Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
, et concione in
Fridisleri celeriter posita, Heinricum coronaverunt,
et sibi credita, sub Christi et tocius aecclesiae
testimonio fideli, non sine lacrimis regi tunc et
domino commendaverunt. Qui primo, ut decuit,
divinae pietatis munus, postque universalem tantae
caritatis affectum, humili suscipiens devotione, Deo
gratias egit, seque ad haec et ad omnia quae communi
consilio expetissent, se assensurum promisit.
Episcopalis unctionem benediccionis, a Herigero
archiepiscopo exhibitam, antecessorum more priorum
non desideravit, nec suscipere voluit, sed
prorsus ad noc indignum se affirmavit. Attamen
in hoc eum equidem peccasse vereor, quia in
Vita sancti patris Othelrici, quem idem rex post ad
sacerdotalem promovit ordinem, legi sanctam
Christi martyrem (fol. 4' ) Afram dilecto suimet
presuli multa in visu ostendisse, inter quae duos
enses, unum cum capula, aliumque sine ea, ac
per eum Heinricum regem consecracionis expertem
demonstrasse. Sed, occulto hoc Dei juditio relinquens,
amplius progrediar.
6.
Fama novi regis undiquessecus dispersa amicorum
corda laetificat, rebelliumque econtra mestificat,
quia vir talis fuit ut suos sciret sapienter tractare,
inimicos autem callide viriliterque superare.
Interea Tammo natus est; et mens regis ab amore
uxoris decrescens, ob pulcritudinem et rem cujusdam
virginis, nomine Mathildis, secreto flagravit.
Jam jamque latentis animi fervor erupit; et, injusto
se hactenus multum pecasse conubio tandem professus,
per affines legatosque suos filiam Theodrici
et Reinildae, ex Widukinni regis tribu exortam,
interpellat ut sibi voluisset satisfacere. Et, quia
flexibilis est mulieris animus, et quia sciebat eum in
cunctis eligantem, consensit, conjunctaque ei
tam in divinis quam in humanis profuit. Que tres
filios congruo pariens in tempore, Ottonem, Heinricum
et Brunonem, prospere educavit, doloremque
partus tantae stirpis dulcedine superavit. (fol. 5)
Et quoniam mihi sermo est de Ottone, non autumo
opus esse omnia patris sui gesta singulatim discutere,
cum et in filio appareat quanta ejus sit dignitas,
et scriptis multorum vite ejusdem satis fulgeat
claritas. Sed quaedam intersero, quae dictu maxime
necessaria puto. Has regiones sibi fecit tributarias,
Boemiam, Deleminci, Apodritas, Wilti, Hevellum
et Redarios; qui statim rebelles, aliosque ad
hoc concitantes, urbem Wallislevo oppugnant, destruunt
et incendunt ( #an.@# 929). Ad hoc vindicandum
noster convenit exercitus, et Lunzini civitatem
obsidens, socios eorumdem, eos defendere
cupientes invadit, et paucis effugientibus prostravit;
urbem quoque prefatam acquisivit. Ex nostris
autem duo abavi mei, uno nomine, quod Liutheri
sonat, signati, milites optimi et genere clarissimi,
decus et solamen patriae, Nonas Septembris cum
multis aliis oppeciere.
7.
Ut nullus Christo fidelium de futura mortuorum
resurreccione diffidat, sed ad beatae immortalitatis
gaudia anhelanter per sancta proficiscatur desideria,
quaedam, quae in urbe Wallislevo post excidium (fol. 5)
ejusdem reedificata accidisse veraciter
comperi, intimabo. In ipso orientis diei crepusculo
solitus erat presbiter ejusdem ecclesiae matutinam
canere. Sed cum ad atrium defunctorum veniret
videns in eo magnam multitudinem oblationes offerentem
sacerdoti coram templi foribus stanti, primo
substitit, posteaque signo sanctae crucis se muniens,
per omnes hos, nec uno saltem agnito, oratorium
trepidus adiit. Quem una noviter de hoc seculo
egressa et sibi bene nota, quid hic vellet, interrogat;
edoctaque ab eo, quare venerit, haec omnia ab his
esse completa, parvumque temporis eundem victurum
predixit. Quod vicinis post retulit, veraque
haec esse comprobavit. Meis temporibus in
Magadaburg--sicut a veracibus accepi testibus, in
ipsa tunc continue manens--in aecclesia mercatorum
custodes, eadem nocte vigilantes, his quae predixi
convenientia visu et auditu percipientes, optimos
civitatis adducunt. Qui cum longe ab atrio cadaverum
adstarent, lucernas candelabris superpositas
videre, duosque invitatorium canere matutinasque
laudes ordinatim omnes persolvere pariter
audiere; accedentes autem nihil omnino intellexere.
Hoc ego cum subsequenti die nepti meae, quae Brigida (fol. 6)
dicebatur, cura regens pastorali monasterium
sancti Laurentii, referrem, in infirmitate
sui corporis laboranti, protinus ab ea,
nequaquam hoc miranti, tale percepi responsum:
« Tempore Baldrici presulis, qui octoginta annos
vel plus Trajectensem regebat sedem, in loco,
qui Deventeri dicitur, ecclesiam senio dirutam
renovans benedixit ac presbitero suimet | null | 87333b32-df71-4a14-ad2e-80c4938d4c0b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
commendavit.
Qui in una dierum valde diluculo ad eam pergens,
vidit mortuos in ecclesia et atrio offerentes,
atque audivit cantantes. Quod mox episcopo ut
primum is retulit, jussus ab eo in ecclesia dormire,
cum lecto, quo requievit, sequenti nocte a defunctis
ejectus est. Ob hoc idem trepidus apud antistitem
talia queritur. Is autem precipit ei ut cum sanctorum
reliquiis signatus, aqua sancta aspersus, suam
custodire non desisteret ecclesiam. Qui jussa secutus
domini iterum dormire in ecclesia voluit; sed
stimulati timoris casu sic jacendo evigilavit. Et
ecce solita venientes hora, elevaverunt eum, coram
altari eum ponentes, et in favillas tenus corpus igne
resolventes. Hoc ubi presul audivit, penitentia ductus
triduanum indixit jejunium, ut et sibi animaeque
defuncti succurreret. Multa, fili, de his omnibus, (fol. 6)
ni infirmitas obstaret, dicere potuissem. Ut
dies vivis, sic nox est concessa defunctis. » Non
oportet plus sapere mortalem, quam, ut sanctus
ammonet Paulus, ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Sed
quia duo vel tres ad unum sufficiunt testimonium,
haec quae novellis nostris evenere temporibus scripsi,
ut discat incredulus vera esse prophetarum oracula,
e quibus testatur unus: #Vivent,@# inquiens, #mortui
tui@#, #Domine! (Isa XXVI, 19)
@# et alius: Surgent
mortui, qui in monumentis sunt, audient vocem
Filii Dei et laetentur (Joan. V, 28). Quandocumque
a viventibus haec audiuntur vel videntur, novum aliquid
signat, ut idoneum in multis approbat testimonium,
cujus magnam partem scio, majorem autem
ignoro, sed veracibus testimoniis credo. Fui
ego in mea curte Retmerslevo dicta, ubi 15.
Kal. Januarii, 6. feria, in primo galli cantu magna
lux ab aecclesia emicans, totum replevit atrium,
sonitusque grunnientium more auditur immensus.
Quod meus frater Frithericus cum satellitibus
meis caeterisque huc convenientibus aspexit, et
ille, qui coram me dormivit, capellanus audivit. Hoc
crastino cum comperirem, si umquam prius ibi aliquid
tale contigerit, interrogans, semel hiis similia
accidisse ab antiquissimis percepi, et in hoc anno
miserabiliter (fol. 7) compleri videbam in
obitu domnae Liudgardis inclitae, ex una parte
neptis meae ac ex alia nurus, et quod inter amicos
precipuum est, familiarissimae mihi, de qua in
sequentibus edisseram enucleacius. Sepe mihi
accidit ut in nocte ligna incidi audirem, et semel
defunctos pariter colloquentes ego et socius meus caeteris
dormientibus manifeste percepi, et in his duobus
signis crastino subsecuturum funus intellexi.
Etsi ego fungar vice cotis, ferrum et non se exacuentis (HORAT. Ep. II, 3, 304),
tamen ne muti canis
obprobrio noter, inlitteratis et maxime Sclavis, qui
cum morte temporali omnia putant finiri, haec loquor,
certitudinem resurreccionis et pro qualitate
meriti futurae remunerationis firmiter indicens cunctis
fidelibus. Tres namque sunt animae, non equaliter
incipientes nec simul finientes. Prima
angelorum incorporeorum, quae cum eis est sine inicio
et termino. Secunda hominum, quae cum eis sumit
exordium, sed in fine non habens participium. Namque
inmortalis est, et, ut quidam gentiles opinantur,
in futuro non habens hoc offitium quod in hoc seculo.
Tercia species est animae pecudum ac volatilium,
quae cum corpore parem inicii finisque sortitur
equalitatem. Unde, sicut in lege Moysi a Domino
data precipitur, ita verus christicola ab eorum
sanguine nequaquam (fol. 7) pollui canonica auctoritate
proibetur. Multi enim sunt pauperes, qui
hunc in usu commestionis habent, et se in hoc aliquid
peccare ignorantes, sibi in hoc contradicentibus
cunctis resistunt. Ergo tu homo, gloria et magno
honore a Deo coronate, et super omnia ejusdem opera
constitute, da pre omnibus gratias altissimo, retribuens
ei pro possibilitate tua, quae tibi fecit miseratione
sua. Et ego repetam longius aberrata.
8.
Rex autem Avares sepenumero insurgentes
expulit. Et cum in uno dierum hos inpari
congressu ledere temptaret, victus in urbem quae
Bichni vocatur, fugit; ibique mortis periculum
evadens, urbanos majori gloria quam hactenus
haberent vel comprovinciales hodie teneant, et
ad haec muneribus dignis honorat. Quociescumque
contra Deum et seniorem suimet dum vixit se umquam
superbiendo erexit, toties humiliata potestate
sua | null | 2361d74b-5bb6-4786-89d6-89904ad287c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, se ad emendationem condignam inclinavit.
Audivi quod hic Romam causa orationis petens, plus
pedibus quam equo laboraret, et a multis interrogatus
cur sic ageret, culpam profiteretur.
9.
Anno dominicae incarnacionis 931º imperator
effectus est . Hic montem unum juxta Albim
positum et arborum densitate tunc occupatum
excoluit, ibi et urbem faciens, de rivo quodam,
qui in septentrionali parte ejusdem fluit, nomen eidem
Misni imposuit; quam, ut hodie in usu habetur,
presidiis et (fol. 8) imposicionibus caeteris munit.
Ex ea Milzenos suae subactos dicioni censum
persolvere coegit ( #an.@# 932). Urbem quoque Liubusuam
, de qua in posterum lacius disputaturus
sum, diu possidens, urbanos in municiunculam
infra eandem positam fugere, et se dedicios fieri
compulit. Ex eo die, qua haec tunc incendio juste
periit, usque ad nostra tempora habitatore caruit.
Si quid in regno suimet, ut multi dicunt, is predatus
sit, huic Deus clemens ignoscat. Insuper Northmannos
et Danos armis sibi obtemperantes fecit,
et ab errore pristino revocatos, cum rege eorum
Cnutone hos Christi jugum portare
edocuit. Sed quia ego de hostiis eorundem antiquis
mira audivi, haec indiscussa preterire nolo. Est
unus in his partibus locus, caput istius regni, Lederun
nomine, in pago qui Selon dicitur , ubi
post 9 annos mense Januario, post hoc tempus
quo nos theophaniam Domini celebramus, omnes
convenerunt, et ibi diis suimet 99 homines et totidem
equos, cum canibus et gallis pro accipitribus
oblatis, immolant, pro certo, ut predixi, putantes
hos eisdem erga inferos servituros et commissa
crimina apud eosdem placaturos. Quam
bene rex noster fecit, qui eos a tam execrando ritu
prohibuit! Acceptabilem enim Deo patri hostiam fert,
qui humano sanguini parcit. Precipit enim Dominus:
#Innocentem et pium
non interficias (Exod.
XXIII, 7)
@#.
10.
Antiquum opus Romanorum muro rex predictus
in Mersburg decoravit lapideo, et infra (fol. 8)
eandem aecclesiam, quae nunc mater est aliarum, de
lapidibus construi, et 14 Kalendas Junii precepit dedicari.
Caeteras quoque urbes ad salutem regni,
et templa Domino ob remedium animae devota
mente fabricavit . Post innumera virtutum
insignia idem, decurso vitae suimet stadio,
sextodecimo regni, aetatis autem suae sexagesimo
anno, sexta Non. Julii, Miminlevo moritur, et in
Quidilingaburch, quam ipse a fundamento construxit,
sepultus, a cunctis optimatibus merito defletur. Accidit
hoc anno dominicae incarnationis 936. Indolis
autem relictae posteritatis tristia principum
corda laetificat, et certos voluntariae electionis
hos fecit. Ve populis, quibus regnandi spes in
subsecutura dominorum sobole non relinquitur, et
inter se facta dissensione et longa contentione aliquod
consilium vel solamen cito non providetur
Si in consanguinitatis linea aliquis tali offitio dignus
non inveniatur, saltem in alia bene morigeratus,
omni odio procul remoto assumatur; quia
maxima perdicio est, alienigenos regnare: hinc
depressio et libertatis venit magna periclitatio. Ab
hoc, de quo dixi, Heinrico et successoribus suis usque
huc (fol. 9) Saxones elevati et in omnibus sunt honorati.
Quicquid in hiis laudatur, ab equivoco
ejus, de quo scripturus sum vita comite, diligenter
servatur, et post, ut vereor, finitur. Ergo
quaecumque de hiis ullatenus nunc preteream, vel
vita deficiente indiscussa relinquam, successor karissime,
compleas, et temporum qualitates scripturae
memoria concludas. Ego peccator et in omnibus
neglegens vacavi hactenus a bonis et studui in malis,
sero ad ista et ad meliora respiciens, animaeque
memoriam salutarem nullo modo exercens.
Postquam pastor effectus sum, docui subjectos verbis
tantum, et non exemplis. Extrinsecus apparui
bonus, interiora violans pessimis cogitationibus; de
immundo semine conceptus, volutabar in luto, ut
immunda sus. Dicat aliquis: Male laudasti te! cui
respondeo verum hoc esse, quod deteriorem me
nescio. Idcirco me sic arguo, ut agnitis vulneribus
meis, succurras mihi medicationibus necessariis,
et ex magna parte consors mei sic adjuves in omnibus
me, sicut velis exhiberi pro te.
11.
Et inclita venerabilis gesta Mahtildis, quae
post excessum senioris sui sumopere fecit, equidem
paucis comprehendam ad imitationem bonam #(fol.
9)@# fidelibus cunctis; quia sancta est, ut scriptura
docet (Mach. XII | null | ee0055ee-0b08-4582-b8f5-fe7b44d04964 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, 46), et salubris cogitatio, pro defunctis
orare et elemosinis absolutionem hiis impetrare.
Legimus quod unius captivi vincula,
quem uxor sua putans mortuum assiduis procuravit
exequiis, tocies solverentur, quocies pro eo
acceptabiles Deo patri hostiae ab ea offerrentur,
ut ipse ei post retulit, cum domum suam
liber revisit. Hoc exemplo domna Mahtildis, viro
suimet vinculo momentaneae mortis depresso, succurrit,
non solum pauperibus, verum eciam avibus
victum subministrans. Congregationem quoque
sanctimonialium in die tricesima in supra memorata
urbe statuit, et huic quantum ad victus et sui
vestitus necessaria suppetebat, ex sua proprietate,
laudantibus hoc suimet filiis, concessit et scriptis
confirmavit. Asserunt nonnulli eandem hoc
sumopere diu enisam fuisse, quod junior filius suimet
Heinricus patris sedem possideret. Sed hoc
Deus, electos sibi ad unaquaeque semper praeordinans,
noluit, nec summatum optima pars consensit,
sed racione prudenti et ideo facile suadenti,
haec merentis reginae animum paulo minus a proposito
declinavit, et huic Bawarios ad tuendum
apcius assignari, prehabito sibi nato majori, consuluit.
12.
(fol. 10) Anno dominicae incarnationis 723.
indiccione II. regni autem primi regis Heinrici 5.
venerabilis Sigimundus, sanctae Halverstidensis
aeclesiae antistes sextus, ab Arnulfo rege ibi positus,
anno regni suimet 7. 19. Kalendas Februarii
obiit, cui Bernhardus, ejusdem capellanus, successit,
sicut ei prius vir sanctus predixit. Namque
is diu infirmus videt in somnis, quod baculum pastoralem
e manibus suis elapsum Bernhardus pone
sequens elevaret et in aperto portaret. Et expergiscens
vocavit eum ad se, dicens: #Vade ad curtem
regiam, sumens ex mea parte quae tibi sint ad haec
necessaria, et acquire gratiam et auxilium ibi optime
valentium, ut tibi liceat sine omni offensione mihi
succedere. Providebit enim haec omnia tibi Deus,
dilecte fili!@# Edictum amati senioris obeditione humili
Bernhardus mox complens, dum a rege Heinrico
reverteretur, comperit dominum suimet et patrem
de hac luce tricesimo ordinationis suae anno ad
Christum migrasse; et mox repedans, predicti regis
munere, quod postulat, consequitur. Positum est
autem corpus prefati presulis in dextera parte altaris
Christi protomartiris in gradu prejacenti, ut
ipse antea premonstravit, non jacendo, sed supra
cathedram sedendo, sperans se patroni suimet intercessione
sancta et benediccione sacerdotali perpetualiter
muniri.
13.
(fol. 10.) Qualiter misericors Deus predictum
regem in diebus suis respexerit, quamvis de Pierio
fonte nil umquam biberim, cunctis tamen
fidelibus innotescam. Fuit in occiduis partibus quidam
rex, ab incolis Karl Sot, id est stolidus, ironice
dictus, qui ab uno suimet ducum captus,
tenebris includitur carceralibus. Hic Heinrici regis
nostri, nepotis autem sui, inplorans auxilium,
dexteram Christi martiris Dionisii, et cum ea omne
regnum Luthariorum, si ab eo liberaretur, sibi
traditurum sacramentis promisit. Nec mora,
inclitus miles invictricibus se armis circumcingens,
proximum laborantem visitat, et in erepcione ejus
ac restitucione dignus operator mercedem suam premeruit,
et honorem pristinum sibi suisque successoribus
in tantum adauxit.
14.
Sed quia homo unusquisque proclivior est ad
labendum, quam natura suimet muniatur ad standum,
quam miserabiliter iste semel deliquerit, ad
terrorem et ad devitandum piis non taceam. In cena
Domini nimis inebriatus, in sequenti nocte uxori
suae multum repugnanti diabolico instinctu inlicite
conjunctus est. Hoc factum auctor tanti sceleris et
humanae salutis irretitor, Satanas, cuidam venerandae
sic prodidit matronae: #Mahtild regina nuper
hortatu meo maritali consentiens voluptati,
concepit filium, (fol. 11) sine omni dubio meum; et
tu vide, ut tantum optime celes commissum.@# Haec
multum ob hoc clam tristis effecta, predictae hoc
celeriter adnunciavit reginae, ammonens, ut semper
episcopos atque presbiteros secum haberet, et in
ipsa pueri nativitate sacri baptismatis unda ablueret,
quicquid in eo sibi dilectum accidisse demon
infaustus jactaret. Et sic Deo gratias egit.
Videns autem daimon, id est omnia sciens, se prorsus
esse delusum, domnam increpavit supra memoratam,
talia subnectens: #Et si mea nunc sit voluntas
tuis frustrata blasfemiis, tamen in hoc profeci,
quod ex eo et ex omnibus de lumbis ejusdem umquam
progredientibus numquam deerit mea comes discordia,
nec proveniet eis pax firma.@# Mendax ille et veritatis
inimicus haec pro voluntate sua dixit | null | 27913380-c5be-4e28-96a0-953e29cc065d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et, ut spero,
non pro adimplecione. Multi autem affirmant, ut in
sequenti dictatu apparet, quod sub ejus et filii suimet
temporibus crebra fieret commotio, et quietis
parva certitudo. In diebus vero hiis, quibus regnare
cepit tercius in numero ducum Heinricus, et in ordine
sceptriferorum secundus, tunc illa silex iniquitatis
exaruit, et pacis bonae flos virens enituit; et si
quid prioribus huic simile in aliquo nunc accidit,
hoc non culpa sui, sed instigatoris fuit impii.
Legimus, quod omnia tempora (fol. 11) tempus
habent (Eccle. III, 1), sed non omnia, id est a Deo
nullum esse viciis locum ab inicio constitutum; et
quia fragilitas carnis sine aliqua contagione non
valet esse, a capitalibus se criminibus abstineat, et
in sollempnitatibus universis mundiciam servet.
In legitimis conjuncionibus non esse delictum aliquod,
scriptura testatur (I Cor. VII, 28); et hoc
cum observatione festivitatum honoratur, et nulla
periculi inminentis procella turbatur. Ad haec amplius
approbanda unum profero exemplum. Quidam
vir, Uffo nomine, civis Magadaburgensis,
nimia ebrietate compulsus, in sancta sollempnitate
Innocentum, conjugem suam Gelsusam consentire
sibi coegit, quae eadem nocte a viro alligata
suo, cum in congruo tempore pareret infantem, in
pedibus digitos habentem retortos, obstupuit, et
accersito protinus ad se marito, miraculum ostendit.
Culpaque amborum hoc evenisse ingemiscens: #Nonne,@#
infit, #predixi, ne sic faceres? Ecce, ira Dei
se nobis manifestat, et ne sic ulterius agamus, atrociter
rogat. Peccatum tibi magnum est@#, #injusta mihi
precipere, et mihi, obedienciam tibi exibere@#. Postquam
autem infans baptizatur, inter innocentium
agmen de hoc exilio deducitur. Bene est in perpetuum
illo, qui tali utitur contectali, quae pro
absente infatigabiliter orat marito, et presentem.
oblita sexus, ut se (fol. 12) custodiat, ortatur.
15.
Eo tempore, quo supra memoratus rex
maxime vigebat, fuit in Bawaria quidam dux,
Arnulfus nomine, precluus in mente pariter
et corpore, qui omnes episcopatus in hiis
partibus constitutos sua distribuere manu
singularem habuit potestatem; sed cum hic
post var ios virtutum suimet ornatus vitam
hanc finisset, non successoribus suis tantum
reliquit honorem. Quin potius reges
nostri et imperatores, summi Rectoris vice in
hac peregrinacione prepositi, hoc soli ordinant,
meritoque pre caeteris pastoribus suis presunt,
quia incongruum nimis est, ut hii, quos Christus
sui memores hujus terrae principes
constituit sub aliquo sint dominio absque
eorum, qui exemplo Domini benediccionis et
coronae gloria mortales cunctos precellunt. Audivi
tamen nonnullos sub ducum, et quod
plus doleo, sub comitum potestate magnam
sustinere calumniam, quibus nil licitum est,
nisi quod seculi amatoribus prodest. Impia namque
potestas cum Deo id consenciente recte dominantes
premit, dilatata crudelitate mox furit.
16.
(fol. 13) In palacio predicti regis accidit res
una mirabilis. In conspectu tocius populi presentis
quidam canis, dum eminus hostem suum consedentem
agnosceret, propius accedens, dextetam ejusdem
rapido morsu ex inproviso abstraxit; et quasi
optime fecisset, cauda reverberante mox rediit.
Mirantibus hoc cunctis et admodum stupentibus, ab
hiis miser is, quid fecerit, interrogatur. Quibus ilico
respondit, divina ulcione id sibi merito evenisse,
et prosequitur: #Inveni,@# inquiens, #virum, hujus canis
dominum, fesso corpore dormientem, et infelix occidi
eum, multas tunc ab isto, qui me modo lesit, persecutore
impugnaciones perpessus; et quem tum vix evasi,
nunc ista sperans prorsus oblita, culpabilis occurri.
Scio deinceps, quod aut hic aut in futuro examine
unusquisque reus sine subsequenti poena non latet
ullatenus.@#
17.
Multa sunt, lector carissime, regis nostri ac
imperatoris predicti facta memoriae semper viventi
admodum digna; sed quia haec, sicuti fuere,
concludere nequeo, tristis omitto, quia hic, sicut
predixi, de nostris regibus nomen et in omni
virtute sua principatum juste optinuit. Parvum de
magis ejusdem operacionibus librum habeo inscriptum,
sed spero memoriale ejus in libro vitae
asscriptum (fol. 14) fore, qui precursoris Christi,
inter natos mulierum, ut Christus dominus ac Deus
noster affirmavit, maximi, fidelis famulus erat, et
in nostra urbe | null | 93a9418e-0d4a-4056-94eb-35c132db0544 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fundamentum subsequentis culturae
primus posuit; et quicquid umquam huic ullatenus
superedificatur, laudi ejusdem merito signatur.
Eligans namque ortus ac finis bonus, ubicumque
id fieri potest, optime concordant; ac si hoc in
omnibus compleri nequid, laudemus Dominum in hoc
quod fecit, et majestatem suam ut assummum
perducere dignetur, benignitatem suam suppliciter
orent quique fideles, et maxime tu, Merseburg inclita,
cum spirituali prole tua, in tempore dilecti
senioris tui, more cipressus pre caeteris comprovincialibus
tuis exaltata. Age grates continuas
Deo, et ut in te bona quaeque divino moderamine
perficiantur, studiosa in timore dominico
semper adoptato. Mos est enim malorum, inmemores
esse bonorum, et hoc vertere in pejus,
quod creare dignatus est Omnipotens in melius. Si
aliquid predicto operi ego umquam addere queo,
nullatenus cessabo. Sin autem, si quis tanti rectoris
nostri sit aliquantulum in bono memor, sit ei propicius
omnium qui sunt Exauditor! Primus iste
codicellus clausus sit primi morte Heinrici.
1.
Mens est omnibus aliqua proficuitate cluentinus,
in presenti et in futuro sibi proficere, commissasque
sibi res, ut potis est vel sollers fiducia sinit,
propagare viventique semper memoriae commendare.
Quocirca ego Thietmarus, non solum honoris,
verum etiam nominis indignus episcopalis, Merseburgensis
seriem civitatis olim longe lateque cluentem,
nunc autem oblivionis senio caligantem fervens
retegere, admodum vereor fumum ex fulgore inscicia
producere et ut imus faber infelici summa operis
deficere (HORAT., Serm. II, 3, 143 et 32, 34). Sed
suppetente cuiquam bona voluntate, et ut
beatus fatetur Gregorius, Christo ad hoc aspirante,
incipio, ac ignotae ejusdem clementiae, qualiter
vel scriptura haec vel etiam omnis praefatae urbis
summa concludatur, supplex committo.
2.
Hujus a primo fundamentum et cum terra superedificationem
Romulea ex gente, quae Julium
Cesarem Pompeii generum est huc olim secuta,
in omnibus potentem et utrisque viribus precluum,
incepisse, lector diligens, accipe. Et quia tunc
fuit haec apta bellis et in omnibus semper triumphalis,
antiquo more Martis signata est (fol. 1, cod. 1)
nomine. Posteri autem Mese, id est mediam regionis,
nuncupabant eam, vel a quadam virgine
sic dicta. Qui vero ejusdem principes, vel quae
eorumdem fuerint virtutes, ante Christi incarnationem
vel post, quia antiquorum sagaci memoria
certum indagare nequeo, nec per scripta invenio,
ne mendax inveniar, prorsus omitto. Ab Heinrico
sumatur exordium, qui predictae civitatis adpertinencia
multorom jus tunc respicientia univit, majoraque
his multum sua virtute et industria subegit.
Hic nobilissimo Ottonis et Hatthui stemmate
editus (cf. HOR. Od. I, 12, 45), ut arbor occulta
excrevit a puero, et ut bonae indolis gradatim
enituit tiro, sicut flos in vere novo. Isque a patre
suo in provintiam quam nos teutonice Deleminci
vocamus, Sclavi autem Glomaci appellant,
cum magno exercitu missus, devastata eadem
multum atque incensa, victor rediit. Sed qualiter
pagus iste nomine hoc signaretur, edicam.
3.
Glomuni est fons non plus ab Albi quam
duo miliaria positus, qui, unam de se paludem generans,
mira, ut incolae pro vero asserunt oculisque
approbatum est a multis, sepe operatur. Cum bona
pax est indigenis profutura, suumque (fol. 1) haec
terra non mentitur fructum, idem tritico et avena
ac glandine refertus, laetos vicinorum ad se crebro
confluentium efficit animos. Quando autem seva
belli tempestas ingruerit, sanguine et cinere certum
futuri exitus indicium premonstrat. Hunc omnis
incola plus quam aecclesias, spe quamvis dubia,
veneratur et timet. Et haec provincia ab Albi usque
in Caminizi fluvium porrecta, vocabulum ab
eo trahit derivatum. Sed non longe a predicto amne
in pago Chutizi dicto, Arn, episcopus sanctae
Wirciburgensis aecclesiae, ab expeditione Boemiorum
reversus, et juxta plateam in parte septentrionali,
fixo super unum collem suimet tentorio, cum
missam caneret, hostili circumvallatus agmine,
premissisque omnibus per martirium suimet consociis,
semet ipsum optulit Deo patri, 892º dominicae
incarnationis anno et temporibus Arnulfi
inperatoris , cum oblacionibus consecratis
in sacrificium laudis, ubi hodie sepe accensa videntur
luminaria; et sanctos Dei martires hos esse
nec Sclavi dubitant. Predictus antistes in diebus
offitii suimet in urbe Wirciburgensi unum Domino
templum, et | null | 0e196a9d-fbf3-4a44-b914-014e93eff759 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in episcopatu suo ad instar ejusdem
aecclesias 9 in 10 annis fecit. Et cum maximam
harum his benediceret, (fol. 2) et cum reliquiae
Christi martyris Kiliani,--qui, de Scottis huc veniens,
Christum Gozberto duci et Geilan uxori ejus,
caeterisque comprovincialibus primo predicavit, et
instinctu secundae Herodiadis cum sociis suimet
Colomanno et Totmanno ibi martirizatus est.--circumferrentur:
Dominus per eum 70 operatus
est miracula, et magister eoquorum hoc videns,
suos sic hortatur discipulos: #Nolite,@# inquiens, #tardare, sed quae vobis sunt credita, diligenter et sine
mora operamini. Dominus enim noster Kilianus inclita
ex se nunc agit signa absque omni mora.@#
Quantae
autem virtutis supra memoratus presul fuisset, stilo
comprehendere nequaquam suffitio, sed hunc apud
Deum magni esse meriti ex corde credo.
4.
Interim cujusdam matronae famam, quae Hatheburg
dicebatur, Heinricus comperiens, qualiter
eam sibi sociaret, juvenili exarsit amore. Haec erat
filia Etvini senioris qui in urbe predicta, quam antiquam
civitatem nominamus, maximam tenuit
partem; et quia is filium non habuit, geminis filiabus
suis e medio decedens reliquit. Ob hujus pulchritudinem
et hereditatis divitiarumque utilitatem,
internuntios Heinricus quam propere misit, et
quamvis hanc esse viduam et sciret velatam,
suae tamen ut satisfaceret (fol. 2' ) voluntati, eam
fide promissa petivit. Tunc illa multorum precibus
et consilio devicta, comitatur, et honorifice suscepta,
ac karitative a suis, ut decuit, est habita. Nuptiis ex
more peractis, sponsus cum contectali ad Merseburch
venit; omnesque convocans vicinos, quia vir fuit
inlustris, tanta familiaritate sibi adjunxit, ut
quasi amicum diligerent et ut dominum honorarent.
Ea tempestate Conradus, Francorum quondam
dux egreius et tunc Luthuwici successor pueri,
arcem tenebat regni; quem ob meritum sui
Otto predictus, ab omnibus regni principibus in
regem electus, sibi quasi ad hoc indigno preposuit,
seque cum filiis fidei suae ac potestati subdiderat.
Spiritualis autem pater et pastor Orientalium tunc fuit
Sigimundus, sanctae Halverstidensis ecclesie presul
egregius, vir ingeniosus, omnigenarumque, quae
spiritualia vel etiam carnalia respicit, arcium scientia
omnes suimet contemporales tunc precellens.
Hic pietate maxima, et, quod summum est perfectionis
culmen, Christi zelo fervens, ut perpetrati facinus
conubii primo audivit, ovium culpam suarum
ingemuit, et aliquam inter se fieri amplius commixionem
per internuncium et per epistolam (fol. 3)
banno apostolicae auctoritatis interdicens, ad condictum
ambos synodum vocavit. Heinricus, tali
rumore turbatus, ad imperatorem properavit, omnemque
indicens ei rem ordine, auxilium ejus petiit,
et, quia familiaris ei fuit, et patris commisso ac fideli
servitio impetravit. Nam, legato ad antistitem concite
directo, ut vinctos solveret et ad suimet
presentiam differre voluisset postulavit. Post haec
Ottone 2 Kal. Decembris carnis universae viam
intrante ( #an.@# 912), sepe memoratus juvenis in vacuum
succedens, hereditatem jure, et maximam
benefitii partem gratuito regis suscepit ex munere;
et quod ei defuit cum suis omnibus egre tulit, ac
postea, sicut cum tritico lolium, sic ex eo latentis
odii filex excrevit. Quod rex caute considerans,
ut ignotum dissimulat; et quem vi aliqua
superare non presumpsit, nota Hathonis versutia
archipresulis, qua et antecessor suus Aethelbertum
comitem Teresi capitis abcisione devicit,
et hunc decipere temptavit. Hoc consilium
Deus sapiens infatuavit. Nam faber ille, qui jussu
presulis torquem aureum, in quo Heinricus occidi
deberet, mira arte preparabat, cum ingemiscenti
senioris relatu, quo (fol. 3) pacto hec fieri deberent,
perquireret, opere ad unguem perducto et presentato,
clam postea evadens, obviam ducem predictum
habuit, et cuncta ei ordine pandit. Qui rediens
nuntium remisit ad antistitem, qui occulta patesceret,
seque in sui detrimentum celeriter invigilare
pronuntiaret. Quicquid enim ad episcopum in
Saxonia vel Thuringia pertinuit, totum sibi precepit
occupari, amicos regis partibus ex his omnino
depredatos expellens. Moxque morte repentina archipresul
exspirat hominem, et fortuna, quae hactenus
regem feliciter aspiravit, Heinrico quam propere
cessit. Sed mihi ad alia properanti longum
est enarrare quocies congressi mutuo cederent
vel vincerent, et quod postremo bonorum instinctu
in amiciciam convenirent.
5.
Interea Conradus longa infirmitate detentus,
et quia
#Post inimicicias iram meminisse malorum | null | 92ba5888-9de1-4180-941e-267a60235759 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est,@# (CATON., dist. 2, 15.)
totius contrarietatis quae sibi ex parte Heinrici
provenerat oblitus, fratri suo Everhardo populoque
primario in unum collecto consilium hoc dedit,
si quando naturae communi se concederet, ut
eum regni gubernaculo undiquessecus aptum
eligerent, animamque suam (fol. 4) cum residua
consanguineorum ac familiarium caterva firmae suimet
fidei committerent, et ad hoc sine aliqua dilatione
consentirent. Hanc peticionem extremam cum
magno luctu ac gemitu suscipientes, et impleturos
se vita comite promittentes, festino ejus obitu in 8º
ordinacionis suae anno et 14 Kalendas Novembris,
pro dolor! completo, ac exequiis in Viliniburch
peractis intererant, et concione in
Fridisleri celeriter posita, Heinricum coronaverunt,
et sibi credita, sub Christi et tocius aecclesiae
testimonio fideli, non sine lacrimis regi tunc et
domino commendaverunt. Qui primo, ut decuit,
divinae pietatis munus, postque universalem tantae
caritatis affectum, humili suscipiens devotione, Deo
gratias egit, seque ad haec et ad omnia quae communi
consilio expetissent, se assensurum promisit.
Episcopalis unctionem benediccionis, a Herigero
archiepiscopo exhibitam, antecessorum more priorum
non desideravit, nec suscipere voluit, sed
prorsus ad noc indignum se affirmavit. Attamen
in hoc eum equidem peccasse vereor, quia in
Vita sancti patris Othelrici, quem idem rex post ad
sacerdotalem promovit ordinem, legi sanctam
Christi martyrem (fol. 4' ) Afram dilecto suimet
presuli multa in visu ostendisse, inter quae duos
enses, unum cum capula, aliumque sine ea, ac
per eum Heinricum regem consecracionis expertem
demonstrasse. Sed, occulto hoc Dei juditio relinquens,
amplius progrediar.
6.
Fama novi regis undiquessecus dispersa amicorum
corda laetificat, rebelliumque econtra mestificat,
quia vir talis fuit ut suos sciret sapienter tractare,
inimicos autem callide viriliterque superare.
Interea Tammo natus est; et mens regis ab amore
uxoris decrescens, ob pulcritudinem et rem cujusdam
virginis, nomine Mathildis, secreto flagravit.
Jam jamque latentis animi fervor erupit; et, injusto
se hactenus multum pecasse conubio tandem professus,
per affines legatosque suos filiam Theodrici
et Reinildae, ex Widukinni regis tribu exortam,
interpellat ut sibi voluisset satisfacere. Et, quia
flexibilis est mulieris animus, et quia sciebat eum in
cunctis eligantem, consensit, conjunctaque ei
tam in divinis quam in humanis profuit. Que tres
filios congruo pariens in tempore, Ottonem, Heinricum
et Brunonem, prospere educavit, doloremque
partus tantae stirpis dulcedine superavit. (fol. 5)
Et quoniam mihi sermo est de Ottone, non autumo
opus esse omnia patris sui gesta singulatim discutere,
cum et in filio appareat quanta ejus sit dignitas,
et scriptis multorum vite ejusdem satis fulgeat
claritas. Sed quaedam intersero, quae dictu maxime
necessaria puto. Has regiones sibi fecit tributarias,
Boemiam, Deleminci, Apodritas, Wilti, Hevellum
et Redarios; qui statim rebelles, aliosque ad
hoc concitantes, urbem Wallislevo oppugnant, destruunt
et incendunt ( #an.@# 929). Ad hoc vindicandum
noster convenit exercitus, et Lunzini civitatem
obsidens, socios eorumdem, eos defendere
cupientes invadit, et paucis effugientibus prostravit;
urbem quoque prefatam acquisivit. Ex nostris
autem duo abavi mei, uno nomine, quod Liutheri
sonat, signati, milites optimi et genere clarissimi,
decus et solamen patriae, Nonas Septembris cum
multis aliis oppeciere.
7.
Ut nullus Christo fidelium de futura mortuorum
resurreccione diffidat, sed ad beatae immortalitatis
gaudia anhelanter per sancta proficiscatur desideria,
quaedam, quae in urbe Wallislevo post excidium (fol. 5)
ejusdem reedificata accidisse veraciter
comperi, intimabo. In ipso orientis diei crepusculo
solitus erat presbiter ejusdem ecclesiae matutinam
canere. Sed cum ad atrium defunctorum veniret
videns in eo magnam multitudinem oblationes offerentem
sacerdoti coram templi foribus stanti, primo
substitit, posteaque signo sanctae crucis se muniens,
per omnes hos, nec uno saltem agnito, oratorium
trepidus adiit. Quem una noviter de hoc seculo
egressa et sibi bene nota, quid hic vellet, interrogat;
edoctaque ab eo, quare venerit, haec omnia ab his
esse completa, parvumque temporis eundem victurum
predixit. Quod vicinis post retulit, veraque
haec esse comprobavit. Meis temporibus in
Magadaburg--sicut a veracibus accepi testibus, in
ipsa tunc continue manens--in aecclesia mercatorum
custodes, eadem nocte vigilantes, his | null | bf8e14b9-722f-4b66-a917-0ca31b9a8488 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae predixi
convenientia visu et auditu percipientes, optimos
civitatis adducunt. Qui cum longe ab atrio cadaverum
adstarent, lucernas candelabris superpositas
videre, duosque invitatorium canere matutinasque
laudes ordinatim omnes persolvere pariter
audiere; accedentes autem nihil omnino intellexere.
Hoc ego cum subsequenti die nepti meae, quae Brigida (fol. 6)
dicebatur, cura regens pastorali monasterium
sancti Laurentii, referrem, in infirmitate
sui corporis laboranti, protinus ab ea,
nequaquam hoc miranti, tale percepi responsum:
« Tempore Baldrici presulis, qui octoginta annos
vel plus Trajectensem regebat sedem, in loco,
qui Deventeri dicitur, ecclesiam senio dirutam
renovans benedixit ac presbitero suimet commendavit.
Qui in una dierum valde diluculo ad eam pergens,
vidit mortuos in ecclesia et atrio offerentes,
atque audivit cantantes. Quod mox episcopo ut
primum is retulit, jussus ab eo in ecclesia dormire,
cum lecto, quo requievit, sequenti nocte a defunctis
ejectus est. Ob hoc idem trepidus apud antistitem
talia queritur. Is autem precipit ei ut cum sanctorum
reliquiis signatus, aqua sancta aspersus, suam
custodire non desisteret ecclesiam. Qui jussa secutus
domini iterum dormire in ecclesia voluit; sed
stimulati timoris casu sic jacendo evigilavit. Et
ecce solita venientes hora, elevaverunt eum, coram
altari eum ponentes, et in favillas tenus corpus igne
resolventes. Hoc ubi presul audivit, penitentia ductus
triduanum indixit jejunium, ut et sibi animaeque
defuncti succurreret. Multa, fili, de his omnibus, (fol. 6)
ni infirmitas obstaret, dicere potuissem. Ut
dies vivis, sic nox est concessa defunctis. » Non
oportet plus sapere mortalem, quam, ut sanctus
ammonet Paulus, ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Sed
quia duo vel tres ad unum sufficiunt testimonium,
haec quae novellis nostris evenere temporibus scripsi,
ut discat incredulus vera esse prophetarum oracula,
e quibus testatur unus: #Vivent,@# inquiens, #mortui
tui@#, #Domine! (Isa XXVI, 19)
@# et alius: Surgent
mortui, qui in monumentis sunt, audient vocem
Filii Dei et laetentur (Joan. V, 28). Quandocumque
a viventibus haec audiuntur vel videntur, novum aliquid
signat, ut idoneum in multis approbat testimonium,
cujus magnam partem scio, majorem autem
ignoro, sed veracibus testimoniis credo. Fui
ego in mea curte Retmerslevo dicta, ubi 15.
Kal. Januarii, 6. feria, in primo galli cantu magna
lux ab aecclesia emicans, totum replevit atrium,
sonitusque grunnientium more auditur immensus.
Quod meus frater Frithericus cum satellitibus
meis caeterisque huc convenientibus aspexit, et
ille, qui coram me dormivit, capellanus audivit. Hoc
crastino cum comperirem, si umquam prius ibi aliquid
tale contigerit, interrogans, semel hiis similia
accidisse ab antiquissimis percepi, et in hoc anno
miserabiliter (fol. 7) compleri videbam in
obitu domnae Liudgardis inclitae, ex una parte
neptis meae ac ex alia nurus, et quod inter amicos
precipuum est, familiarissimae mihi, de qua in
sequentibus edisseram enucleacius. Sepe mihi
accidit ut in nocte ligna incidi audirem, et semel
defunctos pariter colloquentes ego et socius meus caeteris
dormientibus manifeste percepi, et in his duobus
signis crastino subsecuturum funus intellexi.
Etsi ego fungar vice cotis, ferrum et non se exacuentis (HORAT. Ep. II, 3, 304),
tamen ne muti canis
obprobrio noter, inlitteratis et maxime Sclavis, qui
cum morte temporali omnia putant finiri, haec loquor,
certitudinem resurreccionis et pro qualitate
meriti futurae remunerationis firmiter indicens cunctis
fidelibus. Tres namque sunt animae, non equaliter
incipientes nec simul finientes. Prima
angelorum incorporeorum, quae cum eis est sine inicio
et termino. Secunda hominum, quae cum eis sumit
exordium, sed in fine non habens participium. Namque
inmortalis est, et, ut quidam gentiles opinantur,
in futuro non habens hoc offitium quod in hoc seculo.
Tercia species est animae pecudum ac volatilium,
quae cum corpore parem inicii finisque sortitur
equalitatem. Unde, sicut in lege Moysi a Domino
data precipitur, ita verus christicola ab eorum
sanguine nequaquam (fol. 7) pollui canonica auctoritate
proibetur. Multi enim sunt pauperes, qui
hunc in usu commestionis habent, et se in hoc aliquid
peccare ignorantes, sibi in hoc contradicentibus | null | 5efbddac-9858-4b58-b294-7d1cf4070b76 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cunctis resistunt. Ergo tu homo, gloria et magno
honore a Deo coronate, et super omnia ejusdem opera
constitute, da pre omnibus gratias altissimo, retribuens
ei pro possibilitate tua, quae tibi fecit miseratione
sua. Et ego repetam longius aberrata.
8.
Rex autem Avares sepenumero insurgentes
expulit. Et cum in uno dierum hos inpari
congressu ledere temptaret, victus in urbem quae
Bichni vocatur, fugit; ibique mortis periculum
evadens, urbanos majori gloria quam hactenus
haberent vel comprovinciales hodie teneant, et
ad haec muneribus dignis honorat. Quociescumque
contra Deum et seniorem suimet dum vixit se umquam
superbiendo erexit, toties humiliata potestate
sua, se ad emendationem condignam inclinavit.
Audivi quod hic Romam causa orationis petens, plus
pedibus quam equo laboraret, et a multis interrogatus
cur sic ageret, culpam profiteretur.
9.
Anno dominicae incarnacionis 931º imperator
effectus est . Hic montem unum juxta Albim
positum et arborum densitate tunc occupatum
excoluit, ibi et urbem faciens, de rivo quodam,
qui in septentrionali parte ejusdem fluit, nomen eidem
Misni imposuit; quam, ut hodie in usu habetur,
presidiis et (fol. 8) imposicionibus caeteris munit.
Ex ea Milzenos suae subactos dicioni censum
persolvere coegit ( #an.@# 932). Urbem quoque Liubusuam
, de qua in posterum lacius disputaturus
sum, diu possidens, urbanos in municiunculam
infra eandem positam fugere, et se dedicios fieri
compulit. Ex eo die, qua haec tunc incendio juste
periit, usque ad nostra tempora habitatore caruit.
Si quid in regno suimet, ut multi dicunt, is predatus
sit, huic Deus clemens ignoscat. Insuper Northmannos
et Danos armis sibi obtemperantes fecit,
et ab errore pristino revocatos, cum rege eorum
Cnutone hos Christi jugum portare
edocuit. Sed quia ego de hostiis eorundem antiquis
mira audivi, haec indiscussa preterire nolo. Est
unus in his partibus locus, caput istius regni, Lederun
nomine, in pago qui Selon dicitur , ubi
post 9 annos mense Januario, post hoc tempus
quo nos theophaniam Domini celebramus, omnes
convenerunt, et ibi diis suimet 99 homines et totidem
equos, cum canibus et gallis pro accipitribus
oblatis, immolant, pro certo, ut predixi, putantes
hos eisdem erga inferos servituros et commissa
crimina apud eosdem placaturos. Quam
bene rex noster fecit, qui eos a tam execrando ritu
prohibuit! Acceptabilem enim Deo patri hostiam fert,
qui humano sanguini parcit. Precipit enim Dominus:
#Innocentem et pium
non interficias (Exod.
XXIII, 7)
@#.
10.
Antiquum opus Romanorum muro rex predictus
in Mersburg decoravit lapideo, et infra (fol. 8)
eandem aecclesiam, quae nunc mater est aliarum, de
lapidibus construi, et 14 Kalendas Junii precepit dedicari.
Caeteras quoque urbes ad salutem regni,
et templa Domino ob remedium animae devota
mente fabricavit . Post innumera virtutum
insignia idem, decurso vitae suimet stadio,
sextodecimo regni, aetatis autem suae sexagesimo
anno, sexta Non. Julii, Miminlevo moritur, et in
Quidilingaburch, quam ipse a fundamento construxit,
sepultus, a cunctis optimatibus merito defletur. Accidit
hoc anno dominicae incarnationis 936. Indolis
autem relictae posteritatis tristia principum
corda laetificat, et certos voluntariae electionis
hos fecit. Ve populis, quibus regnandi spes in
subsecutura dominorum sobole non relinquitur, et
inter se facta dissensione et longa contentione aliquod
consilium vel solamen cito non providetur
Si in consanguinitatis linea aliquis tali offitio dignus
non inveniatur, saltem in alia bene morigeratus,
omni odio procul remoto assumatur; quia
maxima perdicio est, alienigenos regnare: hinc
depressio et libertatis venit magna periclitatio. Ab
hoc, de quo dixi, Heinrico et successoribus suis usque
huc (fol. 9) Saxones elevati et in omnibus sunt honorati.
Quicquid in hiis laudatur, ab equivoco
ejus, de quo scripturus sum vita comite, diligenter
servatur, et post, ut vereor, finitur. Ergo
quaecumque de hiis ullatenus nunc preteream, vel
vita deficiente indiscussa relinquam, successor karissime,
compleas, et temporum qualitates scripturae
memoria concludas. Ego peccator et in omnibus
neglegens vacavi hactenus a bonis et studui in malis,
sero ad ista et ad meliora respiciens, animaeque
memoriam salutarem nullo modo exercens.
Postquam pastor effectus sum, docui subjectos verbis
tantum, et non exemplis | null | c3fe5c5a-fdc8-4d22-8e19-3978ea2b4192 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Extrinsecus apparui
bonus, interiora violans pessimis cogitationibus; de
immundo semine conceptus, volutabar in luto, ut
immunda sus. Dicat aliquis: Male laudasti te! cui
respondeo verum hoc esse, quod deteriorem me
nescio. Idcirco me sic arguo, ut agnitis vulneribus
meis, succurras mihi medicationibus necessariis,
et ex magna parte consors mei sic adjuves in omnibus
me, sicut velis exhiberi pro te.
11.
Et inclita venerabilis gesta Mahtildis, quae
post excessum senioris sui sumopere fecit, equidem
paucis comprehendam ad imitationem bonam #(fol.
9)@# fidelibus cunctis; quia sancta est, ut scriptura
docet (Mach. XII, 46), et salubris cogitatio, pro defunctis
orare et elemosinis absolutionem hiis impetrare.
Legimus quod unius captivi vincula,
quem uxor sua putans mortuum assiduis procuravit
exequiis, tocies solverentur, quocies pro eo
acceptabiles Deo patri hostiae ab ea offerrentur,
ut ipse ei post retulit, cum domum suam
liber revisit. Hoc exemplo domna Mahtildis, viro
suimet vinculo momentaneae mortis depresso, succurrit,
non solum pauperibus, verum eciam avibus
victum subministrans. Congregationem quoque
sanctimonialium in die tricesima in supra memorata
urbe statuit, et huic quantum ad victus et sui
vestitus necessaria suppetebat, ex sua proprietate,
laudantibus hoc suimet filiis, concessit et scriptis
confirmavit. Asserunt nonnulli eandem hoc
sumopere diu enisam fuisse, quod junior filius suimet
Heinricus patris sedem possideret. Sed hoc
Deus, electos sibi ad unaquaeque semper praeordinans,
noluit, nec summatum optima pars consensit,
sed racione prudenti et ideo facile suadenti,
haec merentis reginae animum paulo minus a proposito
declinavit, et huic Bawarios ad tuendum
apcius assignari, prehabito sibi nato majori, consuluit.
12.
(fol. 10) Anno dominicae incarnationis 723.
indiccione II. regni autem primi regis Heinrici 5.
venerabilis Sigimundus, sanctae Halverstidensis
aeclesiae antistes sextus, ab Arnulfo rege ibi positus,
anno regni suimet 7. 19. Kalendas Februarii
obiit, cui Bernhardus, ejusdem capellanus, successit,
sicut ei prius vir sanctus predixit. Namque
is diu infirmus videt in somnis, quod baculum pastoralem
e manibus suis elapsum Bernhardus pone
sequens elevaret et in aperto portaret. Et expergiscens
vocavit eum ad se, dicens: #Vade ad curtem
regiam, sumens ex mea parte quae tibi sint ad haec
necessaria, et acquire gratiam et auxilium ibi optime
valentium, ut tibi liceat sine omni offensione mihi
succedere. Providebit enim haec omnia tibi Deus,
dilecte fili!@# Edictum amati senioris obeditione humili
Bernhardus mox complens, dum a rege Heinrico
reverteretur, comperit dominum suimet et patrem
de hac luce tricesimo ordinationis suae anno ad
Christum migrasse; et mox repedans, predicti regis
munere, quod postulat, consequitur. Positum est
autem corpus prefati presulis in dextera parte altaris
Christi protomartiris in gradu prejacenti, ut
ipse antea premonstravit, non jacendo, sed supra
cathedram sedendo, sperans se patroni suimet intercessione
sancta et benediccione sacerdotali perpetualiter
muniri.
13.
(fol. 10.) Qualiter misericors Deus predictum
regem in diebus suis respexerit, quamvis de Pierio
fonte nil umquam biberim, cunctis tamen
fidelibus innotescam. Fuit in occiduis partibus quidam
rex, ab incolis Karl Sot, id est stolidus, ironice
dictus, qui ab uno suimet ducum captus,
tenebris includitur carceralibus. Hic Heinrici regis
nostri, nepotis autem sui, inplorans auxilium,
dexteram Christi martiris Dionisii, et cum ea omne
regnum Luthariorum, si ab eo liberaretur, sibi
traditurum sacramentis promisit. Nec mora,
inclitus miles invictricibus se armis circumcingens,
proximum laborantem visitat, et in erepcione ejus
ac restitucione dignus operator mercedem suam premeruit,
et honorem pristinum sibi suisque successoribus
in tantum adauxit.
14.
Sed quia homo unusquisque proclivior est ad
labendum, quam natura suimet muniatur ad standum,
quam miserabiliter iste semel deliquerit, ad
terrorem et ad devitandum piis non taceam. In cena
Domini nimis inebriatus, in sequenti nocte uxori
suae multum repugnanti diabolico instinctu inlicite
conjunctus est. Hoc factum auctor tanti sceleris et
humanae salutis irretitor, Satanas, cuidam venerandae
sic prodidit matronae: #Mahtild regina nuper
hortatu meo maritali consentiens voluptati,
concepit filium, (fol. 11) sine omni dubio meum; et
tu vide, ut tantum optime celes commissum.@# Haec
multum ob hoc clam tristis | null | d204eb7e-3084-42ae-9961-7caa94def930 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
effecta, predictae hoc
celeriter adnunciavit reginae, ammonens, ut semper
episcopos atque presbiteros secum haberet, et in
ipsa pueri nativitate sacri baptismatis unda ablueret,
quicquid in eo sibi dilectum accidisse demon
infaustus jactaret. Et sic Deo gratias egit.
Videns autem daimon, id est omnia sciens, se prorsus
esse delusum, domnam increpavit supra memoratam,
talia subnectens: #Et si mea nunc sit voluntas
tuis frustrata blasfemiis, tamen in hoc profeci,
quod ex eo et ex omnibus de lumbis ejusdem umquam
progredientibus numquam deerit mea comes discordia,
nec proveniet eis pax firma.@# Mendax ille et veritatis
inimicus haec pro voluntate sua dixit, et, ut spero,
non pro adimplecione. Multi autem affirmant, ut in
sequenti dictatu apparet, quod sub ejus et filii suimet
temporibus crebra fieret commotio, et quietis
parva certitudo. In diebus vero hiis, quibus regnare
cepit tercius in numero ducum Heinricus, et in ordine
sceptriferorum secundus, tunc illa silex iniquitatis
exaruit, et pacis bonae flos virens enituit; et si
quid prioribus huic simile in aliquo nunc accidit,
hoc non culpa sui, sed instigatoris fuit impii.
Legimus, quod omnia tempora (fol. 11) tempus
habent (Eccle. III, 1), sed non omnia, id est a Deo
nullum esse viciis locum ab inicio constitutum; et
quia fragilitas carnis sine aliqua contagione non
valet esse, a capitalibus se criminibus abstineat, et
in sollempnitatibus universis mundiciam servet.
In legitimis conjuncionibus non esse delictum aliquod,
scriptura testatur (I Cor. VII, 28); et hoc
cum observatione festivitatum honoratur, et nulla
periculi inminentis procella turbatur. Ad haec amplius
approbanda unum profero exemplum. Quidam
vir, Uffo nomine, civis Magadaburgensis,
nimia ebrietate compulsus, in sancta sollempnitate
Innocentum, conjugem suam Gelsusam consentire
sibi coegit, quae eadem nocte a viro alligata
suo, cum in congruo tempore pareret infantem, in
pedibus digitos habentem retortos, obstupuit, et
accersito protinus ad se marito, miraculum ostendit.
Culpaque amborum hoc evenisse ingemiscens: #Nonne,@#
infit, #predixi, ne sic faceres? Ecce, ira Dei
se nobis manifestat, et ne sic ulterius agamus, atrociter
rogat. Peccatum tibi magnum est@#, #injusta mihi
precipere, et mihi, obedienciam tibi exibere@#. Postquam
autem infans baptizatur, inter innocentium
agmen de hoc exilio deducitur. Bene est in perpetuum
illo, qui tali utitur contectali, quae pro
absente infatigabiliter orat marito, et presentem.
oblita sexus, ut se (fol. 12) custodiat, ortatur.
15.
Eo tempore, quo supra memoratus rex
maxime vigebat, fuit in Bawaria quidam dux,
Arnulfus nomine, precluus in mente pariter
et corpore, qui omnes episcopatus in hiis
partibus constitutos sua distribuere manu
singularem habuit potestatem; sed cum hic
post var ios virtutum suimet ornatus vitam
hanc finisset, non successoribus suis tantum
reliquit honorem. Quin potius reges
nostri et imperatores, summi Rectoris vice in
hac peregrinacione prepositi, hoc soli ordinant,
meritoque pre caeteris pastoribus suis presunt,
quia incongruum nimis est, ut hii, quos Christus
sui memores hujus terrae principes
constituit sub aliquo sint dominio absque
eorum, qui exemplo Domini benediccionis et
coronae gloria mortales cunctos precellunt. Audivi
tamen nonnullos sub ducum, et quod
plus doleo, sub comitum potestate magnam
sustinere calumniam, quibus nil licitum est,
nisi quod seculi amatoribus prodest. Impia namque
potestas cum Deo id consenciente recte dominantes
premit, dilatata crudelitate mox furit.
16.
(fol. 13) In palacio predicti regis accidit res
una mirabilis. In conspectu tocius populi presentis
quidam canis, dum eminus hostem suum consedentem
agnosceret, propius accedens, dextetam ejusdem
rapido morsu ex inproviso abstraxit; et quasi
optime fecisset, cauda reverberante mox rediit.
Mirantibus hoc cunctis et admodum stupentibus, ab
hiis miser is, quid fecerit, interrogatur. Quibus ilico
respondit, divina ulcione id sibi merito evenisse,
et prosequitur: #Inveni,@# inquiens, #virum, hujus canis
dominum, fesso corpore dormientem, et infelix occidi
eum, multas tunc ab isto, qui me modo lesit, persecutore
impugnaciones perpessus; et quem tum vix evasi,
nunc ista sperans prorsus oblita, culpabilis occurri.
Scio deinceps, quod aut hic | null | fb293b6e-2b03-4e86-b4ec-89e6d0b3151e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aut in futuro examine
unusquisque reus sine subsequenti poena non latet
ullatenus.@#
17.
Multa sunt, lector carissime, regis nostri ac
imperatoris predicti facta memoriae semper viventi
admodum digna; sed quia haec, sicuti fuere,
concludere nequeo, tristis omitto, quia hic, sicut
predixi, de nostris regibus nomen et in omni
virtute sua principatum juste optinuit. Parvum de
magis ejusdem operacionibus librum habeo inscriptum,
sed spero memoriale ejus in libro vitae
asscriptum (fol. 14) fore, qui precursoris Christi,
inter natos mulierum, ut Christus dominus ac Deus
noster affirmavit, maximi, fidelis famulus erat, et
in nostra urbe fundamentum subsequentis culturae
primus posuit; et quicquid umquam huic ullatenus
superedificatur, laudi ejusdem merito signatur.
Eligans namque ortus ac finis bonus, ubicumque
id fieri potest, optime concordant; ac si hoc in
omnibus compleri nequid, laudemus Dominum in hoc
quod fecit, et majestatem suam ut assummum
perducere dignetur, benignitatem suam suppliciter
orent quique fideles, et maxime tu, Merseburg inclita,
cum spirituali prole tua, in tempore dilecti
senioris tui, more cipressus pre caeteris comprovincialibus
tuis exaltata. Age grates continuas
Deo, et ut in te bona quaeque divino moderamine
perficiantur, studiosa in timore dominico
semper adoptato. Mos est enim malorum, inmemores
esse bonorum, et hoc vertere in pejus,
quod creare dignatus est Omnipotens in melius. Si
aliquid predicto operi ego umquam addere queo,
nullatenus cessabo. Sin autem, si quis tanti rectoris
nostri sit aliquantulum in bono memor, sit ei propicius
omnium qui sunt Exauditor! Primus iste
codicellus clausus sit primi morte Heinrici.
LIBER SECUNDUS.
(f. 14) Otto, decus regni, de stemmate cretus herili
Heinrici patris, fulgebat ubique coruscis
Actibus, et solium concenderat inde paternum.
Huic primo multi contradixere maligni
Invidia, cunctos quos vicerat iste superbos
Famine divino, quod semper poscit ab alto.
Non fuerat tantus Caroli de morte patronus,
Nec puto simili regnum pastore potiri.
Episcopatus construxit denique senos.
Hic Beringerum superans virtute superbum,
Longobardorum sibi subdit colla furentum.
Imperatorem fecit sibi Roma potentem
Hunc, et maritimi solvunt tributa remoti.
Pacis amicus erat, bellum lateque premebat.
Occidentales sedat Danosque feroces.
Partibus Eois tunc non apparuit hostis (cf. HOR. I,
35, 31).
Maximus in sceptro ter denos sedit et octo
Annos in regno. Tunc discesserat Otto,
Flebilis heu patriae, simul invincibilis, atque
Linquens hic post se tunc contectalis amicae
Pignus et gnati, quo laetabantur amici.
1.
(f. 15) Omnes reipublicae principes magnum reginae
Mathildis memorem lenire cupientes, Ottonem,
filium ejus, patris sui decreto ac peticione
uno ore in regem sibi et dominum elegerunt, elevatis
dextris conclamantes: #Vivat et valeat rex
victor in eternum!@# pariterque cum eo ad Aquasgrani
profisciscuntur ( #an.@# 936). Quo cum appropiarent,
omnis senatus obviam perrexit, fidem cum subjeccione
promisit, et ad sedem eum ducens usque inperialem,
statuit eundem in loco priorum, in regem sibi conlaudans,
ac Deo tunc gratias agens. Hunc Hillibertus,
Mogantinae cura cathedrae, cum licentia Wigfridi,
sanctae Coloniensis archipresulis, in cujus
diocesi hoc fuit, et auxilio Treverensis benedixit,
anno dominicae incarnationis 936 in aecclesia
sanctae Mariae semper Virginis, quam cum omni
diligentia magnus construxit Karolus. Confortatus
in Deo tunc et in regno sceptriferorum maximus
Otto, conjugem suam Editham, Ethmundi
regis Anglorum filiam, bene timoratam, quam
patre suo adhuc vivente duxerat, consecrari precepit.
Hujus prospera multa turbabant adversa. Nam
Boemiorum ducem Ventizlavum Bolizlavus nefandus
fratrem (f. 15) Deo ac regi perimens fidelem,
restitit multo tempore audacter, et postea devictus
est a rege viriliter; fratri suimet Heinrico, Bawariorum
duci, ad serviendum traditus est. Avares
quoque patri suimet quondam contrarii, sed diu
pacificati, iterum insurgunt, celeriterque fugati
redeunt ( #an.@# 938). Discordia etiam inter concives
consociosque oritur non minima, quae Tammonem,
regis et Liudgerdae concitavit filium, eo quod
legatio Sifridi comitis Merseburgensis, quam sibi
idem vendecaverat, Geroni sit tradita marchioni,
hereditasque materna sit ei prorsus ablata. Hunc
Rex in Eresburch obsedit, filiumque ab iniqua
presumptione terroribus et blandiciis amovere
curavit. Sed exercitus | null | 35d06da1-1d4e-4ad6-8e18-a157c5e8be54 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
capta urbe ingressus, juvenem
prefatum usque in ecclesiam sancti Petri,
ubi prius ab antiquis Irminsul colebatur, bello
defatigatum depulit. Ad ultimum autem Maginzonis
hasta de fenestra tyro perfossus a tergo (Jul.
28), secus aram oppeciit; quem rex postea
crudeli morte vindicaverat, secundo regni suimet
anno.
2.
Quaecumque ei publice vel occulte provenere
nocentia, divinae miserationis gratia ac intercessione
suimet sanctissimae contectalis Aedithae assidua
securus evasit. Cujus instinctu Magadaburgensem (f. 16)
aedificare cepit civitatem, ad quam reliquias
Christi martyris Innocentii cum magno adduxit
honore. Nam urbem hanc ob eternae remunerationis
gratiam patriaeque communis salutem
et acquisivit atque construxit. Juvit eum ad
hoc beatae Edith memoriae, quibuscumque potuit;
quae innumera virtute predita, ut signis post obitum
claruit, inducias vitae istius sibi concessas Deo
hominibusque accepte perduxit. Fuit haec cum viro
suo 19 annos, ordinationis suaeque obiit 11 anno,
7 Kalendas Februarii (946), unicum relinquens filium
nomine Liudulfum, cunctis viribus fulgentem;
sepultaque est in civitate prefata in majori aecclesia,
in oratorio aquilonari. Rex autem in venatione,
qua sperabat se paululum refocilari, turbabatur
vulnere loetali, inauditumque sustinuit merorem,
quo ab adventu dilecti compescuit filii. Qui ramosam
Samii Pitagorae litteram, humanae motus vitae
signantem, laudabili puer simplicitate percurrit
ad bivium (cf. PERS. Sat. III, 56, et AUSON. Idyl.
XII, 9), et dextrum iter agressus, virgulam
breviorem, tamen potiorem, de die in diem ut virens
hedera exurgit, et in omnibus patrissans, nobilitatem
moribus in tantum ornavit, ut cunctis primatibus, (f. 16)
quod laus est non ultima, placeret.
Unde patris gratia sibi in tantum arrisit, ut hunc
communi tocius senatus electione honoris consortem
atque laboris decerneret successoremque firmaret.
Desponsavit etiam illi Idam, Hirimanni ducis
filiam, pulchritudinem et sexum omni probitate
vincentem. Quam cum sibi pater vinculo maritali
conjungeret, modicum post intervallum soceri ducatum
et hereditatem defuncti sibi dedit.
Tanti patris ac filii temporibus quantum vigeret
regnum, difficile est ulli ad enucleandum. Venerabilis
autem regina Mathildis, constructo, ut predixi,
in Quidilingeburg monasterio, congregationeque
sanctimonialium ibi collecta, fideli erga
Deum servitio promeruit, quod virtus filii in omnibus
floruit.
3.
Interea ( #an.@# 951) Beringerus, Luthuvici
invasor regni, Ethelheidam ejusdem viduam
12. Kal. Mai. captam Cumis depredavit, et
cum custodia ac inedia lacrimabiliter afflixit.
Hujus laudabilem formam et famam rex noster
animadvertens, Romam pergere simulavit, in ipsoque
itinere Longobardiam usque perveniens, praefatam
per legatos alloquitur dominam, fuga tunc
aelapsam a custodia, et donis precedentibus
placatam suae voluntati consentire coegit, pariterque
cum ea (f. 17) Papiam vendicavit civitatem. Qua
de re Dudo , filius ejus, admodum tristis
effectus, ad nostrates properavit, locisque quae ad
Saleveldun pertinent abditis doloque idoneis occultavit.
Post haec rex Papia praesidio munita,
dispositisque ibi rebus necessariis, revertitur ( #an.@#
952); quem Beringerus cum duce Conrado subsequitur,
regisque gratiam urbe Augustana sua
filiique deditione promeruit, simulque reginae iram
supplici venia placavit, bonaque cum pace patriam
revisit. Rex autem Franciam regendo perlustrans,
latentes insidias, quae a filio generoque Hugone
parabantur, comperit, moxque eis
per internuntios haec ira dictante mandavit, ut
vel tanti facinoris auctores sibi mitterent, vel se
potestatis regiae inimicos pro certo scirent.
Quos hujuscemodi legationi conivere nolentes,
collecto exercitu usque in Magonciam persequitur
( #an.@# 953), universis urbibus, quas natus possedit,
aut captis aut dediciis, hacque manu valida
circumsepta, rebelles assiduo multum fatigavit
bello. Datis tunc electis ex utraque parte obsidibus,
pater cum filio loquitur, ac sui gratiam,
si consocios talia machinantes aperiret et (f. 17' )
sibi traderet puniendos daturum spopondit.
Hoc cum juvenis facere nec posset neque voluisset,
eo quod apud suos fidem cum juramento polluere
noluisset, a patruo convitiatus Heinrico,
urbem rebellaturus ingreditur, Ekbertumque
comitem cum multis patrui militibus sibi associavit,
et clam noctis silentio cum suis omnibus
exiens, Ratisbonam, quae Reinesburg dicitur, Bawarii
caput regni, cum urbibus munitissimis cepit,
ductricem Ivuthitam solum cum filiis ab his expellens
finibus. Thiedricum insuper ducem
ac Wigmannum comitem, in | null | f2c56f9e-f466-4746-beaf-bccc64d52fa6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
presidium ad Magontiam
denuo possidendam arma commoventes, patre
se subsequente, pecunia per legatos amovere
temptans, Thiedrico nequaquam asspirante, Wigmannum
blandiciis delinitum celeriter corrupit.
Interim rex, parata in expeditionem militia Bawariam
petens, clausis sibi omnibus murorum portis,
eadem regione depopulata atque combusta, rediit.
Tunc Dudo patri suimet ac regi resistere
desperans, Avares pharetratos conduxit in
socios ( #an.@# 954); quod regem protinus non latuit.
Namque cum signis militaribus obviam pergit inimicis
insurgentibus, sed aliter ei, quam quisquam
ratus sit, dolor! evenit. Hii siquidem ducibus
iniquis per aliam directi viam, Franciam invaserunt,
* miserabiliterque vastaverunt. Sed si
quis secreto mentis seu viva voce requirit, unde
talis oriatur extraneis audacia, ut tam habitatas
longeque semotas praesumant infringere regiones:
quantum scriptis umquam didicimus vel per nos
scimus, audiat respondentes, quia consensu divino
hii facinoribus nostris accenduntur in vindictam Dei,
nosque admodum territi fugimus ignavi injusticia
nostri, fitque tunc, ut qui in prosperis sprevimus
timorem Dei, merito sustineamus flagellum Domini,
ac invocantes Deum non exaudimur, qui offensam
placare supernam nullo modo conabamur. Inde accidit
ut Germania, caeteris comprovincialibus suis
inpar, viribus his succumberet; quis murus dicitur
esse, quodcumque valet sagittis obstare.
Commotus tandem Deus meritis justorum gemituque
miserorum, fugavit turbam perfidorum; et rex eos
iterum alio quam putaret divertentes insecutus,
Bawariam rursus invadit. Qui mox de pace tractantes,
induciasque petentes, impetraverunt.
Et semper dubii suisque infideles dominis, cum se
apud regem excusare non possent, cum Liudulfo
seniore suo nota Reinesburg presidia palantes
petunt. Quos rex exercitu valido subsecutus, praedicta
possedit in (f. 18) urbe; factaque mutuo
longa concertatione, tandem grandi famae
filium suosque pacem petere coegit. Post haec
Dudo cum Hugone penitentia ductus, patris
pedibus advolvitur, de preteritis veniam et de presentibus
supplex poscit emendationem, de futuris
quoque cautelam spopondit . Hunc rex
suorum devictus consilio principum suscepit, commissaque
remittens, suimet gratiam firmiter dedit.
Restituit tum fratri suo regnum diu
amissum, pacificatisque, ut speravit, adversis omnibus,
Saxoniam victor repetit.
4.
Et ecce iterum Avares, quasi jam perpetrati
sceleris obliti, adversum nos arma commoverant
( #an.@# 955); quos adventare dux Heinricus
regi nuncians, inceptis cum itineribus revocavit.
Rex autem ad Augustanam universos
suimet familiares ad se convocat civitatem, affirmans
se mori malle quam tanta plus perpeti mala
, ortaturque suos, premia promittens
cum gratia cunctis se faventibus poenamque
fugientibus. Collegit undiquessecus octo tantum
legiones, quas adversum hostes dispositas
consolatur, morientes ibi remuneracionibus demulcens
aeternis, vincentes autem presentibus delectamentis.
Quarum extremitates hostis acer juxta Lech
fluvium celerem latenter circumeundo (f. 19)
incautas opprimit, cesis tunc pluribus ac despoliatis.
Hoc rex ut comperit, Conradum ducem cum
suis pone misit, qui captivos cum omni preda ex
lupi raptoris faucibus eripuit, victoriaque potitus
castra revisit. Postera die, id est in
festivitate Christi martyris Laurentii ( #Aug.@# 10), rex
solum se pre caeteris culpabilem Deo professus
atque prostratus, hoc fecit lacrimis votum profusis:
si Christus dignaretur sibi eo die tanti intercessione
preconis dare victoriam et vitam, ut in civitate
Merseburgensi episcopatum in honore victoris
ignium construere domumque suimet magnam
noviter inceptam sibi ad aecclesiam vellet edificare.
Nec mora, erectus a terra, post missae celebrationem
sacramque communionem ab egregio porrectam
Othelrico confessore suo, sumpsit rex clipeum
lancea cum sacra, milites in hostem precedendo,
resistentemque primus inrupit, ac mox terga
vertentem usque ad vesperam prostravit ac effugavit.
Peracta tandem cede, virentibus
pratis victrice cum turba rex considens, diligenter
inquirit, si ab exercitu suo aliquis remaneret.
Comperit tum, ducem Conradum, generum sui
et egregium militem, oppeciisse; cujus corpus
merito defletum atque diligenter procuratum Wormatiam
misit tumulandum. Insuper nuntios
sanctae premiserat matri, qui cuncta (f. 19) ordine
pandentes, eam cura solverent, mentesque fidelium
in laudem Christi pariter accenderent. Tantum
divinae pietatis donum omnis christianitas, maximeque
regi commissa, ineffabili suscepit tripudio,
gloriam et gratiam spallens unanimiter in altissimis
Deo.
5.
In hoc anno Heinricus dux et frater regis
obiit . Interim rex Saxoniam revisens laetus
patriam, a cunctis principibus a longe sibi obviantibus
summis excipitur | null | b35f50ab-b51e-4676-ab80-f2ac2f7fa5c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
studiis (cf. VIRG. Aen. I,
415); diuque expectatus a venerabili suimet genitrice,
profusis pre gaudio lacrimis amplectitur.
Quibus suum ilico aperiens promissum, qualiter
hoc ad unguem produceret, eorumdem ad hoc
consilium obnixe peciit et suffragium. His tunc id
collaudantibus, piaeque peticioni aspirantibus, statuit
rex abbaciam in Magadaburgensi civitate,
incipiens aecclesiam mirum in modum in loco, ubi
sancta requiescit Aedith, et juxta quam post obitum
suimet pausare desideraverat ipse. Ibi
etiam episcopatum facere conatus, apud Bernardum,
sanctae Halverstidensis aecclesiae antistitem septimum,
in cujus diocesi urbs prefata jacet,
quamdiu vixit, impetrare non potuit. Quicquid in
prediis vel rebus in aliis permisso contraxit
in tempore, totum hoc Deo militique ejus
Mauricio concessit heredi.
6.
Dum haec aguntur, ex parte Sclavorum *
bellum ingruit horridum, hortatu Wigmanni
comitis et Ekberhti, ducatu autem Nacconis et
Stoinnegui fratris ejus. Quos Herimannus dux superare
diffidens, regis petivit auxilium. Hic
ut erat inpiger, milicia forti aquilonares invadit
regiones malum sepissime, ut scriptura docet,
pandentes (Jer. I, 14); ibique Stoingneum, luco
absconditum, fugientibusque sociis captum, decollari
praecepit, confratres autem tanti sceleris
auctores, Wigmannum, materterae regis filium,
et Ekbertum fugavit. Liudulfus vero,
regis filius, malorum depravatus consilio, rursum
resistit, patriaque cedens, Italiam perrexit ( #an.@#
956), ibique cum unum ferme annum esset, 8. Idus
Septembris, pro dolor! obiit. Hujus corpus a
sociis ejusdem Magontiam delatum ( #an.@# 957), lugubriter
est in ecclesia Christi martyris Albani sepultum.
De tam miserabili fama rex in expedicione,
qua fuit adversus Redarios, supra modum
turbatus, planxit filium ut Davit Absalon.
Thietherdo Hillineshiemmensi antistite mortuo,
Advinus Magadaburgensis aecclesiae abbas successit
.
7.
Post haec sedatis bellorum assperitatibus ( #an.@#
961), Romam iterum pergere simulans, Langobardiam
manu valida intravit, Berengariumque predictum
in monte sancti Leonis duos possidens
annos, cum uxore Willan et filiis ac filiabus ad ultimum
cepit callide, exilioque eum in Bavanberge,
ubi post moritur, relegavit. Dehinc Romam
armato petens milite, ejusdem cives sibi (f.
20) resistens bis vicit, urbemque gloriosus
intravit 961 dominicae incarnationis anno. Insuper
benediccionem a domno apostolico Johanne,
cujus rogatione huc venit, cum sua conjuge anno
regni ejus 29 promeruit inperialem, ac patronus
Romanae effectus aecclesiae, Beneventum, Calabriam
atque Apuliam ducibus eorum devictis, sibi
vendicavit.
8.
Temporibus suis aureum illuxit seculum; apud
nos inventa est primum vena argenti; devictus
est quoque Wigmannus. Apud Danos
regnante tunc Haroldo, contempta christianitas
sic per Popponem renovata est presbiterum. Arguebat
enim idem et regem et populum, antecessorum
cultura suorum deviantem, diis ac demonibus
vacantem, unum affirmans in tribus personis
Deum. Interrogatus autem a rege, si ignito voluisset
dicta ferro comprobare, paratum se ad hoc esse
hilari respondit animo, crastinaque die ferrum ingentis
ponderis benedictum ad locum a rege
determinatum portavit, manumque securam inperterritus
elevavit. Quo rex miraculo laetus admodum
effectus cum suis omnibus Christi jugo protinus humiliter
se subdidit, in finemque fidelium more preceptis
obtemperavit divinis. Imperator autem
hoc ut audivit, vocatum ad se venerabilem virum
Popponem, si pugil Christi esset, interrogat, et
sacerdotali honore sublimat.
9.
(f. 21) Gero, Orientalium marchio, Lusizi
et Selpuli, Miseconem quoque cum sibi subjectis
imperiali subdidit dicioni ( #an.@# 963). Herimannus
dux Seliburem et Mistui cum suis imperator
tributarios fecit. Aequivocus imperatoris, junior,
inquam, Otto, quem peperit inclita mater
Ethelheidis, in nativitate Domini ( #an.@# 967)
Romae imperator effectus est, patre jubente ac tunc
in Campania juxta Capuam commorante.
Qui filio suimet uxorem ab imperatore Constantinopolitano
desponsare desiderans, nuntiis ejusdem
ob aliam ad se missis causam, suos fideliter commisit
principes hanc legacionem ferentes. Quos in ipso
itinere Greci solita calliditate ex inproviso irruentes,
alios occidunt, quosdam vero captos domino suimet
augusto presentabant. Pauci autem ex his effugientes,
imperatori suo rei eventum aperiunt. Hic
detrimentum suorum graviter ferens, milites optimos
Gunterium ac Sigifridum tale facinus ad
ulciscendum in Calabriam propere misit. Qui Danaos
victoria priori elatos et sibi occurrentes
occiderunt, alios autem | null | 8e8b5e86-2b2f-470e-a59d-1737819c3684 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in fuga comprehensos obtruncant
naribus, tributum a Grecis in Calabria et
Apulia extorquentes, spoliisque ditati cum gaudio
remeabant. Constantinopolitani autem funere
suorum et (f. 21) captivitate tristes effecti, adversus
dominum suum conspiravere, dolosaeque imperatricis
consilio per quendam militem perimerunt
eundem, loco ejus hunc designantes ad imperii tocius
provisorem. Qui mox magnificis muneribus
comitatuque egreio non virginem desideratam,
sed neptem suam, Theophanu vocatam, imperatori
nostro trans mare mittens, suos absolvit, amiciciamque
optatam cesaris augusti promeruit. Fuere
nonnulli, qui hanc fieri conjuncionem apud imperatorem
inpedire studerent, eandemque remitti
consulerent. Quos idem non audivit, sed eandem
dedit tunc filio suimet in uxorem ( #an.@# 972), arridentibus
cunctis Italiae Germaniaeque primatibus
.
10.
Multa sanctorum corpora imperator ab Italia
Magadaburg per Dodonem capellanum suimet
transmisit. Hoc autem, quod de ejus clerico
audivi nomine Poppone, Willehelmi comitis
germano, memoria dignum, non est
pretereundum. Is cum imperatori diu fideliter serviret,
nimis infirmatur, et in extasi effectus, in
montem excelsum ducitur, ubi civitatem magnam
et pulchra ejus conspicatur aedificia. Inde perveniens
ad turrim arduam, laboriosos ejusdem scandit
aggressus. In cujus sumitate magna Christum
cum sanctis omnibus sedentem videre promeruit.
Ibi Brun archiepiscopus Coloniensis, ob
inanem philosophiae executionem, a summo judice
accusatur et a beato Paulo defensus iterum inthronizatur. (f. 22)
Tunc iste vocatus simili de
causa redarguitur, et supplici sanctorum intercessione
suffultus, talem audivit vocem: #Post tres dies
ad me veniens, hanc, quam ego nunc tibi demonstro,
cathedram possidebis.@# Haec omnia, sacerdos cum
evigilaret, cesari ad se accersito explicuit, et non
esse somnium, sed veram affirmans visionem, gratias
ei retulit pro bonis omnibus, quae ei umquam
fecit; et sicut ei indictum est, facta confessione et
indulta a presentibus remissione, dereliquit aliena,
repetens sua, cum pace bona, flentem tam felici
obitu consolatus seniorem.
11.
Preciosum quoque marmor cum auro gemmisque
cesar precepit ad Magadaburg adduci. In
omnibusque columnarum capitibus sanctorum
reliquias diligenter includi jussit. Corpus egregii
comitis Christini aliorumque juxta supra memoratam
posuit ecclesiam, in qua sibi sepulturam,
quamdiu vixit, preparari concupivit. Anno dominicae
incarnationis 961, regni autem ejus vicesimo
quinto, presentibus cunctis optimatibus, in vigilia
nativitatis Domini corpus sancti Mauricii et
quorundam sociorum ejus cum aliis sanctorum porcionibus
Ratisbone sibi allatum est. Quod maximo,
ut decuit, honore Parthenopolim transmissum,
unanimi indigenarum et comprovincialium
conventu ibidem susceptum est, et ad salutem
patriae tocius hactenus veneratum est.
12.
Interea Bernhardus, antistes venerandus plenusque
dierum, 48 ordininationis suae anno (968)>,
et in ipso die, id est 3 Nonas Februarii (f. 22),
obdormivit in Domino. Insuper Willehelmus, sanctae
archipresul Magonciae, cui cura ab imperatore,
domino suimet et parente, commissa fuit Parthenopolim
disponendi caeteraque regni necessaria regendi,
cum egrotantis reginae finem Mahtildis expectaret,
in Redulwerothe 6. Nonas marci moritur.
Hujus obitum nimia corporis infirmitate oppressa
venerabilis regina, nullo adhuc certa nuntio, presentibus
cunctis intimavit: #Filius,@# inquiens, #meus Willehelmus@#
,
#pro dolor jam expirans memoriae
indiget salutari@#. Et Liudulfus, abbas Corbensis
egreius, corporaliter sibi occurrentem
illum nocte eadem, qua transiit, videns, obstupuit,
et mortuum hunc esse confratribus
nuntiavit. Post haec sancta Mahtildis 2. Idus marcii
migravit ab hoc exilio, spiritum committens ac creatori
suimet reddens Deo, sepultaque est coram
altari Christi presulis Servacii juxta seniorem
suum, quia quem viventem dilexerat, huic se
mortuam conjungi, quamdiu deguit, semper inploravit.
13.
Gero quoque, defensor patriae, dum unici
morte turbaretur filii suimet illustris Sigifridi,
Romam pergens, emeritus jam senex, coram altari
principis apostolorum Petri arma deposuit victricia,
et apud domnum apostolicum sancti impetrans
brachium Ciriaci, ad Deum cum omni suimet hereditate
confugit. Patriamque revisens, nati suimet
viduam, prius velatam, monasterio in (f. 23) saltu,
quod suo signatur nomine, constructo, Hathui
vocatam, statuit abbatissam, a Bernhardo consecratam
episcopo. Firmatisque his omnibus, felici
hos obitu precessit 13. Kal. Junii.
14.
( #An.@# 965) Imperator autem comperta lugubri
matris et filii caeterorumque nece principum | null | 812aa731-788a-4f53-88f5-75150d16ccc6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
gravi queritur merore invincibile tocius rei publicae
damnum. Urguebat eum ad hoc timor mortis propinquae,
et quod Deo rebus promisit in ancxiis,
oportuno tunc complere studuit in tempore. Electum
namque a cuncto sanctae Halverstidensis aecclesiae
clero et populo Hilliwardum, tunc prepositum
et a domno suimet Bernhardo ad hoc presignatum,
Romam venire precepit. Cumque eodem, quod diu
latebat, secretum mentis revolvit, scilicet facturam
se in urbe Parthenopolita archiepiscopatum semper
studuisse, ob spem remuneracionis aeternae
defensionemque communis patriae, seque ad
omnia, quaecumque umquam ab eo expetisset,
promisit paratum, si consentiret sibi hoc perficere
votum. Hic autem, ut erat sapiens, piae conivebat
peticioni; partemque parrochiae, quae sita est
inter aram et Albim et Badam fluvios, et insuper
viam, quae Fritherici dicitur, Deo concessit
sanctoque Mauricio ac inperatori. Insuper idem
caritative rogatus a cesare augusto, dedit Deo
sanctoque Laurentio parrochiam jacentem inter fluvios
Willerbizi et salsum mare et Salam ac Unstred
et Helmana et foveam, quae est juxta Valeshusun
. Tali munere inperator arridens, per manus
suscepit eundem, curamque ei baculo committens
pastoralem: #Accipe,@# infit, #precium patris
tui!@# Hunc enim, Ericum nomine, cum Baccone,
Herimanno, Reinwardo, Wirino, Eserico caeterisque,
qui in Quidilingeburg eundem tunc in
pascha sollemni occidere conabantur, decollari precepit.
Avum autem meum nomine Liutharium
ejusdem consilii participem, libenter perdere
voluit; sed sibi familiarium devictus consilio principum,
captum hunc misit tunc Bawariam ad comitem
Bertoldum, comprehensis sibi omnibus suimet
rebus ac late distributis, usque in annum
integrum; tuncque gratiam regis et sua omnia cum
magna pecunia et predio in Sonterslevo et in Vodenesvege
jacenti acquisivit. Sed ceptum iter
peragam. Imperator vocavit ad se Richarium, Magadaburgensis
ecclesie abbatem tercium,--nam Anno
et Otwinus, tunc episcopi, prefuerunt ei--volens
hunc dignitate sacerdotali decorare. Sed visa
quadam epistola, quae clanculum sibi deferebatur,
omisit, (f. 24.) Aethelbertumque, Treverensem,
professione monachum, sed Rusciae prius ordinatum
presulem et hinc a gentilibus expulsum,
ad archiepiscopatus apicem, inclitum patrem
et per omnia probatum, anno dominicae incarnacionis
970, [968], 15 Kal. Novembr. apostolica
auctoritate promovit. Tunc misit eum ad sedem
suam cum magno honore, precipiens universis Saxoniae
principibus, ut proximum natale Domini cum eo
essent. Archiepiscopus autem a clero et omni
populo magnifice susceptus, in his festivis diebus
consecravit Bosonem, Merseburgensis aecclesiae
pastorem primum, Burchardum, Misnensis
aecclesie provisorem primum, Hugonem, episcopum
Citicensem primum, Havelbergensis
aecclesiae custodem primum hiis Tudonem coaptavit,
prius consecratum: omnes hos, subjeccionem
sibi suisque promittentes successoribus,
disposita singulis quibusque parrochia speciali.
Additus est his confratribus Brandeburgensis aecclesiae
primus pastor Thietmarus ante hoc
unctus, et Jordan, episcopus Posnaniensis primus
.
15.
Opere precium est, quamvis jure preposterus
mihi imputetur ordo, hoc adnectere, qualiter imperator
fratri suimet, domno Brunoni, nominato a
suimet patruo duce Brunone--qui a Luthuwigo
rege in expeditionem ad Danos missus, cum episcopis
duobus Thiaedrico et Marcquardo caeterisque
militibus 4. Non. Febr. fluminis inundatione interiit
--mortuo Agripinae sedis provisore Wigfrido,
episcopatum ejusdem ducatumque regni insuper
daret Liutharii. Hic post iniquorum, quamvis
sapientissimus esset, consilio depravatus, pro bono
malum regi suimet germanoque restituere meditatur.
( #an.@# 953). Vocavit namque ad se Hugonem generum,
regi, ut supra memoravimus, nimis infidelem,
ad convivium, et cum corona artificiose gemmata
regnum ipso committere, consanguinitatis et
juramenti inmemor, studuit. Qui cum in sancto die
sollempnis paschae paratis omnibus instrumentis
regalibus, generum promissa femineo expetentem
desiderio coronare voluisset, odio, divinae miserationis
gratia sapiencieque cuncta volventis freno,
paululum relaxato, puduit incoepti et penituit. Accersitoque
clam suimet secretario, quem prediximus,
Wolcmero, quod in mente latebat vulnus
aperuit, qualiterque curaretur, diligenti consilio
quesivit. Sed conversis quibusque paratus ad omnia
Deus, huic in mentem coelitus misit, quo curam
sui senioris respondendo talibus mitigavit. #Sanctus,@#
inquit, #Spiritus tibi, senior karissime, (f. 25) suggessit,
ut non amplius adversum nos prevaleret tanti
auctor sceleris inimicus; quem sic confundi teque autumo
posse honorari. Coronam, quam genero tuo
cras te daturum promisisti | null | 67807458-39d5-48bd-8a14-6d9c1a0822ea | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, vobis consedentibus presentabo,
ut fides tua in conspectu omnium clarescat;
et invitus corruens disrumpo eandem, ut fraternus
amor modo frigidus in posterum recalescat.@# Placuit
hoc archiepiscopo, et sic expleri votis exultantibus
divinas pulsavit suppliciter aures. Mane autem
facto, dicta haec ut factis sunt impleta, archiepiscopus
magnum simulabat merorem; Hugo autem
suique tanta spe frustrati inconsolabilem sustinuere
dolorem; consummatisque diebus festivis,
aliis quam ratus sit donis honoratus, rediit. Post
haec confratres, rex inquam et episcopus reconciliati,
invicemque pietatis studio perseverantes, omnem
inimiciciae scrupulum deinceps amovere curabant.
Sed archipresul, divinitus in cunctis humanitusque
pollens proficuitatibus, 13. ordinationis suae anno,
somno pacis soporatus, 5. Idus Octobris
fratrem reliquit tristem. Tales insidiancium
laqueos compluresque alios, in regni ac in cura
imperii 49 ferme annos conversatus Otto prefatus,
Christo se in omnibus ( #an.@# 965) protegente,
securus evasit (f. 23' ). Pauca locutus sum de innumerabilibus
et isto melioribus tanti viri
ingenuis actibus, quia liber unus de ejusdem nobili
conversatione pleniter inscriptus, me aliquid
proibet addere.
16.
Imperator autem fraterna clade turbatus,
Wolmero, ejusdem familiari capellano, ob amorem
ejus episcopatum et anime curam fideliter commendavit.
Quo sedente tempus a Deo sibi permissum
,
et in omnibus egreie conversanti, et de
medio 15. Kal. Augusti #(967)@# discedenti Gero,
frater Thietmari marchionis, a clero et ab omni
populo electus est; et hoc imperatori mox adnuntiatur.
Hic quia prefato fratri suo ob multas causarum
species iratus fuit, dare huic episcopatum noluit.
Interea is, quia capellanus tunc erat, in uno dierum
missam celebrans in Papia civitate, vidit solus
sanctum Petrum et Ambrosium sancto se benedicentes
oleo; et nullo tunc prodidit, sed tantum
divinae pietatis munus equa mente portavit. Imperatori
autem in sancto dominice resurrectionis
die evaginato apparuit angelus gladio, cum jam
preparatus excepta corona ad ecclesiam pergere
voluisset: #Nisi,@# inquiens, #in Gerone hodie compleveris
electionem, (f. 26) securus non evadis hanc
sedem.@# Expavescens ob hoc cesar: #Domnum,@# infit, #vocate Geronem.@#
Eique protinus venienti curam
baculo pastoralem commisit, et indulgentiam humiliter
efflagitavit. Hic a suffraganeis postea benedictus,
ut signis hodie declaratur, nomen et offitium
Deo hominibusque accepte, dum vixit, tota
mentis devotione portavit. Hujus sancta mater,
Hidda nomine, Jerusalem orationis gratia
petens illicque infirmata, hanc suis legationem pedissequis
commendavit: #Egredienti animae meimet
prolongato hujus exilii incolatu, corpus meum matri
terre celeriter tradite, et mox euntes, haec filio nunciate
Geroni, quo peregrinae genitrici suae talem in
terris non deneget honorem, qualem pius in coelis dare
dignatus est Deus, et altare mihi in aecclesia sanctae constituat
Ceciliae.@# Talibus preceptis devotae obtemperantes
famule, dominam suam post haec feliciter exspirantem
sepelierunt, et statim recedentes, miseriam
insciae effugierunt subsecuturam. Nam Saraceni
Jerusolimam tunc invadentes nil reliquere
victis, quod sancta eis clam tunc predixit (f. 26' )
matrona, cum se mortuam jussit propere tumulari
et suas abire. Venientes autem hee Coloniam, cuncta
archiepiscopo pandunt ordine. Quas idem benigne
suscipiens, Deo gratias egit et justae ejusdem peticioni
satisfecit. Et quia pauca locutus sum de laude
ignota tanti praesulis, libet in sequentibus cetera
disserere, ut in his virtus ejusdem valeat enucleacius
apparere.
17.
Imperator, audita Ratisbonensis ecclesiae presulis
morte, eo perrexit ( #an.@# 942), et ut episcopatum
non alio daret, nisi eo, qui primus
sibi occurrerit, in somnis ammonitus est. Crastina
autem die primitus inlucescente, cesar ad monasterium
Christi martiris Emmerammi, monachis
hoc nescientibus, cum paucis venit, et paulatim
ostium pulsans, a quodam Guntherio, aecclesiae
pervigili custode et per omnia venerabili patre,
intromissus est. Quem intuens, ad adorandum primo
supplex processit, deindeque talibus aggreditur: #Quid mihi, frater, pro adipiscendo episcopatus honore
vis dare?@#
Senior ad haec subridens: #Calceos,@# infit, #meos.@#
Hunc autem cum caeteris confratribus ad eleccionem
antistitis ad sanctum Petrum venientem,
(f. 27)
cesar explicato cunctis somnio ceteroque
rei eventu, cum consilio cleri tociusque populi
ad sacerdotem constituit. Is vero accepta benediccione
sedebat tantum 6 menses | null | ca51ced3-62f6-4b41-81d8-f36c8ee83da5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, egritudineque
compressus valida, ad modicum evaluit, sumptoque
in manus cinere, locum, quo de hoc
seculo migrare voluit, signo sanctae crucis ipse consurgendo
signavit, solotenusque positus, illud beati
Job carmen beatus et ipse cecinit: #Auditu auris
audivi te, Domine, nunc autem oculus meus videt
te; idcirco ipse me reprehendo, et ago penitentiam in
favilla et cinere (Job. XLII, 5)
@#. Et continuo confessione
cum lacrimis peracta emisit spiritum; inpletumque
in eodem est, quod antecessor illius similis habitus
huic predixit: #Tu debes, frater, secundus post me
hanc aecclesiam regere; sed parvo tempore vives,
Deo tantum te misericorditer coronante.@# Quod
quamdiu hic peregrinatus est, juxta Dei voluntatem
fieri idem semper optavit. Has de duobus episcopis
sententias ideo protuli, ut scias, lector, quod
celestis gratia imperatori sepe aperiret, quid sibi in
humanis fieri placeret. Hic audito obitu tanti patris,
Michaelem huic succedere fecit. (f. 27' .) Qui cum
commissa sibi optime diu regeret, commoventibus
iterum orientales Ungris, cum caeteris Bawariorum
principibus his ad succurrendum venit. Sed exorto
mox inter eos duello, pro dolor! nostri victi
ab hostibus atque prostrati sunt. Episcopus autem,
abscisa suimet auricula et caeteris sauciatus membris,
cum interfectis quasi mortuus latuit. Juxta quem
inimicus homo jacens et hunc vivere solum ab insidiantium
laqueis tunc securus cernens, hastam
sumpsit et necare eundem conatus est. Tunc iste
confortatus in Domino, post longum mutui agonis
luctamen victor hostem prostravit, et inter multas
itineris asperitates incolomis, notos pervenit ad
fines. Inde gaudium gregi suo exoritur, et omni
Christum cognoscenti. Excipitur ab omnibus miles
bonus in clero, et servatur optimus pastor in populo,
et fuit ejusdem mutilatio non ad dedecus, sed ad
honorem magis. Et nunc revertar ad explanandam
narracionis seriem.
18.
Romanorum prepotens imperator augustus
valentiorem sibi in Christo domnum apostolicum,
nomine Benedictum, quem nullus absque Deo
judicare potuit, injuste, ut spero, accusatum, deponi
consensit (an. 964), et, quod utinam non fecisset,
exilio ad Hammaburcg religari precepit,
ut post lucidius (f. 28) indicabo. Interim Hirimannus
dux Saxoniam regebat; positaque ad Magathaburg
concione, susceptus est ab archiepiscopo, manuque
deductus ad ecclesiam, accensis luminaribus
cunctisque sonantibus campanis. Ibi avum meimet
Heinricum, tantae resistentem superbiae, dolo
capere dux nisus non potuit, quia hunc militum
magna caterva vallavit. Precepit tamen ei, ut Romam
post inperatorem pergeret. Quod libentissime
complens, transcensis Alpibus ut primum ad imperatorem
venit, videns eum a longe, solotenus se
prostravit; interrogatusque, quid causae hoc esset,
quod accusatus apud eum, gratiam suam pietatemque
solitam perdidisse timeret, lacrimabiliter
respondit. Quem protinus elevatum inperator osculatur,
singulaque sagaciter perquirens, et de susceptione
ducis quomodoque is in medio episcoporum
ad mensam loco imperatoris sederet lectoque
dormiret, perdidicit. Ob haec cesar augustus mascula
bile succensus, Aethilberto per epistolam mandavit
episcopo, ut tot sibi equos mitteret, quot duci
campanas sonare vel quot coronas accendi preciperet.
Inperatoria archipresul peragens edicta,
quibuscumque valuit modis se per legatos suimet
excusare (f. 28' ) contendit. Comes prefatus tam
ingeniosus erat, ut cesarem iratum pre caeteris principibus
placare potuisset facilius, et quia ejus fuit
consanguineus, gratiam inperialem usque in exitum
suimet vitae fideliter obtinuit. Quem torque aureo
donatum cesar dimisit remeare, suosque familiares
contristatis hostibus laetificare.
19.
Interea Hodo, venerabilis marchio, Miseconem,
inperatori fidelem tributumque usque in
Vurta fluvium solventem, exercitu petivit collecto.
Ad cujus auxilium pater meus comes Sigifridus, tunc
juvenis necdumque conjugali sociatus amori, venit
solum cum suis, et in die sancti Johannis Baptistae
adversus eum pugnantes, primoque vincentes, a fratre
ejusdem Cideburo, exceptis tantum comitibus
prefatis, omnes optimi milites interfecti oppecierunt
in loco, qui vocatur Cidini. Hac de fama miserabili
inperator turbatus, de Italia nuncios misit,
precipientes Hodoni atque Miseconi, si gratiam suimet
habere voluissent, usque dum ipse veniens causam
discuteret, in pace permanerent.
20.
Post haec subditis sibi cunctis hostium cuneis,
arduam Alpium transcendit viam, Bawariam invisens
regionem, ibique cunctis sapienter (f. 29) dispositis,
recto itinere | null | cc8e6f72-143d-4d98-9833-c7e901efccb1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad Magadaburgiensem pergens
civitatem, palmas ibidem festivo duxit honore ( #an.
973, Mart.@# 16). Namque solebat in sollempnitatibus
universis ad vesperam et ad matutinam atque ad
missam cum processione episcoporum venerabili,
deindeque caeterorum ordine clericorum, cum crucibus
sanctorumque reliquiis ac turribulis ad
ecclesiam usque deduci. Hicque cum magno Dei
timore, qui est principium sapientiae (Prov. I, 7),
staret atque sederet, usque dum finita sunt universa,
nil loquens nisi divinum, sed ad caminatam suimet
cum luminaribus multis, comitatuque magno
sacerdotum, ducum ac comitum remeabat. Pro
remedio autem animae suae tradidit postera luce ineffabilia
Deo munera, invictissimoque ejus duci Mauricio,
in prediis, in libris, caeteroque apparatu regio,
confirmans omnia legitima advocatorum tradicioneque
scripturarum, presentia et laude inperatricis
et filii, atque sub omnium testimonio Christo fidelium.
Dehinc ivit ad Quidilingeburg, proximum
pascha divinis laudibus humanisque peragens gaudiis.
Huc confluebant inperatoris edictu Miseco
atque Bolizlavo, (f. 29' ) duces et legati Grecorum,
Beneventorum, Ungariorum, Bulgariorum, Danorum
et Sclavorum , cum omnibus regni totius
primariis; consummatisque pacifice cunctis, ditati
muneribus magnis, reversi sunt ad sua laetantes.
Kalend. Aprilis Herimannus autem dux ibi tunc
moriens, inperatoris gaudia turbavit. Hujus
corpus dum ad Liuniburg a filio suimet Bernhardo
deferretur, contigit ibi Brunonem, Ferdensis
ecclesiae antistitem, in proximo esse. Hic quia Herimannum,
dum vixit, banno constrictum habuit,
suppliciter rogatur a filio, ut et solutionem saltem
defuncto inpenderet, et in aecclesia eundem sepeliri
liceret. Sed is quod postulat, nequaquam inpetrat.
21.
Sed quia presulis istius memoria feci, volupe
est mihi, de eodem amplius effari. Fuit hic consanguineus
predicti ducis, nova monachus Corbeia;
et ob venerationem suam inperator eundem
Amolongo successorum statuit episcopo. Qui aecclesiam
in Werdun, cui racionabiliter prefuit, de ligno,
quia lapis defuit ei, fecit egregiam, et magnitudine
et qualitate caeteras precellentem benedixit. Et
in senectute bona proficiens obiit 3 Nonas Mai.
frater prefati ducis ( #an.@# 962). Hic autem dum
senio et infirmitate assidua gravatus admodum tardaret,
rogatur a cesare, ut Hirimannum suimet
capellanum, Volcmeri fratrem antistitis, pro
filio nutrire et ad juvamen et ad heredem voluisset
sibi eligere. Hanc legationem gementi animo
suscipiens, talia reddit: #Curam, quam mihi dominus
meus indigno committere dignatus est, studiose hactenus
rexi; et quamdiu hic conversari debeo, sine tali
famine si licet degere concupisco. Humilitatis
ac superbiae non est aequa societas (cf. LUCAN. I, 92)
@#, #nec umquam consortem patitur potestas. Quodcumque
in alio placet seniori meo, devotus inplebo. Non sit
spes juveni in morte senis decrepiti, quia peccatum
est; reminiscatur, quod pellis vituli crebro suspenditur
parieti@#.
Talia exorsus, se ad aecclesiam
Christi virginis Ceciliae jubet portari, humoque
prostratus, se indigne hactenus ei servisse, sic lacrimis
queritur effusis: #A Deo et a te repudiatum me
infelix cognosco, cum alienus mihi preponitur, et
servituti tuae ut dignior assumitur. Unde hinc
tristis nunc abcedere volo, et Christi gratiam et
tuimet intercessionem sanctam in hoc exspectare desidero.
Vellem, ut, sicut ego aliena injuste non appetii,
ita nullus umquam de meo gaudere presumeret detrimento.
Nunc a Deo, quid sibi placeat et aecclesiae (f. 30)
prosit meae, supplex exoro.@# Finita hac oratione
surrexit, et discedens tamdiu in sua morabatur parrochia,
quoadusque de nece supramemorati juvenis
certus efficitur, et tunc convocatis in unum
sociis: #Dominum,@# dixit, #non habetis novum; me
autem ad monasterium deferte meum, diem judicii
ibidem absque omni vagatione cum magna sollicitatione
exspectaturum@#. #Et discite vos mortales,
omnia quae vobis sunt salubriter profutura, non currentis
neque volantis@#, #sed pocius miserantis Dei
esse (Rom. IX, 16)
@#. #Simus exemplum vobis, quod
nemo confidens in Deum desolatur, nec in se sperans
utiliter exaltatur. Ponite, filii, in Deo patre spem
vestram, et cum auxilio Unigeniti ejus et paracliti
consubstantialis vincite timorem noxium. Propicium
orate Deum, ut, quod ego in vobis seu umquam vos
in me humana fragilitate deliquimus, emendetur deinceps
in melius, et | null | 760ac716-5c09-4798-9534-8d0905184726 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut post me Deo carum et vobis utilem
habere possitis seniorem et tempora prospere
arridencia.@# Post haec verba ad praedestinatum perveniens
locum, quamvis multa senectutem suam
circumvenirent incommoda, tamen affabilis et laudandae
fuit conversationis.
22.
(f. 31a) Expeditis breviter supradicti imperatoris
inclitis actibus, fert animus, priusquam
obitum ejus scriptis comprehendam, de his aliquid
dicere, qui ejusdem temporibus utiles aecclesiae et
sibi exspiravere, et quod interim accidit renovare.
Hillibertus, qui eum unxit archiepiscopus, in secundo
regni suimet anno obdormivit in Christo 2. Kal.
Junii; et huic Frithericus succedens, Deo placuit et
seculo. Hic in fine suo gratias egit Deo, quod
aecclesiae suimet nil umquam injuste acquisierit seu
perdiderit. In hoc anno Ungarii Thuringiam
atque Saxoniam vastantes ( #an.@# 937), in locis perierunt
firmissimis, nonnulli autem ex illis, timore
sibi alas subministrante, patriam reviserunt.
Everhardus, Francorum dux, regi diu infidelis,
degradatus est, et comes Wigmannus humili
supplicatione reconciliatus est. Insequenti
anno ( #an.@# 938) frater regis Heinricus ab Everhardo
comite captus ( #an.@# 939), in vinculis tentus est.
In 3. anno supramemorati regis Heinricus frater
ejus et Everhardus dux ac Gisilbertus, comes
Lutharingorum, cum caeteris nequiciae suimet
fautoribus cis Renum plurima depopulati sunt. Hoc
Udo amicus regis ilico comperiens, Everhardum
occidit, Gisilbertum autem cum (f. 31a' ) consociis in
Reno dimergit; Heinricum autem regis gratiam
petere coegit. Post haec legati Graecorum
regi nostro bis ab imperatore suo munera detulerunt
( #an.@# 944) utrisque convenientia. Frithericus
archipresul 17 ordinationis suae anno, vir
abstemius obiit ( #an.@# 954), et Willehelmus, de
matre quamvis captiva et Sclavonica tamen
nobili et ex rege predicto genitus, vice ejus ordinatur,
anno dominicae incarnationis 954. Dehinc
in quarto ejusdem numeri anno (958) signum salutiferae
crucis in vestimentis hominum mirabiliter
et magis miserabiliter elucens, digne accipientibus
profuit et irridentibus nocuit. Anno dominicae
incarnationis 963 ob depositionem supra memoratam
Benedicti papae et exilium, quo mortuo,
seva mortalitas inperatoris exercitum subsequitur,
quae Heinricum Treverensem archiepiscopum et
ducem Godefrithum cum caeteris innumerabilibus
consumpsit. In tertio anno 2. Kal. Aprilis
aecclesia Halverstidensis cecidit; et inperator de
Italia pergens, Francanavord venit; et in his partibus
diu manens, inter suos pacem atque concordiam
firmavit. Subsequente autem anno inperator
iterum Romanorum partes invisit. (f. 31b)
In quarto anno equivocus inperatoris, comitante
Willehelmo, Magociacensi archiepiscopo, Romam
veniens ( #an.@# 967), a domno Johanne venerabili
papa in benedictione patri similis efficitur.
In 7. autem anno templum Domini in Thornburg
combustum est.
23.
Placet eciam mihi hoc adnectere, quod Boso,
antecessor meus a prefato imperatore constitutus,
curam sibi commissam annum 1 et menses 10 ac 3
dies regens, in patria obiit Bawaria Kalendas Novembris
( #an.@# 970), sepultusque est in Merseburg,
aecclesia sancti Johannis Baptistae coram summo
altari. Qui in monasterio Christi martiris Emmerammi,
quod extra urbem Ratisbonam in australi
parte situm est, monachus conversacione nutritus
est, et inde ad servicium cesaris assumptus, beneficium
Citicensis aecclesiae pro magni laboris sui debita
remuneracione percepit, et juxta predictam
civitatem in quodam saltu, quod ipse construcxit
ac suo nomine vocavit, templum Domino
de lapidibus edificat consecrarique fecit. Beneficium
autem omne, quod ad aecclesias in Merseburg et in
Imenlevo positas, ac ad Thornburg et Kirberge
pertinens fuit, antequam ordinaretur optinuit;
et quia is in oriente innumeram Christo plebem
predicacione assidua et baptismate vendicavit, inperatori
placuit, eleccionemque de tribus constituendis
episcopatibus ei dedit, Misnensis, Citicensis
atque Merseburgensis. (f. 31b' ) Pre hiis omnibus, eo
quod pacifica erat, Merseburgensem ab augusto
exposcens aecclesiam, quamdiu vixit, studiose eandem
rexit. Hic ut sibi commissos eo facilius instrueret,
Sclavonica scripserat verba, et eos kirieleison cantare
rogavit, exponens eis hujus utilitatem. Qui
vecordes hoc in malum irrisorie mutabant Ukrivolsa
, quod nostra lingua dicitur: Aeleri
stat in frutectum; dicentes: #Sic locutus est Boso,@#
cum ille aliter dixerit. Inperator huic paucas vitas
ad predictam urbem pertinentes et in pago Chutici
positum quoddam castellum, quod Medeburu
vocatur--interpretatur autem hoc | null | 48603408-a412-42e2-ba36-d8c35ad65bd8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: #mel prohibe@# --;
concessit quoque ei filius suimet et equivocus
aecclesiam in Helpithi positam, quam pater
ejus in honore sanctae Radegundis constructam,
Bernhardum ipse presens dedicare precepit antistitem.
Sed cum primus ecclesiae pater nostrae, sicut
predixi, expiraret, intercessione Annonis, episcopi
Wormacensis, inperator Gisilero, moribus et natura
nobili, episcopatum dedit. Hic consecratur
in Magadaburg ab Athelberto archiantistite,
Junio mense.
24.
Equidem, quia de Conrado duce, qui gener
cesaris juxta Lech fluvium occisus est, pauca dixi,
non incongruum esse reor, quedam tunc a me indiscussa
aperire. Post longum tempus imperator ad
Merseburg veniens, a quodam proditore comperit (f. 31c)
exuvias ejusdem a Sclavis in Zuencua
sub Cuch vico seniore sibi multum dilecto haberi;
et cum auxilio illius hos in singulari prelio
devictos suspendi precepit, predaeque maximam partem
restituit. Sed hoc ignoro, utrum hanc
ejusdem interemptores sumpserint, an sic casu accidente,
necis ejus inculpabiles, invenerint; et quia
hoc ullatenus celare presumpserunt, digna morte
poenas persolverunt. Filiam vero suimet, uxorem
ejus, a quodam Conone, eo quod sibi satisfacere
noluisset, late diffamatam et conjugem
suam clam fore ab eodem dictam, cesar hoc graviter
ferens, sic eam expurgavit. Convocatis omnibus
regni suimet principibus, primo secretis allocutionibus
eandem, si hujus rei culpabilis esset, diligenter
inquirit; posteaque cum illam adhibito Christi
testimonio et sacramentis se nimis excusare vidisset,
presentibus cunctis indixit, si aliquis ex numero
sibi familiarium eam armis defendere voluisset, ut
se firmum in die hac et in perpetuum acquirere
potuisset amicum. Burchardus comes haec audiens,
in medium prosiliit, et Cononem per omnia (f. 31c' )
mentitum fore, coram omnibus dixit. Ille
autem cum id verum esse sacramentis affirmaret,
cum eodem congressus, in primo aditu dexteram
mendacem perdidit, et injusticiam suimet devictus
innotuit; et misericors Dominus a falso crimine
hanc eripuit, quam innocencia vitae sibi
placere fecit. Haec marito vivente suo, quamvis sepe
despiceretur et laboribus crebris fatigaretur, tamen
virili pacientia haec sufferens, honorem innatum servare
conatur. Cum autem vitam hanc finiret, in
aecclesia Christi martiris Albani in Mogoncia
flebiliter est sepulta; cujus fusum argenteum in ejus
memoria ibidem est suspensum.
25.
De prefato autem duce Heinrico quaedam
dico, quae impie fecit in suimet regno, et in quibus
valet considerari quod supradictis omnibus non
valet contradici. Patriarcham de Aquileia
castrari, et archiepiscopum Salzburgensem
precepit excecari. Causas ponere nolo, quia ad
haec promerenda non esse idoneas, in veritate scio.
Is cum in fine suo a Michaele, Ratisbonensi episcopo,
de tali commisso amoneretur, se in priori peccasse
solum fatetur, et in archipresule nichil;
ignorans, quam parva res est, in qua flagitium
deest. Unde Davit supplex loquitur: #Ab
occultis meis munda me, Domine! (Psal. XVIII, 13.)
@#
Hujus (f. 31d) conjunx, Juthitta nomine, cum presens
adesset, hanc confessionem audivit, et mox viro
suimet moriente, corpus ejusdem in aecclesia, quam
ipse in honorem sanctae Mariae semper Virginis
construcxit, cum magno merore deposuit, et in
quocumque animam ejus umquam deliquisse ipsa
scivit vel ab aliis comperit, lacrimis ac ineffabilibus
emendavit elemosinis. Haec in viduitate sua continenter
vivens, cum Habraham, Frisingensem
episcopum, pre caeteris diligeret, invido vulgari
dente admodum inculpabilis dilaniebatur. Quae cum
de hac luce migraret, in die depositionis suae ab
eodem antistite missam cantante sic expurgatur.
Ante communionem is versus ad populum, quae merita
ejus fuerint, circumstantibus indixit: #Hoc,@# inquiens, #delictum@#,
#quo diffamata fuit, si hec umquam
commisit, faciat omnipotens Pater Filii suimet corporis
et sanguinis salutare remedium mihi provenire
ad judicium et ad debitam dampnationem@#, #animaeque
ejus ad perpetuam salvationem.@# Et tunc cum
mentis ac corporis innocentia sumpsit unicum cunctis
fidelibus remedium. Credidit populus, quamvis
sero, et cum detraccione injusta plus ei profuit, cum
nocere studuerit.
26.
(f. 31d' ) Fuit in diebus predicti cesaris quidam
comes, Hed nomine, qui aecclesiam in honore
Christi adletae Viti, in Heslinge constructam,
quia heredem non habuit, maxima totius proprietatis
suae parte dotavit, et congregatione sanctimonialium | null | 08fd9c89-f0dc-4c79-90c7-9fe0eea4c954 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ibidem facta, eandem abbaciam mundiburdio
Etheldagi, Bremensis archiepiscopi, subdit. Sed
prepositae huic sedi geminae venerabiles matronae,
quibus unum erat vocabulum Windilgerd dictum,
cito, pro dolor! obiere. Avus autem meus
cum filiam suimet, Hathui nomine, ibi educatam
prius ac traditam eis succedere rogasset, ab archiantistite
prefato impetrare non potuit. Postea vero
archipresul a cesare, patrino suimet, rogatus, eandem,
cum jam duodecim esset annorum, 2. Kal.
Maii, die dominica velavit et in proxima die
ad abbatissam in patris presentia ordinavit; quod
postea eum nimis penituit. Namque, ut dicturus sum,
interpositis diebus quinque, Italiae decus et Saxoniae
salus, Otto primus obiit ( #an.@# 973). Pausat autem
avia meimet, Juthitta nomine, in aecclesia,
quam post de lapidibus, qui in hac terra pauci
habentur, filia ejus sumopere construcxit, excedens
ex hoc seculo 7. Kalendas Novembris. Aecclesia
Fuldensis, pro dolor! incensa, sub eodem
inperatore renovata est.
27.
(f. 32.) Ascensionem autem Domini inperator
in Merseburg fuit, et quicquid de promissione
remansit, devota mente ibidem complere studuit.
Exin 3. feria ante pentecosten ad Miminlevo
veniens, postera die ad mensam laetus sedebat. Qua
finita, cum jam vespera cantaretur, infirmari cepit
et inclinare. Quem qui astabant proxime suscipientes
deposuerunt; refocilatusque divino celeriter
viatico, orantibus pro ejus exitu cunctis, debitum
persolvit naturae 38. ordinationis suae anno
Nonis Mai. ( #Mai@# 7), 4. feria. Sequenti
vero nocte viscera ejus soluta in ecclesia sancte
Mariae sunt tumulata; corpus autem ejusdem aromatibus
conditum ad Parthenopolim translatum est,
ibique honorabiliter atque lacrimabiliter
succeptum, marmoreoque inpositum sarcophago,
sepultum est ab archiepiscopis Gerone atque
Aethelberto ceterorumque auxilio episcoporum
clerique tocius.
28.
Aequivocus autem ejus, junior scilicet Otto,
patre adhuc vivente electus et unctus, iterum conlaudatur
a cunctis in dominum et regem.
Quantum vero pro liberatione animae senioris
suimet Aethelheidis inperatrix invigilaverit usque
in finem, dictis non valet conprehendi nec factis. (f. 42)
Quicquid enim honoris sibi vel provectus
secularis umquam provenit, non ullo suimet merito,
sed Daviticis Christo asscripsit laudibus: #Non nobis,@#
inquiens, #Domine non nobis, sed nomini tuo da
gloriam (Psal. CXV, 1)
@#. Si in me facundia, scientia
et memoria convenirent, in explicanda cesaris
laude deficerent. Sicut dominus, sic et principes
ejus fuerunt. Non eos ciborum seu aliarum
rerum superflua varietas, sed in cunctis delectabat
aurea mediocritas. Omnes quae leguntur virtutes,
his degentibus florentes, hiis obeuntibus marcesserunt.
Hii etsi corporaliter non vivunt, supersunt
animae immortales, bonorum provectu operum
beata aeternitate gaudentes. Sed ut concludam
sermonem, post Carolum Magnum regalem cathedram
numquam tantus patriae atque defensor possedit.
Precedentibus mortem ejus, ut predixi, plurimis
optimatibus, omnes qui superfuerunt, tantae
jucunditatis haud inmemores, novam hanc
normam, quae sequebatur, nec voluerunt, neque
sequebantur, sed ad exitum vitae suimet ab recta
antiquae veritatis et justiciae semita sua sponte
non deviabant. Inpleri tunc namque videbant, quod
a quodam sapiente presago futurorum scriptum
est: #Primum (f. 33) est aureum seculum, deinc@#
#aereum, postque ferreum sequitur.@#
Audiat unusquisque
fidelium veredica beati Gregorii monita: #Cum augentur dona, raciones crescunt donorum,@#
et
in commissis se nimis peccasse perhorrescat,
et pro anima inperatoris Deum supplici mente
deposcat, ut flagicia servi peccatoris innumera,
quae in tot sibi subditis rebus precaveri nequiverant,
clementer ignoscat, regnorumque dominator
omnium populis presentibus atque futuris
pervigil piusque custos assistat! Et tu, quicumque
mihi succedas, tanti memor beneficii, animae
ejus recordationem fideli mentis custodia serves,
maximeque in festivitate Christi adletae Laurentii,
cujus intercessionem obnixe postules, ut sicut eo
die meritis ipsius hostium huic concessa est divinitus
victoria visibilium, ita sibi a Deo donata, quam
semper optavit, remissione, laqueos inimicorum
mereatur invisibilium evadere a sinistrisque segregatus,
in die judicii collocetur a dextris Dei Patris.
1.
(f. 15) Omnes reipublicae principes magnum reginae
Mathildis memorem lenire cupientes, Ottonem,
filium ejus, patris sui decreto ac peticione
uno ore in regem sibi et dominum elegerunt, elevatis | null | 19146018-6ffe-4b85-92e5-7fdcdfc22d00 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dextris conclamantes: #Vivat et valeat rex
victor in eternum!@# pariterque cum eo ad Aquasgrani
profisciscuntur ( #an.@# 936). Quo cum appropiarent,
omnis senatus obviam perrexit, fidem cum subjeccione
promisit, et ad sedem eum ducens usque inperialem,
statuit eundem in loco priorum, in regem sibi conlaudans,
ac Deo tunc gratias agens. Hunc Hillibertus,
Mogantinae cura cathedrae, cum licentia Wigfridi,
sanctae Coloniensis archipresulis, in cujus
diocesi hoc fuit, et auxilio Treverensis benedixit,
anno dominicae incarnationis 936 in aecclesia
sanctae Mariae semper Virginis, quam cum omni
diligentia magnus construxit Karolus. Confortatus
in Deo tunc et in regno sceptriferorum maximus
Otto, conjugem suam Editham, Ethmundi
regis Anglorum filiam, bene timoratam, quam
patre suo adhuc vivente duxerat, consecrari precepit.
Hujus prospera multa turbabant adversa. Nam
Boemiorum ducem Ventizlavum Bolizlavus nefandus
fratrem (f. 15) Deo ac regi perimens fidelem,
restitit multo tempore audacter, et postea devictus
est a rege viriliter; fratri suimet Heinrico, Bawariorum
duci, ad serviendum traditus est. Avares
quoque patri suimet quondam contrarii, sed diu
pacificati, iterum insurgunt, celeriterque fugati
redeunt ( #an.@# 938). Discordia etiam inter concives
consociosque oritur non minima, quae Tammonem,
regis et Liudgerdae concitavit filium, eo quod
legatio Sifridi comitis Merseburgensis, quam sibi
idem vendecaverat, Geroni sit tradita marchioni,
hereditasque materna sit ei prorsus ablata. Hunc
Rex in Eresburch obsedit, filiumque ab iniqua
presumptione terroribus et blandiciis amovere
curavit. Sed exercitus capta urbe ingressus, juvenem
prefatum usque in ecclesiam sancti Petri,
ubi prius ab antiquis Irminsul colebatur, bello
defatigatum depulit. Ad ultimum autem Maginzonis
hasta de fenestra tyro perfossus a tergo (Jul.
28), secus aram oppeciit; quem rex postea
crudeli morte vindicaverat, secundo regni suimet
anno.
2.
Quaecumque ei publice vel occulte provenere
nocentia, divinae miserationis gratia ac intercessione
suimet sanctissimae contectalis Aedithae assidua
securus evasit. Cujus instinctu Magadaburgensem (f. 16)
aedificare cepit civitatem, ad quam reliquias
Christi martyris Innocentii cum magno adduxit
honore. Nam urbem hanc ob eternae remunerationis
gratiam patriaeque communis salutem
et acquisivit atque construxit. Juvit eum ad
hoc beatae Edith memoriae, quibuscumque potuit;
quae innumera virtute predita, ut signis post obitum
claruit, inducias vitae istius sibi concessas Deo
hominibusque accepte perduxit. Fuit haec cum viro
suo 19 annos, ordinationis suaeque obiit 11 anno,
7 Kalendas Februarii (946), unicum relinquens filium
nomine Liudulfum, cunctis viribus fulgentem;
sepultaque est in civitate prefata in majori aecclesia,
in oratorio aquilonari. Rex autem in venatione,
qua sperabat se paululum refocilari, turbabatur
vulnere loetali, inauditumque sustinuit merorem,
quo ab adventu dilecti compescuit filii. Qui ramosam
Samii Pitagorae litteram, humanae motus vitae
signantem, laudabili puer simplicitate percurrit
ad bivium (cf. PERS. Sat. III, 56, et AUSON. Idyl.
XII, 9), et dextrum iter agressus, virgulam
breviorem, tamen potiorem, de die in diem ut virens
hedera exurgit, et in omnibus patrissans, nobilitatem
moribus in tantum ornavit, ut cunctis primatibus, (f. 16)
quod laus est non ultima, placeret.
Unde patris gratia sibi in tantum arrisit, ut hunc
communi tocius senatus electione honoris consortem
atque laboris decerneret successoremque firmaret.
Desponsavit etiam illi Idam, Hirimanni ducis
filiam, pulchritudinem et sexum omni probitate
vincentem. Quam cum sibi pater vinculo maritali
conjungeret, modicum post intervallum soceri ducatum
et hereditatem defuncti sibi dedit.
Tanti patris ac filii temporibus quantum vigeret
regnum, difficile est ulli ad enucleandum. Venerabilis
autem regina Mathildis, constructo, ut predixi,
in Quidilingeburg monasterio, congregationeque
sanctimonialium ibi collecta, fideli erga
Deum servitio promeruit, quod virtus filii in omnibus
floruit.
3.
Interea ( #an.@# 951) Beringerus, Luthuvici
invasor regni, Ethelheidam ejusdem viduam
12. Kal. Mai. captam Cumis depredavit, et
cum custodia ac inedia lacrimabiliter afflixit.
Hujus laudabilem formam et famam rex noster
animadvertens, Romam pergere simulavit, in ipsoque
itinere Longobardiam usque perveniens, praefatam
per legatos alloquitur dominam, fuga tunc
aelapsam a custodia, et donis precedentibus
placatam suae voluntati consentire coegit, pariterque
cum ea (f. 17) Papiam vendicavit civitatem. | null | aecd7893-a46e-4a0e-9089-a5c4dcd3f3a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Qua
de re Dudo , filius ejus, admodum tristis
effectus, ad nostrates properavit, locisque quae ad
Saleveldun pertinent abditis doloque idoneis occultavit.
Post haec rex Papia praesidio munita,
dispositisque ibi rebus necessariis, revertitur ( #an.@#
952); quem Beringerus cum duce Conrado subsequitur,
regisque gratiam urbe Augustana sua
filiique deditione promeruit, simulque reginae iram
supplici venia placavit, bonaque cum pace patriam
revisit. Rex autem Franciam regendo perlustrans,
latentes insidias, quae a filio generoque Hugone
parabantur, comperit, moxque eis
per internuntios haec ira dictante mandavit, ut
vel tanti facinoris auctores sibi mitterent, vel se
potestatis regiae inimicos pro certo scirent.
Quos hujuscemodi legationi conivere nolentes,
collecto exercitu usque in Magonciam persequitur
( #an.@# 953), universis urbibus, quas natus possedit,
aut captis aut dediciis, hacque manu valida
circumsepta, rebelles assiduo multum fatigavit
bello. Datis tunc electis ex utraque parte obsidibus,
pater cum filio loquitur, ac sui gratiam,
si consocios talia machinantes aperiret et (f. 17' )
sibi traderet puniendos daturum spopondit.
Hoc cum juvenis facere nec posset neque voluisset,
eo quod apud suos fidem cum juramento polluere
noluisset, a patruo convitiatus Heinrico,
urbem rebellaturus ingreditur, Ekbertumque
comitem cum multis patrui militibus sibi associavit,
et clam noctis silentio cum suis omnibus
exiens, Ratisbonam, quae Reinesburg dicitur, Bawarii
caput regni, cum urbibus munitissimis cepit,
ductricem Ivuthitam solum cum filiis ab his expellens
finibus. Thiedricum insuper ducem
ac Wigmannum comitem, in presidium ad Magontiam
denuo possidendam arma commoventes, patre
se subsequente, pecunia per legatos amovere
temptans, Thiedrico nequaquam asspirante, Wigmannum
blandiciis delinitum celeriter corrupit.
Interim rex, parata in expeditionem militia Bawariam
petens, clausis sibi omnibus murorum portis,
eadem regione depopulata atque combusta, rediit.
Tunc Dudo patri suimet ac regi resistere
desperans, Avares pharetratos conduxit in
socios ( #an.@# 954); quod regem protinus non latuit.
Namque cum signis militaribus obviam pergit inimicis
insurgentibus, sed aliter ei, quam quisquam
ratus sit, dolor! evenit. Hii siquidem ducibus
iniquis per aliam directi viam, Franciam invaserunt,
* miserabiliterque vastaverunt. Sed si
quis secreto mentis seu viva voce requirit, unde
talis oriatur extraneis audacia, ut tam habitatas
longeque semotas praesumant infringere regiones:
quantum scriptis umquam didicimus vel per nos
scimus, audiat respondentes, quia consensu divino
hii facinoribus nostris accenduntur in vindictam Dei,
nosque admodum territi fugimus ignavi injusticia
nostri, fitque tunc, ut qui in prosperis sprevimus
timorem Dei, merito sustineamus flagellum Domini,
ac invocantes Deum non exaudimur, qui offensam
placare supernam nullo modo conabamur. Inde accidit
ut Germania, caeteris comprovincialibus suis
inpar, viribus his succumberet; quis murus dicitur
esse, quodcumque valet sagittis obstare.
Commotus tandem Deus meritis justorum gemituque
miserorum, fugavit turbam perfidorum; et rex eos
iterum alio quam putaret divertentes insecutus,
Bawariam rursus invadit. Qui mox de pace tractantes,
induciasque petentes, impetraverunt.
Et semper dubii suisque infideles dominis, cum se
apud regem excusare non possent, cum Liudulfo
seniore suo nota Reinesburg presidia palantes
petunt. Quos rex exercitu valido subsecutus, praedicta
possedit in (f. 18) urbe; factaque mutuo
longa concertatione, tandem grandi famae
filium suosque pacem petere coegit. Post haec
Dudo cum Hugone penitentia ductus, patris
pedibus advolvitur, de preteritis veniam et de presentibus
supplex poscit emendationem, de futuris
quoque cautelam spopondit . Hunc rex
suorum devictus consilio principum suscepit, commissaque
remittens, suimet gratiam firmiter dedit.
Restituit tum fratri suo regnum diu
amissum, pacificatisque, ut speravit, adversis omnibus,
Saxoniam victor repetit.
4.
Et ecce iterum Avares, quasi jam perpetrati
sceleris obliti, adversum nos arma commoverant
( #an.@# 955); quos adventare dux Heinricus
regi nuncians, inceptis cum itineribus revocavit.
Rex autem ad Augustanam universos
suimet familiares ad se convocat civitatem, affirmans
se mori malle quam tanta plus perpeti mala
, ortaturque suos, premia promittens
cum gratia cunctis se faventibus poenamque
fugientibus. Collegit undiquessecus octo tantum
legiones, quas adversum hostes dispositas
consolatur, morientes ibi remuneracionibus demulcens
aeternis, vincentes autem presentibus delectamentis.
Quarum extremitates hostis acer juxta Lech
fluvium celerem latenter circumeundo (f. 19)
incautas opprimit, cesis tunc | null | 8099c975-32b1-4e7a-8966-5b4a5fc3c26e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pluribus ac despoliatis.
Hoc rex ut comperit, Conradum ducem cum
suis pone misit, qui captivos cum omni preda ex
lupi raptoris faucibus eripuit, victoriaque potitus
castra revisit. Postera die, id est in
festivitate Christi martyris Laurentii ( #Aug.@# 10), rex
solum se pre caeteris culpabilem Deo professus
atque prostratus, hoc fecit lacrimis votum profusis:
si Christus dignaretur sibi eo die tanti intercessione
preconis dare victoriam et vitam, ut in civitate
Merseburgensi episcopatum in honore victoris
ignium construere domumque suimet magnam
noviter inceptam sibi ad aecclesiam vellet edificare.
Nec mora, erectus a terra, post missae celebrationem
sacramque communionem ab egregio porrectam
Othelrico confessore suo, sumpsit rex clipeum
lancea cum sacra, milites in hostem precedendo,
resistentemque primus inrupit, ac mox terga
vertentem usque ad vesperam prostravit ac effugavit.
Peracta tandem cede, virentibus
pratis victrice cum turba rex considens, diligenter
inquirit, si ab exercitu suo aliquis remaneret.
Comperit tum, ducem Conradum, generum sui
et egregium militem, oppeciisse; cujus corpus
merito defletum atque diligenter procuratum Wormatiam
misit tumulandum. Insuper nuntios
sanctae premiserat matri, qui cuncta (f. 19) ordine
pandentes, eam cura solverent, mentesque fidelium
in laudem Christi pariter accenderent. Tantum
divinae pietatis donum omnis christianitas, maximeque
regi commissa, ineffabili suscepit tripudio,
gloriam et gratiam spallens unanimiter in altissimis
Deo.
5.
In hoc anno Heinricus dux et frater regis
obiit . Interim rex Saxoniam revisens laetus
patriam, a cunctis principibus a longe sibi obviantibus
summis excipitur studiis (cf. VIRG. Aen. I,
415); diuque expectatus a venerabili suimet genitrice,
profusis pre gaudio lacrimis amplectitur.
Quibus suum ilico aperiens promissum, qualiter
hoc ad unguem produceret, eorumdem ad hoc
consilium obnixe peciit et suffragium. His tunc id
collaudantibus, piaeque peticioni aspirantibus, statuit
rex abbaciam in Magadaburgensi civitate,
incipiens aecclesiam mirum in modum in loco, ubi
sancta requiescit Aedith, et juxta quam post obitum
suimet pausare desideraverat ipse. Ibi
etiam episcopatum facere conatus, apud Bernardum,
sanctae Halverstidensis aecclesiae antistitem septimum,
in cujus diocesi urbs prefata jacet,
quamdiu vixit, impetrare non potuit. Quicquid in
prediis vel rebus in aliis permisso contraxit
in tempore, totum hoc Deo militique ejus
Mauricio concessit heredi.
6.
Dum haec aguntur, ex parte Sclavorum *
bellum ingruit horridum, hortatu Wigmanni
comitis et Ekberhti, ducatu autem Nacconis et
Stoinnegui fratris ejus. Quos Herimannus dux superare
diffidens, regis petivit auxilium. Hic
ut erat inpiger, milicia forti aquilonares invadit
regiones malum sepissime, ut scriptura docet,
pandentes (Jer. I, 14); ibique Stoingneum, luco
absconditum, fugientibusque sociis captum, decollari
praecepit, confratres autem tanti sceleris
auctores, Wigmannum, materterae regis filium,
et Ekbertum fugavit. Liudulfus vero,
regis filius, malorum depravatus consilio, rursum
resistit, patriaque cedens, Italiam perrexit ( #an.@#
956), ibique cum unum ferme annum esset, 8. Idus
Septembris, pro dolor! obiit. Hujus corpus a
sociis ejusdem Magontiam delatum ( #an.@# 957), lugubriter
est in ecclesia Christi martyris Albani sepultum.
De tam miserabili fama rex in expedicione,
qua fuit adversus Redarios, supra modum
turbatus, planxit filium ut Davit Absalon.
Thietherdo Hillineshiemmensi antistite mortuo,
Advinus Magadaburgensis aecclesiae abbas successit
.
7.
Post haec sedatis bellorum assperitatibus ( #an.@#
961), Romam iterum pergere simulans, Langobardiam
manu valida intravit, Berengariumque predictum
in monte sancti Leonis duos possidens
annos, cum uxore Willan et filiis ac filiabus ad ultimum
cepit callide, exilioque eum in Bavanberge,
ubi post moritur, relegavit. Dehinc Romam
armato petens milite, ejusdem cives sibi (f.
20) resistens bis vicit, urbemque gloriosus
intravit 961 dominicae incarnationis anno. Insuper
benediccionem a domno apostolico Johanne,
cujus rogatione huc venit, cum sua conjuge anno
regni ejus 29 promeruit inperialem, ac patronus
Romanae effectus aecclesiae, Beneventum, Calabriam
atque Apuliam ducibus eorum devictis, sibi
vendicavit.
8.
Temporibus suis aureum illuxit seculum; apud
nos inventa est primum vena argenti; devictus
est quoque Wigmannus. Apud Danos
regnante tunc Haroldo, contempta christianitas
sic per Popponem renovata est presbiterum. Arguebat
enim idem et regem et populum, antecessorum
cultura suorum deviantem, | null | 80f30982-e706-460f-a102-fba0ebfa6298 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
diis ac demonibus
vacantem, unum affirmans in tribus personis
Deum. Interrogatus autem a rege, si ignito voluisset
dicta ferro comprobare, paratum se ad hoc esse
hilari respondit animo, crastinaque die ferrum ingentis
ponderis benedictum ad locum a rege
determinatum portavit, manumque securam inperterritus
elevavit. Quo rex miraculo laetus admodum
effectus cum suis omnibus Christi jugo protinus humiliter
se subdidit, in finemque fidelium more preceptis
obtemperavit divinis. Imperator autem
hoc ut audivit, vocatum ad se venerabilem virum
Popponem, si pugil Christi esset, interrogat, et
sacerdotali honore sublimat.
9.
(f. 21) Gero, Orientalium marchio, Lusizi
et Selpuli, Miseconem quoque cum sibi subjectis
imperiali subdidit dicioni ( #an.@# 963). Herimannus
dux Seliburem et Mistui cum suis imperator
tributarios fecit. Aequivocus imperatoris, junior,
inquam, Otto, quem peperit inclita mater
Ethelheidis, in nativitate Domini ( #an.@# 967)
Romae imperator effectus est, patre jubente ac tunc
in Campania juxta Capuam commorante.
Qui filio suimet uxorem ab imperatore Constantinopolitano
desponsare desiderans, nuntiis ejusdem
ob aliam ad se missis causam, suos fideliter commisit
principes hanc legacionem ferentes. Quos in ipso
itinere Greci solita calliditate ex inproviso irruentes,
alios occidunt, quosdam vero captos domino suimet
augusto presentabant. Pauci autem ex his effugientes,
imperatori suo rei eventum aperiunt. Hic
detrimentum suorum graviter ferens, milites optimos
Gunterium ac Sigifridum tale facinus ad
ulciscendum in Calabriam propere misit. Qui Danaos
victoria priori elatos et sibi occurrentes
occiderunt, alios autem in fuga comprehensos obtruncant
naribus, tributum a Grecis in Calabria et
Apulia extorquentes, spoliisque ditati cum gaudio
remeabant. Constantinopolitani autem funere
suorum et (f. 21) captivitate tristes effecti, adversus
dominum suum conspiravere, dolosaeque imperatricis
consilio per quendam militem perimerunt
eundem, loco ejus hunc designantes ad imperii tocius
provisorem. Qui mox magnificis muneribus
comitatuque egreio non virginem desideratam,
sed neptem suam, Theophanu vocatam, imperatori
nostro trans mare mittens, suos absolvit, amiciciamque
optatam cesaris augusti promeruit. Fuere
nonnulli, qui hanc fieri conjuncionem apud imperatorem
inpedire studerent, eandemque remitti
consulerent. Quos idem non audivit, sed eandem
dedit tunc filio suimet in uxorem ( #an.@# 972), arridentibus
cunctis Italiae Germaniaeque primatibus
.
10.
Multa sanctorum corpora imperator ab Italia
Magadaburg per Dodonem capellanum suimet
transmisit. Hoc autem, quod de ejus clerico
audivi nomine Poppone, Willehelmi comitis
germano, memoria dignum, non est
pretereundum. Is cum imperatori diu fideliter serviret,
nimis infirmatur, et in extasi effectus, in
montem excelsum ducitur, ubi civitatem magnam
et pulchra ejus conspicatur aedificia. Inde perveniens
ad turrim arduam, laboriosos ejusdem scandit
aggressus. In cujus sumitate magna Christum
cum sanctis omnibus sedentem videre promeruit.
Ibi Brun archiepiscopus Coloniensis, ob
inanem philosophiae executionem, a summo judice
accusatur et a beato Paulo defensus iterum inthronizatur. (f. 22)
Tunc iste vocatus simili de
causa redarguitur, et supplici sanctorum intercessione
suffultus, talem audivit vocem: #Post tres dies
ad me veniens, hanc, quam ego nunc tibi demonstro,
cathedram possidebis.@# Haec omnia, sacerdos cum
evigilaret, cesari ad se accersito explicuit, et non
esse somnium, sed veram affirmans visionem, gratias
ei retulit pro bonis omnibus, quae ei umquam
fecit; et sicut ei indictum est, facta confessione et
indulta a presentibus remissione, dereliquit aliena,
repetens sua, cum pace bona, flentem tam felici
obitu consolatus seniorem.
11.
Preciosum quoque marmor cum auro gemmisque
cesar precepit ad Magadaburg adduci. In
omnibusque columnarum capitibus sanctorum
reliquias diligenter includi jussit. Corpus egregii
comitis Christini aliorumque juxta supra memoratam
posuit ecclesiam, in qua sibi sepulturam,
quamdiu vixit, preparari concupivit. Anno dominicae
incarnationis 961, regni autem ejus vicesimo
quinto, presentibus cunctis optimatibus, in vigilia
nativitatis Domini corpus sancti Mauricii et
quorundam sociorum ejus cum aliis sanctorum porcionibus
Ratisbone sibi allatum est. Quod maximo,
ut decuit, honore Parthenopolim transmissum,
unanimi indigenarum et comprovincialium
conventu ibidem susceptum est, et ad salutem
patriae tocius hactenus veneratum est.
12.
Interea Bernhardus, antistes venerandus plenusque
dierum, 48 ordininationis suae anno (968)>,
et in ipso die, id est 3 Nonas Februarii (f. 22),
obdormivit in Domino. | null | 15ed7a39-5e12-4c33-96b5-cf5d80286dd3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Insuper Willehelmus, sanctae
archipresul Magonciae, cui cura ab imperatore,
domino suimet et parente, commissa fuit Parthenopolim
disponendi caeteraque regni necessaria regendi,
cum egrotantis reginae finem Mahtildis expectaret,
in Redulwerothe 6. Nonas marci moritur.
Hujus obitum nimia corporis infirmitate oppressa
venerabilis regina, nullo adhuc certa nuntio, presentibus
cunctis intimavit: #Filius,@# inquiens, #meus Willehelmus@#
,
#pro dolor jam expirans memoriae
indiget salutari@#. Et Liudulfus, abbas Corbensis
egreius, corporaliter sibi occurrentem
illum nocte eadem, qua transiit, videns, obstupuit,
et mortuum hunc esse confratribus
nuntiavit. Post haec sancta Mahtildis 2. Idus marcii
migravit ab hoc exilio, spiritum committens ac creatori
suimet reddens Deo, sepultaque est coram
altari Christi presulis Servacii juxta seniorem
suum, quia quem viventem dilexerat, huic se
mortuam conjungi, quamdiu deguit, semper inploravit.
13.
Gero quoque, defensor patriae, dum unici
morte turbaretur filii suimet illustris Sigifridi,
Romam pergens, emeritus jam senex, coram altari
principis apostolorum Petri arma deposuit victricia,
et apud domnum apostolicum sancti impetrans
brachium Ciriaci, ad Deum cum omni suimet hereditate
confugit. Patriamque revisens, nati suimet
viduam, prius velatam, monasterio in (f. 23) saltu,
quod suo signatur nomine, constructo, Hathui
vocatam, statuit abbatissam, a Bernhardo consecratam
episcopo. Firmatisque his omnibus, felici
hos obitu precessit 13. Kal. Junii.
14.
( #An.@# 965) Imperator autem comperta lugubri
matris et filii caeterorumque nece principum,
gravi queritur merore invincibile tocius rei publicae
damnum. Urguebat eum ad hoc timor mortis propinquae,
et quod Deo rebus promisit in ancxiis,
oportuno tunc complere studuit in tempore. Electum
namque a cuncto sanctae Halverstidensis aecclesiae
clero et populo Hilliwardum, tunc prepositum
et a domno suimet Bernhardo ad hoc presignatum,
Romam venire precepit. Cumque eodem, quod diu
latebat, secretum mentis revolvit, scilicet facturam
se in urbe Parthenopolita archiepiscopatum semper
studuisse, ob spem remuneracionis aeternae
defensionemque communis patriae, seque ad
omnia, quaecumque umquam ab eo expetisset,
promisit paratum, si consentiret sibi hoc perficere
votum. Hic autem, ut erat sapiens, piae conivebat
peticioni; partemque parrochiae, quae sita est
inter aram et Albim et Badam fluvios, et insuper
viam, quae Fritherici dicitur, Deo concessit
sanctoque Mauricio ac inperatori. Insuper idem
caritative rogatus a cesare augusto, dedit Deo
sanctoque Laurentio parrochiam jacentem inter fluvios
Willerbizi et salsum mare et Salam ac Unstred
et Helmana et foveam, quae est juxta Valeshusun
. Tali munere inperator arridens, per manus
suscepit eundem, curamque ei baculo committens
pastoralem: #Accipe,@# infit, #precium patris
tui!@# Hunc enim, Ericum nomine, cum Baccone,
Herimanno, Reinwardo, Wirino, Eserico caeterisque,
qui in Quidilingeburg eundem tunc in
pascha sollemni occidere conabantur, decollari precepit.
Avum autem meum nomine Liutharium
ejusdem consilii participem, libenter perdere
voluit; sed sibi familiarium devictus consilio principum,
captum hunc misit tunc Bawariam ad comitem
Bertoldum, comprehensis sibi omnibus suimet
rebus ac late distributis, usque in annum
integrum; tuncque gratiam regis et sua omnia cum
magna pecunia et predio in Sonterslevo et in Vodenesvege
jacenti acquisivit. Sed ceptum iter
peragam. Imperator vocavit ad se Richarium, Magadaburgensis
ecclesie abbatem tercium,--nam Anno
et Otwinus, tunc episcopi, prefuerunt ei--volens
hunc dignitate sacerdotali decorare. Sed visa
quadam epistola, quae clanculum sibi deferebatur,
omisit, (f. 24.) Aethelbertumque, Treverensem,
professione monachum, sed Rusciae prius ordinatum
presulem et hinc a gentilibus expulsum,
ad archiepiscopatus apicem, inclitum patrem
et per omnia probatum, anno dominicae incarnacionis
970, [968], 15 Kal. Novembr. apostolica
auctoritate promovit. Tunc misit eum ad sedem
suam cum magno honore, precipiens universis Saxoniae
principibus, ut proximum natale Domini cum eo
essent. Archiepiscopus autem a clero et omni
populo magnifice susceptus, in his festivis diebus
consecravit Bosonem, Merseburgensis aecclesiae
pastorem primum, Burchardum, Misnensis
aecclesie provisorem primum, Hugonem, episcopum
Citicensem primum, Havelbergensis
aecclesiae custodem primum hiis Tudonem coaptavit,
prius consecratum: omnes hos, subjeccionem
sibi suisque promittentes successoribus,
disposita singulis quibusque parrochia speciali.
Additus est his confratribus Brandeburgensis aecclesiae
primus pastor Thietmarus ante hoc
unctus | null | 7b81e02a-5449-4ca3-bfe8-4e711717cc0e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et Jordan, episcopus Posnaniensis primus
.
15.
Opere precium est, quamvis jure preposterus
mihi imputetur ordo, hoc adnectere, qualiter imperator
fratri suimet, domno Brunoni, nominato a
suimet patruo duce Brunone--qui a Luthuwigo
rege in expeditionem ad Danos missus, cum episcopis
duobus Thiaedrico et Marcquardo caeterisque
militibus 4. Non. Febr. fluminis inundatione interiit
--mortuo Agripinae sedis provisore Wigfrido,
episcopatum ejusdem ducatumque regni insuper
daret Liutharii. Hic post iniquorum, quamvis
sapientissimus esset, consilio depravatus, pro bono
malum regi suimet germanoque restituere meditatur.
( #an.@# 953). Vocavit namque ad se Hugonem generum,
regi, ut supra memoravimus, nimis infidelem,
ad convivium, et cum corona artificiose gemmata
regnum ipso committere, consanguinitatis et
juramenti inmemor, studuit. Qui cum in sancto die
sollempnis paschae paratis omnibus instrumentis
regalibus, generum promissa femineo expetentem
desiderio coronare voluisset, odio, divinae miserationis
gratia sapiencieque cuncta volventis freno,
paululum relaxato, puduit incoepti et penituit. Accersitoque
clam suimet secretario, quem prediximus,
Wolcmero, quod in mente latebat vulnus
aperuit, qualiterque curaretur, diligenti consilio
quesivit. Sed conversis quibusque paratus ad omnia
Deus, huic in mentem coelitus misit, quo curam
sui senioris respondendo talibus mitigavit. #Sanctus,@#
inquit, #Spiritus tibi, senior karissime, (f. 25) suggessit,
ut non amplius adversum nos prevaleret tanti
auctor sceleris inimicus; quem sic confundi teque autumo
posse honorari. Coronam, quam genero tuo
cras te daturum promisisti, vobis consedentibus presentabo,
ut fides tua in conspectu omnium clarescat;
et invitus corruens disrumpo eandem, ut fraternus
amor modo frigidus in posterum recalescat.@# Placuit
hoc archiepiscopo, et sic expleri votis exultantibus
divinas pulsavit suppliciter aures. Mane autem
facto, dicta haec ut factis sunt impleta, archiepiscopus
magnum simulabat merorem; Hugo autem
suique tanta spe frustrati inconsolabilem sustinuere
dolorem; consummatisque diebus festivis,
aliis quam ratus sit donis honoratus, rediit. Post
haec confratres, rex inquam et episcopus reconciliati,
invicemque pietatis studio perseverantes, omnem
inimiciciae scrupulum deinceps amovere curabant.
Sed archipresul, divinitus in cunctis humanitusque
pollens proficuitatibus, 13. ordinationis suae anno,
somno pacis soporatus, 5. Idus Octobris
fratrem reliquit tristem. Tales insidiancium
laqueos compluresque alios, in regni ac in cura
imperii 49 ferme annos conversatus Otto prefatus,
Christo se in omnibus ( #an.@# 965) protegente,
securus evasit (f. 23' ). Pauca locutus sum de innumerabilibus
et isto melioribus tanti viri
ingenuis actibus, quia liber unus de ejusdem nobili
conversatione pleniter inscriptus, me aliquid
proibet addere.
16.
Imperator autem fraterna clade turbatus,
Wolmero, ejusdem familiari capellano, ob amorem
ejus episcopatum et anime curam fideliter commendavit.
Quo sedente tempus a Deo sibi permissum
,
et in omnibus egreie conversanti, et de
medio 15. Kal. Augusti #(967)@# discedenti Gero,
frater Thietmari marchionis, a clero et ab omni
populo electus est; et hoc imperatori mox adnuntiatur.
Hic quia prefato fratri suo ob multas causarum
species iratus fuit, dare huic episcopatum noluit.
Interea is, quia capellanus tunc erat, in uno dierum
missam celebrans in Papia civitate, vidit solus
sanctum Petrum et Ambrosium sancto se benedicentes
oleo; et nullo tunc prodidit, sed tantum
divinae pietatis munus equa mente portavit. Imperatori
autem in sancto dominice resurrectionis
die evaginato apparuit angelus gladio, cum jam
preparatus excepta corona ad ecclesiam pergere
voluisset: #Nisi,@# inquiens, #in Gerone hodie compleveris
electionem, (f. 26) securus non evadis hanc
sedem.@# Expavescens ob hoc cesar: #Domnum,@# infit, #vocate Geronem.@#
Eique protinus venienti curam
baculo pastoralem commisit, et indulgentiam humiliter
efflagitavit. Hic a suffraganeis postea benedictus,
ut signis hodie declaratur, nomen et offitium
Deo hominibusque accepte, dum vixit, tota
mentis devotione portavit. Hujus sancta mater,
Hidda nomine, Jerusalem orationis gratia
petens illicque infirmata, hanc suis legationem pedissequis
commendavit: #Egredienti animae meimet
prolongato hujus exilii incolatu, corpus meum matri
terre celeriter tradite, et mox euntes, haec filio nunciate
Geroni, quo peregrinae genitrici suae talem in
terris non deneget honorem, qualem pius in coelis dare
dignatus est Deus, et altare mihi in | null | 579d53fa-98d6-48b0-ba1e-84ded8221e2d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aecclesia sanctae constituat
Ceciliae.@# Talibus preceptis devotae obtemperantes
famule, dominam suam post haec feliciter exspirantem
sepelierunt, et statim recedentes, miseriam
insciae effugierunt subsecuturam. Nam Saraceni
Jerusolimam tunc invadentes nil reliquere
victis, quod sancta eis clam tunc predixit (f. 26' )
matrona, cum se mortuam jussit propere tumulari
et suas abire. Venientes autem hee Coloniam, cuncta
archiepiscopo pandunt ordine. Quas idem benigne
suscipiens, Deo gratias egit et justae ejusdem peticioni
satisfecit. Et quia pauca locutus sum de laude
ignota tanti praesulis, libet in sequentibus cetera
disserere, ut in his virtus ejusdem valeat enucleacius
apparere.
17.
Imperator, audita Ratisbonensis ecclesiae presulis
morte, eo perrexit ( #an.@# 942), et ut episcopatum
non alio daret, nisi eo, qui primus
sibi occurrerit, in somnis ammonitus est. Crastina
autem die primitus inlucescente, cesar ad monasterium
Christi martiris Emmerammi, monachis
hoc nescientibus, cum paucis venit, et paulatim
ostium pulsans, a quodam Guntherio, aecclesiae
pervigili custode et per omnia venerabili patre,
intromissus est. Quem intuens, ad adorandum primo
supplex processit, deindeque talibus aggreditur: #Quid mihi, frater, pro adipiscendo episcopatus honore
vis dare?@#
Senior ad haec subridens: #Calceos,@# infit, #meos.@#
Hunc autem cum caeteris confratribus ad eleccionem
antistitis ad sanctum Petrum venientem,
(f. 27)
cesar explicato cunctis somnio ceteroque
rei eventu, cum consilio cleri tociusque populi
ad sacerdotem constituit. Is vero accepta benediccione
sedebat tantum 6 menses, egritudineque
compressus valida, ad modicum evaluit, sumptoque
in manus cinere, locum, quo de hoc
seculo migrare voluit, signo sanctae crucis ipse consurgendo
signavit, solotenusque positus, illud beati
Job carmen beatus et ipse cecinit: #Auditu auris
audivi te, Domine, nunc autem oculus meus videt
te; idcirco ipse me reprehendo, et ago penitentiam in
favilla et cinere (Job. XLII, 5)
@#. Et continuo confessione
cum lacrimis peracta emisit spiritum; inpletumque
in eodem est, quod antecessor illius similis habitus
huic predixit: #Tu debes, frater, secundus post me
hanc aecclesiam regere; sed parvo tempore vives,
Deo tantum te misericorditer coronante.@# Quod
quamdiu hic peregrinatus est, juxta Dei voluntatem
fieri idem semper optavit. Has de duobus episcopis
sententias ideo protuli, ut scias, lector, quod
celestis gratia imperatori sepe aperiret, quid sibi in
humanis fieri placeret. Hic audito obitu tanti patris,
Michaelem huic succedere fecit. (f. 27' .) Qui cum
commissa sibi optime diu regeret, commoventibus
iterum orientales Ungris, cum caeteris Bawariorum
principibus his ad succurrendum venit. Sed exorto
mox inter eos duello, pro dolor! nostri victi
ab hostibus atque prostrati sunt. Episcopus autem,
abscisa suimet auricula et caeteris sauciatus membris,
cum interfectis quasi mortuus latuit. Juxta quem
inimicus homo jacens et hunc vivere solum ab insidiantium
laqueis tunc securus cernens, hastam
sumpsit et necare eundem conatus est. Tunc iste
confortatus in Domino, post longum mutui agonis
luctamen victor hostem prostravit, et inter multas
itineris asperitates incolomis, notos pervenit ad
fines. Inde gaudium gregi suo exoritur, et omni
Christum cognoscenti. Excipitur ab omnibus miles
bonus in clero, et servatur optimus pastor in populo,
et fuit ejusdem mutilatio non ad dedecus, sed ad
honorem magis. Et nunc revertar ad explanandam
narracionis seriem.
18.
Romanorum prepotens imperator augustus
valentiorem sibi in Christo domnum apostolicum,
nomine Benedictum, quem nullus absque Deo
judicare potuit, injuste, ut spero, accusatum, deponi
consensit (an. 964), et, quod utinam non fecisset,
exilio ad Hammaburcg religari precepit,
ut post lucidius (f. 28) indicabo. Interim Hirimannus
dux Saxoniam regebat; positaque ad Magathaburg
concione, susceptus est ab archiepiscopo, manuque
deductus ad ecclesiam, accensis luminaribus
cunctisque sonantibus campanis. Ibi avum meimet
Heinricum, tantae resistentem superbiae, dolo
capere dux nisus non potuit, quia hunc militum
magna caterva vallavit. Precepit tamen ei, ut Romam
post inperatorem pergeret. Quod libentissime
complens, transcensis Alpibus ut primum ad imperatorem
venit, videns eum a longe, solotenus se
prostravit; interrogatusque, quid causae hoc esset,
quod accusatus apud eum, gratiam suam pietatemque
solitam perdidisse timeret | null | 75ac3707-aed9-4f28-bd9d-a50074797291 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, lacrimabiliter
respondit. Quem protinus elevatum inperator osculatur,
singulaque sagaciter perquirens, et de susceptione
ducis quomodoque is in medio episcoporum
ad mensam loco imperatoris sederet lectoque
dormiret, perdidicit. Ob haec cesar augustus mascula
bile succensus, Aethilberto per epistolam mandavit
episcopo, ut tot sibi equos mitteret, quot duci
campanas sonare vel quot coronas accendi preciperet.
Inperatoria archipresul peragens edicta,
quibuscumque valuit modis se per legatos suimet
excusare (f. 28' ) contendit. Comes prefatus tam
ingeniosus erat, ut cesarem iratum pre caeteris principibus
placare potuisset facilius, et quia ejus fuit
consanguineus, gratiam inperialem usque in exitum
suimet vitae fideliter obtinuit. Quem torque aureo
donatum cesar dimisit remeare, suosque familiares
contristatis hostibus laetificare.
19.
Interea Hodo, venerabilis marchio, Miseconem,
inperatori fidelem tributumque usque in
Vurta fluvium solventem, exercitu petivit collecto.
Ad cujus auxilium pater meus comes Sigifridus, tunc
juvenis necdumque conjugali sociatus amori, venit
solum cum suis, et in die sancti Johannis Baptistae
adversus eum pugnantes, primoque vincentes, a fratre
ejusdem Cideburo, exceptis tantum comitibus
prefatis, omnes optimi milites interfecti oppecierunt
in loco, qui vocatur Cidini. Hac de fama miserabili
inperator turbatus, de Italia nuncios misit,
precipientes Hodoni atque Miseconi, si gratiam suimet
habere voluissent, usque dum ipse veniens causam
discuteret, in pace permanerent.
20.
Post haec subditis sibi cunctis hostium cuneis,
arduam Alpium transcendit viam, Bawariam invisens
regionem, ibique cunctis sapienter (f. 29) dispositis,
recto itinere ad Magadaburgiensem pergens
civitatem, palmas ibidem festivo duxit honore ( #an.
973, Mart.@# 16). Namque solebat in sollempnitatibus
universis ad vesperam et ad matutinam atque ad
missam cum processione episcoporum venerabili,
deindeque caeterorum ordine clericorum, cum crucibus
sanctorumque reliquiis ac turribulis ad
ecclesiam usque deduci. Hicque cum magno Dei
timore, qui est principium sapientiae (Prov. I, 7),
staret atque sederet, usque dum finita sunt universa,
nil loquens nisi divinum, sed ad caminatam suimet
cum luminaribus multis, comitatuque magno
sacerdotum, ducum ac comitum remeabat. Pro
remedio autem animae suae tradidit postera luce ineffabilia
Deo munera, invictissimoque ejus duci Mauricio,
in prediis, in libris, caeteroque apparatu regio,
confirmans omnia legitima advocatorum tradicioneque
scripturarum, presentia et laude inperatricis
et filii, atque sub omnium testimonio Christo fidelium.
Dehinc ivit ad Quidilingeburg, proximum
pascha divinis laudibus humanisque peragens gaudiis.
Huc confluebant inperatoris edictu Miseco
atque Bolizlavo, (f. 29' ) duces et legati Grecorum,
Beneventorum, Ungariorum, Bulgariorum, Danorum
et Sclavorum , cum omnibus regni totius
primariis; consummatisque pacifice cunctis, ditati
muneribus magnis, reversi sunt ad sua laetantes.
Kalend. Aprilis Herimannus autem dux ibi tunc
moriens, inperatoris gaudia turbavit. Hujus
corpus dum ad Liuniburg a filio suimet Bernhardo
deferretur, contigit ibi Brunonem, Ferdensis
ecclesiae antistitem, in proximo esse. Hic quia Herimannum,
dum vixit, banno constrictum habuit,
suppliciter rogatur a filio, ut et solutionem saltem
defuncto inpenderet, et in aecclesia eundem sepeliri
liceret. Sed is quod postulat, nequaquam inpetrat.
21.
Sed quia presulis istius memoria feci, volupe
est mihi, de eodem amplius effari. Fuit hic consanguineus
predicti ducis, nova monachus Corbeia;
et ob venerationem suam inperator eundem
Amolongo successorum statuit episcopo. Qui aecclesiam
in Werdun, cui racionabiliter prefuit, de ligno,
quia lapis defuit ei, fecit egregiam, et magnitudine
et qualitate caeteras precellentem benedixit. Et
in senectute bona proficiens obiit 3 Nonas Mai.
frater prefati ducis ( #an.@# 962). Hic autem dum
senio et infirmitate assidua gravatus admodum tardaret,
rogatur a cesare, ut Hirimannum suimet
capellanum, Volcmeri fratrem antistitis, pro
filio nutrire et ad juvamen et ad heredem voluisset
sibi eligere. Hanc legationem gementi animo
suscipiens, talia reddit: #Curam, quam mihi dominus
meus indigno committere dignatus est, studiose hactenus
rexi; et quamdiu hic conversari debeo, sine tali
famine si licet degere concupisco. Humilitatis
ac superbiae non est aequa societas (cf. LUCAN. I, 92)
@#, #nec umquam consortem patitur potestas. Quodcumque
in alio placet seniori meo, devotus inplebo. Non sit
spes juveni in morte senis decrepiti, quia peccatum | null | b2054928-793a-483d-9374-5e521021cced | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est; reminiscatur, quod pellis vituli crebro suspenditur
parieti@#.
Talia exorsus, se ad aecclesiam
Christi virginis Ceciliae jubet portari, humoque
prostratus, se indigne hactenus ei servisse, sic lacrimis
queritur effusis: #A Deo et a te repudiatum me
infelix cognosco, cum alienus mihi preponitur, et
servituti tuae ut dignior assumitur. Unde hinc
tristis nunc abcedere volo, et Christi gratiam et
tuimet intercessionem sanctam in hoc exspectare desidero.
Vellem, ut, sicut ego aliena injuste non appetii,
ita nullus umquam de meo gaudere presumeret detrimento.
Nunc a Deo, quid sibi placeat et aecclesiae (f. 30)
prosit meae, supplex exoro.@# Finita hac oratione
surrexit, et discedens tamdiu in sua morabatur parrochia,
quoadusque de nece supramemorati juvenis
certus efficitur, et tunc convocatis in unum
sociis: #Dominum,@# dixit, #non habetis novum; me
autem ad monasterium deferte meum, diem judicii
ibidem absque omni vagatione cum magna sollicitatione
exspectaturum@#. #Et discite vos mortales,
omnia quae vobis sunt salubriter profutura, non currentis
neque volantis@#, #sed pocius miserantis Dei
esse (Rom. IX, 16)
@#. #Simus exemplum vobis, quod
nemo confidens in Deum desolatur, nec in se sperans
utiliter exaltatur. Ponite, filii, in Deo patre spem
vestram, et cum auxilio Unigeniti ejus et paracliti
consubstantialis vincite timorem noxium. Propicium
orate Deum, ut, quod ego in vobis seu umquam vos
in me humana fragilitate deliquimus, emendetur deinceps
in melius, et ut post me Deo carum et vobis utilem
habere possitis seniorem et tempora prospere
arridencia.@# Post haec verba ad praedestinatum perveniens
locum, quamvis multa senectutem suam
circumvenirent incommoda, tamen affabilis et laudandae
fuit conversationis.
22.
(f. 31a) Expeditis breviter supradicti imperatoris
inclitis actibus, fert animus, priusquam
obitum ejus scriptis comprehendam, de his aliquid
dicere, qui ejusdem temporibus utiles aecclesiae et
sibi exspiravere, et quod interim accidit renovare.
Hillibertus, qui eum unxit archiepiscopus, in secundo
regni suimet anno obdormivit in Christo 2. Kal.
Junii; et huic Frithericus succedens, Deo placuit et
seculo. Hic in fine suo gratias egit Deo, quod
aecclesiae suimet nil umquam injuste acquisierit seu
perdiderit. In hoc anno Ungarii Thuringiam
atque Saxoniam vastantes ( #an.@# 937), in locis perierunt
firmissimis, nonnulli autem ex illis, timore
sibi alas subministrante, patriam reviserunt.
Everhardus, Francorum dux, regi diu infidelis,
degradatus est, et comes Wigmannus humili
supplicatione reconciliatus est. Insequenti
anno ( #an.@# 938) frater regis Heinricus ab Everhardo
comite captus ( #an.@# 939), in vinculis tentus est.
In 3. anno supramemorati regis Heinricus frater
ejus et Everhardus dux ac Gisilbertus, comes
Lutharingorum, cum caeteris nequiciae suimet
fautoribus cis Renum plurima depopulati sunt. Hoc
Udo amicus regis ilico comperiens, Everhardum
occidit, Gisilbertum autem cum (f. 31a' ) consociis in
Reno dimergit; Heinricum autem regis gratiam
petere coegit. Post haec legati Graecorum
regi nostro bis ab imperatore suo munera detulerunt
( #an.@# 944) utrisque convenientia. Frithericus
archipresul 17 ordinationis suae anno, vir
abstemius obiit ( #an.@# 954), et Willehelmus, de
matre quamvis captiva et Sclavonica tamen
nobili et ex rege predicto genitus, vice ejus ordinatur,
anno dominicae incarnationis 954. Dehinc
in quarto ejusdem numeri anno (958) signum salutiferae
crucis in vestimentis hominum mirabiliter
et magis miserabiliter elucens, digne accipientibus
profuit et irridentibus nocuit. Anno dominicae
incarnationis 963 ob depositionem supra memoratam
Benedicti papae et exilium, quo mortuo,
seva mortalitas inperatoris exercitum subsequitur,
quae Heinricum Treverensem archiepiscopum et
ducem Godefrithum cum caeteris innumerabilibus
consumpsit. In tertio anno 2. Kal. Aprilis
aecclesia Halverstidensis cecidit; et inperator de
Italia pergens, Francanavord venit; et in his partibus
diu manens, inter suos pacem atque concordiam
firmavit. Subsequente autem anno inperator
iterum Romanorum partes invisit. (f. 31b)
In quarto anno equivocus inperatoris, comitante
Willehelmo, Magociacensi archiepiscopo, Romam
veniens ( #an.@# 967), a domno Johanne venerabili
papa in benedictione patri similis efficitur.
In 7. autem anno templum Domini in Thornburg
combustum est.
23.
Placet eciam mihi hoc adnectere, quod Boso | null | 122ab12f-e925-46ab-9578-e93ef9b73217 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
antecessor meus a prefato imperatore constitutus,
curam sibi commissam annum 1 et menses 10 ac 3
dies regens, in patria obiit Bawaria Kalendas Novembris
( #an.@# 970), sepultusque est in Merseburg,
aecclesia sancti Johannis Baptistae coram summo
altari. Qui in monasterio Christi martiris Emmerammi,
quod extra urbem Ratisbonam in australi
parte situm est, monachus conversacione nutritus
est, et inde ad servicium cesaris assumptus, beneficium
Citicensis aecclesiae pro magni laboris sui debita
remuneracione percepit, et juxta predictam
civitatem in quodam saltu, quod ipse construcxit
ac suo nomine vocavit, templum Domino
de lapidibus edificat consecrarique fecit. Beneficium
autem omne, quod ad aecclesias in Merseburg et in
Imenlevo positas, ac ad Thornburg et Kirberge
pertinens fuit, antequam ordinaretur optinuit;
et quia is in oriente innumeram Christo plebem
predicacione assidua et baptismate vendicavit, inperatori
placuit, eleccionemque de tribus constituendis
episcopatibus ei dedit, Misnensis, Citicensis
atque Merseburgensis. (f. 31b' ) Pre hiis omnibus, eo
quod pacifica erat, Merseburgensem ab augusto
exposcens aecclesiam, quamdiu vixit, studiose eandem
rexit. Hic ut sibi commissos eo facilius instrueret,
Sclavonica scripserat verba, et eos kirieleison cantare
rogavit, exponens eis hujus utilitatem. Qui
vecordes hoc in malum irrisorie mutabant Ukrivolsa
, quod nostra lingua dicitur: Aeleri
stat in frutectum; dicentes: #Sic locutus est Boso,@#
cum ille aliter dixerit. Inperator huic paucas vitas
ad predictam urbem pertinentes et in pago Chutici
positum quoddam castellum, quod Medeburu
vocatur--interpretatur autem hoc: #mel prohibe@# --;
concessit quoque ei filius suimet et equivocus
aecclesiam in Helpithi positam, quam pater
ejus in honore sanctae Radegundis constructam,
Bernhardum ipse presens dedicare precepit antistitem.
Sed cum primus ecclesiae pater nostrae, sicut
predixi, expiraret, intercessione Annonis, episcopi
Wormacensis, inperator Gisilero, moribus et natura
nobili, episcopatum dedit. Hic consecratur
in Magadaburg ab Athelberto archiantistite,
Junio mense.
24.
Equidem, quia de Conrado duce, qui gener
cesaris juxta Lech fluvium occisus est, pauca dixi,
non incongruum esse reor, quedam tunc a me indiscussa
aperire. Post longum tempus imperator ad
Merseburg veniens, a quodam proditore comperit (f. 31c)
exuvias ejusdem a Sclavis in Zuencua
sub Cuch vico seniore sibi multum dilecto haberi;
et cum auxilio illius hos in singulari prelio
devictos suspendi precepit, predaeque maximam partem
restituit. Sed hoc ignoro, utrum hanc
ejusdem interemptores sumpserint, an sic casu accidente,
necis ejus inculpabiles, invenerint; et quia
hoc ullatenus celare presumpserunt, digna morte
poenas persolverunt. Filiam vero suimet, uxorem
ejus, a quodam Conone, eo quod sibi satisfacere
noluisset, late diffamatam et conjugem
suam clam fore ab eodem dictam, cesar hoc graviter
ferens, sic eam expurgavit. Convocatis omnibus
regni suimet principibus, primo secretis allocutionibus
eandem, si hujus rei culpabilis esset, diligenter
inquirit; posteaque cum illam adhibito Christi
testimonio et sacramentis se nimis excusare vidisset,
presentibus cunctis indixit, si aliquis ex numero
sibi familiarium eam armis defendere voluisset, ut
se firmum in die hac et in perpetuum acquirere
potuisset amicum. Burchardus comes haec audiens,
in medium prosiliit, et Cononem per omnia (f. 31c' )
mentitum fore, coram omnibus dixit. Ille
autem cum id verum esse sacramentis affirmaret,
cum eodem congressus, in primo aditu dexteram
mendacem perdidit, et injusticiam suimet devictus
innotuit; et misericors Dominus a falso crimine
hanc eripuit, quam innocencia vitae sibi
placere fecit. Haec marito vivente suo, quamvis sepe
despiceretur et laboribus crebris fatigaretur, tamen
virili pacientia haec sufferens, honorem innatum servare
conatur. Cum autem vitam hanc finiret, in
aecclesia Christi martiris Albani in Mogoncia
flebiliter est sepulta; cujus fusum argenteum in ejus
memoria ibidem est suspensum.
25.
De prefato autem duce Heinrico quaedam
dico, quae impie fecit in suimet regno, et in quibus
valet considerari quod supradictis omnibus non
valet contradici. Patriarcham de Aquileia
castrari, et archiepiscopum Salzburgensem
precepit excecari. Causas ponere nolo, quia ad
haec promerenda non esse idoneas, in veritate scio.
Is cum in fine suo a Michaele, Ratisbonensi episcopo,
de tali commisso amoneretur, se in priori peccasse
solum fatetur, et in archipresule nichil;
ignorans, quam parva res | null | 2f233829-05e0-401c-8e03-0c6396126970 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est, in qua flagitium
deest. Unde Davit supplex loquitur: #Ab
occultis meis munda me, Domine! (Psal. XVIII, 13.)
@#
Hujus (f. 31d) conjunx, Juthitta nomine, cum presens
adesset, hanc confessionem audivit, et mox viro
suimet moriente, corpus ejusdem in aecclesia, quam
ipse in honorem sanctae Mariae semper Virginis
construcxit, cum magno merore deposuit, et in
quocumque animam ejus umquam deliquisse ipsa
scivit vel ab aliis comperit, lacrimis ac ineffabilibus
emendavit elemosinis. Haec in viduitate sua continenter
vivens, cum Habraham, Frisingensem
episcopum, pre caeteris diligeret, invido vulgari
dente admodum inculpabilis dilaniebatur. Quae cum
de hac luce migraret, in die depositionis suae ab
eodem antistite missam cantante sic expurgatur.
Ante communionem is versus ad populum, quae merita
ejus fuerint, circumstantibus indixit: #Hoc,@# inquiens, #delictum@#,
#quo diffamata fuit, si hec umquam
commisit, faciat omnipotens Pater Filii suimet corporis
et sanguinis salutare remedium mihi provenire
ad judicium et ad debitam dampnationem@#, #animaeque
ejus ad perpetuam salvationem.@# Et tunc cum
mentis ac corporis innocentia sumpsit unicum cunctis
fidelibus remedium. Credidit populus, quamvis
sero, et cum detraccione injusta plus ei profuit, cum
nocere studuerit.
26.
(f. 31d' ) Fuit in diebus predicti cesaris quidam
comes, Hed nomine, qui aecclesiam in honore
Christi adletae Viti, in Heslinge constructam,
quia heredem non habuit, maxima totius proprietatis
suae parte dotavit, et congregatione sanctimonialium
ibidem facta, eandem abbaciam mundiburdio
Etheldagi, Bremensis archiepiscopi, subdit. Sed
prepositae huic sedi geminae venerabiles matronae,
quibus unum erat vocabulum Windilgerd dictum,
cito, pro dolor! obiere. Avus autem meus
cum filiam suimet, Hathui nomine, ibi educatam
prius ac traditam eis succedere rogasset, ab archiantistite
prefato impetrare non potuit. Postea vero
archipresul a cesare, patrino suimet, rogatus, eandem,
cum jam duodecim esset annorum, 2. Kal.
Maii, die dominica velavit et in proxima die
ad abbatissam in patris presentia ordinavit; quod
postea eum nimis penituit. Namque, ut dicturus sum,
interpositis diebus quinque, Italiae decus et Saxoniae
salus, Otto primus obiit ( #an.@# 973). Pausat autem
avia meimet, Juthitta nomine, in aecclesia,
quam post de lapidibus, qui in hac terra pauci
habentur, filia ejus sumopere construcxit, excedens
ex hoc seculo 7. Kalendas Novembris. Aecclesia
Fuldensis, pro dolor! incensa, sub eodem
inperatore renovata est.
27.
(f. 32.) Ascensionem autem Domini inperator
in Merseburg fuit, et quicquid de promissione
remansit, devota mente ibidem complere studuit.
Exin 3. feria ante pentecosten ad Miminlevo
veniens, postera die ad mensam laetus sedebat. Qua
finita, cum jam vespera cantaretur, infirmari cepit
et inclinare. Quem qui astabant proxime suscipientes
deposuerunt; refocilatusque divino celeriter
viatico, orantibus pro ejus exitu cunctis, debitum
persolvit naturae 38. ordinationis suae anno
Nonis Mai. ( #Mai@# 7), 4. feria. Sequenti
vero nocte viscera ejus soluta in ecclesia sancte
Mariae sunt tumulata; corpus autem ejusdem aromatibus
conditum ad Parthenopolim translatum est,
ibique honorabiliter atque lacrimabiliter
succeptum, marmoreoque inpositum sarcophago,
sepultum est ab archiepiscopis Gerone atque
Aethelberto ceterorumque auxilio episcoporum
clerique tocius.
28.
Aequivocus autem ejus, junior scilicet Otto,
patre adhuc vivente electus et unctus, iterum conlaudatur
a cunctis in dominum et regem.
Quantum vero pro liberatione animae senioris
suimet Aethelheidis inperatrix invigilaverit usque
in finem, dictis non valet conprehendi nec factis. (f. 42)
Quicquid enim honoris sibi vel provectus
secularis umquam provenit, non ullo suimet merito,
sed Daviticis Christo asscripsit laudibus: #Non nobis,@#
inquiens, #Domine non nobis, sed nomini tuo da
gloriam (Psal. CXV, 1)
@#. Si in me facundia, scientia
et memoria convenirent, in explicanda cesaris
laude deficerent. Sicut dominus, sic et principes
ejus fuerunt. Non eos ciborum seu aliarum
rerum superflua varietas, sed in cunctis delectabat
aurea mediocritas. Omnes quae leguntur virtutes,
his degentibus florentes, hiis obeuntibus marcesserunt.
Hii etsi corporaliter non vivunt, supersunt
animae immortales, bonorum provectu operum
beata aeternitate gaudentes. Sed ut concludam | null | d2242205-4cd2-4788-ada6-8fc577bcd9b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sermonem, post Carolum Magnum regalem cathedram
numquam tantus patriae atque defensor possedit.
Precedentibus mortem ejus, ut predixi, plurimis
optimatibus, omnes qui superfuerunt, tantae
jucunditatis haud inmemores, novam hanc
normam, quae sequebatur, nec voluerunt, neque
sequebantur, sed ad exitum vitae suimet ab recta
antiquae veritatis et justiciae semita sua sponte
non deviabant. Inpleri tunc namque videbant, quod
a quodam sapiente presago futurorum scriptum
est: #Primum (f. 33) est aureum seculum, deinc@#
#aereum, postque ferreum sequitur.@#
Audiat unusquisque
fidelium veredica beati Gregorii monita: #Cum augentur dona, raciones crescunt donorum,@#
et
in commissis se nimis peccasse perhorrescat,
et pro anima inperatoris Deum supplici mente
deposcat, ut flagicia servi peccatoris innumera,
quae in tot sibi subditis rebus precaveri nequiverant,
clementer ignoscat, regnorumque dominator
omnium populis presentibus atque futuris
pervigil piusque custos assistat! Et tu, quicumque
mihi succedas, tanti memor beneficii, animae
ejus recordationem fideli mentis custodia serves,
maximeque in festivitate Christi adletae Laurentii,
cujus intercessionem obnixe postules, ut sicut eo
die meritis ipsius hostium huic concessa est divinitus
victoria visibilium, ita sibi a Deo donata, quam
semper optavit, remissione, laqueos inimicorum
mereatur invisibilium evadere a sinistrisque segregatus,
in die judicii collocetur a dextris Dei Patris.
LIBER TERTIUS.
Tertius in numero regum, sed proximus Otto
Nomine, scribatur, et digna laude locetur
Sede patris magni, vivens per secla secundo
(f. 33' ) Successu, miseris qui profuit omnibus horis.
Hujus prima bonis laetantur, triste supremis
Advenit, nostris criminibus undique magnis.
Tunc luit hic mundus, quod sprevit recta malignus.
Ultrici gladio perierunt plurima regno.
Nulla patet nobis certissima causa, peritis
Cunctis est visum, Mersburgi flebile damnum
Ex quo sustinuit, quod pax pia longe recessit
Finibus e nostris, late regnabat et hostis.
Quis valet effari seviret ut iste crudeli
Funere, cum Christi templis nec parceret almi?
Congressi mutuo ceciderunt atque duello.
Ex nostris multi, Saracenis exuperati.
Vere felices, qui Christum semper amantes
Tranquillae pacis retinent optata, timoris
Funditus ignari pulsantis corda maligni,
Plus quam tricenos qui nunc turbaverat annos
Antecessores nostros, et, pro dolor! hostes
Armavit, nostras quoque nunc infringere terras.
Qui coelos terris conjuncxit, ponat ut istis
Finem suppliciis, optet modo quisque fidelis.
1.
(f. 34) Tercius regni procurator nostri, Otto
secundus, sit codicelli materies mei; qui juvenis
viribus corporis cluens eximiis, primo quae sunt
proterva sectatur, largitusque plurima pietatis
opere, absque temperamento, matura fugi
consilia; deindeque castigatus a multis, inposite
sibi laudandae virtutis freno, nobiliter in diebus
suis conversatus est; sicut in sequentibus explanabo.
Piae genitricis suae instinctu, cujus gubernacula
vigebat, Miminlevo, ubi pater suus obiit,
justo acquisivit concanbio, decimasque quae ad
Herevesfeld pertinebant; et congregatis ibi
monachis, liberam fecit abbaciam, datisque sibi
rebus necessariis, apostolico confirmavit privilegio
. Insuper licentiam archiepiscopum eligendi
confratribus Deo famulantibus Magadaburg
precepto inperiali presente archiepiscopo dedit
Aethelberto, et cum uno libro, qui
hodie ibidem est, in quo sua inperatricisque Theuphanu
imago auro splendet formata, munus affirmavit.
Quod gratia cesaris et in presentia ejus archiepiscopus,
preparatus ad missam, cum perlecto
evangelio more solito optime predicasset, recitato
coram precepto inperiali, (f. 34' ) quo eleccio continebatur,
ostendit, eumdemque, quicumque temerarius
hoc umquam auderet infringere, terribili
excommunicatione damnavit, cunctis prosequentibus #Amen! fiat! fiat!@#
consolidavit. Pauperem
adhuc episcopatum Merseburgensem largiflua pietate
respexit, et ejus provisori Gisilero, quia hunc
multum dilexerat, primo abbaciam in Palithi,
dein Suencuam civitatem cum appertinentibus
cunctis ad servitutem sancti Johannis
baptistae tradidit, et quicquid Merseburgensis murus
continet urbis, cum Judeis et mercatoribus, ac
moneta et foresto inter Salam ac Mildam fluvios
et Siusuli atque Plisni pagos jacenti, Chorin
et Niriechua, Bucithi et Cothug ac Borintizi
et Gunthorp permisit, ei haec omnia
scriptis manu propria conroboratis affirmans.
2.
Interim Gero, Agripinae sedis egregius provisor,
obiit [ #an.@# 975]; de quo quia pauca
crelibavi, quae tunc reservavi, paucis edicam. Hic
prucifixum, quod nunc stat in media, ubi ipse
pausat, | null | 69f881f2-20ae-4003-8c96-1039a29dce6a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aecclesia, ex ligno studiose fabricari precepit.
Hujus caput dum fissum videret, hoc summi
artificis et ideo salubriori remedio nil de se presumens
sic curavit. Dominici corporis porcionem, unicum
in cunctis necessitatibus solacium, et partem
unam salutifere crucis conjungens posuit in rimam,
et prostratus nomen Domini flebiliter (f. 35) invocavit,
et surgens humili benediccione integritatem
promeruit. Is dum capellam clara jam luce intraret
suam, Victorem sanctum, ut suis post intimavit fidelibus,
cum zabulo dimicantem atque vincentem
vidit. Hujus obitum cuidam abbatissae Gerbergae,
quam propter castitatem mentis et
corporis idem multum dilexerat, secumque sepe
detinuit, diabolus bonorum invidus omnium sicut
prius solebat in ceteris, prodidit: #Vellem tibi
meum aperire secretum, ni te scirem cuncta hactenus
numquam servavisse commissa. Sed si fideliter hoc
continere mihi promittis, ea dico ratione@#, #quandocumque
alicui vis aperire, vitam tibi me non dubites
tollere. Gero, tuus familiaris, in hoc anno tantam
incidet infirmitatem tres dies, ut mortuus credatur;
et si ab aliquo hoc spacium custoditur, tale potest securus
evadere periculum.@# Sed ancilla Christi, verbis
obstupefacta talibus, fideli se silentio haec promisit
omnibus occultare. Haec cum eundem videret evanescere,
directo mox itinere, archiepiscopo universa
narravit. Quod diabolus intelligens, in tantum eam
cecidit, ut post (f. 35' ) innumeros dies vitam hanc
fragilem vita mutaret aeterna. Archiepiscopus autem
in die dispositionis ejus missam celebrans meritum
ejus cunctis astantibus indixit, indulgentiamque
ei ab his postulavit, et ipse fecit. Post haec infirmitate
predicta gravatus, se Evurgero custodiendum
commisit. Qui eundem acri dolore defatigatum quasi
mortuum lavari, feretroque impositum ad aecclesiam
portari, posteraque die sepeliri jussit. Hic, ut aiunt
populi, tercia nocte quasi de gravi somno expergiscens,
audivit sonantem campanam, et ut aperirent
ei velociter, terna exclamacione rogavit. Obstupefactus
is qui audivit, Evurgerum prefatum custodem
aecclesiae, ut episcopo laboranti succurreret,
interpellavit. Qui eundem per omnia fuisse mentitum
affirmans, magno percussit baculo; sicque
quievit divae presul memoriae 3 Kalendas Julii.
Apparuit autem is mox Liudulfo abbati
dicens: #Requiem eternam nobis cantate!@# et evanuit
ab oculis ejus. Hujus vice Warinus eleccione et
inperatorio munere protinus ungitur.
3.
Anno medii Ottonis 2 (974), Heinricus,
Bawaricorum dux, captus est, et ad Gilhiem
deductus caute custoditur. In hoc anno hiemis
asperitas longa fuit et sicca, et magna nix effunditur
coelitus. (f. 36) 975º Mortuo quoque Roberto,
Magontinae sedis archipresule, inperator cancellarium
suimet nomine Willigisum, multis hoc
ob vilitatem sui generis rennuentibus, eidem prefecit
aecclesiae. Sciebat enim, Petro attestante, quod
non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34), sed
omnes se ex corde diligentes pre caeteris amat, inconprehensibili
honore remunerans. Qualiter autem
hunc pastorem futurum divina pietas presignaverit,
non est silendum. Hujus mater, quamvis paupercula,
tamen, ut in sequentibus apparet, bona, dum eundem
in utero portaret, vidit per somnium, quod
sol e sinu suimet fulgens totam radiis flammantibus
repleret terram. Et in ea nocte, qua haec
talem peperit infantem, simili procreacione totum
hoc jumentum, quod ipsa in domo sua habuit, quasi
gratulabundum dominae respondit. Ille, qui tunc
natus est, sol erat, quia sanctae predicationis suae
radiis corda multorum a Christi caritate torpentium
illuxit. Et idcirco in ejus nativitate masculini sexus
mirabilis multitudo gignitur, quia vir Dei ad salutem
patriae totius summa predestinatione regnaturus
exoritur. Felix mater, quam Dominus pre ceteris
contemporalibus suis in tantum (f. 36' ) visitavit, ut
prolem nobilioribus coequalem vel etiam nonnullis
meliorem pareret, et ostensae sibi visionis spem oculis
et re ipsa veram esse probaret. Sed haec alias
dico.
4.
( #An.@# 974) Inperator prima expedicione
Buschuth civitatem cepit. Secunda Danos sibi
rebelles petens, ad Sleswic properavit . Ibi
etiam hostes suos foveam, quae ad defensionem
patriae parata est, et portam, quae Wieglesdor
vocatur, armis preoccupare videns,
consilio Bernhardi ducis et avi meimet Heinrici
comitis omnes has munitiones viriliter exuperat
.
In hoc itinere prima malae irrisionis in clericos
exclamatio attollitur, et a malis hominibus hodie
servatur. Admodum miserabile est, cum aliquid | null | d7b3bfe5-5788-4e29-adae-de6f6eeeb7bb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
boni
a justis inventum, in usu ad modicum habetur,
statim ut nimis detestabile a maxima multitudine
repudiatur. Quod Deo autem displicet et hominem
ad promerendam reatus sui penam protrahit, hoc
discit et ut ruminando firmat. Quamvis vero
multi irrisiones non serio faciant, tamen sine peccati
macula has nullatenus (f. 37) peragunt.
Urbem unam in hiis finibus cesar edificans presidio
firmat. Brun presul supra memoratus 7.
Idus Marcii obiit, et Erp. prepositus Bremensis intercessione
Aetheldagi archipresulis ordinatur.
Temporibus hiis ego natus sum 8 Kalendas Augusti,
mense Julio.
5.
Anno vero Dominicae Incarnationis 976º
Heinricus, dux Bawariorum, honore et communione
privatus, Boemiam fugit. Quem inperator
ibidem valido petens exercitu cum duce Bolizlavo
manentem, nil ibi prorsus in neutro horum profecit,
sed magnam Bawariorum catervam, sibi ad auxilium
huc venientem, et juxta Pilisini urbem
castra metatam, dolo cujusdam militis Bolizlavi sic
perdidit. Vespere facto, Bawarii se lavantes nulla
custodum securitate fruuntur; et ecce hostis loricatus
adveniens, nudos eosdem in tentoriis et in virentibus
pratis occurrentes prostravit, et cum omni
preda laetus et incolomis revertitur. Inperator autem
audita tantorum strage virorum, et quod nulla sibi
via redeundi patuit, recto itinere ad civitatem suam,
quae Camma dicitur, venit, et in proximo
anno (977) prefatum ducem ad Pataviam confugientem
subegit. In consequenti anno (978) Heinricus
dux et Ekbertus comes et Heinricus presul
apud inperatorem accusati, Magadaburg capti sunt
et exilio deputati longo .
6.
(f. 37' ) Post haec autem inperator omni studio
ordinavit expeditionem suam ( #an.@# 978) adversus
Lutharium, regem Karelinguorum, qui in
Aquisgrani palacium et sedem regiam, nostrum
semper respicientem dominium, valido exercitu
presumsit invadere, sibique verso aquila designare.
Haec stat in orientali parte domus, morisque fuit
omnium hunc locum possidentium, ad sua eam vertere
regna. Quem celeriter abeuntem cesar insequitur,
depopulatis omnibus et incendio consumptis
usque ad Parisiam sedem. In illo itinere, multis infirmitate
nimia compressis, Brun, comes Harneburggensis,
miles per cuncta laudabilis, obiit 2 Kalendas
Decembris. Reversus inde inperator
thriumphali gloria, tantum hostibus incussit terrorem,
ut numquam post talia incipere auderent;
recompensatumque est hiis quicquid dedecoris
prius intulere nostris. Interim Augustanae pastor
aecclesiae Othelricus, gemma sacerdotum, 50 ordinationis
suae anno excedens a seculo ( #an.@# 973), fructum
laboris devoti Christo remunerante percepit,
4 Nonas Julii . Heinricus autem huic succedens,
parvo tempore sedebat, ut post enucleabo
.
7.
(f. 38) Accusatus apud inperatorem Gero
comes a Waldone, et in loco qui Sumeringe
dicitur, ortatu Aethelberti archipresulis et Thiedrici
marchionis captus, patri meo patruoque
firmiter est commissus. Deindeque convocatis ad
Magathaburg cunctis regni principibus ( #an.@# 979),
congressi sunt hii judicio in insula quadam singulari
certamine, vulneratusque in cervicem bis
Waldo, ardencius insequitur hostem, percuciensque
ictu valido capud, prostravit eundem. Interrogatus
autem Gero comes ab eodem, si plus potuisset pugnare,
coactus est, quod jam defecisset, profiteri.
Waldo tum egressus, aqua refocilatur depositis
armis, et post tergum mortuus cecidit. Tunc Gero
jussus est decreto judicum et voce inperatoris a
carnifice quodam decollari 3. Idus Augusti.
Haec pugna nullo nisi tantum archiepiscopo
Aethelberto et Thiedrico placuit marchioni; correptusque
est inperator ab Ottone, Bavariorum
duce, Liudulfi filio, eodem die venienti, et a
comite Bertoldo, quod ob tam vilem causam tantus
vir umquam damnari debuisset. Libet paucis exponere
Liudulfi Corbensis meritum (f. 38' ) patris,
cui multum vigiliis jejuniisque laboranti plurima
Deus dignatus est revelare. Hic in die prefati certaminis
cum diluculo missam humiliter et timorate, ut
semper solebat, celebraret, vidit super altare comitis
capud Geronis, finitaque hac aliam pro defunctis
cantavit; exutisque sacerdotalibus vestimentis, cum
silentio exivit, congregatisque fratribus obitum ejus
indicavit, orationemque pro eo fieri communem suppliciter
postulavit. Decollatio autem ejus in ipso solis
occasu fiebat. Pro cujus memoria soror ejus
Tetta et conjunx ejus Aethela monasterium in
loco qui Eleslevo dicitur, ubi ipse requiescit,
construentes, . . partem tocius suimet hereditatis
tradidere Deo ejusque precursori dilecto, hoc privilegio
et imperiali precepto ea racione firmantes, ut
abbacia ibidem liberaliter | null | 65440b42-4c1c-4df4-a974-bd49a3bd65fe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
facta, inperatoris suorumque
potestatem ac tutelam respiceret successorum.
Comitis prefati corpus post tres annos, cum juxta
illud contectalis sua poneretur, integrum una cum
vestimentis inventum est. Inperante tunc predicto
Ottone 6 annos, Lutharius rex cum filio suimet
ac muneribus magnificis ad eum venit ( #an.@#
980), et sibi satisfaciens, amiciciam ejus firmiter
acquisivit. Et in hoc anno cesar noster Italiam
pergens, numquam has regiones, pro dolor!
amplius invisit.
8.
Post haec (f. 39) prefatus antistes Aethelbertus,
inperatore jam Roma commorante, terciodecimo
suae ordinationis anno (981), suos docendo
et confirmando, ac Gisileri presulis, quia tunc
cum cesare fuit, diocesim perlustrans, 13 Kal. Julii
in Merseburg missam celebravit, proximamque
noctem cum Hemuzone, venerabili laico, in
Chruvati laetus duxit; crastinoque die exurgens
tristis, capitis nimium queritur dolorem, et tamen
abibat; cumque Cirmini villam, ad Frekenlevo
pergere cupiens, preterisset, ni cito a suis
sustentaretur, ex equo paulatim declinans, in terram
cecidisset. Is vero tapeto superpositus, completisque
omnibus, quae a clericis dicenda erant, fideliter
migravit ad Christum 12 Kalendas Junii.
Hujus corpus ad Ivikanstem delatum atque
sacerdotali apparatu vestitum, navigio ad Magadaburg
usque deductum est, flebiliterque a confratribus
et maxime a monachis susceptum, commendatum
est ab egregio sanctae Halverstidensis aecclesiae
episcopo Hilliwardo, favente sibi Hardingo abbate
venerando, in medio aecclesiae coram altari apostolorum
Philippi et Jacobi. Quanta sollicitudine idem
sibi subditis (f. 39' ) invigilaret gregibus, lector
attende! Sepenumero ad ovile sancti Johannis baptistae
sanctique Mauricii noctis silentio venit, duobus
tantum comitantibus, qualiterque confratres ad
matutinam convenirent, vel qui in dormitorio remanerent,
ex improviso perspexit; et si bene fuit, Deo
gratias egit, sin autem, culpabiles digna castigatione
redarguit. Sed clerus et populus tanti patris funere
turbatus, Othtricum confratrem et tunc imperatori
fideliter servientem communiter eligerunt in dominum
et archipresulem; quamvis hoc nullo modo
posse fieri predictus archimandrita, dum adhuc
viveret beneque valeret, multis ex eorum numero
publice prediceret. Cum enim episcopus et Ohtricus
numquam convenirent moribus, magna confratrum
et hospitum, quia magister fuit scolae, caterva bene
elaborata, maluit idem exire, quam in monasterio
permanere. Huic cesar cum apud archiepiscopum licentiam
sibi famulandi vix impetraret, contigit in
die resurreccionis sanctae, episcopum ad missam paratum,
subdiacono, ut mos est, sanctam crucem
coram tenente, ambabus eandem complectens manibus,
ut Ohtricus et Ico numquam sedem possiderent
suan., (f. 40) lacrimis postulat profusis. Peracto
autem divino pleniter ministerio, cum idem ad
mensam sederet, prefatos numquam sibi successuros
palam cunctis presentibus innotuit. Qualiter
autem hoc sibi fuerit revelatum non aperuit, nec
umquam mihi aliquis intimare potuit. Post mortem
quoque ejus Walterdo sibi dilecto, qui et Dodico
vocabatur, ut ipse mihi pro vero narravit, in somnis
idem cuncta, quae in hac re vivus prenuntiaverat
compleri, talibus affirmavit. Hic in lecto positus
excessu mentis vidit archiepiscopum in australi
ecclesiae janua, quae cimiterium respicit, stantem,
eundemque quasi Romam cum baculo suimet pergere
cupientem hiis exasperavit verbis: #Mi Dodico,
ut quid meum alio prebebis honorem!@# Cui
respondens is: #Nonne,@# inquit, #in tristi meo habitu
non voluntatem, sed oboedientiam solum, senior
carissime, vales considerare?@# Ad haec archiepiscopus
tunc prosequitur: #Pro certo,@# dicens, #scias, Ohtricum
sedem numquam possessurum meam.@# Universis autem
clerus et populus, ut supra memoravi, completa
electione, miserunt Ekkihardum, (f. 40' ) qui dicebatur
Rufus, cum consortio aliorum fratrum et militum,
qui hanc imperatori nunciarent et de promissis
ammonerent. Qui cum Italiae partes, ubi cesar
tunc commorabatur, itinere adtingerent, Gisileri
suffragium, qui apud inperatorem tunc plurimum
valebat, implorantes, legationis suae secretum ei
aperiunt. Promissa ab eo est hiis fidelis intercessio,
completurque sibi cunctis proxima in omnibus benevolentia.
Namque ut audita cesaris auribus
instillavit, pedibus supplex advolvitur, promissa et
diu expectata longi laboris premia postulans, Deo
hoc consentiente, protinus impetrat ( #an.@# 981). Egressus
autem interrogatur a nuntiis, et maxime ab
Ohterico, qui se fidei suimet firmiter commendavit,
si quid in sibi creditis | null | 3eb45c50-c45f-47d6-a1c8-43c6159b340b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
proficeret, quod vix suis necessitatibus
in hoc subveniret, respondit. Corruptis
tum pecunia cunctis primatibus, maximeque
Romanis, quibus cuncta sunt semper venalia, judicibus,
qualiter ad archiepiscopatum aliqua racione
veniret, primum secreto (f. 41) revolvit deindeque
palam domni papae Benedicti septimi, qui sic vocabatur
ex numero precedentium equivocorum,
obnixe petit auxilium, quod, cum totius consilio
senatus si posset impendi, ex sua parte sibi paratum
fore et hic promisit. Positum est Romae concilium
generale; sapientissimi conveniunt, impleturque illa
Jeremiae prophetia: #Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus (Jer. IV, 1)
@#, et caetera. Nam
cum judices ab apostolico interrogarentur si liceret
Gisilerum promoveri ad archiepiscopatum, quia
certam non haberet tunc sedem, sed ab episcopo
injuste, ut semper sit questus, ablatam Hildiwardo,
caruisset hactenus quam possiderat: tunc hoc auctoritate
canonica percipere jure meritoque verbis
affirmabant et exemplis, Davitica transgredientes
monita: #Recte judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2)
@#;
et illud:
#Corruptus judex nequid discernere verum. (HOR. II, 2, 8.)
@#
Lector, crede mihi, quod piget atque pudet
me his longe inferiorem hoc verbis exponere,
quod hii ob presentem ac futurum pudorem noluerunt
omittere. Merseburg, quae usque (f. 41' ) huc
liberaliter dominabatur, aecclesiae Halverstidensi,
sede episcopali destructa, subditur, et Gisilerus,
ejusdem non pastor sed mercenarius, ad majora
semper tendens, desiderata 4 Idus Septembris percepit,
proverbii non memor illius: #Quanto alcior
gradus, tanto gravior fit casus (cf. Prov. XVI, 8)
@#.
Certe si voluisset is in cura sibi credita persistere,
omnem scrupulum in aliquo sibi umquam obsistentem
imperatoris auxilio potuisset expellere, magnamque
securitatem ac rerum affluentiam cunctarum
sibi suisque successoribus efficere. Sed quia Dei
judicia sunt hominibus occulta, numquam autem
injusta, non illo solum, sed communibus nostrimet
inputo peccatis, quibus domesticis quicquid
adversi accidit juste asscribitur. Ohtricus vero Beneventum
postea veniens infirmatur. Confrater
meus, nomine Huswardus, ut mihi retulit, vidit
is assistere sibi Aethelleken, prepositum quondam
nostrum sed tunc defunctum, annonam sancti
Mauricii eminus sibi porrigentem. Expavescens tali
visione, idem: #Cernis,@# inquid, #frater aliquid?@# Et exponens
ei ordine cuncta: #Ve mihi,@# dixit, #misero et
peccatori, quod umquam monasterium meimet et obedientiam
ad ambitionem (f. 42) dereliqui, et si divina
largitas aliquam mihi concedere dignatur sanitatem
supplex huc venio, numquamque recedo.@# Talia prosequutus,
infirmitate validiori opprimitur, et post
paucos dies in prefata civitate Nonas Octobris
moritur ac sepelitur, non ullum sapientia atque facundia
sibi relinquens similem.
9.
Gisilerus autem, accepta ab imperatore licencia,
Magadaburg 2 Kalendas Decembris, Thiedrico Metensis
aecclesiae episcopo comitante venit. Fuit
hic amicus cesaris et valde ei carus, unusque ex
numero corruptorum qui mille talenta auri atque
argenti pro veritatis obumbracione ab archiepiscopo
percepit. Cui quidam, cum ab eodem jussu imperatoris
ad matutinam joculariter benediceretur: #Saciet
te,@# inquid, #Deus in futuro, quem hic omnes non possumus
auro.@# Tunc omnia nostram prius aecclesiam
respicientia divisa sunt miserabiliter, Sclavonicae
ritu familiae, quae accusata venundando dispergitur.
Pars episcopatus nostri, quae jacebat
inter Salam et Elstram ac Mildam fluvios, et plisni,
Vedu et Tuchurini pagos, cum villis
Passini et Piscini, Fritherico (f. 42' ) Citicensi
datur episcopo. Wolcoldo autem, Misnensis
aecclesiae antistiti, pars illa conceditur cum adpertinentibus
villis Wissepuig et Lostatawa, quae
ad Gutizi orientalem pertinet, ac fluviis Caminici
Albique distinguitur; sibi autem retinuit 9 urbes
quarum sunt haec nomina: Scudici, Cotug, Vurcin,
Bigni, Hilburg, Dibni, Paug, Liubanici et Gezerisca.
Precepta, quae munera regalia seu inperalia
detinebant, aut igni comburebat, aut aeclesiae
suae mutato nomine designari fecit. Mancipia
et totum, quod Merseburg respicere debuit, ne
umquam colligeretur, sponte dispergit; abbaciam
ibi statuit, eidemque Ohtradum , venerabilem
de sancto Johanne monachum, prefecit.
Postque Heimonem de eodem monasterio constituit.
Sed quae res destruccionem hanc subsequerentur,
lector attende!
10.
Gentes quae suscepta Christianitate regibus et
inperatoribus tributarie serviebant, superbia | null | 6d92acbe-ca8b-4457-9e81-2918057552c3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Thiedrici
ducis aggravatae, presumpcione unanimi arma
commoverant ( #an.@# 983?). Quod patri meo comiti
Sigifrido, priusquam fieret, sic revelatum est. Vidit
in somnis aerem nube densa contractum, et pre ammiracione,
(f. 43)
quid hoc esset percontatus, audivit
vocem talia proferentem: #Nunc illud compleri
debet vaticinium: Pluit Deus super justos et injustos (Matth. V, 45)
@#.
Quod eciam 3 Kalendas Julii scelus,
percusso in Hawelberg presidio destructaque ibidem
episcopali cathedra, primum exoritur. Transactis
autem trium spaciis dierum, Sclavorum conspirata
manus Brandeburgensem episcopatum, 30 annos
ante Magadaburgensem constitutum,
cum jam prima sonaretur, invasit, fugiente prius
tercio antistite ejusdem Wolcmero, et defensore
ejus Thiedrico ac militibus ipsa die vix evadentibus.
Clerus ibidem capitur, et Dodilo, ejusdem
sedis antistes secundus, qui a suis strangulatus
tres annos jacuit tunc sepultus, e tumulo eruitur,
et integro adhuc ejus corpore ac sacerdotali apparatu,
ab avaris canibus predatur et iterum temere
reponitur; omnis aecclesie thesaurus distrahitur, et
sanguis multorum miserabiliter effunditur. Vice
Christi et piscatoris ejusdem venerabilis Petri varia
demoniacae heresis cultura deinceps veneratur, et
flebilis haec mutacio non solum a gentilibus, verum
etiam a Christianis extollitur.
11.
Temporibus hiis ecclesia Citicensis a Boemiorum
exercitu, Dedi duce, capta est et
depredata, Hugone primo tunc episcopo hinc effugato.
(f. 43' ) Posteaque monasterium sancti Laurencii
martiris in urbe quae Calvo dicitur, situm
desolantes, nostros sicuti fugaces cervos insequebantur;
nostra etenim facinora nobis formidinem
et his suggerebant validam mentem. Mistui, Abdritorum
dux, Hômanburg ubi sedes episcopalis
quondam fuit, incendit atque vastavit. Quid vero
ibi mirabilium Christus operaretur e coelis, attendat
religio tocius Christianitatis. Venit de supernis sedibus
aurea dextera, in medium collapsa incendium
expansis digitis, et plena cunctis videntibus rediit.
Hoc admiratur exercitus, hoc stupet Mistuwoi timoratus;
et id mihi indicavit Avico, capellanus tunc
ejus, et spiritualis frater meus postea effectus,
Sed ego cum eodem sic tractavi, reliquias sanctorum
itinere in coelum divinitus collatas abiisse, hostesque
terruisse atque fugasse. Post haec Mystuwoi in
amentiam versus in vinculis tenetur, et aqua benedicta
inmersus: #Sanctus,@# inquid, #me Laurentius
incendit!@# et antequam liberaretur, miserabiliter
obiit. Desolatis tunc omnibus preda et incendio
urbibus ac villis usque ad aquam, quae Tongera vocatur,
convenerunt e Sclavis peditum ac equitum
plus quam 30 legiones, quae sine aliqua lesione residua
quaeque suorum auxilio deorum tunc devastare
non dubitarent, tubicinis precedentibus
Non latuit hoc nostros. Conveniunt episcopi Gisilerus
et Hilliwardus cum marchione (f. 44) Thiedrico
caeterisque comitibus, Ricdago, Hodone et Binizone,
Fritherico, Dudone ac patre meo Sigifrido,
aliisque compluribus; qui ut dies sabbati primo
illuxit, missam omnes audiunt, corpus animamque
coelesti sacramento muniunt, hostesque obvios fiducialiter
inrumpentes, paucis in unum collem effugientibus,
prosternunt. Laudatur a victoribus in
cunctis Deus mirabilis operibus, approbaturque
veredicus Pauli doctoris sermo: #Non est
prudentia neque fortitudo nec consilium adversus
Dominum.@# Derelicti sunt qui prius Deum spernere
presumpserunt, idolaque manufacta et prorsus inania
creatori suo stulti preposuerunt. Appropiante tunc
nocte, nostrisque a longe castrametantibus, hii, quos
supra memoravi, furtim, pro dolor! evasere. Omnes
autem nostri, exceptis tribus, crastino gaudentes
remeabant, applaudentibus cunctis, quos obviam
habuere vel domi invenere.
12.
Interim cesar Romanum sic regebat inperium,
ut quod patrem suum prius respiciebat, omne detineret,
et Saracenis sua inpugnantibus viriliter resisteret
et a finibus suis longe hos effugaret. (f. 44' )
Calabriam a crebra Grecorum incursione et Saracenorum
depredatione magnam vim perpeti cesar
comperiens ( #an.@# 982), ad supplementum exercitus
sui Bawarios ac fortes in armis Alemannos vocavit.
Ipse autem cum Ottone duce, fratris filio Liudulfi,
ad urbem Tarentum, quam Danai jam presidio
munitam optinuerant, festinavit, eamque viriliter
in parvo tempore obpugnatam devicit.
Saracenos quoque valido exercitu sua populantes
superare contendens, cautos illo speculatores
misit, qui certa de hostibus referrent. Quos primo
infra urbem quandam clausos effugavit devictos,
postque eosdem in campo ordinatos fortiter
adiens, innumeram ex his multititudinem stravit,
prorsusque hos speravit esse superatos. Sed hii ex
inproviso collecti ad nostros | null | e99dd9f1-4775-43eb-b523-b13d99658da3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
unanimiter pergunt, et
paululum resistentes prosternunt, pro dolor! 3 Idus
Julii Richarium lanciferum et Udonem ducem,
matris meae avunculum; comitesque Thietmarum,
Becelinum, Gevehardum, Gunterium, Ecelinum,
ejusque fratrem Becelinum, cum Burchardo et Dedi
ac Conrado ceterisque (f. 45) ineffabilibus, quorum
nomina Deus sciat. Inperator autem cum Ottone
prefato caeterisque effugiens, ad mare venit,
vidensque a longe navim, salandriam nomine, Calonimi
equo Judei ad eam properavit. Sed ea preteriens,
suscipere hunc recusavit. Ille autem littoris
presidia petens, invenit adhuc Judeum stantem, seniorisque
dilecti eventum sollicite exspectantem.
Cumque hostes adventare conspiceret, quid umquam
fieret de se, tristis hunc interrogans, et
habere se amicum apud eos, cujus auxilium speraret,
animadvertens, iterum equo comite in mare
prosiliens, ad alteram, que sequebatur, tendit
salandriam, et ab Heinrico solum milite ejus, qui
szlavonice Zolunta vocatur, agnitus intromittitur, et
in lecto senioris ejusdem navis positus, tandem ab
ipso etiam cognitus, si inperator esset interrogatur.
Qui cum hoc diu dissimulare studuisset, tandem
professus: #Ego sum,@# inquit, #qui peccatis meis id
promerentibus ad hanc veni miseriam. Sed quid nobis
sit modo communiter faciendum diligenter accipite.
Optimos ex meo nunc perdidi miser imperio, et propter
hunc doloris stimulum neque terras has intrare,
nec horum amicos (f. 45' ) umquam possum vel cupio
videre. Eamus tantum ad urbem Rossan@#, #ubi
mea conjunx meum prestolatur adventum, omnemque
pecuniam, quam teneo ineffabilem, cum eadem sumentes,
visitemus imperatorem vestrum, fratrem scilicet
meum, certum, ut spero, meis necessitatibus
amicum.@# His dulcibus colloquiis provisor navis delectatus
consensit, et perdius ac pernox ad condictum
pertingere locum properavit. Quo cum propiarent,
binomius ille jussu inperatoris premissus, inperatricem
et qui cum ea erat Thiedricum presulem supramemoratum
cum somariis plurimis quasi pecunia
sarcinatis vocavit. Greci autem primo ut inperatricem
cum tantis de urbe prefata muneribus exire
viderunt, anchoram ponentes, Thiedricum antistitem
cum paucis intromittunt. Sed imperator, rogatu
presulis, vilia deponens vestimenta et induens
meliora, viribus suis et arte natandi confisus, ut
stetit in prora, mare velociter insiluit. Quem cum
quidam ex circumstantibus Grecis apprehensa veste
detinere presumeret, perfossus gladio Liupponis,
egregii militis, retrorsum cecidit. Fugierunt hii
in alteram partem navis, nostri autem quibus huc
veniebant puppibus incolumes cesarem sequebantur, (f. 46)
eos littoris securitate prestolantem, premiaque
promissa magnis muneribus Danais implere
cupientem. Hii vero multum perterriti promissionibusque
diffidentes, abierunt, patrios repetentes
fines; quique dolo omnes semper vicerant naciones,
simili se tunc delusos artu sentiebant. Quanta autem
laeticia a presentibus posteaque venientibus imperator
susceptus sit, explicare non valeo.
13.
Sed ut in omnibus, lector carissime, certus
efficiaris, salandria quid sit, vel cur ad has
pervenerit horas, breviter intimabo. Haec est, ut
prefatus sum, navis mirae longitudinis et alacritatis,
et utroque latere duos tenens remorum ordines,
ac centum quinquaginta nautas. Duabus hoc
unum erat nomen navibus, quae jussu basilei Nicaphoris
Calabriam petierunt colligendi gratia tributi;
quae licet Romano specialiter serviat inperio, tamen
ne aliquam a Grecis paciatur molestiam, auri
debitum quotannis voluntarie persolvit Constantinopolitanis.
Inperator autem has venientes, inextinguibilemque
ab omni re preter acetum ferentes ignem,
sibi conjunxit, et in mare ad comburendas Saracenorum (f. 46' )
naves conductas direxit. Quarum una,
sicut predixi, suscipere devictum eundem recusavit,
seu ob ignorantiam sui, seu ob metum subsequentis
inimici; altera autem, quae hunc instinctu
Heinrici suscepit, velut prefatus sum, invita
reddidit.
14.
Paululum mihi nunc devianti mens est
incepta perficere. Omnes nostri principes, comperta
tam miserabili fama, conveniunt dolentes, et ut
eum sibi liceret videre, per epistolae portitorem
unanimi supplicatione poscebant. Quorum legationem
cesar ut audivit, desideranti animo consensit.
Ponitur in Berna civitate conventus, et
omnis huc convocatur principatus, necessaria ut
hic tractarentur multa ( #an.@# 983). Solus dux
Bernhardus in media revertitur via; namque una ex
urbibus suis . . . . . . ., quam imperator contra
Danos opere ac presidio firmavit, dolo ab hiis
denuo capta, cesis defensoribus ejusdem incensa
est | null | 97350282-9a8a-4d23-a5e5-e54ff7fcda6f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Anno Dominicae Incarnationis 983, inperator
Verone placitum habuit, et Heinricus minor
exilio solutus, dux Bawariorum effectus est. Et
in hoc anno Sclavi unanimiter restiterunt cesari et
Thiedrico marchioni. Et filius inperatoris
ab omnibus in dominum eligitur ( #an.@# 983).
15.
(f. 47) Post paucos dies discedebant, ultimum
vale dicentes; namque imperator cum Romam veniret,
relicta matre sua venerabili in Papia civitate,
graviter infirmatus, ut extrema persensit
adesse, omnem suimet pecuniam partes divisit in
quatuor, unam aecclesiis, secundam pauperibus,
tertiam dilectae suimet sorori Mahtildae, quae
abbaciam in Quidilingeburg devota Christo famula
obtinuit, quartam suis tristibus donavit ministris
ac militibus. Factaque latialiter confessione
coram apostolico caeterisque coepiscopis atque
presbiteris, acceptaque ab eis optata remissione, 7
Idus Decembris ex ac luce subtractus est; terreque
commendatur ubi introitus orientalis paradisi domus
sancti Petri cunctis patet fidelibus et
imago Dominica honorabiliter formata venientes
quosque stans benedicit. Equidem sortis memor humanae
multumque indigens indulgentiae, coeli terraeque
Deum et Dominum suplex efflagito, ut quicquid
hic in mea umquam peccaverit aecclesia, clemens
remittat, pro beneficiis autem centuplum largiatur,
potestateque immerito mihi concessa indulgeo, te
obnixe successorem (f. 47' ), postulans ut huic veniam
nemini in ultimis denegandam semper ex corde
tribuas.
16.
Hujus inclita proles, nata sibi in silva,
quae Ketil vocatur in die proximi natalis
Domini ab Johanne archiepiscopo Rawennate et
a Willigiso Magociacense in regem consecratur
Aquisgrani, et completo hoc officio, mox legatus
tristi nuncio tanta perturbans gaudia advenit. Movit
multorum corda ineffabilis dolor, virtus sublata
queritur, quam sepissime incolumen homo fragilis
et dubius persequitur (cf. Hor. III, 24, 31). Sedit
hic bis quinos solares annos post obitum patris sui,
regni tutor et inperii, hostibus cunctis horendus,
commissisque gregibus inexpugnabilis murus.
Nutat ancxia in tantis rebus populi sentencia,
quam cito firmavit divinae majestatis miseracio. Solvitur
a Traiectensi custodia dux Heinricus, et ab
eo rex tenellus ad nutriendum sive ad degradandum
a Warino, Coloniensi archiepiscopo, cujus firmae
fidei ab inperatore predicto is commissus fuit,
assumitur. Obseram modo tercii seriem voluminis,
duro vecte necis deflendae tercii inperatoris nostri,
et certitudinem pietatis almae, qua omnem exclusit
ambiguitatem, stilo laetus aperire conabor.
1.
(f. 34) Tercius regni procurator nostri, Otto
secundus, sit codicelli materies mei; qui juvenis
viribus corporis cluens eximiis, primo quae sunt
proterva sectatur, largitusque plurima pietatis
opere, absque temperamento, matura fugi
consilia; deindeque castigatus a multis, inposite
sibi laudandae virtutis freno, nobiliter in diebus
suis conversatus est; sicut in sequentibus explanabo.
Piae genitricis suae instinctu, cujus gubernacula
vigebat, Miminlevo, ubi pater suus obiit,
justo acquisivit concanbio, decimasque quae ad
Herevesfeld pertinebant; et congregatis ibi
monachis, liberam fecit abbaciam, datisque sibi
rebus necessariis, apostolico confirmavit privilegio
. Insuper licentiam archiepiscopum eligendi
confratribus Deo famulantibus Magadaburg
precepto inperiali presente archiepiscopo dedit
Aethelberto, et cum uno libro, qui
hodie ibidem est, in quo sua inperatricisque Theuphanu
imago auro splendet formata, munus affirmavit.
Quod gratia cesaris et in presentia ejus archiepiscopus,
preparatus ad missam, cum perlecto
evangelio more solito optime predicasset, recitato
coram precepto inperiali, (f. 34' ) quo eleccio continebatur,
ostendit, eumdemque, quicumque temerarius
hoc umquam auderet infringere, terribili
excommunicatione damnavit, cunctis prosequentibus #Amen! fiat! fiat!@#
consolidavit. Pauperem
adhuc episcopatum Merseburgensem largiflua pietate
respexit, et ejus provisori Gisilero, quia hunc
multum dilexerat, primo abbaciam in Palithi,
dein Suencuam civitatem cum appertinentibus
cunctis ad servitutem sancti Johannis
baptistae tradidit, et quicquid Merseburgensis murus
continet urbis, cum Judeis et mercatoribus, ac
moneta et foresto inter Salam ac Mildam fluvios
et Siusuli atque Plisni pagos jacenti, Chorin
et Niriechua, Bucithi et Cothug ac Borintizi
et Gunthorp permisit, ei haec omnia
scriptis manu propria conroboratis affirmans.
2.
Interim Gero, Agripinae sedis egregius provisor,
obiit [ #an.@# 975]; de quo quia pauca
crelibavi, quae tunc reservavi, paucis edicam. Hic
prucifixum, quod nunc stat in media, ubi ipse
pausat, aecclesia, ex ligno studiose fabricari precepit.
Hujus caput dum fissum videret, hoc summi | null | 7dd65071-d477-4e75-9958-c800ca10146c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
artificis et ideo salubriori remedio nil de se presumens
sic curavit. Dominici corporis porcionem, unicum
in cunctis necessitatibus solacium, et partem
unam salutifere crucis conjungens posuit in rimam,
et prostratus nomen Domini flebiliter (f. 35) invocavit,
et surgens humili benediccione integritatem
promeruit. Is dum capellam clara jam luce intraret
suam, Victorem sanctum, ut suis post intimavit fidelibus,
cum zabulo dimicantem atque vincentem
vidit. Hujus obitum cuidam abbatissae Gerbergae,
quam propter castitatem mentis et
corporis idem multum dilexerat, secumque sepe
detinuit, diabolus bonorum invidus omnium sicut
prius solebat in ceteris, prodidit: #Vellem tibi
meum aperire secretum, ni te scirem cuncta hactenus
numquam servavisse commissa. Sed si fideliter hoc
continere mihi promittis, ea dico ratione@#, #quandocumque
alicui vis aperire, vitam tibi me non dubites
tollere. Gero, tuus familiaris, in hoc anno tantam
incidet infirmitatem tres dies, ut mortuus credatur;
et si ab aliquo hoc spacium custoditur, tale potest securus
evadere periculum.@# Sed ancilla Christi, verbis
obstupefacta talibus, fideli se silentio haec promisit
omnibus occultare. Haec cum eundem videret evanescere,
directo mox itinere, archiepiscopo universa
narravit. Quod diabolus intelligens, in tantum eam
cecidit, ut post (f. 35' ) innumeros dies vitam hanc
fragilem vita mutaret aeterna. Archiepiscopus autem
in die dispositionis ejus missam celebrans meritum
ejus cunctis astantibus indixit, indulgentiamque
ei ab his postulavit, et ipse fecit. Post haec infirmitate
predicta gravatus, se Evurgero custodiendum
commisit. Qui eundem acri dolore defatigatum quasi
mortuum lavari, feretroque impositum ad aecclesiam
portari, posteraque die sepeliri jussit. Hic, ut aiunt
populi, tercia nocte quasi de gravi somno expergiscens,
audivit sonantem campanam, et ut aperirent
ei velociter, terna exclamacione rogavit. Obstupefactus
is qui audivit, Evurgerum prefatum custodem
aecclesiae, ut episcopo laboranti succurreret,
interpellavit. Qui eundem per omnia fuisse mentitum
affirmans, magno percussit baculo; sicque
quievit divae presul memoriae 3 Kalendas Julii.
Apparuit autem is mox Liudulfo abbati
dicens: #Requiem eternam nobis cantate!@# et evanuit
ab oculis ejus. Hujus vice Warinus eleccione et
inperatorio munere protinus ungitur.
3.
Anno medii Ottonis 2 (974), Heinricus,
Bawaricorum dux, captus est, et ad Gilhiem
deductus caute custoditur. In hoc anno hiemis
asperitas longa fuit et sicca, et magna nix effunditur
coelitus. (f. 36) 975º Mortuo quoque Roberto,
Magontinae sedis archipresule, inperator cancellarium
suimet nomine Willigisum, multis hoc
ob vilitatem sui generis rennuentibus, eidem prefecit
aecclesiae. Sciebat enim, Petro attestante, quod
non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34), sed
omnes se ex corde diligentes pre caeteris amat, inconprehensibili
honore remunerans. Qualiter autem
hunc pastorem futurum divina pietas presignaverit,
non est silendum. Hujus mater, quamvis paupercula,
tamen, ut in sequentibus apparet, bona, dum eundem
in utero portaret, vidit per somnium, quod
sol e sinu suimet fulgens totam radiis flammantibus
repleret terram. Et in ea nocte, qua haec
talem peperit infantem, simili procreacione totum
hoc jumentum, quod ipsa in domo sua habuit, quasi
gratulabundum dominae respondit. Ille, qui tunc
natus est, sol erat, quia sanctae predicationis suae
radiis corda multorum a Christi caritate torpentium
illuxit. Et idcirco in ejus nativitate masculini sexus
mirabilis multitudo gignitur, quia vir Dei ad salutem
patriae totius summa predestinatione regnaturus
exoritur. Felix mater, quam Dominus pre ceteris
contemporalibus suis in tantum (f. 36' ) visitavit, ut
prolem nobilioribus coequalem vel etiam nonnullis
meliorem pareret, et ostensae sibi visionis spem oculis
et re ipsa veram esse probaret. Sed haec alias
dico.
4.
( #An.@# 974) Inperator prima expedicione
Buschuth civitatem cepit. Secunda Danos sibi
rebelles petens, ad Sleswic properavit . Ibi
etiam hostes suos foveam, quae ad defensionem
patriae parata est, et portam, quae Wieglesdor
vocatur, armis preoccupare videns,
consilio Bernhardi ducis et avi meimet Heinrici
comitis omnes has munitiones viriliter exuperat
.
In hoc itinere prima malae irrisionis in clericos
exclamatio attollitur, et a malis hominibus hodie
servatur. Admodum miserabile est, cum aliquid boni
a justis inventum, in usu ad modicum habetur,
statim ut nimis detestabile a | null | 028eefc4-1d6d-4ab1-83a7-7dda17c3d520 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
maxima multitudine
repudiatur. Quod Deo autem displicet et hominem
ad promerendam reatus sui penam protrahit, hoc
discit et ut ruminando firmat. Quamvis vero
multi irrisiones non serio faciant, tamen sine peccati
macula has nullatenus (f. 37) peragunt.
Urbem unam in hiis finibus cesar edificans presidio
firmat. Brun presul supra memoratus 7.
Idus Marcii obiit, et Erp. prepositus Bremensis intercessione
Aetheldagi archipresulis ordinatur.
Temporibus hiis ego natus sum 8 Kalendas Augusti,
mense Julio.
5.
Anno vero Dominicae Incarnationis 976º
Heinricus, dux Bawariorum, honore et communione
privatus, Boemiam fugit. Quem inperator
ibidem valido petens exercitu cum duce Bolizlavo
manentem, nil ibi prorsus in neutro horum profecit,
sed magnam Bawariorum catervam, sibi ad auxilium
huc venientem, et juxta Pilisini urbem
castra metatam, dolo cujusdam militis Bolizlavi sic
perdidit. Vespere facto, Bawarii se lavantes nulla
custodum securitate fruuntur; et ecce hostis loricatus
adveniens, nudos eosdem in tentoriis et in virentibus
pratis occurrentes prostravit, et cum omni
preda laetus et incolomis revertitur. Inperator autem
audita tantorum strage virorum, et quod nulla sibi
via redeundi patuit, recto itinere ad civitatem suam,
quae Camma dicitur, venit, et in proximo
anno (977) prefatum ducem ad Pataviam confugientem
subegit. In consequenti anno (978) Heinricus
dux et Ekbertus comes et Heinricus presul
apud inperatorem accusati, Magadaburg capti sunt
et exilio deputati longo .
6.
(f. 37' ) Post haec autem inperator omni studio
ordinavit expeditionem suam ( #an.@# 978) adversus
Lutharium, regem Karelinguorum, qui in
Aquisgrani palacium et sedem regiam, nostrum
semper respicientem dominium, valido exercitu
presumsit invadere, sibique verso aquila designare.
Haec stat in orientali parte domus, morisque fuit
omnium hunc locum possidentium, ad sua eam vertere
regna. Quem celeriter abeuntem cesar insequitur,
depopulatis omnibus et incendio consumptis
usque ad Parisiam sedem. In illo itinere, multis infirmitate
nimia compressis, Brun, comes Harneburggensis,
miles per cuncta laudabilis, obiit 2 Kalendas
Decembris. Reversus inde inperator
thriumphali gloria, tantum hostibus incussit terrorem,
ut numquam post talia incipere auderent;
recompensatumque est hiis quicquid dedecoris
prius intulere nostris. Interim Augustanae pastor
aecclesiae Othelricus, gemma sacerdotum, 50 ordinationis
suae anno excedens a seculo ( #an.@# 973), fructum
laboris devoti Christo remunerante percepit,
4 Nonas Julii . Heinricus autem huic succedens,
parvo tempore sedebat, ut post enucleabo
.
7.
(f. 38) Accusatus apud inperatorem Gero
comes a Waldone, et in loco qui Sumeringe
dicitur, ortatu Aethelberti archipresulis et Thiedrici
marchionis captus, patri meo patruoque
firmiter est commissus. Deindeque convocatis ad
Magathaburg cunctis regni principibus ( #an.@# 979),
congressi sunt hii judicio in insula quadam singulari
certamine, vulneratusque in cervicem bis
Waldo, ardencius insequitur hostem, percuciensque
ictu valido capud, prostravit eundem. Interrogatus
autem Gero comes ab eodem, si plus potuisset pugnare,
coactus est, quod jam defecisset, profiteri.
Waldo tum egressus, aqua refocilatur depositis
armis, et post tergum mortuus cecidit. Tunc Gero
jussus est decreto judicum et voce inperatoris a
carnifice quodam decollari 3. Idus Augusti.
Haec pugna nullo nisi tantum archiepiscopo
Aethelberto et Thiedrico placuit marchioni; correptusque
est inperator ab Ottone, Bavariorum
duce, Liudulfi filio, eodem die venienti, et a
comite Bertoldo, quod ob tam vilem causam tantus
vir umquam damnari debuisset. Libet paucis exponere
Liudulfi Corbensis meritum (f. 38' ) patris,
cui multum vigiliis jejuniisque laboranti plurima
Deus dignatus est revelare. Hic in die prefati certaminis
cum diluculo missam humiliter et timorate, ut
semper solebat, celebraret, vidit super altare comitis
capud Geronis, finitaque hac aliam pro defunctis
cantavit; exutisque sacerdotalibus vestimentis, cum
silentio exivit, congregatisque fratribus obitum ejus
indicavit, orationemque pro eo fieri communem suppliciter
postulavit. Decollatio autem ejus in ipso solis
occasu fiebat. Pro cujus memoria soror ejus
Tetta et conjunx ejus Aethela monasterium in
loco qui Eleslevo dicitur, ubi ipse requiescit,
construentes, . . partem tocius suimet hereditatis
tradidere Deo ejusque precursori dilecto, hoc privilegio
et imperiali precepto ea racione firmantes, ut
abbacia ibidem liberaliter facta, inperatoris suorumque
potestatem ac tutelam respiceret successorum.
Comitis prefati corpus post tres annos | null | c12a03a6-bc30-4e01-90e2-62e362a3f0c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, cum juxta
illud contectalis sua poneretur, integrum una cum
vestimentis inventum est. Inperante tunc predicto
Ottone 6 annos, Lutharius rex cum filio suimet
ac muneribus magnificis ad eum venit ( #an.@#
980), et sibi satisfaciens, amiciciam ejus firmiter
acquisivit. Et in hoc anno cesar noster Italiam
pergens, numquam has regiones, pro dolor!
amplius invisit.
8.
Post haec (f. 39) prefatus antistes Aethelbertus,
inperatore jam Roma commorante, terciodecimo
suae ordinationis anno (981), suos docendo
et confirmando, ac Gisileri presulis, quia tunc
cum cesare fuit, diocesim perlustrans, 13 Kal. Julii
in Merseburg missam celebravit, proximamque
noctem cum Hemuzone, venerabili laico, in
Chruvati laetus duxit; crastinoque die exurgens
tristis, capitis nimium queritur dolorem, et tamen
abibat; cumque Cirmini villam, ad Frekenlevo
pergere cupiens, preterisset, ni cito a suis
sustentaretur, ex equo paulatim declinans, in terram
cecidisset. Is vero tapeto superpositus, completisque
omnibus, quae a clericis dicenda erant, fideliter
migravit ad Christum 12 Kalendas Junii.
Hujus corpus ad Ivikanstem delatum atque
sacerdotali apparatu vestitum, navigio ad Magadaburg
usque deductum est, flebiliterque a confratribus
et maxime a monachis susceptum, commendatum
est ab egregio sanctae Halverstidensis aecclesiae
episcopo Hilliwardo, favente sibi Hardingo abbate
venerando, in medio aecclesiae coram altari apostolorum
Philippi et Jacobi. Quanta sollicitudine idem
sibi subditis (f. 39' ) invigilaret gregibus, lector
attende! Sepenumero ad ovile sancti Johannis baptistae
sanctique Mauricii noctis silentio venit, duobus
tantum comitantibus, qualiterque confratres ad
matutinam convenirent, vel qui in dormitorio remanerent,
ex improviso perspexit; et si bene fuit, Deo
gratias egit, sin autem, culpabiles digna castigatione
redarguit. Sed clerus et populus tanti patris funere
turbatus, Othtricum confratrem et tunc imperatori
fideliter servientem communiter eligerunt in dominum
et archipresulem; quamvis hoc nullo modo
posse fieri predictus archimandrita, dum adhuc
viveret beneque valeret, multis ex eorum numero
publice prediceret. Cum enim episcopus et Ohtricus
numquam convenirent moribus, magna confratrum
et hospitum, quia magister fuit scolae, caterva bene
elaborata, maluit idem exire, quam in monasterio
permanere. Huic cesar cum apud archiepiscopum licentiam
sibi famulandi vix impetraret, contigit in
die resurreccionis sanctae, episcopum ad missam paratum,
subdiacono, ut mos est, sanctam crucem
coram tenente, ambabus eandem complectens manibus,
ut Ohtricus et Ico numquam sedem possiderent
suan., (f. 40) lacrimis postulat profusis. Peracto
autem divino pleniter ministerio, cum idem ad
mensam sederet, prefatos numquam sibi successuros
palam cunctis presentibus innotuit. Qualiter
autem hoc sibi fuerit revelatum non aperuit, nec
umquam mihi aliquis intimare potuit. Post mortem
quoque ejus Walterdo sibi dilecto, qui et Dodico
vocabatur, ut ipse mihi pro vero narravit, in somnis
idem cuncta, quae in hac re vivus prenuntiaverat
compleri, talibus affirmavit. Hic in lecto positus
excessu mentis vidit archiepiscopum in australi
ecclesiae janua, quae cimiterium respicit, stantem,
eundemque quasi Romam cum baculo suimet pergere
cupientem hiis exasperavit verbis: #Mi Dodico,
ut quid meum alio prebebis honorem!@# Cui
respondens is: #Nonne,@# inquit, #in tristi meo habitu
non voluntatem, sed oboedientiam solum, senior
carissime, vales considerare?@# Ad haec archiepiscopus
tunc prosequitur: #Pro certo,@# dicens, #scias, Ohtricum
sedem numquam possessurum meam.@# Universis autem
clerus et populus, ut supra memoravi, completa
electione, miserunt Ekkihardum, (f. 40' ) qui dicebatur
Rufus, cum consortio aliorum fratrum et militum,
qui hanc imperatori nunciarent et de promissis
ammonerent. Qui cum Italiae partes, ubi cesar
tunc commorabatur, itinere adtingerent, Gisileri
suffragium, qui apud inperatorem tunc plurimum
valebat, implorantes, legationis suae secretum ei
aperiunt. Promissa ab eo est hiis fidelis intercessio,
completurque sibi cunctis proxima in omnibus benevolentia.
Namque ut audita cesaris auribus
instillavit, pedibus supplex advolvitur, promissa et
diu expectata longi laboris premia postulans, Deo
hoc consentiente, protinus impetrat ( #an.@# 981). Egressus
autem interrogatur a nuntiis, et maxime ab
Ohterico, qui se fidei suimet firmiter commendavit,
si quid in sibi creditis proficeret, quod vix suis necessitatibus
in hoc subveniret, respondit. Corruptis
tum pecunia cunctis | null | b2a8cce5-256d-4465-bc2c-a8b0cf15fb62 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
primatibus, maximeque
Romanis, quibus cuncta sunt semper venalia, judicibus,
qualiter ad archiepiscopatum aliqua racione
veniret, primum secreto (f. 41) revolvit deindeque
palam domni papae Benedicti septimi, qui sic vocabatur
ex numero precedentium equivocorum,
obnixe petit auxilium, quod, cum totius consilio
senatus si posset impendi, ex sua parte sibi paratum
fore et hic promisit. Positum est Romae concilium
generale; sapientissimi conveniunt, impleturque illa
Jeremiae prophetia: #Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus (Jer. IV, 1)
@#, et caetera. Nam
cum judices ab apostolico interrogarentur si liceret
Gisilerum promoveri ad archiepiscopatum, quia
certam non haberet tunc sedem, sed ab episcopo
injuste, ut semper sit questus, ablatam Hildiwardo,
caruisset hactenus quam possiderat: tunc hoc auctoritate
canonica percipere jure meritoque verbis
affirmabant et exemplis, Davitica transgredientes
monita: #Recte judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2)
@#;
et illud:
#Corruptus judex nequid discernere verum. (HOR. II, 2, 8.)
@#
Lector, crede mihi, quod piget atque pudet
me his longe inferiorem hoc verbis exponere,
quod hii ob presentem ac futurum pudorem noluerunt
omittere. Merseburg, quae usque (f. 41' ) huc
liberaliter dominabatur, aecclesiae Halverstidensi,
sede episcopali destructa, subditur, et Gisilerus,
ejusdem non pastor sed mercenarius, ad majora
semper tendens, desiderata 4 Idus Septembris percepit,
proverbii non memor illius: #Quanto alcior
gradus, tanto gravior fit casus (cf. Prov. XVI, 8)
@#.
Certe si voluisset is in cura sibi credita persistere,
omnem scrupulum in aliquo sibi umquam obsistentem
imperatoris auxilio potuisset expellere, magnamque
securitatem ac rerum affluentiam cunctarum
sibi suisque successoribus efficere. Sed quia Dei
judicia sunt hominibus occulta, numquam autem
injusta, non illo solum, sed communibus nostrimet
inputo peccatis, quibus domesticis quicquid
adversi accidit juste asscribitur. Ohtricus vero Beneventum
postea veniens infirmatur. Confrater
meus, nomine Huswardus, ut mihi retulit, vidit
is assistere sibi Aethelleken, prepositum quondam
nostrum sed tunc defunctum, annonam sancti
Mauricii eminus sibi porrigentem. Expavescens tali
visione, idem: #Cernis,@# inquid, #frater aliquid?@# Et exponens
ei ordine cuncta: #Ve mihi,@# dixit, #misero et
peccatori, quod umquam monasterium meimet et obedientiam
ad ambitionem (f. 42) dereliqui, et si divina
largitas aliquam mihi concedere dignatur sanitatem
supplex huc venio, numquamque recedo.@# Talia prosequutus,
infirmitate validiori opprimitur, et post
paucos dies in prefata civitate Nonas Octobris
moritur ac sepelitur, non ullum sapientia atque facundia
sibi relinquens similem.
9.
Gisilerus autem, accepta ab imperatore licencia,
Magadaburg 2 Kalendas Decembris, Thiedrico Metensis
aecclesiae episcopo comitante venit. Fuit
hic amicus cesaris et valde ei carus, unusque ex
numero corruptorum qui mille talenta auri atque
argenti pro veritatis obumbracione ab archiepiscopo
percepit. Cui quidam, cum ab eodem jussu imperatoris
ad matutinam joculariter benediceretur: #Saciet
te,@# inquid, #Deus in futuro, quem hic omnes non possumus
auro.@# Tunc omnia nostram prius aecclesiam
respicientia divisa sunt miserabiliter, Sclavonicae
ritu familiae, quae accusata venundando dispergitur.
Pars episcopatus nostri, quae jacebat
inter Salam et Elstram ac Mildam fluvios, et plisni,
Vedu et Tuchurini pagos, cum villis
Passini et Piscini, Fritherico (f. 42' ) Citicensi
datur episcopo. Wolcoldo autem, Misnensis
aecclesiae antistiti, pars illa conceditur cum adpertinentibus
villis Wissepuig et Lostatawa, quae
ad Gutizi orientalem pertinet, ac fluviis Caminici
Albique distinguitur; sibi autem retinuit 9 urbes
quarum sunt haec nomina: Scudici, Cotug, Vurcin,
Bigni, Hilburg, Dibni, Paug, Liubanici et Gezerisca.
Precepta, quae munera regalia seu inperalia
detinebant, aut igni comburebat, aut aeclesiae
suae mutato nomine designari fecit. Mancipia
et totum, quod Merseburg respicere debuit, ne
umquam colligeretur, sponte dispergit; abbaciam
ibi statuit, eidemque Ohtradum , venerabilem
de sancto Johanne monachum, prefecit.
Postque Heimonem de eodem monasterio constituit.
Sed quae res destruccionem hanc subsequerentur,
lector attende!
10.
Gentes quae suscepta Christianitate regibus et
inperatoribus tributarie serviebant, superbia Thiedrici
ducis aggravatae, presumpcione unanimi arma
commoverant ( #an.@# 983?). Quod patri | null | afef11c6-363e-4cba-af3d-a824a7da2f81 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
meo comiti
Sigifrido, priusquam fieret, sic revelatum est. Vidit
in somnis aerem nube densa contractum, et pre ammiracione,
(f. 43)
quid hoc esset percontatus, audivit
vocem talia proferentem: #Nunc illud compleri
debet vaticinium: Pluit Deus super justos et injustos (Matth. V, 45)
@#.
Quod eciam 3 Kalendas Julii scelus,
percusso in Hawelberg presidio destructaque ibidem
episcopali cathedra, primum exoritur. Transactis
autem trium spaciis dierum, Sclavorum conspirata
manus Brandeburgensem episcopatum, 30 annos
ante Magadaburgensem constitutum,
cum jam prima sonaretur, invasit, fugiente prius
tercio antistite ejusdem Wolcmero, et defensore
ejus Thiedrico ac militibus ipsa die vix evadentibus.
Clerus ibidem capitur, et Dodilo, ejusdem
sedis antistes secundus, qui a suis strangulatus
tres annos jacuit tunc sepultus, e tumulo eruitur,
et integro adhuc ejus corpore ac sacerdotali apparatu,
ab avaris canibus predatur et iterum temere
reponitur; omnis aecclesie thesaurus distrahitur, et
sanguis multorum miserabiliter effunditur. Vice
Christi et piscatoris ejusdem venerabilis Petri varia
demoniacae heresis cultura deinceps veneratur, et
flebilis haec mutacio non solum a gentilibus, verum
etiam a Christianis extollitur.
11.
Temporibus hiis ecclesia Citicensis a Boemiorum
exercitu, Dedi duce, capta est et
depredata, Hugone primo tunc episcopo hinc effugato.
(f. 43' ) Posteaque monasterium sancti Laurencii
martiris in urbe quae Calvo dicitur, situm
desolantes, nostros sicuti fugaces cervos insequebantur;
nostra etenim facinora nobis formidinem
et his suggerebant validam mentem. Mistui, Abdritorum
dux, Hômanburg ubi sedes episcopalis
quondam fuit, incendit atque vastavit. Quid vero
ibi mirabilium Christus operaretur e coelis, attendat
religio tocius Christianitatis. Venit de supernis sedibus
aurea dextera, in medium collapsa incendium
expansis digitis, et plena cunctis videntibus rediit.
Hoc admiratur exercitus, hoc stupet Mistuwoi timoratus;
et id mihi indicavit Avico, capellanus tunc
ejus, et spiritualis frater meus postea effectus,
Sed ego cum eodem sic tractavi, reliquias sanctorum
itinere in coelum divinitus collatas abiisse, hostesque
terruisse atque fugasse. Post haec Mystuwoi in
amentiam versus in vinculis tenetur, et aqua benedicta
inmersus: #Sanctus,@# inquid, #me Laurentius
incendit!@# et antequam liberaretur, miserabiliter
obiit. Desolatis tunc omnibus preda et incendio
urbibus ac villis usque ad aquam, quae Tongera vocatur,
convenerunt e Sclavis peditum ac equitum
plus quam 30 legiones, quae sine aliqua lesione residua
quaeque suorum auxilio deorum tunc devastare
non dubitarent, tubicinis precedentibus
Non latuit hoc nostros. Conveniunt episcopi Gisilerus
et Hilliwardus cum marchione (f. 44) Thiedrico
caeterisque comitibus, Ricdago, Hodone et Binizone,
Fritherico, Dudone ac patre meo Sigifrido,
aliisque compluribus; qui ut dies sabbati primo
illuxit, missam omnes audiunt, corpus animamque
coelesti sacramento muniunt, hostesque obvios fiducialiter
inrumpentes, paucis in unum collem effugientibus,
prosternunt. Laudatur a victoribus in
cunctis Deus mirabilis operibus, approbaturque
veredicus Pauli doctoris sermo: #Non est
prudentia neque fortitudo nec consilium adversus
Dominum.@# Derelicti sunt qui prius Deum spernere
presumpserunt, idolaque manufacta et prorsus inania
creatori suo stulti preposuerunt. Appropiante tunc
nocte, nostrisque a longe castrametantibus, hii, quos
supra memoravi, furtim, pro dolor! evasere. Omnes
autem nostri, exceptis tribus, crastino gaudentes
remeabant, applaudentibus cunctis, quos obviam
habuere vel domi invenere.
12.
Interim cesar Romanum sic regebat inperium,
ut quod patrem suum prius respiciebat, omne detineret,
et Saracenis sua inpugnantibus viriliter resisteret
et a finibus suis longe hos effugaret. (f. 44' )
Calabriam a crebra Grecorum incursione et Saracenorum
depredatione magnam vim perpeti cesar
comperiens ( #an.@# 982), ad supplementum exercitus
sui Bawarios ac fortes in armis Alemannos vocavit.
Ipse autem cum Ottone duce, fratris filio Liudulfi,
ad urbem Tarentum, quam Danai jam presidio
munitam optinuerant, festinavit, eamque viriliter
in parvo tempore obpugnatam devicit.
Saracenos quoque valido exercitu sua populantes
superare contendens, cautos illo speculatores
misit, qui certa de hostibus referrent. Quos primo
infra urbem quandam clausos effugavit devictos,
postque eosdem in campo ordinatos fortiter
adiens, innumeram ex his multititudinem stravit,
prorsusque hos speravit esse superatos. Sed hii ex
inproviso collecti ad nostros unanimiter pergunt, et
paululum resistentes prosternunt, pro dolor! 3 Idus
Julii Richarium lanciferum | null | de989950-f357-4159-a336-476dd130c7ed | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et Udonem ducem,
matris meae avunculum; comitesque Thietmarum,
Becelinum, Gevehardum, Gunterium, Ecelinum,
ejusque fratrem Becelinum, cum Burchardo et Dedi
ac Conrado ceterisque (f. 45) ineffabilibus, quorum
nomina Deus sciat. Inperator autem cum Ottone
prefato caeterisque effugiens, ad mare venit,
vidensque a longe navim, salandriam nomine, Calonimi
equo Judei ad eam properavit. Sed ea preteriens,
suscipere hunc recusavit. Ille autem littoris
presidia petens, invenit adhuc Judeum stantem, seniorisque
dilecti eventum sollicite exspectantem.
Cumque hostes adventare conspiceret, quid umquam
fieret de se, tristis hunc interrogans, et
habere se amicum apud eos, cujus auxilium speraret,
animadvertens, iterum equo comite in mare
prosiliens, ad alteram, que sequebatur, tendit
salandriam, et ab Heinrico solum milite ejus, qui
szlavonice Zolunta vocatur, agnitus intromittitur, et
in lecto senioris ejusdem navis positus, tandem ab
ipso etiam cognitus, si inperator esset interrogatur.
Qui cum hoc diu dissimulare studuisset, tandem
professus: #Ego sum,@# inquit, #qui peccatis meis id
promerentibus ad hanc veni miseriam. Sed quid nobis
sit modo communiter faciendum diligenter accipite.
Optimos ex meo nunc perdidi miser imperio, et propter
hunc doloris stimulum neque terras has intrare,
nec horum amicos (f. 45' ) umquam possum vel cupio
videre. Eamus tantum ad urbem Rossan@#, #ubi
mea conjunx meum prestolatur adventum, omnemque
pecuniam, quam teneo ineffabilem, cum eadem sumentes,
visitemus imperatorem vestrum, fratrem scilicet
meum, certum, ut spero, meis necessitatibus
amicum.@# His dulcibus colloquiis provisor navis delectatus
consensit, et perdius ac pernox ad condictum
pertingere locum properavit. Quo cum propiarent,
binomius ille jussu inperatoris premissus, inperatricem
et qui cum ea erat Thiedricum presulem supramemoratum
cum somariis plurimis quasi pecunia
sarcinatis vocavit. Greci autem primo ut inperatricem
cum tantis de urbe prefata muneribus exire
viderunt, anchoram ponentes, Thiedricum antistitem
cum paucis intromittunt. Sed imperator, rogatu
presulis, vilia deponens vestimenta et induens
meliora, viribus suis et arte natandi confisus, ut
stetit in prora, mare velociter insiluit. Quem cum
quidam ex circumstantibus Grecis apprehensa veste
detinere presumeret, perfossus gladio Liupponis,
egregii militis, retrorsum cecidit. Fugierunt hii
in alteram partem navis, nostri autem quibus huc
veniebant puppibus incolumes cesarem sequebantur, (f. 46)
eos littoris securitate prestolantem, premiaque
promissa magnis muneribus Danais implere
cupientem. Hii vero multum perterriti promissionibusque
diffidentes, abierunt, patrios repetentes
fines; quique dolo omnes semper vicerant naciones,
simili se tunc delusos artu sentiebant. Quanta autem
laeticia a presentibus posteaque venientibus imperator
susceptus sit, explicare non valeo.
13.
Sed ut in omnibus, lector carissime, certus
efficiaris, salandria quid sit, vel cur ad has
pervenerit horas, breviter intimabo. Haec est, ut
prefatus sum, navis mirae longitudinis et alacritatis,
et utroque latere duos tenens remorum ordines,
ac centum quinquaginta nautas. Duabus hoc
unum erat nomen navibus, quae jussu basilei Nicaphoris
Calabriam petierunt colligendi gratia tributi;
quae licet Romano specialiter serviat inperio, tamen
ne aliquam a Grecis paciatur molestiam, auri
debitum quotannis voluntarie persolvit Constantinopolitanis.
Inperator autem has venientes, inextinguibilemque
ab omni re preter acetum ferentes ignem,
sibi conjunxit, et in mare ad comburendas Saracenorum (f. 46' )
naves conductas direxit. Quarum una,
sicut predixi, suscipere devictum eundem recusavit,
seu ob ignorantiam sui, seu ob metum subsequentis
inimici; altera autem, quae hunc instinctu
Heinrici suscepit, velut prefatus sum, invita
reddidit.
14.
Paululum mihi nunc devianti mens est
incepta perficere. Omnes nostri principes, comperta
tam miserabili fama, conveniunt dolentes, et ut
eum sibi liceret videre, per epistolae portitorem
unanimi supplicatione poscebant. Quorum legationem
cesar ut audivit, desideranti animo consensit.
Ponitur in Berna civitate conventus, et
omnis huc convocatur principatus, necessaria ut
hic tractarentur multa ( #an.@# 983). Solus dux
Bernhardus in media revertitur via; namque una ex
urbibus suis . . . . . . ., quam imperator contra
Danos opere ac presidio firmavit, dolo ab hiis
denuo capta, cesis defensoribus ejusdem incensa
est . Anno Dominicae Incarnationis 983, inperator
Verone placitum habuit, et Heinricus minor
exilio solutus | null | 3e2d34d5-2a6a-46de-a670-7bdda0c05e1e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, dux Bawariorum effectus est. Et
in hoc anno Sclavi unanimiter restiterunt cesari et
Thiedrico marchioni. Et filius inperatoris
ab omnibus in dominum eligitur ( #an.@# 983).
15.
(f. 47) Post paucos dies discedebant, ultimum
vale dicentes; namque imperator cum Romam veniret,
relicta matre sua venerabili in Papia civitate,
graviter infirmatus, ut extrema persensit
adesse, omnem suimet pecuniam partes divisit in
quatuor, unam aecclesiis, secundam pauperibus,
tertiam dilectae suimet sorori Mahtildae, quae
abbaciam in Quidilingeburg devota Christo famula
obtinuit, quartam suis tristibus donavit ministris
ac militibus. Factaque latialiter confessione
coram apostolico caeterisque coepiscopis atque
presbiteris, acceptaque ab eis optata remissione, 7
Idus Decembris ex ac luce subtractus est; terreque
commendatur ubi introitus orientalis paradisi domus
sancti Petri cunctis patet fidelibus et
imago Dominica honorabiliter formata venientes
quosque stans benedicit. Equidem sortis memor humanae
multumque indigens indulgentiae, coeli terraeque
Deum et Dominum suplex efflagito, ut quicquid
hic in mea umquam peccaverit aecclesia, clemens
remittat, pro beneficiis autem centuplum largiatur,
potestateque immerito mihi concessa indulgeo, te
obnixe successorem (f. 47' ), postulans ut huic veniam
nemini in ultimis denegandam semper ex corde
tribuas.
16.
Hujus inclita proles, nata sibi in silva,
quae Ketil vocatur in die proximi natalis
Domini ab Johanne archiepiscopo Rawennate et
a Willigiso Magociacense in regem consecratur
Aquisgrani, et completo hoc officio, mox legatus
tristi nuncio tanta perturbans gaudia advenit. Movit
multorum corda ineffabilis dolor, virtus sublata
queritur, quam sepissime incolumen homo fragilis
et dubius persequitur (cf. Hor. III, 24, 31). Sedit
hic bis quinos solares annos post obitum patris sui,
regni tutor et inperii, hostibus cunctis horendus,
commissisque gregibus inexpugnabilis murus.
Nutat ancxia in tantis rebus populi sentencia,
quam cito firmavit divinae majestatis miseracio. Solvitur
a Traiectensi custodia dux Heinricus, et ab
eo rex tenellus ad nutriendum sive ad degradandum
a Warino, Coloniensi archiepiscopo, cujus firmae
fidei ab inperatore predicto is commissus fuit,
assumitur. Obseram modo tercii seriem voluminis,
duro vecte necis deflendae tercii inperatoris nostri,
et certitudinem pietatis almae, qua omnem exclusit
ambiguitatem, stilo laetus aperire conabor.
LIBER QUARTUS.
1.
(f. 51*) Anno Dominicae Incarnationis 984º
domna inperatrix Theuphano, tercii mater Ottonis
et, pro dolor! in hoc ordine ultimi, novitate diri
vulneris et unici absencia filii perculsa, ad Ethelheidam
inperatricem Papiam civitatem veniens,
magno succipitur luctu, caritativoque lenitur solatio.
Prefatus vero dux cum Poppone venerabili episcopo,
sub cujus potestate diu tenetur, et cum
Ekberto comite unioculo, Agripinam veniens,
regem patronus legalis de Warino, ut predixi,
archipresule suscepit, ejusdemque auxilium cum
omnibus quos ad sui gratiam convertere poterat,
firmiter est adeptus. Dispositis autem, prout
sibi placuit, cunctis, dux ad Corbeiam cum eis venit,
ibique Thiedricum et Sicconem comites
ac confratres nudis pedibus veniam postulantes dedignatur
suscipere. Quod hil egre ferentes abierunt,
cognatos suimet et amicos a ducis ministerio toto
mentis nisu amovere studentes. Qui cum palmarum
sollemnia in Magadaburg celebrare voluisset, omnes
regionis illius principes huc convenire rogavit atque
precepit, tractans quomodo se suae potestati subderent
regnique eum fastigio sublevarent. Huic consilio
maxima pars procerum hoc dolo consensit,
quod licenciam a domino suimet rege, cui juraverat,
prius peteret, postque secura novo regi serviret.
Quidam autem ob ejus indignationem digressi, occultis
meditantur astutiis qualiter hoc numquam
fieret.
2.
Inde egressus Heinricus, proximum (f. 51' )
pascha Quidilingeburg festivis peregit gaudiis.
Quo magnus regni primatus colligitur, a quibusdam
autem venire illo nolentibus ad omnia diligenter inquirenda
nuntius mittitur. Hac in festivitate idem
a suis publice rex appellatur laudibusque divinis attollitur.
Huc Miseco et Mistui et Bolizlovo duces cum
caeteris ineffabilibus confluebant, auxilium sibi deinceps
ut regi et domino cum juramentis affirmantes.
Multi ex his fidem violare ob timorem Dei non presumentes,
paululum evaserunt, et ad civitatem Hesleburg,
quo consocii eorum adversus ducem
jam palam conspirantes conveniebant, festinavere.
Quorum haec sunt nomina. Ex oriente hii comites
cum Bernhardo duce et Thiedrico marchione,
Ekkihardus, Bijo, Esic, Bernwardus,
comes, et clericus, Sifrith ejusque filius
,
Frithericus, et Ciazo confratres.
Conprovincialium autem | null | 5b0f4e40-5e6b-4e93-b74f-cf7269293c5a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Thiedricus et Siber
confratres, Hoico, Ekkihardus, et Bezeco
germani, Brunig, et sui, militesque sancti Martini
jussu archipraesulis Willigisi, quibus adherebat
occidentalium maxima multitudo. Quod dux
comperiens, suos magnis muneribus ditatos cum
gratia dimisit; ipse autem cum valida manu ad perturbandam
hanc conjurationem seu pacificandam ad
Werlu properans, Popponem misit episcopum,
ut adversantes sibi disjungere vel reconciliari temptaret.
Qui cum cepto itinere persisteret, hostes congregatos
jamque ducem petere paratos inveniens,
vix pacem mutuam in loco, qui Seusun dicitur,
ad condictum pepigit diem. (f. 52) Ad quam dux,
Bawariam continuo proficiscens, cum venire aut
noluissed, aut propter Heinricum ducem qui tunc
Bawariis atque Carentis prefuit munere prefati
inperatoris, non potuisset, hostilis immanitas
urbem comitis Ekberti, quae Ala dicitur, possedit;
destructisque protinus muris intrantes,
Ethelheidam inperatoris filiam, quae hic nutricqatur,
cum pecunia ibi plurimum collecta rapiunt,
gaudentesque redeunt.
3.
Dux autem, conversis ad se omnibus Bawariorum
episcopis comitibusque nonnullis, Francorum
terminos his fretus sociis adiit, et in pascuis ad Bisinstidi
pertinentibus ad alloquendos regionis
illius principes consedit. Magontinae tunc provisor
aeclesiae Willigisus cum duce Conrado caeterisque
optimatibus huc venit. Hos dux quibuscumque
valuit modis sibi conjungere temptans, eosque a
promissa regi suo cum sacramentis fide numquam
vita comite recessuros unanimi eorum responso
percipiens. coactus est futuri timore duelli cum juramentis
affirmare, ut 3 Kalendas Julii ad locum
qui Rara vocatur, veniret, puerumque matri
suae illisque redderet. Tunc unusquisque remcavit
ad sua, mente diversa pre gaudio atque tristicia.
4.
Post haec Heinricus Bolizlavum, ducem
Boemiorum, in cunctis suimet necessitatibus semper
paratum, cum suis adiit ( #an.@# 984), honorificeque ab
eo succeptus, cum exercitu ejusdem a finibus suis
per Niseni et Deleminci pagos usque ad Mogelini
ducitur. Deindeque cum nostris obviam (f. 52' )
sibi pergentibus ad Medeburun proficiscitur.
Wagio vero, miles Bolizlavi ducis Boemiorum,
qui Heinricum cum exercitu comitatur, cum ad
Misni redeundo perveniret, cum habitatoribus ejusdem
pauca locutus, Frithericum, Rigdagi marchionis
tunc in Merseburg commorantis amicum et
satellitem, ad aecclesiam extra urbem positam
venire ac cum eo loqui per internuntium postulat.
Hic ut egreditur, porta post eum clauditur, et Ricdagus,
ejusdem civitatis custos et inclitus miles,
juxta fluvium, qui Tribisa dicitur, ab hiis dolose
occiditur. Urbs autem predicta, Bolizlavi mox presidio
monita, eundem cito dominum et habitatorem
succepit.
5.
A quo Wolcoldus antistes vulgi instinctu
varii expellitur, et ad Willigisum archiantistitem
veniens, benigne ab eodem succipitur. Hunc
enim pro filio episcopus nutrit, et cum ad eoas ordinaretur
regiones, secundo Ottoni, cui magisterio
prefuit, diligenter vice sui habendum commendavit.
Hoc semper iste in animo tenuit, ac maximo honore
cognovit, et tunc adprime, cum sibi fuit necesse;
et in Erpesfordi, quo ipse desideravit,
procurari eundem sumopere jubet. Ibi diu conversatus,
post mortem Ricdagi marchionis incliti
Ekkihardo succedente et Bolizlavo ad
propria remeante, sedem propriam revisit ( #an.@# 985).
Posteaque Bolizlavi amiciciam firmiter acquirens,
cum in Pragu cenam Domini celebraret, posteraque
die, quae est parasceve, (f. 53) cum memoriam
divinae passionis rite perageret, paralisi perculsus
asportatur, et in hac infirmitate usque ad
finem hujus vitae, quamvis ad tempus evalesceret,
permansit. Sedebat 23 annos, 10 Kal. Septembris
ex hujus carnis ergastulo eductus. In
hujus vice Eid nostrae congregationis frater, vir
justus et magne simplicitatis, ordinatur ortatu Gisileri
archipresulis, de cujus inclita conversacione
multa ad edificationem nostram utilia, cum tempus
fuerit, narrabo, nunc inceptis persistens.
6.
Interim fautores regis Willehelmum comitem,
duci nimis familiarem, in Wimeri possidentes,
comperto ejusdem adventu, illo festinant, ac juxta
villam quae Iteri dicitur convenientes, castra
metati sunt, crastino contra eum bellaturi ( #an.@# 984).
Quod cum ducem protinus non lateret, Gisilerum
huc misit archiepiscopum, qui voluntatem eorum
perquireret, pacemque, si potuisset ulla fieri racione,
firmaret. Hic cum senioribus congregatis suae
legationis aperiret secretum, dictum est ab his: si
regem suum et dominum reddere, nilque de rebus
suis preter Merseburg, Walbizi et Frasu
ad supramemoratum diem sibi detinere voluisset | null | af8bd63b-952d-4ab6-a4b0-9eaae6c79a29 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
idque sacramentis credibilibus approbaret, quod
tunc cum securitate eorum ex parte consolidata huic
abire liceret; sin autem, quod eundi redeundique
nullus vivo patesceret locus. Quid plura? quicquid
exposcunt, crastino impetrant, eumque ad Merseburg,
ubi ductrix Gisla (f. 53' ) longo tristis
sedebat abcessu, hii discedentes ire permittunt. Is
vero cum fidelibus suis singula quaeque discutiens,
seque ob Dei timorem patriaeque salutem a proposito
recessurum suo veraciter indicans, grates
auxilii suimet ac bonae voluntatis condignas refert,
et ut cum illo ad conditum pergerent diem, omnes
caritative postulat. Ventum est ad Rara ab inperatricibus,
in Papia humiliter divinam consolationem
huc usque prestolantibus, et ab universis imperii
ac regni principibus; fidelisque promissio ducis
completur, data cunctis, qui ad regnum pertinebant,
gratia sui abeundique licentia. Stella a Deo predestinati
rectoris media die cernentibus universis
clara refulsit. Fit unus laicorum atque clericorum
in Christi laude concentus, ac prius repugnantium
supplex affectus, convenitque in unum
dissona turba dominium. Rex a suimet matre aviaque
diligenter succeptus, Hoiconis magisterio comitis
conmissus est. Inter regem et ducem pax firmatur,
usque ad supramemorata Bisinstidi prata, utrisque
sua petentibus. Convenientibus autem his, malorum
instinctu in malo discesserunt, sicque multum temporis
stetit intervallum. Oritur autem inter hunc
et prefatum Heinricum, qui minor dicebatur, magna
sedicio quae Herimanni comitis consilio postmodum
finita, regis gratiam in Francanafordi et
ducatum dedicius promeruit.
7.
Celebrata est proxima paschalis sollemnitas (f. 54)
in Quidelingeburg a rege, ubi quattuor
ministrabant duces, Heinricus ad mensam, Conrad
ad cameram, Hecil ad cellarium, Bernhardus equis
prefuit. Huc etiam Bolizlavus et Miseco cum suis
conveniunt, omnibusque rite peractis, muneribus
locupletati discesserunt. In diebus illis Miseco semet
ipsum regi dedit, et cum muneribus aliis camelum
ei presentavit, et duas expediciones cum eo
fecit In primo anno regni ejus antistes Hillinessemensis
Adwinus Kalendis Decembris obiit,
et Osdagus, ejusdem monasterii prepositus, successit.
Quo sedente quinque annos et tunc expirante,
Gerdagus tunc cellerarius ordinatur.
Et cum ille in 3 ordinationis suae anno Romam
causa orationis petens reverteretur, 7 Idus Decembris
obiit, et corpus ejusdem per singula divisum
membra in scriniis duobus ad monasterium
suimet a consociis lugubriter delatum est. Hos antistites
duos Gisilerus archipresul, casu ibidem adveniens,
terre commendavit. Tunc Bernwardus,
magister regis, facta eleccione consecratur.
8.
Multis bellorum asperitatibus Sclavos lacessere
rex non desistit. Orientales quoque adversum
se presumentes insurgere devicit. De occidentali
parte quam plures arma sepius commoventes multosque
depredantes, vi et arte is superare contendit.
Puerilia non est opus numerare, longumque videtur,
quae pro prudentibus is effecerit consiliatoribus,
enarrare. Cometa parens ( #an.@# 989) damna in pestilenciis
subsequutura (f. 54' ) indixit. Imperator,
jam factus vir, ut ait Apostolus, evacuavit quae
erant parvuli (I Cor. XIII, 11); semperque Merseburgensis
destruccionem aecclesiae deflens, quomodo
haec renovaretur, sedula mentis intentione
volvebat, et quamdiu in corpore vixit, hoc votum
perficere studuit monitis piae matris. Quae talia,
ut mihi Meinsvith post retulit, sicut ab ipsa
percepit, in somnis vidit. Apparuit ei intempestae
noctis silentio, sanctus Christi adleta Laurencius,
dextero mutilatus brachio: #Cur,@# inquiens, #quis sim, non interrogas?@#
Et illa: #Non audeo,@# infit, #domine mi!@#
Ille autem prosequitur: #Ego sum,@# dicens,
et nomen innotuit. #Quod in me modo ipsa consideras,
tuus effecit senior ejus persuasu seductus,
cujus culpa electorum Christi magna
multitudo discordat.@# Post haec nati suimet commisit
fidei, seu vivente Gisilero seu moriente fieri potuisset.
redintegrato episcopatu patris sui animam in
novissimo die ad eternam requiem renovaret. Haec,
quamvis sexu fragilis, modestae tamen fiduciae,
et quod in Grecia rarum est, egregiae conversationis
fuit, regnumque filii ejus custodia servabat virili,
demulcens in omnibus pios, terensque ac superans
erectos. De fructu vero ventris sui decimas Deo
obtulit, filias suas, primam ad Quidilingeburg
Aethelheidam nomine, alteram ad Gonnesheim (f. 55' )
quae Sophia dicitur.
9.
Eo tempore (990) Miseco et Bolizlavus inter se
dissonantes, multum sibi invicem nocuerunt | null | 46f7adfe-79ef-4221-bd42-64b5236f0b27 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Bolizlavus Liuticios suis parentibus et sibi semper
fideles in auxilium sui invitat; Miseco autem
predictae inperatricis adjutorium postulat.
Quae cum tunc in Magadaburg fuisset, Gisilerum
ejusdem archiepiscopum, comitesque hos, Ekkihardum,
Esiconem, Binizonem, cum patre meo et
ejus equivoco, Brunone ac Udone caeterisque
compluribus eo misit. Qui vix cum 4 proficiscentes
legionibus, ad pagum Selpuli dictum
venerunt, ac juxta unam paludem, supra quam pons
longus porrigitur, consederunt. Et ecce, in noctis
silentio unus ex sociis Willonis, qui pridie ad perspiciendum
suimet predium precedens a Boemiis captus
est, evadens periculum imminens Binizoni primo
indixit comiti. Tunc nostri ejus ammonitione celeriter
surgentes, se preparant, et in ipso jam venientis
aurorae crepusculo missam audiunt, quidam stando,
et alii super equos sedendo; et in ortu solis
exeunt e castris, solliciti de eventu futuri certaminis.
Tunc Bolizlavus cum suis venit turmatim 3 Idus
Julii, et utrimque nuncii mittuntur. Et ex parte Bolizlavi
quidam miles, Slopan nomine, ad perspiciendum
agmen nostrorum accessit, et reversus inde
interrogatur a domino qualis esset exercitus hic,
si cum eodem potuisset pugnare, an non. Ortabantur
enim hunc satellites sui, ut nullum de nostris vivum
sineret abire. A quo sic ei redictum (f. 55' ) est: #Exercitus hic
quantitate parvus, qualitate sua optimus
et omnis est ferreus. Pugnare cum eo tibi potis
est; sed si tibi hodie victoria evenit, sic prosterneris,
ut fugiendo Miseconem inimicum te continuo persequentem
vix aut nequaquam evadas@#, #et Saxones tibi
hostem in perpetuum acquiras. Si autem victus
fueris, finis est de temet ipso et de omni regno ad te
pertinenti. Non enim remanet spes ulla resistendi@#
#inimico te undiquesecus vallanti@#.
Talibus alloquiis
furor illius sedatur, et pace facta principes nostros
alloquitur, ut qui contra eum huc venirent, cum eo
ad Miseconem pergere, et in restituendis suimet rebus
se apud Miseconem adjuvare voluissent. Hoc
laudabant nostri, et Gisilerus archipresul cum
Ekkihardo, Esicone ac Binizone comitibus proficiscebatur
cum eo, caeteris omnibus domum cum pace
revertentibus. Advesperascente jam die, hiis omnibus
arma sumuntur, et mox cum juramento firmatis
redduntur. Venit Bolizlavus cum nostris ad Oderam;
ad Miseconem nuncius mittitur, qui diceret se
in potestate sua auxiliatores suos habere. Si regnum
sibi ablatum redderet, hos incolomes abire permitteret;
sin autem omnes perderet. Sed Miseco huic
talibus respondit: Si voluisset rex suos acquirere
salvos aut ulcisci perditos, faceret; et si hoc non
fieret, quod propter eos nil omnino perdere voluisset.
Hoc Bolizlavus ut accepit, salvis omnibus nostris,
quaecumque potuit ex locis circumjacentibus predatur
ac incendit. (f. 56) Inde reversus urbem unam . . .
nomine possedit, et hanc cum domino ejus,
urbanis nil repugnantibus, acquisivit, eundemque
Liuticis ad decollandum dedit. Nec mora, diis fautoribus
haec ostia ante urbem offertur, et de reversione
ab omnibus tractatur. Tunc Bolizlavus,
sciens nostros ex parte Liuticiorum incolumes non
posse domum sine eo pervenire, crastino dimisit
eos crepusculo, ut ammoniti fuerant, multum properantes.
Quod ut predicti hostes comperierunt,
pone sequi maxima electorum multitudine mox
nitebantur. Quos Bolizlavus vix compescuit talibus: #Vos, qui in meum huc venistis auxilium, videte
ut hoc perficiatis bonum, quod incepistis, pro certo
scientes quod hos, quos in fidem succepi meam et in
bona pace dimisi, vita superstite mea nullum hodie
pacior perpeti malum. Non est nobis honor nec consilium,
hactenus amicos familiares nos nunc effici
manifestos
hostes. Scio magnam inter vos esse inimiciciam:
et hanc ulcisci eveniunt vobis tempora hiis
multo apciora.@# Hiis sedati eloquiis Liutici, duos ab
eo detenti ibidem dies, et tunc invicem salutantes
antiquumque foedus renovantes, discescerunt. Et
tunc illi infideles, qui nostros insequerentur, quia
pauci erant, ducentos milites eligerunt. Quod nostris
mox a quodam Hodonis satellite comitis inimatum
est. Unde in ipsa accelerantes hora, Deo gratias!
ad Magadaburg incolumes pervenerunt, hostibus se
in vanum sic laborantibus.
10.
Id ut primitus (f. 56' ) audivit, prosperitati eorum
arrisit imperatrix. Sed quia de optima ejus
conversacione parum mihi ad noticiam venit, ideo
superius strictim de inmensa ejus nobilitate | null | 211bc0b8-eac7-486e-8187-410b923078db | latin_170m_raw | null | None | None | None |
explicui.
Haec occidentales tunc inhabitat regiones, quae hoc
nomine merito dicuntur, quia ibidem sol et o nis
equitas cum obedientia et caritate mutua in occasum
se vergit. Nox nil aliud est, nisi umbra terrae,
et hoc totum, quod indigenae isti operantur,
nil nisi peccatum. Hic predicatores sancti in vanum
laborant, hic reges et caeteri principes modicum
valent; predones et justi persecutores dominantur.
Multa sanctorum corpora in hiis partibus requiescunt;
sed habitatores hos, ut video, spernunt prevaricantes.
Sed ne quis me Crispini discipulum lippi
esse arbitretur (HOR. serm. I, 1, 120), de hiis sileo,
quia ob inlicitas conjuncciones aliasque ineffabiles,
versucias hos prope interitum esse non dubito. Innumeras
antistitum excommunicaciones spreverunt,
et propter hoc stare diu non poterunt. Hoc tantum
una mecum, queso, Christi fideles orate, ut hii mutentur
in melius, et ad nos numquam veniat talis
usus. Nunc autem de fine imperatricis predictae locuturus,
quae hunc precesserint signa narrabo. Anno
Dominicae Incarnationis 989 sol defecit 12. Kalend.
Novembris et 5. diei hora. Sed cunctis persuadeo
Christicolis, ut veraciter credant, hoc non
aliqua malarum incantatione mulierum vel esu
fieri, vel huic aliquo modo seculariter adjuvari
posse; sed sicut Macrobius testatur caeterique
sapientes fieri asserunt, et id de luna. (f. 57)
Et sequenti anno, consummato in bonis vitae suimet
cursu, in Niumagun infirmatur imperatrix
atque ab hac vita 17 Kal. Julii discedens, sepulta
est ab Ewergero sanctae Coloniensis aecclesiae
archiepiscopo, in monasterio sancti Pantaleonis,
quod datis inpensis Brun archipresul ibi requiescens
construi precepit, presente filio ac multa pro remedio
matris his confratribus largiente. Quod cum inclita
inperatrix Ethelheidis comperiret, tristis protinus
effecta, regem tunc septem annos regi antem
visitando consolatur, ac vice matris secum tamdiu
habuit, quoad ipse protervorum consilio juvenum depravatus
tristem illam dimisit.
11.
Huic bene nata (cf. HOR. IV, 4, 36) virtutibus
ornanti pater meus comes Sigifridus domi miliciaeque
fideliter servivit, et in expedicione ad Brandanburg,
qua ultime militavit, ab equo cadens,
valido corporis dolore fatigari cepit. Sensit insuper
octavum sibi adesse annum, sic ei in somnis presignatum.
Dormiens namque in Colonia his suscitatur
denuo verbis: #Sigifride, vigila, et ab isto die post
octo annorum curricula vitam te hanc finire presentem
pro certo scias.@# Hunc prefinitum diem vigilanti
semper animo previdit, ac quibuscunque virtutum
fructibus valuit, preoccupare non desistit. Me autem
,
in Quidilingeburg apud suam materteram
nomine Emnildam, quae paralisi longo tempore laboravit,
primo litteris bene adhuc instructum, sumpsit
et Ricdago abbati secundo de sancto Johanne
in Magadaburg commendavit. Ibi tres annos ego
conversatus, in omnium festivitate sanctorum ad
sanctum Mauricium, quia ad altare (f. 57' ) hoc me
dare non potuit, fraternitatis consortio ab eo junctus
sum, proximaque sancti Andreae natali magnum et
valde cunctis acceptabile convivium duos dies peractum
est. Inde egressus et imminente quadragesima
in civitate Wallibizi dicta infirmatus, Id. Marcii
defensor patriae ac homo verus, utriusque debitum
persolvit naturae. Quem mater sua, venerabilis omni
probitate Mahtildis, celeriter hunc prosecutura,
cum conjuge Cunigunda deflet. Namque tanto orbata
solatio, cum immenso merore diem expectavit extremum,
ac in eodem anno tercia Nonas Decembris fideliter
migravit ad Christum. 996 Dominicae Incarnacionis
anno patruus autem meus, nomine Liutharius,
cui equaliter nobiscum haec hereditas contigit,
matri meae antiquum renovans dolorem (cf.
VIRG. Aen. II, 3) multa intulit mala. et quamvis haec
firme suimet fidei a matre sua sibi fuerit
commissa, tamen omnibus ejusdem bonis eam privare
contendit. Quid multis moror? Inperatoris
auxilio cuncta ei restituuntur.
12.
Interea Atheldagus, archiepiscopus Bremensis,
obiit [ #an.@# 988], et Liaevizo successit,
qui papam Benedictum exulem a patria suimet, quae
sita est in confinio Alpium et Suevorum, huc secutus,
erga Deum et regem ad hunc honorem promeruit
venire. Sclavi iterum appetiti subduntur regi,
renovatis juxta Albim castellis, et in hieme aqua
inundans et ventus ingens multum nocuit.
Aestas nimia frugibus, et seva mortalitas hominibus
nimis nocuit. Anno Dominicae (f. 58' ) Incarnationis
991. Hilliwardus | null | 3502e04b-bded-4ce5-9baa-34609b824d59 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, sanctae Halverstidensis
aecclesiae venerabilis antistes, qui me baptizavit
atque confirmavit ( #an.@# 992), templum Domini, quod
ipse a fundamento edificans tunc ad unguem usque
perduxit, 12 Kalendas Novembris dedicavit.
Adfuit ibi tunc rex cum inperatrice Ethelgida et avia
ejus, abbatissa Mahtildis, et archiantistites hii:
Willigisus, Gisilerus et Liewizo, cum suis confratribus
16. Festivitas autem erat eadem Christi
confessoris Galli, in cujus monasterio predictus presul
edoctus est, et ideo semper studuit in hac celebritate
suum perficere desiderium, et tunc inerat
24tus ordinationis suae annus. Hunc adjuvit in omnibus
fidelis suimet capellanus Hildo, et prudentissime
cuncta disposuit. Omnes Saxoniae primates hic
tunc convenientes caritative succipiuntur. Numquam
fuit ante nec post, ut veraces affirmant, in divinis
laudibus et in negociis secularibus omnia plenius
cunctisque acceptius peracta. In sequenti anno (993)
in galli cantu primo lux ut dies ex aquilone effulsit,
et unam sic manens horam, undique celo interim
rubente, evanuit. Fuere nonnulli qui dicerent
eodem anno vidisse tres soles et lunas tres ac
stellas invicem pugnasse. Et post haec ( #an.@# 994)
Ekbertus Treverensis archiepiscopus, cujus successor
Liutdulfus fuit, et Dodo Mirmigendensis,
post quem Suitgerus ordinatus est, Erp quoque
Ferdensis, cui Bernharius (f. 58' ) tunc ibi prepositus
subponitur, obiere. Fames quoque
valida nostras oppressit regiones. In tercio
predictae dedicationis anno avuncuti mei a
piratis capti sunt [ #an.@# 995], ut in sequentibus
patet. In quarto pestilencia cum fame et bello
orientalibus ingruit, et rex Apodritos petit et Wiltios
vastavit.
13.
Post haec rex in Magadaburg cum suis principibus
colloquium habuit, ad quod Heinricus, Bawariorum
dux inclitus, venit. Et cum inter hunc
et Ratisbonensem Gebehardum longa haberetur
contentio, cum bono ibidem finitur consilio. Et
pius ille dux, qui omne suimet delictum continuis
mundavit elemosinis, inde pergens ad Gondesem,
ubi domna Gerberg soror suimet erat abbatissa,
egritudine premitur subitanea; et tunc vocans
ad se equivocum ejus, talibus instruit: #Vade
celeriter ad patriam, ac dispone regnum, ac numquam
regi ac domino resistas tuo. Multum enim me penitet
hoc umquam fecisse. Patris memor sis tui, quia
numquam hunc in hoc seculo videbis.@# Filioque mox
abeunte, dux preclarus in infirmitate sua semper
kirieleison ex corde clamans, migravit ad Christum 5
Kalendas Septembris, sepultus ibidem in medio aecclesiae
coram sanctae crucis altari. Quod cum filius
ejusdem comperiret, electione et auxilio Bawariorum
patris bona apud regem optinuit. Eodem
anno Thiedricus comes palatinus, et Sibertus frater
ejus, de hoc seculo transierunt.
14.
Ea tempestate nepos meus, marchio Heinricus,
Ewerkerum, (f. 59) Bernwardi,
Wirciburgensis aecclesiae episcopi militem egregium,
set nimis, superbum cepit, et ob inlatas sibi injurias
in loco qui Lindinlog dicitur excecavit. Rex
autem de internuntiis ab episcopo id multum querentibus
comperiens, hocque graviter ferens, predictum
comitem exilio relegavit, et post haec gratiam
suimet huic dedit et apud antistitem digna
emendatione reconciliavit. Predictus presul post
haec Liupoldum marchionem Orientalium et nepotem
ejus Heinricum ad missam sancti Kiliani, quae
est 8 Idus Julii, ad se vocans ( #an.@# 994), cum magna
caritate eosdem habuit, et comes in sacra nocte
post matutinam cum suis militibus ludens, ex uno
foramine ab excecati amico sagitta volante
vulneratus est, et facta confessione 6 Idus Julii
exspiravit, innocens in facto praedictae accionis
et in consilio. Hic postera die ibi sepultus
merito defletur, quia sibi prudentiorem et in cunctis
actibus meliorem nullum reliquit. Hiemps, quae
precesserat, asperitate et pestilentia nimioque frigore
et vento ac insolita siccitate plena erat.
In hac devicti sunt Sclavi.
15.
Sed quia superius destruccionem Brandaburgensis
aecclesiae dixi, nunc qualiter ad tempus prefato
subderetur regi, breviter explicabo. Fuit in
nostra vicinitate quidam miles inclitus, Kiza nomine,
qui a marchione Thiedrico aliter quam
sibi placeret habitus est. Ob hoc, et quia facultas
suae nequaquam impietati suppeteret, ad hostes
perrexit nostros; (f. 59' ) qui eundem in omnibus
sibi nimis fidelem cognoscentes, supramemoratam
urbem nobis sacius ad nocendum eidem commiserunt.
Hic postea nostris delinitus blandiciis,
eam regiae potestati cum semet ipso tradidit. Unde
Liutici | null | 869c9cd2-d8b4-4c04-847a-d4a297bcd931 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nimio furore succensi, eum cum omnibus,
quas habebant, catervis ilico petebant (991-993).
Interea rex in Magathaburg fuit; et cum hoc compariret,
quos ibi tunc habebat, celeriter eo misit, Ekkihardum
marchionem et tres avunculos meos
cum Fritherico comite palatino et patruo meo.
Et hii omnes eo cum suis venientes, interrupti
sunt ab hostibus se acriter irrumpentibus; et una
pars ex nostris in urbem venit, alia vero, quae remansit,
cesis militibus nonnullis, rediit. Tunc rex,
collectis undiquessecus sociis, illo properat, et hostes
nostri, magnam vim defensoribus urbis inferentes,
cum ultimam legionem vidissent, cito amotis
lugierunt castris. Nostri autem in ereptione interius
gaudentes kirieleison canunt, et advenientes
unanimiter respondent. Munita urbe presidio, rex
abiit, et eandem in sua potestate diu tenuit. Post
haec Kizo ad Quidilingaburg cum veniret, civitatem
suam cum uxore et satellitibus suis perdidit; quae
omnia, urbe excepta, post recepit. Unus autem
suimet miles Bolibut nomine, cujus consilio hoc
totum, quamvis tunc absens esset, agebatur, ibidem
dominabatur; et Kizo cum in his partibus post
latenter nocere voluisset, optimus miles cum suis
interfectus est
16.
(f. 60) Et, sicut predixi, tres avunculi
mei, Heinricus, Udo et Sigifridus, cum Ethelgero
caeterisque compluribus, piratis sua populantibus 9
Kalendas Julii (994) navibus occurrunt, factoque
invicem certamine, Udo decollatur. Heinricus
autem cum fratre suimet Sigifrido et comite Elergero
devictus, dictu miserabile, a pessimis hominum captus
deducitur. Hoc infortunium inter Christi
fideles fama valante mox dilatatur. Bernhardus dux,
qui proximus fuit, nuntios quam propere misit, qui
precium pro eorundem redemptione eis promitteret,
et conveniendi pacifice ac locum colloquendi peteret.
Parati sunt, pacem firmam et ineffabilem pepigerunt
pecuniam. Quid autem ad haec primo rex,
deindeque in nostris partibus omnis Christianorum
larga benignitas debito humanitatis offitio inpenderit,
explicare non suffitio. Mater autem mea tanto
dolore intrinsecus commota. omne quod habuit, vel
acquirere ullo modo potuit, pro fratrum ereptione
tribuit. Execrata vero piratarum turba cum
maximam collectae pecuniae partem inmensa suimet
pondere perciperent, Heinrici vice filium ejus unicum
Sigifridum nomine cum Garevardo et Vulferemo,
Ethelgeri autem loco avunculum ejusdem
Thiedricum et amitae sumet filium Olef vocatum succipientes,
ut quod de promisso eis tesauro adhuc remansit
eo velocius colligeretur, eos abire Sigifrido solum
remanente, permisit. (f. 60' ) Hic quia filium non habuit,
a matre mea remedium ab uno filiorum suimet postulavit.
Quae tam necessariae peticioni satisfacere desiderans
nuncium ad abbatem Rigdagum celeriter
misit, qui fratrem meum Sigifridum, tunc ibi sub
habitu monachico degentem, accepta licencia reduceret.
Hic quia satis prudens vir fuit, cunctis
sollicite perquisitis, injuste legationi resistit, et
propter curam a Deo sibi creditam quod hoc facere
non praesumeret, respondit. Nuntius autem, ut ei
jussum fuit, ad Ekkihardum, qui tunc custos aecclesiae
sancti Mauricii et magister erat scolae, veniens,
ut me ob rem necessariam matri meae remitteret,
supplex rogavit. Veni, et cum laicali habitu,
quo apud piratas debui obses conversari, prioribus
adhuc indutus vestimentis, 5 feria profectus sum.
Et in ipsa die Sigifridus de pervigili hostium custodia,
qua multum vulneratus detinebatur, sic divino
evasit auxilio. Idem in angustia vehementi positus,
cum Nodbaldo et Edicone, quomodo evaderet, plurimum
semper versans, precepit hos veloci navicula,
quantum his, qui eum detinebant, satis valuisset
ministrare de vino ac de caeteris appertinentibus
sibi deferre. Jussis tum sine mora completis, canes
avari saturabantur; factoque mane presbiter
ad missam paratur, et comes cunctis absque custodibus
solum, hesterno gravatis vino, ad proram
lavaturus accedens, puppi parate insiluit. Extollitur
clamor, presbiter quasi consiliator capitur, anchorae (f. 62)
levantur, remiges velociter hos fugientes
insequebantur. Quos comes vix evadens,
cum littoris securitatem attingeret, ut prius ipse
precepit, paratos invenit equos, et ad civitatem
suam Hersevel dictam, ubi frater suus
Heinricus et uxor ejus Ethela tanti gaudii
inscia fuit, pergere properavit. Hunc hostes pone
sequuti, urbem, quae littori vicina stabat,
Stethu nomine, incurrunt, eum curiose in
abditissimis querentes locis; et non invenientes,
feminis | null | 911093dc-f195-4951-bec9-2ba4eec0267f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inaures vi rapiunt tristesque recedunt. Tali
furore omnes succensi, crastino clericum et nepotem
meum cum caeteris obsidibus universis,
naribus ac auribus et manibus obtruncant, foris
eos projicientes in portum. Tunc fugientibus his,
unusquisque a suis rapitur, merore inaudito insurgente.
Ego autem, visitatis meimet avunculis, remeavi
Christo largiente incolumis, caritative a familiaribus
meis susceptus.
17.
In illo tempore Liudulfus, Augustensis episcopus
venerabilis, 8 Kalend. Augusti obiit ( #an.@# 996);
et Gevehardus, elewangensis abbas ordinatur.
Interim ( #an.@# 995) in quadam villa Horthorp
dicta, natus est infans, dimidius homo,
posterioribus auce similis, dextram aurem et oculum
leva minorem habens, dentes croco similes, sinistrum
brachium absque 4 digitis solo cum pollice
integrum; ante baptismum attonite videns, et post
nihil, quarta die moriens. Magnam hoc monstrum
facinoribus nostris intulit pestilentiam. (f. 62' )
Predictus antistes Hilliwardus cum aecclesiam et
gregem sibi commissum 29 annos gloriosissime
verus Israelita regeret, 7 Kalendas Decembris
exspirans, sepultus est extra aecclesiam infra claustrum,
ubi ipse sibi prius paraverat domicilium. Et
cum confratres ejus in electione convenire non
possent, praepositus est hiis de capella regis Arnulfus,
et Id. Decembris ordinatur, sicut ille vir sanctus
antecessor ejus, dum adhuc valeret, predixit
cunctis tunc presentibus: #Hunc,@# inquiens, #hospitem
honorate@#, #et quantum potestis illi servite. Providere
enim debet is vos post me.@# Et cum idem jam in
agone exitus sui jaceret, vidit gloriam Dei; et vocato
ad se Vulfhario suimet capellano: #Vides,@# inquid, #frater, aliquid?@#
Et ille se nihil vidisse respondens,
audivit ab eo, quod caminata haec, in qua
tunc jacebat, in qua duo antecessores sui obierunt,
divina majestate plena fuisset. Et haec dicens
transivit de hoc carcere ad indeficiens lumen
.
18.
Rex autem natale ( #an.@# 996) Domini in Colonia
fuit, et pacificatis omnibus in his regionibus, ad Italiam
diu desideratus perrexit, in urbe Papia paschale
peregit festum. Dehinc Romam veniens gloriose,
nepotem suum Brunonem, Ottonis filium ducis
,
in loco Johannis papae nuper defuncti,
cum omnium laude presentium [ (Cod. Brux. f.
228' .) statuit; in ascensione Christi, quae tunc erat
12 Kalendas Junii, anno etatis suae 15, regni autem
13, indictione octava [ #an.@# 996], ab eodem
unctionem imperialem percepit, et advocatus ecclesiae
sancti Petri efficitur. Post haec vero imperium
illud priorum suorum more gubernavit, etatem
suam moribus industriaque vincens.
19.
In prima estate Adelbertus, Boemiorum episcopus,
qui nomen, quod Woytech sonat, in
baptismate, aliud in confirmacione percepit ab archiepiscopo
Parthenopolitano, in eadem urbe ab
Othrico superius memorato litteris instructus,
cum sibi commissos ab antiquae pravitatis
errore monitis divini precepti amovere nequivisset,
omnes excommunicans, Romam ad excusandum
se apud apostolicum venit, ejusque licentia
sub districta Bonifacii abbatis regula humiliter
multo tempore conversatus bono deguit exemplo.
Postque cum permissu ejusdem patris Prucorum
mentes a Christo alienas freno sanctae predicationis
edomare temptaret, cuspide perfossus,
nono Kalendas Mai capitis abscisione optatum
semper martirium solus ex suis percepit,
absque omni gemitu, ut in ipsa nocte in sompnis
ipse vidit, cunctisque fratribus predixit: #Putabam,@#
inquiens, #me missam celebrare solumque communicare.@#
Sed nefandi sceleris auctores eum jam ex pirasse
cernentes, ad augmentum sui sceleris divinaeque
ulcionis corpus pelago mersere beatum, caput
sude conviciando figentes ac exultando redeuntes.
Quod Bolizlavus, Miseconis filius, comperiens, data
mox pecunia martiris mercatur incliti cum capite
membra. Imperator autem Romae
certus de hac re effectus, condignas Deo supplex
retulit odas, quod suis temporibus talem sibi per
palmam martirii assumpsit famulum. Eo tempore
Bernwardus, sanctae Wirciburgensis ecclesiae, jussu
cesaris ad Greciam missus, in Achaia moritur
cum maxima sociorum suorum caterva. Per quem
quia plurima Deus faciat mirabilia, plures affirmant.
20.
Inperator autem a Romania discedens, nostras
regiones invisit ( #an.@# 997), et accepta Sclavorum
rebellione, Stoderaniam, quae Hevellum dicitur,
armato petens milite, incendio et magna depredacione
vastavit, et victor Parthenopolim rediit. Ob
hoc hostes nostri Bardengau turmatim aggressi, a | null | f6f153b1-3808-485d-9a6c-b52026d28c8e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostris sunt devicti. In illo certamine Ramwardus,
Mindensis episcopus, fuit, qui socios arrepta
in manibus cruce sua sequentibus signiferis
precessit, et ad haec facienda potenter consolidavit.
In illo die Gardulfus comes cum paucis occubuit,
ex hostibus autem maxima multitudo;
caeteri relicta preda fugierunt.
21.
Crescentius autem Romae, absente papa praedicto,
qui post benedictionem Gregorius vocabatur,
Johannem Calabritanum, Theophanu imperatricis
dilectum comitem et tunc Placentinum antistitem,
substituit, et sibi imperium tali presumptione
usurpavit, inmemor juramenti et magnae
pietatis ab Ottone augusto sibi illatae. Insuper nuncii
ejusdem a predicto invasore capti, diligenti custodiae
traduntur. Imperator mox ut haec audivit,
illo properans, domnum apostolicum sibi obviare
per internuncios postulavit. Johannes autem supplantator
hiis appropinquantibus fugit; sed postea
a fidelibus Christi et cesaris captus, linguam cum
oculis ac naribus amisit. Crescentius vero Leonianum
ingressus claustrum, imperatori resistere
frustra temptavit. Namque inperator Dominicam
resurrectionem Romae celebrans, post festivos dies
instrumenta bellica preparans, post albas domum
Thiederici, ubi ille perversus sedebat, Ekkihardum
marchionem impugnare jussit. Qui eandem
perdius et pernox lacescere non desistens, tandem
per machinamenta alte constructa ascendit, et eundem
decollatum voce imperatoria per pedes laqueo
suspendit, et timorem cunctis presentibus
ineffabilem intulit. Gregorius autem papa cum magno
honore intronizatur, et cesar sine omni
infestatione deinceps dominabatur.
22.
Videtur mihi optimum, quaedam ejusdem
temporis facta memorare, quae nonnullis puerilia et
multum mirabilia esse videbantur, sed haec a Deo
predestinata in suis virtutibus agnoscuntur. Vir
felicis memoriae comes profecto Ansfridus, vir omni
inquam bonitate conspicuus, alto progenitorum
germine, dum adhuc esset puerulus, cum
omni lege mundana a patruo suo Rodberto,
Trevericae civitatis episcopo, tum divina adprime
est institutus; inde a patruo suo, scilicet suo equivoco,
15 comitatuum comite, strennuo domino Brunoni,
archiepiscopo Agrippinensi, traditur ad res
militares. Sic bonae indolis adolescens penes ipsum
cottidie proficiebat, donec primi Ottonis magni imperatoris,
Romam cum exercitu jam acquisituri, mancipatus
est servitio. Cui in inicio militiae ejus injunxit,
ut tentorium suum, quod adeo pulchrum
videbatur, cottidie poneret e regione contra imperiale
et spatam suam duceret, ut in hoc probaret, si
palatinis se agiliter initiaret. Hoc ideo tam gratanter
suscepit, quia psalmos oris ejus dulcissimos,
hunc per devia sequens quasi delectationis causa
aviculis insidiando, sine detractione frequentare
occultius potuit. Romam sane predicto cesare
ingrediente, non minimum confisus in juvene, fecit
eum spataferium suum, dicens: #Dum ego nodie ad
sacra limina apostolorum perorabo, tu gladium continue
super caput meum teneto. Nam fidem Romanam
antecessoribus nostris sepius suspectam non ignoro.
Sapientis enim est, adversa quaeque longe adhuc posita
cogitando prenoscere, ne forte improvisa valeant superare.
Deinde redeundo ad montem Gaudii, quantum
volueris, orato.@# Inde vero reversus, abbatiam quae
dicitur Torna de hereditate propria construxit,
in qua filiam suam abbatissam, plurimarum Deo
devotarum sanctimonialium matrem, assensu pontificis
constituit, sanctoque Lantperto pro remedio
animae suae ex integro tradidit.
23.
Hujus vero omnipotentis Dei famulae quia
mentionem fecimus, quod nostris temporibus per
eam Dominus operatus est, silentio non preteribimus.
Hospitalitatis non oblita, tantae dapsilitatis
circa egenos et peregrinos extitit, ut quadam die de
vino nil sibi vel sororibus beneficentiae communicationisque
causa pretermisit. Hoc dum celleraria
sibi nuntiasset, ait: #Equo animo esto, cara, et confortare.
Dei enim gratia satis nobis poterit dare.@#
Statimque solita more ante crucem prostrata in
oratorio sanctae Mariae cepit orare, vinumque in vase
funditus pridie exhaustum crescere cepit, quoadusque
superfluxit. De quo non tantum sanctimoniales, sed
et quam plures diu ad laudem Domini biberunt
circummanentes vel adventantes. Interea contigit
ut domina Hereswit comitissa, ipsius scilicet
conjux reverenda, in curte sua, qui dicitur Gilisa,
cepit egrotare, quae statim velut mortis presaga
futurae festinavit ire ad Torna. Quo dum pre nimio
dolore nequiret pervenire, in domo cujusdam majoris
remansit in itinere. Qui, sicut ipse nobis retulit,
nimiae ferocitatis canes habuit, quorum latratum
ipsa infirma graviter sustinuit. Hospes ut audivit,
festine precatus ab ipsa, hos libentissime voluit
capere, vel ad ultimum, si potuisset, eciam occidere.
Horum dum neutrum potuisset, mirabiliter accidit
ut nullus eorum postea | null | 889d9744-c62d-4f1d-8452-edd8efc2372f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quivit latrare, donec sancta
Dei ancilla obdormivit in pace. Quam secus monasterium
communis laboris comes sanctae simplicitatis
in secretario sepelivit. Hujus cameraria
multis annis fuit ydropica. Huic visum est in vigilia
natalis Domini, quod ad sepulchrum dominae suae
candelas deberet afferre; quod et fecit. Mox dum
matutinae laudes celebrarentur, exivit, solutionem
habuit, sana coram omni populo rediit.
24.
Post discessum autem dominae ipsius felix
comes, non de terreni operis casu desperatus, sed
in virtutis volatu eo ipso sublevatus, mente disposuit,
ut monasterialem vitam subiret, sicubi majoris
obedienciae regulam inveniret. Quod dum in exordio
per intentionem agitur, a tercio Ottone imperatore
ad episcopatum Trajectensem per Notgerum, Leodii
pontificem, summa necessitate vocatur ( #an.@# 995). Illud
profecto dum audivit, capellam Aquensem introiit,
et mundi dominam exoravit ut, si esset a Deo, canonice
perficeretur, si non, misericorditer annullaretur.
Sed postquam Evergerus, Coloniensis archiepiscopus,
suffraganeorum consensu imperatori sibique
in medium consuluit, vellet nollet ad episcopum
acclamatur. Non multo post quinque
curtes de sua proprietate beato Martino tradidit,
fideli inquam fidejussori talionis earum. In senectute
ergo sua, caligantibus jam oculis ipsius, factus est
monachus. Septuaginta duos pauperes propria manu
cottidie pavit. Illorum quippe infirmioribus, camerario
precedente, cecus ipse ab imo vallis ad summa
montis balneum portans preparavit in nocte, et
mutatoria ceteraque necessaria corporis prebuit,
jubens eos in pace recedere, ut sic sua opera obnubilare
valeret. In eodem monte monachorum congregationem
ordinavit, a quorum prioribus scopis
est sepius castigatus, dum auderet resistere eorum
jussionibus. Quicquid ad ultimum acquirere potuit,
pauperum manibus tribuit. Aviculis etiam in hieme
manipulos super arbores ad manducandum intuitu
pietatis in monte suo ponere fecit. Sub clamidis
absconso continue vestiebatur cilicio. A natali Domini
usque ad sanctae crucis inventionem infirmabatur,
quo temporis spatio ultra tres panes non
manducavit Appropinquante jam carnis ejus dissolutione,
crucem in fenestra, quae ibi post caligationem
oculorum ejus facta fuit, vidit et circumstantibus
se videre manifestavit, laudans Deum et dicens: #In circuitu tuo, Domine, lumen est, quod numquam
deficiet.@#
Tandem sacrosancti viatici perceptione
munitus, doctus tota expectatione judicem diligere,
atque, ut ita dixerim, timendo presencialiter rennuit
timere perpetualiter. Multum in sanctae Dei
genitricis intercessione, cui se suaque dederat, confisus,
tamdiu signaculo sanctae crucis sese signavit,
quoadusque obdormiens in pace manu simul et
mente quievit. Post cujus obitum Trajectenses nudis
pedibus et armatis manibus venerunt, flentes, orantes
et domesticis dicentes: #Pro Dei nomine date nobis
pastorem nostrum, quo portetur ad suae sedis tumulum.@#
Quo contra reverendae vitae abbatissa, ejus scilicet
filia sanctissima, cum capellanis et militibus respondit: #In eodem loco debet sepeliri, ubi e vita presenti
a Deo est permissus exui.@#
Perventum est ad hoc, ut
armati ex utraque parte periculosissime convenire et
plures vita deberent carere, nisi quod domna abbatissa
se in medio eorum prostravit, et adeo pacem
inter illos vel ad momentum rogavit. Interea videbatur
militibus, quod ex illa parte, qua fratrum fuerant
officinae, ab aqua Ema nominata ad montis supercilium
ipsius traherent sarcofagum. Quod dum
niterentur, corpus a Trajectensibus sustollitur, et
levissime, sicut ipsi jurant adhuc, ultra aquam
ducitur. Sic nutu Domini fortior pars delusa est
militum. Post translationem corporis sacri fragrancia
miri odoris percepta est in via, quae ultra tria miliaria
veracissimorum hominum, sicut ipsi testantur,
nares perfudit et pectora.
25.
Revocemus ad memoriam, quod miserabiliter
Gisilero archipresuli] (f. 63) incuria sui contigit
damnum. Imperator ob defensionem patriae Harnaburg
civitatem opere muniens necessario, eam 4
ebdomadas ad tuendum huic commisit. Qui fraude
ignota ad placitum a Sclavis vocatus, cum parva
multitudine exiit. Alii namque precesserunt, et
quosdam in urbe reliquit. Ecce autem unus e consociis
ejusdem a silva erumpere hostes prodidit. Congredientibus
vero tunc ex utraque parte militibus,
archiantistes, qui curru venit, equo fugit alato (OVID., Fast. III, 416),
ex suis mortem evadentibus
paucis. Sclavi victores preda interfectorum 6 Nonas
Julii sine periculo pociuntur, et archiepiscopum
sic elabisse conqueruntur. Custodivit tamen,
quamvis sic lugubriter mutilatus, urbem ad dictum
diem Gisilerus, | null | 7146fc8b-3459-4be2-a621-fa6fa6849c40 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tristisque reversus, obviam habuit
patruum meimet marchionem Liutharium, cujus
curam civitas predicta tunc respiciebat: firmiterque
ei eam committens abiit. Accessit autem comes, et
ut urbem vidit incendio fumigantem, archiepiscopum
remeare per internuntium frustra petiit. Ipse autem
ignem in duobus locis jam alte ascendentem extinguere
temptans, cum nil omnino proficeret, portam
hostibus patentem derelinquens, domum mestus
revisit; et accusatus post apud imperatorem, imputatam
sacramento purgavit culpam. Post 9 dies
predictae cedis mater mea, Cunigund nomine,
tercia Idus Julii in civitate Germeresleva expiravit
.
26.
(f. 63' ) Ekkihardus ex nobilissimis Thuringiae
australis natalibus hujus genealogiae ortum
ducens, cum gradatim ad virilem pertingeret aetatem,
parentelam suimet omnem tam morum quam
actuum gravitate inclitorum honorat; quia,
ut legimus: #dedecorant bene nata culpae (HOR.
IV, 4, 36)
@#. Is post multas bellorum asperitates, quas
cum patre suo Guntherio, ab honore suo diu
suspenso, perpessus est, ad gratiam imperatoris secundi
[Ottonis] et ad patriam honorifice cum remearet,
Thietmari comitis viduam et Bernhardi
ducis sororem, nomine Suonehildam, in
matrimonium sibi copulavit, ex eaque primogenitam
nomine Liudgerdam acquisivit filiam. Liutharius
autem ex clara Thuringiae septentrionalis prosapia
editus, cum vir factus aetatem virtutibus superaret
; cumque secundo multum karus esset Ottoni,
ejus auxilio quandam matrimonium, Godilam nomine,
ex occidentali regione nobiliter natam,
cum licentia Wirdunensis Wigfridi presulis consobrini
ejus, sibi in conjugem desponsavit et acquisivit,
quae peperit ei in tertio decimo aetatis suae anno
primogenitum, patris sui nomine appellans Wirinharium.
Sed cum duae propagines istae, puer
inquam et puella, ex tam nobilissime vitis radice
emersissent, jamjam paulatim ad maturitatem fructus
pertingere inclitis virtutum scalis nitebantur.
Sed Liutharius comes, ut puellae illius formam et
conversationem bonam primo persensit, qualiter eam (f. 64)
consociaret filio suo, mentis secreto semper
volvit. Et ad ultimum erumpens, per fideles internuntios
Ekkihardo tunc marchioni desiderium diu
latens aperuit ac celeriter inpetravit. Convenientibus
tunc in unum familiaribus eorundem, promisit
legitime Ekkihardus Liuthario, eandem se filio
suo daturum in uxorem, more suo et jure presentibus
cunctis optimatibus affirmans. Qui cum tercio
Ottoni multum placeret, et apud eundem inter
alios primates plurimum valeret, nescio qua causa
depravatus, pactum firmissime stabilitum interrumpere
quam maxime conatur. Quod mox Liutharium
non latuit, et ut hoc ne fieret, anxia mente volvebat.
Imperatore et Ekkihardo pariter tunc in Romania
commorante ( #an.@# 998), commissa erat regni
istius cura venerabili abbatissae Mathildi, de qua
superius memoravi, in cujus civitate Quidilingaburg
nuncupata puella haec educabatur. Fit publicus
in Darniburg abbatissae totiusque senatus
in unum conventus. Interim Wirinharius, ut
arbitror, non consilio patris, sed amore virginis et
ob metum manifesti dedecoris, cum confratribus
meis Heinrico, Fritherico ceterisque militibus optimis
urbem prefatam ascendit, sponsamque suam et
reluctantem et clamantem vi auferens, cum suis ad
Wallibiki letus et incolomis pervenit. Quod cum
abbatissa ab certo comperiret legato, graviter commota
cunctis (f. 64' ) hoc principibus lacrimis queritur
obortis, rogans ac precipiens, ut armati omnes
publicos hostes celeriter insequerentur, ac ut
captis seu occisis virginem sibi reducere conarentur.
Nec mora, jussa haec miles armatus accelerare
contendit, et priusquam urbem munitam adtingerent,
eosdem per compendiosa itineris interruptos,
vi capere vel occidere seu effugare anhelavit. Compertum
est autem a viatoribus, quod hi, quos insequebantur,
valida manu clausisque portis, notis jam
gauderent presidiis; nulli patere ingressum; aut
velle mori, aut se ibi defendere, et numquam
ulli sponsam reddere. Quo audito admodum tristis
effectus, revertitur. Liutharius autem, et cum
eo Alfricus senior, milesque comitis Ekkihardi
Thietmarus proficiscentes, voluntatem sponsae perquirunt,
seque ibidem tunc manere malle quam
reverti, satis certi ab eadem effecti, domnae abbatissae
caeterisque haec responsa intimabant. Consulenti
tunc de talibus primates abbatissae, dictum
est ab bis, quod sibi videretur optimum, in Magadaburg
fieri conventum, huc sponsum cum contectali
venire, auxiliatores quoque omnes aut se reos
ibi presentare, aut damnatos fugere. Sicque factum
est ( #an.@# 999). Confluente maxima illuc multitudine,
Wirinharius cum suis cooperatoribus nudis provolvitur
pedibus, uxorem reddit. Veniam de commissis
sibi suisque auxilio | null | 5e6f40b1-22df-490a-948a-659163a3d16e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
principum promissa emendatione
promeruit. Sed venerabilis in omnibus Mahtildis
finito colloquio Liuderdam secum duxit, non
pro retentione, sed pro timoris magni confirmatione.
27.
(f. 65) Bonae autem suimet voluntatis propositum
preventu subitaneae mortis interruptum
est. Namque post paucos dies, cum haec ad locum a
Deo sibi paratum veniret, continuo infirmata, Bernwardum,
sanctae Hillinessemensis aecclesiae
tunc pastorem, vocavit, et accepta ab eo quam
postulavit indulgentia, 8 Idus Februarii hominem
exuit interiorem, sepultaque est in aecclesia ad
caput avi suimet regis Heinrici. Hoc funere
inperatrix Aethelheidis mater ejusdem supra modum
turbata, ad imperatorem nuntium misit, qui et
obitum ejus huic innotesceret, et equivocam
suam sororem ejus huic succedere postularet. Cesar
piis assensum prebens desideriis, amitae suimet
necem deflet, et abbaciam dilectae suimet germanae
per Becelinum portitorem virga a longe
commisit aurea, et ut ab episcopo benediceretur
Arnulfo, precepit. Aethelheidis autem inperatrix
urbem, quae Celsa vocatur, interim edificans,
collectis ibidem monachis, omnibusque perfectis,
in eodem anno 16 Kal. Januarii gaudens
appeciit, de quibus orta fuit; cujus fideli servitio
justa recompensans premia Deus, ad tumbam
ejus plurima hodie operatur miracula. Papa quoque
Gregorius, bene dispositis Romae omnibus, 2 Nonas
Februarii obiit, Gerberto sibi mox succedente.
28.
Post haec imperator Gisilerum archiepiscopum,
eo quod duas teneret parrochias, in sinodo
accusans Romana, judiciati (f. 65' ) eum sententia ab
offitio suspendi ac per internuntios ab apostolico
eundem illo vocari precepit. Qui tunc paralisi
percussus, cum huc venire nequiret, Rotmannum
misit clericum, qui juramento, si aliter non crederetur,
se excusaret. Datis tum induciis differtur,
usque dum inperator cum comprovincialibus episcopis
hoc discutere valuisset. Postea cesar, auditis
mirabilibus, quae per dilectum sibi martyrem Deus
fecit Aethelbertum, orationis gratia eo pergere festinavit.
Sed cum Ratisbonam veniret, a Gebehardo,
ejusdem aecclesiae antistite, magnifico honore susceptus
est ( #an.@# 1000), comitantibus secum Ziazone
tunc patricio et Robberto oblacionario cum
cardinalibus. Nullus imperator majori umquam gloria
a Roma egreditur neque revertitur. Huic Gisilerus
obviam pergens, gratiam ejus quamvis non firmam
promeruit, et comitatur. Cesar autem ad Citicensem
perveniens urbem, a secundo Hugone,
ejusdem sedis provisori tercio, ut decuit imperatori,
suscipitur. Deindeque recto itinere Misnensem tendens
ad civitatem, a venerabili Egedo, hujus aecclesiae
episcopo, et a marchione Ekkihardo, qui apud
eum inter precipuos habebatur, honorabiliter accipitur.
Decursis tunc Milcini terminis, huic ad Diedesisi
pagum primo venienti Bolizlavus--qui
major laus non merito, sed more antiquo interpretatur--parato
in loco, qui Ilua dicitur, suimet
hospicio, (f. 66) multum hilaris occurrit. Qualiter
autem cesar ab eodem tunc susciperetur, et
per sua usque ad Gnesin deduceretur, dictu
incredibile ac ineffabile est. Videns a longe
urbem desideratam, nudis pedibus suppliciter advenit,
et ab episcopo ejusdem Ungero venerabiliter
succeptus, aecclesiam introducitur, et ad Christi
gratiam sibi inpetrandam martyris Christi intercessio
profusis lacrimis invitatur. Nec mora, fecit ibi
archiepiscopatum, ut spero legitime, sine consensu
tamen prefati presulis, cujus diocesi omnis haec
regio subjecta est; committens eundem predicti
martyris fratri Radimo, eidemque subjiciens
Reinbernum, Salsae Cholbergiensis aecclesiae
episcopum, Popponem Cracuaensem, Johannem
Wrotizlaensem, Vungero Posnaniensi excepto;
factoque ibi altari, sanctas in eo honorifice condidit
reliquias. Perfectis tunc omnibus, imperator a prefato
duce magnis muneribus decoratur, et quod
maxime sibi placuit, trecentis militibus loricatis.
Hunc abeuntem Bolizlavus comitatu usque ad Magadaburg
deducit egrejo, ubi palmarum sollemnia
celebre peracta sunt. Secunda feria archiepiscopus
ejusdem loci imperatoris edictu priorem suscipere
sedem rogatus, data internuntiis magna pecunia,
inducias usque ad Quidilingeburg vix impetravit. Fit
illuc magnus senatorum concursus; paschalia eciam
ibi peraguntur gaudia; et habito in 2 feria sinodo,
iterum (f. 66' ) Gisilerus vocatur. Hic infirmitate
oppressus valida, a predicto excusatur Rotmanno, et
in multis a Waltherdo tunc preposito defenditur.
Indicitur huic concilium in Aquisgrani, quo ipse
cum suis veniens, iterum ab archidiacono Romanae
sedis alloquitur. Qui sapienti consilio usus, generale
sibi postulat dari concilium; sicque indiscussa
dilata sunt haec omnia, usque dum haec Deus finire
dignatus est nostris propicius temporibus. | null | 23199e20-38c0-4f0b-963d-3779be28968e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
29.
Imperator antiquam Romanorum consuetudinem
jam ex parte magna deletam suis cupiens
renovare temporibus, multa faciebat, quae diversi
diverse sentiebant. Solus ad mensam quasi semicirculus
factam loco caeteris eminenciori sedebat.
Karoli cesaris ossa, ubi requiescerent, cum dubitaret,
rupto clam pavimento, ubi ea esse putavit,
fodere quousque haec in solio inventa sunt regio,
jussit. Crucem auream, quae in collo ejus pependit,
cum vestimentorum parte adhuc imputribilium sumens,
caetera cum veneratione magna reposuit.
Sed quid memorem singulos ejusdem accessus et
recessus per omnes suimet episcopatus et comitatus? (PRUD. in Symm. II, 766.)
Cunctis apud Transalpinos
bene dispositis, Romanum visitabat imperium,
Romuleasque pervenit ad arces; ubi ab
apostolico caeterisque coepiscopis magnis laudibus
suscipitur.
30.
Post haec ( #an.@# 1001) Gregorius, qui cesari
valde carus erat, dolo eum capere nisus, occultas
tendebat insidias. Quibus collectis et ex inproviso
adversus eum jam insurgentibus, inperator de porta
cum paucis evasit, maxima suorum caterva sociorum
inclusa; et vulgus numquam suis contentum
dominis malum huic pro ineffabili pietate restituit.
Deinc nuntio suimet omnes cesar sibi familiares
convenire illuc rogat et precipit, demandans
singulis quibusque, si umquam de honore sui
vel incolumitate curarent, ad ulciscendum eum ac
amplius tuendum armato ad se milite properarent.
Romani autem, manifestati tunc sceleris culpa
erubescentes, seque invicem supra modum redarguentes,
omnes inclusos emisere securos, gratiam
imperatoris et pacem modis omnibus suppliciter
expetentes. Quos ubicumque vel in ipsis vel
in rebus suis cesar ledere potuit, verbis eorundem
mendacibus diffidens, nocere non tardavit.
Omnes regiones quae Romanos et Longobardos respiciebant,
suae dominacioni fideliter subditas,
Roma solum, quam pre caeteris diligebat ac semper
excolebat, excepta, habebat. Conveniente tum cum
Heriberto, sanctae Agripinae archiepiscopo, plurima
fidelium turba, inperator laetatur; et quamvis
exterius vultu semper hilari se simularet, tamen
conscientiae secreto plurima ingemiscens facinora,
noctis silentio vigiliis oracionibusque intentis, lacrimarum
quoque rivis abluere non (f. 67) desistit.
Sepenumero omnem ebdomadam, excepta 5 feria
jejunus perducens, in elemosinis valde largus
exstitit. Appropinquantem ejus obitum multa prevenere
importuna. Namque nostri duces et comites,
non sine conscientia episcoporum, multa
contra eum conspirare nituntur, Hienrici ducis,
postea successoris sui, ad hoc auxilium postulantes.
Hic ultima patris suimet et equivoci monita,
qui in Gonneshem obiit ac requiescit, memori
servans in pectore, et sibi hactenus in cunctis
fidelis, nullum his prebuit assensum. Inperator hoc
statim comperiens et patienti ferens animo, in
Paterna urbe pustellis interiora prementibus
et interdum paulatim erumpentibus infirmatur.
Qui facie clarus ac fide precipuus, 9 Kal. Februarii
Romani corona imperii exivit ab hoc seculo
( #an.@# 1002), suis insuperabilem relinquens merorem,
quia tempore eo non fuit ullus largior ac
per omnia clemencior illo. Alfa et O (Apoc. I, 8)
misereatur eo, tribuens pro parvis magna, pro
temporalibus sempiterna.
31.
Hii autem, qui extremis ejus intererant, haec
tam diu celebant, quoad exercitus undique tum
dispersus per internuntios colligeretur. Tunc tristis
turba dilecti senioris corpus comitata, magnas
bellorum asperitates 7 dies continue perpessa est;
nullaque securitatis certitudo ab hostibus concessa
est, nisi tum dumtaxat, quando ad Bernam perveniunt
civitatem. Exin cum ad (f. 68) Pollingun,
curtem Sigifridi presulis Augustanae venirent, ab
Heinrico duce suscepti, lacrimis ejusdem vehementer
iterum commoti sunt. Quos singulatim, ut se in
dominum sibi et regem eligere voluissent, multis
promissionibus hortatur; et corpus imperatoris cum
apparatu imperiali, lancea dumtaxat excepta, quam
Heribertus archipresul clam premittens, suam sumpsit
in potestatem. Archiepiscopus autem custodia
parumper detentus, relicto ibi pro vadimonio
suimet fratre, cum licentia abiit, ac sacram mox
lanceam remisit. Is cum omnibus, qui huc inperatoris
funus sequebantur, excepto antistite Sigifrido,
duci tunc non consenciebat, neque omnino denegabat,
sed quo melior et major populi tocius
pars se inclinaret, libenter assensurum pronunciabat.
Dux vero cum his Augustanam attingens urbem,
dilecti senioris intestina duabus lagunculis
prius diligenter reposita, in oratorio sancti presulis
Othelrici, quod in honorem ejus Liudulfus, ejusdem
aecclesiae episcopus, construxit, in australi parte
monasterii sanctae martyris Afrae sepulturae honorabili
tradidit, | null | e0b5939a-5e6b-467a-9c2e-211b5ebdcec6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et ob animae remedium suae 100
mansos propriae hereditatis concessit. Deindeque
dimissa cum pace magna multitudine, ad civitatem
suam, quae Nova vocatur, corpus cesaris prosequitur.
Posteaque ab equivoco suimet Heinrico,
cujus sororem vivente (f. 68' ) inperatore jam
duxit, suppliciter exoratus, tandem corpus, valedicens
singulis, ad loca destinata dimisit.
32.
Interim principes Saxoniae, comperta senioris
sui nece inmatura, ad Frasam curtem regiam, quam
tunc Guncelinus comes ex parte inperatoris in benefitium
tenuit, tristes conveniunt, Gisilerus archiepiscopus
Magadaburgensis cum coepiscopis, Bernhardus
dux, Liutharius et Ekkihardus ac Gero
marchiones, cum optimatibus regni, de statu rei
publice tractantes. Comes autem Liutharius ut perprimo
persensit, Ekkihardum se velle exaltare super
se, archiepiscopum predictum et meliorem procerum
partem in secretum foras vocavit colloquium,
hoc omnibus dans consilium, ut juramento firmarent,
se nullum sibi dominum vel regem communiter
vel singulariter electuros ante constitutum in
Werlo colloquium. Quod ab omnibus laudatum,
excepto Ekkihardo, et collaudatum est. Hic se paululum
a regni fastigio dilatum graviter ferens erupit: #O Liuthari comes,@#
inquiens, #quid adversaris?@#
Et ille: #Num,@# inquid, #currui tuo quartam
deesse non sentis rotam?@# Sic interrupta est
eleccio, et fit vera antiquorum relacio, quod unius
noctis intermissio fiat unius anni dilacio, et illa
usque in finem vitae hujus prolongacio. Tempore
predicti cesaris monasterium in Hilleslevo a
Sclavis combustum est ( #an.@# 1002), eductis sanctimonialibus;
et eodem die multi ex nostris sunt
interfecti.
33.
(f. 69.) Equidem ab incepto multum devians,
tandem revertar, exequias inperatoris succincte
perstringens. Cujus corpus cum ad Coloniam veniret,
primo susceptum est ab archiepiscopo ejusdem
civitatis Heriberto. Ad monasterium sancti Severini
post palmas 2 feria, ad sanctum Pantaleonem 3
defertur feria, ad sanctum Gereonem 4 die. In cena
Domini ad sanctum Petrum portatur, ubi penitentibus
more aecclesiastico introductis et indulgentia
resolutis, animae presentis corporis ab archipresule
remissio datur, a consacerdotibus autem memoria
exposcitur, lacrimabiliter autem a populo
supplici impenditur. 6 feria illucescente funus
elevatum, ad Aquasgrani sancto perducitur in sabbato;
die vero dominica in aecclesia sanctae Mariae
semper virginis in medio sepelitur choro. Inpensa
ab eo cunctis pietas obnixe oraciones fletusque
suasit perducere concrepantes. Dominicae resurrectionis
festa, angelorum ac hominum gaudia communiter
gratulabunda, propter fragilitatem convenientium
non valuerunt digna veneracione compleri,
quia peccatis hoc promerentibus suis agnoverunt
pariter vindictam Dei. Acquirat animae istius
veniam cum lacrimis, quicumque sit professione fidelis
Deo, quod is nostram renovare studuit
aecclesiam conatu mentis summo. Percipiat in terra
viventium semper adoptatam (f. 69' ) communionem
piorum cum bonis Domini indefectivis, qui semper
studuit misereri miseris.
34.
Maxima pars procerum, qui hiis interfuerunt
exequiis, Herimanno duci auxilium promittunt
ad regnum acquirendum et tuendum, Heinricum
mencientes ad hoc non esse idoneum propter multas
causarum qualitates. Longabardi autem, audito
imperatoris discessu, de futuris nil solliciti, neque
de dignis penitentiae fructibus cupidi, Hardwigum
sibi in regem elegerunt, destruendi pocius
gnarum artis quam regendi, ut in divino judicio ipsis
past claruit hujus rei auctoribus. Sed haec posterius
exponenda relinquens, ab eo incipiam scribere,
qui pietate divina et virtute sua omnes adversum
se umquam erigentes humiliavit, et cervice flexa
sibi honorem inpendere coegit. Et hic quintus in
ordine, secundus in nomine, notet quinti titulum
libri.
35.
Et quia omne, quod in hujus planicie
operis asscribendum est, ordinatim ponere nequeo,
in consequentibus sensim recolligere equidem non
erubesco. Iterantis enim varia vicissitudine
fruor, qui rectae semitis ductum nunc ob asperitatem,
interdum autem propter ignorantiam flexuosa
callium varietate mutat. Unde Miseconis, Poleniorum
incliti ducis et in superioribus libris ex magna
parte signati, residuum explico (f. 70.) factum. Hic
a Boemia regione nobilem sibi uxorem senioris Bolizlavi
duxerat sororem, quae sicut sonuit in nomine,
apparuit veraciter in re. Dobrawa enim Sclavonice
dicebatur, quod Teutonico sermone Bona
interpretatur. Namque haec Christo fidelis dum conjugem
suum vario gentilitatis errore implicitum esse
perspiceret, sedula revolvit angustae mentis deliberacione,
qualiter hunc sibi sociaret in fide, omnimodis
placare contendit, non propter triformem
mundi hujus nocivi appetitum, quin pocius propter
futurae mercedis laudabilem | null | 2581f181-71c3-4561-927f-0811c72816ec | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ac universis fidelibus
nimis desiderabilem fructum. Haec sponte sua fecit
ad tempus male, ut postea diu operari valuisset
bene. Namque in Quadragesima, quae conjuncionem
predictam proxima sequebatur, cum a se
abstinentia carnis et affliccione corporis sui decimacionem
Deo acceptam offerre conaretur, dulci promissione
a viro suimet propositum frangere rogatur.
Illa autem ea racione consensit, ut alia vice ab eodem
exaudiri facilius potuisset. Quidam dicunt, eam in
una carnem manducasse quadragesima, alii vero
tres. Audisti nunc, lector, delictum ejus; modo (f. 70' )
considera fructum eligantem piae voluntatis
illius. Laboravit enim pro conversione conjugis sui,
ac exaudita est a benignitate Conditoris sui, cujus
infinita bonitate persecutor suimet studiosus resipuit,
dum crebro dilectae uxoris ortatu innatae infidelitatis
toxicum evomuit, et in sacro baptismate
nevam originalem detersit. Et protinus caput suum
et seniorem dilectum membra populi hactenus debilia
subsequuntur, et nupciali veste recepta,
inter caeteros Christi adoptivos numerantur. Jordan,
primus eorum antistes, multum cum eis sudavit,
dum eos ad supernae cultum vineae sedulus verbo
et opere invitavit. Tunc congratulantur legitime
conjugati, predictus mas et nobilis femina, illisque
subdita omnis familia gaudet se in Christo nupsisse.
Post haec peperit bona mater filium longe
sibi degenerem et multarum perniciem genitricum,
quem fratris sui nomine Bolizlavi appellavit,
hunc inquam, qui in eadem primo latentem maliciam
aperuit, deindeque in viscera sevit, ut in sequentibus
a me manifestum fit.
36.
Sed cum mater ejusdem obiret, pater
ejus unam sanctimonialem de monasterio quod
Calva dicitur, Thiedrici marchionis filiam, absque
canonica auctoritate duxit. Oda fuit nomen ejus, et
magna erat presumptio illius. Spreverat enim sponsum
coelestem, preponens ei virum (f. 71) militarem,
quod cunctis aecclesiae rectoribus et maxime
antistiti suimet venerabili Hilliwardo displicuit.
Sed propter salutem patriae et corroboracionem pacis
necessariae non venit hoc ad discidium, sed reconciliacionis
continuae remedium salubre. Namque
ab ea Christi servitus omnis augebatur, captivorum
multitudo ad patriam reducitur, vinctis catena
solvitur, reisque carcer aperitur; et ut, spero,
ei magnitudo perpetrati facinoris a Deo remittitur,
cum in ea tantae pietatis dilectio cognoscitur. Legimus
autem quod is frustra Dominum placare
studeat, qui inceptae propositum nequiciae omnino
prorsus non abjiciat. Haec genuit viro suimet tres
filios, Miseconem, Suentepulcum et . . . . . . . . ,
cum magno honore ibi degens usque ad finem viri,
accepta cum quibus fuit et prolicua de quibus
venit.
37.
Sed anno Dominicae incarnationis 999 ,
regni autem tercii Ottonis 10 et 8 Kalendas Junii
prefatus dux jam senex et febricitans ab exilio hoc
ad patriam transit, relinquens regnum suimet
plurimis dividendum, quod postea filius ejusdem
Bolizlavus, noverca et fratribus expulsa,
excecatisque familiaribus suis Odilieno atque Pribuvojo,
vulpina calliditate contraxit in unum. Hic
ut tantum solus dominaretur, jus ac omne fas postposuit.
Duxit hic Rigdagi marchionis filiam,
postmodum dimittens eam (f. 71' ); et tunc ab Ungaria
sumpsit uxorem, de qua habuit filium Besprim,
nomine, similiter expellens eam. Tertia fuit Emnildis,
edita a venerabili seniore Dombremiro, quae
Christo fidelis ad omne bonum instabilem conjugis
sui mentem declinavit, et immensa elemosinarum
largitate et abstinentia utriusque maculas
abluere non desistit. Peperit haec duos filios, Miseconem
et alium, quem dilecti senioris sui nomine
pater vocavit; filias quoque tres, quarum una est
abbatissa, secunda nupsit Hirimanno comiti,
tercia filio regis Wlodemiri, sicut dicturus
sum.
38.
Inperatoris autem predicti gratia et hortatu
gener Heinrici, ducis Bawariorum, Waic ,
in regno suimet episcopales cathedras faciens, coronam
et benediccionem accepit. Nec sileo quoddam
miraculum temporibus prefati cesaris Romae coelitus
exortum. Nam cum ducis Herimanni milites monachorum
sancti Pauli prata vi sua comprehenderent,
suppliciter ab hiis sepe rogati discedere noluerunt.
Et continuo nubes variae ascendunt, fulmina micant,
terrorem dominicum monstrantes; tonitrus terribilis
protinus subsequitur, ac ex eorum numero optimos
quatuor occidens, caeterosque fugans, pauperes
Christi in hoc mundo non esse contemptibiles
ostendit. Protector enim est talium misericors (f. 72)
Deus, et hos honorantes ac in necessitate
sua exaudientes, digna retribucione provehit, eorumque
persecutores aut hic, quod levius habetur, aut
in futuro, quod est gravius, | null | 8cab7554-4c4e-469d-9e63-7f11c215c8a7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
punit. Cesaris ejusdem
soror, Mahtild nomine, Herimanni comitis palatini
filio Ezoni nupsit. Et hoc multis displicuit; sed
quia id non valuit emendare legaliter, sustulit hoc
unicus frater illius pacienter, dans ei quam plurima,
ne vilesceret innata sibi a parentibus summis gloria.
In temporibus suis Conradus, Suevorum
ductor egrejius, ac ejusdem frater Heribertus
comes, necnon Hodo inclitus marchio, pro
dolor! morte momentanea depressi sunt. Sigifridus
autem, predicti marchionis filius, in Nova
urbe, ubi pater suus requiescit, inter monachos
diu in eodem habitu conversatus, cucullam
projecit, laicalem suscipiens vestem. Qui ab Ekkihardo
abbate suo et Gisilero archipresule vocatus ad
sinodum, Parthenopolim venit, et quamvis invitus,
pristino habitu indutus, judiciali sententia,
duodecimus ipse, sacramentis exsolvit, exemplo
unius, qui Romae simili sententia se in conspectu
prefati inperatoris purgavit. Patres eorum spirituales
plenum super se testimonium habuere; sed judicibus,
ut vereor, corruptis, absque omni suimet
culpa eosdem perdidere.
39.
Memorare (f. 72' ) etiam mihi libet Franconis
episcopi Wormacensis brevem vitam, qui juvenis ac
omni probitate cluens cesari augusto placuit; et
cum eundem suae conjunctum familiaritati in divinis
pollere sedulo vidisset, mortuo predictae civitatis
antistite Hillibaldo, eidem succedere fecit. Qui
unum dumtaxat annum sedens, in Italia obiit, ibidem
sepultus. Vellem libentissime, si umquam
fieri potuisset, ut optimorum quorumlibet memoria
per inutilium opera meimet manuum presentibus ac
posteris quadam novitate accepta floruisset; ut hii
omnes, etsi hoc non delectati, pro pietate tamen sua
apud Deum omnipotentem recordentur mei.
Agnosco enim memet ipsum, et minus quam debeo
ac in baculi fragilitate harundinei nil prorsus
confidens, justis suffragatoribus me peccatorem
supplex committo. Voluit quoque imperator capellanos
suimet Herponem de Halverstidi ac Raconem
de Bremun episcopali gradu sublimare; et hiis in
lecto ob infirmitatem validam jacentibus, pastoralem
baculum dedit; sed uterque sine sacerdotali
unccione discescit. Quid vero de hoc dicere possim,
ignoro, cum numquam de talibus aliquid legi vel
etiam audivi. Cognitor omnium Deus haec solus ordinavit
et scire potest.
40.
(f. 73) Ilii duo, quamvis pii, tamen inter
episcopos non debent asscribi, quia in benedictione
hiis consortes non valuerunt effici. Razo autem jussu
dilecti senioris sui ossa supra dicti papae Benedicti,
sicut ipse prelocutus est, de Hammaburg Romam
reduxit. Namque pater venerabilis, domnus
inquam apostolicus, dum in exilio esset, in Christi
servitio studiosus, cumque adhuc aquilonaris haec
pars optata pace gauderet: #Hic,@# inquit, #fragile corpus
meum debet resolvi; et post haec omnis ista regio
gentili gladio desolanda ferisque inhabitanda relinquitur,
et ante translationem meam non videbit indigena
pacem firmam. Quandocumque vero domi resideo,
apostolica intercessione paganos quiescere
spero.@#
41.
In tempore prefati cesaris multi obiere pii,
quorum vitam ignoro, ac propterea de hiis sileo.
De quorum numero quaedam cometissa, nomine
Christiana, predii suimet, quod in Stuwi
civitate habuit, magnam partem sancto tradidit
Mauricio in Magadaburg. Haec vitae hujus celerem
cursum cum in Christo vivens pertransiret, 8 Idus
Marcii ad diu optati thalamum sponsi gaudens venit;
quod Gisilero archipresuli tunc Parthenopolitano (f. 73' )
in Quidilingeburg tunc moranti sic manifestatum
est. Apparuit ei quidam vir, dicens ei: #Scisne, quod omnis milicia coelestis exercitus se preparat
ad adventum Christo fidelis animae ac ad condignam
susceptionem talis sponsae? Jam enim venit ad
remunerationem atque ad aeternae mansionis beatam
spem.@#
Qui cum evigilaret, Waltherdo tunc preposito
primitus innotuit; et cum is venerabilem matronam
ex hac luce eadem nocte, qua haec visa sunt, migrasse
mox audiret, seniori refert, et visionem
suam dixit esse completam. Haec bona quaeque conscientiae
tegens secreto suae, fuit caeteris matronibus,
quae apud modernos sunt, longe dissimilis,
quarum magna pars menbratim injuste circumcincta,
quod venale habet in se, cunctis
amatoribus ostendit aperte. Cumque sit in hiis
abhominatio Dei et dedecus seculi, absque omni
pudore coram procedit speculum tocius populi.
Turpe est ac nimis miserabile (cf. PERS. I, 3.), quod
peccator unusquisque non vult delitescere, sed
ad irrisionem bonis et ad exemplum malis presumit
procedere.
42.
In diebus illis nupsit Mahtild sanctimonialis,
filia | null | e521063b-f8f7-49c8-94e0-b4c22176a505 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Thiederici marchionis, cuidam Sclawo, nomine
Prebizlavo. Quae post a Brennebrugensis
injusto provisore (f. 74) civitatis Bolibuto,
capta, in tantum constricta est, ut neque Dominicam
nativitatem, nec aliam sollempnitatem vel
jejunio congruenti prevenire vel festivis celebrare
gaudiis potuisset. Ubi quendam puerum genuit,
quem lugubriter educavit, posteaque tantae solutionem
miseriae et abbaciam in Magadaburg
indigna percepit. Cujus vir antea a confratribus
geminis Ugione ac Ufficone 5 Kalendas Januarii occubuit.
Hujus frater, Liudulfus nomine, deposito
clericatu arma sumens ultricia, multum nocuit
nostris, captus autem a cesare, iterum restitutus est
gradui pristino.
43.
In temporibus predicti caesaris fuit in urbe
Parthenopolitana quidam decanus, Hepo nomine,
hilaris homo et valde utilis in monasterio, et maxime
in choro. Qui cum jam senex et in cunctis actibus
suis maturus esset, paralisi subito percussus
obmutuit; sed summi auxilio medici psalmos optime
potuit cum confratribus canere; ad caetera vero parum
valuit aspirare. Et in hac mirabili re laudanda
virtus Christi cognoscitur, quae servienti sibi
fideliter vires suggerere in multis approbatur. Sed
cum venerabilis pater, in relicto habitu monachico
se nimis peccasse, facta confessione tunc ingemuisset, (f. 74' )
idque ortatu fratrum in receptione
ejusdem emendare voluisset, non longe post Nonas
Januarii obiit, sepultus ad sanctum Johannem
cum caeteris confratribus, cum quibus vivere deberet,
si sic humana fragilitate fieri posset. Predictae
autem custos ecclesiae Ekkihardus, cognomine Rufus,
arte grammaticus et tunc magister scholae, cum in
una dierum altare magnum et aureum gemmisque
optimoque ornatum electro, si aliquid in eo deesset,
considerare voluisset, ex inproviso ab eodem deprimitur;
et ex hac collisione tardatus, pecuniam suimet
diu congregatam, larga manu distribuendam
Waltherdo commisit preposito, et post paucos dies
2 Nonas Septembris spiritum fidelem exalavit.
Quem non in aliqua re accuso; sed hoc veraciter
scio, quod si quis sanctum offendit Mauricium,
dampni subsequentis non ignoret periculum. Hujus
thesaurum quidam juvenis instinctu diabolico
cum nocte tenebrosa furari voluisset, in primoque
aditu trepidare incipiens desistere jam studuisset,
ut ipse post retulit, vocem quandam ad haec audacter
agenda exortantem audivit. Sed ille miser
sumpta ibidem corona, celeriter in ipsa est captus,
fractisque cruribus rotae superpositus.
44.
(f. 75) Nec lateat te lectorem cujusdam fratris
mei constantia Huswardi; ad quem juxta me
tunc dormientem cum diabolus, insidiator noster
callidus, in nocte crebro accederet, ac prope eum
jacendi locum frustra peteret, ad ultimum, ut sibi
pro accipienda mercede voluisset servire, suppliciter
rogavit. At ille pius votique non inmemor dominici,
ut promissum sibi premium inprimis ostenderet
posteaque responsum suimet perciperet, postulavit.
Tunc is: #Consimili,@# infit, #bravio@#, #quo meum in
occidente nuper ditavi ministrum, te mihi consensurum
remunerabo.@# Auditis talibus alloquiis, presbiter hic
venerandus, ut sepe antea consueverat, signo sanctae
crucis et increpacionibus asperis hunc effugavit;
cumque in occiduis partibus quendam clericum ob
criminis sui magnitudinem laqueo suspensum esse
comperiret, nobis omnibus et antecedens ac consequens
intimavit. Et mirum est, cum omni dominica
die ad dormitorium illud Christi crux vera
portaretur, ille malignus talia facere est ausus. (f. 75' )
In illo itaque anno predictus frater, victor ut
spero effectus, ac de commissis penitentia ductus, 7
Kalendas Martii seculare periculum evasit. Quem
agonizantem mater sua, Berhta nomine, jam decrepita
consolatur, geminum patienter ferens dolorem.
Namque tunc erat annua dies filii suimet Bevonis,
optimi militis, cui prius oculos abstulit marchio
Ekkihardus.
45.
Nec taceam Merquardi visionem confratris
nostri. Hic, ut ipse mihi gemens retulit, ductus est
in cimiterium commune, ubi sepulchrum nimis incensum
vidit, et a ductore suo sic allocutus est: #In
hanc ardentem tu debes cito projici foveam; et Rodulfus
te sequi deberet, ni modo in limine Ludgeri conversus staret.@#
Ambo enim hii fuerant monachi in
monasterio confessoris predicti, qui locum hunc,
Helmanstidi vocatum, proprietate sua construxit
tempore Karoli imperatoris magni, frater
Hildigrimi, Cathelavensis episcopi sanctaeque Halverstedensis
aecclesiae rectoris primi, quam tenuit 47
annos, discedens ab hoc seculo, regnante tunc
Luduvico imperatore pio, Dominicae incarnationis
827 anno. Liuderus autem primus Mirmingerdevordensis
aeclesiae pastor a Carolo | null | 83275035-d0ab-43e5-bc73-a2b9d9624f1b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cesare effectus
est, (f. 76) et optime ordinata suimet parrochia et
loco Wirdunun ex propriis constructo inpensis, anno
dominicae 808 praemium coeleste recepit.
Post quem predictus imperator nil nisi quinos
vixerat annos, emittens spiritum 5 Kalendas Februarii
, 71 etatis suae anno, regni autem
47, imperii vero 14. Predictus autem presbiter in
hoc anno, quo haec vidit, habitum resumere pristinum
et obedientiam vovit, et non longe post 18
Kalendas Mai obiit. Haec quae de confratribus meis
dixit non arguendo, set potius, ut cauti simus et
bonos imitaturi, obsecrando locutus sum.
46.
Regnante tertio Ottone, Albi, filius
Guncelim, a satellite suo in quadam silva ob inutilem
causam occisus est. Cujus comitatum cum beneficio
juxta Mildam jacenti Gisilerus archipresul
accepit. Hujus camerarius et confrater meus Gunterus,
mortuo Dodone Asanbrunensis aecclesiae
episcopo, carus imperatori et sepe fideliter
serviens, Italiam venit. Cumque ibidem clementer
susciperetur et in omnibus exaudiretur, in sequenti
nocte vidit Christi martires Crispinum atque Crispinianum
ad se venientes, et si suum vellet accipere
episcopatum interrogantes. Quibus cum responderet (f. 76' ):
#Deus vult et vobis placet,@# perfixus est
ab hiis duabus hastis; et mox evigilans, nullatenus
per semet ipsum potuit exurgere. Crastino autem
caesar ut ejus infirmitatem comperit, fidele promissum
complevit. Post haec idem convalescens
domum rediit, acceptaque consecratione, cum magno
dolore vixit pene 4 annos, 8 Kalendas Decembris
haec mutans temporalia in aeternaliter manentia.
Nescio, si quid Deo vel sanctis martyribus suis
in eo displicebat. Hoc vidi et de caeteris audivi quod
vir justus et bene timoratus fuit, mitis et castus, et
sicut hii, cum quibus modo requiescit, asserunt,
plurimum nunc valere apud Deum, ut signis probatur
in multis. Ego hoc veraciter scio quod reum
non bis vindicat Deus in id ipsum.
47.
Predictorum vero reverenciam martirum, in
libris antiquioribus satis lucentem, lector, ut a me cognoscas,
unam rem profero quam frater meus Brun, in
nova educatus Corbeia et ejusdem altaris servus, de
priorum relatu suorum mihi indicavit. Tempore predicti
abbatis Liudulfi, in omnibus bonis admodum
memorandi, erat quidam juvenis confrater suus et
regularis monachus; qui cum in sibi commisso tunc
moratus officio supranominatorum reliquias martirum
solito more secum (f. 77) veheret, incurioseque
tractaret, persensit in poena celeriter subsequenti,
quod peccavit in martires Christi. Namque moritur
carnaliter, qui sanctis Dei servire neglexit spiritualiter.
Et ut hoc predicto abbati innotescerent
ante januas aecclesiae exeunti illo nocte obviaverunt.
Quos ut primum aspexit, timore magno perculsus
substitit silentiumque servavit. Cui protinus talia
dicunt: #Cur non interrogas, pater, qui simus, vel
ob quam rem huc venissemus?@# Qui cum retulisset eis,
quod non auderet, audivit mox ab illis nomen eorum
et causam, et quod hoc inultum non relinqueretur.
Discedentibus autem hiis, abbas confratribus suis
haec indicavit, dicens: #Mortuus est ille juvenis, qui
in nostra nunc erat obedientia, de incustodita sanctorum,
quos secum habuit, reverentia. Heu mihi, talia
umquam consentienti!@# Et non longe post venit nuncius,
qui haec vera esse affirmaret et corpus ejusdem
adduci intimaret. Venerabilis autem vir nec huic
obviam exire voluit, nec fratres more solito illud
suscipere sinit; sed iratus ad truncum talia fatur: #Quare tu, proterve, eos, qui cum unigenito Dei
vivi filio cum honore
(f. 77' ) habentur magno, neglegenter
tecum ducere vel post tale facinus huc ausus
es absque supplici interventu ullatenus venire?@# Decanus
autem defunctum fratrem pro possibilitate sua
excusans, tale a patre suo responsum accepit: #Mi
frater amate, scis quae servus ad oculum in tuo
conspectu is egerit; quid vero absentialiter fecerit,
ignoras; ego autem optime perpendo qui hunc in
tormentis gravibus nunc intellego. Et modo nostrorum
intercessionem patronorum supplex peto, ut per
hos divina pietas mihi innotescat, quando ei a se
laxato mihi liceat peccatori absolutionem facere et
communionem dare. Asperum nimis est eculeo recalcitare,
et hominibus indecens, irata majestate indulgentiam
exhibere.@# Post hanc vocem pius abba ad
oratorium, speciale suimet in rebus anxiis asilum,
nudis pedibus venit, et more solito in se et aliis | null | 7f98c699-1a63-472c-b4c9-c05c9cd9d2b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
humanam
fragilitatem deflens, placavit Deum, et solvit
reum; et protinus cum multis gratiarum accionibus
exsurgens, divina potestate coram fratribus cunctis
defuncto crimen remisit, et corpori aeclesiae communionem
ac sepulturae dedit.
48.
Nunc, lector, audisti de contemptu sanctorum
gravem poenam; modo accipies de amore continuo
salubrem medicinam. Fuit olim sub tempore
Godescalki abbatis quidam monachus nomine
Alvricus, cui in capite suo multum nocuit migranea,
quae duplex est, aut ex gutta, aut ex vermibus.
Sed cum eundem jam poene deficientem confratres
custodirent, casu accidit, ut singulariter
egredientes hunc dumtaxat solum relinquerent.
Tunc e cloaca egressi sunt demones, libros speciales
in manibus habentes, eorumque lectione gravi
infirmum de suis actionibus inscriptis in vanum terrentes.
Namque inclitus Christi martir Vitus ilico ingressus,
eisdem fugam manu indixit, et juxta
eum stans consolatur eum, et quis esset protinus ei
intimavit, ac data benedictione, surgere eum jussit
et haec mandata predicto abbati celeriter deferre: #Videsis
ut tot ammoniciones nostras sic incuriose
non accipias, ne in posterum vacua lamentacione gemas.
Pro vero enim assero tibi. si amplius inobediens
mihi eris, a Deo contempneris, et te adhuc superstite
alium in tua sede dominum videbis.@# Haec ut puer
sanctus per monachum egrotantem prenotavit,
abbas neglegens postea persensit. Inde bonorum
crebros hortatus hominum servare, consilium nimis
est salubre; quanto magis horum, qui merito suimet
inter filios Dei feliciter (f. 78' ) computati voluntatem
ejus sciunt in eventu futurorum. Quicumque temerarius
sapienti non innititur consilio, videbit
quis sit in semet ipso. De talibus plurima habemus
exempla, quae imitatores suos ad elaboratum perducunt
bravium, cum veniunt ultima.
49.
Augusto sepe memorato Gisilerus archipresul
multum carus fuit, quod Ekkihardum marchionem
primo latenter momordit, posteaque paululum emersit,
cum hunc in omnibus sibi priorem esse non sine
gravi dolore persensit. Interim predicti comitis
subditi quoddam furtum in oppido Goresin dicto
fecere, quod nostri protinus inultum non reliquere.
Namque eos coram suis comprovincialibus accusatos
laqueo suspenderunt, quia hoc praefato seniori, ut
justum erat, innotescere non noverunt. Ob hoc furor
comitis nondum extinctus accenditur, et miles
ejusdem haec ad vindicanda armari jubetur. Rambaldus
ab eo unice dilectus, collecta multitudine grandi,
predictam circumdedit villam, virosque omnes cum
bonis, que possederant, capiens, secum abduxit ad
urbem suam. Nec ullum ex hiis solverat, nisi quem
precium grave postea (f. 79) redimerat. Qualiter
autem tale facinus reconciliaretur, nostros id mihi
conquerentes cum interrogarem, nullam subsequi
emendationem, ab hiis audivi et graviter ingemui.
Si in hac provincia aliquid valeret lex divina, non
sic insaniret secularis potentia. Dico enim presentibus
atque futuris, quod non potest haec causa
senescere, vel sine sacerdotali districcione finiri legitime.
Unusquisque potest, in quantum velit, tacere,
sed successori suo indiscussam racionem nequaquam
valet abalienare; et in quocumque loco
aliquid tale oritur, ibi canonica auctoritate finitur.
Si consentiret voluntas coepiscoporum, sicut
legitur in Actibus apostolorum, non sic corroboraretur
pertinax presumpcio iniquorum. Cum aliquis ex
numero illorum recte inpugnatur ab alio, quolibetcumque
id fieri potest modo, defenditur, et non
est hoc excusacio, set ad multum deteriora quaedam
injusta sibique in posterum nocens confortatio. Ergo
redeant ad unanimitatem, qui fideliter credant in
unitatem, ut eo fortius confundant venenatam perversorum
conspirationem. Et haec dicta sufficiant.
50.
Nunc (f. 79' ) autem de quodam confratre
meo, nomine Conrado, pauca loquar, ne sit apud
me in aliqua oblivione, qui proximos suimet dilexit
divina jussione. Hic archiepiscopi Geronis avunculus
fuit, et ad peragendam jugem Christi servitutem,
ut in homine potest fieri, voluntas atque efficacia in
eo pariter convenit. Audivi namque ab eodem sepissime
quod, postquam aliquid cantando vel legendo
publice conplevit, iterum se id facturum studiosus
optavit. Numquam inobediens prepositis suimet erat,
sed eos charitate continua cum ceteris confratribus
subjugaverat. Sed tam venerabilis persona caesari
predicto ubi primo fit nota, mox ab illo efficitur
amata propinquitatique suimet conjuncta. Hunc, ne
dignitatem optatam et ab augusto sibi propositam
perciperet, mors inmatura inpedit, eundemque ab
hac luce 5 Kalendas Septembris abstulit. Hic
genitus in Saxonia, pausat in Italia, quem filium | null | 7be1c6a3-3323-4dcf-a640-4e545c237917 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
spiritualem flet Parthenopolis inclita.
51.
Quam egreios proceres in hac urbe vidi, quorum
laudabilem vitam pro debito nec sum imitatus,
neque memoriam eorum post solutionem carnis (f. 80)
assequutus. Heu me misero! qui tot tantisque
immerito sum conjunctus in fraternitate, sed
longe dissimilis existo in condigna conversacione.
Ego in peccatis jam pene mortuus, ut spero, vivam
in lucido conspectu Dei eorundem meritis refocilatus,
quia, etsi in hoc seculo parum boni operatus
sum, tamen defunctorum semper memor sum. Voluntas
mea interdum bona est; sed quia eidem vires
aptas suggerere non studeo, parum prodest.
Semper me accuso, sed sicut debui reatum non
solvo; sumque ideo in omnibus corrigibilis, quia
me non converto ad eum qui est super omnia laudabilis.
Agnosce, lector, procerem, et
videbis in me parvum homuntionem, maxilla deformem
leva, et latere eodem, quia hinc olim erupit
semper turgescens fistula. Nasus in puericia fractus
ridiculum de me facit. Idque totum nil questus
essem, si interius aliquid splendescerem. Nunc sum
miser, nimis iracundus, et ad meliora inflexibilis,
invidus, subsannans alios, ipse deridendus, nulli
pro debito parcens, glutto et simulator, avarus
et detractor, et ut haec (f. 80' ) convicia merito illata
concludam, pejor sum quam possit dici vel ullatenus
estimari. Unicuique sit fas non solum muttire,
quin pocius in aperto, quia peccator sum, dicere,
et post correptionem fraternam congruit suppliciter
orare. Multi a populo laudantur, nisi pauca res eis
obstaret, quod inter optimos haberentur, et quia
verum est, hominibus de perfectione justa nimis
deesse, quid prodest de inferioribus hiis tale
quid promulgare? Omnis laus in fine canitur, et
moralis conversacio igne probatur.
1.
(f. 51*) Anno Dominicae Incarnationis 984º
domna inperatrix Theuphano, tercii mater Ottonis
et, pro dolor! in hoc ordine ultimi, novitate diri
vulneris et unici absencia filii perculsa, ad Ethelheidam
inperatricem Papiam civitatem veniens,
magno succipitur luctu, caritativoque lenitur solatio.
Prefatus vero dux cum Poppone venerabili episcopo,
sub cujus potestate diu tenetur, et cum
Ekberto comite unioculo, Agripinam veniens,
regem patronus legalis de Warino, ut predixi,
archipresule suscepit, ejusdemque auxilium cum
omnibus quos ad sui gratiam convertere poterat,
firmiter est adeptus. Dispositis autem, prout
sibi placuit, cunctis, dux ad Corbeiam cum eis venit,
ibique Thiedricum et Sicconem comites
ac confratres nudis pedibus veniam postulantes dedignatur
suscipere. Quod hil egre ferentes abierunt,
cognatos suimet et amicos a ducis ministerio toto
mentis nisu amovere studentes. Qui cum palmarum
sollemnia in Magadaburg celebrare voluisset, omnes
regionis illius principes huc convenire rogavit atque
precepit, tractans quomodo se suae potestati subderent
regnique eum fastigio sublevarent. Huic consilio
maxima pars procerum hoc dolo consensit,
quod licenciam a domino suimet rege, cui juraverat,
prius peteret, postque secura novo regi serviret.
Quidam autem ob ejus indignationem digressi, occultis
meditantur astutiis qualiter hoc numquam
fieret.
2.
Inde egressus Heinricus, proximum (f. 51' )
pascha Quidilingeburg festivis peregit gaudiis.
Quo magnus regni primatus colligitur, a quibusdam
autem venire illo nolentibus ad omnia diligenter inquirenda
nuntius mittitur. Hac in festivitate idem
a suis publice rex appellatur laudibusque divinis attollitur.
Huc Miseco et Mistui et Bolizlovo duces cum
caeteris ineffabilibus confluebant, auxilium sibi deinceps
ut regi et domino cum juramentis affirmantes.
Multi ex his fidem violare ob timorem Dei non presumentes,
paululum evaserunt, et ad civitatem Hesleburg,
quo consocii eorum adversus ducem
jam palam conspirantes conveniebant, festinavere.
Quorum haec sunt nomina. Ex oriente hii comites
cum Bernhardo duce et Thiedrico marchione,
Ekkihardus, Bijo, Esic, Bernwardus,
comes, et clericus, Sifrith ejusque filius
,
Frithericus, et Ciazo confratres.
Conprovincialium autem Thiedricus et Siber
confratres, Hoico, Ekkihardus, et Bezeco
germani, Brunig, et sui, militesque sancti Martini
jussu archipraesulis Willigisi, quibus adherebat
occidentalium maxima multitudo. Quod dux
comperiens, suos magnis muneribus ditatos cum
gratia dimisit; ipse autem cum valida manu ad perturbandam
hanc conjurationem seu pacificandam ad
Werlu properans, Popponem misit episcopum,
ut adversantes sibi disjungere vel reconciliari temptaret.
Qui cum cepto itinere persisteret, hostes | null | d3745466-b8f6-45e1-825d-0e228b9e45a4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
congregatos
jamque ducem petere paratos inveniens,
vix pacem mutuam in loco, qui Seusun dicitur,
ad condictum pepigit diem. (f. 52) Ad quam dux,
Bawariam continuo proficiscens, cum venire aut
noluissed, aut propter Heinricum ducem qui tunc
Bawariis atque Carentis prefuit munere prefati
inperatoris, non potuisset, hostilis immanitas
urbem comitis Ekberti, quae Ala dicitur, possedit;
destructisque protinus muris intrantes,
Ethelheidam inperatoris filiam, quae hic nutricqatur,
cum pecunia ibi plurimum collecta rapiunt,
gaudentesque redeunt.
3.
Dux autem, conversis ad se omnibus Bawariorum
episcopis comitibusque nonnullis, Francorum
terminos his fretus sociis adiit, et in pascuis ad Bisinstidi
pertinentibus ad alloquendos regionis
illius principes consedit. Magontinae tunc provisor
aeclesiae Willigisus cum duce Conrado caeterisque
optimatibus huc venit. Hos dux quibuscumque
valuit modis sibi conjungere temptans, eosque a
promissa regi suo cum sacramentis fide numquam
vita comite recessuros unanimi eorum responso
percipiens. coactus est futuri timore duelli cum juramentis
affirmare, ut 3 Kalendas Julii ad locum
qui Rara vocatur, veniret, puerumque matri
suae illisque redderet. Tunc unusquisque remcavit
ad sua, mente diversa pre gaudio atque tristicia.
4.
Post haec Heinricus Bolizlavum, ducem
Boemiorum, in cunctis suimet necessitatibus semper
paratum, cum suis adiit ( #an.@# 984), honorificeque ab
eo succeptus, cum exercitu ejusdem a finibus suis
per Niseni et Deleminci pagos usque ad Mogelini
ducitur. Deindeque cum nostris obviam (f. 52' )
sibi pergentibus ad Medeburun proficiscitur.
Wagio vero, miles Bolizlavi ducis Boemiorum,
qui Heinricum cum exercitu comitatur, cum ad
Misni redeundo perveniret, cum habitatoribus ejusdem
pauca locutus, Frithericum, Rigdagi marchionis
tunc in Merseburg commorantis amicum et
satellitem, ad aecclesiam extra urbem positam
venire ac cum eo loqui per internuntium postulat.
Hic ut egreditur, porta post eum clauditur, et Ricdagus,
ejusdem civitatis custos et inclitus miles,
juxta fluvium, qui Tribisa dicitur, ab hiis dolose
occiditur. Urbs autem predicta, Bolizlavi mox presidio
monita, eundem cito dominum et habitatorem
succepit.
5.
A quo Wolcoldus antistes vulgi instinctu
varii expellitur, et ad Willigisum archiantistitem
veniens, benigne ab eodem succipitur. Hunc
enim pro filio episcopus nutrit, et cum ad eoas ordinaretur
regiones, secundo Ottoni, cui magisterio
prefuit, diligenter vice sui habendum commendavit.
Hoc semper iste in animo tenuit, ac maximo honore
cognovit, et tunc adprime, cum sibi fuit necesse;
et in Erpesfordi, quo ipse desideravit,
procurari eundem sumopere jubet. Ibi diu conversatus,
post mortem Ricdagi marchionis incliti
Ekkihardo succedente et Bolizlavo ad
propria remeante, sedem propriam revisit ( #an.@# 985).
Posteaque Bolizlavi amiciciam firmiter acquirens,
cum in Pragu cenam Domini celebraret, posteraque
die, quae est parasceve, (f. 53) cum memoriam
divinae passionis rite perageret, paralisi perculsus
asportatur, et in hac infirmitate usque ad
finem hujus vitae, quamvis ad tempus evalesceret,
permansit. Sedebat 23 annos, 10 Kal. Septembris
ex hujus carnis ergastulo eductus. In
hujus vice Eid nostrae congregationis frater, vir
justus et magne simplicitatis, ordinatur ortatu Gisileri
archipresulis, de cujus inclita conversacione
multa ad edificationem nostram utilia, cum tempus
fuerit, narrabo, nunc inceptis persistens.
6.
Interim fautores regis Willehelmum comitem,
duci nimis familiarem, in Wimeri possidentes,
comperto ejusdem adventu, illo festinant, ac juxta
villam quae Iteri dicitur convenientes, castra
metati sunt, crastino contra eum bellaturi ( #an.@# 984).
Quod cum ducem protinus non lateret, Gisilerum
huc misit archiepiscopum, qui voluntatem eorum
perquireret, pacemque, si potuisset ulla fieri racione,
firmaret. Hic cum senioribus congregatis suae
legationis aperiret secretum, dictum est ab his: si
regem suum et dominum reddere, nilque de rebus
suis preter Merseburg, Walbizi et Frasu
ad supramemoratum diem sibi detinere voluisset,
idque sacramentis credibilibus approbaret, quod
tunc cum securitate eorum ex parte consolidata huic
abire liceret; sin autem, quod eundi redeundique
nullus vivo patesceret locus. Quid plura? quicquid
exposcunt, crastino impetrant, eumque ad Merseburg,
ubi ductrix Gisla (f. 53' ) longo tristis
sedebat abcessu, hii discedentes ire permittunt. Is
vero cum fidelibus suis singula quaeque discutiens,
seque ob Dei timorem patriaeque salutem a | null | 23857802-5acd-4c80-bd55-dbd9bdbc2c03 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
proposito
recessurum suo veraciter indicans, grates
auxilii suimet ac bonae voluntatis condignas refert,
et ut cum illo ad conditum pergerent diem, omnes
caritative postulat. Ventum est ad Rara ab inperatricibus,
in Papia humiliter divinam consolationem
huc usque prestolantibus, et ab universis imperii
ac regni principibus; fidelisque promissio ducis
completur, data cunctis, qui ad regnum pertinebant,
gratia sui abeundique licentia. Stella a Deo predestinati
rectoris media die cernentibus universis
clara refulsit. Fit unus laicorum atque clericorum
in Christi laude concentus, ac prius repugnantium
supplex affectus, convenitque in unum
dissona turba dominium. Rex a suimet matre aviaque
diligenter succeptus, Hoiconis magisterio comitis
conmissus est. Inter regem et ducem pax firmatur,
usque ad supramemorata Bisinstidi prata, utrisque
sua petentibus. Convenientibus autem his, malorum
instinctu in malo discesserunt, sicque multum temporis
stetit intervallum. Oritur autem inter hunc
et prefatum Heinricum, qui minor dicebatur, magna
sedicio quae Herimanni comitis consilio postmodum
finita, regis gratiam in Francanafordi et
ducatum dedicius promeruit.
7.
Celebrata est proxima paschalis sollemnitas (f. 54)
in Quidelingeburg a rege, ubi quattuor
ministrabant duces, Heinricus ad mensam, Conrad
ad cameram, Hecil ad cellarium, Bernhardus equis
prefuit. Huc etiam Bolizlavus et Miseco cum suis
conveniunt, omnibusque rite peractis, muneribus
locupletati discesserunt. In diebus illis Miseco semet
ipsum regi dedit, et cum muneribus aliis camelum
ei presentavit, et duas expediciones cum eo
fecit In primo anno regni ejus antistes Hillinessemensis
Adwinus Kalendis Decembris obiit,
et Osdagus, ejusdem monasterii prepositus, successit.
Quo sedente quinque annos et tunc expirante,
Gerdagus tunc cellerarius ordinatur.
Et cum ille in 3 ordinationis suae anno Romam
causa orationis petens reverteretur, 7 Idus Decembris
obiit, et corpus ejusdem per singula divisum
membra in scriniis duobus ad monasterium
suimet a consociis lugubriter delatum est. Hos antistites
duos Gisilerus archipresul, casu ibidem adveniens,
terre commendavit. Tunc Bernwardus,
magister regis, facta eleccione consecratur.
8.
Multis bellorum asperitatibus Sclavos lacessere
rex non desistit. Orientales quoque adversum
se presumentes insurgere devicit. De occidentali
parte quam plures arma sepius commoventes multosque
depredantes, vi et arte is superare contendit.
Puerilia non est opus numerare, longumque videtur,
quae pro prudentibus is effecerit consiliatoribus,
enarrare. Cometa parens ( #an.@# 989) damna in pestilenciis
subsequutura (f. 54' ) indixit. Imperator,
jam factus vir, ut ait Apostolus, evacuavit quae
erant parvuli (I Cor. XIII, 11); semperque Merseburgensis
destruccionem aecclesiae deflens, quomodo
haec renovaretur, sedula mentis intentione
volvebat, et quamdiu in corpore vixit, hoc votum
perficere studuit monitis piae matris. Quae talia,
ut mihi Meinsvith post retulit, sicut ab ipsa
percepit, in somnis vidit. Apparuit ei intempestae
noctis silentio, sanctus Christi adleta Laurencius,
dextero mutilatus brachio: #Cur,@# inquiens, #quis sim, non interrogas?@#
Et illa: #Non audeo,@# infit, #domine mi!@#
Ille autem prosequitur: #Ego sum,@# dicens,
et nomen innotuit. #Quod in me modo ipsa consideras,
tuus effecit senior ejus persuasu seductus,
cujus culpa electorum Christi magna
multitudo discordat.@# Post haec nati suimet commisit
fidei, seu vivente Gisilero seu moriente fieri potuisset.
redintegrato episcopatu patris sui animam in
novissimo die ad eternam requiem renovaret. Haec,
quamvis sexu fragilis, modestae tamen fiduciae,
et quod in Grecia rarum est, egregiae conversationis
fuit, regnumque filii ejus custodia servabat virili,
demulcens in omnibus pios, terensque ac superans
erectos. De fructu vero ventris sui decimas Deo
obtulit, filias suas, primam ad Quidilingeburg
Aethelheidam nomine, alteram ad Gonnesheim (f. 55' )
quae Sophia dicitur.
9.
Eo tempore (990) Miseco et Bolizlavus inter se
dissonantes, multum sibi invicem nocuerunt.
Bolizlavus Liuticios suis parentibus et sibi semper
fideles in auxilium sui invitat; Miseco autem
predictae inperatricis adjutorium postulat.
Quae cum tunc in Magadaburg fuisset, Gisilerum
ejusdem archiepiscopum, comitesque hos, Ekkihardum,
Esiconem, Binizonem, cum patre meo et
ejus equivoco, Brunone ac Udone caeterisque
compluribus eo misit. Qui vix cum 4 proficiscentes
legionibus, ad pagum Selpuli dictum
venerunt, ac juxta unam paludem, supra quam pons | null | 43528014-06b9-47c1-8b4e-5355fa549bae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
longus porrigitur, consederunt. Et ecce, in noctis
silentio unus ex sociis Willonis, qui pridie ad perspiciendum
suimet predium precedens a Boemiis captus
est, evadens periculum imminens Binizoni primo
indixit comiti. Tunc nostri ejus ammonitione celeriter
surgentes, se preparant, et in ipso jam venientis
aurorae crepusculo missam audiunt, quidam stando,
et alii super equos sedendo; et in ortu solis
exeunt e castris, solliciti de eventu futuri certaminis.
Tunc Bolizlavus cum suis venit turmatim 3 Idus
Julii, et utrimque nuncii mittuntur. Et ex parte Bolizlavi
quidam miles, Slopan nomine, ad perspiciendum
agmen nostrorum accessit, et reversus inde
interrogatur a domino qualis esset exercitus hic,
si cum eodem potuisset pugnare, an non. Ortabantur
enim hunc satellites sui, ut nullum de nostris vivum
sineret abire. A quo sic ei redictum (f. 55' ) est: #Exercitus hic
quantitate parvus, qualitate sua optimus
et omnis est ferreus. Pugnare cum eo tibi potis
est; sed si tibi hodie victoria evenit, sic prosterneris,
ut fugiendo Miseconem inimicum te continuo persequentem
vix aut nequaquam evadas@#, #et Saxones tibi
hostem in perpetuum acquiras. Si autem victus
fueris, finis est de temet ipso et de omni regno ad te
pertinenti. Non enim remanet spes ulla resistendi@#
#inimico te undiquesecus vallanti@#.
Talibus alloquiis
furor illius sedatur, et pace facta principes nostros
alloquitur, ut qui contra eum huc venirent, cum eo
ad Miseconem pergere, et in restituendis suimet rebus
se apud Miseconem adjuvare voluissent. Hoc
laudabant nostri, et Gisilerus archipresul cum
Ekkihardo, Esicone ac Binizone comitibus proficiscebatur
cum eo, caeteris omnibus domum cum pace
revertentibus. Advesperascente jam die, hiis omnibus
arma sumuntur, et mox cum juramento firmatis
redduntur. Venit Bolizlavus cum nostris ad Oderam;
ad Miseconem nuncius mittitur, qui diceret se
in potestate sua auxiliatores suos habere. Si regnum
sibi ablatum redderet, hos incolomes abire permitteret;
sin autem omnes perderet. Sed Miseco huic
talibus respondit: Si voluisset rex suos acquirere
salvos aut ulcisci perditos, faceret; et si hoc non
fieret, quod propter eos nil omnino perdere voluisset.
Hoc Bolizlavus ut accepit, salvis omnibus nostris,
quaecumque potuit ex locis circumjacentibus predatur
ac incendit. (f. 56) Inde reversus urbem unam . . .
nomine possedit, et hanc cum domino ejus,
urbanis nil repugnantibus, acquisivit, eundemque
Liuticis ad decollandum dedit. Nec mora, diis fautoribus
haec ostia ante urbem offertur, et de reversione
ab omnibus tractatur. Tunc Bolizlavus,
sciens nostros ex parte Liuticiorum incolumes non
posse domum sine eo pervenire, crastino dimisit
eos crepusculo, ut ammoniti fuerant, multum properantes.
Quod ut predicti hostes comperierunt,
pone sequi maxima electorum multitudine mox
nitebantur. Quos Bolizlavus vix compescuit talibus: #Vos, qui in meum huc venistis auxilium, videte
ut hoc perficiatis bonum, quod incepistis, pro certo
scientes quod hos, quos in fidem succepi meam et in
bona pace dimisi, vita superstite mea nullum hodie
pacior perpeti malum. Non est nobis honor nec consilium,
hactenus amicos familiares nos nunc effici
manifestos
hostes. Scio magnam inter vos esse inimiciciam:
et hanc ulcisci eveniunt vobis tempora hiis
multo apciora.@# Hiis sedati eloquiis Liutici, duos ab
eo detenti ibidem dies, et tunc invicem salutantes
antiquumque foedus renovantes, discescerunt. Et
tunc illi infideles, qui nostros insequerentur, quia
pauci erant, ducentos milites eligerunt. Quod nostris
mox a quodam Hodonis satellite comitis inimatum
est. Unde in ipsa accelerantes hora, Deo gratias!
ad Magadaburg incolumes pervenerunt, hostibus se
in vanum sic laborantibus.
10.
Id ut primitus (f. 56' ) audivit, prosperitati eorum
arrisit imperatrix. Sed quia de optima ejus
conversacione parum mihi ad noticiam venit, ideo
superius strictim de inmensa ejus nobilitate explicui.
Haec occidentales tunc inhabitat regiones, quae hoc
nomine merito dicuntur, quia ibidem sol et o nis
equitas cum obedientia et caritate mutua in occasum
se vergit. Nox nil aliud est, nisi umbra terrae,
et hoc totum, quod indigenae isti operantur,
nil nisi peccatum. Hic predicatores sancti in vanum
laborant, hic reges et caeteri principes modicum
valent; predones et justi persecutores dominantur.
Multa sanctorum corpora | null | 260057d6-5278-4084-9ef9-124cbad5ac80 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in hiis partibus requiescunt;
sed habitatores hos, ut video, spernunt prevaricantes.
Sed ne quis me Crispini discipulum lippi
esse arbitretur (HOR. serm. I, 1, 120), de hiis sileo,
quia ob inlicitas conjuncciones aliasque ineffabiles,
versucias hos prope interitum esse non dubito. Innumeras
antistitum excommunicaciones spreverunt,
et propter hoc stare diu non poterunt. Hoc tantum
una mecum, queso, Christi fideles orate, ut hii mutentur
in melius, et ad nos numquam veniat talis
usus. Nunc autem de fine imperatricis predictae locuturus,
quae hunc precesserint signa narrabo. Anno
Dominicae Incarnationis 989 sol defecit 12. Kalend.
Novembris et 5. diei hora. Sed cunctis persuadeo
Christicolis, ut veraciter credant, hoc non
aliqua malarum incantatione mulierum vel esu
fieri, vel huic aliquo modo seculariter adjuvari
posse; sed sicut Macrobius testatur caeterique
sapientes fieri asserunt, et id de luna. (f. 57)
Et sequenti anno, consummato in bonis vitae suimet
cursu, in Niumagun infirmatur imperatrix
atque ab hac vita 17 Kal. Julii discedens, sepulta
est ab Ewergero sanctae Coloniensis aecclesiae
archiepiscopo, in monasterio sancti Pantaleonis,
quod datis inpensis Brun archipresul ibi requiescens
construi precepit, presente filio ac multa pro remedio
matris his confratribus largiente. Quod cum inclita
inperatrix Ethelheidis comperiret, tristis protinus
effecta, regem tunc septem annos regi antem
visitando consolatur, ac vice matris secum tamdiu
habuit, quoad ipse protervorum consilio juvenum depravatus
tristem illam dimisit.
11.
Huic bene nata (cf. HOR. IV, 4, 36) virtutibus
ornanti pater meus comes Sigifridus domi miliciaeque
fideliter servivit, et in expedicione ad Brandanburg,
qua ultime militavit, ab equo cadens,
valido corporis dolore fatigari cepit. Sensit insuper
octavum sibi adesse annum, sic ei in somnis presignatum.
Dormiens namque in Colonia his suscitatur
denuo verbis: #Sigifride, vigila, et ab isto die post
octo annorum curricula vitam te hanc finire presentem
pro certo scias.@# Hunc prefinitum diem vigilanti
semper animo previdit, ac quibuscunque virtutum
fructibus valuit, preoccupare non desistit. Me autem
,
in Quidilingeburg apud suam materteram
nomine Emnildam, quae paralisi longo tempore laboravit,
primo litteris bene adhuc instructum, sumpsit
et Ricdago abbati secundo de sancto Johanne
in Magadaburg commendavit. Ibi tres annos ego
conversatus, in omnium festivitate sanctorum ad
sanctum Mauricium, quia ad altare (f. 57' ) hoc me
dare non potuit, fraternitatis consortio ab eo junctus
sum, proximaque sancti Andreae natali magnum et
valde cunctis acceptabile convivium duos dies peractum
est. Inde egressus et imminente quadragesima
in civitate Wallibizi dicta infirmatus, Id. Marcii
defensor patriae ac homo verus, utriusque debitum
persolvit naturae. Quem mater sua, venerabilis omni
probitate Mahtildis, celeriter hunc prosecutura,
cum conjuge Cunigunda deflet. Namque tanto orbata
solatio, cum immenso merore diem expectavit extremum,
ac in eodem anno tercia Nonas Decembris fideliter
migravit ad Christum. 996 Dominicae Incarnacionis
anno patruus autem meus, nomine Liutharius,
cui equaliter nobiscum haec hereditas contigit,
matri meae antiquum renovans dolorem (cf.
VIRG. Aen. II, 3) multa intulit mala. et quamvis haec
firme suimet fidei a matre sua sibi fuerit
commissa, tamen omnibus ejusdem bonis eam privare
contendit. Quid multis moror? Inperatoris
auxilio cuncta ei restituuntur.
12.
Interea Atheldagus, archiepiscopus Bremensis,
obiit [ #an.@# 988], et Liaevizo successit,
qui papam Benedictum exulem a patria suimet, quae
sita est in confinio Alpium et Suevorum, huc secutus,
erga Deum et regem ad hunc honorem promeruit
venire. Sclavi iterum appetiti subduntur regi,
renovatis juxta Albim castellis, et in hieme aqua
inundans et ventus ingens multum nocuit.
Aestas nimia frugibus, et seva mortalitas hominibus
nimis nocuit. Anno Dominicae (f. 58' ) Incarnationis
991. Hilliwardus, sanctae Halverstidensis
aecclesiae venerabilis antistes, qui me baptizavit
atque confirmavit ( #an.@# 992), templum Domini, quod
ipse a fundamento edificans tunc ad unguem usque
perduxit, 12 Kalendas Novembris dedicavit.
Adfuit ibi tunc rex cum inperatrice Ethelgida et avia
ejus, abbatissa Mahtildis, et archiantistites hii:
Willigisus, Gisilerus et Liewizo, cum suis confratribus
16. Festivitas autem erat eadem Christi
confessoris Galli, in cujus monasterio | null | 45620ffe-b0bd-4229-b68e-639a69fd7926 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
predictus presul
edoctus est, et ideo semper studuit in hac celebritate
suum perficere desiderium, et tunc inerat
24tus ordinationis suae annus. Hunc adjuvit in omnibus
fidelis suimet capellanus Hildo, et prudentissime
cuncta disposuit. Omnes Saxoniae primates hic
tunc convenientes caritative succipiuntur. Numquam
fuit ante nec post, ut veraces affirmant, in divinis
laudibus et in negociis secularibus omnia plenius
cunctisque acceptius peracta. In sequenti anno (993)
in galli cantu primo lux ut dies ex aquilone effulsit,
et unam sic manens horam, undique celo interim
rubente, evanuit. Fuere nonnulli qui dicerent
eodem anno vidisse tres soles et lunas tres ac
stellas invicem pugnasse. Et post haec ( #an.@# 994)
Ekbertus Treverensis archiepiscopus, cujus successor
Liutdulfus fuit, et Dodo Mirmigendensis,
post quem Suitgerus ordinatus est, Erp quoque
Ferdensis, cui Bernharius (f. 58' ) tunc ibi prepositus
subponitur, obiere. Fames quoque
valida nostras oppressit regiones. In tercio
predictae dedicationis anno avuncuti mei a
piratis capti sunt [ #an.@# 995], ut in sequentibus
patet. In quarto pestilencia cum fame et bello
orientalibus ingruit, et rex Apodritos petit et Wiltios
vastavit.
13.
Post haec rex in Magadaburg cum suis principibus
colloquium habuit, ad quod Heinricus, Bawariorum
dux inclitus, venit. Et cum inter hunc
et Ratisbonensem Gebehardum longa haberetur
contentio, cum bono ibidem finitur consilio. Et
pius ille dux, qui omne suimet delictum continuis
mundavit elemosinis, inde pergens ad Gondesem,
ubi domna Gerberg soror suimet erat abbatissa,
egritudine premitur subitanea; et tunc vocans
ad se equivocum ejus, talibus instruit: #Vade
celeriter ad patriam, ac dispone regnum, ac numquam
regi ac domino resistas tuo. Multum enim me penitet
hoc umquam fecisse. Patris memor sis tui, quia
numquam hunc in hoc seculo videbis.@# Filioque mox
abeunte, dux preclarus in infirmitate sua semper
kirieleison ex corde clamans, migravit ad Christum 5
Kalendas Septembris, sepultus ibidem in medio aecclesiae
coram sanctae crucis altari. Quod cum filius
ejusdem comperiret, electione et auxilio Bawariorum
patris bona apud regem optinuit. Eodem
anno Thiedricus comes palatinus, et Sibertus frater
ejus, de hoc seculo transierunt.
14.
Ea tempestate nepos meus, marchio Heinricus,
Ewerkerum, (f. 59) Bernwardi,
Wirciburgensis aecclesiae episcopi militem egregium,
set nimis, superbum cepit, et ob inlatas sibi injurias
in loco qui Lindinlog dicitur excecavit. Rex
autem de internuntiis ab episcopo id multum querentibus
comperiens, hocque graviter ferens, predictum
comitem exilio relegavit, et post haec gratiam
suimet huic dedit et apud antistitem digna
emendatione reconciliavit. Predictus presul post
haec Liupoldum marchionem Orientalium et nepotem
ejus Heinricum ad missam sancti Kiliani, quae
est 8 Idus Julii, ad se vocans ( #an.@# 994), cum magna
caritate eosdem habuit, et comes in sacra nocte
post matutinam cum suis militibus ludens, ex uno
foramine ab excecati amico sagitta volante
vulneratus est, et facta confessione 6 Idus Julii
exspiravit, innocens in facto praedictae accionis
et in consilio. Hic postera die ibi sepultus
merito defletur, quia sibi prudentiorem et in cunctis
actibus meliorem nullum reliquit. Hiemps, quae
precesserat, asperitate et pestilentia nimioque frigore
et vento ac insolita siccitate plena erat.
In hac devicti sunt Sclavi.
15.
Sed quia superius destruccionem Brandaburgensis
aecclesiae dixi, nunc qualiter ad tempus prefato
subderetur regi, breviter explicabo. Fuit in
nostra vicinitate quidam miles inclitus, Kiza nomine,
qui a marchione Thiedrico aliter quam
sibi placeret habitus est. Ob hoc, et quia facultas
suae nequaquam impietati suppeteret, ad hostes
perrexit nostros; (f. 59' ) qui eundem in omnibus
sibi nimis fidelem cognoscentes, supramemoratam
urbem nobis sacius ad nocendum eidem commiserunt.
Hic postea nostris delinitus blandiciis,
eam regiae potestati cum semet ipso tradidit. Unde
Liutici nimio furore succensi, eum cum omnibus,
quas habebant, catervis ilico petebant (991-993).
Interea rex in Magathaburg fuit; et cum hoc compariret,
quos ibi tunc habebat, celeriter eo misit, Ekkihardum
marchionem et tres avunculos meos
cum Fritherico comite palatino et patruo meo.
Et hii omnes eo cum suis venientes, interrupti
sunt ab hostibus se acriter irrumpentibus; et una
pars ex nostris in urbem venit | null | 013410be-5aa6-45a2-a78b-bd4c702e9e70 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, alia vero, quae remansit,
cesis militibus nonnullis, rediit. Tunc rex,
collectis undiquessecus sociis, illo properat, et hostes
nostri, magnam vim defensoribus urbis inferentes,
cum ultimam legionem vidissent, cito amotis
lugierunt castris. Nostri autem in ereptione interius
gaudentes kirieleison canunt, et advenientes
unanimiter respondent. Munita urbe presidio, rex
abiit, et eandem in sua potestate diu tenuit. Post
haec Kizo ad Quidilingaburg cum veniret, civitatem
suam cum uxore et satellitibus suis perdidit; quae
omnia, urbe excepta, post recepit. Unus autem
suimet miles Bolibut nomine, cujus consilio hoc
totum, quamvis tunc absens esset, agebatur, ibidem
dominabatur; et Kizo cum in his partibus post
latenter nocere voluisset, optimus miles cum suis
interfectus est
16.
(f. 60) Et, sicut predixi, tres avunculi
mei, Heinricus, Udo et Sigifridus, cum Ethelgero
caeterisque compluribus, piratis sua populantibus 9
Kalendas Julii (994) navibus occurrunt, factoque
invicem certamine, Udo decollatur. Heinricus
autem cum fratre suimet Sigifrido et comite Elergero
devictus, dictu miserabile, a pessimis hominum captus
deducitur. Hoc infortunium inter Christi
fideles fama valante mox dilatatur. Bernhardus dux,
qui proximus fuit, nuntios quam propere misit, qui
precium pro eorundem redemptione eis promitteret,
et conveniendi pacifice ac locum colloquendi peteret.
Parati sunt, pacem firmam et ineffabilem pepigerunt
pecuniam. Quid autem ad haec primo rex,
deindeque in nostris partibus omnis Christianorum
larga benignitas debito humanitatis offitio inpenderit,
explicare non suffitio. Mater autem mea tanto
dolore intrinsecus commota. omne quod habuit, vel
acquirere ullo modo potuit, pro fratrum ereptione
tribuit. Execrata vero piratarum turba cum
maximam collectae pecuniae partem inmensa suimet
pondere perciperent, Heinrici vice filium ejus unicum
Sigifridum nomine cum Garevardo et Vulferemo,
Ethelgeri autem loco avunculum ejusdem
Thiedricum et amitae sumet filium Olef vocatum succipientes,
ut quod de promisso eis tesauro adhuc remansit
eo velocius colligeretur, eos abire Sigifrido solum
remanente, permisit. (f. 60' ) Hic quia filium non habuit,
a matre mea remedium ab uno filiorum suimet postulavit.
Quae tam necessariae peticioni satisfacere desiderans
nuncium ad abbatem Rigdagum celeriter
misit, qui fratrem meum Sigifridum, tunc ibi sub
habitu monachico degentem, accepta licencia reduceret.
Hic quia satis prudens vir fuit, cunctis
sollicite perquisitis, injuste legationi resistit, et
propter curam a Deo sibi creditam quod hoc facere
non praesumeret, respondit. Nuntius autem, ut ei
jussum fuit, ad Ekkihardum, qui tunc custos aecclesiae
sancti Mauricii et magister erat scolae, veniens,
ut me ob rem necessariam matri meae remitteret,
supplex rogavit. Veni, et cum laicali habitu,
quo apud piratas debui obses conversari, prioribus
adhuc indutus vestimentis, 5 feria profectus sum.
Et in ipsa die Sigifridus de pervigili hostium custodia,
qua multum vulneratus detinebatur, sic divino
evasit auxilio. Idem in angustia vehementi positus,
cum Nodbaldo et Edicone, quomodo evaderet, plurimum
semper versans, precepit hos veloci navicula,
quantum his, qui eum detinebant, satis valuisset
ministrare de vino ac de caeteris appertinentibus
sibi deferre. Jussis tum sine mora completis, canes
avari saturabantur; factoque mane presbiter
ad missam paratur, et comes cunctis absque custodibus
solum, hesterno gravatis vino, ad proram
lavaturus accedens, puppi parate insiluit. Extollitur
clamor, presbiter quasi consiliator capitur, anchorae (f. 62)
levantur, remiges velociter hos fugientes
insequebantur. Quos comes vix evadens,
cum littoris securitatem attingeret, ut prius ipse
precepit, paratos invenit equos, et ad civitatem
suam Hersevel dictam, ubi frater suus
Heinricus et uxor ejus Ethela tanti gaudii
inscia fuit, pergere properavit. Hunc hostes pone
sequuti, urbem, quae littori vicina stabat,
Stethu nomine, incurrunt, eum curiose in
abditissimis querentes locis; et non invenientes,
feminis inaures vi rapiunt tristesque recedunt. Tali
furore omnes succensi, crastino clericum et nepotem
meum cum caeteris obsidibus universis,
naribus ac auribus et manibus obtruncant, foris
eos projicientes in portum. Tunc fugientibus his,
unusquisque a suis rapitur, merore inaudito insurgente.
Ego autem, visitatis meimet avunculis, remeavi
Christo largiente incolumis, caritative a familiaribus
meis susceptus.
17.
In illo tempore Liudulfus, Augustensis episcopus
venerabilis, 8 | null | af6097f4-2ee2-4663-a8e7-af63a6745f5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Kalend. Augusti obiit ( #an.@# 996);
et Gevehardus, elewangensis abbas ordinatur.
Interim ( #an.@# 995) in quadam villa Horthorp
dicta, natus est infans, dimidius homo,
posterioribus auce similis, dextram aurem et oculum
leva minorem habens, dentes croco similes, sinistrum
brachium absque 4 digitis solo cum pollice
integrum; ante baptismum attonite videns, et post
nihil, quarta die moriens. Magnam hoc monstrum
facinoribus nostris intulit pestilentiam. (f. 62' )
Predictus antistes Hilliwardus cum aecclesiam et
gregem sibi commissum 29 annos gloriosissime
verus Israelita regeret, 7 Kalendas Decembris
exspirans, sepultus est extra aecclesiam infra claustrum,
ubi ipse sibi prius paraverat domicilium. Et
cum confratres ejus in electione convenire non
possent, praepositus est hiis de capella regis Arnulfus,
et Id. Decembris ordinatur, sicut ille vir sanctus
antecessor ejus, dum adhuc valeret, predixit
cunctis tunc presentibus: #Hunc,@# inquiens, #hospitem
honorate@#, #et quantum potestis illi servite. Providere
enim debet is vos post me.@# Et cum idem jam in
agone exitus sui jaceret, vidit gloriam Dei; et vocato
ad se Vulfhario suimet capellano: #Vides,@# inquid, #frater, aliquid?@#
Et ille se nihil vidisse respondens,
audivit ab eo, quod caminata haec, in qua
tunc jacebat, in qua duo antecessores sui obierunt,
divina majestate plena fuisset. Et haec dicens
transivit de hoc carcere ad indeficiens lumen
.
18.
Rex autem natale ( #an.@# 996) Domini in Colonia
fuit, et pacificatis omnibus in his regionibus, ad Italiam
diu desideratus perrexit, in urbe Papia paschale
peregit festum. Dehinc Romam veniens gloriose,
nepotem suum Brunonem, Ottonis filium ducis
,
in loco Johannis papae nuper defuncti,
cum omnium laude presentium [ (Cod. Brux. f.
228' .) statuit; in ascensione Christi, quae tunc erat
12 Kalendas Junii, anno etatis suae 15, regni autem
13, indictione octava [ #an.@# 996], ab eodem
unctionem imperialem percepit, et advocatus ecclesiae
sancti Petri efficitur. Post haec vero imperium
illud priorum suorum more gubernavit, etatem
suam moribus industriaque vincens.
19.
In prima estate Adelbertus, Boemiorum episcopus,
qui nomen, quod Woytech sonat, in
baptismate, aliud in confirmacione percepit ab archiepiscopo
Parthenopolitano, in eadem urbe ab
Othrico superius memorato litteris instructus,
cum sibi commissos ab antiquae pravitatis
errore monitis divini precepti amovere nequivisset,
omnes excommunicans, Romam ad excusandum
se apud apostolicum venit, ejusque licentia
sub districta Bonifacii abbatis regula humiliter
multo tempore conversatus bono deguit exemplo.
Postque cum permissu ejusdem patris Prucorum
mentes a Christo alienas freno sanctae predicationis
edomare temptaret, cuspide perfossus,
nono Kalendas Mai capitis abscisione optatum
semper martirium solus ex suis percepit,
absque omni gemitu, ut in ipsa nocte in sompnis
ipse vidit, cunctisque fratribus predixit: #Putabam,@#
inquiens, #me missam celebrare solumque communicare.@#
Sed nefandi sceleris auctores eum jam ex pirasse
cernentes, ad augmentum sui sceleris divinaeque
ulcionis corpus pelago mersere beatum, caput
sude conviciando figentes ac exultando redeuntes.
Quod Bolizlavus, Miseconis filius, comperiens, data
mox pecunia martiris mercatur incliti cum capite
membra. Imperator autem Romae
certus de hac re effectus, condignas Deo supplex
retulit odas, quod suis temporibus talem sibi per
palmam martirii assumpsit famulum. Eo tempore
Bernwardus, sanctae Wirciburgensis ecclesiae, jussu
cesaris ad Greciam missus, in Achaia moritur
cum maxima sociorum suorum caterva. Per quem
quia plurima Deus faciat mirabilia, plures affirmant.
20.
Inperator autem a Romania discedens, nostras
regiones invisit ( #an.@# 997), et accepta Sclavorum
rebellione, Stoderaniam, quae Hevellum dicitur,
armato petens milite, incendio et magna depredacione
vastavit, et victor Parthenopolim rediit. Ob
hoc hostes nostri Bardengau turmatim aggressi, a
nostris sunt devicti. In illo certamine Ramwardus,
Mindensis episcopus, fuit, qui socios arrepta
in manibus cruce sua sequentibus signiferis
precessit, et ad haec facienda potenter consolidavit.
In illo die Gardulfus comes cum paucis occubuit,
ex hostibus autem maxima multitudo;
caeteri relicta preda fugierunt.
21.
Crescentius autem Romae, absente papa praedicto,
qui post benedictionem Gregorius vocabatur,
Johannem Calabritanum, Theophanu imperatricis
dilectum comitem et tunc | null | f9b7a698-7335-4905-a4a7-6cdff748f75b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Placentinum antistitem,
substituit, et sibi imperium tali presumptione
usurpavit, inmemor juramenti et magnae
pietatis ab Ottone augusto sibi illatae. Insuper nuncii
ejusdem a predicto invasore capti, diligenti custodiae
traduntur. Imperator mox ut haec audivit,
illo properans, domnum apostolicum sibi obviare
per internuncios postulavit. Johannes autem supplantator
hiis appropinquantibus fugit; sed postea
a fidelibus Christi et cesaris captus, linguam cum
oculis ac naribus amisit. Crescentius vero Leonianum
ingressus claustrum, imperatori resistere
frustra temptavit. Namque inperator Dominicam
resurrectionem Romae celebrans, post festivos dies
instrumenta bellica preparans, post albas domum
Thiederici, ubi ille perversus sedebat, Ekkihardum
marchionem impugnare jussit. Qui eandem
perdius et pernox lacescere non desistens, tandem
per machinamenta alte constructa ascendit, et eundem
decollatum voce imperatoria per pedes laqueo
suspendit, et timorem cunctis presentibus
ineffabilem intulit. Gregorius autem papa cum magno
honore intronizatur, et cesar sine omni
infestatione deinceps dominabatur.
22.
Videtur mihi optimum, quaedam ejusdem
temporis facta memorare, quae nonnullis puerilia et
multum mirabilia esse videbantur, sed haec a Deo
predestinata in suis virtutibus agnoscuntur. Vir
felicis memoriae comes profecto Ansfridus, vir omni
inquam bonitate conspicuus, alto progenitorum
germine, dum adhuc esset puerulus, cum
omni lege mundana a patruo suo Rodberto,
Trevericae civitatis episcopo, tum divina adprime
est institutus; inde a patruo suo, scilicet suo equivoco,
15 comitatuum comite, strennuo domino Brunoni,
archiepiscopo Agrippinensi, traditur ad res
militares. Sic bonae indolis adolescens penes ipsum
cottidie proficiebat, donec primi Ottonis magni imperatoris,
Romam cum exercitu jam acquisituri, mancipatus
est servitio. Cui in inicio militiae ejus injunxit,
ut tentorium suum, quod adeo pulchrum
videbatur, cottidie poneret e regione contra imperiale
et spatam suam duceret, ut in hoc probaret, si
palatinis se agiliter initiaret. Hoc ideo tam gratanter
suscepit, quia psalmos oris ejus dulcissimos,
hunc per devia sequens quasi delectationis causa
aviculis insidiando, sine detractione frequentare
occultius potuit. Romam sane predicto cesare
ingrediente, non minimum confisus in juvene, fecit
eum spataferium suum, dicens: #Dum ego nodie ad
sacra limina apostolorum perorabo, tu gladium continue
super caput meum teneto. Nam fidem Romanam
antecessoribus nostris sepius suspectam non ignoro.
Sapientis enim est, adversa quaeque longe adhuc posita
cogitando prenoscere, ne forte improvisa valeant superare.
Deinde redeundo ad montem Gaudii, quantum
volueris, orato.@# Inde vero reversus, abbatiam quae
dicitur Torna de hereditate propria construxit,
in qua filiam suam abbatissam, plurimarum Deo
devotarum sanctimonialium matrem, assensu pontificis
constituit, sanctoque Lantperto pro remedio
animae suae ex integro tradidit.
23.
Hujus vero omnipotentis Dei famulae quia
mentionem fecimus, quod nostris temporibus per
eam Dominus operatus est, silentio non preteribimus.
Hospitalitatis non oblita, tantae dapsilitatis
circa egenos et peregrinos extitit, ut quadam die de
vino nil sibi vel sororibus beneficentiae communicationisque
causa pretermisit. Hoc dum celleraria
sibi nuntiasset, ait: #Equo animo esto, cara, et confortare.
Dei enim gratia satis nobis poterit dare.@#
Statimque solita more ante crucem prostrata in
oratorio sanctae Mariae cepit orare, vinumque in vase
funditus pridie exhaustum crescere cepit, quoadusque
superfluxit. De quo non tantum sanctimoniales, sed
et quam plures diu ad laudem Domini biberunt
circummanentes vel adventantes. Interea contigit
ut domina Hereswit comitissa, ipsius scilicet
conjux reverenda, in curte sua, qui dicitur Gilisa,
cepit egrotare, quae statim velut mortis presaga
futurae festinavit ire ad Torna. Quo dum pre nimio
dolore nequiret pervenire, in domo cujusdam majoris
remansit in itinere. Qui, sicut ipse nobis retulit,
nimiae ferocitatis canes habuit, quorum latratum
ipsa infirma graviter sustinuit. Hospes ut audivit,
festine precatus ab ipsa, hos libentissime voluit
capere, vel ad ultimum, si potuisset, eciam occidere.
Horum dum neutrum potuisset, mirabiliter accidit
ut nullus eorum postea quivit latrare, donec sancta
Dei ancilla obdormivit in pace. Quam secus monasterium
communis laboris comes sanctae simplicitatis
in secretario sepelivit. Hujus cameraria
multis annis fuit ydropica. Huic visum est in vigilia
natalis Domini, quod ad sepulchrum dominae suae
candelas deberet afferre; quod et fecit. Mox dum
matutinae laudes celebrarentur, exivit, solutionem
habuit, sana coram omni populo rediit.
24.
Post discessum autem dominae ipsius felix
comes | null | a22a9203-1e21-4a6d-b336-2e5aa2d83066 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, non de terreni operis casu desperatus, sed
in virtutis volatu eo ipso sublevatus, mente disposuit,
ut monasterialem vitam subiret, sicubi majoris
obedienciae regulam inveniret. Quod dum in exordio
per intentionem agitur, a tercio Ottone imperatore
ad episcopatum Trajectensem per Notgerum, Leodii
pontificem, summa necessitate vocatur ( #an.@# 995). Illud
profecto dum audivit, capellam Aquensem introiit,
et mundi dominam exoravit ut, si esset a Deo, canonice
perficeretur, si non, misericorditer annullaretur.
Sed postquam Evergerus, Coloniensis archiepiscopus,
suffraganeorum consensu imperatori sibique
in medium consuluit, vellet nollet ad episcopum
acclamatur. Non multo post quinque
curtes de sua proprietate beato Martino tradidit,
fideli inquam fidejussori talionis earum. In senectute
ergo sua, caligantibus jam oculis ipsius, factus est
monachus. Septuaginta duos pauperes propria manu
cottidie pavit. Illorum quippe infirmioribus, camerario
precedente, cecus ipse ab imo vallis ad summa
montis balneum portans preparavit in nocte, et
mutatoria ceteraque necessaria corporis prebuit,
jubens eos in pace recedere, ut sic sua opera obnubilare
valeret. In eodem monte monachorum congregationem
ordinavit, a quorum prioribus scopis
est sepius castigatus, dum auderet resistere eorum
jussionibus. Quicquid ad ultimum acquirere potuit,
pauperum manibus tribuit. Aviculis etiam in hieme
manipulos super arbores ad manducandum intuitu
pietatis in monte suo ponere fecit. Sub clamidis
absconso continue vestiebatur cilicio. A natali Domini
usque ad sanctae crucis inventionem infirmabatur,
quo temporis spatio ultra tres panes non
manducavit Appropinquante jam carnis ejus dissolutione,
crucem in fenestra, quae ibi post caligationem
oculorum ejus facta fuit, vidit et circumstantibus
se videre manifestavit, laudans Deum et dicens: #In circuitu tuo, Domine, lumen est, quod numquam
deficiet.@#
Tandem sacrosancti viatici perceptione
munitus, doctus tota expectatione judicem diligere,
atque, ut ita dixerim, timendo presencialiter rennuit
timere perpetualiter. Multum in sanctae Dei
genitricis intercessione, cui se suaque dederat, confisus,
tamdiu signaculo sanctae crucis sese signavit,
quoadusque obdormiens in pace manu simul et
mente quievit. Post cujus obitum Trajectenses nudis
pedibus et armatis manibus venerunt, flentes, orantes
et domesticis dicentes: #Pro Dei nomine date nobis
pastorem nostrum, quo portetur ad suae sedis tumulum.@#
Quo contra reverendae vitae abbatissa, ejus scilicet
filia sanctissima, cum capellanis et militibus respondit: #In eodem loco debet sepeliri, ubi e vita presenti
a Deo est permissus exui.@#
Perventum est ad hoc, ut
armati ex utraque parte periculosissime convenire et
plures vita deberent carere, nisi quod domna abbatissa
se in medio eorum prostravit, et adeo pacem
inter illos vel ad momentum rogavit. Interea videbatur
militibus, quod ex illa parte, qua fratrum fuerant
officinae, ab aqua Ema nominata ad montis supercilium
ipsius traherent sarcofagum. Quod dum
niterentur, corpus a Trajectensibus sustollitur, et
levissime, sicut ipsi jurant adhuc, ultra aquam
ducitur. Sic nutu Domini fortior pars delusa est
militum. Post translationem corporis sacri fragrancia
miri odoris percepta est in via, quae ultra tria miliaria
veracissimorum hominum, sicut ipsi testantur,
nares perfudit et pectora.
25.
Revocemus ad memoriam, quod miserabiliter
Gisilero archipresuli] (f. 63) incuria sui contigit
damnum. Imperator ob defensionem patriae Harnaburg
civitatem opere muniens necessario, eam 4
ebdomadas ad tuendum huic commisit. Qui fraude
ignota ad placitum a Sclavis vocatus, cum parva
multitudine exiit. Alii namque precesserunt, et
quosdam in urbe reliquit. Ecce autem unus e consociis
ejusdem a silva erumpere hostes prodidit. Congredientibus
vero tunc ex utraque parte militibus,
archiantistes, qui curru venit, equo fugit alato (OVID., Fast. III, 416),
ex suis mortem evadentibus
paucis. Sclavi victores preda interfectorum 6 Nonas
Julii sine periculo pociuntur, et archiepiscopum
sic elabisse conqueruntur. Custodivit tamen,
quamvis sic lugubriter mutilatus, urbem ad dictum
diem Gisilerus, tristisque reversus, obviam habuit
patruum meimet marchionem Liutharium, cujus
curam civitas predicta tunc respiciebat: firmiterque
ei eam committens abiit. Accessit autem comes, et
ut urbem vidit incendio fumigantem, archiepiscopum
remeare per internuntium frustra petiit. Ipse autem
ignem in duobus locis jam alte ascendentem extinguere
temptans, cum nil omnino proficeret, portam
hostibus patentem derelinquens, domum mestus
revisit; et accusatus post apud imperatorem, imputatam
sacramento purgavit culpam | null | 1989e656-4bab-4a40-9c3f-dc28b3c337d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Post 9 dies
predictae cedis mater mea, Cunigund nomine,
tercia Idus Julii in civitate Germeresleva expiravit
.
26.
(f. 63' ) Ekkihardus ex nobilissimis Thuringiae
australis natalibus hujus genealogiae ortum
ducens, cum gradatim ad virilem pertingeret aetatem,
parentelam suimet omnem tam morum quam
actuum gravitate inclitorum honorat; quia,
ut legimus: #dedecorant bene nata culpae (HOR.
IV, 4, 36)
@#. Is post multas bellorum asperitates, quas
cum patre suo Guntherio, ab honore suo diu
suspenso, perpessus est, ad gratiam imperatoris secundi
[Ottonis] et ad patriam honorifice cum remearet,
Thietmari comitis viduam et Bernhardi
ducis sororem, nomine Suonehildam, in
matrimonium sibi copulavit, ex eaque primogenitam
nomine Liudgerdam acquisivit filiam. Liutharius
autem ex clara Thuringiae septentrionalis prosapia
editus, cum vir factus aetatem virtutibus superaret
; cumque secundo multum karus esset Ottoni,
ejus auxilio quandam matrimonium, Godilam nomine,
ex occidentali regione nobiliter natam,
cum licentia Wirdunensis Wigfridi presulis consobrini
ejus, sibi in conjugem desponsavit et acquisivit,
quae peperit ei in tertio decimo aetatis suae anno
primogenitum, patris sui nomine appellans Wirinharium.
Sed cum duae propagines istae, puer
inquam et puella, ex tam nobilissime vitis radice
emersissent, jamjam paulatim ad maturitatem fructus
pertingere inclitis virtutum scalis nitebantur.
Sed Liutharius comes, ut puellae illius formam et
conversationem bonam primo persensit, qualiter eam (f. 64)
consociaret filio suo, mentis secreto semper
volvit. Et ad ultimum erumpens, per fideles internuntios
Ekkihardo tunc marchioni desiderium diu
latens aperuit ac celeriter inpetravit. Convenientibus
tunc in unum familiaribus eorundem, promisit
legitime Ekkihardus Liuthario, eandem se filio
suo daturum in uxorem, more suo et jure presentibus
cunctis optimatibus affirmans. Qui cum tercio
Ottoni multum placeret, et apud eundem inter
alios primates plurimum valeret, nescio qua causa
depravatus, pactum firmissime stabilitum interrumpere
quam maxime conatur. Quod mox Liutharium
non latuit, et ut hoc ne fieret, anxia mente volvebat.
Imperatore et Ekkihardo pariter tunc in Romania
commorante ( #an.@# 998), commissa erat regni
istius cura venerabili abbatissae Mathildi, de qua
superius memoravi, in cujus civitate Quidilingaburg
nuncupata puella haec educabatur. Fit publicus
in Darniburg abbatissae totiusque senatus
in unum conventus. Interim Wirinharius, ut
arbitror, non consilio patris, sed amore virginis et
ob metum manifesti dedecoris, cum confratribus
meis Heinrico, Fritherico ceterisque militibus optimis
urbem prefatam ascendit, sponsamque suam et
reluctantem et clamantem vi auferens, cum suis ad
Wallibiki letus et incolomis pervenit. Quod cum
abbatissa ab certo comperiret legato, graviter commota
cunctis (f. 64' ) hoc principibus lacrimis queritur
obortis, rogans ac precipiens, ut armati omnes
publicos hostes celeriter insequerentur, ac ut
captis seu occisis virginem sibi reducere conarentur.
Nec mora, jussa haec miles armatus accelerare
contendit, et priusquam urbem munitam adtingerent,
eosdem per compendiosa itineris interruptos,
vi capere vel occidere seu effugare anhelavit. Compertum
est autem a viatoribus, quod hi, quos insequebantur,
valida manu clausisque portis, notis jam
gauderent presidiis; nulli patere ingressum; aut
velle mori, aut se ibi defendere, et numquam
ulli sponsam reddere. Quo audito admodum tristis
effectus, revertitur. Liutharius autem, et cum
eo Alfricus senior, milesque comitis Ekkihardi
Thietmarus proficiscentes, voluntatem sponsae perquirunt,
seque ibidem tunc manere malle quam
reverti, satis certi ab eadem effecti, domnae abbatissae
caeterisque haec responsa intimabant. Consulenti
tunc de talibus primates abbatissae, dictum
est ab bis, quod sibi videretur optimum, in Magadaburg
fieri conventum, huc sponsum cum contectali
venire, auxiliatores quoque omnes aut se reos
ibi presentare, aut damnatos fugere. Sicque factum
est ( #an.@# 999). Confluente maxima illuc multitudine,
Wirinharius cum suis cooperatoribus nudis provolvitur
pedibus, uxorem reddit. Veniam de commissis
sibi suisque auxilio principum promissa emendatione
promeruit. Sed venerabilis in omnibus Mahtildis
finito colloquio Liuderdam secum duxit, non
pro retentione, sed pro timoris magni confirmatione.
27.
(f. 65) Bonae autem suimet voluntatis propositum
preventu subitaneae mortis interruptum
est. Namque post paucos dies, cum haec ad locum a
Deo sibi paratum veniret, continuo infirmata, Bernwardum,
sanctae Hillinessemensis aecclesiae
tunc pastorem, vocavit, et accepta ab eo quam | null | 073ba73b-5c8d-4dc5-a3d3-8be9d9967f98 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
postulavit indulgentia, 8 Idus Februarii hominem
exuit interiorem, sepultaque est in aecclesia ad
caput avi suimet regis Heinrici. Hoc funere
inperatrix Aethelheidis mater ejusdem supra modum
turbata, ad imperatorem nuntium misit, qui et
obitum ejus huic innotesceret, et equivocam
suam sororem ejus huic succedere postularet. Cesar
piis assensum prebens desideriis, amitae suimet
necem deflet, et abbaciam dilectae suimet germanae
per Becelinum portitorem virga a longe
commisit aurea, et ut ab episcopo benediceretur
Arnulfo, precepit. Aethelheidis autem inperatrix
urbem, quae Celsa vocatur, interim edificans,
collectis ibidem monachis, omnibusque perfectis,
in eodem anno 16 Kal. Januarii gaudens
appeciit, de quibus orta fuit; cujus fideli servitio
justa recompensans premia Deus, ad tumbam
ejus plurima hodie operatur miracula. Papa quoque
Gregorius, bene dispositis Romae omnibus, 2 Nonas
Februarii obiit, Gerberto sibi mox succedente.
28.
Post haec imperator Gisilerum archiepiscopum,
eo quod duas teneret parrochias, in sinodo
accusans Romana, judiciati (f. 65' ) eum sententia ab
offitio suspendi ac per internuntios ab apostolico
eundem illo vocari precepit. Qui tunc paralisi
percussus, cum huc venire nequiret, Rotmannum
misit clericum, qui juramento, si aliter non crederetur,
se excusaret. Datis tum induciis differtur,
usque dum inperator cum comprovincialibus episcopis
hoc discutere valuisset. Postea cesar, auditis
mirabilibus, quae per dilectum sibi martyrem Deus
fecit Aethelbertum, orationis gratia eo pergere festinavit.
Sed cum Ratisbonam veniret, a Gebehardo,
ejusdem aecclesiae antistite, magnifico honore susceptus
est ( #an.@# 1000), comitantibus secum Ziazone
tunc patricio et Robberto oblacionario cum
cardinalibus. Nullus imperator majori umquam gloria
a Roma egreditur neque revertitur. Huic Gisilerus
obviam pergens, gratiam ejus quamvis non firmam
promeruit, et comitatur. Cesar autem ad Citicensem
perveniens urbem, a secundo Hugone,
ejusdem sedis provisori tercio, ut decuit imperatori,
suscipitur. Deindeque recto itinere Misnensem tendens
ad civitatem, a venerabili Egedo, hujus aecclesiae
episcopo, et a marchione Ekkihardo, qui apud
eum inter precipuos habebatur, honorabiliter accipitur.
Decursis tunc Milcini terminis, huic ad Diedesisi
pagum primo venienti Bolizlavus--qui
major laus non merito, sed more antiquo interpretatur--parato
in loco, qui Ilua dicitur, suimet
hospicio, (f. 66) multum hilaris occurrit. Qualiter
autem cesar ab eodem tunc susciperetur, et
per sua usque ad Gnesin deduceretur, dictu
incredibile ac ineffabile est. Videns a longe
urbem desideratam, nudis pedibus suppliciter advenit,
et ab episcopo ejusdem Ungero venerabiliter
succeptus, aecclesiam introducitur, et ad Christi
gratiam sibi inpetrandam martyris Christi intercessio
profusis lacrimis invitatur. Nec mora, fecit ibi
archiepiscopatum, ut spero legitime, sine consensu
tamen prefati presulis, cujus diocesi omnis haec
regio subjecta est; committens eundem predicti
martyris fratri Radimo, eidemque subjiciens
Reinbernum, Salsae Cholbergiensis aecclesiae
episcopum, Popponem Cracuaensem, Johannem
Wrotizlaensem, Vungero Posnaniensi excepto;
factoque ibi altari, sanctas in eo honorifice condidit
reliquias. Perfectis tunc omnibus, imperator a prefato
duce magnis muneribus decoratur, et quod
maxime sibi placuit, trecentis militibus loricatis.
Hunc abeuntem Bolizlavus comitatu usque ad Magadaburg
deducit egrejo, ubi palmarum sollemnia
celebre peracta sunt. Secunda feria archiepiscopus
ejusdem loci imperatoris edictu priorem suscipere
sedem rogatus, data internuntiis magna pecunia,
inducias usque ad Quidilingeburg vix impetravit. Fit
illuc magnus senatorum concursus; paschalia eciam
ibi peraguntur gaudia; et habito in 2 feria sinodo,
iterum (f. 66' ) Gisilerus vocatur. Hic infirmitate
oppressus valida, a predicto excusatur Rotmanno, et
in multis a Waltherdo tunc preposito defenditur.
Indicitur huic concilium in Aquisgrani, quo ipse
cum suis veniens, iterum ab archidiacono Romanae
sedis alloquitur. Qui sapienti consilio usus, generale
sibi postulat dari concilium; sicque indiscussa
dilata sunt haec omnia, usque dum haec Deus finire
dignatus est nostris propicius temporibus.
29.
Imperator antiquam Romanorum consuetudinem
jam ex parte magna deletam suis cupiens
renovare temporibus, multa faciebat, quae diversi
diverse sentiebant. Solus ad mensam quasi semicirculus
factam loco caeteris eminenciori sedebat.
Karoli cesaris ossa, ubi requiescerent, cum dubitaret,
rupto clam pavimento, ubi ea esse putavit,
fodere quousque haec in solio inventa sunt regio,
jussit. Crucem auream, quae in collo ejus pependit,
cum vestimentorum parte | null | d062f1d0-61dd-4b13-af2c-fbf5ef3beec0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adhuc imputribilium sumens,
caetera cum veneratione magna reposuit.
Sed quid memorem singulos ejusdem accessus et
recessus per omnes suimet episcopatus et comitatus? (PRUD. in Symm. II, 766.)
Cunctis apud Transalpinos
bene dispositis, Romanum visitabat imperium,
Romuleasque pervenit ad arces; ubi ab
apostolico caeterisque coepiscopis magnis laudibus
suscipitur.
30.
Post haec ( #an.@# 1001) Gregorius, qui cesari
valde carus erat, dolo eum capere nisus, occultas
tendebat insidias. Quibus collectis et ex inproviso
adversus eum jam insurgentibus, inperator de porta
cum paucis evasit, maxima suorum caterva sociorum
inclusa; et vulgus numquam suis contentum
dominis malum huic pro ineffabili pietate restituit.
Deinc nuntio suimet omnes cesar sibi familiares
convenire illuc rogat et precipit, demandans
singulis quibusque, si umquam de honore sui
vel incolumitate curarent, ad ulciscendum eum ac
amplius tuendum armato ad se milite properarent.
Romani autem, manifestati tunc sceleris culpa
erubescentes, seque invicem supra modum redarguentes,
omnes inclusos emisere securos, gratiam
imperatoris et pacem modis omnibus suppliciter
expetentes. Quos ubicumque vel in ipsis vel
in rebus suis cesar ledere potuit, verbis eorundem
mendacibus diffidens, nocere non tardavit.
Omnes regiones quae Romanos et Longobardos respiciebant,
suae dominacioni fideliter subditas,
Roma solum, quam pre caeteris diligebat ac semper
excolebat, excepta, habebat. Conveniente tum cum
Heriberto, sanctae Agripinae archiepiscopo, plurima
fidelium turba, inperator laetatur; et quamvis
exterius vultu semper hilari se simularet, tamen
conscientiae secreto plurima ingemiscens facinora,
noctis silentio vigiliis oracionibusque intentis, lacrimarum
quoque rivis abluere non (f. 67) desistit.
Sepenumero omnem ebdomadam, excepta 5 feria
jejunus perducens, in elemosinis valde largus
exstitit. Appropinquantem ejus obitum multa prevenere
importuna. Namque nostri duces et comites,
non sine conscientia episcoporum, multa
contra eum conspirare nituntur, Hienrici ducis,
postea successoris sui, ad hoc auxilium postulantes.
Hic ultima patris suimet et equivoci monita,
qui in Gonneshem obiit ac requiescit, memori
servans in pectore, et sibi hactenus in cunctis
fidelis, nullum his prebuit assensum. Inperator hoc
statim comperiens et patienti ferens animo, in
Paterna urbe pustellis interiora prementibus
et interdum paulatim erumpentibus infirmatur.
Qui facie clarus ac fide precipuus, 9 Kal. Februarii
Romani corona imperii exivit ab hoc seculo
( #an.@# 1002), suis insuperabilem relinquens merorem,
quia tempore eo non fuit ullus largior ac
per omnia clemencior illo. Alfa et O (Apoc. I, 8)
misereatur eo, tribuens pro parvis magna, pro
temporalibus sempiterna.
31.
Hii autem, qui extremis ejus intererant, haec
tam diu celebant, quoad exercitus undique tum
dispersus per internuntios colligeretur. Tunc tristis
turba dilecti senioris corpus comitata, magnas
bellorum asperitates 7 dies continue perpessa est;
nullaque securitatis certitudo ab hostibus concessa
est, nisi tum dumtaxat, quando ad Bernam perveniunt
civitatem. Exin cum ad (f. 68) Pollingun,
curtem Sigifridi presulis Augustanae venirent, ab
Heinrico duce suscepti, lacrimis ejusdem vehementer
iterum commoti sunt. Quos singulatim, ut se in
dominum sibi et regem eligere voluissent, multis
promissionibus hortatur; et corpus imperatoris cum
apparatu imperiali, lancea dumtaxat excepta, quam
Heribertus archipresul clam premittens, suam sumpsit
in potestatem. Archiepiscopus autem custodia
parumper detentus, relicto ibi pro vadimonio
suimet fratre, cum licentia abiit, ac sacram mox
lanceam remisit. Is cum omnibus, qui huc inperatoris
funus sequebantur, excepto antistite Sigifrido,
duci tunc non consenciebat, neque omnino denegabat,
sed quo melior et major populi tocius
pars se inclinaret, libenter assensurum pronunciabat.
Dux vero cum his Augustanam attingens urbem,
dilecti senioris intestina duabus lagunculis
prius diligenter reposita, in oratorio sancti presulis
Othelrici, quod in honorem ejus Liudulfus, ejusdem
aecclesiae episcopus, construxit, in australi parte
monasterii sanctae martyris Afrae sepulturae honorabili
tradidit, et ob animae remedium suae 100
mansos propriae hereditatis concessit. Deindeque
dimissa cum pace magna multitudine, ad civitatem
suam, quae Nova vocatur, corpus cesaris prosequitur.
Posteaque ab equivoco suimet Heinrico,
cujus sororem vivente (f. 68' ) inperatore jam
duxit, suppliciter exoratus, tandem corpus, valedicens
singulis, ad loca destinata dimisit.
32.
Interim principes Saxoniae, comperta senioris
sui nece inmatura, ad Frasam | null | 5fbd71d9-e852-4367-9e14-4c4a0090b95a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
curtem regiam, quam
tunc Guncelinus comes ex parte inperatoris in benefitium
tenuit, tristes conveniunt, Gisilerus archiepiscopus
Magadaburgensis cum coepiscopis, Bernhardus
dux, Liutharius et Ekkihardus ac Gero
marchiones, cum optimatibus regni, de statu rei
publice tractantes. Comes autem Liutharius ut perprimo
persensit, Ekkihardum se velle exaltare super
se, archiepiscopum predictum et meliorem procerum
partem in secretum foras vocavit colloquium,
hoc omnibus dans consilium, ut juramento firmarent,
se nullum sibi dominum vel regem communiter
vel singulariter electuros ante constitutum in
Werlo colloquium. Quod ab omnibus laudatum,
excepto Ekkihardo, et collaudatum est. Hic se paululum
a regni fastigio dilatum graviter ferens erupit: #O Liuthari comes,@#
inquiens, #quid adversaris?@#
Et ille: #Num,@# inquid, #currui tuo quartam
deesse non sentis rotam?@# Sic interrupta est
eleccio, et fit vera antiquorum relacio, quod unius
noctis intermissio fiat unius anni dilacio, et illa
usque in finem vitae hujus prolongacio. Tempore
predicti cesaris monasterium in Hilleslevo a
Sclavis combustum est ( #an.@# 1002), eductis sanctimonialibus;
et eodem die multi ex nostris sunt
interfecti.
33.
(f. 69.) Equidem ab incepto multum devians,
tandem revertar, exequias inperatoris succincte
perstringens. Cujus corpus cum ad Coloniam veniret,
primo susceptum est ab archiepiscopo ejusdem
civitatis Heriberto. Ad monasterium sancti Severini
post palmas 2 feria, ad sanctum Pantaleonem 3
defertur feria, ad sanctum Gereonem 4 die. In cena
Domini ad sanctum Petrum portatur, ubi penitentibus
more aecclesiastico introductis et indulgentia
resolutis, animae presentis corporis ab archipresule
remissio datur, a consacerdotibus autem memoria
exposcitur, lacrimabiliter autem a populo
supplici impenditur. 6 feria illucescente funus
elevatum, ad Aquasgrani sancto perducitur in sabbato;
die vero dominica in aecclesia sanctae Mariae
semper virginis in medio sepelitur choro. Inpensa
ab eo cunctis pietas obnixe oraciones fletusque
suasit perducere concrepantes. Dominicae resurrectionis
festa, angelorum ac hominum gaudia communiter
gratulabunda, propter fragilitatem convenientium
non valuerunt digna veneracione compleri,
quia peccatis hoc promerentibus suis agnoverunt
pariter vindictam Dei. Acquirat animae istius
veniam cum lacrimis, quicumque sit professione fidelis
Deo, quod is nostram renovare studuit
aecclesiam conatu mentis summo. Percipiat in terra
viventium semper adoptatam (f. 69' ) communionem
piorum cum bonis Domini indefectivis, qui semper
studuit misereri miseris.
34.
Maxima pars procerum, qui hiis interfuerunt
exequiis, Herimanno duci auxilium promittunt
ad regnum acquirendum et tuendum, Heinricum
mencientes ad hoc non esse idoneum propter multas
causarum qualitates. Longabardi autem, audito
imperatoris discessu, de futuris nil solliciti, neque
de dignis penitentiae fructibus cupidi, Hardwigum
sibi in regem elegerunt, destruendi pocius
gnarum artis quam regendi, ut in divino judicio ipsis
past claruit hujus rei auctoribus. Sed haec posterius
exponenda relinquens, ab eo incipiam scribere,
qui pietate divina et virtute sua omnes adversum
se umquam erigentes humiliavit, et cervice flexa
sibi honorem inpendere coegit. Et hic quintus in
ordine, secundus in nomine, notet quinti titulum
libri.
35.
Et quia omne, quod in hujus planicie
operis asscribendum est, ordinatim ponere nequeo,
in consequentibus sensim recolligere equidem non
erubesco. Iterantis enim varia vicissitudine
fruor, qui rectae semitis ductum nunc ob asperitatem,
interdum autem propter ignorantiam flexuosa
callium varietate mutat. Unde Miseconis, Poleniorum
incliti ducis et in superioribus libris ex magna
parte signati, residuum explico (f. 70.) factum. Hic
a Boemia regione nobilem sibi uxorem senioris Bolizlavi
duxerat sororem, quae sicut sonuit in nomine,
apparuit veraciter in re. Dobrawa enim Sclavonice
dicebatur, quod Teutonico sermone Bona
interpretatur. Namque haec Christo fidelis dum conjugem
suum vario gentilitatis errore implicitum esse
perspiceret, sedula revolvit angustae mentis deliberacione,
qualiter hunc sibi sociaret in fide, omnimodis
placare contendit, non propter triformem
mundi hujus nocivi appetitum, quin pocius propter
futurae mercedis laudabilem ac universis fidelibus
nimis desiderabilem fructum. Haec sponte sua fecit
ad tempus male, ut postea diu operari valuisset
bene. Namque in Quadragesima, quae conjuncionem
predictam proxima sequebatur, cum a se
abstinentia carnis et affliccione corporis sui decimacionem
Deo acceptam offerre conaretur, dulci promissione
a viro suimet propositum frangere rogatur.
Illa autem ea racione consensit, ut alia vice ab eodem
exaudiri facilius potuisset. Quidam dicunt, eam in
una | null | 29f4bc3c-64b2-4b6e-86b1-6af2f2b095dc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
carnem manducasse quadragesima, alii vero
tres. Audisti nunc, lector, delictum ejus; modo (f. 70' )
considera fructum eligantem piae voluntatis
illius. Laboravit enim pro conversione conjugis sui,
ac exaudita est a benignitate Conditoris sui, cujus
infinita bonitate persecutor suimet studiosus resipuit,
dum crebro dilectae uxoris ortatu innatae infidelitatis
toxicum evomuit, et in sacro baptismate
nevam originalem detersit. Et protinus caput suum
et seniorem dilectum membra populi hactenus debilia
subsequuntur, et nupciali veste recepta,
inter caeteros Christi adoptivos numerantur. Jordan,
primus eorum antistes, multum cum eis sudavit,
dum eos ad supernae cultum vineae sedulus verbo
et opere invitavit. Tunc congratulantur legitime
conjugati, predictus mas et nobilis femina, illisque
subdita omnis familia gaudet se in Christo nupsisse.
Post haec peperit bona mater filium longe
sibi degenerem et multarum perniciem genitricum,
quem fratris sui nomine Bolizlavi appellavit,
hunc inquam, qui in eadem primo latentem maliciam
aperuit, deindeque in viscera sevit, ut in sequentibus
a me manifestum fit.
36.
Sed cum mater ejusdem obiret, pater
ejus unam sanctimonialem de monasterio quod
Calva dicitur, Thiedrici marchionis filiam, absque
canonica auctoritate duxit. Oda fuit nomen ejus, et
magna erat presumptio illius. Spreverat enim sponsum
coelestem, preponens ei virum (f. 71) militarem,
quod cunctis aecclesiae rectoribus et maxime
antistiti suimet venerabili Hilliwardo displicuit.
Sed propter salutem patriae et corroboracionem pacis
necessariae non venit hoc ad discidium, sed reconciliacionis
continuae remedium salubre. Namque
ab ea Christi servitus omnis augebatur, captivorum
multitudo ad patriam reducitur, vinctis catena
solvitur, reisque carcer aperitur; et ut, spero,
ei magnitudo perpetrati facinoris a Deo remittitur,
cum in ea tantae pietatis dilectio cognoscitur. Legimus
autem quod is frustra Dominum placare
studeat, qui inceptae propositum nequiciae omnino
prorsus non abjiciat. Haec genuit viro suimet tres
filios, Miseconem, Suentepulcum et . . . . . . . . ,
cum magno honore ibi degens usque ad finem viri,
accepta cum quibus fuit et prolicua de quibus
venit.
37.
Sed anno Dominicae incarnationis 999 ,
regni autem tercii Ottonis 10 et 8 Kalendas Junii
prefatus dux jam senex et febricitans ab exilio hoc
ad patriam transit, relinquens regnum suimet
plurimis dividendum, quod postea filius ejusdem
Bolizlavus, noverca et fratribus expulsa,
excecatisque familiaribus suis Odilieno atque Pribuvojo,
vulpina calliditate contraxit in unum. Hic
ut tantum solus dominaretur, jus ac omne fas postposuit.
Duxit hic Rigdagi marchionis filiam,
postmodum dimittens eam (f. 71' ); et tunc ab Ungaria
sumpsit uxorem, de qua habuit filium Besprim,
nomine, similiter expellens eam. Tertia fuit Emnildis,
edita a venerabili seniore Dombremiro, quae
Christo fidelis ad omne bonum instabilem conjugis
sui mentem declinavit, et immensa elemosinarum
largitate et abstinentia utriusque maculas
abluere non desistit. Peperit haec duos filios, Miseconem
et alium, quem dilecti senioris sui nomine
pater vocavit; filias quoque tres, quarum una est
abbatissa, secunda nupsit Hirimanno comiti,
tercia filio regis Wlodemiri, sicut dicturus
sum.
38.
Inperatoris autem predicti gratia et hortatu
gener Heinrici, ducis Bawariorum, Waic ,
in regno suimet episcopales cathedras faciens, coronam
et benediccionem accepit. Nec sileo quoddam
miraculum temporibus prefati cesaris Romae coelitus
exortum. Nam cum ducis Herimanni milites monachorum
sancti Pauli prata vi sua comprehenderent,
suppliciter ab hiis sepe rogati discedere noluerunt.
Et continuo nubes variae ascendunt, fulmina micant,
terrorem dominicum monstrantes; tonitrus terribilis
protinus subsequitur, ac ex eorum numero optimos
quatuor occidens, caeterosque fugans, pauperes
Christi in hoc mundo non esse contemptibiles
ostendit. Protector enim est talium misericors (f. 72)
Deus, et hos honorantes ac in necessitate
sua exaudientes, digna retribucione provehit, eorumque
persecutores aut hic, quod levius habetur, aut
in futuro, quod est gravius, punit. Cesaris ejusdem
soror, Mahtild nomine, Herimanni comitis palatini
filio Ezoni nupsit. Et hoc multis displicuit; sed
quia id non valuit emendare legaliter, sustulit hoc
unicus frater illius pacienter, dans ei quam plurima,
ne vilesceret innata sibi a parentibus summis gloria.
In temporibus suis Conradus, Suevorum
ductor egrejius, ac ejusdem frater Heribertus
comes, necnon Hodo inclitus marchio, pro
dolor! morte momentanea depressi sunt | null | 62876f56-490f-4d06-8af1-6ea0599b3351 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Sigifridus
autem, predicti marchionis filius, in Nova
urbe, ubi pater suus requiescit, inter monachos
diu in eodem habitu conversatus, cucullam
projecit, laicalem suscipiens vestem. Qui ab Ekkihardo
abbate suo et Gisilero archipresule vocatus ad
sinodum, Parthenopolim venit, et quamvis invitus,
pristino habitu indutus, judiciali sententia,
duodecimus ipse, sacramentis exsolvit, exemplo
unius, qui Romae simili sententia se in conspectu
prefati inperatoris purgavit. Patres eorum spirituales
plenum super se testimonium habuere; sed judicibus,
ut vereor, corruptis, absque omni suimet
culpa eosdem perdidere.
39.
Memorare (f. 72' ) etiam mihi libet Franconis
episcopi Wormacensis brevem vitam, qui juvenis ac
omni probitate cluens cesari augusto placuit; et
cum eundem suae conjunctum familiaritati in divinis
pollere sedulo vidisset, mortuo predictae civitatis
antistite Hillibaldo, eidem succedere fecit. Qui
unum dumtaxat annum sedens, in Italia obiit, ibidem
sepultus. Vellem libentissime, si umquam
fieri potuisset, ut optimorum quorumlibet memoria
per inutilium opera meimet manuum presentibus ac
posteris quadam novitate accepta floruisset; ut hii
omnes, etsi hoc non delectati, pro pietate tamen sua
apud Deum omnipotentem recordentur mei.
Agnosco enim memet ipsum, et minus quam debeo
ac in baculi fragilitate harundinei nil prorsus
confidens, justis suffragatoribus me peccatorem
supplex committo. Voluit quoque imperator capellanos
suimet Herponem de Halverstidi ac Raconem
de Bremun episcopali gradu sublimare; et hiis in
lecto ob infirmitatem validam jacentibus, pastoralem
baculum dedit; sed uterque sine sacerdotali
unccione discescit. Quid vero de hoc dicere possim,
ignoro, cum numquam de talibus aliquid legi vel
etiam audivi. Cognitor omnium Deus haec solus ordinavit
et scire potest.
40.
(f. 73) Ilii duo, quamvis pii, tamen inter
episcopos non debent asscribi, quia in benedictione
hiis consortes non valuerunt effici. Razo autem jussu
dilecti senioris sui ossa supra dicti papae Benedicti,
sicut ipse prelocutus est, de Hammaburg Romam
reduxit. Namque pater venerabilis, domnus
inquam apostolicus, dum in exilio esset, in Christi
servitio studiosus, cumque adhuc aquilonaris haec
pars optata pace gauderet: #Hic,@# inquit, #fragile corpus
meum debet resolvi; et post haec omnis ista regio
gentili gladio desolanda ferisque inhabitanda relinquitur,
et ante translationem meam non videbit indigena
pacem firmam. Quandocumque vero domi resideo,
apostolica intercessione paganos quiescere
spero.@#
41.
In tempore prefati cesaris multi obiere pii,
quorum vitam ignoro, ac propterea de hiis sileo.
De quorum numero quaedam cometissa, nomine
Christiana, predii suimet, quod in Stuwi
civitate habuit, magnam partem sancto tradidit
Mauricio in Magadaburg. Haec vitae hujus celerem
cursum cum in Christo vivens pertransiret, 8 Idus
Marcii ad diu optati thalamum sponsi gaudens venit;
quod Gisilero archipresuli tunc Parthenopolitano (f. 73' )
in Quidilingeburg tunc moranti sic manifestatum
est. Apparuit ei quidam vir, dicens ei: #Scisne, quod omnis milicia coelestis exercitus se preparat
ad adventum Christo fidelis animae ac ad condignam
susceptionem talis sponsae? Jam enim venit ad
remunerationem atque ad aeternae mansionis beatam
spem.@#
Qui cum evigilaret, Waltherdo tunc preposito
primitus innotuit; et cum is venerabilem matronam
ex hac luce eadem nocte, qua haec visa sunt, migrasse
mox audiret, seniori refert, et visionem
suam dixit esse completam. Haec bona quaeque conscientiae
tegens secreto suae, fuit caeteris matronibus,
quae apud modernos sunt, longe dissimilis,
quarum magna pars menbratim injuste circumcincta,
quod venale habet in se, cunctis
amatoribus ostendit aperte. Cumque sit in hiis
abhominatio Dei et dedecus seculi, absque omni
pudore coram procedit speculum tocius populi.
Turpe est ac nimis miserabile (cf. PERS. I, 3.), quod
peccator unusquisque non vult delitescere, sed
ad irrisionem bonis et ad exemplum malis presumit
procedere.
42.
In diebus illis nupsit Mahtild sanctimonialis,
filia Thiederici marchionis, cuidam Sclawo, nomine
Prebizlavo. Quae post a Brennebrugensis
injusto provisore (f. 74) civitatis Bolibuto,
capta, in tantum constricta est, ut neque Dominicam
nativitatem, nec aliam sollempnitatem vel
jejunio congruenti prevenire vel festivis celebrare
gaudiis potuisset. Ubi quendam puerum genuit,
quem lugubriter educavit, posteaque tantae solutionem
miseriae et abbaciam in Magadaburg
indigna percepit. Cujus vir antea a confratribus
geminis Ugione ac Ufficone | null | 683f4329-40d1-4312-af87-389f31b869c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
5 Kalendas Januarii occubuit.
Hujus frater, Liudulfus nomine, deposito
clericatu arma sumens ultricia, multum nocuit
nostris, captus autem a cesare, iterum restitutus est
gradui pristino.
43.
In temporibus predicti caesaris fuit in urbe
Parthenopolitana quidam decanus, Hepo nomine,
hilaris homo et valde utilis in monasterio, et maxime
in choro. Qui cum jam senex et in cunctis actibus
suis maturus esset, paralisi subito percussus
obmutuit; sed summi auxilio medici psalmos optime
potuit cum confratribus canere; ad caetera vero parum
valuit aspirare. Et in hac mirabili re laudanda
virtus Christi cognoscitur, quae servienti sibi
fideliter vires suggerere in multis approbatur. Sed
cum venerabilis pater, in relicto habitu monachico
se nimis peccasse, facta confessione tunc ingemuisset, (f. 74' )
idque ortatu fratrum in receptione
ejusdem emendare voluisset, non longe post Nonas
Januarii obiit, sepultus ad sanctum Johannem
cum caeteris confratribus, cum quibus vivere deberet,
si sic humana fragilitate fieri posset. Predictae
autem custos ecclesiae Ekkihardus, cognomine Rufus,
arte grammaticus et tunc magister scholae, cum in
una dierum altare magnum et aureum gemmisque
optimoque ornatum electro, si aliquid in eo deesset,
considerare voluisset, ex inproviso ab eodem deprimitur;
et ex hac collisione tardatus, pecuniam suimet
diu congregatam, larga manu distribuendam
Waltherdo commisit preposito, et post paucos dies
2 Nonas Septembris spiritum fidelem exalavit.
Quem non in aliqua re accuso; sed hoc veraciter
scio, quod si quis sanctum offendit Mauricium,
dampni subsequentis non ignoret periculum. Hujus
thesaurum quidam juvenis instinctu diabolico
cum nocte tenebrosa furari voluisset, in primoque
aditu trepidare incipiens desistere jam studuisset,
ut ipse post retulit, vocem quandam ad haec audacter
agenda exortantem audivit. Sed ille miser
sumpta ibidem corona, celeriter in ipsa est captus,
fractisque cruribus rotae superpositus.
44.
(f. 75) Nec lateat te lectorem cujusdam fratris
mei constantia Huswardi; ad quem juxta me
tunc dormientem cum diabolus, insidiator noster
callidus, in nocte crebro accederet, ac prope eum
jacendi locum frustra peteret, ad ultimum, ut sibi
pro accipienda mercede voluisset servire, suppliciter
rogavit. At ille pius votique non inmemor dominici,
ut promissum sibi premium inprimis ostenderet
posteaque responsum suimet perciperet, postulavit.
Tunc is: #Consimili,@# infit, #bravio@#, #quo meum in
occidente nuper ditavi ministrum, te mihi consensurum
remunerabo.@# Auditis talibus alloquiis, presbiter hic
venerandus, ut sepe antea consueverat, signo sanctae
crucis et increpacionibus asperis hunc effugavit;
cumque in occiduis partibus quendam clericum ob
criminis sui magnitudinem laqueo suspensum esse
comperiret, nobis omnibus et antecedens ac consequens
intimavit. Et mirum est, cum omni dominica
die ad dormitorium illud Christi crux vera
portaretur, ille malignus talia facere est ausus. (f. 75' )
In illo itaque anno predictus frater, victor ut
spero effectus, ac de commissis penitentia ductus, 7
Kalendas Martii seculare periculum evasit. Quem
agonizantem mater sua, Berhta nomine, jam decrepita
consolatur, geminum patienter ferens dolorem.
Namque tunc erat annua dies filii suimet Bevonis,
optimi militis, cui prius oculos abstulit marchio
Ekkihardus.
45.
Nec taceam Merquardi visionem confratris
nostri. Hic, ut ipse mihi gemens retulit, ductus est
in cimiterium commune, ubi sepulchrum nimis incensum
vidit, et a ductore suo sic allocutus est: #In
hanc ardentem tu debes cito projici foveam; et Rodulfus
te sequi deberet, ni modo in limine Ludgeri conversus staret.@#
Ambo enim hii fuerant monachi in
monasterio confessoris predicti, qui locum hunc,
Helmanstidi vocatum, proprietate sua construxit
tempore Karoli imperatoris magni, frater
Hildigrimi, Cathelavensis episcopi sanctaeque Halverstedensis
aecclesiae rectoris primi, quam tenuit 47
annos, discedens ab hoc seculo, regnante tunc
Luduvico imperatore pio, Dominicae incarnationis
827 anno. Liuderus autem primus Mirmingerdevordensis
aeclesiae pastor a Carolo cesare effectus
est, (f. 76) et optime ordinata suimet parrochia et
loco Wirdunun ex propriis constructo inpensis, anno
dominicae 808 praemium coeleste recepit.
Post quem predictus imperator nil nisi quinos
vixerat annos, emittens spiritum 5 Kalendas Februarii
, 71 etatis suae anno, regni autem
47, imperii vero 14. Predictus autem presbiter in
hoc anno, quo haec vidit, habitum resumere pristinum
et obedientiam vovit, et | null | b536eda5-a529-445f-9956-2e5fb1dbaea5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non longe post 18
Kalendas Mai obiit. Haec quae de confratribus meis
dixit non arguendo, set potius, ut cauti simus et
bonos imitaturi, obsecrando locutus sum.
46.
Regnante tertio Ottone, Albi, filius
Guncelim, a satellite suo in quadam silva ob inutilem
causam occisus est. Cujus comitatum cum beneficio
juxta Mildam jacenti Gisilerus archipresul
accepit. Hujus camerarius et confrater meus Gunterus,
mortuo Dodone Asanbrunensis aecclesiae
episcopo, carus imperatori et sepe fideliter
serviens, Italiam venit. Cumque ibidem clementer
susciperetur et in omnibus exaudiretur, in sequenti
nocte vidit Christi martires Crispinum atque Crispinianum
ad se venientes, et si suum vellet accipere
episcopatum interrogantes. Quibus cum responderet (f. 76' ):
#Deus vult et vobis placet,@# perfixus est
ab hiis duabus hastis; et mox evigilans, nullatenus
per semet ipsum potuit exurgere. Crastino autem
caesar ut ejus infirmitatem comperit, fidele promissum
complevit. Post haec idem convalescens
domum rediit, acceptaque consecratione, cum magno
dolore vixit pene 4 annos, 8 Kalendas Decembris
haec mutans temporalia in aeternaliter manentia.
Nescio, si quid Deo vel sanctis martyribus suis
in eo displicebat. Hoc vidi et de caeteris audivi quod
vir justus et bene timoratus fuit, mitis et castus, et
sicut hii, cum quibus modo requiescit, asserunt,
plurimum nunc valere apud Deum, ut signis probatur
in multis. Ego hoc veraciter scio quod reum
non bis vindicat Deus in id ipsum.
47.
Predictorum vero reverenciam martirum, in
libris antiquioribus satis lucentem, lector, ut a me cognoscas,
unam rem profero quam frater meus Brun, in
nova educatus Corbeia et ejusdem altaris servus, de
priorum relatu suorum mihi indicavit. Tempore predicti
abbatis Liudulfi, in omnibus bonis admodum
memorandi, erat quidam juvenis confrater suus et
regularis monachus; qui cum in sibi commisso tunc
moratus officio supranominatorum reliquias martirum
solito more secum (f. 77) veheret, incurioseque
tractaret, persensit in poena celeriter subsequenti,
quod peccavit in martires Christi. Namque moritur
carnaliter, qui sanctis Dei servire neglexit spiritualiter.
Et ut hoc predicto abbati innotescerent
ante januas aecclesiae exeunti illo nocte obviaverunt.
Quos ut primum aspexit, timore magno perculsus
substitit silentiumque servavit. Cui protinus talia
dicunt: #Cur non interrogas, pater, qui simus, vel
ob quam rem huc venissemus?@# Qui cum retulisset eis,
quod non auderet, audivit mox ab illis nomen eorum
et causam, et quod hoc inultum non relinqueretur.
Discedentibus autem hiis, abbas confratribus suis
haec indicavit, dicens: #Mortuus est ille juvenis, qui
in nostra nunc erat obedientia, de incustodita sanctorum,
quos secum habuit, reverentia. Heu mihi, talia
umquam consentienti!@# Et non longe post venit nuncius,
qui haec vera esse affirmaret et corpus ejusdem
adduci intimaret. Venerabilis autem vir nec huic
obviam exire voluit, nec fratres more solito illud
suscipere sinit; sed iratus ad truncum talia fatur: #Quare tu, proterve, eos, qui cum unigenito Dei
vivi filio cum honore
(f. 77' ) habentur magno, neglegenter
tecum ducere vel post tale facinus huc ausus
es absque supplici interventu ullatenus venire?@# Decanus
autem defunctum fratrem pro possibilitate sua
excusans, tale a patre suo responsum accepit: #Mi
frater amate, scis quae servus ad oculum in tuo
conspectu is egerit; quid vero absentialiter fecerit,
ignoras; ego autem optime perpendo qui hunc in
tormentis gravibus nunc intellego. Et modo nostrorum
intercessionem patronorum supplex peto, ut per
hos divina pietas mihi innotescat, quando ei a se
laxato mihi liceat peccatori absolutionem facere et
communionem dare. Asperum nimis est eculeo recalcitare,
et hominibus indecens, irata majestate indulgentiam
exhibere.@# Post hanc vocem pius abba ad
oratorium, speciale suimet in rebus anxiis asilum,
nudis pedibus venit, et more solito in se et aliis humanam
fragilitatem deflens, placavit Deum, et solvit
reum; et protinus cum multis gratiarum accionibus
exsurgens, divina potestate coram fratribus cunctis
defuncto crimen remisit, et corpori aeclesiae communionem
ac sepulturae dedit.
48.
Nunc, lector, audisti de contemptu sanctorum
gravem poenam; modo accipies de amore continuo
salubrem medicinam. Fuit olim sub tempore
Godescalki abbatis quidam monachus nomine
Alvricus, cui in capite suo multum nocuit migranea,
quae | null | eb0fe1b6-bd2e-409e-82f6-d38b4269f791 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
duplex est, aut ex gutta, aut ex vermibus.
Sed cum eundem jam poene deficientem confratres
custodirent, casu accidit, ut singulariter
egredientes hunc dumtaxat solum relinquerent.
Tunc e cloaca egressi sunt demones, libros speciales
in manibus habentes, eorumque lectione gravi
infirmum de suis actionibus inscriptis in vanum terrentes.
Namque inclitus Christi martir Vitus ilico ingressus,
eisdem fugam manu indixit, et juxta
eum stans consolatur eum, et quis esset protinus ei
intimavit, ac data benedictione, surgere eum jussit
et haec mandata predicto abbati celeriter deferre: #Videsis
ut tot ammoniciones nostras sic incuriose
non accipias, ne in posterum vacua lamentacione gemas.
Pro vero enim assero tibi. si amplius inobediens
mihi eris, a Deo contempneris, et te adhuc superstite
alium in tua sede dominum videbis.@# Haec ut puer
sanctus per monachum egrotantem prenotavit,
abbas neglegens postea persensit. Inde bonorum
crebros hortatus hominum servare, consilium nimis
est salubre; quanto magis horum, qui merito suimet
inter filios Dei feliciter (f. 78' ) computati voluntatem
ejus sciunt in eventu futurorum. Quicumque temerarius
sapienti non innititur consilio, videbit
quis sit in semet ipso. De talibus plurima habemus
exempla, quae imitatores suos ad elaboratum perducunt
bravium, cum veniunt ultima.
49.
Augusto sepe memorato Gisilerus archipresul
multum carus fuit, quod Ekkihardum marchionem
primo latenter momordit, posteaque paululum emersit,
cum hunc in omnibus sibi priorem esse non sine
gravi dolore persensit. Interim predicti comitis
subditi quoddam furtum in oppido Goresin dicto
fecere, quod nostri protinus inultum non reliquere.
Namque eos coram suis comprovincialibus accusatos
laqueo suspenderunt, quia hoc praefato seniori, ut
justum erat, innotescere non noverunt. Ob hoc furor
comitis nondum extinctus accenditur, et miles
ejusdem haec ad vindicanda armari jubetur. Rambaldus
ab eo unice dilectus, collecta multitudine grandi,
predictam circumdedit villam, virosque omnes cum
bonis, que possederant, capiens, secum abduxit ad
urbem suam. Nec ullum ex hiis solverat, nisi quem
precium grave postea (f. 79) redimerat. Qualiter
autem tale facinus reconciliaretur, nostros id mihi
conquerentes cum interrogarem, nullam subsequi
emendationem, ab hiis audivi et graviter ingemui.
Si in hac provincia aliquid valeret lex divina, non
sic insaniret secularis potentia. Dico enim presentibus
atque futuris, quod non potest haec causa
senescere, vel sine sacerdotali districcione finiri legitime.
Unusquisque potest, in quantum velit, tacere,
sed successori suo indiscussam racionem nequaquam
valet abalienare; et in quocumque loco
aliquid tale oritur, ibi canonica auctoritate finitur.
Si consentiret voluntas coepiscoporum, sicut
legitur in Actibus apostolorum, non sic corroboraretur
pertinax presumpcio iniquorum. Cum aliquis ex
numero illorum recte inpugnatur ab alio, quolibetcumque
id fieri potest modo, defenditur, et non
est hoc excusacio, set ad multum deteriora quaedam
injusta sibique in posterum nocens confortatio. Ergo
redeant ad unanimitatem, qui fideliter credant in
unitatem, ut eo fortius confundant venenatam perversorum
conspirationem. Et haec dicta sufficiant.
50.
Nunc (f. 79' ) autem de quodam confratre
meo, nomine Conrado, pauca loquar, ne sit apud
me in aliqua oblivione, qui proximos suimet dilexit
divina jussione. Hic archiepiscopi Geronis avunculus
fuit, et ad peragendam jugem Christi servitutem,
ut in homine potest fieri, voluntas atque efficacia in
eo pariter convenit. Audivi namque ab eodem sepissime
quod, postquam aliquid cantando vel legendo
publice conplevit, iterum se id facturum studiosus
optavit. Numquam inobediens prepositis suimet erat,
sed eos charitate continua cum ceteris confratribus
subjugaverat. Sed tam venerabilis persona caesari
predicto ubi primo fit nota, mox ab illo efficitur
amata propinquitatique suimet conjuncta. Hunc, ne
dignitatem optatam et ab augusto sibi propositam
perciperet, mors inmatura inpedit, eundemque ab
hac luce 5 Kalendas Septembris abstulit. Hic
genitus in Saxonia, pausat in Italia, quem filium
spiritualem flet Parthenopolis inclita.
51.
Quam egreios proceres in hac urbe vidi, quorum
laudabilem vitam pro debito nec sum imitatus,
neque memoriam eorum post solutionem carnis (f. 80)
assequutus. Heu me misero! qui tot tantisque
immerito sum conjunctus in fraternitate, sed
longe dissimilis existo in condigna conversacione.
Ego in peccatis jam pene mortuus, ut spero, vivam
in lucido conspectu Dei eorundem meritis refocilatus, | null | 71d444be-ebc8-428d-83f4-bd0c35e86d73 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quia, etsi in hoc seculo parum boni operatus
sum, tamen defunctorum semper memor sum. Voluntas
mea interdum bona est; sed quia eidem vires
aptas suggerere non studeo, parum prodest.
Semper me accuso, sed sicut debui reatum non
solvo; sumque ideo in omnibus corrigibilis, quia
me non converto ad eum qui est super omnia laudabilis.
Agnosce, lector, procerem, et
videbis in me parvum homuntionem, maxilla deformem
leva, et latere eodem, quia hinc olim erupit
semper turgescens fistula. Nasus in puericia fractus
ridiculum de me facit. Idque totum nil questus
essem, si interius aliquid splendescerem. Nunc sum
miser, nimis iracundus, et ad meliora inflexibilis,
invidus, subsannans alios, ipse deridendus, nulli
pro debito parcens, glutto et simulator, avarus
et detractor, et ut haec (f. 80' ) convicia merito illata
concludam, pejor sum quam possit dici vel ullatenus
estimari. Unicuique sit fas non solum muttire,
quin pocius in aperto, quia peccator sum, dicere,
et post correptionem fraternam congruit suppliciter
orare. Multi a populo laudantur, nisi pauca res eis
obstaret, quod inter optimos haberentur, et quia
verum est, hominibus de perfectione justa nimis
deesse, quid prodest de inferioribus hiis tale
quid promulgare? Omnis laus in fine canitur, et
moralis conversacio igne probatur.
LIBER QUINTUS.
(f. 81) Heinricus scandit, postquam puerilia vicit,
Ardua virtutum cretus de stemmate regum.
Huic pater Heinricus dux, et genitrix erat ejus
Gisla, suis meritis aequans vestigia regis
Conradi, patris, Burgundia regna tenentis.
Nutrit preclarum Wolfgangus presul alumnum,
Qui sequitur dominum toto conamine Christum.
Postque necem patris ductor successit herilis,
Ejus et imperium longe spectat quoque clavum.
Maxima pars regni, Sclavo vastata crudeli,
Multum laetatur, quod ab hujus pace potitur
Sedibus optatis justoque, rapacibus altis
Prorsus depulsis ac dira lege sedatis.
Inflatos omnes contra se deprimit hostes,
Demulcens socios jocundo famine cunctos.
Si quo deliquit modicum, statim resipiscit,
Fructibus ac dignis curabat vulnera carnis
Utilis aecclesiae cunctis miseratur ubique.
Mersburg, si scires hujus pia vota, sitires
Adventum tanti rectoris, et inclita Christi
Munera laudares, condignaque premia ferres.
1.
(f. 81' ) Largifluus divinae pietatis respectus,
humanae necessitati, non nostri merito, sed suae miserationis
munere gratuito superhabundans, fidelium
corda suorum ad laudis amorem suae et ad
referendas ei grates accendit, ac me, stultum ingenio,
prepeditum eloquio ac in omnibus neglegentem
et nimis ociosum, bonos in hoc imitari compellit. #Magnus
est enim Deus,@# ut David testatur, #et laudabilis
valde (Psal. XCV, 4)
@#; #cujus sapienciae numerus
non invenitur ullus, qua omnia ex nihilo creavit,
hominemque solum dumtaxat conformavit (II Mach.
VII, 28)@#. Qui dum talia inmemor beneficiorum
non perpendit, jumentum in suo stercore conputrescens
juste apellatur. Sed quicumque hoc verbum #gnoti seaucton@#,
in superliminaribus templi antiquitus
notatum, intra se memoriter retinere,
omniaque quae in verbis seu operibus facienda sunt (Coloss. III, 17),
in nomine Domini, ut sanctus ammonet
Paulus, satagit inplere, ille est, qui a Patre
Deo in Filium optatus, denario, quamvis tarde veniat,
remuneratur diurno (Matth. XX, 2). Haec ego
considerans, quia retributione condigna sanctae Trinitati
et individuae unitati respondere nullatenus valeo,
sancti Johannis Baptistae intercessionem (f. 82),
ut corde et corpore ad hoc idoneus reddar, supplex
efflagito. De temporibus autem hiis, in quibus respexit
Deus aecclesiam nostram obprobriumque ejus
auferre dignatus est, laeciori mente et laciori stilo
scribere pietatemque ducis Heinrici, summa preordinacione
in regnum electi, conor retegere. De
quo post mortem imperatoris cuidam venerando patri
revelacione divina sic dictum est: #Recordaris,
frater, qualiter cecinit populus:@# « Deo nolente voluit
dux Heinricus regnare, » #nunc autem debet Heinricus
divina predestinacione regni curam providere.@# Omnia,
quae ad divina vel humana pertinebant, hunc
pre caeteris sibi tunc contemporalibus, nollent,
vellent, ad regnum promovebant. Sed quis ex nostra
regione ei obesset scrupulus, paucis jam prescribens,
occidentalium iniquam presumpcionem, neque
consilio neque prudentia neque fortitudine contra
Deum valentem | null | ae38b392-1bd5-4f04-a041-b7cdff0213f6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, enucleabo.
2.
Herimanuus ( #an.@# 1002), Alamanniae et Alsaciae
dux, timoratus et humilis homo, a multis, quibus
lenitas ejus placuit, seductus, contra Heinricum
se armavit. Theodericus vero, Liuthariorum dux,
vir sapiens et militaris, quo se pars populi major et
melior inclinaret, securus expectabat. (f. 82' ) Interim
patruus meus, de quo superius memoravi,
profectus occulte ad Bavanberg cum avunculo suo
Ricberto, quem a comitatu suo imperator
deposuit, Liudgeroque Arnulfi presulis militi
dedit, gratiam ducis ac spem retinendi et
augendi beneficii, quamvis servato adhuc sacramento
manus eidem non applicuit, tamen cum sui
nepotis Heinrici auxilio adeptus. Hujus consilio
dux quendam militem ad civitatem, quae Werlu
dicitur, ad neptes suas, consorores Sophyam et
Ethelheidam, et ad omnes, qui tunc ibi convenerunt,
regni primates misit. Qui omnibus in
unum collectis legationem suam aperuit, auxiliantibusque
domino suimet ad regnum bona plurima
promisit. Cui mox a maxima multitudine vox una
respondit: #Heinricum Christi adjutorio et jure hereditario
regnaturum; se paratos ad omnia, quae
sibi umquam scirent esse voluntaria.@# Hocque dextris
manibus elevatis affirmatur.
3.
Ekkihardus cum suis, quia presens non erat,
simulata tunc paciencia hoc pertulit, quia quicquid
peccatur a multis, ut Scriptura testatur, in ultum est.
Vespere autem jam facto, cum prefatis dominis
in magna domu sedilia (f. 83) auleis ornata et
mensa esset variis cibis referta, Ekkihardus eandem
preoccupans, cum Arnulfo episcopo et Bernhardo
duce ibi epulatur. #Ante ruinam enim exaltabitur cor
et ante gloriam humiliabitur (Prov. XVIII, 4)
@#. Quod
mentem consororum prius tristem, caeterosque complures,
qui interfuere, multum commovit; renovaturque
in eundem odium diu celatum, sed cito, pro
dolor! finiturum. Namque cum predictus marchio
omnia aliter, quam umquam speraret, ibi provenire
prospexisset, optimum duxit, ut occidentales visendo
regiones Herimannum ducem cum caeteris optimatibus
de rei publice suique commoditate alloqueretur.
Salutatis postera die suis familiaribus, inimicisque
caute notatis, cum Bernwarde antitiste Hillins
em
venit, ubi ut rex suscipitur honorificeque
habetur. Deinde ad Pathelbrunnan pergens, clausas
invenit portas, et jussu venerabilis Retharii presulis
intromissus, primo ecclesiam causa oracionis
intrat, postque ad domum, ubi episcopus cenabat,
veniens, caritative susceptus est. Ibi tunc interdictum
est huic, quod colloquium in Diusburg, cujus
gratia huc venerat, fieri nullo modo potuisset. Insuper
animadvertit, (f. 83' ) multum displicere antistiti
de incepto ejus inconvenienti. Et propter hoc
abiens, cum ad Northeim, Sigifridi comitis curtem,
veniret, diligenter susceptus est, atque ut ibi pernectare
vellet, rogatur. Intimaverat huic occulte damna
Ethefind cometissa, quod Sigifrith et Benno,
senioris suimet filii, cum confratribus Heinrico et
Udone aliisque conspiratoribus suis de nece
sua positis tractarent insidiis, suppliciter efflagitans,
ut aut ibi usque in crastinum maneret, seu alio
diverteret. Talia comes benigne suscipiens propositum
itineris propter eos interrumpere nequaquam
posse nec velle respondit. Inde protinus discedens
cante suos per omnem diem hanc circumspexit, et,
ut optimus erat miles, ne terrerentur, ammonuit.
Quod eminus hostis e latentibus insidiis considerans,
quia non utile sibi tunc videbatur, distulit, et sequenti
nocte inceptis persistere, dextris confirmavit.
4.
Pervenit autem comes ad locum predestinatum,
qui Palithi dicitur; et facto vespere comedit,
et in lignea caminata cum paucis dormitum ivit.
Caeteri vero quam plurimi in proximo quiescebant
solario. (f. 84) Quos cum sopor oppido lassos gravaret,
inimica manus incautos opprimens invasit, comitemque
clamoribus inmensis excitatum a lecto
celeriter surgere compulit. Is vero braca suimet et
quibuscumque potuit igni vires suggerit, et quod
tunc premeditari non valuit, fractis fenestris,
majorem nocendi quam se defendendi hostibus
aditum patefecit. Nec mora, pre foribus occiditur
miles Herimannus, et exterius ad auxilium domino
properans Athulfus, ambo fortes et usque ad
mortem fideles. Vulneratur insuper Erminoldus,
imperatoris camerarius, ac solus tunc repugnat
Ekkihardus, vir domi miliciaeque laudabilis;
cui Sifridus hasta fortiter emissa nodum cervicis
infregit, terramque oppetere compellit. Quo casu
protinus perspecto, alacriter omnes irruunt, capud
amputant, et quod miserum est, funus predantur. | null | 93c89844-1ebb-426c-b32e-918aa4648d0c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Facta sunt autem haec 2 Kalendas Mai. Peracto
tandem inmani scelere, percussores laeti et
incolumes redeunt. Hii autem qui in solario erant
ignavi, nec dominum laborantem in aliquo adjuvabant,
nec mortuum ulcisci conabantur. Abbas
vero ejusdem loci, (f. 84' ) Alfkerus nomine, corpus
visitavit, ac commendationem animae summa devotione
perfecit.
5.
Quae vero sit causa, quae hos ad tale facinus
perpetrandum persuaserit, veraciter explicate nequeo.
Quidam dicunt Heinricum instinctu predicti
comitis ab imperatore flagellis cesum haec sepius in
eum meditatum fuisse. Alii autumant, sicut predixi,
in Werlu ob contumeliam consororibus illatam, quia
isti libenter his serviant, ac per convivia minasque
ab ipso sibi manifestatas, haec eos incepisse.
Hoc tantum scio quod decus regni, solatium patriae,
spes commissis, terror inimicis, et per omnia
perfectissimus foret, si in humilitate solum
persistere voluisset. Hujus vitae cursum quam probabiliter
egit, qui apud dominum suimet beneficii
maximam partem acquisivit in proprietatem!
Milzientos a libertate inolita servitutis jugo constrinxit.
Boemiorum ducem Bolizlavum, qui cognominatur
Rufus, ad militem sibi, aliumque ad
amicum familiarem blandiciis ac minis adipiscitur.
Super omnem Thuringiam communi totius
populi electione ducatum promeruit. Comites
vero orientales, paucis tantum exceptis, regnumque
in (f. 85) spe habuit. Quae omnia ad tam miserabilem
hunc detraxere finem. Hujus fama diu mox
propagata domnam Suonehildam venire fecit obviam,
filiique ejus laeticiam turbavit Herimanni. Is
namque cum jussu patris Willehelmum comitem,
senectute ac omni bonitate proficuum, ob vindicandam
Widikindi et Herimanni necem a filio suimet
eis inlatam, valida manu in Wimeri possideret,
emeritumque senem in presentiam predicti
comitis venire, et quicquid ipse ab eo exposceret
implere, juramento constringeret: accepta nece
parentis inprovisa, cum matre celeriter occurrit,
patrisque corpus ingenti luctu suscipiens, in urbe,
quae Geni dicitur, sepeliri fecit. Peracto
autem tricesimo die, domna Suonehildis ad
Misni proficiscitur cum filiis.
6.
Interim Bolizlavus, Miseconis filius patri longe
inferio, de morte laetatur comitis Ekkyhardi; moxque
collecto exercitu, omnem Geronis marcham comitis
eitra Albim jacentem, deindeque premissis
obsidibus Budusin civitatem cum omnibus appertinenciis
comprehendens, statim Striclam urbem
invasit, Misnenses (f. 85' ) pecunia corrumpere clam
temptans. Qui novis semper gaudentes, in una dierum,
cum presidii maximam multitudinem ob
acquirendam equorum annonam exisse conperirent,
portam, quae orientem respicit, in ea parte,
qua satellites habitant dicti sclavonice Vethenici
,
Cukesburgiensi Guncelino ad hoc duce
irruunt, Bececionemque, Herimanni comitis satellitem,
primo occidentes, ad caminatam ejusdem
omnes armati conveniunt, fenestram lapidibus impugnant
grandibus, dominum urbis, Ozerum
nomine, sibi ad occidendum reddi vociferantes.
Sed Thietmarus miles ex cubiculi sola municione: #Quare sic,@#
infit, #agitis? quis furor vos ita seduxit,
ut obliti beneficiorum comitis Ekkihardi spontaneaeque
invitationis, sic assurgitis in perniciem filii? Si causam
tanti facinoris seu publice seu clam cuiquam
nostrum vultis aperire, commissi emendacionem vobis
complacitum, futurique timoris vestrimet securitatem
ex mei senioris nostrorumque omnium parte firmiter,
qualitercumque vultis, promitto. Hunc quem in mortem
vobis dari inclementer exposcitis, nobis viventibus@#
#
(f. 86) non accipitis. Paucis sumus; aut communiter
mori, aut incolumes urbe hac nos exire pro
certo sciatis.@# Tunc illi auditis sermonibus, his colloquuntur,
abeundique licenciam hiis prestantes,
ducem Bolizlavum per internuncios invitant, portisque
eundem suscipiunt apertis; completurque
quod scriptum est: #Laetantur, cum male fecerint, ac
exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14)
@#, et iterum:
#Sunt principia eorum ut mel, et novissima quasi
abscinthium (Prov. V, 4.)
@# Hac elatus prosperitate
Bolizlavus, omnes regionis illius terminos usque
ad Elstram fluvium preoccupavit, presidiisque suimet
munit. Congregantibus se tunc unanimiter ad
haec prohibenda nostris, dolosus ille legatum obviam
misit, qui se protestaretur cum gratia Heinrici ducis
ac licencia haec incepisse; in nullo se incolis nociturum,
et si quando is in regno vigeret, voluntati
ejusdem in omnibus assensurum; sin autem, quod
his tum placeret, libenter facturum. Hoc animadvertentes
nostri, verbis credidere phaleratis,
et inhoneste, quasi ad dominum, ad eundem profecti,
honorem innatum supplicatione et injusta
servitute mutabant | null | d19835f5-f750-473d-824c-744021d09d04 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Quam inique comparandi
sunt antecessores nostri et (f. 86' ) contemporales!
Vivente egregio Hodone, pater istius Miseco
domum, qua eum esse sciebat, crusinatus intrare,
vel eo assurgente numquam presumpsit sedere.
Deus indulgeat imperatori, quod tributarium
faciens dominum, ad hoc umquam elevavit, ut
oblita sui genitoris regula, semper sibi prepositos
auderet in subjectionem paulatim detrahere, vilissimoque
pecunie transeuntis inescatos amo in
servitutis libertatisque detrimentum capere.
7.
Alter autem Bolizlavus, Boemiorum provisor,
cognomento Rufus, et impietatis auctor immensae,
antiquo more jam paululum refrenato, duci aspiravit
Heinrico; qui inicio mensis Junii cum primis
Bawariorum et orientalium Francorum Wormatiam
venit, causa Renum ibidem transeundi, Magontiaque
benediccionem accipiendi. Quod prohibere
Herimannus dux nititur, nullumque cis patefecit
Reno favente ingressum. Dux autem Heinricus
habito de hiis rebus cum suis consilio, simulato in
Bawariam reditu transituque quasi desperato, ad
urbem Larsem ubi sanctus requiescit Nazarius,
venit. Deindeque ad Magontiam celeriter (f. 87)
properando, Renum securus enavigat. Hic 8 Idus
Junii ibidem communi devotione in regem electus, a
Wiligiso, ejusdem sedis archiepiscopo, suffraganeorumque
suimet auxilio accepta regali unccione,
cunctis presentibus Deum collaudantibus, coronatur.
Francorum et Muselenensium primatus,
regi manus tunc applicans, gratiam ejusdem
meruit. Omnibus huc indique confluentibus in miliciam
a rege susceptis, rursus Renum inundantem
rex novus transiens, per orientalem Franciam
sibi quam fidelem, Alemanniam invadere
et cum depopulatione illius terrae ab inceptis Herimannum
resistentem conatur avertere. Dux autem
ut audivit sua a rege predata, nondum volens humiliari
,
sed pro dolor! contra dominum et regem
exaltans se, caput ducatus sui Argentinam,
que Strazburg dicitur, quia episcopus ejusdem
urbis Wicelinus sibi resistere presumpserit, cum
Conrado suimet genero, milite petit armato murosque
ascendens, nil victis reliquid , Sed
execrata Alemannorum turba ad rapiendum promptissima,
inscio duce, majorem ecclesiam sanctae
Dei genitricis intrepida (f. 87' ) intrans, omnem thesaurum
diripit, et quod maximum erat facinus,
igne domum Domini consumpsit. Si vere felix fuisset,
primi ingressus acerbitate deterri a, numquam
majora aggredi presumeret. Nam antistitis militibus
Reinwardo auctore infideliter repugnantibus, maxima
hostium caterva irruens, proprio perfossa
hastili corruit, vitamque hanc divina ultione miserabiliter
finit. Haec Herimannus insolabili questus
merore, discessit, inultumque, quia defendit
numerus, reliquid.
8.
Regi autem apud Augiam insulam nativitatem
sancti Johannis Baptistae commoranti, fama velox
et sepissime dubia, Herimannum ducem litem duello
causa finiendi venire nuntiavit, eundemque hinc
discedere, adventumque ducis cum judicio pugne
in pratis virentibus ac latis fecit exspectare. Ibi
tunc apostolorum celebrans festa ( #Jun.@# 29) longumque
certitudinem prestolans, ducem inceptis
persistere neque velle nec posse, pro certo comperit.
Consultum est ei a malesuasis fautoribus, quod
Argentinae damnum Constantia impleret. Namque
ejusdem civitatis episcopus, nomine Lanbertus, cum
Curiensi pastore (f. 88) Othelrico, Herimannum
auxiliabatur, non tantum ex animo, quantum in
civitatis contiguo. Sed rex, ut erat de Dei
timore sollicitus et de acquirendis certus, horum
profana sprevit consilia, curtesque ducis vastando
circuiens, ad ultimum clamore devictus pauperum,
ad Franciam remeare disposuit. Et ecce
Heinricus comes, Bertoldi amiteque meae filius,
ad regni apicem acquirendam regi usque huc fidelis
adjutor, animadvertens senioris suimet sibi paululum
alienam mentem, per optimos exercitus
ejusdem viros diu firmiterque promissum Bawarii
regni ducatum dari postulavit. Quibus rex tale fertur
dedisse responsum: #Nonne scitis haec in hac expeditione
nequaquam fieri posse, Bawarios ab initio
ducem eligendi liberam habere potestatem, non decere
tam subito eos abicere, neque constitutionis antique
jus absque consensu eorum frangere? Si voluisset exspectare,
usque dum ipse ad has regiones venirem,
cum communi consilio principum eorundem ac voluntate,
sibi libenter in hoc satisfacerem@#. Quod ubi
Heinricus ab internuntiis accepit, in majorem promissi
muneris desperationem (f. 88' ) veniens, paulatim
se ab regis substraxit familiaritate; comitaturque
tamen regem ab Alemannia proficiscentem
in Franciam, postea ad Thuringiam.
9.
Ibi tum Willehelmus, Thuringiorum tunc
potentissimus, obviam pergens, dominumque
venientem cum magna gratulatione suscipiens, regis
efficitur. Ibi tunc rex a prefato comite et a
primis illius regionis conlaudatur in dominum, et
ab omni populo | null | 413e6cb2-a528-4428-b2f2-58640b6161da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rogatus, debitum his porcorum
remisit censum. Inde Merseburg veniens, susceptus
est ab Heimone abbate et a fideli suimet
comite Esicone qui urbem hanc et Alstidi ac Thornburg
cum appertinenciis, vivente Ekkihardo hocque
graviter ferente, viriliter usque in presentiam optati
senioris servavit. Huc conveniunt archiepiscopi,
Lieviso Bremensis et Gisilerus Magadaburhgensis
cum caeteris confratribus, Rethario Patheburnensi,
Bernwardo Hillinesemensi, Arnulfo
Halverstidensi, Ramwardo [Mindensi, Eidone]
Misnensi, Bernhario Ferdensi, Hugone Citicensi,
ducibus autem Bernhardo ac Bolizlavo, cum
marchionibus Liuthario et Gerone ac palatino comite
Fritherico, #[cod. Br. f. 238)@# aliisque quam
pluribus tam episcopis quam comitibus, quorum
nomina longum est enarrare per singula. Hii omnes
regem supplici devocione suscipiunt. Crastina itaque
die, id est octavo Kalendas Augusti ( #Jul.@# 24), Bernhardus
dux cum consensu omnium astante coram
rege voluntatem plebis convenientis aperiens, omniumque
necessitatem ac legem specialiter exponens,
quid eis misericordiae dictis promittere seu factis
vellet impendere, diligenter inquirit. Talia quaerebat,
ac contra rex referebat: #Deo primum, deindeque
vobis omnibus condignas grates persolvere nequaquam
sufficio. Unde voluntatis meae secretum
vobis aperio, quod ex adjutorio efficaciter vobis omnibus
impendere desidero. Notum etenim mihi est,
quam fideliter vestris regibus semper ubique obaudientiam
et solatium prestare studueritis. Et ideo
vos magis in omnibus optime honorare, diligere et ad
regni provectum nostramque salutem libet conservare.
Et ut certi de hiis sitis, quomodo vobis placet, salvo
honore regni, affirmo, quia non rennuentibus nec
contradicentibus vobis, sed potius quasi applaudentibus
et huc me invitantibus, hac regali dignitate honoratus
appareo. Legem igitur vestram non in aliquo
corrumpere, set vita comite malo clementer in omnibus
adimplere, et vestrae rationabili voluntati, in
quantum valeo, ubique animum adhibere.@#
Taliter effatur rex, et vox una levatur
Protinus astantis plebis, regi jubilantis
Laudes et grates super has tantas pietates.
Bernhardus igitur dux, accepta in manibus sacra
lancea, ex parte omnium regni curam illi fideliter
committit.
Rursus tolluntur voces laudesque canuntur
Undique, Christe, bonis hiis pro tantis tibi donis.
Insuper et fletus fundunt pia pectora letos,
Inclita letare Mersburg, hiis congratulare,
Da jubilum Christo condignum sole sub isto.
Istum inquam solem, id est diem, venerabiliter cole,
quo electus est in te, qui te repudiatam post haec
semper meditatus est provehere et ad priorem
statum reducere. Benedictus sit Deus, qui se honorantes
et ex corde diligentes exaltat ad horrorem et
dedecus se execrantium. Finis venit luctus tui, quia
salutaris auster amicam temperiem tibi afflavit.
Non diu in servitute manebis, quia ad dominandum
libere, o Syon, renovaberis. Sed amplius progrediamur.
10.
Omnes qui priori imperatori serviverant,
Liudgero solo remanente, regi manus complicant,
fidele auxilium per sacramenta confirmant.
Bolizlaus autem Misnensem urbem tantummodo
innumerabili pecunia acquirere satagebat, et quia
oportunitas regni non erat, apud regem optinere
non valebat, vix impetrans, ut haec fratri suo Guncelino
daretur, redditis sibi Liudizi et Miltizieni
regionibus. Hunc Heinricus comes, nepos
meus, oppido diligens, quocumque modo potuit libenter
et amicabiliter eum adjuvabat. Quem cum
bene muneratum et cum licentia regis abeuntem
comitaretur, concurrentem vidit armatam multitudinem,
et, per Deum testor, absque regis consilio et
conscientia adversus se insurgentem. Qui cum causam
tanti tumultus investigare, et, ne plus damni
orirerur, voluisset compescere, vix securus socium
fracta exteriori porta educit. De sequentibus autem
militibus nonnulli a comprimenti turba sunt predati
quidam autem admodum sauciati, mortem Bernhardi
ducis auxilio evaserunt. Hi namque curiam regiam
armati intrantes, et de hac exire jussi nolentes,
culpa sua tale periculum merito sustinuerunt. Bolizlaus
autem hoc factum esse dolo mali consilii
autumans, gravi merore consumitur, regi, quod
non promeruit, imputando. Salutato ergo Heinrico,
et si umquam indigeret auxilio suo firmiter
promisso, patriam celeriter revisit. Cumque pervenisset
ad Strelam urbem, protinus eam incendens,
magnam multitudinem comprovincialium secum
abduxit, nuncios quoque quosdam remittens, quoscumque
potuit regi avertere contendit. Quod mox
ad aures regis postquam pervenit, suos familiares
caritative rogavit, ut archanas Sclavi insidias perquirerent,
et si fieri posset, exploratores ejus capere
temptarent.
11.
Dispositis itaque omnibus, prout tempus tunc | null | 59ae272f-cf60-4db6-8a79-19c018818827 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
erat, regnum Liuthariorum petere contendit. Veniente
autem eo ad urbem, quae nova Corbeia vocatur,
ab ea nomen sortita, unde cepit, scilicet ab illa
Francorum Latinorum Corbeia, ubi requiescit sanctus
Vitus infans et martir, inclita Cunegundis sua
conjux ei occurrit; ubi ambo a venerabili abbate
Thietmaro cum omni honore suscipiuntur,
et ibi divinis et humanis honorati, ad Patherbrunnon
leti proficiscuntur. Postera luce, quae mundo
festiva illuxit beati Laurentii martirio ( #Aug.@# 10),
domna Cunegundis benedictionem et coronam, et
Sophia soror imperatoris a rege jam constituta abbatissa,
consecrationem a Willigiso archiepiscopo
humiliter susceperunt. Publicum inde consurgit
gaudium, quod, pro pudor! admodum turbavit
insatiabilis avaritia Bawariorum. Hii namque
paucis domi semper contenti, exterius vero prope
modo insaciabiles, cum vicinorum fruges vi diriperent,
eosque hoc defendentes caederent, pugna
gravissima invicem oritur. Domestici regis
exeunt, indigenae cum adventitiis preveniunt et
subsequuntur. Fit magnus conflictus congredientium,
devictumque agmen Bawariorum in regalem
curtem fugit. Hic Heinricus, frater Eilberti cancellarii,
qui ad mensam regi jugiter serviebat,
hasta vulneratus occubuit. Quapropter, qui prius
aberant, collecti Saxones iterum insecuntur, et ni
dux Bernhardus cum validiori manu medius interveniret,
numerus militum infinitus mutuo caderet.
Post haec autem castigati sunt omnes, quicumque
inveniri poterant tanti sceleris auctores. Mestitiam
praesulis postea placavit Bockenevorde a rege
tradita.
12.
Rex autem recto itinere hinc ad Diusburg
perveniens ( #Aug. med.@# ), Liutharienses quam tarde
exspectat. Leodicensis vero et Cameracensis presules
primi huc venientes, archiepiscopum Coloniensem
diu morantem exspectant. Quem cum altius
quam quisquam crederet, custodia, qua paululum,
sicut jam dixi, detinebatur, in mentis secreto morderet,
simulabat se ob hoc tam sero ad regis gratiam
accessisse, quod in accipienda benedictione
Moguntinum sibi rex voluisset preponere. Igitur hii
confratres, episcopi scilicet, regem pariter eligentes,
fidemque sacramentis firmantes usque ad Aquisgrani
eundem comitantur. Quo in nativitate sanctae
Mariae ( #Septb.@# 8) a primatibus Liuthariorum in regem
collaudatur, et in sedem regiam more antecessorum
suorum exaltatur et magnificatur. Interim
Franciam revisere insistentemque hyemis asperitatem
ibidem perducere conatur, ut vere primum
exorto, Herimannum ducem in Cisalpinis partibus
sibi solum resistentem vi cogeret cedere. Qui de
vindicta Dei, quam in Argentina promeruit, multum
timidus, populumque propter se laborantem non
amplius sustinens, per intercessores fidos sibi suisque
fautoribus regis gratiam postulat.
13.
Sed antequam id ab co deliberatum esset,
quaedam res ab Alamannis perpetrata est, a nobis
non pretereunda. Gerhardus, comes Alsatiae,
accepto a rege quodam comitatu prefati ducis, cum
domum rediret, juxta unam urbium castra metatus
est. A quo urbani pacem vix unam noctem impetrantes,
egressi sunt dolose quasi ad colloquium,
sed revera ad explorandum. E quibus unus calliditate
eque ac velocitate persepe probatus propius
accessit, signiferamque lanceam, qua beneficium
ducis comes idem acceperat a rege, coram tentorio
ejus affixam, elevando circumspexit, ad ultimumque
cum ea urbem securus, cunctis incassum pone
sequentibus, intravit. In urbe mox exultatio
magna extollitur, porta clauditur, comes quasi honore
privatus irridetur. Qui eandem primo dulcibus
promissis frustra temptans recipere, sed illis negantibus
redditum, tristis abiit, tam vacuus a beneficio
quam a militari signo.
14.
Fuere in alia civitate munitissima, Brizach
dicta, episcopi duo, Argentinensis et Basiliensis ad
presidium, quorum milite cottidie ob acquirenda
equorum pabula armati exire solebant. Quod amici
ducis caute considerantes, eo tempore, quo hii
paululum precesserant, simili habitu sarcinatisque
equis ad urbem cantantes pergunt, et pro sociis a
custodibus intromittuntur. Projectis ilico oneribus,
magna voce se hostes manifestant, episcopisque
vix elapsis, omnia diripiunt. Post haec Herimannus
dux, matris meae avunculi filius, divina, ut predixi,
compunctione Kalendis Octobris Bruselae
regi humiliter presentatur. Misericorditer ejus gratiam
impetravit, et in beneficio et in omnibus justi
desiderii satisfactionem persolvens, excepto Argentinae
dampno, quod idem jussu et consilio regis
de sua propietate et abbatiam in eadem urbe sitam
reparavit, miles et amicus ejus fidus efficitur. Hiis
ita dispositis, rex ad Bawariam perrexit, ut eis
adventu suo et omni caritate innotesceret, quod eos
precipue inter omnes amaret. Quem Ratisponam
venientem Gebehardus, ejusdem presul egregius | null | b0c93864-c6fb-48e2-854a-c01d7b49f535 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
cum cleri totiusque populi tripudio suscepit, ibique
festum sancti Martini celebrantem in multis honorificavit.
15.
Interim Bohemiorum dux Bolizlaus, quia potestas
consortis et successoris est semper pavida (LUCAN. I, 92),
Jaremirum fratrem eunuchizans,
junioremque Othelricum in termis suffocare cupiens,
una cum matre eosdem patria expulit, solusque
vice basilisci noxii regnans, populum ineffabiliter
constrinxit. Qui pondus illati facinoris diutius
ferre non valens, Wlodoweium, qui #potestas exercitus@#
interpretatur, a Polenia clam vocans, aspidem
venenatam, absque omni legis pietate suos
tractantem, hunc in sedem basilici illius, id est
Bolizlavi, dejecto eo, consanguinitatis linea et pietatis
affectu unanimiter electum collocavit. De quo
rem unam incredibilem dico, sed non alicui christiano
imitabilem, quod hic nunquam sine potu
unam horam perdurare valuerit. Sed Bolizlaus,
quae sola via fugae patuit, ad Heinricum marchionem,
qui proximus ei tunc fuerat, confugiens, propter
illatas sibi injurias ab eo captus est; postmodum,
quia hospes eo advenerat, dimissus, ad equivocum
suum amitaeque filium, in sceleribus comparem,
licet facultatibus disparem, vitae duntaxat
amore perrexit. Iste autem potiori usus consilio, ad
regem Ratisponae adhuc commorantem proficiscens,
cum humili subjectione et fideli promissione hunc
in dominum elegit, et quae postulavit ab eo in beneficium
acquisivit, et abitus in omnibus caritative,
revertitur cum bona pace.
16.
Dum haec aguntur, Hartwigus, de quo superius
dixi, de prosperitate et adventu regis Heinrici
admodum curiosus, omnes introitus Longobardiae,
qui ab accolis clusae vocantur, vigilanti custodia
firmabat. Qui, ut superius dixi, eleccionis suae consiliatores
et fautores, ut digni fuerant, tractare non
desistebat. Inter quos Brixiensem episcopum, aliqua
quae sibi displicebant loquentem, capillis arripiens
et solotenus ut bubulcum deiciens, cunctis ineffrenatam
manifestavit iram. Sed quid eum singulis
vitiis circumscribere conor, cum in regno et
populo appareat quae turba iniquitatis ad haec perpetranda
eum armaverit? Unde nonnullos priores
sibi suppositos commissi poenituit, et per
internuncios et per litteras Heinricus regem ad deferendum
se venire rogabant, aut eo in aliis negotiis
occupato, principes suos mitteret. Horum
necessitati ad succurrendum Otto Carentorum
dux et Veronensium comes, cum Heriberti comitis
filio Ottone et Ernasto, Liupoldi marchionis filio,
cum aliis paucis ob spem majoris auxilii ab Italis
promissi, a rege dirigitur. Quis autem ille dux Otto
fuerit, quia superius reticui, breviter intimabo.
Hic igitur a Conrado duce et Liudgarda, filia Ottonis
maximi, procreatus, morum gravitate actuumque
probitate parentelam suam decorabat. Et
cum post mortem cesaris jure consanguinitatis et
aetatis virtutumque maturitate ab Heinrico tunc
duce in regem aligeretur, tantum hoc onus humiliter
excusans, eundem primus per internuncios ac
per se ipsum quasi ad haec aptiorem sibi preposuit,
fideliterque semper adjuvit. Hunc ex parte regis
venientem, archiepiscopumque Ravennae Frithericum
cum marchione Thiedolfo ceterisque
regis fidelibus ei ad auxilium occurrentem, Hartwigius
in medio positus linceisque oculis (cf. HOR.
Serm. I, 2, 90) omnia persustrans perlustrans cum comperiret,
ad interrumpendos eos Veronam cum magna
multitudine venit, lusasque ab episcopo ejusdem
civitatis huc usque munitas expugnando cepit. Audiens
autem, Teutonicos in Tridenti planitie consedisse,
illo properat, et eos non inveniens, iterum
velox se in Campaniam Veronensem recepit.
Quo dominicae nativitatis festa in quodam castello
celebrante, Otto dux omnia ejus acta ut primo
intellexit, legatos sibi licentiam transeundi aut ex
sua parte accipiendi postulantes misit. Hiis petitis
ex profunda calliditate animi Hartwigus respondit:
#Hic pernoctate, ut cum meorum amicorum consilio
vos crastino de hiis omnibus certos remittam.@#
Ille
autem, nunciis nostris id ignorantibus, per omnem
eam noctem singulariter suos in castris positos
circumquaque perlustrans, ad preliandum mane
contra Teutonicos mentem corroborare et arma
preparare monet. Proxima primum oriente aurora,
legati ducis responsi gratia regem aggressuri,
cum Longobardos militari manu pugnae intendere
eventum cernerent, ipsum quid hoc significaret percunctantes,
certam adversus ducem congressionem
jussi abire perceperunt. Quos Hartwigus cum exercitu
pone secutus, ad Ungaricum montem,
ubi dux cum suis legatos expectabat, sole jam mediante,
pervenit, hostesque, quamvis per fodrum et
ad custodiendas undique vias divisos, tamen ad
resistendum paratos invenit. Confligunt itaque
utrimque fortia agmina impetu vehementi, et nisi
Theutonicorum aciem | null | b94e241e-9750-44c0-8675-f259fe7b6aac | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hostium numerositati imparem
fuga Ottonis, germani presulis Gebehardi,
turbaret et impediret, victricem eam hostis Longobardus
sensisset. Tum vero ex magna parte mutilata,
pro pudor! ceditur, et victoriae honore privatur,
sed non sine maximo Hartwigi detrimento.
17.
Interea rege a Bawaria egresso et in Frankanavordi
incarnationem dominicam celebrante,
multorum legationes ei deferuntur; qui legati primo
benigne auditi, dehinc largiter munerati, omnes revertuntur
leti. Ibi quoque dux Herimannus humiliter
regi famulatur, et ab eo caritative, ut talem
decuit personam, habetur. Inde rex discedens Muselenorum
pagum visitavit, et ad Theodonisvillam
veniens, generale ibidem colloquium cum
comprovincialibus habuit ( #an.@# 1003). Rege vero ibidem
omnibus aliqua necessitate laborantibus benigne
legem dare cupiente, Merimannus ac Theodericus
solo nomine duces, sed non re, temptabant
hoc impedire, sed frustra, continuo animadvertentes
auctori justitiae se merito succumbere. Nam
rex quoddam castellum ducis, Mulsberg dictum,
ob instantem totius populi necessitatem destrui,
et ut numquam reedificaretur, firmiter precepit.
Hiis absque remotione omni peractis, rex ad
Aquasgrani iter disposuit ( #Jan.@# 24) ut ibi anniversarium
domini et antecessoris sui cesaris
summa diligentia compleret, et Liutharienses unanimiter
convenirent. Quem quamvis paululum tardaret
interim innata infirmitas, tamen ad perficiendum
justi desiderii propositum Christi illi aspiravit
vires ineffabilis pietas. Dein Trajectum amore
sancti presulis Servatii veniens, de prelio nostrorum
male pugnato (HORAT. I, 24, 19) ibi certum comperit.
Et quia omne, quod nequit corrigi, lenitur
patiencia, quamvis graviter tamen sapienter audita
sustulit incommoda. Inde Leodium ob impetranda
Christi athletae Lamberti patrocinia veniens, ibi
colica passione admodum gravatur, sed praedicti
martiris intercessionis suffragiis liberatur. Hinc ad
Aquasgrani rediens, purificationem Dei genitricis
ibidem venerabiliter peregit. Inde ad Niumagum
commeans, pluribus diebus quadragesimae ibi
moratur, primo regnum Dei justitiamque ejus quaerere,
postea humanae fragilitati studens necessaria
suggerere.
18.
Mortuo interea duce Wlodoweio, fratres predicti,
una cum matre expulsi, a Boemensibus penitentia
ductis revocantur. Quos Bolizlaus, Poleniorum
rector, collecto undique exercitu, petens iterum
expulit, equivocumque suum exulem pristinis honoribus
prefecit, seque domum, latentibus insidiis suis
alta mentis intentione, recepit. Sciebat enim nepotem
suum se nimis vindicaturum in fautoribus
suae expulsionis, sperans se tunc meliori occasione
forsan introducendum. Quod et ita accidit. Enimvero
cum Bolizlaus Boemensis cerneret populum suum,
execrando ritui deditum, in maxima securitate constitutum,
impietatem suam ad confringenda foedera
pacis, quam sacramentis firmaverat, in tantum armavit,
ut, collectis in unam domum coram se cunctis
optimatibus, primo generum suum, gladio in
caput ejus merso, ipse occideret, ceterosque inermes
in ipsa sancta quadragesima, vir sanguinum et
dolosus, nec sibi concessos umquam dignus dimidiare
dies, cum suae malitiae fautoribus interficeret.
Ob hoc residuus populus multum formidans
ad Bolizlaum Polenum nuncios clanculum misit,
qui perpetrati facinoris magnitudinem edicerent et
futuri timoris ereptionem ab eo poscerent. His libenter
auditis, mox per legatum fidelem hunc ad
colloquium cominus in arce quadam ad tractanda
cum eo quaedam necessaria communis utilitatis cum
paucis ad se postulat venire. Huic junior Bolizlaus
ilico consentiens, ad condictum locum perrexit,
caritativeque ab eo primo susceptus, in sequenti
nocte erutis sibi oculis, ne umquam in suos tale
quid perpetraret vel amplius ibidem regnare valuisset,
ab ejus familiaribus est prohibitus, exilioque
longo deputatus est. In sequenti igitur die ad Pragam
velociter properans, ab incolis semper de nova
dominatione gaudentibus introducitur, communiterque
in dominum laudatur. Accrescente igitur ibi
seculari potentia, attollitur infrenatae mentis multo
major solito contumacia. Haec, lector, attendens
scito, quod cujus animus in prosperis fit elatior, in
adversis sepe erit humilior, quod non esse sapientis
Scriptura testatur.
19.
Haec omnia rex dictante fama comperiens,
honesta gravitate animi patientis tulit, suis dumtaxat
imputans peccatis, quicquid in reguo suis temporibus
incommoditatis accidit. Itaque quod oportunum
tunc maxime sibi videbatur, dissimulatis omnibus,
quae eis acciderant, nuncios ad Bolizlaum
misit, mandans ei, si terram nuper a se occupatam
de sua gratia, ut jus antiquum poscit, retinere
sibique in omnibus fideliter vellet servire, se
ejus voluntati in hiis assentire, sin alias, se armis
illi velle contraire. Hanc legationem, etsi justam | null | 83808f40-ed27-4d65-8eeb-be0bf3d883fc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et
bene compositam, tamen Bolizlaus indigne suscipiens,
futuram ultionem merito promeruit. Finita
namque quadragesimali abstinentia, sicut exorsus
sum, festum paschale Quidilingaburg antecessorum
suorum more honorabiliter rex celebravit [ #Mart.@#
28]. Ibi tum iniquam presumptionem Bolizlai et
aspirationem Heinrici dissimulans, familiaribus
suis, ut tantam festivitatem decebat, arrisit. Ibi
etiam Ottonem ducem et Ernastum a prelio male
pugnato revertentes regiis donis honorat, paternisque
adminiculis consolatur. Nuncios quoque (f. 89).
Rederariorum et horum, qui Liutici dicuntur,
misericorditer suscepit, hactenusque rebelles munerum
dulcedine promissionumque jocunditate sedavit
et de inimicis familiarissimos effecit.
20.
Post haec rogationum dies a Christi fidelibus
jugiter colendas Merseburg celebrans, de aperta
Bolizlavi ducis et Heinrici marchionis rebellione
intimatum est. Proximum pentecostes festum in
Halverstidi a rege celebratur ( #Mai.@# 16). Post haec ad
Bawariam tendens, Heinricum auxilio Bolizlavi resistentem
primo devincere, posteaque positas a
longe insidias amovere conatur. Comperit etiam ad
hoc, quod Ernastus ab eo nuper honoratus et domnus
Bruno, frater suus, cum eo injuste conspiraverant,
ignorantes quod scriptum est:
#Virtus consilii expers mole ruit sua.@# (HOR. III, 4, 65.)
Rex autem ob sedandam horum arrogantiam familiares
suos undiquesecus colligens, intrante Augusto
bona prefati comitis invadendo vastavit,
eumque, ubicumque extra urbem potuit, invitum
latitare compulit. Dicat aliquis, non ignorans causam
tantae presumptionis, necessario eum hoc fecisse;
sublimioribus non congruere potestatibus,
tam firmiter promissa (f. 89' ), cuiquam fideliter servienti
subtrahere devotionemque ceterorum abalienare.
Quibus reciproco: non ullam in hoc seculo
esse dominationem, nisi a Deo; et qui se contra
eam erigat, divinae majestatis offensam incurrat;
subitaneam iniquae mentis inflationem pacientiae
gubernaculo debere retrahi, et cum humili supplicatione
consolationem expectare sibi veraciter profuturam;
saciusque arbitror esse, alcius de die in
diem ascendere, quam ruinam inexuperabilem subito
incurrere. Libenter nepotem meum aliqua
ex parte defenderem, si veritatem a cunctis fidelibus
honorandam polluere auderem. Approbata sunt
in multis antiquorum proverbia: inveterata populi
facinora parere nova mali pudoris detrimenta. Namque
patri regis genitor istius non ut miles, sed ut
inimicus sepe resistit, imperatorumque partem, ut
ipse testatus est, ob confirmatam sacramentis gratiam
adjuvit. Similiter et iste usque in finem ultimi
Ottonis ei fidelis erat, seniorique suo usque ad haec
infelicia strennue ministrabat tempora. Set regi
secreto mentis latebat repostum patris suique
zelus infinitum. Spero autem, quod hoc omne pro
amore Christi inultum semper relinqueret, si
hunc tam crudeliter et cum caeteris sibi contrariis (f. 90)
aperte sibi renitentem non cerneret. Heinricus
marchio quamvis in hoc crimine solus culpabilis
appareret, tamen absque consilio aliorum
hoc primitus non aggreditur. Et quia pro magno
dedecore in hoc seculo proditor habetur, maluit
hoc conscientia gementi celare, quam sui damnum
aliorum augere detrimentis; et ob haec qui prius viriliter
suam ab hos e defendere studuit patriam, tunc
aperuit huic in rapinam mittiturque ei clam a Bolizlavo
auxilium nihil sibi omnino proficuum.
21.
Venienti autem tunc regi ad locum, qui Hatheresburgdi
dicitur, omnem thesaurum suum
se precedentem Maganus, comitis predicti miles,
cum suis corripit, ac tum intra se dividentes, ad
Amardelam civitatem letus revertitur. Quos
rex pone insecutus possedit, compositisque bellorum
instrumenti, eos vitam solum, reddita urbe et
preda, fiis intercessoribus postulare compulit.
Tunc destructa penitus eadem, divisaque inter suos
Poleniorum multitudine, rex inde ad Crusni
castellum, in quo frater comitis Heinrici, Bucco nomine,
dominam suam Gerbergam cum filiis custodire
debebat, proficiscitur. Exercitum autem undiquesecus
circumsedentem Heinricus comes cum
suis exterius inpugnabat, quosdam vulnerans, aliosque
incaute frumentum equis (f. 90' ) congregantes
perimit. Quod ne amplius fieri potuisset, rex curiose
previdi, positis militibus quadringentis, hostemque
secretiora cujusdam vallis petere loca coegit.
Quem ibi castra metantem rustici unius incontinens
lingua custodibus prodidit. Illi autem medii fervore
diei illo latentibus tendentes insidiis, ut primum
castra visis agnovere tentoriis, alta voce per kirieleison
sotios convocantes, hostes, relictis ibidem omnibus
suis, capto solum Ernasto, effugarunt. Reversi
tunc idem ex magna parte tristes, effitiunt consodates
admodum laetantes; presentatoque regi captivo,
capitalis sententia a judicibus decernitur, quae Magontinae
archipresulis Willigisi intercessione | null | 95856a47-f702-4d4e-a47e-03b40652bb1b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
supplici
et quae regi placuit redemptione amovetur.
Tunc audita senioris sui fuga, Bucco comes gravi
dolore concutitur, ac quid sibi tunc foret faciendum,
socios consulit. A quibus diversa percepit
responsa. Quidam dixerunt, ob fidem seniori suimet
promissam ac ignaviam perpetuo eis inputandam
mori malle, quam urbem cum tali pignore regi umquam
dare; superstite adhuc seniore suo, auxilium
semper sperare profuturum. Alii autem, qui plus
sapiebant (f. 91), aque torrenti et homini potenti
arduum esse testabantur resistere; devictos raro
aut numquam promereri veniam; incolomes et nullo
se tunc vulnere tardatos, cum domina suimet caeterisque
bonis ac hospitibus abeundi licentiam apud
regem imploraturos affirmabant. Horum, ut opinor,
consilio custos ejusdem civitatis Bucco cum Ottone
germano suimet domino loquitur, ejusque suffragiis
urbem regiae potestati tradidit; ipse autem cum omnibus
sibi commissis securus abiit. Confestim civitas
radicitus dirui a rege jubetur; set parcentibus
hujus rei auctoribus, magna ex parte cum aedificiis
servatur.
22.
Interim dum rex Heinrici comitis urbem
Crusni vocatam possedit, Bolizlavus eum in aliquo
ledere sumopere nisus, clam exercitum colligit, et
per nuntios suimet Guncilinum fratrem ortatur, ut
memor firmae promissionis urbem Misnensem suae
redderet dicioni amiciciamque renovaret pristinam.
Ille autem sciens, istius ingressu a gratia regis et a
demonio tali se penitus exclusum fuisse, mandatis
talibus respondet: #Omnia quae praeter haec a me
expetis, frater, libenter inpendo, et si umquam haec
faciendi (f. 91' ) oportunitas accidit, non recuso. Sunt
mecum senioris mei satellites, qui talia non paciuntur;
et si hoc publicatur, vita mea cum omnibus, quae possideo,
periclitatur.@# Hac legatione accepta, Bolizlavus
internuntios custodiri et legionem ad Albim properare
jussit. Hic qualitatem vadorum secreto perquirens,
mane facto ipse subsequitur, et ad Strelam
civitatem, quia suae dos erat filiae, demandat,
ut nec sibi quicquam timerent, neque cum clamore
illato convicinos de hac re certos efficorent. Nec
mora, exercitus jussu ducis in quatuor dividitur, et
ad Cirin castellum vespere conveniri precipitur.
Duae autem phalanges premissae, ne sui aliquam
a marchione molestiam paterentur, providere studebant.
Totus hic pagus, qui Zlomizi dicitur,
optime tum excultus, in una hac die igne, gladio et
habitatoris eductione flebiliter desolatur. Sed qualiter
is, qui omnes crebro fallere solebat, a quibusdam,
qui in Mogilina urbe sedebant, deluderetur,
memorare libet. Hii cum a legione ad eos missa
impugnarentur: #Cur sic facitis?@# inquiunt. #Vestrum
seniorem optimum scimus, et hunc nostro preponere
volumus. Tantum precedite, et nos cum familiia et
possessionibus (f. 92) universis subsecuturos non
dubitate.@# Talia orantes, non amplius vexabant
hostes, et seniori suo hos adventare pro certo
nunciabant. Sed cum commilitones ad condictum
sero confluere locum, hosque domi sedere dux
cerneret, multum irascitur, et mendacibus sociis
poenas minatur. Postera luce, orto jam sole,
preda innumerabilis premittitur, et magna pars
bostium Albi inmergitur. Caeteri domum redeuntes
inlesi, dividunt predam, seniori suo optima quaeque
assignantes. Non fuit minor captivorum numerus
quam tria milia, et ut presentes affirmabant, multo
amplius.
23.
Heinricus vero comes se jam defecisse
animadvertens, ad urbem Crana dictam properat,
ibique Sifridum, filium comitis Sigifridi juvenem,
auxilio se expectantem collato inveniens, nec sibi
neque huic ullam in rebellione spem in his partibus
promisit. Tandem cum eo multa locutus, eandem
incendit, seque ad Boemiae tunc invasorem Bolizlavum
cum domno Brunone residuisque fautoribus
concessit. Sifridus vero, spe palam resistendi
frustrata, non eos comitatur, set de futura commissi
emendatione certus revertitur. Rex autem ad Cranam
hostem insecutus fugientem, lenivit in hoc suimet
animum, quod agnovit (f. 92' ) se inimicum in
destruendis preoccupasse. Misit tunc Heinricum,
Wirciburgensis episcopum, et Erkanbaldum, Fuldensis
coenobii abbatem, ut Suinvordi castellum incenderent
atque diruerent. Quos adventantes Heinrici
comitis inclita mater, Eila nomine, ut talibus decebat
personis, suscipiens et salutans, ut precepta intellexit
regalia, perturbatur, concitoque cursu ad aeclesiam
properans, ibidem ignis concremationem prius sustinere,
quam hac comburente viva vellet exire,
testatur. Unde seniores prefati, ob Christi amorem
seculares postponendo timores, decretam mutabant | null | d5b9d6f9-9845-4ac9-ab28-4365e6cd88a2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sententiam; murosque urbis ac aedifitia solotenus
frangentes, tristem matronam his mulcebant promissis,
si quando cum gratia regis id fieri potuisset,
hoc totum ex sua parte se renovaturos. Rex autem
devastata omni comitis proprietate et cum beneficio
late divisa, ad Bavanberg venit; ibique exercitu
suo bona cum pace dimisso, nativitatem Dei genitricis
( #Sept.@# 8) sollempnibus celebravit gaudiis. Inde
profectus ad silvam Spehteshart nuncupatam,
laborem expeditionis delinivit suavitate venationis (f. 93).
Completa ibidem autumnali jocunditate, per
Franciam transiit ad Sasoniam, indicens hiis proxima
hieme suam ad Milziani expeditionem. Post
haec natale Domini in Palithi more priorum
divinitus ac humanitus honorando peregit.
24.
Deinde ad Thornburg veniens ( #an.@# 1004),
Willigisum archipresulem cum caeteris familiaribus
ad Gisilerum misit archiepiscopum, tunc nimis
infirmum, ut memor Domini, quicquid in destructo
Merseburgensi episcopatu hactenus deliquid,
hunc resumendo injustamque sedem relinquendo,
in ultimis saltem emendare voluisset.
Hunc primo propter Herimannum, quem sibi
idem semper in regno summopere conatur preponere,
odivit, posteaque data huic suimet gratia, inter
familiarissimos habuit; commissisque ei omnibus in
Saxonia suimet proprietatibus, fidelem in hiis
persensit provisorem, multa quae tunc suae arridebant
voluntati, per eundem complens. Tandem zelum
Dei amplius ferre non valens, perfecto hunc
persecutus odio, hos, sicut predixi, nuntios misit.
Quibus vix talibus respondit: #Dentur mihi trium vet
quatuor induciae dierum, et mihi liceat abire; quibus
transactis (f. 93' )
@#, #certa vobis referam.@# Hoc apud
regem inpetrans, et in curru, ut diu tunc solebat,
exiens, ad Thriburi curtem suam venit, ibique
duos commoratus dies, 8 Kalendas Februarii migravit
ab hoc seculo. Quo audito, rex corpus archiantistitis
precedens, usque ad Magadaburch subsequitur,
premittens eo capellanum suimet. Wigbertum, ut de
electione Taginonis unanimem confratrum voluntatem
inpetraret. Set propositus ejusdem civitatis,
Waltherdus nomine, convocatis in unum confratribus
universis, obitum senioris et adventum regis pariter
indixit, obsecrans ut invicem unum aliquem inquirerent,
cum quo antiquam eligendi consuetudinem
retinerent. Cui ab omnibus ilico respondetur, eundem
se communiter velle in dominum, divina ad hoc
favente gratia, habere. Hoc cum magna, ut decuit,
humilitate idem suscipiens, veniam prostratus peciit.
Delatum est corpus archiepiscopi ad sanctum Johannem
ibique proximam noctem dignis servatur
honoribus. Postera autem die cum ad sanctum
portaretur Mauritium, adveniente tunc ibidem rege,
ab eo omnique clero et populo suscipitur, secundamque
noctem diligenter custoditur. Mane jam
facto, Arnulfus episcopus (f. 94) a rege ad
confratres et ad milites admodum tristes gratia
Taginonem eligendi mittitur. Cui legationem suam
cunctis ordine pandendi Walterdus respondens pre
omnibus: #Scimus,@# inquit, #quid vester senior intendat.
Volumus, si licet fieri, potestatem habere eligendi; et
cunctus presentibus his, me quamvis indignum voluerunt
in vacuum succedere, ut ipsi potestis probare.
Detrimentum aecclesiae fieri nostrae multum veremur;
quod ne eveniad@#, #regiam pietatem ac vestram
petimus intercessionem. Non sumus inmemores proverbii
cujusdam sapientis (LUCAN. III, 145 sq.)
@#: #Libertatem populi, quem regna cohercent, libertate
dominantis
perire, tantumque ejus umbram servari,
si cunctis ejusdem velit obtemperare preceptis.@# His
dictis, presul egressus, regiis omnia instillavit auribus.
Qui mox prepositum vocans multumque ei promittens,
et sui licentiam ac consotiorum in eleccione
Taginonis gratiam acquisivit. Confestim in majorem
convenientibus aecclesiam cunctis, rex baculo Arnulfi
presulis clerum et populum Taginoni venerando patri,
cum redditura summo judici racione, commisit,
eundemque in cathedram episcopalem ipse constituit,
asstantibus universis et laudes Deo canentibus.
Celebrata pro defunctis memoria (f. 94' ), corpus
archiepiscopi coram altari australi sepelitur.
25.
Set antequam ad nostrae sedis renovationem
perveniam, libet quaedam de prefato viro qui tunc ordinandus
erat, disserere. Fuit hic egregii clericus Vulfgangi,
qui Ratisbonensem pius pastor, habitu et conversatione
monachus, rexerat aecclesiam. Huic tam
carus erat iste, ut in vice filii a puero nutriens eundem,
jam adultum bonis suimet omnibus prefecisset.
Insuper ducis et imperatoris gratiam in tantum ei
acquisivit, ut si quando se de hac luce divina
jussione subtraheret, hunc sibi successurum non
dubitaret. Consummato tunc hujus exilii cursu | null | 9bc08e9e-e7e0-4e12-805e-07286281d234 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in sanctitate admirabili, venerabilis antistes cum
jam usque ad mortem egrotare cepisset, accersito
ad se dilecto Taginone: #Pone,@# inquit, #fili, os tuum
super os meum, accipiens a Deo insufflationem spiritus
mei, ut ubicumque ardore juventutis incalescente, in
gemina caritate sis frigidus, a summa potestate
meique benivolentia temperamentum accipias; et si
meis honoribus forsitan privaberis, post bis quinos
solares annos, cum mea apud Deum luo commissa,
majoribus pro certo laetaberis.@# Post haec vir sanctus
cum finem suum adesse (f. 95) in spiritu presciret,
jussit se in ecclesiam portare; expletisque ab eo
orationibus caeterisque quae a fratribus facienda
erant, se cum sibi commissis Deo commendans,
pridie Kalendas Octobris sanctum emisit in pace
spiritum ( #an.@# 994). Electus ille ab universis ad imperatorem
venit, set promissa non percipit, dato
tunc ab imperatore episcopatu capellano suimet
Gebehardo. Committitur huic iste fideliter, et quamvis
ab eo honorabiliter haberetur, tamen quia bonum et
malum non sunt ad aliquid, non longum tempus
cum eo ob morum suorum inequalitatem
versatur. Adhesit namque ilico Heinrico tunc duci,
et propter castitatem mentis et corporis ei complacuit,
ac usque ad hanc diem, quam prefatus sum,
malis moleste, bonis accepte, perdius et pernox ei
servivit, Deo et hominibus sua specialiter inpendere
satagens; completurque ob hoc a rege, propter
sancti viri ab eodem unice dilecti amorem, veredicum
ejusdem vaticinium, decursis tunc, ut ipse
domnus Tagino sepe mihi retulit, decem annorum
curriculis. Qui carissimum suimet dominum ac
reginam cum omnibus consociis multiplicibus, ut
decuit, honorat muneribus, nequaquam suae benignitati
ad hoc subpetentibus.
26.
Inde rex cum eodem ad castellum (f. 95' )
ipsius, nomine Givikansten, pergens ( #an.@# 1004),
omnia, quae ibidem ab Gisilero antistite collecta
sunt, singulariter perspicit, et haec esse superflua
testatur. Dehinc Merseburg diu pastore suo viduatam
consolationis gratia adiens, eandem pristinis
restitui honoribus quam maxime conatur. Ibi tunc
Tagino venerandus 4 Nonas Februarii, id est yppapanti
Domini, id est obviacione justi Simeonis,
accepta ab Hilderico antistite licentia, qui
primus horum in ordine fuit confratrum, a Willigiso,
archipresule Magontino, consecratus est, presente
rege ac Romano nuncio, omnibusque coepiscopis
ad haec faventibus. Et quia is, ut scriptura ejus
testatur, ab solo ordinandus apostolico, huc
venire propter instantem necessitatem non potuit,
ibidem sacri crismatis delibucione tercium implevit
numerum, Waltherdo post se omnem committens
episcopatum . Rex autem, quo semper esurivit
atque sitivit, justiciae cibo gestiens tunc saciari,
quia aliter non posse fieri apud Arnulfum presulem
sciebat, cum centum concambio mansorum,
super solum Merseburgensem burgwardum,
episcopalem redemit bannum. Quicquid autem a carissimo
Taginone exposcerat, bonae voluntatis habundantia
hoc largiente perceperat. De Misni (f. 96)
atque de Citici episcopatibus decrevit regia potestate
ad integrum redire, quod antiquitas hinc demptum
valuit explicare. Unde hiis versibus preludo
Christi odas concinentibus:
O sol justiciae fulgens super omnia, Christe!
Adventu primo mundum redimensque secundo
Cum patre plasmator dissolvens, examinator
Solus, pro variis dispensans premia factis
Humano generi, sceleris per prona labenti,
Vera dies, lucem, tu, nunc benedicito talem,
Qua pius aecclesiam visitasti despoliatam.
Mersburg te laudet, de tuis munere gaudet,
Ejus et nati, pastores ac renovati
Persolvant grates tibi nunc ex corde fideles.
Inclite rex regum, modo suscipe fasma tuorum.
Clemens Heinricum de coelis respice servum,
Et contectalem suimet defende fidelem,
Hiis tua pro parvis bona prestans maxima donis.
Vivat in aetheria Taginonis spiritus aula.
Waltherd et Gero valcant in fine beato.
A Christo salvi sint omnes atque locandi
Sedibus Elisiis, te, Mersburg, qui pietatis
(f. 96' ) Affectu dextris exaltavere benignis.
Omnia qui primus regis, Deus, atque supremus,
Hanc moderare, tuo queat ut subsistere remo;
Ejus custodes tua sint precenta sequentes,
Hostes nil valeant, conversi sed bona reddant.
Sis rogo propicius, qui destructor fuit hujus.
Insuper et cunctis, qui subvenere malignis,
Da veniam, laeti quo spectant certa futuri.
Urbs Wormacensis gaudet temporibus istis
Libertate sua, cujus manebat in umbra
Hactenus, atque ducum fuerat sub | null | 91419b16-5d68-403c-a55d-ea38fbddbf1d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lege suorum.
Burchard antistes laetatur et inter heriles
Ex animo proceres, quod non timet amplius hostes
Nunc ex contiguo, longe semotus ab illo.
Aula ducis domini domus est jam preclua Christi,
Et judices varios clerus nunc deprimit illos.
Hoc rex Heinricus fecit, pietate coruscus,
Hanc propriis solvens rebus Christoque remittens.
Annuit ista pius Otto dux, atque benignus
Munere regali concessit habunde teneri.
Ex hoc laetantes sint semper quique fideles.
1.
(f. 81' ) Largifluus divinae pietatis respectus,
humanae necessitati, non nostri merito, sed suae miserationis
munere gratuito superhabundans, fidelium
corda suorum ad laudis amorem suae et ad
referendas ei grates accendit, ac me, stultum ingenio,
prepeditum eloquio ac in omnibus neglegentem
et nimis ociosum, bonos in hoc imitari compellit. #Magnus
est enim Deus,@# ut David testatur, #et laudabilis
valde (Psal. XCV, 4)
@#; #cujus sapienciae numerus
non invenitur ullus, qua omnia ex nihilo creavit,
hominemque solum dumtaxat conformavit (II Mach.
VII, 28)@#. Qui dum talia inmemor beneficiorum
non perpendit, jumentum in suo stercore conputrescens
juste apellatur. Sed quicumque hoc verbum #gnoti seaucton@#,
in superliminaribus templi antiquitus
notatum, intra se memoriter retinere,
omniaque quae in verbis seu operibus facienda sunt (Coloss. III, 17),
in nomine Domini, ut sanctus ammonet
Paulus, satagit inplere, ille est, qui a Patre
Deo in Filium optatus, denario, quamvis tarde veniat,
remuneratur diurno (Matth. XX, 2). Haec ego
considerans, quia retributione condigna sanctae Trinitati
et individuae unitati respondere nullatenus valeo,
sancti Johannis Baptistae intercessionem (f. 82),
ut corde et corpore ad hoc idoneus reddar, supplex
efflagito. De temporibus autem hiis, in quibus respexit
Deus aecclesiam nostram obprobriumque ejus
auferre dignatus est, laeciori mente et laciori stilo
scribere pietatemque ducis Heinrici, summa preordinacione
in regnum electi, conor retegere. De
quo post mortem imperatoris cuidam venerando patri
revelacione divina sic dictum est: #Recordaris,
frater, qualiter cecinit populus:@# « Deo nolente voluit
dux Heinricus regnare, » #nunc autem debet Heinricus
divina predestinacione regni curam providere.@# Omnia,
quae ad divina vel humana pertinebant, hunc
pre caeteris sibi tunc contemporalibus, nollent,
vellent, ad regnum promovebant. Sed quis ex nostra
regione ei obesset scrupulus, paucis jam prescribens,
occidentalium iniquam presumpcionem, neque
consilio neque prudentia neque fortitudine contra
Deum valentem, enucleabo.
2.
Herimanuus ( #an.@# 1002), Alamanniae et Alsaciae
dux, timoratus et humilis homo, a multis, quibus
lenitas ejus placuit, seductus, contra Heinricum
se armavit. Theodericus vero, Liuthariorum dux,
vir sapiens et militaris, quo se pars populi major et
melior inclinaret, securus expectabat. (f. 82' ) Interim
patruus meus, de quo superius memoravi,
profectus occulte ad Bavanberg cum avunculo suo
Ricberto, quem a comitatu suo imperator
deposuit, Liudgeroque Arnulfi presulis militi
dedit, gratiam ducis ac spem retinendi et
augendi beneficii, quamvis servato adhuc sacramento
manus eidem non applicuit, tamen cum sui
nepotis Heinrici auxilio adeptus. Hujus consilio
dux quendam militem ad civitatem, quae Werlu
dicitur, ad neptes suas, consorores Sophyam et
Ethelheidam, et ad omnes, qui tunc ibi convenerunt,
regni primates misit. Qui omnibus in
unum collectis legationem suam aperuit, auxiliantibusque
domino suimet ad regnum bona plurima
promisit. Cui mox a maxima multitudine vox una
respondit: #Heinricum Christi adjutorio et jure hereditario
regnaturum; se paratos ad omnia, quae
sibi umquam scirent esse voluntaria.@# Hocque dextris
manibus elevatis affirmatur.
3.
Ekkihardus cum suis, quia presens non erat,
simulata tunc paciencia hoc pertulit, quia quicquid
peccatur a multis, ut Scriptura testatur, in ultum est.
Vespere autem jam facto, cum prefatis dominis
in magna domu sedilia (f. 83) auleis ornata et
mensa esset variis cibis referta, Ekkihardus eandem
preoccupans, cum Arnulfo episcopo et Bernhardo
duce ibi epulatur. #Ante ruinam enim exaltabitur cor
et ante gloriam humiliabitur (Prov. XVIII, 4)
@#. Quod
mentem consororum prius tristem, caeterosque complures,
qui interfuere, multum commovit; renovaturque
in eundem odium diu celatum, sed | null | 12c8173c-4356-46f9-9925-ad172888443b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.