Apostolus: Infidelis si discedit, discedat. CAP. 61.-- #De illo qui ante baptismum mulierem virginem acceperat.@# (Ex concilio Meldensi, capite 2.) Si quis habuerit uxorem virginem ante baptisma, vivente illa post baptisma alteram habere non potest. Crimina in baptismo solvuntur, non conjugia. CAP. 62.-- #De illis feminis quae, nulla causa interveniente, reliquerunt viros suos.@# (Ex concilio Elibertan., capite 7.) Item feminae quae nulla praecedente causa reliquerunt viros suos, et alteri se copulaverunt, et in hoc permanere voluerint, nec in fine accipiant communionem. CAP. 63.-- #De femina quae adulterum reliquerit, et adulterum acceperit.@# (Ex eodem, capite 9.) Item femina fidelis quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et adulterum ducit, prohibeatur ne ducat. Si autem duxerit, non prius accipiat communionem quam is quem reliquit de saeculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. CAP. 64.-- #Quod neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur.@# (Ex concilio Africano, capite 63.) Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. CAP. 65.-- #De illo qui vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eam post ejus obitum sumpsisse dignoscitur.@# (Ex concilio Meldensi, capite 69.) Is qui vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eo in proximo defuncto eamdem sumpsisse dignoscitur, omnimodis publicae poenitentiae subigatur. De quo etiam post poenitentiam praefata, si expedierit, servabitur regula, nisi forte, id est, aut mulier virum qui mortuus fuerat occidisse notetur, aut propinquitas vel alia quaelibet actio criminalis impediat. Quod si probatum fuerit, sine ulla spe conjugii cum poenitentia perpetuo maneant. Si autem negaverit se eamdem feminam vivente viro nequaquam adulterasse, et praefati homicidii neuter eorum reus exstiterit, et probatis testibus neuter eorum convinci potuerit, purgent legaliter famam suae opinionis, et sumpto utantur conjugio, si alia, ut diximus, non impedierit ratio. CAP. 66.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Tribur., capite 3.) Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse, insuper et moechae, vivente viro suo, juramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si supervixisset, duceret uxorem. Quod et factum est. Tale igitur connubium prohibemus et anathematizamus. CAP. 67.-- #De illo qui uxorem habet, et saepius moechatus est.@# (Ex concilio Elibertan., capite 4.) Si quis fidelis habens uxorem non semel sed saepius fuerit moechatus, in fine mortis est conveniendus. Quod si se promiserit cessaturum, detur ei communio. Si resuscitatus rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non illudere alios de communione pacis. CAP. 68.-- #Si laicus absolutus cum laica absoluta peccaverit.@# (Ex concilio Meldensi, capite 7.) Si laicus cum laica femina, id est, uterque absolutus a lege conjugi concubuerit, tres annos poeniteant. Et quanto saepius et negligentius ea peccata commiserunt, tanto magis et tempus addatur, et modus poenitentiae. CAP. 69.-- #De uxore quae conscio marito moechata fuerit.@# (Ex concilio Mogunt., capite 9.) Si conscio marito et ipso consentiente uxor moechata fuerit, placuit nec in fine dandam eis communionem. Si vero eam reliquerit, et separati fuerint, et digne poenituerint, post decem annos accipiant communionem. CAP. 70.-- #De viro uxorem non habente, si cum alterius uxore adulterium perpetraverit.@# (Ex concilio Nanneten., capite 6.) Quod si vir non
null
479dddac-5330-4497-a392-dee82a4f4353
latin_170m_raw
null
None
None
None
habens uxorem cum alterius uxore adulterium perpetravit, aut si qua mulier non habens virum cum alterius viro, ille qui foedus violavit conjugii, VII annos, ut supra dictum est, poeniteat. Ille qui lege conjugii non tenetur, quinque annos poeniteat. Neque enim aequalis poenitentia danda est his quibus sufficere poterat ad explendam libidinem suam conjugum amplexus: et illis qui, conjuge carentes, ardore libidinis impellente, in fornicationem ceciderunt. CAP. 71.-- #De conjugatis qui aliqua certa re discidium fecerint, ut innupti maneant.@# ( #Ex dictis August.@# ) Apostolus Paulus dicit: His qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Potest enim fieri ut discedat ea causa qua Dominus permisit. Aut si feminae licet virum dimittere etiam propter causam fornicationis, et non licet viro, quid respondebimus de hoc quod dicit posterius: Et vir uxorem non dimittat? Quare non addidit, excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit: nisi quia similem formam vult intelligi, ut si dimiserit quod causa fornicationis permittitur, maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Et post pauca: Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti, sed quia permisit, non jussit. CAP. 72.-- #De illis qui, interveniente repudio, aliis se in matrimonium copulaverint.@# (Ex decreto Innocentii papae, capite 26.) De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio aliis se matrimonio copulaverunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum esse videatur conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut hae etiam personae quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur. Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem aut propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi si incentores illiciti consortii fuisse videantur. CAP. 73.-- #Si cujus uxor constuprata fuerit, et propterea maritus perdere illam machinaverit.@# (Ex concil. Triburiensi, capite 46.) Si cujus uxor constuprata fuerit, et propterea maritus capitali sententia delere illam machinaverit, ipsa vero, urgente mortis periculo, ad episcopum confugerit, et auxilium quaesierit, operosiori tamen si potest episcopus labore desudet ne occidatur; si vero non potest, nullo modo liceat ei requirenti eam reddere ad occidendum, quae se ei obtulit ad defendendum: sed solerti cura transmittat eam ad locum quem ipsa delegerit, ut secura possit vivere. Si vero interdum maritus eam invenerit, et repetierit, secundum saeculum potestatem habuerit quid ei agere velit; sed audiat S. Augustinum dicentem: Cum enim vir a virtute nomen accepit, et mulier a mollitie, id est fragilitate, quare contra crudelissimam libidinis bestiam vult unusquisque uxorem suam esse victricem, cum ipse ad primum libidinis ictum victus cadat? Nam quidquid contra fidem catholicam non licet mulieribus, nec viris licebit. Si autem eadem mulier timore perterrita, a loco ubi eam episcopus destinavit aufugerit, et vir ejus ab episcopo semel, aut bis, vel saepius repetierit, si vitam ei obtinere possit, perquirat et reddat: sin autem, omnino non reddat. Maritus vero, quandiu ipsa vivat, nullo modo alteram ducat. CAP. 74.-- #De eo, si quis cum uxore alterius, vivente eo, fornicatus fuerit.@# (Ex concilio apud Alth. habito, praesente Conrado rege, capite 5.) Illud vero communi decreto secundum canonum instituta definimus et praejudicamus, ut si quis cum uxore alterius, vivente eo, fornicatus fuerit, moriente marito synodali judicio aditus ei claudatur illicitus, ne ulterius ei conjungatur matrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumus enim nec Christianae religioni convenit ut ullus ducat in conjugium, quam prius polluit per adulterium. CAP. 75.-- #De ingenuo qui ingenuam acceperit uxorem, et postea servum se fecerit.@# (Ex concil. Tribur. cui interfuit rex Arnolphus, capite 8.) Perlatum est ad sanctam synodum quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione divortii cujusdam servum se fecerit, utrum necessario mulierem tenere debeat, et
null
949a4cee-0258-47af-af51-3a24434424b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
, si tenuerit, utrum illa quoque secundum saecularem legem servituti subjici debeat. Judicatum est uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecit, quem liberum ipsa maritum accepit. CAP. 76.-- #De illis conjugatis quorum leges diversae sunt.@# (Ex eodem, capite 15.) De Francia nobilis quidam homo nobilem de Saxonia Saxonum lege duxit uxorem. Tenuit multis annis, et ex ea filios procreavit. Verum quia non iisdem utuntur legibus Saxones et Franci, causatus est quod eam non sua, id est Francorum lege desponsaverit, vel acceperit, aut dotaverit: dimissaque illa, duxit alteram. Definivit super hoc sancta synodus, ut ille transgressor evangelicae legis subjugatur poenitentiae; a secunda conjuge separetur, priorem resumere cogatur. CAP. 77.-- #Cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant.@# (Ex decr. Innocentii papae, capite 24.) Cur viri cum adulteris non conveniant, et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur, dum super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione contemnet, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt, et ideo mulieribus prodito earum crimine communio denegatur, virorum autem, latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur, qui utique submovebitur si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit. CAP. 78.-- #Quod non conveniat Christianos cum haereticis nuptialia jura contrahere.@# (Ex concilio Laodicensi, capite 31.) Quod non oporteat cum haereticis universis nuptiarum foedera celebrare, nec eis filios dare vel filias, sed magis accipere, si tamen Christianos se fieri permittant. CAP. 79.-- #Judicii examinatio.@# De hoc quod mihi reputatum est in hac synodo, quod simul cum ista femina adulterium vel fornicationem fecissem, quod non ego ita feci, nec inde me culpabilem recognosco, sic me Deus adjuvet ad istud judicium. CAP. 80.-- #Separatio incestae copulationis.@# Ab isto die in antea cum ista femina cum qua adulterium vel fornicationem fecisti, unde disciplinam vel poenitentiam suscepisti, amplius non adulterabis, nec fornicaberis cum ea, nec aliam uxorem accipies, nisi post peractam poenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo, aut ab ejus misso: sic te Deus ad juvet. CAP. 81.-- #Reconciliatio conjugatorum.@# Ab isto die in antea istam tuam conjugem nomine N. quam injuste dimiseras ita tenebis, sicut per reectum maritus suam debet habere conjugem, in dilectione et debita disciplina: nec eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea vivente aliam accipies: sic te Deus adjuvet. CAP. 82.-- #De eadem re.@# A modo in antea istum tuum maritum quem injuste dimiseras ita tenebis et amplexaberis, et ei in servitio, in amore et in timore ita eris subjecta et obediens, sicut per rectum uxor suo debet subjecta esse marito, nec unquam ab eo te separabis, nec illo vivente alteri viro te sociabis, nec conjugio aut adulterio: sic te Deus adjuvet. FINIS LIBRI NONI. LIBER DECIMUS. INDEX CAPITULORUM CAP. 1. Ut episcopi de parochiis suis sortilegos et maleficos expellant. 2. De cultoribus arborum. 3. De cultoribus idolorum. 4. De eadem re. 5. De illis qui divinationes requirunt. 6. De illis qui ritum paganorum observant. 7. De illis qui auguriis et incantationibus subserviunt. 8. De eadem re. 9. De illis qui sortes observant. 10. De arboribus quas vulgus colit. 11. De illis qui dies et menses observant. 12. De illis qui daemonibus immolant. 13. De illis qui traditiones gentilium observant. 14. De mulierculis quae infantes suos pro sanitate in fornacem aut supra tectum ponunt. 15. Quod non liceat iniquas observationes Kalendar. agere. 16. De illis qui Kalendas Januarias ritu paganorum colere praesumunt 17. De eadem re. 18. De bubulcis vel venatoribus, qui suas incantationes exercuerint. 19. Quod non liceat mulierculas Christianas
null
b4e400b4-6ecc-4c2f-ad8e-c031c3774e5b
latin_170m_raw
null
None
None
None
vanitates in suis lanificiis observare. 20. Quod non liceat cum incantationibus herbarum collectionem fieri. 21. De illis qui ad arbores, vel ad fontes jaculas incenderint. 22. Ut vaticinatores caesi de civitatibus ejiciantur. 23. De illis qui phylacteriis utuntur. 24. Item de mulierculis incantatricibus. 25. De illis qui manducant, aut bibunt, aut portant super se aliquid ad Dei judicium subvertendum. 26. De illis qui in tabulis, aut in codicibus futura requirunt. 27. De illis qui sortes sanctorum requirunt. 28. De illis maleficis, qui sperant se mentes hominum pervertere posse. 29. De eadem re. 30. De illis qui ad suas vanitates perficiendas daemones invocant. 31. De illis qui nocturna sacrificia daemonum celebraverint. 32. De illis qui ad arbores vel ad fontes aliqua vota voverunt. 33. De illis, qui, quando luna obscuratur, clamores suos et maleficia sua exercuerint. 34. De illis qui vanitates suas in excubiis exercuerint. 35. De eadem re. 36. De conviviis quae fiunt ritu paganorum. 37. De eadem re. 38. Ne fideles in coemeteriis prandere praesumant. 39. De illis qui balationes fecerint, et se in alienas formas transmutaverint. 40. Quod incantationes et magicae artes laquei diaboli sint. 51. Ut malefici, nisi se corrigant, regnum Dei non 41. De illis qui salutem non a Salvatore, sed ab ejus creatura requirunt. 42. De eadem re. 43. De eadem re. 44. De exsecrabilibus remediis, quas medici suis in praecantationibus faciunt. 45. De natura daemonum. 46. de divinatione daemonum. 47. De eadem re. 48. De sacerdotibus et reliquis ecclesiasticis ordinibus qui magos, hariolos, aut divinos consulunt. 49. De illis qui ad fascinum incantationes fecerint. 50. Quod daemoniacum petras, vel herbas sine incantatione liceat portare. possideant. 52. De illis qui murmurant. 53. De eadem re. 54. De eadem re. 55. De contentiosis. 56. De illis qui in lingua lascivi fuerint. 57. De illis qui per odium dissidentes exstiterint. 58. De illo qui odio habet aliquem, et ad pacem reverti noluerit. 59. De eadem re. 60. De eadem re. 61. De eadem re. 62. De illis qui contentiones et rixas amaverint. 63. De illis qui faciles sunt ad detrahendum. 64. De illis qui contra episcopos suos conspiraverint. 65. De eadem re. 66. De clericis maledicis. 67. De illis qui detrahunt suis prioribus. 68. De clericis vel monachis conjurantibus, vel conspirantibus contra episcopum suum. 69. De eadem re. #Indicis capitulorum finis.@# LIBER DECIMUS #DE INCANTATORIBUS ET AUGURIBUS.@# ARGUMENTUM LIBRI. Libro hoc de incantatoribus, de auguribus, divinis, sortilegis et variis illusionibus diaboli, de maledicis, contentiosis, conspiratoribus, deque singulorum poenitentia tractatur. CAP. 1.-- #Ut episcopi de parochiis suis sortilegos et maleficos expellant.@# (Ex concilio Anquiren., capite 1.) Ut episcopi eorumque ministri omnibus viribus elaborare studeant, ut perniciosam et a diabolo inventam sortilegam et maleficam artem penitus ex parochiis suis eradicent: et si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint, turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant. Ait enim Apostolus: Haereticum post unam et secundam admonitionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est. Subversi sunt, et a diabolo capti tenentur, qui, derelicto creatore suo, a diabolo suffragia quaerunt, et ideo a tali peste mundari debet sancta Ecclesia. Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus, et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis, cum Diana paganorum dea, vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire ejusque jussionibus velut dominae obedire et certis noctibus ad ejus servitium evocari. Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infidelitatis interitum pertraxissent. Nam innumera multitudo hac falsa opinione decepta haec vera esse credit, et credendo a recta fide deviat, et in errore paganorum
null
918bc688-fed2-4af9-985f-7a4e55e2eb59
latin_170m_raw
null
None
None
None
revolvitur, cum aliquid divinitatis, aut numinis extra unum Deum esse arbitratur. Quapropter sacerdotes per Ecclesias sibi commissas populo omni instantia praedicare debent, ut noverint haec omnimodis falsa esse, et non a divino, sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus infidelium irrogari. Siquidem ipse Satanas, qui transfigurat se in angelum lucis, cum mentem cujuscunque mulierculae ceperit, et hanc sibi per infidelitatem et incredulitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species atque similitudines, et mentem quam captivam tenet in somnis deludens, modo laeta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas, ostendens, per devia quaeque deducit. Et cum solus spiritus hoc patitur, infidelis mens haec non in animo, sed in corpore evenire opinatur. Quis enim non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum educitur, et multa videt dormiendo, quae nunquam viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes sit, qui haec omnia quae in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur? Cum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu non in corpore vidit. Et Joannes apostolus Apocalypsis sacramenta in spiritu non in corpore vidit, et audivit sicut ipse dicit: Statim, inquit, fui in spiritu. Et Paulus non audet se dicere raptum in corpore. Omnibus itaque publice annuntiandum est, quod qui talia et his similia credit, fidem perdit, et qui fidem rectam in Deo non habet, hic non est ejus, sed illius in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt. Quisquis ergo aliquid credit posse fieri, aut aliquam creaturam in melius aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem, vel similitudinem, nisi ab ipso Creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt, procul dubio infidelis est et pagano deterior. CAP. 2.-- #De eultoribus arborum.@# ( #Ex reg. Gregorii.@# ) Pervenit ad nos quosdam, quod dici nefas est, arbores colere, et multa alia contra Christianam fidem illicita perpetrare: et miramur cur hoc fraternitas vestra districta emendare ultione distulerit. Propterea scriptis praesentibus adhortamur hos diligenti investigatione perquiri, et veritate cognita, talem in eis faciatis exercere vindictam, quatenus et Deus placari possit, et aliis eorum ultio correctionis exemplum sit. CAP. 3.-- #De cultoribus idolorum.@# (Ex eodem, capite 5.) Contra idolorum namque cultores, vel aruspicum atque sortilegorum, fraternitatem tuam vehementius pastorali hortamur invigilare custodia, atque publice in populo contra hujus rei viros sermonem facere, eosque a tali labe sacrilegii, et divini intentione judicii, et praesentis vitae periculo adhortatione suasoria revocare. Quos tamen si emendare se a talibus atque corrigere nolle repereris, ferventi comprehendere zelo te volumus: et quidem, si servi sunt, verberibus, cruciatibusque quibus ad emendationem pervenire valeant, castigare. Si vero sunt liberi inclusione digni, districtaque sunt in poenitentia dirigendi, ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem. CAP. 4.-- #De eadem re.@# (Ex eodem, capite 18.) Pervenit ad nos quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem, zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Sed moleste tulimus quod te dubitare, ne ab eis nobis contra experientiam tuam surripi potuisset, didicimus, dum quando certus esse ac scire debueris, hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere, non ad culpam adscribi. Et ideo studii tui sit sollicite quaerere, et quoscunque inveneris hujusmodi Christi inimicos ita districta ultione corrige, ut et nos de experientia tua melius possimus habere judicium, et Deo te nostro, quod maxime studendum est, valeas commendare. CAP. 5.-- #De illis qui divinationes requirunt.@# (Ex concilio Ancirano, capite 23.) Qui divinationes expetunt, et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid, arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant, secundum gradus poenitentiae definitos. CAP. 6.-- #De illis qui ritum paganorum observant.@# (Ex concilio Braggar., capite 6.) Si quis paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittat, aut maleficia
null
47af0094-5d0a-4ce6-8321-4923557266aa
latin_170m_raw
null
None
None
None
inveniat, quinque annos poeniteat. CAP. 7.-- #De illis qui auguriis et incantationibus subserviunt.@# (Ex concilio Carthag., capite 89.) Auguriis vel incantationibus servientem, a conventu Ecclesiae separandum. Similiter et Judaicis superstitionibus, vel feriis inhaerentem. CAP. 8.-- #De eadem re.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# ) Qui auguriis vel divinationibus inserviunt, vel qui credit ut aliqui hominum sint immissores tempestatum: vel si qua mulier divinationes, vel incantationes diabolicas fecerit, VII annos poeniteat. CAP. 9.-- #De illis qui sortes observant.@# ( #Ex eodem.@# ) Auguria vel sortes quae dicuntur falsae sanctorum, vel divinationes, qui eas observaverint, vel quarumcunque scripturarum, vel votum voverint, vel persolverint ad arborem, vel ad lapidem, vel ad quamlibet rem, excepto ad Ecclesiam, omnes excommunicentur. Si ad poenitentiam venerint, clerici annos tres, laici annum unum et dimidium, poeniteant. CAP. 10.-- #De arboribus quas vulgus colit.@# (Ex concilio Nannetensi, capite 8.) Summo studio decertare debent episcopi, et eorum ministri, ut arbores daemonibus consecratae quas vulgus colit, et in tanta veneratione habet, ut nec ramum vel surculum inde audeat amputare, radicitus excidantur, atque comburantur. Lapides quoque quos in ruinosis locis et silvestribus daemonum ludificationibus decepti venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus effodiantur, atque in tali loco projiciantur, ubi nunquam a cultoribus suis venerari possint. Et omnibus annuntietur quantum scelus sit idololatria, et qui haec veneratur et colit quasi Deum suum negat, et Christianitati abrenuntiat, et talem poenitentiam inde suscipiat quasi idola adorasset: omnibusque interdicantur ut nullus votum faciat, aut candelam vel aliquod munus pro salute sua rogaturus alibi deferat, nisi ad ecclesiam Domino Deo suo. Scriptum est enim: Vovete et reddite Domino Deo vestro. Novimus siquidem quanta Dominus antiquo populo per prophetas suos comminatus est qui in lucis sacrificabant, et in excelsis immolabant. Si quis haec transgressus fuerit, fidem perdidit, et est infideli deterior. Et idcirco omni modo a sanctae Ecclesiae consortio abscindatur, et nisi digne poenituerit, non recipiatur. CAP. 11.-- #De illis qui dies et menses observant.@# ( #Ex dictis Ambros.@# ) Apostolus dicit: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos: timeo ne sine causa laboraverim in vobis. Dies observant, qui dicunt: Puto crastino proficiscendum non est. Post crastinum enim non debet aliquid inchoari, et sic solent magis decipi. Hi autem colunt menses, qui cursum lunae perscrutantur, dicentes: Septima luna strumenta confici non debent: nona autem luna emptum servum domum duci non oportet. Et per haec facilius solent adversa provenire. Tempora vero observant, cum dicunt: Hodie veris initium est, et ideo festivitas est. Et rursum: Posterum est, domum egredi non licet. Annos sic colunt, cum dicunt: Kalendis Januarii novus est annus, quasi non quotidie annus impleatur. Haec superstitio longe debet esse a servis Dei. Si quis in hac perfidia detegitur, clerici, annum unum; laici dimidium poeniteant. CAP. 12-- #De his qui daemonibus immolant.@# ( #Ex poenitentiali Theodor.@# ) Nam de his qui daemonibus immolant Theodori episcopi constitutiones habemus, in quibus scriptum est: Qui immolant daemoniis in minimis, annum unum poeniteant; qui vero in magnis, X annos poeniteant. CAP. 13.-- #De illis qui traditiones gentilium observant.@# (Ex concil. Braggar., capite 20.) Non licet Christianis traditiones gentilium observare, vel colere elementa, aut lunam, aut stellarum cursum, et inanem signorum fallaciam considerare pro domo facienda, et ad conjugia socienda. Scriptum est enim: Omnia quaecunque facitis in verbo aut in opere, in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo. Si quis autem fecerit, severissime corripiatur, et canonice poeniteat. CAP. 14.-- #De mulierculis, quae infantes suos pro sanitate in fornacem aut supra tectum ponunt.@# ( #Ex poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Mulier si qua filium suum ponit supra tectum, aut in fornacem pro sanitate febrium, unum annum poeniteat. CAP. 15.-- #Quod non liceat iniquas observationes Kalendarum
null
51beba99-c1dc-4b14-acc8-5c8df8672798
latin_170m_raw
null
None
None
None
agere.@# ( #Ex decret. Martial. papae.@# ) Non licet iniquas observationes agere Kalendarum, et otiis vacare, neque lauro, aut viriditate arborum cingere domos. Omnis haec observatio paganorum est. CAP. 16. #De illis qui Kalendas Januarias ritu paganorum colere praesumunt.@# (Ex decret. Zachar. papae, capite 11.) Si quis Kalendas Januarias ritu paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum, aut mensas cum lapidibus vel epulis in domibus suis praeparare, et per vicos et plateas cantatores et choros ducere praesumpserit, anathema sit. CAP. 17.-- #De eadem re.@# ( #Ex concil. Rothomag.@# ) Si quis in Kalendis Januariis aliquid fecerit quod a paganis inventum est, et dies observat et lunam, et menses, et horarum effectiva potentia aliquid sperat in melius aut in deterius verti, anathema sit. CAP. 18.-- #De bubulcis, vel venatoribus qui suas incantationes exercuerint.@# (Ex eodem, capite 4.) Perscrutandum si aliquis subulcus, vel bubulcus, sive venator, vel caeteri hujusmodi, dicat diabolica carmina super panem, aut super herbas, aut super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio, aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet a peste et clade, et alterius perdat. Quae omnia idololatriam esse nulli fideli dubium est: et ideo summopere sunt exterminanda. CAP. 19.-- #Quod non liceat mulierculas Christianas vanitates in suis lanificiis observare.@# (Ex concilio Braggar., capite 10.) Non licet mulieres Christianas, vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit. CAP. 20.-- #Quod non liceat cum incantationibus herbarum collectionem fieri.@# (Ex eodem, capite 21.) Non licet in collectione herbarum medicinalium aliquas observationes vel incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino, et Oratione Dominica, ut Deus et Dominus noster honoretur. CAP. 21.-- #De illis qui ad arbores vel ad fontes faculas incenderint.@# (Ex eodem, capite 22.) Si in alicujus presbyteri parochia infideles, aut faculas incenderint, aut arbores, aut fontes, aut saxa venerantur, si hoc eruere neglexerit, sacrilegium se fecisse cognoscat, praesumptor aut hortator rei ipsius. Si admonitus hoc emendare neglexerit, communione privetur. CAP. 22.-- #Ut vaticinatores caesi de civitatibus ejiciantur.@# (Ex concilio Arelaten., capite 11.) Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, caesi de civitate ejiciantur. CAP. 23.-- #De illis qui phylacteriis utuntur.@# ( #Ex decr. Gregor.@# ) Si quis hariolos, aruspices, vel incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit. CAP. 24.-- #Item de mulierculis incantatricibus.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# ) Mulier si divinationes vel incantationes diabolicas fecerit, annum unum poeniteat, vel tres quadragesimas, vel quadraginta dies secundum qualitatem delicti. CAP. 25.-- #De illis qui manducant aut bibunt, aut portant super se aliquid ad Dei judicium subvertendum.@# (Ex concilio Tribur., capite 4.) Si aliquis manducat, aut bibit, aut portat super se unde existimat Dei judicium pervertere posse, et exinde comprobatus fuerit, eadem sententia feriatur qua magi, et harioli, et incantatores feriuntur. CAP. 26.-- #De illis qui in tabulis aut in codicibus futura requirunt.@# ( #Ex poenitentiali Theod.@# ) In tabulis vel codicibus sorte futura non sunt requirenda, et ut nullus in Psalterio, vel in Evangelio, vel in aliis rebus sortiri praesumat, nec divinationes aliquas in aliquibus rebus observare. Quod si fecerit, quadraginta dies poeniteat. CAP. 27.-- #De illis qui sortes sanctorum requirunt.@# (Ex concil. Agathens., capite 3.) Nec illud est praetereundum quod maxime fidem religionis infestat, quod aliqui clerici vel laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis, quam sortes sanctorum vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt. Quincunque clericus, vel laicus in eo detectus fuerit talia consulere, vel docere, ab Ecclesia ejiciatur. CAP. 28.-- #De illis maleficis qui sperant se mentes hominum pervertere posse.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# )
null
cde29f0b-0601-4b30-9b4c-3a5d1c009881
latin_170m_raw
null
None
None
None
Malefici vel incantatores, vel immissores tempestatum, vel qui per invocationem daemonum mentes hominum perturbant, anathematizati abjiciantur: et si emendare voluerint, clerici tres annos, laici unum annum poeniteant. CAP. 29.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Agath., capite 4.) Perquirendum si aliqua femina sit, quae per quaedam meleficia et incantationes mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum aut damnet, aut subripiat. Et si aliqua est quae se dicat cum daemonum turba, in similitudinem mulierum transformata, certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio adnumeratam esse, haec talis omnimodis scopis correpta, ex parochia ejiciatur. CAP. 30.-- #De illis qui ad suas vanitates perficiendas daemones invocant.@# ( #Ex poenitentiali Bedae presbyteri.@# ) Quicunque pro curiositate futurorum, vel invocatorem daemonum, vel divinos quos hariolos appellant, vel aruspices qui auguria colligunt, consuluerint, clerici ab omni officio remoti, tres annos, laici duos annos poeniteant. CAP. 31.-- #De illis qui nocturna sacrificia daemonum celebraverint.@# ( #Ex poenitentiali Romano.@# ) Quicunque nocturna sacrificia daemonum celebraverint, vel incantationibus daemones quacunque arte ad sua vota invitaverint, tres annos poeniteant. CAP. 32.-- #De illis qui ad arbores vel ad fontes aliqua vota voverint.@# (Ex concilio Agathensi, capite 5.) Perscrutandum si aliquis vota ad arbores, vel ad fontes, vel ad lapides quosdam quasi ad altaria faciat, aut ibi candelam seu quodlibet munus deferat, veluti ibi quoddam numen sit, quod bonum aut malum possit inferre. CAP. 33.-- #De illis qui, quando luna obscuratur, clamores suos et maleficia sua exercuerint.@# (Ex concilio Arelaten., capite 5.) Quicunque exercuerint hoc, quando luna obscuratur, ut cum clamoribus suis ac maleficiis et sacrilego usu se posse defendere credant, et quicunque divinos praecantatores phylacteria etiam diabolica, vel characteres diabolicos, vel herbas, vel sucos, suis vel sibi impendere tentaverint, vel quintam feriam in honorem Jovis, vel Kalen. Janua. secundum paganam consuetudinem honorare praesumpserit, monachus V, clericus IV, laicus II, annos poeniteat. CAP. 34.-- #De illis qui vanitates suas in excubiis exercuerint.@# (Ex eodem, capite 3.) Laici qui excubias funeris observant, cum timore et tremore et reverentia hoc faciant. Nullus ibi praesumat diabolica carmina cantare, non joca et saltationes facere, quae pagani diabolo docente adinvenerunt. Quis enim nesciat diabolicum esse, et non solum a religione Christiana alienum sed etiam humanae naturae esse contrarium, ibi laetari, cantari, inebriari, et cachinnis ora dissolvi, et omni pietate, et affectu charitatis postposito, quasi de fraterna morte exsultare, ubi luctus et planctus flebilibus vocibus debuerat resonare pro amissione chari fratris? Patres siquidem Veteris ac Novi Testamenti mortes sanctorum virorum legimus multis in locis cum fletu deplorasse: in nullo autem loco qui a saeculo recesserant exsultasse. Nam et Jacob patriarcham flevit tota Aegyptus LXX diebus. Et Joseph, et fratres ejus cum patrem deferrent in terram Chanaam ad sepeliendum, celebrantes exsequias ad aream Athael, quae sita est trans Jordanem, planctu magno atque vehementi impleverunt VII dies. Tantus autem fuit planctus, ut locus inde nomen acciperet. Et de beato Stephano legimus, quod sepelierunt eum, sive curaverunt viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Et ideo talis inepta laetitia et pestifera cantica, ex auctoritate Dei interdicenda sunt. Si quis autem cantare desiderat, Kyrie eleison cantet: sin aliter, omnino taceat. Sin autem tacere non vult, in crastino a presbytero taliter coerceatur, ut caeteri timeant. CAP. 35.-- #De eadem re.@# (Ex concilio Meldensi, capite 10.) Placuit prohiberi ne feminae in coemeterio pervigilent, eo quod saepe sub obtentu orationis et religionis, latenter scelera committant. CAP. 36.-- #De conviviis quae fiunt ritu paganorum.@# (Ex concilio Afric., capite 27.) Illud etiam petendum, ut quoniam contra praecepta divina convivia multis in locis exercentur, quae ab errore gentili attracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda cogantur, ex qua re temporibus
null
a8a680c9-73ae-469c-9938-820ec397c8d9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Christianorum imperatorum persecutio altera fieri occulta videatur, vetari talia jubeant, et de civitatibus et possessionibus imposita poena prohiberi, maxime cum etiam in natalibus beatissimorum martyrum per nonnullas civitates, et in ipsis locis sacris talia committere non reformident, quibus diebus etiam, quod pudoris est dicere, saltationes sceleratissimas per vicos atque plateas exerceant, ut matronalis honor, et innumerabilium feminarum pudor, devote venientium ad sacratissimum diem, injuriis lascivientium appetatur, ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus. CAP. 37.-- #De eadem re.@# #Ex decr. Leonis papae.@# ) Si convivio solo gentilium, et escis immolaticiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari, ut deinceps ab idolothitis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam non oportet admitti. CAP. 38.-- #Ne fideles in coemeteriis prandere praesumant.@# (Ex concilio Braggar., capite 70.) Non liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulcra deferre, et sacrificare mortuis. CAP. 39.-- #De illis qui balationes fecerint, et se in alienas formas transformaverint.@# (Ex eodem, capite 80.) Si quis balationes ante ecclesias sanctorum fecerit, seu qui faciem suam transformaverit in habitu muliebri, et mulier in habitu viri, emendatione pollicita III annos poeniteat. CAP. 40.-- #Quod incantationes et magicae artes laquei diaboli sint.@# ( #Ex dictis Augusti.@# ) Admoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes, incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus claudicantibusve, vel etiam moribundis quidquam mederi, sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur. Et si quis haec exercuerit, clericus degradetur, laicus anathematizetur. CAP. 41.-- #De illis qui salutem non a Salvatore, sed ab ejus creatura requirunt.@# ( #August. in libro de Civitate Dei.@# ) Omnis sapientia a Domino Deo est, et apud illum fuit semper, et est ante aevum. Arenam maris et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumerabit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigabit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Qui enim sine Salvatore salutem vult habere, et sine vera sapientia aestimat prudentem se fieri posse, non sanus sed aeger, non prudens sed stultus, in aegritudine assidua laborabit, et in caecitate noxia stultus et demens permanebit. Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio quae a divinis et magis, vel ab ipsis daemoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est, quam vita. Et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad aeternam perditionem tendunt, Psalmista dicente: Omnes dii gentium sunt daemonia. Qui per deceptos homines alios decipere quotidie gestiunt, ut perditionis suae faciant eos esse participes. Itaque haec vanitas magicarum artium, ex traditione angelorum malorum, in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit per quamdam scientiam futurorum et infernorum, et per inventiones eorum inventa sunt aruspicia, augurationes et ipsa quae licuntur oracula et necromantia. CAP. 42.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Mosi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem, cum fertur etiam in gentilium libris quod quaedam maga famosissima Circe socios Ulixis mutaverit in bestias. Legitur et de sacrificio, quod Arcades deo suo Liceo immolabant, ex quo quicunque sumerent, in bestiarum formas converterentur. Sed haec omnia magicis praestigiis potius fingebantur, quam rerum veritate complerentur. Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti fiant, de eorum proprietate atque inventoribus juxta traditionem majorum primum dicere congruum arbitramur. Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi permissu Dei elementa concutiunt, turbant mentes hominum minus confidentium in Deo, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta veneni, incantata perit. Daemonibus enim accitis audent ventilare, ut quisquis suos perimat malis artibus
null
53e13454-6fb9-46b7-93eb-5e90ece3e9d5
latin_170m_raw
null
None
None
None
inimicos. Hi etiam sanguine utuntur, et victimis saepe contingunt corpora mortuorum. Necromantii sunt quorum praecationibus videntur resuscitati mortui divinare et ad interrogata respondere. Necros enim, Graece mortuus, mantia divinatio nuncupatur. Ad quos suscitandos cadaveri sanguis adjicitur. Nam amare daemones sanguinem dicuntur: ideoque quoties Necromantia fit, cruor aquae miscetur, et colore sanguinis facilius provocantur. Hydromantii ab aqua dicti: est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines ludificationis eorum videre, ibique ab eis aliqua audire. Ubi adhibito sanguine, inferos perhibentur sciscitari. CAP. 43.-- #De eadem re.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Igitur genus divinationis a Persis fertur allatum. Varro autem dicit divinationis quatuor esse genera: terram, aquam, aerem, et ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam, dictam autumant. Divini dicti sunt, quasi Deo pleni. Divinitati enim plenos se esse assimulant, et astutia quadam fraudulenta hominibus futura conjectant. Duo autem sunt genera divinationis: ars et furor. Incantatores vero dicti sunt, qui artem verbis peragunt. Arioli vocati sunt propterea quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati sunt, quasi horarum inspectores. Dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt: quo per singula tempora observare debeat homo intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. Augures sunt, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes improvisas hominibus occurrentes ferunt. Idem et auspices. Nam et auspicia sunt, quae iter facientes observant. Dicta autem sunt auspicia quasi avium aspicia, et auguria quasi avium garria, hoc est, avium voces et linguae. Jam augurium quasi avigerium, quod aves gerunt. Duo autem sunt genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos scilicet volatus: ad aures vox avium. Pithonissae a Pithio Appollinae dictae, quod is auctor fuerit divinandi. Astrologi dicti sunt eo quod in astris augurantur. Genethliaci appellati sunt propter nataliciorum considerationes dierum. Geneses enim hominum per XII signa coeli describuntur, siderumque cursus, nascentium mores, actus et eventus praedicare conantur, id est, quis, quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae qui nascitur interpretantur. Hi sunt qui vulgo mathematici vocantur. Cujus superstitionis genus constellationes Latini vocant, id est, notationes siderum, quomodo se habeant cum quisque nascitur. Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Evangelio natum Christum annunciaverunt. Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt, cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa, ut, Christo edito, nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretetur. Horoscopi dicti sunt, quod horas nativitatis hominum specularentur, dissimili et diverso fato. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis, per quasdam quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum scientiae inspectione futura promittunt. Salisatores vocati sunt: quia dum eis membrorum quae cunque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari praedicunt. CAP. 44.-- #De execrabilibus remediis quae medici suis in praecantationibus faciunt.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Ad haec omnia supradicta pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum quae ars medicorum commendat, seu in praecantationibus, seu in caracteribus vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis. In quibus omnibus ars daemonum est, ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt Christiano, et omni penitus exsecratione repudianda, atque damnanda. Auguria autem sunt avium. Haec autem Phryges primi invenerunt. Praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. Aruspicinam artem primus Hetruscis tradidisse dicitur quidam Strages. Hic ex horis aruspicinam dictavit, et postea non apparuit. Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico subito hunc ex glebis exiluisse, et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Hetrusca lingua in propriam mutaverunt. His ergo portentis, per daemonium fallaciam illuditur curiositas humana, quando id impudenter appetunt scire, quod nulla ratione eis competit investigare. Ac ideo datur potestas immundis spiritibus, ut pervasa sibi apta, hoc est pravos homines, seducant illos qui spernunt veritatem et credunt
null
eb89d7ac-5af7-462a-a6cd-bd140403ab3b
latin_170m_raw
null
None
None
None
mendacio, et juxta Pauli sententiam: Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertant, ad fabulas autem convertentur. Onerati peccatis, ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Jamnes et Mambres restiterunt Mosi, ita et isti resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. Nec ideo quisquam credere debet, quolibet magicis artibus aliquid facere posse, sine permissu Dei, qui omnia quae fiunt, aut justo judicio facit, aut permissu suo ita fieri sinit. Quod praedicti magi leguntur similia fecisse Mosi, qui virgam suam projecit, et conversa est in draconem, projeceruntque ipsi singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones, sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Non ergo fuerunt creatores draconum, nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. Et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt animalium creatores, sicut nec agricolae segetum, vel arborum, vel quorumcunque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter hoc illi invisibiliter. Deus vero solus unus creator est qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inse ruit. Praeterea quidam quaerendum putant, quomodo Scriptura narret Pithonissam Samuelem prophetam suscitasse ad colloquium Saul impiissimi regis, si Pithonica divinatio, errori magicae artis deputanda sit. Quibus ita responderi potest, indignum omnino facinus esse, si secundum verba historiae commodetur assensus. Quomodo enim poterat fieri, ut arte magica attraheretur vir, et nativitate sanctus, et vitae operibus justus? Aut si non attractus est, consensit. Quod utrumque de viro justo credere adversum est. Nullum suffragium habet justitia, si aut voluntarius amisit meritum spiritalis, quem positus in carne quaesiverat. Quod valde absurdum est: quia hinc qui justus recedit, permanet justus. Porro autem hoc est praestigium Satanae, quo ut plurimos fallat. etiam bonos in potestate se habere confingat; quod Apostolus inter caetera ostendit, dicens: Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis. Ut enim errorem faceret in quo gloriaretur, in habitu viri justi et nomine se subornavit, ut nihil proficere spem quam praedicabant Dei cultoribus mentiretur, quando hinc exeuntes justos finxit in sua potestate esse. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saul et filii ejus non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis praevidere, cum signa quaedam soleant apparere morituris, quippe a quibus Dei protectio amota videtur: quanto magis diabolo quem angelica majestate sublimem prophetica oracula fuisse testantur, de cujus magnitudine Apostolus ait: An ignoratis altitudinem Satanae? Quid mirum ergo, si imminentem prope mortem potuit praevidere, cum hoc sit unde fallit, et se in Dei potestate vult adorari? Nam tanta hebetudine demens effectus est Saul, ut ad Pythonissam confugeret. Depravatus enim causa peccat, ad haec se contulit quae damnaverat. Sed si quis propter historiam, et ea quae verbis expressa sunt, putet non praetermittenda, ne ratio historiae inanis sit, recte faciat quidem, si tamen, minime istud ad veri rapiat rationem, sed ad visum et intellectum Saul: neque enim reprobus factus, poterat bonum intellectum habere. Historicus enim mentem Saul et habitum Samuelis descripsit, ea quae dicta et visa sunt exprimens, praetermittens, si vera an falsa sint. Quid enim ait, audiens, in quo habitu esset excitatus? Intellexit, inquit, hunc esse Samuelem. Quid intellexerit, retulit: quia bene non intellexit, contra Scripturam aerium adoravit, quam dominum et putans Samuelem, adoravit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet Satanas. Hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si enim vere Samuel illi apparuisset, non utique vir justus permisisset se adorari, qui praedicaverat Dominum solum esse adorandum: et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae, dignum adorare gehennae: cras mecum eris? His duobus titulis
null
ce55937a-ba4b-48e9-a5ca-b55c5c9fb0da
latin_170m_raw
null
None
None
None
subtilitatem fallaciae suae providit improvidus Satanas: quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis contra legem, et virum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et justorum sit, cum Samuele justissimo futurum mentitus est. Verum potest videri, sed de Samuelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat. Ad eum enim transmigravit, quem adoravit. Semper ergo diabolus sub velamine latens prodit se, dum ea confingit, quae horreant personis, per quas fallere nititur. Si autem quislibet nobis opponit ac dicit; quomodo eveniunt illa, quae illi divini praedicunt futura aut quomodo possunt aegris praebere medelam, aut sanis immittere aegritudinem, si aliquid propriae virtutis ac potestatis non habent? Hoc a nobis recipiat responsum quod ideo quisquam non debet eis credere: quia aliquando eveniunt quae praedicunt, aut sanare videntur languidos, vel laedere sanos: quia hoc permissu Dei fit, ut ipsi qui haec audiunt, vel vident, prohibentur, et appareat quali fide sint, vel devotione erga Deum. Sicut in Deuteronomio legitur Moyses verbo Domini populo Dei praecipisse ita dicens: Si surrexit in medio tui prophetans, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit in signum ac portentum, et venerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis, non audies verba prophetae, aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non. In toto corde, et in tota anima vestra Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, mandata illius custodite, et audite vocem ejus, ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis, etc. Ubi sane intelligi voluit, etiam illa quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda, vel etiam si fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis. Nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse quod ista contingunt, sed quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit. Ad cognoscendam utique eorum dilectionem utrum eam habeant erga Deum suum. Cognoscendam vero ab ipsis potius, quam ab illo, qui scit omnia, antequam fiant. CAP. 45.-- #De natura daemonum.@# ( #Ex dictis ejusdem.@# ) Sciendum vero est hanc daemonum esse naturam, ut aerei corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant, celeritate etiam, propter aerei corporis superiorem mobilitatem, non solum cursus quorumlibet hominum, vel ferarum, verum etiam volatus avium incomparabiliter vincant. Quibus duabus rebus quantum ad aereum corpus attinet praediti, hoc est, acrimonia sensus et celeritate motus; multo ante cogitata praenunciant, vel nunciant, quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus, quo eorum vita protenditur, rerum longe major experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire. Per has efficacias quas aerei corporis natura sortita est, non solum futura praedicunt daemones, verum etiam mira multa faciunt. Quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos quidam quibus serviant, et quibus honores divinos deferant, arbitrantur, instigante maxime vitio curiositatis propter amorem felicitatis falsae, atque terrenae, et excellentiae temporalis. Qui autem se ab eis cupiditatibus mundant, nec eis se feriendos rapiendosque permittunt, sed inquirunt, et amant aliquid quod eodem modo semper est, cujus participatione beati sint, primum considerant non ideo sibi praeponendos esse daemones, quod acriore sensu corporis praevalent, aeris scilicet, hoc est, subtilioris clementi: quia nec ipsis terrenis corporibus bestias sibi praeponendas putant, quae acrius multa persentiunt: veluti sagacem canem, quia latentem feram olfactu acerrimo sic invenit ut ad eam capiendam ducatum quendam homini praebeat, non utique prudentiore intellectu animi, sed acutiore corporis sensu: vel vulturem, quia, projecto cadavere, ex provisa longinquitate advolat: nec aquilam, quia sublimiter volans, de tanto intervallo natantem sub fluctibus piscem dicitur praevidere, et graviter illisa exertis pedibus atque unguibus rapere: nec alia multa animantium genera, quae inter herbas saluti suae noxias pascendo circumerrant, nec aliquid earum quo laedantur, attingunt, cum eas homo vix experiendo cavere didicerit, et multa innoxia, quod sint inexperta, formidet. Unde conjicere facile est quantum possit in aeriis corporibus sensus esse acrior, nec ideo tamen daemones
null
dee49fd5-93b6-4c1b-bfb7-daddca9600e0
latin_170m_raw
null
None
None
None