Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
ac suo nomine vocavit, templum Domino
de lapidibus edificat consecrarique fecit. Beneficium
autem omne, quod ad aecclesias in Merseburg et in
Imenlevo positas, ac ad Thornburg et Kirberge
pertinens fuit, antequam ordinaretur optinuit;
et quia is in oriente innumeram Christo plebem
predicacione assidua et baptismate vendicavit, inperatori
placuit, eleccionemque de tribus constituendis
episcopatibus ei dedit, Misnensis, Citicensis
atque Merseburgensis. (f. 31b' ) Pre hiis omnibus, eo
quod pacifica erat, Merseburgensem ab augusto
exposcens aecclesiam, quamdiu vixit, studiose eandem
rexit. Hic ut sibi commissos eo facilius instrueret,
Sclavonica scripserat verba, et eos kirieleison cantare
rogavit, exponens eis hujus utilitatem. Qui
vecordes hoc in malum irrisorie mutabant Ukrivolsa
, quod nostra lingua dicitur: Aeleri
stat in frutectum; dicentes: #Sic locutus est Boso,@#
cum ille aliter dixerit. Inperator huic paucas vitas
ad predictam urbem pertinentes et in pago Chutici
positum quoddam castellum, quod Medeburu
vocatur--interpretatur autem hoc: #mel prohibe@# --;
concessit quoque ei filius suimet et equivocus
aecclesiam in Helpithi positam, quam pater
ejus in honore sanctae Radegundis constructam,
Bernhardum ipse presens dedicare precepit antistitem.
Sed cum primus ecclesiae pater nostrae, sicut
predixi, expiraret, intercessione Annonis, episcopi
Wormacensis, inperator Gisilero, moribus et natura
nobili, episcopatum dedit. Hic consecratur
in Magadaburg ab Athelberto archiantistite,
Junio mense.
24.
Equidem, quia de Conrado duce, qui gener
cesaris juxta Lech fluvium occisus est, pauca dixi,
non incongruum esse reor, quedam tunc a me indiscussa
aperire. Post longum tempus imperator ad
Merseburg veniens, a quodam proditore comperit (f. 31c)
exuvias ejusdem a Sclavis in Zuencua
sub Cuch vico seniore sibi multum dilecto haberi;
et cum auxilio illius hos in singulari prelio
devictos suspendi precepit, predaeque maximam partem
restituit. Sed hoc ignoro, utrum hanc
ejusdem interemptores sumpserint, an sic casu accidente,
necis ejus inculpabiles, invenerint; et quia
hoc ullatenus celare presumpserunt, digna morte
poenas persolverunt. Filiam vero suimet, uxorem
ejus, a quodam Conone, eo quod sibi satisfacere
noluisset, late diffamatam et conjugem
suam clam fore ab eodem dictam, cesar hoc graviter
ferens, sic eam expurgavit. Convocatis omnibus
regni suimet principibus, primo secretis allocutionibus
eandem, si hujus rei culpabilis esset, diligenter
inquirit; posteaque cum illam adhibito Christi
testimonio et sacramentis se nimis excusare vidisset,
presentibus cunctis indixit, si aliquis ex numero
sibi familiarium eam armis defendere voluisset, ut
se firmum in die hac et in perpetuum acquirere
potuisset amicum. Burchardus comes haec audiens,
in medium prosiliit, et Cononem per omnia (f. 31c' )
mentitum fore, coram omnibus dixit. Ille
autem cum id verum esse sacramentis affirmaret,
cum eodem congressus, in primo aditu dexteram
mendacem perdidit, et injusticiam suimet devictus
innotuit; et misericors Dominus a falso crimine
hanc eripuit, quam innocencia vitae sibi
placere fecit. Haec marito vivente suo, quamvis sepe
despiceretur et laboribus crebris fatigaretur, tamen
virili pacientia haec sufferens, honorem innatum servare
conatur. Cum autem vitam hanc finiret, in
aecclesia Christi martiris Albani in Mogoncia
flebiliter est sepulta; cujus fusum argenteum in ejus
memoria ibidem est suspensum.
25.
De prefato autem duce Heinrico quaedam
dico, quae impie fecit in suimet regno, et in quibus
valet considerari quod supradictis omnibus non
valet contradici. Patriarcham de Aquileia
castrari, et archiepiscopum Salzburgensem
precepit excecari. Causas ponere nolo, quia ad
haec promerenda non esse idoneas, in veritate scio.
Is cum in fine suo a Michaele, Ratisbonensi episcopo,
de tali commisso amoneretur, se in priori peccasse
solum fatetur, et in archipresule nichil;
ignorans, quam parva res est, in qua flagitium
deest. Unde Davit supplex loquitur: #Ab
occultis meis munda me, Domine! (Psal. XVIII, 13.)
@#
Hujus (f. 31d) conjunx, Juthitta nomine, cum presens
adesset, hanc confessionem audivit, et mox viro
suimet moriente, corpus ejusdem in aecclesia, quam
ipse in honorem sanctae Mariae semper Virginis
construcxit, cum magno merore deposuit, et in
quocumque animam ejus umquam deliquisse ipsa
scivit vel ab aliis comperit, lacrimis ac ineffabilibus
emendavit elemosinis. Haec in viduitate | null | e3aad9ce-2900-482e-8a13-65ebe3d92065 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sua continenter
vivens, cum Habraham, Frisingensem
episcopum, pre caeteris diligeret, invido vulgari
dente admodum inculpabilis dilaniebatur. Quae cum
de hac luce migraret, in die depositionis suae ab
eodem antistite missam cantante sic expurgatur.
Ante communionem is versus ad populum, quae merita
ejus fuerint, circumstantibus indixit: #Hoc,@# inquiens, #delictum@#,
#quo diffamata fuit, si hec umquam
commisit, faciat omnipotens Pater Filii suimet corporis
et sanguinis salutare remedium mihi provenire
ad judicium et ad debitam dampnationem@#, #animaeque
ejus ad perpetuam salvationem.@# Et tunc cum
mentis ac corporis innocentia sumpsit unicum cunctis
fidelibus remedium. Credidit populus, quamvis
sero, et cum detraccione injusta plus ei profuit, cum
nocere studuerit.
26.
(f. 31d' ) Fuit in diebus predicti cesaris quidam
comes, Hed nomine, qui aecclesiam in honore
Christi adletae Viti, in Heslinge constructam,
quia heredem non habuit, maxima totius proprietatis
suae parte dotavit, et congregatione sanctimonialium
ibidem facta, eandem abbaciam mundiburdio
Etheldagi, Bremensis archiepiscopi, subdit. Sed
prepositae huic sedi geminae venerabiles matronae,
quibus unum erat vocabulum Windilgerd dictum,
cito, pro dolor! obiere. Avus autem meus
cum filiam suimet, Hathui nomine, ibi educatam
prius ac traditam eis succedere rogasset, ab archiantistite
prefato impetrare non potuit. Postea vero
archipresul a cesare, patrino suimet, rogatus, eandem,
cum jam duodecim esset annorum, 2. Kal.
Maii, die dominica velavit et in proxima die
ad abbatissam in patris presentia ordinavit; quod
postea eum nimis penituit. Namque, ut dicturus sum,
interpositis diebus quinque, Italiae decus et Saxoniae
salus, Otto primus obiit ( #an.@# 973). Pausat autem
avia meimet, Juthitta nomine, in aecclesia,
quam post de lapidibus, qui in hac terra pauci
habentur, filia ejus sumopere construcxit, excedens
ex hoc seculo 7. Kalendas Novembris. Aecclesia
Fuldensis, pro dolor! incensa, sub eodem
inperatore renovata est.
27.
(f. 32.) Ascensionem autem Domini inperator
in Merseburg fuit, et quicquid de promissione
remansit, devota mente ibidem complere studuit.
Exin 3. feria ante pentecosten ad Miminlevo
veniens, postera die ad mensam laetus sedebat. Qua
finita, cum jam vespera cantaretur, infirmari cepit
et inclinare. Quem qui astabant proxime suscipientes
deposuerunt; refocilatusque divino celeriter
viatico, orantibus pro ejus exitu cunctis, debitum
persolvit naturae 38. ordinationis suae anno
Nonis Mai. ( #Mai@# 7), 4. feria. Sequenti
vero nocte viscera ejus soluta in ecclesia sancte
Mariae sunt tumulata; corpus autem ejusdem aromatibus
conditum ad Parthenopolim translatum est,
ibique honorabiliter atque lacrimabiliter
succeptum, marmoreoque inpositum sarcophago,
sepultum est ab archiepiscopis Gerone atque
Aethelberto ceterorumque auxilio episcoporum
clerique tocius.
28.
Aequivocus autem ejus, junior scilicet Otto,
patre adhuc vivente electus et unctus, iterum conlaudatur
a cunctis in dominum et regem.
Quantum vero pro liberatione animae senioris
suimet Aethelheidis inperatrix invigilaverit usque
in finem, dictis non valet conprehendi nec factis. (f. 42)
Quicquid enim honoris sibi vel provectus
secularis umquam provenit, non ullo suimet merito,
sed Daviticis Christo asscripsit laudibus: #Non nobis,@#
inquiens, #Domine non nobis, sed nomini tuo da
gloriam (Psal. CXV, 1)
@#. Si in me facundia, scientia
et memoria convenirent, in explicanda cesaris
laude deficerent. Sicut dominus, sic et principes
ejus fuerunt. Non eos ciborum seu aliarum
rerum superflua varietas, sed in cunctis delectabat
aurea mediocritas. Omnes quae leguntur virtutes,
his degentibus florentes, hiis obeuntibus marcesserunt.
Hii etsi corporaliter non vivunt, supersunt
animae immortales, bonorum provectu operum
beata aeternitate gaudentes. Sed ut concludam
sermonem, post Carolum Magnum regalem cathedram
numquam tantus patriae atque defensor possedit.
Precedentibus mortem ejus, ut predixi, plurimis
optimatibus, omnes qui superfuerunt, tantae
jucunditatis haud inmemores, novam hanc
normam, quae sequebatur, nec voluerunt, neque
sequebantur, sed ad exitum vitae suimet ab recta
antiquae veritatis et justiciae semita sua sponte
non deviabant. Inpleri tunc namque videbant, quod
a quodam sapiente presago futurorum scriptum
est: #Primum (f. 33) est aureum seculum, deinc@#
#aereum, postque ferreum sequitur.@# | null | 54106dee-5435-42df-9fc0-3b1f14790261 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Audiat unusquisque
fidelium veredica beati Gregorii monita: #Cum augentur dona, raciones crescunt donorum,@#
et
in commissis se nimis peccasse perhorrescat,
et pro anima inperatoris Deum supplici mente
deposcat, ut flagicia servi peccatoris innumera,
quae in tot sibi subditis rebus precaveri nequiverant,
clementer ignoscat, regnorumque dominator
omnium populis presentibus atque futuris
pervigil piusque custos assistat! Et tu, quicumque
mihi succedas, tanti memor beneficii, animae
ejus recordationem fideli mentis custodia serves,
maximeque in festivitate Christi adletae Laurentii,
cujus intercessionem obnixe postules, ut sicut eo
die meritis ipsius hostium huic concessa est divinitus
victoria visibilium, ita sibi a Deo donata, quam
semper optavit, remissione, laqueos inimicorum
mereatur invisibilium evadere a sinistrisque segregatus,
in die judicii collocetur a dextris Dei Patris.
LIBER TERTIUS.
Tertius in numero regum, sed proximus Otto
Nomine, scribatur, et digna laude locetur
Sede patris magni, vivens per secla secundo
(f. 33' ) Successu, miseris qui profuit omnibus horis.
Hujus prima bonis laetantur, triste supremis
Advenit, nostris criminibus undique magnis.
Tunc luit hic mundus, quod sprevit recta malignus.
Ultrici gladio perierunt plurima regno.
Nulla patet nobis certissima causa, peritis
Cunctis est visum, Mersburgi flebile damnum
Ex quo sustinuit, quod pax pia longe recessit
Finibus e nostris, late regnabat et hostis.
Quis valet effari seviret ut iste crudeli
Funere, cum Christi templis nec parceret almi?
Congressi mutuo ceciderunt atque duello.
Ex nostris multi, Saracenis exuperati.
Vere felices, qui Christum semper amantes
Tranquillae pacis retinent optata, timoris
Funditus ignari pulsantis corda maligni,
Plus quam tricenos qui nunc turbaverat annos
Antecessores nostros, et, pro dolor! hostes
Armavit, nostras quoque nunc infringere terras.
Qui coelos terris conjuncxit, ponat ut istis
Finem suppliciis, optet modo quisque fidelis.
1.
(f. 34) Tercius regni procurator nostri, Otto
secundus, sit codicelli materies mei; qui juvenis
viribus corporis cluens eximiis, primo quae sunt
proterva sectatur, largitusque plurima pietatis
opere, absque temperamento, matura fugi
consilia; deindeque castigatus a multis, inposite
sibi laudandae virtutis freno, nobiliter in diebus
suis conversatus est; sicut in sequentibus explanabo.
Piae genitricis suae instinctu, cujus gubernacula
vigebat, Miminlevo, ubi pater suus obiit,
justo acquisivit concanbio, decimasque quae ad
Herevesfeld pertinebant; et congregatis ibi
monachis, liberam fecit abbaciam, datisque sibi
rebus necessariis, apostolico confirmavit privilegio
. Insuper licentiam archiepiscopum eligendi
confratribus Deo famulantibus Magadaburg
precepto inperiali presente archiepiscopo dedit
Aethelberto, et cum uno libro, qui
hodie ibidem est, in quo sua inperatricisque Theuphanu
imago auro splendet formata, munus affirmavit.
Quod gratia cesaris et in presentia ejus archiepiscopus,
preparatus ad missam, cum perlecto
evangelio more solito optime predicasset, recitato
coram precepto inperiali, (f. 34' ) quo eleccio continebatur,
ostendit, eumdemque, quicumque temerarius
hoc umquam auderet infringere, terribili
excommunicatione damnavit, cunctis prosequentibus #Amen! fiat! fiat!@#
consolidavit. Pauperem
adhuc episcopatum Merseburgensem largiflua pietate
respexit, et ejus provisori Gisilero, quia hunc
multum dilexerat, primo abbaciam in Palithi,
dein Suencuam civitatem cum appertinentibus
cunctis ad servitutem sancti Johannis
baptistae tradidit, et quicquid Merseburgensis murus
continet urbis, cum Judeis et mercatoribus, ac
moneta et foresto inter Salam ac Mildam fluvios
et Siusuli atque Plisni pagos jacenti, Chorin
et Niriechua, Bucithi et Cothug ac Borintizi
et Gunthorp permisit, ei haec omnia
scriptis manu propria conroboratis affirmans.
2.
Interim Gero, Agripinae sedis egregius provisor,
obiit [ #an.@# 975]; de quo quia pauca
crelibavi, quae tunc reservavi, paucis edicam. Hic
prucifixum, quod nunc stat in media, ubi ipse
pausat, aecclesia, ex ligno studiose fabricari precepit.
Hujus caput dum fissum videret, hoc summi
artificis et ideo salubriori remedio nil de se presumens
sic curavit. Dominici corporis porcionem, unicum
in cunctis necessitatibus solacium, et partem
unam salutifere crucis conjungens posuit in rimam,
et prostratus nomen Domini flebiliter (f. 35) invocavit,
et surgens humili benediccione integritatem
promeruit. Is dum capellam clara jam luce intraret
suam, Victorem sanctum, ut suis post intimavit fidelibus,
cum zabulo dimicantem atque vincentem
vidit. Hujus obitum cuidam abbatissae Gerbergae | null | b442abb1-706d-4657-8d70-d4acf25ae3a4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
quam propter castitatem mentis et
corporis idem multum dilexerat, secumque sepe
detinuit, diabolus bonorum invidus omnium sicut
prius solebat in ceteris, prodidit: #Vellem tibi
meum aperire secretum, ni te scirem cuncta hactenus
numquam servavisse commissa. Sed si fideliter hoc
continere mihi promittis, ea dico ratione@#, #quandocumque
alicui vis aperire, vitam tibi me non dubites
tollere. Gero, tuus familiaris, in hoc anno tantam
incidet infirmitatem tres dies, ut mortuus credatur;
et si ab aliquo hoc spacium custoditur, tale potest securus
evadere periculum.@# Sed ancilla Christi, verbis
obstupefacta talibus, fideli se silentio haec promisit
omnibus occultare. Haec cum eundem videret evanescere,
directo mox itinere, archiepiscopo universa
narravit. Quod diabolus intelligens, in tantum eam
cecidit, ut post (f. 35' ) innumeros dies vitam hanc
fragilem vita mutaret aeterna. Archiepiscopus autem
in die dispositionis ejus missam celebrans meritum
ejus cunctis astantibus indixit, indulgentiamque
ei ab his postulavit, et ipse fecit. Post haec infirmitate
predicta gravatus, se Evurgero custodiendum
commisit. Qui eundem acri dolore defatigatum quasi
mortuum lavari, feretroque impositum ad aecclesiam
portari, posteraque die sepeliri jussit. Hic, ut aiunt
populi, tercia nocte quasi de gravi somno expergiscens,
audivit sonantem campanam, et ut aperirent
ei velociter, terna exclamacione rogavit. Obstupefactus
is qui audivit, Evurgerum prefatum custodem
aecclesiae, ut episcopo laboranti succurreret,
interpellavit. Qui eundem per omnia fuisse mentitum
affirmans, magno percussit baculo; sicque
quievit divae presul memoriae 3 Kalendas Julii.
Apparuit autem is mox Liudulfo abbati
dicens: #Requiem eternam nobis cantate!@# et evanuit
ab oculis ejus. Hujus vice Warinus eleccione et
inperatorio munere protinus ungitur.
3.
Anno medii Ottonis 2 (974), Heinricus,
Bawaricorum dux, captus est, et ad Gilhiem
deductus caute custoditur. In hoc anno hiemis
asperitas longa fuit et sicca, et magna nix effunditur
coelitus. (f. 36) 975º Mortuo quoque Roberto,
Magontinae sedis archipresule, inperator cancellarium
suimet nomine Willigisum, multis hoc
ob vilitatem sui generis rennuentibus, eidem prefecit
aecclesiae. Sciebat enim, Petro attestante, quod
non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34), sed
omnes se ex corde diligentes pre caeteris amat, inconprehensibili
honore remunerans. Qualiter autem
hunc pastorem futurum divina pietas presignaverit,
non est silendum. Hujus mater, quamvis paupercula,
tamen, ut in sequentibus apparet, bona, dum eundem
in utero portaret, vidit per somnium, quod
sol e sinu suimet fulgens totam radiis flammantibus
repleret terram. Et in ea nocte, qua haec
talem peperit infantem, simili procreacione totum
hoc jumentum, quod ipsa in domo sua habuit, quasi
gratulabundum dominae respondit. Ille, qui tunc
natus est, sol erat, quia sanctae predicationis suae
radiis corda multorum a Christi caritate torpentium
illuxit. Et idcirco in ejus nativitate masculini sexus
mirabilis multitudo gignitur, quia vir Dei ad salutem
patriae totius summa predestinatione regnaturus
exoritur. Felix mater, quam Dominus pre ceteris
contemporalibus suis in tantum (f. 36' ) visitavit, ut
prolem nobilioribus coequalem vel etiam nonnullis
meliorem pareret, et ostensae sibi visionis spem oculis
et re ipsa veram esse probaret. Sed haec alias
dico.
4.
( #An.@# 974) Inperator prima expedicione
Buschuth civitatem cepit. Secunda Danos sibi
rebelles petens, ad Sleswic properavit . Ibi
etiam hostes suos foveam, quae ad defensionem
patriae parata est, et portam, quae Wieglesdor
vocatur, armis preoccupare videns,
consilio Bernhardi ducis et avi meimet Heinrici
comitis omnes has munitiones viriliter exuperat
.
In hoc itinere prima malae irrisionis in clericos
exclamatio attollitur, et a malis hominibus hodie
servatur. Admodum miserabile est, cum aliquid boni
a justis inventum, in usu ad modicum habetur,
statim ut nimis detestabile a maxima multitudine
repudiatur. Quod Deo autem displicet et hominem
ad promerendam reatus sui penam protrahit, hoc
discit et ut ruminando firmat. Quamvis vero
multi irrisiones non serio faciant, tamen sine peccati
macula has nullatenus (f. 37) peragunt.
Urbem unam in hiis finibus cesar edificans presidio
firmat. Brun presul supra memoratus 7.
Idus Marcii obiit, et Erp. prepositus Bremensis intercessione
Aetheldagi archipresulis ordinatur.
Temporibus hiis ego natus sum 8 | null | 3f309190-2346-4bf9-8c09-636e5a2ddb82 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Kalendas Augusti,
mense Julio.
5.
Anno vero Dominicae Incarnationis 976º
Heinricus, dux Bawariorum, honore et communione
privatus, Boemiam fugit. Quem inperator
ibidem valido petens exercitu cum duce Bolizlavo
manentem, nil ibi prorsus in neutro horum profecit,
sed magnam Bawariorum catervam, sibi ad auxilium
huc venientem, et juxta Pilisini urbem
castra metatam, dolo cujusdam militis Bolizlavi sic
perdidit. Vespere facto, Bawarii se lavantes nulla
custodum securitate fruuntur; et ecce hostis loricatus
adveniens, nudos eosdem in tentoriis et in virentibus
pratis occurrentes prostravit, et cum omni
preda laetus et incolomis revertitur. Inperator autem
audita tantorum strage virorum, et quod nulla sibi
via redeundi patuit, recto itinere ad civitatem suam,
quae Camma dicitur, venit, et in proximo
anno (977) prefatum ducem ad Pataviam confugientem
subegit. In consequenti anno (978) Heinricus
dux et Ekbertus comes et Heinricus presul
apud inperatorem accusati, Magadaburg capti sunt
et exilio deputati longo .
6.
(f. 37' ) Post haec autem inperator omni studio
ordinavit expeditionem suam ( #an.@# 978) adversus
Lutharium, regem Karelinguorum, qui in
Aquisgrani palacium et sedem regiam, nostrum
semper respicientem dominium, valido exercitu
presumsit invadere, sibique verso aquila designare.
Haec stat in orientali parte domus, morisque fuit
omnium hunc locum possidentium, ad sua eam vertere
regna. Quem celeriter abeuntem cesar insequitur,
depopulatis omnibus et incendio consumptis
usque ad Parisiam sedem. In illo itinere, multis infirmitate
nimia compressis, Brun, comes Harneburggensis,
miles per cuncta laudabilis, obiit 2 Kalendas
Decembris. Reversus inde inperator
thriumphali gloria, tantum hostibus incussit terrorem,
ut numquam post talia incipere auderent;
recompensatumque est hiis quicquid dedecoris
prius intulere nostris. Interim Augustanae pastor
aecclesiae Othelricus, gemma sacerdotum, 50 ordinationis
suae anno excedens a seculo ( #an.@# 973), fructum
laboris devoti Christo remunerante percepit,
4 Nonas Julii . Heinricus autem huic succedens,
parvo tempore sedebat, ut post enucleabo
.
7.
(f. 38) Accusatus apud inperatorem Gero
comes a Waldone, et in loco qui Sumeringe
dicitur, ortatu Aethelberti archipresulis et Thiedrici
marchionis captus, patri meo patruoque
firmiter est commissus. Deindeque convocatis ad
Magathaburg cunctis regni principibus ( #an.@# 979),
congressi sunt hii judicio in insula quadam singulari
certamine, vulneratusque in cervicem bis
Waldo, ardencius insequitur hostem, percuciensque
ictu valido capud, prostravit eundem. Interrogatus
autem Gero comes ab eodem, si plus potuisset pugnare,
coactus est, quod jam defecisset, profiteri.
Waldo tum egressus, aqua refocilatur depositis
armis, et post tergum mortuus cecidit. Tunc Gero
jussus est decreto judicum et voce inperatoris a
carnifice quodam decollari 3. Idus Augusti.
Haec pugna nullo nisi tantum archiepiscopo
Aethelberto et Thiedrico placuit marchioni; correptusque
est inperator ab Ottone, Bavariorum
duce, Liudulfi filio, eodem die venienti, et a
comite Bertoldo, quod ob tam vilem causam tantus
vir umquam damnari debuisset. Libet paucis exponere
Liudulfi Corbensis meritum (f. 38' ) patris,
cui multum vigiliis jejuniisque laboranti plurima
Deus dignatus est revelare. Hic in die prefati certaminis
cum diluculo missam humiliter et timorate, ut
semper solebat, celebraret, vidit super altare comitis
capud Geronis, finitaque hac aliam pro defunctis
cantavit; exutisque sacerdotalibus vestimentis, cum
silentio exivit, congregatisque fratribus obitum ejus
indicavit, orationemque pro eo fieri communem suppliciter
postulavit. Decollatio autem ejus in ipso solis
occasu fiebat. Pro cujus memoria soror ejus
Tetta et conjunx ejus Aethela monasterium in
loco qui Eleslevo dicitur, ubi ipse requiescit,
construentes, . . partem tocius suimet hereditatis
tradidere Deo ejusque precursori dilecto, hoc privilegio
et imperiali precepto ea racione firmantes, ut
abbacia ibidem liberaliter facta, inperatoris suorumque
potestatem ac tutelam respiceret successorum.
Comitis prefati corpus post tres annos, cum juxta
illud contectalis sua poneretur, integrum una cum
vestimentis inventum est. Inperante tunc predicto
Ottone 6 annos, Lutharius rex cum filio suimet
ac muneribus magnificis ad eum venit ( #an.@#
980), et sibi satisfaciens, amiciciam ejus firmiter
acquisivit. Et in hoc anno cesar noster Italiam
pergens, numquam has regiones, pro dolor!
amplius invisit.
8.
Post haec (f. 39) prefatus antistes Aethelbertus,
inperatore | null | 00c0e09e-faa5-4c9c-ae77-9944f64aac5b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
jam Roma commorante, terciodecimo
suae ordinationis anno (981), suos docendo
et confirmando, ac Gisileri presulis, quia tunc
cum cesare fuit, diocesim perlustrans, 13 Kal. Julii
in Merseburg missam celebravit, proximamque
noctem cum Hemuzone, venerabili laico, in
Chruvati laetus duxit; crastinoque die exurgens
tristis, capitis nimium queritur dolorem, et tamen
abibat; cumque Cirmini villam, ad Frekenlevo
pergere cupiens, preterisset, ni cito a suis
sustentaretur, ex equo paulatim declinans, in terram
cecidisset. Is vero tapeto superpositus, completisque
omnibus, quae a clericis dicenda erant, fideliter
migravit ad Christum 12 Kalendas Junii.
Hujus corpus ad Ivikanstem delatum atque
sacerdotali apparatu vestitum, navigio ad Magadaburg
usque deductum est, flebiliterque a confratribus
et maxime a monachis susceptum, commendatum
est ab egregio sanctae Halverstidensis aecclesiae
episcopo Hilliwardo, favente sibi Hardingo abbate
venerando, in medio aecclesiae coram altari apostolorum
Philippi et Jacobi. Quanta sollicitudine idem
sibi subditis (f. 39' ) invigilaret gregibus, lector
attende! Sepenumero ad ovile sancti Johannis baptistae
sanctique Mauricii noctis silentio venit, duobus
tantum comitantibus, qualiterque confratres ad
matutinam convenirent, vel qui in dormitorio remanerent,
ex improviso perspexit; et si bene fuit, Deo
gratias egit, sin autem, culpabiles digna castigatione
redarguit. Sed clerus et populus tanti patris funere
turbatus, Othtricum confratrem et tunc imperatori
fideliter servientem communiter eligerunt in dominum
et archipresulem; quamvis hoc nullo modo
posse fieri predictus archimandrita, dum adhuc
viveret beneque valeret, multis ex eorum numero
publice prediceret. Cum enim episcopus et Ohtricus
numquam convenirent moribus, magna confratrum
et hospitum, quia magister fuit scolae, caterva bene
elaborata, maluit idem exire, quam in monasterio
permanere. Huic cesar cum apud archiepiscopum licentiam
sibi famulandi vix impetraret, contigit in
die resurreccionis sanctae, episcopum ad missam paratum,
subdiacono, ut mos est, sanctam crucem
coram tenente, ambabus eandem complectens manibus,
ut Ohtricus et Ico numquam sedem possiderent
suan., (f. 40) lacrimis postulat profusis. Peracto
autem divino pleniter ministerio, cum idem ad
mensam sederet, prefatos numquam sibi successuros
palam cunctis presentibus innotuit. Qualiter
autem hoc sibi fuerit revelatum non aperuit, nec
umquam mihi aliquis intimare potuit. Post mortem
quoque ejus Walterdo sibi dilecto, qui et Dodico
vocabatur, ut ipse mihi pro vero narravit, in somnis
idem cuncta, quae in hac re vivus prenuntiaverat
compleri, talibus affirmavit. Hic in lecto positus
excessu mentis vidit archiepiscopum in australi
ecclesiae janua, quae cimiterium respicit, stantem,
eundemque quasi Romam cum baculo suimet pergere
cupientem hiis exasperavit verbis: #Mi Dodico,
ut quid meum alio prebebis honorem!@# Cui
respondens is: #Nonne,@# inquit, #in tristi meo habitu
non voluntatem, sed oboedientiam solum, senior
carissime, vales considerare?@# Ad haec archiepiscopus
tunc prosequitur: #Pro certo,@# dicens, #scias, Ohtricum
sedem numquam possessurum meam.@# Universis autem
clerus et populus, ut supra memoravi, completa
electione, miserunt Ekkihardum, (f. 40' ) qui dicebatur
Rufus, cum consortio aliorum fratrum et militum,
qui hanc imperatori nunciarent et de promissis
ammonerent. Qui cum Italiae partes, ubi cesar
tunc commorabatur, itinere adtingerent, Gisileri
suffragium, qui apud inperatorem tunc plurimum
valebat, implorantes, legationis suae secretum ei
aperiunt. Promissa ab eo est hiis fidelis intercessio,
completurque sibi cunctis proxima in omnibus benevolentia.
Namque ut audita cesaris auribus
instillavit, pedibus supplex advolvitur, promissa et
diu expectata longi laboris premia postulans, Deo
hoc consentiente, protinus impetrat ( #an.@# 981). Egressus
autem interrogatur a nuntiis, et maxime ab
Ohterico, qui se fidei suimet firmiter commendavit,
si quid in sibi creditis proficeret, quod vix suis necessitatibus
in hoc subveniret, respondit. Corruptis
tum pecunia cunctis primatibus, maximeque
Romanis, quibus cuncta sunt semper venalia, judicibus,
qualiter ad archiepiscopatum aliqua racione
veniret, primum secreto (f. 41) revolvit deindeque
palam domni papae Benedicti septimi, qui sic vocabatur
ex numero precedentium equivocorum,
obnixe petit auxilium, quod, cum totius consilio
senatus si posset impendi, ex sua parte sibi paratum
fore et hic promisit. Positum est Romae concilium
generale; sapientissimi conveniunt, impleturque illa
Jeremiae prophetia: | null | ffc76de6-cc6c-4ef1-9581-bfd5c0c5d844 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus (Jer. IV, 1)
@#, et caetera. Nam
cum judices ab apostolico interrogarentur si liceret
Gisilerum promoveri ad archiepiscopatum, quia
certam non haberet tunc sedem, sed ab episcopo
injuste, ut semper sit questus, ablatam Hildiwardo,
caruisset hactenus quam possiderat: tunc hoc auctoritate
canonica percipere jure meritoque verbis
affirmabant et exemplis, Davitica transgredientes
monita: #Recte judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2)
@#;
et illud:
#Corruptus judex nequid discernere verum. (HOR. II, 2, 8.)
@#
Lector, crede mihi, quod piget atque pudet
me his longe inferiorem hoc verbis exponere,
quod hii ob presentem ac futurum pudorem noluerunt
omittere. Merseburg, quae usque (f. 41' ) huc
liberaliter dominabatur, aecclesiae Halverstidensi,
sede episcopali destructa, subditur, et Gisilerus,
ejusdem non pastor sed mercenarius, ad majora
semper tendens, desiderata 4 Idus Septembris percepit,
proverbii non memor illius: #Quanto alcior
gradus, tanto gravior fit casus (cf. Prov. XVI, 8)
@#.
Certe si voluisset is in cura sibi credita persistere,
omnem scrupulum in aliquo sibi umquam obsistentem
imperatoris auxilio potuisset expellere, magnamque
securitatem ac rerum affluentiam cunctarum
sibi suisque successoribus efficere. Sed quia Dei
judicia sunt hominibus occulta, numquam autem
injusta, non illo solum, sed communibus nostrimet
inputo peccatis, quibus domesticis quicquid
adversi accidit juste asscribitur. Ohtricus vero Beneventum
postea veniens infirmatur. Confrater
meus, nomine Huswardus, ut mihi retulit, vidit
is assistere sibi Aethelleken, prepositum quondam
nostrum sed tunc defunctum, annonam sancti
Mauricii eminus sibi porrigentem. Expavescens tali
visione, idem: #Cernis,@# inquid, #frater aliquid?@# Et exponens
ei ordine cuncta: #Ve mihi,@# dixit, #misero et
peccatori, quod umquam monasterium meimet et obedientiam
ad ambitionem (f. 42) dereliqui, et si divina
largitas aliquam mihi concedere dignatur sanitatem
supplex huc venio, numquamque recedo.@# Talia prosequutus,
infirmitate validiori opprimitur, et post
paucos dies in prefata civitate Nonas Octobris
moritur ac sepelitur, non ullum sapientia atque facundia
sibi relinquens similem.
9.
Gisilerus autem, accepta ab imperatore licencia,
Magadaburg 2 Kalendas Decembris, Thiedrico Metensis
aecclesiae episcopo comitante venit. Fuit
hic amicus cesaris et valde ei carus, unusque ex
numero corruptorum qui mille talenta auri atque
argenti pro veritatis obumbracione ab archiepiscopo
percepit. Cui quidam, cum ab eodem jussu imperatoris
ad matutinam joculariter benediceretur: #Saciet
te,@# inquid, #Deus in futuro, quem hic omnes non possumus
auro.@# Tunc omnia nostram prius aecclesiam
respicientia divisa sunt miserabiliter, Sclavonicae
ritu familiae, quae accusata venundando dispergitur.
Pars episcopatus nostri, quae jacebat
inter Salam et Elstram ac Mildam fluvios, et plisni,
Vedu et Tuchurini pagos, cum villis
Passini et Piscini, Fritherico (f. 42' ) Citicensi
datur episcopo. Wolcoldo autem, Misnensis
aecclesiae antistiti, pars illa conceditur cum adpertinentibus
villis Wissepuig et Lostatawa, quae
ad Gutizi orientalem pertinet, ac fluviis Caminici
Albique distinguitur; sibi autem retinuit 9 urbes
quarum sunt haec nomina: Scudici, Cotug, Vurcin,
Bigni, Hilburg, Dibni, Paug, Liubanici et Gezerisca.
Precepta, quae munera regalia seu inperalia
detinebant, aut igni comburebat, aut aeclesiae
suae mutato nomine designari fecit. Mancipia
et totum, quod Merseburg respicere debuit, ne
umquam colligeretur, sponte dispergit; abbaciam
ibi statuit, eidemque Ohtradum , venerabilem
de sancto Johanne monachum, prefecit.
Postque Heimonem de eodem monasterio constituit.
Sed quae res destruccionem hanc subsequerentur,
lector attende!
10.
Gentes quae suscepta Christianitate regibus et
inperatoribus tributarie serviebant, superbia Thiedrici
ducis aggravatae, presumpcione unanimi arma
commoverant ( #an.@# 983?). Quod patri meo comiti
Sigifrido, priusquam fieret, sic revelatum est. Vidit
in somnis aerem nube densa contractum, et pre ammiracione,
(f. 43)
quid hoc esset percontatus, audivit
vocem talia proferentem: #Nunc illud compleri
debet vaticinium: Pluit Deus super justos et injustos (Matth. V, 45)
@#.
Quod eciam 3 Kalendas Julii scelus,
percusso in Hawelberg presidio destructaque ibidem
episcopali cathedra, primum exoritur. Transactis
autem trium | null | f1510bce-4257-4aac-9327-8652a8dd9c3c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
spaciis dierum, Sclavorum conspirata
manus Brandeburgensem episcopatum, 30 annos
ante Magadaburgensem constitutum,
cum jam prima sonaretur, invasit, fugiente prius
tercio antistite ejusdem Wolcmero, et defensore
ejus Thiedrico ac militibus ipsa die vix evadentibus.
Clerus ibidem capitur, et Dodilo, ejusdem
sedis antistes secundus, qui a suis strangulatus
tres annos jacuit tunc sepultus, e tumulo eruitur,
et integro adhuc ejus corpore ac sacerdotali apparatu,
ab avaris canibus predatur et iterum temere
reponitur; omnis aecclesie thesaurus distrahitur, et
sanguis multorum miserabiliter effunditur. Vice
Christi et piscatoris ejusdem venerabilis Petri varia
demoniacae heresis cultura deinceps veneratur, et
flebilis haec mutacio non solum a gentilibus, verum
etiam a Christianis extollitur.
11.
Temporibus hiis ecclesia Citicensis a Boemiorum
exercitu, Dedi duce, capta est et
depredata, Hugone primo tunc episcopo hinc effugato.
(f. 43' ) Posteaque monasterium sancti Laurencii
martiris in urbe quae Calvo dicitur, situm
desolantes, nostros sicuti fugaces cervos insequebantur;
nostra etenim facinora nobis formidinem
et his suggerebant validam mentem. Mistui, Abdritorum
dux, Hômanburg ubi sedes episcopalis
quondam fuit, incendit atque vastavit. Quid vero
ibi mirabilium Christus operaretur e coelis, attendat
religio tocius Christianitatis. Venit de supernis sedibus
aurea dextera, in medium collapsa incendium
expansis digitis, et plena cunctis videntibus rediit.
Hoc admiratur exercitus, hoc stupet Mistuwoi timoratus;
et id mihi indicavit Avico, capellanus tunc
ejus, et spiritualis frater meus postea effectus,
Sed ego cum eodem sic tractavi, reliquias sanctorum
itinere in coelum divinitus collatas abiisse, hostesque
terruisse atque fugasse. Post haec Mystuwoi in
amentiam versus in vinculis tenetur, et aqua benedicta
inmersus: #Sanctus,@# inquid, #me Laurentius
incendit!@# et antequam liberaretur, miserabiliter
obiit. Desolatis tunc omnibus preda et incendio
urbibus ac villis usque ad aquam, quae Tongera vocatur,
convenerunt e Sclavis peditum ac equitum
plus quam 30 legiones, quae sine aliqua lesione residua
quaeque suorum auxilio deorum tunc devastare
non dubitarent, tubicinis precedentibus
Non latuit hoc nostros. Conveniunt episcopi Gisilerus
et Hilliwardus cum marchione (f. 44) Thiedrico
caeterisque comitibus, Ricdago, Hodone et Binizone,
Fritherico, Dudone ac patre meo Sigifrido,
aliisque compluribus; qui ut dies sabbati primo
illuxit, missam omnes audiunt, corpus animamque
coelesti sacramento muniunt, hostesque obvios fiducialiter
inrumpentes, paucis in unum collem effugientibus,
prosternunt. Laudatur a victoribus in
cunctis Deus mirabilis operibus, approbaturque
veredicus Pauli doctoris sermo: #Non est
prudentia neque fortitudo nec consilium adversus
Dominum.@# Derelicti sunt qui prius Deum spernere
presumpserunt, idolaque manufacta et prorsus inania
creatori suo stulti preposuerunt. Appropiante tunc
nocte, nostrisque a longe castrametantibus, hii, quos
supra memoravi, furtim, pro dolor! evasere. Omnes
autem nostri, exceptis tribus, crastino gaudentes
remeabant, applaudentibus cunctis, quos obviam
habuere vel domi invenere.
12.
Interim cesar Romanum sic regebat inperium,
ut quod patrem suum prius respiciebat, omne detineret,
et Saracenis sua inpugnantibus viriliter resisteret
et a finibus suis longe hos effugaret. (f. 44' )
Calabriam a crebra Grecorum incursione et Saracenorum
depredatione magnam vim perpeti cesar
comperiens ( #an.@# 982), ad supplementum exercitus
sui Bawarios ac fortes in armis Alemannos vocavit.
Ipse autem cum Ottone duce, fratris filio Liudulfi,
ad urbem Tarentum, quam Danai jam presidio
munitam optinuerant, festinavit, eamque viriliter
in parvo tempore obpugnatam devicit.
Saracenos quoque valido exercitu sua populantes
superare contendens, cautos illo speculatores
misit, qui certa de hostibus referrent. Quos primo
infra urbem quandam clausos effugavit devictos,
postque eosdem in campo ordinatos fortiter
adiens, innumeram ex his multititudinem stravit,
prorsusque hos speravit esse superatos. Sed hii ex
inproviso collecti ad nostros unanimiter pergunt, et
paululum resistentes prosternunt, pro dolor! 3 Idus
Julii Richarium lanciferum et Udonem ducem,
matris meae avunculum; comitesque Thietmarum,
Becelinum, Gevehardum, Gunterium, Ecelinum,
ejusque fratrem Becelinum, cum Burchardo et Dedi
ac Conrado ceterisque (f. 45) ineffabilibus, quorum
nomina Deus sciat. Inperator autem cum Ottone
prefato caeterisque effugiens, ad mare venit,
vidensque a longe navim, salandriam nomine, Calonimi
equo Judei ad eam properavit. Sed ea preteriens,
suscipere hunc recusavit. Ille autem littoris
presidia | null | bcc34b34-d58c-4bba-a539-f26654898b9f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
petens, invenit adhuc Judeum stantem, seniorisque
dilecti eventum sollicite exspectantem.
Cumque hostes adventare conspiceret, quid umquam
fieret de se, tristis hunc interrogans, et
habere se amicum apud eos, cujus auxilium speraret,
animadvertens, iterum equo comite in mare
prosiliens, ad alteram, que sequebatur, tendit
salandriam, et ab Heinrico solum milite ejus, qui
szlavonice Zolunta vocatur, agnitus intromittitur, et
in lecto senioris ejusdem navis positus, tandem ab
ipso etiam cognitus, si inperator esset interrogatur.
Qui cum hoc diu dissimulare studuisset, tandem
professus: #Ego sum,@# inquit, #qui peccatis meis id
promerentibus ad hanc veni miseriam. Sed quid nobis
sit modo communiter faciendum diligenter accipite.
Optimos ex meo nunc perdidi miser imperio, et propter
hunc doloris stimulum neque terras has intrare,
nec horum amicos (f. 45' ) umquam possum vel cupio
videre. Eamus tantum ad urbem Rossan@#, #ubi
mea conjunx meum prestolatur adventum, omnemque
pecuniam, quam teneo ineffabilem, cum eadem sumentes,
visitemus imperatorem vestrum, fratrem scilicet
meum, certum, ut spero, meis necessitatibus
amicum.@# His dulcibus colloquiis provisor navis delectatus
consensit, et perdius ac pernox ad condictum
pertingere locum properavit. Quo cum propiarent,
binomius ille jussu inperatoris premissus, inperatricem
et qui cum ea erat Thiedricum presulem supramemoratum
cum somariis plurimis quasi pecunia
sarcinatis vocavit. Greci autem primo ut inperatricem
cum tantis de urbe prefata muneribus exire
viderunt, anchoram ponentes, Thiedricum antistitem
cum paucis intromittunt. Sed imperator, rogatu
presulis, vilia deponens vestimenta et induens
meliora, viribus suis et arte natandi confisus, ut
stetit in prora, mare velociter insiluit. Quem cum
quidam ex circumstantibus Grecis apprehensa veste
detinere presumeret, perfossus gladio Liupponis,
egregii militis, retrorsum cecidit. Fugierunt hii
in alteram partem navis, nostri autem quibus huc
veniebant puppibus incolumes cesarem sequebantur, (f. 46)
eos littoris securitate prestolantem, premiaque
promissa magnis muneribus Danais implere
cupientem. Hii vero multum perterriti promissionibusque
diffidentes, abierunt, patrios repetentes
fines; quique dolo omnes semper vicerant naciones,
simili se tunc delusos artu sentiebant. Quanta autem
laeticia a presentibus posteaque venientibus imperator
susceptus sit, explicare non valeo.
13.
Sed ut in omnibus, lector carissime, certus
efficiaris, salandria quid sit, vel cur ad has
pervenerit horas, breviter intimabo. Haec est, ut
prefatus sum, navis mirae longitudinis et alacritatis,
et utroque latere duos tenens remorum ordines,
ac centum quinquaginta nautas. Duabus hoc
unum erat nomen navibus, quae jussu basilei Nicaphoris
Calabriam petierunt colligendi gratia tributi;
quae licet Romano specialiter serviat inperio, tamen
ne aliquam a Grecis paciatur molestiam, auri
debitum quotannis voluntarie persolvit Constantinopolitanis.
Inperator autem has venientes, inextinguibilemque
ab omni re preter acetum ferentes ignem,
sibi conjunxit, et in mare ad comburendas Saracenorum (f. 46' )
naves conductas direxit. Quarum una,
sicut predixi, suscipere devictum eundem recusavit,
seu ob ignorantiam sui, seu ob metum subsequentis
inimici; altera autem, quae hunc instinctu
Heinrici suscepit, velut prefatus sum, invita
reddidit.
14.
Paululum mihi nunc devianti mens est
incepta perficere. Omnes nostri principes, comperta
tam miserabili fama, conveniunt dolentes, et ut
eum sibi liceret videre, per epistolae portitorem
unanimi supplicatione poscebant. Quorum legationem
cesar ut audivit, desideranti animo consensit.
Ponitur in Berna civitate conventus, et
omnis huc convocatur principatus, necessaria ut
hic tractarentur multa ( #an.@# 983). Solus dux
Bernhardus in media revertitur via; namque una ex
urbibus suis . . . . . . ., quam imperator contra
Danos opere ac presidio firmavit, dolo ab hiis
denuo capta, cesis defensoribus ejusdem incensa
est . Anno Dominicae Incarnationis 983, inperator
Verone placitum habuit, et Heinricus minor
exilio solutus, dux Bawariorum effectus est. Et
in hoc anno Sclavi unanimiter restiterunt cesari et
Thiedrico marchioni. Et filius inperatoris
ab omnibus in dominum eligitur ( #an.@# 983).
15.
(f. 47) Post paucos dies discedebant, ultimum
vale dicentes; namque imperator cum Romam veniret,
relicta matre sua venerabili in Papia civitate,
graviter infirmatus, ut extrema persensit
adesse, omnem suimet pecuniam partes divisit in
quatuor, unam aecclesiis, | null | ed502a27-a758-422f-8b69-fc20872c34b7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
secundam pauperibus,
tertiam dilectae suimet sorori Mahtildae, quae
abbaciam in Quidilingeburg devota Christo famula
obtinuit, quartam suis tristibus donavit ministris
ac militibus. Factaque latialiter confessione
coram apostolico caeterisque coepiscopis atque
presbiteris, acceptaque ab eis optata remissione, 7
Idus Decembris ex ac luce subtractus est; terreque
commendatur ubi introitus orientalis paradisi domus
sancti Petri cunctis patet fidelibus et
imago Dominica honorabiliter formata venientes
quosque stans benedicit. Equidem sortis memor humanae
multumque indigens indulgentiae, coeli terraeque
Deum et Dominum suplex efflagito, ut quicquid
hic in mea umquam peccaverit aecclesia, clemens
remittat, pro beneficiis autem centuplum largiatur,
potestateque immerito mihi concessa indulgeo, te
obnixe successorem (f. 47' ), postulans ut huic veniam
nemini in ultimis denegandam semper ex corde
tribuas.
16.
Hujus inclita proles, nata sibi in silva,
quae Ketil vocatur in die proximi natalis
Domini ab Johanne archiepiscopo Rawennate et
a Willigiso Magociacense in regem consecratur
Aquisgrani, et completo hoc officio, mox legatus
tristi nuncio tanta perturbans gaudia advenit. Movit
multorum corda ineffabilis dolor, virtus sublata
queritur, quam sepissime incolumen homo fragilis
et dubius persequitur (cf. Hor. III, 24, 31). Sedit
hic bis quinos solares annos post obitum patris sui,
regni tutor et inperii, hostibus cunctis horendus,
commissisque gregibus inexpugnabilis murus.
Nutat ancxia in tantis rebus populi sentencia,
quam cito firmavit divinae majestatis miseracio. Solvitur
a Traiectensi custodia dux Heinricus, et ab
eo rex tenellus ad nutriendum sive ad degradandum
a Warino, Coloniensi archiepiscopo, cujus firmae
fidei ab inperatore predicto is commissus fuit,
assumitur. Obseram modo tercii seriem voluminis,
duro vecte necis deflendae tercii inperatoris nostri,
et certitudinem pietatis almae, qua omnem exclusit
ambiguitatem, stilo laetus aperire conabor.
LIBER QUARTUS.
1.
(f. 51*) Anno Dominicae Incarnationis 984º
domna inperatrix Theuphano, tercii mater Ottonis
et, pro dolor! in hoc ordine ultimi, novitate diri
vulneris et unici absencia filii perculsa, ad Ethelheidam
inperatricem Papiam civitatem veniens,
magno succipitur luctu, caritativoque lenitur solatio.
Prefatus vero dux cum Poppone venerabili episcopo,
sub cujus potestate diu tenetur, et cum
Ekberto comite unioculo, Agripinam veniens,
regem patronus legalis de Warino, ut predixi,
archipresule suscepit, ejusdemque auxilium cum
omnibus quos ad sui gratiam convertere poterat,
firmiter est adeptus. Dispositis autem, prout
sibi placuit, cunctis, dux ad Corbeiam cum eis venit,
ibique Thiedricum et Sicconem comites
ac confratres nudis pedibus veniam postulantes dedignatur
suscipere. Quod hil egre ferentes abierunt,
cognatos suimet et amicos a ducis ministerio toto
mentis nisu amovere studentes. Qui cum palmarum
sollemnia in Magadaburg celebrare voluisset, omnes
regionis illius principes huc convenire rogavit atque
precepit, tractans quomodo se suae potestati subderent
regnique eum fastigio sublevarent. Huic consilio
maxima pars procerum hoc dolo consensit,
quod licenciam a domino suimet rege, cui juraverat,
prius peteret, postque secura novo regi serviret.
Quidam autem ob ejus indignationem digressi, occultis
meditantur astutiis qualiter hoc numquam
fieret.
2.
Inde egressus Heinricus, proximum (f. 51' )
pascha Quidilingeburg festivis peregit gaudiis.
Quo magnus regni primatus colligitur, a quibusdam
autem venire illo nolentibus ad omnia diligenter inquirenda
nuntius mittitur. Hac in festivitate idem
a suis publice rex appellatur laudibusque divinis attollitur.
Huc Miseco et Mistui et Bolizlovo duces cum
caeteris ineffabilibus confluebant, auxilium sibi deinceps
ut regi et domino cum juramentis affirmantes.
Multi ex his fidem violare ob timorem Dei non presumentes,
paululum evaserunt, et ad civitatem Hesleburg,
quo consocii eorum adversus ducem
jam palam conspirantes conveniebant, festinavere.
Quorum haec sunt nomina. Ex oriente hii comites
cum Bernhardo duce et Thiedrico marchione,
Ekkihardus, Bijo, Esic, Bernwardus,
comes, et clericus, Sifrith ejusque filius
,
Frithericus, et Ciazo confratres.
Conprovincialium autem Thiedricus et Siber
confratres, Hoico, Ekkihardus, et Bezeco
germani, Brunig, et sui, militesque sancti Martini
jussu archipraesulis Willigisi, quibus adherebat
occidentalium maxima multitudo. Quod dux
comperiens, suos magnis muneribus ditatos cum
gratia dimisit; ipse autem cum valida manu ad perturbandam
hanc conjurationem seu pacificandam ad
Werlu properans, Popponem misit episcopum,
ut adversantes sibi disjungere vel reconciliari temptaret.
Qui cum cepto itinere persisteret, hostes congregatos
jamque ducem petere | null | 1e99dac0-df40-4deb-a131-5688bb5d491b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
paratos inveniens,
vix pacem mutuam in loco, qui Seusun dicitur,
ad condictum pepigit diem. (f. 52) Ad quam dux,
Bawariam continuo proficiscens, cum venire aut
noluissed, aut propter Heinricum ducem qui tunc
Bawariis atque Carentis prefuit munere prefati
inperatoris, non potuisset, hostilis immanitas
urbem comitis Ekberti, quae Ala dicitur, possedit;
destructisque protinus muris intrantes,
Ethelheidam inperatoris filiam, quae hic nutricqatur,
cum pecunia ibi plurimum collecta rapiunt,
gaudentesque redeunt.
3.
Dux autem, conversis ad se omnibus Bawariorum
episcopis comitibusque nonnullis, Francorum
terminos his fretus sociis adiit, et in pascuis ad Bisinstidi
pertinentibus ad alloquendos regionis
illius principes consedit. Magontinae tunc provisor
aeclesiae Willigisus cum duce Conrado caeterisque
optimatibus huc venit. Hos dux quibuscumque
valuit modis sibi conjungere temptans, eosque a
promissa regi suo cum sacramentis fide numquam
vita comite recessuros unanimi eorum responso
percipiens. coactus est futuri timore duelli cum juramentis
affirmare, ut 3 Kalendas Julii ad locum
qui Rara vocatur, veniret, puerumque matri
suae illisque redderet. Tunc unusquisque remcavit
ad sua, mente diversa pre gaudio atque tristicia.
4.
Post haec Heinricus Bolizlavum, ducem
Boemiorum, in cunctis suimet necessitatibus semper
paratum, cum suis adiit ( #an.@# 984), honorificeque ab
eo succeptus, cum exercitu ejusdem a finibus suis
per Niseni et Deleminci pagos usque ad Mogelini
ducitur. Deindeque cum nostris obviam (f. 52' )
sibi pergentibus ad Medeburun proficiscitur.
Wagio vero, miles Bolizlavi ducis Boemiorum,
qui Heinricum cum exercitu comitatur, cum ad
Misni redeundo perveniret, cum habitatoribus ejusdem
pauca locutus, Frithericum, Rigdagi marchionis
tunc in Merseburg commorantis amicum et
satellitem, ad aecclesiam extra urbem positam
venire ac cum eo loqui per internuntium postulat.
Hic ut egreditur, porta post eum clauditur, et Ricdagus,
ejusdem civitatis custos et inclitus miles,
juxta fluvium, qui Tribisa dicitur, ab hiis dolose
occiditur. Urbs autem predicta, Bolizlavi mox presidio
monita, eundem cito dominum et habitatorem
succepit.
5.
A quo Wolcoldus antistes vulgi instinctu
varii expellitur, et ad Willigisum archiantistitem
veniens, benigne ab eodem succipitur. Hunc
enim pro filio episcopus nutrit, et cum ad eoas ordinaretur
regiones, secundo Ottoni, cui magisterio
prefuit, diligenter vice sui habendum commendavit.
Hoc semper iste in animo tenuit, ac maximo honore
cognovit, et tunc adprime, cum sibi fuit necesse;
et in Erpesfordi, quo ipse desideravit,
procurari eundem sumopere jubet. Ibi diu conversatus,
post mortem Ricdagi marchionis incliti
Ekkihardo succedente et Bolizlavo ad
propria remeante, sedem propriam revisit ( #an.@# 985).
Posteaque Bolizlavi amiciciam firmiter acquirens,
cum in Pragu cenam Domini celebraret, posteraque
die, quae est parasceve, (f. 53) cum memoriam
divinae passionis rite perageret, paralisi perculsus
asportatur, et in hac infirmitate usque ad
finem hujus vitae, quamvis ad tempus evalesceret,
permansit. Sedebat 23 annos, 10 Kal. Septembris
ex hujus carnis ergastulo eductus. In
hujus vice Eid nostrae congregationis frater, vir
justus et magne simplicitatis, ordinatur ortatu Gisileri
archipresulis, de cujus inclita conversacione
multa ad edificationem nostram utilia, cum tempus
fuerit, narrabo, nunc inceptis persistens.
6.
Interim fautores regis Willehelmum comitem,
duci nimis familiarem, in Wimeri possidentes,
comperto ejusdem adventu, illo festinant, ac juxta
villam quae Iteri dicitur convenientes, castra
metati sunt, crastino contra eum bellaturi ( #an.@# 984).
Quod cum ducem protinus non lateret, Gisilerum
huc misit archiepiscopum, qui voluntatem eorum
perquireret, pacemque, si potuisset ulla fieri racione,
firmaret. Hic cum senioribus congregatis suae
legationis aperiret secretum, dictum est ab his: si
regem suum et dominum reddere, nilque de rebus
suis preter Merseburg, Walbizi et Frasu
ad supramemoratum diem sibi detinere voluisset,
idque sacramentis credibilibus approbaret, quod
tunc cum securitate eorum ex parte consolidata huic
abire liceret; sin autem, quod eundi redeundique
nullus vivo patesceret locus. Quid plura? quicquid
exposcunt, crastino impetrant, eumque ad Merseburg,
ubi ductrix Gisla (f. 53' ) longo tristis
sedebat abcessu, hii discedentes ire permittunt. Is
vero cum fidelibus suis singula quaeque discutiens,
seque ob Dei timorem patriaeque salutem a proposito
recessurum suo veraciter | null | 95650ecd-66e8-4a03-ac85-bd7eb489bedb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
indicans, grates
auxilii suimet ac bonae voluntatis condignas refert,
et ut cum illo ad conditum pergerent diem, omnes
caritative postulat. Ventum est ad Rara ab inperatricibus,
in Papia humiliter divinam consolationem
huc usque prestolantibus, et ab universis imperii
ac regni principibus; fidelisque promissio ducis
completur, data cunctis, qui ad regnum pertinebant,
gratia sui abeundique licentia. Stella a Deo predestinati
rectoris media die cernentibus universis
clara refulsit. Fit unus laicorum atque clericorum
in Christi laude concentus, ac prius repugnantium
supplex affectus, convenitque in unum
dissona turba dominium. Rex a suimet matre aviaque
diligenter succeptus, Hoiconis magisterio comitis
conmissus est. Inter regem et ducem pax firmatur,
usque ad supramemorata Bisinstidi prata, utrisque
sua petentibus. Convenientibus autem his, malorum
instinctu in malo discesserunt, sicque multum temporis
stetit intervallum. Oritur autem inter hunc
et prefatum Heinricum, qui minor dicebatur, magna
sedicio quae Herimanni comitis consilio postmodum
finita, regis gratiam in Francanafordi et
ducatum dedicius promeruit.
7.
Celebrata est proxima paschalis sollemnitas (f. 54)
in Quidelingeburg a rege, ubi quattuor
ministrabant duces, Heinricus ad mensam, Conrad
ad cameram, Hecil ad cellarium, Bernhardus equis
prefuit. Huc etiam Bolizlavus et Miseco cum suis
conveniunt, omnibusque rite peractis, muneribus
locupletati discesserunt. In diebus illis Miseco semet
ipsum regi dedit, et cum muneribus aliis camelum
ei presentavit, et duas expediciones cum eo
fecit In primo anno regni ejus antistes Hillinessemensis
Adwinus Kalendis Decembris obiit,
et Osdagus, ejusdem monasterii prepositus, successit.
Quo sedente quinque annos et tunc expirante,
Gerdagus tunc cellerarius ordinatur.
Et cum ille in 3 ordinationis suae anno Romam
causa orationis petens reverteretur, 7 Idus Decembris
obiit, et corpus ejusdem per singula divisum
membra in scriniis duobus ad monasterium
suimet a consociis lugubriter delatum est. Hos antistites
duos Gisilerus archipresul, casu ibidem adveniens,
terre commendavit. Tunc Bernwardus,
magister regis, facta eleccione consecratur.
8.
Multis bellorum asperitatibus Sclavos lacessere
rex non desistit. Orientales quoque adversum
se presumentes insurgere devicit. De occidentali
parte quam plures arma sepius commoventes multosque
depredantes, vi et arte is superare contendit.
Puerilia non est opus numerare, longumque videtur,
quae pro prudentibus is effecerit consiliatoribus,
enarrare. Cometa parens ( #an.@# 989) damna in pestilenciis
subsequutura (f. 54' ) indixit. Imperator,
jam factus vir, ut ait Apostolus, evacuavit quae
erant parvuli (I Cor. XIII, 11); semperque Merseburgensis
destruccionem aecclesiae deflens, quomodo
haec renovaretur, sedula mentis intentione
volvebat, et quamdiu in corpore vixit, hoc votum
perficere studuit monitis piae matris. Quae talia,
ut mihi Meinsvith post retulit, sicut ab ipsa
percepit, in somnis vidit. Apparuit ei intempestae
noctis silentio, sanctus Christi adleta Laurencius,
dextero mutilatus brachio: #Cur,@# inquiens, #quis sim, non interrogas?@#
Et illa: #Non audeo,@# infit, #domine mi!@#
Ille autem prosequitur: #Ego sum,@# dicens,
et nomen innotuit. #Quod in me modo ipsa consideras,
tuus effecit senior ejus persuasu seductus,
cujus culpa electorum Christi magna
multitudo discordat.@# Post haec nati suimet commisit
fidei, seu vivente Gisilero seu moriente fieri potuisset.
redintegrato episcopatu patris sui animam in
novissimo die ad eternam requiem renovaret. Haec,
quamvis sexu fragilis, modestae tamen fiduciae,
et quod in Grecia rarum est, egregiae conversationis
fuit, regnumque filii ejus custodia servabat virili,
demulcens in omnibus pios, terensque ac superans
erectos. De fructu vero ventris sui decimas Deo
obtulit, filias suas, primam ad Quidilingeburg
Aethelheidam nomine, alteram ad Gonnesheim (f. 55' )
quae Sophia dicitur.
9.
Eo tempore (990) Miseco et Bolizlavus inter se
dissonantes, multum sibi invicem nocuerunt.
Bolizlavus Liuticios suis parentibus et sibi semper
fideles in auxilium sui invitat; Miseco autem
predictae inperatricis adjutorium postulat.
Quae cum tunc in Magadaburg fuisset, Gisilerum
ejusdem archiepiscopum, comitesque hos, Ekkihardum,
Esiconem, Binizonem, cum patre meo et
ejus equivoco, Brunone ac Udone caeterisque
compluribus eo misit. Qui vix cum 4 proficiscentes
legionibus, ad pagum Selpuli dictum
venerunt, ac juxta unam paludem, supra quam pons
longus porrigitur, consederunt | null | 7c13ffdc-9358-4c62-94da-4a3d4f140496 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Et ecce, in noctis
silentio unus ex sociis Willonis, qui pridie ad perspiciendum
suimet predium precedens a Boemiis captus
est, evadens periculum imminens Binizoni primo
indixit comiti. Tunc nostri ejus ammonitione celeriter
surgentes, se preparant, et in ipso jam venientis
aurorae crepusculo missam audiunt, quidam stando,
et alii super equos sedendo; et in ortu solis
exeunt e castris, solliciti de eventu futuri certaminis.
Tunc Bolizlavus cum suis venit turmatim 3 Idus
Julii, et utrimque nuncii mittuntur. Et ex parte Bolizlavi
quidam miles, Slopan nomine, ad perspiciendum
agmen nostrorum accessit, et reversus inde
interrogatur a domino qualis esset exercitus hic,
si cum eodem potuisset pugnare, an non. Ortabantur
enim hunc satellites sui, ut nullum de nostris vivum
sineret abire. A quo sic ei redictum (f. 55' ) est: #Exercitus hic
quantitate parvus, qualitate sua optimus
et omnis est ferreus. Pugnare cum eo tibi potis
est; sed si tibi hodie victoria evenit, sic prosterneris,
ut fugiendo Miseconem inimicum te continuo persequentem
vix aut nequaquam evadas@#, #et Saxones tibi
hostem in perpetuum acquiras. Si autem victus
fueris, finis est de temet ipso et de omni regno ad te
pertinenti. Non enim remanet spes ulla resistendi@#
#inimico te undiquesecus vallanti@#.
Talibus alloquiis
furor illius sedatur, et pace facta principes nostros
alloquitur, ut qui contra eum huc venirent, cum eo
ad Miseconem pergere, et in restituendis suimet rebus
se apud Miseconem adjuvare voluissent. Hoc
laudabant nostri, et Gisilerus archipresul cum
Ekkihardo, Esicone ac Binizone comitibus proficiscebatur
cum eo, caeteris omnibus domum cum pace
revertentibus. Advesperascente jam die, hiis omnibus
arma sumuntur, et mox cum juramento firmatis
redduntur. Venit Bolizlavus cum nostris ad Oderam;
ad Miseconem nuncius mittitur, qui diceret se
in potestate sua auxiliatores suos habere. Si regnum
sibi ablatum redderet, hos incolomes abire permitteret;
sin autem omnes perderet. Sed Miseco huic
talibus respondit: Si voluisset rex suos acquirere
salvos aut ulcisci perditos, faceret; et si hoc non
fieret, quod propter eos nil omnino perdere voluisset.
Hoc Bolizlavus ut accepit, salvis omnibus nostris,
quaecumque potuit ex locis circumjacentibus predatur
ac incendit. (f. 56) Inde reversus urbem unam . . .
nomine possedit, et hanc cum domino ejus,
urbanis nil repugnantibus, acquisivit, eundemque
Liuticis ad decollandum dedit. Nec mora, diis fautoribus
haec ostia ante urbem offertur, et de reversione
ab omnibus tractatur. Tunc Bolizlavus,
sciens nostros ex parte Liuticiorum incolumes non
posse domum sine eo pervenire, crastino dimisit
eos crepusculo, ut ammoniti fuerant, multum properantes.
Quod ut predicti hostes comperierunt,
pone sequi maxima electorum multitudine mox
nitebantur. Quos Bolizlavus vix compescuit talibus: #Vos, qui in meum huc venistis auxilium, videte
ut hoc perficiatis bonum, quod incepistis, pro certo
scientes quod hos, quos in fidem succepi meam et in
bona pace dimisi, vita superstite mea nullum hodie
pacior perpeti malum. Non est nobis honor nec consilium,
hactenus amicos familiares nos nunc effici
manifestos
hostes. Scio magnam inter vos esse inimiciciam:
et hanc ulcisci eveniunt vobis tempora hiis
multo apciora.@# Hiis sedati eloquiis Liutici, duos ab
eo detenti ibidem dies, et tunc invicem salutantes
antiquumque foedus renovantes, discescerunt. Et
tunc illi infideles, qui nostros insequerentur, quia
pauci erant, ducentos milites eligerunt. Quod nostris
mox a quodam Hodonis satellite comitis inimatum
est. Unde in ipsa accelerantes hora, Deo gratias!
ad Magadaburg incolumes pervenerunt, hostibus se
in vanum sic laborantibus.
10.
Id ut primitus (f. 56' ) audivit, prosperitati eorum
arrisit imperatrix. Sed quia de optima ejus
conversacione parum mihi ad noticiam venit, ideo
superius strictim de inmensa ejus nobilitate explicui.
Haec occidentales tunc inhabitat regiones, quae hoc
nomine merito dicuntur, quia ibidem sol et o nis
equitas cum obedientia et caritate mutua in occasum
se vergit. Nox nil aliud est, nisi umbra terrae,
et hoc totum, quod indigenae isti operantur,
nil nisi peccatum. Hic predicatores sancti in vanum
laborant, hic reges et caeteri principes modicum
valent; predones et justi persecutores dominantur.
Multa sanctorum corpora in hiis partibus requiescunt | null | 365a3e93-8665-4e88-8336-50a83a970c38 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
;
sed habitatores hos, ut video, spernunt prevaricantes.
Sed ne quis me Crispini discipulum lippi
esse arbitretur (HOR. serm. I, 1, 120), de hiis sileo,
quia ob inlicitas conjuncciones aliasque ineffabiles,
versucias hos prope interitum esse non dubito. Innumeras
antistitum excommunicaciones spreverunt,
et propter hoc stare diu non poterunt. Hoc tantum
una mecum, queso, Christi fideles orate, ut hii mutentur
in melius, et ad nos numquam veniat talis
usus. Nunc autem de fine imperatricis predictae locuturus,
quae hunc precesserint signa narrabo. Anno
Dominicae Incarnationis 989 sol defecit 12. Kalend.
Novembris et 5. diei hora. Sed cunctis persuadeo
Christicolis, ut veraciter credant, hoc non
aliqua malarum incantatione mulierum vel esu
fieri, vel huic aliquo modo seculariter adjuvari
posse; sed sicut Macrobius testatur caeterique
sapientes fieri asserunt, et id de luna. (f. 57)
Et sequenti anno, consummato in bonis vitae suimet
cursu, in Niumagun infirmatur imperatrix
atque ab hac vita 17 Kal. Julii discedens, sepulta
est ab Ewergero sanctae Coloniensis aecclesiae
archiepiscopo, in monasterio sancti Pantaleonis,
quod datis inpensis Brun archipresul ibi requiescens
construi precepit, presente filio ac multa pro remedio
matris his confratribus largiente. Quod cum inclita
inperatrix Ethelheidis comperiret, tristis protinus
effecta, regem tunc septem annos regi antem
visitando consolatur, ac vice matris secum tamdiu
habuit, quoad ipse protervorum consilio juvenum depravatus
tristem illam dimisit.
11.
Huic bene nata (cf. HOR. IV, 4, 36) virtutibus
ornanti pater meus comes Sigifridus domi miliciaeque
fideliter servivit, et in expedicione ad Brandanburg,
qua ultime militavit, ab equo cadens,
valido corporis dolore fatigari cepit. Sensit insuper
octavum sibi adesse annum, sic ei in somnis presignatum.
Dormiens namque in Colonia his suscitatur
denuo verbis: #Sigifride, vigila, et ab isto die post
octo annorum curricula vitam te hanc finire presentem
pro certo scias.@# Hunc prefinitum diem vigilanti
semper animo previdit, ac quibuscunque virtutum
fructibus valuit, preoccupare non desistit. Me autem
,
in Quidilingeburg apud suam materteram
nomine Emnildam, quae paralisi longo tempore laboravit,
primo litteris bene adhuc instructum, sumpsit
et Ricdago abbati secundo de sancto Johanne
in Magadaburg commendavit. Ibi tres annos ego
conversatus, in omnium festivitate sanctorum ad
sanctum Mauricium, quia ad altare (f. 57' ) hoc me
dare non potuit, fraternitatis consortio ab eo junctus
sum, proximaque sancti Andreae natali magnum et
valde cunctis acceptabile convivium duos dies peractum
est. Inde egressus et imminente quadragesima
in civitate Wallibizi dicta infirmatus, Id. Marcii
defensor patriae ac homo verus, utriusque debitum
persolvit naturae. Quem mater sua, venerabilis omni
probitate Mahtildis, celeriter hunc prosecutura,
cum conjuge Cunigunda deflet. Namque tanto orbata
solatio, cum immenso merore diem expectavit extremum,
ac in eodem anno tercia Nonas Decembris fideliter
migravit ad Christum. 996 Dominicae Incarnacionis
anno patruus autem meus, nomine Liutharius,
cui equaliter nobiscum haec hereditas contigit,
matri meae antiquum renovans dolorem (cf.
VIRG. Aen. II, 3) multa intulit mala. et quamvis haec
firme suimet fidei a matre sua sibi fuerit
commissa, tamen omnibus ejusdem bonis eam privare
contendit. Quid multis moror? Inperatoris
auxilio cuncta ei restituuntur.
12.
Interea Atheldagus, archiepiscopus Bremensis,
obiit [ #an.@# 988], et Liaevizo successit,
qui papam Benedictum exulem a patria suimet, quae
sita est in confinio Alpium et Suevorum, huc secutus,
erga Deum et regem ad hunc honorem promeruit
venire. Sclavi iterum appetiti subduntur regi,
renovatis juxta Albim castellis, et in hieme aqua
inundans et ventus ingens multum nocuit.
Aestas nimia frugibus, et seva mortalitas hominibus
nimis nocuit. Anno Dominicae (f. 58' ) Incarnationis
991. Hilliwardus, sanctae Halverstidensis
aecclesiae venerabilis antistes, qui me baptizavit
atque confirmavit ( #an.@# 992), templum Domini, quod
ipse a fundamento edificans tunc ad unguem usque
perduxit, 12 Kalendas Novembris dedicavit.
Adfuit ibi tunc rex cum inperatrice Ethelgida et avia
ejus, abbatissa Mahtildis, et archiantistites hii:
Willigisus, Gisilerus et Liewizo, cum suis confratribus
16. Festivitas autem erat eadem Christi
confessoris Galli, in cujus monasterio predictus presul
edoctus est | null | 55a0a97e-f85b-4512-8521-9d1d5db745ba | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et ideo semper studuit in hac celebritate
suum perficere desiderium, et tunc inerat
24tus ordinationis suae annus. Hunc adjuvit in omnibus
fidelis suimet capellanus Hildo, et prudentissime
cuncta disposuit. Omnes Saxoniae primates hic
tunc convenientes caritative succipiuntur. Numquam
fuit ante nec post, ut veraces affirmant, in divinis
laudibus et in negociis secularibus omnia plenius
cunctisque acceptius peracta. In sequenti anno (993)
in galli cantu primo lux ut dies ex aquilone effulsit,
et unam sic manens horam, undique celo interim
rubente, evanuit. Fuere nonnulli qui dicerent
eodem anno vidisse tres soles et lunas tres ac
stellas invicem pugnasse. Et post haec ( #an.@# 994)
Ekbertus Treverensis archiepiscopus, cujus successor
Liutdulfus fuit, et Dodo Mirmigendensis,
post quem Suitgerus ordinatus est, Erp quoque
Ferdensis, cui Bernharius (f. 58' ) tunc ibi prepositus
subponitur, obiere. Fames quoque
valida nostras oppressit regiones. In tercio
predictae dedicationis anno avuncuti mei a
piratis capti sunt [ #an.@# 995], ut in sequentibus
patet. In quarto pestilencia cum fame et bello
orientalibus ingruit, et rex Apodritos petit et Wiltios
vastavit.
13.
Post haec rex in Magadaburg cum suis principibus
colloquium habuit, ad quod Heinricus, Bawariorum
dux inclitus, venit. Et cum inter hunc
et Ratisbonensem Gebehardum longa haberetur
contentio, cum bono ibidem finitur consilio. Et
pius ille dux, qui omne suimet delictum continuis
mundavit elemosinis, inde pergens ad Gondesem,
ubi domna Gerberg soror suimet erat abbatissa,
egritudine premitur subitanea; et tunc vocans
ad se equivocum ejus, talibus instruit: #Vade
celeriter ad patriam, ac dispone regnum, ac numquam
regi ac domino resistas tuo. Multum enim me penitet
hoc umquam fecisse. Patris memor sis tui, quia
numquam hunc in hoc seculo videbis.@# Filioque mox
abeunte, dux preclarus in infirmitate sua semper
kirieleison ex corde clamans, migravit ad Christum 5
Kalendas Septembris, sepultus ibidem in medio aecclesiae
coram sanctae crucis altari. Quod cum filius
ejusdem comperiret, electione et auxilio Bawariorum
patris bona apud regem optinuit. Eodem
anno Thiedricus comes palatinus, et Sibertus frater
ejus, de hoc seculo transierunt.
14.
Ea tempestate nepos meus, marchio Heinricus,
Ewerkerum, (f. 59) Bernwardi,
Wirciburgensis aecclesiae episcopi militem egregium,
set nimis, superbum cepit, et ob inlatas sibi injurias
in loco qui Lindinlog dicitur excecavit. Rex
autem de internuntiis ab episcopo id multum querentibus
comperiens, hocque graviter ferens, predictum
comitem exilio relegavit, et post haec gratiam
suimet huic dedit et apud antistitem digna
emendatione reconciliavit. Predictus presul post
haec Liupoldum marchionem Orientalium et nepotem
ejus Heinricum ad missam sancti Kiliani, quae
est 8 Idus Julii, ad se vocans ( #an.@# 994), cum magna
caritate eosdem habuit, et comes in sacra nocte
post matutinam cum suis militibus ludens, ex uno
foramine ab excecati amico sagitta volante
vulneratus est, et facta confessione 6 Idus Julii
exspiravit, innocens in facto praedictae accionis
et in consilio. Hic postera die ibi sepultus
merito defletur, quia sibi prudentiorem et in cunctis
actibus meliorem nullum reliquit. Hiemps, quae
precesserat, asperitate et pestilentia nimioque frigore
et vento ac insolita siccitate plena erat.
In hac devicti sunt Sclavi.
15.
Sed quia superius destruccionem Brandaburgensis
aecclesiae dixi, nunc qualiter ad tempus prefato
subderetur regi, breviter explicabo. Fuit in
nostra vicinitate quidam miles inclitus, Kiza nomine,
qui a marchione Thiedrico aliter quam
sibi placeret habitus est. Ob hoc, et quia facultas
suae nequaquam impietati suppeteret, ad hostes
perrexit nostros; (f. 59' ) qui eundem in omnibus
sibi nimis fidelem cognoscentes, supramemoratam
urbem nobis sacius ad nocendum eidem commiserunt.
Hic postea nostris delinitus blandiciis,
eam regiae potestati cum semet ipso tradidit. Unde
Liutici nimio furore succensi, eum cum omnibus,
quas habebant, catervis ilico petebant (991-993).
Interea rex in Magathaburg fuit; et cum hoc compariret,
quos ibi tunc habebat, celeriter eo misit, Ekkihardum
marchionem et tres avunculos meos
cum Fritherico comite palatino et patruo meo.
Et hii omnes eo cum suis venientes, interrupti
sunt ab hostibus se acriter irrumpentibus; et una
pars ex nostris in urbem venit, alia vero, | null | fc0ebf62-c126-481c-822a-f8ad50d308ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quae remansit,
cesis militibus nonnullis, rediit. Tunc rex,
collectis undiquessecus sociis, illo properat, et hostes
nostri, magnam vim defensoribus urbis inferentes,
cum ultimam legionem vidissent, cito amotis
lugierunt castris. Nostri autem in ereptione interius
gaudentes kirieleison canunt, et advenientes
unanimiter respondent. Munita urbe presidio, rex
abiit, et eandem in sua potestate diu tenuit. Post
haec Kizo ad Quidilingaburg cum veniret, civitatem
suam cum uxore et satellitibus suis perdidit; quae
omnia, urbe excepta, post recepit. Unus autem
suimet miles Bolibut nomine, cujus consilio hoc
totum, quamvis tunc absens esset, agebatur, ibidem
dominabatur; et Kizo cum in his partibus post
latenter nocere voluisset, optimus miles cum suis
interfectus est
16.
(f. 60) Et, sicut predixi, tres avunculi
mei, Heinricus, Udo et Sigifridus, cum Ethelgero
caeterisque compluribus, piratis sua populantibus 9
Kalendas Julii (994) navibus occurrunt, factoque
invicem certamine, Udo decollatur. Heinricus
autem cum fratre suimet Sigifrido et comite Elergero
devictus, dictu miserabile, a pessimis hominum captus
deducitur. Hoc infortunium inter Christi
fideles fama valante mox dilatatur. Bernhardus dux,
qui proximus fuit, nuntios quam propere misit, qui
precium pro eorundem redemptione eis promitteret,
et conveniendi pacifice ac locum colloquendi peteret.
Parati sunt, pacem firmam et ineffabilem pepigerunt
pecuniam. Quid autem ad haec primo rex,
deindeque in nostris partibus omnis Christianorum
larga benignitas debito humanitatis offitio inpenderit,
explicare non suffitio. Mater autem mea tanto
dolore intrinsecus commota. omne quod habuit, vel
acquirere ullo modo potuit, pro fratrum ereptione
tribuit. Execrata vero piratarum turba cum
maximam collectae pecuniae partem inmensa suimet
pondere perciperent, Heinrici vice filium ejus unicum
Sigifridum nomine cum Garevardo et Vulferemo,
Ethelgeri autem loco avunculum ejusdem
Thiedricum et amitae sumet filium Olef vocatum succipientes,
ut quod de promisso eis tesauro adhuc remansit
eo velocius colligeretur, eos abire Sigifrido solum
remanente, permisit. (f. 60' ) Hic quia filium non habuit,
a matre mea remedium ab uno filiorum suimet postulavit.
Quae tam necessariae peticioni satisfacere desiderans
nuncium ad abbatem Rigdagum celeriter
misit, qui fratrem meum Sigifridum, tunc ibi sub
habitu monachico degentem, accepta licencia reduceret.
Hic quia satis prudens vir fuit, cunctis
sollicite perquisitis, injuste legationi resistit, et
propter curam a Deo sibi creditam quod hoc facere
non praesumeret, respondit. Nuntius autem, ut ei
jussum fuit, ad Ekkihardum, qui tunc custos aecclesiae
sancti Mauricii et magister erat scolae, veniens,
ut me ob rem necessariam matri meae remitteret,
supplex rogavit. Veni, et cum laicali habitu,
quo apud piratas debui obses conversari, prioribus
adhuc indutus vestimentis, 5 feria profectus sum.
Et in ipsa die Sigifridus de pervigili hostium custodia,
qua multum vulneratus detinebatur, sic divino
evasit auxilio. Idem in angustia vehementi positus,
cum Nodbaldo et Edicone, quomodo evaderet, plurimum
semper versans, precepit hos veloci navicula,
quantum his, qui eum detinebant, satis valuisset
ministrare de vino ac de caeteris appertinentibus
sibi deferre. Jussis tum sine mora completis, canes
avari saturabantur; factoque mane presbiter
ad missam paratur, et comes cunctis absque custodibus
solum, hesterno gravatis vino, ad proram
lavaturus accedens, puppi parate insiluit. Extollitur
clamor, presbiter quasi consiliator capitur, anchorae (f. 62)
levantur, remiges velociter hos fugientes
insequebantur. Quos comes vix evadens,
cum littoris securitatem attingeret, ut prius ipse
precepit, paratos invenit equos, et ad civitatem
suam Hersevel dictam, ubi frater suus
Heinricus et uxor ejus Ethela tanti gaudii
inscia fuit, pergere properavit. Hunc hostes pone
sequuti, urbem, quae littori vicina stabat,
Stethu nomine, incurrunt, eum curiose in
abditissimis querentes locis; et non invenientes,
feminis inaures vi rapiunt tristesque recedunt. Tali
furore omnes succensi, crastino clericum et nepotem
meum cum caeteris obsidibus universis,
naribus ac auribus et manibus obtruncant, foris
eos projicientes in portum. Tunc fugientibus his,
unusquisque a suis rapitur, merore inaudito insurgente.
Ego autem, visitatis meimet avunculis, remeavi
Christo largiente incolumis, caritative a familiaribus
meis susceptus.
17.
In illo tempore Liudulfus, Augustensis episcopus
venerabilis, 8 Kalend. Augusti obiit | null | f6a34931-a564-4ee2-b54a-0a1973982f77 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
( #an.@# 996);
et Gevehardus, elewangensis abbas ordinatur.
Interim ( #an.@# 995) in quadam villa Horthorp
dicta, natus est infans, dimidius homo,
posterioribus auce similis, dextram aurem et oculum
leva minorem habens, dentes croco similes, sinistrum
brachium absque 4 digitis solo cum pollice
integrum; ante baptismum attonite videns, et post
nihil, quarta die moriens. Magnam hoc monstrum
facinoribus nostris intulit pestilentiam. (f. 62' )
Predictus antistes Hilliwardus cum aecclesiam et
gregem sibi commissum 29 annos gloriosissime
verus Israelita regeret, 7 Kalendas Decembris
exspirans, sepultus est extra aecclesiam infra claustrum,
ubi ipse sibi prius paraverat domicilium. Et
cum confratres ejus in electione convenire non
possent, praepositus est hiis de capella regis Arnulfus,
et Id. Decembris ordinatur, sicut ille vir sanctus
antecessor ejus, dum adhuc valeret, predixit
cunctis tunc presentibus: #Hunc,@# inquiens, #hospitem
honorate@#, #et quantum potestis illi servite. Providere
enim debet is vos post me.@# Et cum idem jam in
agone exitus sui jaceret, vidit gloriam Dei; et vocato
ad se Vulfhario suimet capellano: #Vides,@# inquid, #frater, aliquid?@#
Et ille se nihil vidisse respondens,
audivit ab eo, quod caminata haec, in qua
tunc jacebat, in qua duo antecessores sui obierunt,
divina majestate plena fuisset. Et haec dicens
transivit de hoc carcere ad indeficiens lumen
.
18.
Rex autem natale ( #an.@# 996) Domini in Colonia
fuit, et pacificatis omnibus in his regionibus, ad Italiam
diu desideratus perrexit, in urbe Papia paschale
peregit festum. Dehinc Romam veniens gloriose,
nepotem suum Brunonem, Ottonis filium ducis
,
in loco Johannis papae nuper defuncti,
cum omnium laude presentium [ (Cod. Brux. f.
228' .) statuit; in ascensione Christi, quae tunc erat
12 Kalendas Junii, anno etatis suae 15, regni autem
13, indictione octava [ #an.@# 996], ab eodem
unctionem imperialem percepit, et advocatus ecclesiae
sancti Petri efficitur. Post haec vero imperium
illud priorum suorum more gubernavit, etatem
suam moribus industriaque vincens.
19.
In prima estate Adelbertus, Boemiorum episcopus,
qui nomen, quod Woytech sonat, in
baptismate, aliud in confirmacione percepit ab archiepiscopo
Parthenopolitano, in eadem urbe ab
Othrico superius memorato litteris instructus,
cum sibi commissos ab antiquae pravitatis
errore monitis divini precepti amovere nequivisset,
omnes excommunicans, Romam ad excusandum
se apud apostolicum venit, ejusque licentia
sub districta Bonifacii abbatis regula humiliter
multo tempore conversatus bono deguit exemplo.
Postque cum permissu ejusdem patris Prucorum
mentes a Christo alienas freno sanctae predicationis
edomare temptaret, cuspide perfossus,
nono Kalendas Mai capitis abscisione optatum
semper martirium solus ex suis percepit,
absque omni gemitu, ut in ipsa nocte in sompnis
ipse vidit, cunctisque fratribus predixit: #Putabam,@#
inquiens, #me missam celebrare solumque communicare.@#
Sed nefandi sceleris auctores eum jam ex pirasse
cernentes, ad augmentum sui sceleris divinaeque
ulcionis corpus pelago mersere beatum, caput
sude conviciando figentes ac exultando redeuntes.
Quod Bolizlavus, Miseconis filius, comperiens, data
mox pecunia martiris mercatur incliti cum capite
membra. Imperator autem Romae
certus de hac re effectus, condignas Deo supplex
retulit odas, quod suis temporibus talem sibi per
palmam martirii assumpsit famulum. Eo tempore
Bernwardus, sanctae Wirciburgensis ecclesiae, jussu
cesaris ad Greciam missus, in Achaia moritur
cum maxima sociorum suorum caterva. Per quem
quia plurima Deus faciat mirabilia, plures affirmant.
20.
Inperator autem a Romania discedens, nostras
regiones invisit ( #an.@# 997), et accepta Sclavorum
rebellione, Stoderaniam, quae Hevellum dicitur,
armato petens milite, incendio et magna depredacione
vastavit, et victor Parthenopolim rediit. Ob
hoc hostes nostri Bardengau turmatim aggressi, a
nostris sunt devicti. In illo certamine Ramwardus,
Mindensis episcopus, fuit, qui socios arrepta
in manibus cruce sua sequentibus signiferis
precessit, et ad haec facienda potenter consolidavit.
In illo die Gardulfus comes cum paucis occubuit,
ex hostibus autem maxima multitudo;
caeteri relicta preda fugierunt.
21.
Crescentius autem Romae, absente papa praedicto,
qui post benedictionem Gregorius vocabatur,
Johannem Calabritanum, Theophanu imperatricis
dilectum comitem et tunc Placentinum antistitem,
substituit | null | 5e0da7bb-4933-43bc-b06a-fec9afdf6f98 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et sibi imperium tali presumptione
usurpavit, inmemor juramenti et magnae
pietatis ab Ottone augusto sibi illatae. Insuper nuncii
ejusdem a predicto invasore capti, diligenti custodiae
traduntur. Imperator mox ut haec audivit,
illo properans, domnum apostolicum sibi obviare
per internuncios postulavit. Johannes autem supplantator
hiis appropinquantibus fugit; sed postea
a fidelibus Christi et cesaris captus, linguam cum
oculis ac naribus amisit. Crescentius vero Leonianum
ingressus claustrum, imperatori resistere
frustra temptavit. Namque inperator Dominicam
resurrectionem Romae celebrans, post festivos dies
instrumenta bellica preparans, post albas domum
Thiederici, ubi ille perversus sedebat, Ekkihardum
marchionem impugnare jussit. Qui eandem
perdius et pernox lacescere non desistens, tandem
per machinamenta alte constructa ascendit, et eundem
decollatum voce imperatoria per pedes laqueo
suspendit, et timorem cunctis presentibus
ineffabilem intulit. Gregorius autem papa cum magno
honore intronizatur, et cesar sine omni
infestatione deinceps dominabatur.
22.
Videtur mihi optimum, quaedam ejusdem
temporis facta memorare, quae nonnullis puerilia et
multum mirabilia esse videbantur, sed haec a Deo
predestinata in suis virtutibus agnoscuntur. Vir
felicis memoriae comes profecto Ansfridus, vir omni
inquam bonitate conspicuus, alto progenitorum
germine, dum adhuc esset puerulus, cum
omni lege mundana a patruo suo Rodberto,
Trevericae civitatis episcopo, tum divina adprime
est institutus; inde a patruo suo, scilicet suo equivoco,
15 comitatuum comite, strennuo domino Brunoni,
archiepiscopo Agrippinensi, traditur ad res
militares. Sic bonae indolis adolescens penes ipsum
cottidie proficiebat, donec primi Ottonis magni imperatoris,
Romam cum exercitu jam acquisituri, mancipatus
est servitio. Cui in inicio militiae ejus injunxit,
ut tentorium suum, quod adeo pulchrum
videbatur, cottidie poneret e regione contra imperiale
et spatam suam duceret, ut in hoc probaret, si
palatinis se agiliter initiaret. Hoc ideo tam gratanter
suscepit, quia psalmos oris ejus dulcissimos,
hunc per devia sequens quasi delectationis causa
aviculis insidiando, sine detractione frequentare
occultius potuit. Romam sane predicto cesare
ingrediente, non minimum confisus in juvene, fecit
eum spataferium suum, dicens: #Dum ego nodie ad
sacra limina apostolorum perorabo, tu gladium continue
super caput meum teneto. Nam fidem Romanam
antecessoribus nostris sepius suspectam non ignoro.
Sapientis enim est, adversa quaeque longe adhuc posita
cogitando prenoscere, ne forte improvisa valeant superare.
Deinde redeundo ad montem Gaudii, quantum
volueris, orato.@# Inde vero reversus, abbatiam quae
dicitur Torna de hereditate propria construxit,
in qua filiam suam abbatissam, plurimarum Deo
devotarum sanctimonialium matrem, assensu pontificis
constituit, sanctoque Lantperto pro remedio
animae suae ex integro tradidit.
23.
Hujus vero omnipotentis Dei famulae quia
mentionem fecimus, quod nostris temporibus per
eam Dominus operatus est, silentio non preteribimus.
Hospitalitatis non oblita, tantae dapsilitatis
circa egenos et peregrinos extitit, ut quadam die de
vino nil sibi vel sororibus beneficentiae communicationisque
causa pretermisit. Hoc dum celleraria
sibi nuntiasset, ait: #Equo animo esto, cara, et confortare.
Dei enim gratia satis nobis poterit dare.@#
Statimque solita more ante crucem prostrata in
oratorio sanctae Mariae cepit orare, vinumque in vase
funditus pridie exhaustum crescere cepit, quoadusque
superfluxit. De quo non tantum sanctimoniales, sed
et quam plures diu ad laudem Domini biberunt
circummanentes vel adventantes. Interea contigit
ut domina Hereswit comitissa, ipsius scilicet
conjux reverenda, in curte sua, qui dicitur Gilisa,
cepit egrotare, quae statim velut mortis presaga
futurae festinavit ire ad Torna. Quo dum pre nimio
dolore nequiret pervenire, in domo cujusdam majoris
remansit in itinere. Qui, sicut ipse nobis retulit,
nimiae ferocitatis canes habuit, quorum latratum
ipsa infirma graviter sustinuit. Hospes ut audivit,
festine precatus ab ipsa, hos libentissime voluit
capere, vel ad ultimum, si potuisset, eciam occidere.
Horum dum neutrum potuisset, mirabiliter accidit
ut nullus eorum postea quivit latrare, donec sancta
Dei ancilla obdormivit in pace. Quam secus monasterium
communis laboris comes sanctae simplicitatis
in secretario sepelivit. Hujus cameraria
multis annis fuit ydropica. Huic visum est in vigilia
natalis Domini, quod ad sepulchrum dominae suae
candelas deberet afferre; quod et fecit. Mox dum
matutinae laudes celebrarentur, exivit, solutionem
habuit, sana coram omni populo rediit.
24.
Post discessum autem dominae ipsius felix
comes, non de terreni | null | c6004fd5-a6f9-4667-bbe5-55a258549034 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
operis casu desperatus, sed
in virtutis volatu eo ipso sublevatus, mente disposuit,
ut monasterialem vitam subiret, sicubi majoris
obedienciae regulam inveniret. Quod dum in exordio
per intentionem agitur, a tercio Ottone imperatore
ad episcopatum Trajectensem per Notgerum, Leodii
pontificem, summa necessitate vocatur ( #an.@# 995). Illud
profecto dum audivit, capellam Aquensem introiit,
et mundi dominam exoravit ut, si esset a Deo, canonice
perficeretur, si non, misericorditer annullaretur.
Sed postquam Evergerus, Coloniensis archiepiscopus,
suffraganeorum consensu imperatori sibique
in medium consuluit, vellet nollet ad episcopum
acclamatur. Non multo post quinque
curtes de sua proprietate beato Martino tradidit,
fideli inquam fidejussori talionis earum. In senectute
ergo sua, caligantibus jam oculis ipsius, factus est
monachus. Septuaginta duos pauperes propria manu
cottidie pavit. Illorum quippe infirmioribus, camerario
precedente, cecus ipse ab imo vallis ad summa
montis balneum portans preparavit in nocte, et
mutatoria ceteraque necessaria corporis prebuit,
jubens eos in pace recedere, ut sic sua opera obnubilare
valeret. In eodem monte monachorum congregationem
ordinavit, a quorum prioribus scopis
est sepius castigatus, dum auderet resistere eorum
jussionibus. Quicquid ad ultimum acquirere potuit,
pauperum manibus tribuit. Aviculis etiam in hieme
manipulos super arbores ad manducandum intuitu
pietatis in monte suo ponere fecit. Sub clamidis
absconso continue vestiebatur cilicio. A natali Domini
usque ad sanctae crucis inventionem infirmabatur,
quo temporis spatio ultra tres panes non
manducavit Appropinquante jam carnis ejus dissolutione,
crucem in fenestra, quae ibi post caligationem
oculorum ejus facta fuit, vidit et circumstantibus
se videre manifestavit, laudans Deum et dicens: #In circuitu tuo, Domine, lumen est, quod numquam
deficiet.@#
Tandem sacrosancti viatici perceptione
munitus, doctus tota expectatione judicem diligere,
atque, ut ita dixerim, timendo presencialiter rennuit
timere perpetualiter. Multum in sanctae Dei
genitricis intercessione, cui se suaque dederat, confisus,
tamdiu signaculo sanctae crucis sese signavit,
quoadusque obdormiens in pace manu simul et
mente quievit. Post cujus obitum Trajectenses nudis
pedibus et armatis manibus venerunt, flentes, orantes
et domesticis dicentes: #Pro Dei nomine date nobis
pastorem nostrum, quo portetur ad suae sedis tumulum.@#
Quo contra reverendae vitae abbatissa, ejus scilicet
filia sanctissima, cum capellanis et militibus respondit: #In eodem loco debet sepeliri, ubi e vita presenti
a Deo est permissus exui.@#
Perventum est ad hoc, ut
armati ex utraque parte periculosissime convenire et
plures vita deberent carere, nisi quod domna abbatissa
se in medio eorum prostravit, et adeo pacem
inter illos vel ad momentum rogavit. Interea videbatur
militibus, quod ex illa parte, qua fratrum fuerant
officinae, ab aqua Ema nominata ad montis supercilium
ipsius traherent sarcofagum. Quod dum
niterentur, corpus a Trajectensibus sustollitur, et
levissime, sicut ipsi jurant adhuc, ultra aquam
ducitur. Sic nutu Domini fortior pars delusa est
militum. Post translationem corporis sacri fragrancia
miri odoris percepta est in via, quae ultra tria miliaria
veracissimorum hominum, sicut ipsi testantur,
nares perfudit et pectora.
25.
Revocemus ad memoriam, quod miserabiliter
Gisilero archipresuli] (f. 63) incuria sui contigit
damnum. Imperator ob defensionem patriae Harnaburg
civitatem opere muniens necessario, eam 4
ebdomadas ad tuendum huic commisit. Qui fraude
ignota ad placitum a Sclavis vocatus, cum parva
multitudine exiit. Alii namque precesserunt, et
quosdam in urbe reliquit. Ecce autem unus e consociis
ejusdem a silva erumpere hostes prodidit. Congredientibus
vero tunc ex utraque parte militibus,
archiantistes, qui curru venit, equo fugit alato (OVID., Fast. III, 416),
ex suis mortem evadentibus
paucis. Sclavi victores preda interfectorum 6 Nonas
Julii sine periculo pociuntur, et archiepiscopum
sic elabisse conqueruntur. Custodivit tamen,
quamvis sic lugubriter mutilatus, urbem ad dictum
diem Gisilerus, tristisque reversus, obviam habuit
patruum meimet marchionem Liutharium, cujus
curam civitas predicta tunc respiciebat: firmiterque
ei eam committens abiit. Accessit autem comes, et
ut urbem vidit incendio fumigantem, archiepiscopum
remeare per internuntium frustra petiit. Ipse autem
ignem in duobus locis jam alte ascendentem extinguere
temptans, cum nil omnino proficeret, portam
hostibus patentem derelinquens, domum mestus
revisit; et accusatus post apud imperatorem, imputatam
sacramento purgavit culpam. Post 9 dies | null | 89f89bc7-4c88-4651-b9de-d02b9a7de87c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
predictae cedis mater mea, Cunigund nomine,
tercia Idus Julii in civitate Germeresleva expiravit
.
26.
(f. 63' ) Ekkihardus ex nobilissimis Thuringiae
australis natalibus hujus genealogiae ortum
ducens, cum gradatim ad virilem pertingeret aetatem,
parentelam suimet omnem tam morum quam
actuum gravitate inclitorum honorat; quia,
ut legimus: #dedecorant bene nata culpae (HOR.
IV, 4, 36)
@#. Is post multas bellorum asperitates, quas
cum patre suo Guntherio, ab honore suo diu
suspenso, perpessus est, ad gratiam imperatoris secundi
[Ottonis] et ad patriam honorifice cum remearet,
Thietmari comitis viduam et Bernhardi
ducis sororem, nomine Suonehildam, in
matrimonium sibi copulavit, ex eaque primogenitam
nomine Liudgerdam acquisivit filiam. Liutharius
autem ex clara Thuringiae septentrionalis prosapia
editus, cum vir factus aetatem virtutibus superaret
; cumque secundo multum karus esset Ottoni,
ejus auxilio quandam matrimonium, Godilam nomine,
ex occidentali regione nobiliter natam,
cum licentia Wirdunensis Wigfridi presulis consobrini
ejus, sibi in conjugem desponsavit et acquisivit,
quae peperit ei in tertio decimo aetatis suae anno
primogenitum, patris sui nomine appellans Wirinharium.
Sed cum duae propagines istae, puer
inquam et puella, ex tam nobilissime vitis radice
emersissent, jamjam paulatim ad maturitatem fructus
pertingere inclitis virtutum scalis nitebantur.
Sed Liutharius comes, ut puellae illius formam et
conversationem bonam primo persensit, qualiter eam (f. 64)
consociaret filio suo, mentis secreto semper
volvit. Et ad ultimum erumpens, per fideles internuntios
Ekkihardo tunc marchioni desiderium diu
latens aperuit ac celeriter inpetravit. Convenientibus
tunc in unum familiaribus eorundem, promisit
legitime Ekkihardus Liuthario, eandem se filio
suo daturum in uxorem, more suo et jure presentibus
cunctis optimatibus affirmans. Qui cum tercio
Ottoni multum placeret, et apud eundem inter
alios primates plurimum valeret, nescio qua causa
depravatus, pactum firmissime stabilitum interrumpere
quam maxime conatur. Quod mox Liutharium
non latuit, et ut hoc ne fieret, anxia mente volvebat.
Imperatore et Ekkihardo pariter tunc in Romania
commorante ( #an.@# 998), commissa erat regni
istius cura venerabili abbatissae Mathildi, de qua
superius memoravi, in cujus civitate Quidilingaburg
nuncupata puella haec educabatur. Fit publicus
in Darniburg abbatissae totiusque senatus
in unum conventus. Interim Wirinharius, ut
arbitror, non consilio patris, sed amore virginis et
ob metum manifesti dedecoris, cum confratribus
meis Heinrico, Fritherico ceterisque militibus optimis
urbem prefatam ascendit, sponsamque suam et
reluctantem et clamantem vi auferens, cum suis ad
Wallibiki letus et incolomis pervenit. Quod cum
abbatissa ab certo comperiret legato, graviter commota
cunctis (f. 64' ) hoc principibus lacrimis queritur
obortis, rogans ac precipiens, ut armati omnes
publicos hostes celeriter insequerentur, ac ut
captis seu occisis virginem sibi reducere conarentur.
Nec mora, jussa haec miles armatus accelerare
contendit, et priusquam urbem munitam adtingerent,
eosdem per compendiosa itineris interruptos,
vi capere vel occidere seu effugare anhelavit. Compertum
est autem a viatoribus, quod hi, quos insequebantur,
valida manu clausisque portis, notis jam
gauderent presidiis; nulli patere ingressum; aut
velle mori, aut se ibi defendere, et numquam
ulli sponsam reddere. Quo audito admodum tristis
effectus, revertitur. Liutharius autem, et cum
eo Alfricus senior, milesque comitis Ekkihardi
Thietmarus proficiscentes, voluntatem sponsae perquirunt,
seque ibidem tunc manere malle quam
reverti, satis certi ab eadem effecti, domnae abbatissae
caeterisque haec responsa intimabant. Consulenti
tunc de talibus primates abbatissae, dictum
est ab bis, quod sibi videretur optimum, in Magadaburg
fieri conventum, huc sponsum cum contectali
venire, auxiliatores quoque omnes aut se reos
ibi presentare, aut damnatos fugere. Sicque factum
est ( #an.@# 999). Confluente maxima illuc multitudine,
Wirinharius cum suis cooperatoribus nudis provolvitur
pedibus, uxorem reddit. Veniam de commissis
sibi suisque auxilio principum promissa emendatione
promeruit. Sed venerabilis in omnibus Mahtildis
finito colloquio Liuderdam secum duxit, non
pro retentione, sed pro timoris magni confirmatione.
27.
(f. 65) Bonae autem suimet voluntatis propositum
preventu subitaneae mortis interruptum
est. Namque post paucos dies, cum haec ad locum a
Deo sibi paratum veniret, continuo infirmata, Bernwardum,
sanctae Hillinessemensis aecclesiae
tunc pastorem, vocavit, et accepta ab eo quam
postulavit indulgentia, 8 | null | 56f30345-e071-4c05-8ea5-c2942de2ebbb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Idus Februarii hominem
exuit interiorem, sepultaque est in aecclesia ad
caput avi suimet regis Heinrici. Hoc funere
inperatrix Aethelheidis mater ejusdem supra modum
turbata, ad imperatorem nuntium misit, qui et
obitum ejus huic innotesceret, et equivocam
suam sororem ejus huic succedere postularet. Cesar
piis assensum prebens desideriis, amitae suimet
necem deflet, et abbaciam dilectae suimet germanae
per Becelinum portitorem virga a longe
commisit aurea, et ut ab episcopo benediceretur
Arnulfo, precepit. Aethelheidis autem inperatrix
urbem, quae Celsa vocatur, interim edificans,
collectis ibidem monachis, omnibusque perfectis,
in eodem anno 16 Kal. Januarii gaudens
appeciit, de quibus orta fuit; cujus fideli servitio
justa recompensans premia Deus, ad tumbam
ejus plurima hodie operatur miracula. Papa quoque
Gregorius, bene dispositis Romae omnibus, 2 Nonas
Februarii obiit, Gerberto sibi mox succedente.
28.
Post haec imperator Gisilerum archiepiscopum,
eo quod duas teneret parrochias, in sinodo
accusans Romana, judiciati (f. 65' ) eum sententia ab
offitio suspendi ac per internuntios ab apostolico
eundem illo vocari precepit. Qui tunc paralisi
percussus, cum huc venire nequiret, Rotmannum
misit clericum, qui juramento, si aliter non crederetur,
se excusaret. Datis tum induciis differtur,
usque dum inperator cum comprovincialibus episcopis
hoc discutere valuisset. Postea cesar, auditis
mirabilibus, quae per dilectum sibi martyrem Deus
fecit Aethelbertum, orationis gratia eo pergere festinavit.
Sed cum Ratisbonam veniret, a Gebehardo,
ejusdem aecclesiae antistite, magnifico honore susceptus
est ( #an.@# 1000), comitantibus secum Ziazone
tunc patricio et Robberto oblacionario cum
cardinalibus. Nullus imperator majori umquam gloria
a Roma egreditur neque revertitur. Huic Gisilerus
obviam pergens, gratiam ejus quamvis non firmam
promeruit, et comitatur. Cesar autem ad Citicensem
perveniens urbem, a secundo Hugone,
ejusdem sedis provisori tercio, ut decuit imperatori,
suscipitur. Deindeque recto itinere Misnensem tendens
ad civitatem, a venerabili Egedo, hujus aecclesiae
episcopo, et a marchione Ekkihardo, qui apud
eum inter precipuos habebatur, honorabiliter accipitur.
Decursis tunc Milcini terminis, huic ad Diedesisi
pagum primo venienti Bolizlavus--qui
major laus non merito, sed more antiquo interpretatur--parato
in loco, qui Ilua dicitur, suimet
hospicio, (f. 66) multum hilaris occurrit. Qualiter
autem cesar ab eodem tunc susciperetur, et
per sua usque ad Gnesin deduceretur, dictu
incredibile ac ineffabile est. Videns a longe
urbem desideratam, nudis pedibus suppliciter advenit,
et ab episcopo ejusdem Ungero venerabiliter
succeptus, aecclesiam introducitur, et ad Christi
gratiam sibi inpetrandam martyris Christi intercessio
profusis lacrimis invitatur. Nec mora, fecit ibi
archiepiscopatum, ut spero legitime, sine consensu
tamen prefati presulis, cujus diocesi omnis haec
regio subjecta est; committens eundem predicti
martyris fratri Radimo, eidemque subjiciens
Reinbernum, Salsae Cholbergiensis aecclesiae
episcopum, Popponem Cracuaensem, Johannem
Wrotizlaensem, Vungero Posnaniensi excepto;
factoque ibi altari, sanctas in eo honorifice condidit
reliquias. Perfectis tunc omnibus, imperator a prefato
duce magnis muneribus decoratur, et quod
maxime sibi placuit, trecentis militibus loricatis.
Hunc abeuntem Bolizlavus comitatu usque ad Magadaburg
deducit egrejo, ubi palmarum sollemnia
celebre peracta sunt. Secunda feria archiepiscopus
ejusdem loci imperatoris edictu priorem suscipere
sedem rogatus, data internuntiis magna pecunia,
inducias usque ad Quidilingeburg vix impetravit. Fit
illuc magnus senatorum concursus; paschalia eciam
ibi peraguntur gaudia; et habito in 2 feria sinodo,
iterum (f. 66' ) Gisilerus vocatur. Hic infirmitate
oppressus valida, a predicto excusatur Rotmanno, et
in multis a Waltherdo tunc preposito defenditur.
Indicitur huic concilium in Aquisgrani, quo ipse
cum suis veniens, iterum ab archidiacono Romanae
sedis alloquitur. Qui sapienti consilio usus, generale
sibi postulat dari concilium; sicque indiscussa
dilata sunt haec omnia, usque dum haec Deus finire
dignatus est nostris propicius temporibus.
29.
Imperator antiquam Romanorum consuetudinem
jam ex parte magna deletam suis cupiens
renovare temporibus, multa faciebat, quae diversi
diverse sentiebant. Solus ad mensam quasi semicirculus
factam loco caeteris eminenciori sedebat.
Karoli cesaris ossa, ubi requiescerent, cum dubitaret,
rupto clam pavimento, ubi ea esse putavit,
fodere quousque haec in solio inventa sunt regio,
jussit. Crucem auream, quae in collo ejus pependit,
cum vestimentorum parte adhuc imputribilium sumens, | null | f3594ff2-fee4-4ce9-b65e-589e6ee5a30e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
caetera cum veneratione magna reposuit.
Sed quid memorem singulos ejusdem accessus et
recessus per omnes suimet episcopatus et comitatus? (PRUD. in Symm. II, 766.)
Cunctis apud Transalpinos
bene dispositis, Romanum visitabat imperium,
Romuleasque pervenit ad arces; ubi ab
apostolico caeterisque coepiscopis magnis laudibus
suscipitur.
30.
Post haec ( #an.@# 1001) Gregorius, qui cesari
valde carus erat, dolo eum capere nisus, occultas
tendebat insidias. Quibus collectis et ex inproviso
adversus eum jam insurgentibus, inperator de porta
cum paucis evasit, maxima suorum caterva sociorum
inclusa; et vulgus numquam suis contentum
dominis malum huic pro ineffabili pietate restituit.
Deinc nuntio suimet omnes cesar sibi familiares
convenire illuc rogat et precipit, demandans
singulis quibusque, si umquam de honore sui
vel incolumitate curarent, ad ulciscendum eum ac
amplius tuendum armato ad se milite properarent.
Romani autem, manifestati tunc sceleris culpa
erubescentes, seque invicem supra modum redarguentes,
omnes inclusos emisere securos, gratiam
imperatoris et pacem modis omnibus suppliciter
expetentes. Quos ubicumque vel in ipsis vel
in rebus suis cesar ledere potuit, verbis eorundem
mendacibus diffidens, nocere non tardavit.
Omnes regiones quae Romanos et Longobardos respiciebant,
suae dominacioni fideliter subditas,
Roma solum, quam pre caeteris diligebat ac semper
excolebat, excepta, habebat. Conveniente tum cum
Heriberto, sanctae Agripinae archiepiscopo, plurima
fidelium turba, inperator laetatur; et quamvis
exterius vultu semper hilari se simularet, tamen
conscientiae secreto plurima ingemiscens facinora,
noctis silentio vigiliis oracionibusque intentis, lacrimarum
quoque rivis abluere non (f. 67) desistit.
Sepenumero omnem ebdomadam, excepta 5 feria
jejunus perducens, in elemosinis valde largus
exstitit. Appropinquantem ejus obitum multa prevenere
importuna. Namque nostri duces et comites,
non sine conscientia episcoporum, multa
contra eum conspirare nituntur, Hienrici ducis,
postea successoris sui, ad hoc auxilium postulantes.
Hic ultima patris suimet et equivoci monita,
qui in Gonneshem obiit ac requiescit, memori
servans in pectore, et sibi hactenus in cunctis
fidelis, nullum his prebuit assensum. Inperator hoc
statim comperiens et patienti ferens animo, in
Paterna urbe pustellis interiora prementibus
et interdum paulatim erumpentibus infirmatur.
Qui facie clarus ac fide precipuus, 9 Kal. Februarii
Romani corona imperii exivit ab hoc seculo
( #an.@# 1002), suis insuperabilem relinquens merorem,
quia tempore eo non fuit ullus largior ac
per omnia clemencior illo. Alfa et O (Apoc. I, 8)
misereatur eo, tribuens pro parvis magna, pro
temporalibus sempiterna.
31.
Hii autem, qui extremis ejus intererant, haec
tam diu celebant, quoad exercitus undique tum
dispersus per internuntios colligeretur. Tunc tristis
turba dilecti senioris corpus comitata, magnas
bellorum asperitates 7 dies continue perpessa est;
nullaque securitatis certitudo ab hostibus concessa
est, nisi tum dumtaxat, quando ad Bernam perveniunt
civitatem. Exin cum ad (f. 68) Pollingun,
curtem Sigifridi presulis Augustanae venirent, ab
Heinrico duce suscepti, lacrimis ejusdem vehementer
iterum commoti sunt. Quos singulatim, ut se in
dominum sibi et regem eligere voluissent, multis
promissionibus hortatur; et corpus imperatoris cum
apparatu imperiali, lancea dumtaxat excepta, quam
Heribertus archipresul clam premittens, suam sumpsit
in potestatem. Archiepiscopus autem custodia
parumper detentus, relicto ibi pro vadimonio
suimet fratre, cum licentia abiit, ac sacram mox
lanceam remisit. Is cum omnibus, qui huc inperatoris
funus sequebantur, excepto antistite Sigifrido,
duci tunc non consenciebat, neque omnino denegabat,
sed quo melior et major populi tocius
pars se inclinaret, libenter assensurum pronunciabat.
Dux vero cum his Augustanam attingens urbem,
dilecti senioris intestina duabus lagunculis
prius diligenter reposita, in oratorio sancti presulis
Othelrici, quod in honorem ejus Liudulfus, ejusdem
aecclesiae episcopus, construxit, in australi parte
monasterii sanctae martyris Afrae sepulturae honorabili
tradidit, et ob animae remedium suae 100
mansos propriae hereditatis concessit. Deindeque
dimissa cum pace magna multitudine, ad civitatem
suam, quae Nova vocatur, corpus cesaris prosequitur.
Posteaque ab equivoco suimet Heinrico,
cujus sororem vivente (f. 68' ) inperatore jam
duxit, suppliciter exoratus, tandem corpus, valedicens
singulis, ad loca destinata dimisit.
32.
Interim principes Saxoniae, comperta senioris
sui nece inmatura, ad Frasam curtem regiam, quam | null | 63db580b-07fc-4953-bdc0-8cc7af78acf9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tunc Guncelinus comes ex parte inperatoris in benefitium
tenuit, tristes conveniunt, Gisilerus archiepiscopus
Magadaburgensis cum coepiscopis, Bernhardus
dux, Liutharius et Ekkihardus ac Gero
marchiones, cum optimatibus regni, de statu rei
publice tractantes. Comes autem Liutharius ut perprimo
persensit, Ekkihardum se velle exaltare super
se, archiepiscopum predictum et meliorem procerum
partem in secretum foras vocavit colloquium,
hoc omnibus dans consilium, ut juramento firmarent,
se nullum sibi dominum vel regem communiter
vel singulariter electuros ante constitutum in
Werlo colloquium. Quod ab omnibus laudatum,
excepto Ekkihardo, et collaudatum est. Hic se paululum
a regni fastigio dilatum graviter ferens erupit: #O Liuthari comes,@#
inquiens, #quid adversaris?@#
Et ille: #Num,@# inquid, #currui tuo quartam
deesse non sentis rotam?@# Sic interrupta est
eleccio, et fit vera antiquorum relacio, quod unius
noctis intermissio fiat unius anni dilacio, et illa
usque in finem vitae hujus prolongacio. Tempore
predicti cesaris monasterium in Hilleslevo a
Sclavis combustum est ( #an.@# 1002), eductis sanctimonialibus;
et eodem die multi ex nostris sunt
interfecti.
33.
(f. 69.) Equidem ab incepto multum devians,
tandem revertar, exequias inperatoris succincte
perstringens. Cujus corpus cum ad Coloniam veniret,
primo susceptum est ab archiepiscopo ejusdem
civitatis Heriberto. Ad monasterium sancti Severini
post palmas 2 feria, ad sanctum Pantaleonem 3
defertur feria, ad sanctum Gereonem 4 die. In cena
Domini ad sanctum Petrum portatur, ubi penitentibus
more aecclesiastico introductis et indulgentia
resolutis, animae presentis corporis ab archipresule
remissio datur, a consacerdotibus autem memoria
exposcitur, lacrimabiliter autem a populo
supplici impenditur. 6 feria illucescente funus
elevatum, ad Aquasgrani sancto perducitur in sabbato;
die vero dominica in aecclesia sanctae Mariae
semper virginis in medio sepelitur choro. Inpensa
ab eo cunctis pietas obnixe oraciones fletusque
suasit perducere concrepantes. Dominicae resurrectionis
festa, angelorum ac hominum gaudia communiter
gratulabunda, propter fragilitatem convenientium
non valuerunt digna veneracione compleri,
quia peccatis hoc promerentibus suis agnoverunt
pariter vindictam Dei. Acquirat animae istius
veniam cum lacrimis, quicumque sit professione fidelis
Deo, quod is nostram renovare studuit
aecclesiam conatu mentis summo. Percipiat in terra
viventium semper adoptatam (f. 69' ) communionem
piorum cum bonis Domini indefectivis, qui semper
studuit misereri miseris.
34.
Maxima pars procerum, qui hiis interfuerunt
exequiis, Herimanno duci auxilium promittunt
ad regnum acquirendum et tuendum, Heinricum
mencientes ad hoc non esse idoneum propter multas
causarum qualitates. Longabardi autem, audito
imperatoris discessu, de futuris nil solliciti, neque
de dignis penitentiae fructibus cupidi, Hardwigum
sibi in regem elegerunt, destruendi pocius
gnarum artis quam regendi, ut in divino judicio ipsis
past claruit hujus rei auctoribus. Sed haec posterius
exponenda relinquens, ab eo incipiam scribere,
qui pietate divina et virtute sua omnes adversum
se umquam erigentes humiliavit, et cervice flexa
sibi honorem inpendere coegit. Et hic quintus in
ordine, secundus in nomine, notet quinti titulum
libri.
35.
Et quia omne, quod in hujus planicie
operis asscribendum est, ordinatim ponere nequeo,
in consequentibus sensim recolligere equidem non
erubesco. Iterantis enim varia vicissitudine
fruor, qui rectae semitis ductum nunc ob asperitatem,
interdum autem propter ignorantiam flexuosa
callium varietate mutat. Unde Miseconis, Poleniorum
incliti ducis et in superioribus libris ex magna
parte signati, residuum explico (f. 70.) factum. Hic
a Boemia regione nobilem sibi uxorem senioris Bolizlavi
duxerat sororem, quae sicut sonuit in nomine,
apparuit veraciter in re. Dobrawa enim Sclavonice
dicebatur, quod Teutonico sermone Bona
interpretatur. Namque haec Christo fidelis dum conjugem
suum vario gentilitatis errore implicitum esse
perspiceret, sedula revolvit angustae mentis deliberacione,
qualiter hunc sibi sociaret in fide, omnimodis
placare contendit, non propter triformem
mundi hujus nocivi appetitum, quin pocius propter
futurae mercedis laudabilem ac universis fidelibus
nimis desiderabilem fructum. Haec sponte sua fecit
ad tempus male, ut postea diu operari valuisset
bene. Namque in Quadragesima, quae conjuncionem
predictam proxima sequebatur, cum a se
abstinentia carnis et affliccione corporis sui decimacionem
Deo acceptam offerre conaretur, dulci promissione
a viro suimet propositum frangere rogatur.
Illa autem ea racione consensit, ut alia vice ab eodem
exaudiri facilius potuisset. Quidam dicunt, eam in
una carnem manducasse quadragesima, | null | 2a27e5f0-3ed0-43be-a0aa-446988e567d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
alii vero
tres. Audisti nunc, lector, delictum ejus; modo (f. 70' )
considera fructum eligantem piae voluntatis
illius. Laboravit enim pro conversione conjugis sui,
ac exaudita est a benignitate Conditoris sui, cujus
infinita bonitate persecutor suimet studiosus resipuit,
dum crebro dilectae uxoris ortatu innatae infidelitatis
toxicum evomuit, et in sacro baptismate
nevam originalem detersit. Et protinus caput suum
et seniorem dilectum membra populi hactenus debilia
subsequuntur, et nupciali veste recepta,
inter caeteros Christi adoptivos numerantur. Jordan,
primus eorum antistes, multum cum eis sudavit,
dum eos ad supernae cultum vineae sedulus verbo
et opere invitavit. Tunc congratulantur legitime
conjugati, predictus mas et nobilis femina, illisque
subdita omnis familia gaudet se in Christo nupsisse.
Post haec peperit bona mater filium longe
sibi degenerem et multarum perniciem genitricum,
quem fratris sui nomine Bolizlavi appellavit,
hunc inquam, qui in eadem primo latentem maliciam
aperuit, deindeque in viscera sevit, ut in sequentibus
a me manifestum fit.
36.
Sed cum mater ejusdem obiret, pater
ejus unam sanctimonialem de monasterio quod
Calva dicitur, Thiedrici marchionis filiam, absque
canonica auctoritate duxit. Oda fuit nomen ejus, et
magna erat presumptio illius. Spreverat enim sponsum
coelestem, preponens ei virum (f. 71) militarem,
quod cunctis aecclesiae rectoribus et maxime
antistiti suimet venerabili Hilliwardo displicuit.
Sed propter salutem patriae et corroboracionem pacis
necessariae non venit hoc ad discidium, sed reconciliacionis
continuae remedium salubre. Namque
ab ea Christi servitus omnis augebatur, captivorum
multitudo ad patriam reducitur, vinctis catena
solvitur, reisque carcer aperitur; et ut, spero,
ei magnitudo perpetrati facinoris a Deo remittitur,
cum in ea tantae pietatis dilectio cognoscitur. Legimus
autem quod is frustra Dominum placare
studeat, qui inceptae propositum nequiciae omnino
prorsus non abjiciat. Haec genuit viro suimet tres
filios, Miseconem, Suentepulcum et . . . . . . . . ,
cum magno honore ibi degens usque ad finem viri,
accepta cum quibus fuit et prolicua de quibus
venit.
37.
Sed anno Dominicae incarnationis 999 ,
regni autem tercii Ottonis 10 et 8 Kalendas Junii
prefatus dux jam senex et febricitans ab exilio hoc
ad patriam transit, relinquens regnum suimet
plurimis dividendum, quod postea filius ejusdem
Bolizlavus, noverca et fratribus expulsa,
excecatisque familiaribus suis Odilieno atque Pribuvojo,
vulpina calliditate contraxit in unum. Hic
ut tantum solus dominaretur, jus ac omne fas postposuit.
Duxit hic Rigdagi marchionis filiam,
postmodum dimittens eam (f. 71' ); et tunc ab Ungaria
sumpsit uxorem, de qua habuit filium Besprim,
nomine, similiter expellens eam. Tertia fuit Emnildis,
edita a venerabili seniore Dombremiro, quae
Christo fidelis ad omne bonum instabilem conjugis
sui mentem declinavit, et immensa elemosinarum
largitate et abstinentia utriusque maculas
abluere non desistit. Peperit haec duos filios, Miseconem
et alium, quem dilecti senioris sui nomine
pater vocavit; filias quoque tres, quarum una est
abbatissa, secunda nupsit Hirimanno comiti,
tercia filio regis Wlodemiri, sicut dicturus
sum.
38.
Inperatoris autem predicti gratia et hortatu
gener Heinrici, ducis Bawariorum, Waic ,
in regno suimet episcopales cathedras faciens, coronam
et benediccionem accepit. Nec sileo quoddam
miraculum temporibus prefati cesaris Romae coelitus
exortum. Nam cum ducis Herimanni milites monachorum
sancti Pauli prata vi sua comprehenderent,
suppliciter ab hiis sepe rogati discedere noluerunt.
Et continuo nubes variae ascendunt, fulmina micant,
terrorem dominicum monstrantes; tonitrus terribilis
protinus subsequitur, ac ex eorum numero optimos
quatuor occidens, caeterosque fugans, pauperes
Christi in hoc mundo non esse contemptibiles
ostendit. Protector enim est talium misericors (f. 72)
Deus, et hos honorantes ac in necessitate
sua exaudientes, digna retribucione provehit, eorumque
persecutores aut hic, quod levius habetur, aut
in futuro, quod est gravius, punit. Cesaris ejusdem
soror, Mahtild nomine, Herimanni comitis palatini
filio Ezoni nupsit. Et hoc multis displicuit; sed
quia id non valuit emendare legaliter, sustulit hoc
unicus frater illius pacienter, dans ei quam plurima,
ne vilesceret innata sibi a parentibus summis gloria.
In temporibus suis Conradus, Suevorum
ductor egrejius, ac ejusdem frater Heribertus
comes, necnon Hodo inclitus marchio, pro
dolor! morte momentanea depressi sunt. Sigifridus
autem, | null | 3c2c959d-014f-4f01-ab60-23376f6ab59c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
predicti marchionis filius, in Nova
urbe, ubi pater suus requiescit, inter monachos
diu in eodem habitu conversatus, cucullam
projecit, laicalem suscipiens vestem. Qui ab Ekkihardo
abbate suo et Gisilero archipresule vocatus ad
sinodum, Parthenopolim venit, et quamvis invitus,
pristino habitu indutus, judiciali sententia,
duodecimus ipse, sacramentis exsolvit, exemplo
unius, qui Romae simili sententia se in conspectu
prefati inperatoris purgavit. Patres eorum spirituales
plenum super se testimonium habuere; sed judicibus,
ut vereor, corruptis, absque omni suimet
culpa eosdem perdidere.
39.
Memorare (f. 72' ) etiam mihi libet Franconis
episcopi Wormacensis brevem vitam, qui juvenis ac
omni probitate cluens cesari augusto placuit; et
cum eundem suae conjunctum familiaritati in divinis
pollere sedulo vidisset, mortuo predictae civitatis
antistite Hillibaldo, eidem succedere fecit. Qui
unum dumtaxat annum sedens, in Italia obiit, ibidem
sepultus. Vellem libentissime, si umquam
fieri potuisset, ut optimorum quorumlibet memoria
per inutilium opera meimet manuum presentibus ac
posteris quadam novitate accepta floruisset; ut hii
omnes, etsi hoc non delectati, pro pietate tamen sua
apud Deum omnipotentem recordentur mei.
Agnosco enim memet ipsum, et minus quam debeo
ac in baculi fragilitate harundinei nil prorsus
confidens, justis suffragatoribus me peccatorem
supplex committo. Voluit quoque imperator capellanos
suimet Herponem de Halverstidi ac Raconem
de Bremun episcopali gradu sublimare; et hiis in
lecto ob infirmitatem validam jacentibus, pastoralem
baculum dedit; sed uterque sine sacerdotali
unccione discescit. Quid vero de hoc dicere possim,
ignoro, cum numquam de talibus aliquid legi vel
etiam audivi. Cognitor omnium Deus haec solus ordinavit
et scire potest.
40.
(f. 73) Ilii duo, quamvis pii, tamen inter
episcopos non debent asscribi, quia in benedictione
hiis consortes non valuerunt effici. Razo autem jussu
dilecti senioris sui ossa supra dicti papae Benedicti,
sicut ipse prelocutus est, de Hammaburg Romam
reduxit. Namque pater venerabilis, domnus
inquam apostolicus, dum in exilio esset, in Christi
servitio studiosus, cumque adhuc aquilonaris haec
pars optata pace gauderet: #Hic,@# inquit, #fragile corpus
meum debet resolvi; et post haec omnis ista regio
gentili gladio desolanda ferisque inhabitanda relinquitur,
et ante translationem meam non videbit indigena
pacem firmam. Quandocumque vero domi resideo,
apostolica intercessione paganos quiescere
spero.@#
41.
In tempore prefati cesaris multi obiere pii,
quorum vitam ignoro, ac propterea de hiis sileo.
De quorum numero quaedam cometissa, nomine
Christiana, predii suimet, quod in Stuwi
civitate habuit, magnam partem sancto tradidit
Mauricio in Magadaburg. Haec vitae hujus celerem
cursum cum in Christo vivens pertransiret, 8 Idus
Marcii ad diu optati thalamum sponsi gaudens venit;
quod Gisilero archipresuli tunc Parthenopolitano (f. 73' )
in Quidilingeburg tunc moranti sic manifestatum
est. Apparuit ei quidam vir, dicens ei: #Scisne, quod omnis milicia coelestis exercitus se preparat
ad adventum Christo fidelis animae ac ad condignam
susceptionem talis sponsae? Jam enim venit ad
remunerationem atque ad aeternae mansionis beatam
spem.@#
Qui cum evigilaret, Waltherdo tunc preposito
primitus innotuit; et cum is venerabilem matronam
ex hac luce eadem nocte, qua haec visa sunt, migrasse
mox audiret, seniori refert, et visionem
suam dixit esse completam. Haec bona quaeque conscientiae
tegens secreto suae, fuit caeteris matronibus,
quae apud modernos sunt, longe dissimilis,
quarum magna pars menbratim injuste circumcincta,
quod venale habet in se, cunctis
amatoribus ostendit aperte. Cumque sit in hiis
abhominatio Dei et dedecus seculi, absque omni
pudore coram procedit speculum tocius populi.
Turpe est ac nimis miserabile (cf. PERS. I, 3.), quod
peccator unusquisque non vult delitescere, sed
ad irrisionem bonis et ad exemplum malis presumit
procedere.
42.
In diebus illis nupsit Mahtild sanctimonialis,
filia Thiederici marchionis, cuidam Sclawo, nomine
Prebizlavo. Quae post a Brennebrugensis
injusto provisore (f. 74) civitatis Bolibuto,
capta, in tantum constricta est, ut neque Dominicam
nativitatem, nec aliam sollempnitatem vel
jejunio congruenti prevenire vel festivis celebrare
gaudiis potuisset. Ubi quendam puerum genuit,
quem lugubriter educavit, posteaque tantae solutionem
miseriae et abbaciam in Magadaburg
indigna percepit. Cujus vir antea a confratribus
geminis Ugione ac Ufficone 5 Kalendas Januarii occubuit | null | a0a68225-67c5-4a80-b9e6-b556c29d1055 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Hujus frater, Liudulfus nomine, deposito
clericatu arma sumens ultricia, multum nocuit
nostris, captus autem a cesare, iterum restitutus est
gradui pristino.
43.
In temporibus predicti caesaris fuit in urbe
Parthenopolitana quidam decanus, Hepo nomine,
hilaris homo et valde utilis in monasterio, et maxime
in choro. Qui cum jam senex et in cunctis actibus
suis maturus esset, paralisi subito percussus
obmutuit; sed summi auxilio medici psalmos optime
potuit cum confratribus canere; ad caetera vero parum
valuit aspirare. Et in hac mirabili re laudanda
virtus Christi cognoscitur, quae servienti sibi
fideliter vires suggerere in multis approbatur. Sed
cum venerabilis pater, in relicto habitu monachico
se nimis peccasse, facta confessione tunc ingemuisset, (f. 74' )
idque ortatu fratrum in receptione
ejusdem emendare voluisset, non longe post Nonas
Januarii obiit, sepultus ad sanctum Johannem
cum caeteris confratribus, cum quibus vivere deberet,
si sic humana fragilitate fieri posset. Predictae
autem custos ecclesiae Ekkihardus, cognomine Rufus,
arte grammaticus et tunc magister scholae, cum in
una dierum altare magnum et aureum gemmisque
optimoque ornatum electro, si aliquid in eo deesset,
considerare voluisset, ex inproviso ab eodem deprimitur;
et ex hac collisione tardatus, pecuniam suimet
diu congregatam, larga manu distribuendam
Waltherdo commisit preposito, et post paucos dies
2 Nonas Septembris spiritum fidelem exalavit.
Quem non in aliqua re accuso; sed hoc veraciter
scio, quod si quis sanctum offendit Mauricium,
dampni subsequentis non ignoret periculum. Hujus
thesaurum quidam juvenis instinctu diabolico
cum nocte tenebrosa furari voluisset, in primoque
aditu trepidare incipiens desistere jam studuisset,
ut ipse post retulit, vocem quandam ad haec audacter
agenda exortantem audivit. Sed ille miser
sumpta ibidem corona, celeriter in ipsa est captus,
fractisque cruribus rotae superpositus.
44.
(f. 75) Nec lateat te lectorem cujusdam fratris
mei constantia Huswardi; ad quem juxta me
tunc dormientem cum diabolus, insidiator noster
callidus, in nocte crebro accederet, ac prope eum
jacendi locum frustra peteret, ad ultimum, ut sibi
pro accipienda mercede voluisset servire, suppliciter
rogavit. At ille pius votique non inmemor dominici,
ut promissum sibi premium inprimis ostenderet
posteaque responsum suimet perciperet, postulavit.
Tunc is: #Consimili,@# infit, #bravio@#, #quo meum in
occidente nuper ditavi ministrum, te mihi consensurum
remunerabo.@# Auditis talibus alloquiis, presbiter hic
venerandus, ut sepe antea consueverat, signo sanctae
crucis et increpacionibus asperis hunc effugavit;
cumque in occiduis partibus quendam clericum ob
criminis sui magnitudinem laqueo suspensum esse
comperiret, nobis omnibus et antecedens ac consequens
intimavit. Et mirum est, cum omni dominica
die ad dormitorium illud Christi crux vera
portaretur, ille malignus talia facere est ausus. (f. 75' )
In illo itaque anno predictus frater, victor ut
spero effectus, ac de commissis penitentia ductus, 7
Kalendas Martii seculare periculum evasit. Quem
agonizantem mater sua, Berhta nomine, jam decrepita
consolatur, geminum patienter ferens dolorem.
Namque tunc erat annua dies filii suimet Bevonis,
optimi militis, cui prius oculos abstulit marchio
Ekkihardus.
45.
Nec taceam Merquardi visionem confratris
nostri. Hic, ut ipse mihi gemens retulit, ductus est
in cimiterium commune, ubi sepulchrum nimis incensum
vidit, et a ductore suo sic allocutus est: #In
hanc ardentem tu debes cito projici foveam; et Rodulfus
te sequi deberet, ni modo in limine Ludgeri conversus staret.@#
Ambo enim hii fuerant monachi in
monasterio confessoris predicti, qui locum hunc,
Helmanstidi vocatum, proprietate sua construxit
tempore Karoli imperatoris magni, frater
Hildigrimi, Cathelavensis episcopi sanctaeque Halverstedensis
aecclesiae rectoris primi, quam tenuit 47
annos, discedens ab hoc seculo, regnante tunc
Luduvico imperatore pio, Dominicae incarnationis
827 anno. Liuderus autem primus Mirmingerdevordensis
aeclesiae pastor a Carolo cesare effectus
est, (f. 76) et optime ordinata suimet parrochia et
loco Wirdunun ex propriis constructo inpensis, anno
dominicae 808 praemium coeleste recepit.
Post quem predictus imperator nil nisi quinos
vixerat annos, emittens spiritum 5 Kalendas Februarii
, 71 etatis suae anno, regni autem
47, imperii vero 14. Predictus autem presbiter in
hoc anno, quo haec vidit, habitum resumere pristinum
et obedientiam vovit, et non longe post 18 | null | 583dc084-5828-4bd4-b0c9-603225d8758e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Kalendas Mai obiit. Haec quae de confratribus meis
dixit non arguendo, set potius, ut cauti simus et
bonos imitaturi, obsecrando locutus sum.
46.
Regnante tertio Ottone, Albi, filius
Guncelim, a satellite suo in quadam silva ob inutilem
causam occisus est. Cujus comitatum cum beneficio
juxta Mildam jacenti Gisilerus archipresul
accepit. Hujus camerarius et confrater meus Gunterus,
mortuo Dodone Asanbrunensis aecclesiae
episcopo, carus imperatori et sepe fideliter
serviens, Italiam venit. Cumque ibidem clementer
susciperetur et in omnibus exaudiretur, in sequenti
nocte vidit Christi martires Crispinum atque Crispinianum
ad se venientes, et si suum vellet accipere
episcopatum interrogantes. Quibus cum responderet (f. 76' ):
#Deus vult et vobis placet,@# perfixus est
ab hiis duabus hastis; et mox evigilans, nullatenus
per semet ipsum potuit exurgere. Crastino autem
caesar ut ejus infirmitatem comperit, fidele promissum
complevit. Post haec idem convalescens
domum rediit, acceptaque consecratione, cum magno
dolore vixit pene 4 annos, 8 Kalendas Decembris
haec mutans temporalia in aeternaliter manentia.
Nescio, si quid Deo vel sanctis martyribus suis
in eo displicebat. Hoc vidi et de caeteris audivi quod
vir justus et bene timoratus fuit, mitis et castus, et
sicut hii, cum quibus modo requiescit, asserunt,
plurimum nunc valere apud Deum, ut signis probatur
in multis. Ego hoc veraciter scio quod reum
non bis vindicat Deus in id ipsum.
47.
Predictorum vero reverenciam martirum, in
libris antiquioribus satis lucentem, lector, ut a me cognoscas,
unam rem profero quam frater meus Brun, in
nova educatus Corbeia et ejusdem altaris servus, de
priorum relatu suorum mihi indicavit. Tempore predicti
abbatis Liudulfi, in omnibus bonis admodum
memorandi, erat quidam juvenis confrater suus et
regularis monachus; qui cum in sibi commisso tunc
moratus officio supranominatorum reliquias martirum
solito more secum (f. 77) veheret, incurioseque
tractaret, persensit in poena celeriter subsequenti,
quod peccavit in martires Christi. Namque moritur
carnaliter, qui sanctis Dei servire neglexit spiritualiter.
Et ut hoc predicto abbati innotescerent
ante januas aecclesiae exeunti illo nocte obviaverunt.
Quos ut primum aspexit, timore magno perculsus
substitit silentiumque servavit. Cui protinus talia
dicunt: #Cur non interrogas, pater, qui simus, vel
ob quam rem huc venissemus?@# Qui cum retulisset eis,
quod non auderet, audivit mox ab illis nomen eorum
et causam, et quod hoc inultum non relinqueretur.
Discedentibus autem hiis, abbas confratribus suis
haec indicavit, dicens: #Mortuus est ille juvenis, qui
in nostra nunc erat obedientia, de incustodita sanctorum,
quos secum habuit, reverentia. Heu mihi, talia
umquam consentienti!@# Et non longe post venit nuncius,
qui haec vera esse affirmaret et corpus ejusdem
adduci intimaret. Venerabilis autem vir nec huic
obviam exire voluit, nec fratres more solito illud
suscipere sinit; sed iratus ad truncum talia fatur: #Quare tu, proterve, eos, qui cum unigenito Dei
vivi filio cum honore
(f. 77' ) habentur magno, neglegenter
tecum ducere vel post tale facinus huc ausus
es absque supplici interventu ullatenus venire?@# Decanus
autem defunctum fratrem pro possibilitate sua
excusans, tale a patre suo responsum accepit: #Mi
frater amate, scis quae servus ad oculum in tuo
conspectu is egerit; quid vero absentialiter fecerit,
ignoras; ego autem optime perpendo qui hunc in
tormentis gravibus nunc intellego. Et modo nostrorum
intercessionem patronorum supplex peto, ut per
hos divina pietas mihi innotescat, quando ei a se
laxato mihi liceat peccatori absolutionem facere et
communionem dare. Asperum nimis est eculeo recalcitare,
et hominibus indecens, irata majestate indulgentiam
exhibere.@# Post hanc vocem pius abba ad
oratorium, speciale suimet in rebus anxiis asilum,
nudis pedibus venit, et more solito in se et aliis humanam
fragilitatem deflens, placavit Deum, et solvit
reum; et protinus cum multis gratiarum accionibus
exsurgens, divina potestate coram fratribus cunctis
defuncto crimen remisit, et corpori aeclesiae communionem
ac sepulturae dedit.
48.
Nunc, lector, audisti de contemptu sanctorum
gravem poenam; modo accipies de amore continuo
salubrem medicinam. Fuit olim sub tempore
Godescalki abbatis quidam monachus nomine
Alvricus, cui in capite suo multum nocuit migranea,
quae duplex est, aut | null | 8a2bd044-9f3d-436b-b964-be3a114b1e74 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex gutta, aut ex vermibus.
Sed cum eundem jam poene deficientem confratres
custodirent, casu accidit, ut singulariter
egredientes hunc dumtaxat solum relinquerent.
Tunc e cloaca egressi sunt demones, libros speciales
in manibus habentes, eorumque lectione gravi
infirmum de suis actionibus inscriptis in vanum terrentes.
Namque inclitus Christi martir Vitus ilico ingressus,
eisdem fugam manu indixit, et juxta
eum stans consolatur eum, et quis esset protinus ei
intimavit, ac data benedictione, surgere eum jussit
et haec mandata predicto abbati celeriter deferre: #Videsis
ut tot ammoniciones nostras sic incuriose
non accipias, ne in posterum vacua lamentacione gemas.
Pro vero enim assero tibi. si amplius inobediens
mihi eris, a Deo contempneris, et te adhuc superstite
alium in tua sede dominum videbis.@# Haec ut puer
sanctus per monachum egrotantem prenotavit,
abbas neglegens postea persensit. Inde bonorum
crebros hortatus hominum servare, consilium nimis
est salubre; quanto magis horum, qui merito suimet
inter filios Dei feliciter (f. 78' ) computati voluntatem
ejus sciunt in eventu futurorum. Quicumque temerarius
sapienti non innititur consilio, videbit
quis sit in semet ipso. De talibus plurima habemus
exempla, quae imitatores suos ad elaboratum perducunt
bravium, cum veniunt ultima.
49.
Augusto sepe memorato Gisilerus archipresul
multum carus fuit, quod Ekkihardum marchionem
primo latenter momordit, posteaque paululum emersit,
cum hunc in omnibus sibi priorem esse non sine
gravi dolore persensit. Interim predicti comitis
subditi quoddam furtum in oppido Goresin dicto
fecere, quod nostri protinus inultum non reliquere.
Namque eos coram suis comprovincialibus accusatos
laqueo suspenderunt, quia hoc praefato seniori, ut
justum erat, innotescere non noverunt. Ob hoc furor
comitis nondum extinctus accenditur, et miles
ejusdem haec ad vindicanda armari jubetur. Rambaldus
ab eo unice dilectus, collecta multitudine grandi,
predictam circumdedit villam, virosque omnes cum
bonis, que possederant, capiens, secum abduxit ad
urbem suam. Nec ullum ex hiis solverat, nisi quem
precium grave postea (f. 79) redimerat. Qualiter
autem tale facinus reconciliaretur, nostros id mihi
conquerentes cum interrogarem, nullam subsequi
emendationem, ab hiis audivi et graviter ingemui.
Si in hac provincia aliquid valeret lex divina, non
sic insaniret secularis potentia. Dico enim presentibus
atque futuris, quod non potest haec causa
senescere, vel sine sacerdotali districcione finiri legitime.
Unusquisque potest, in quantum velit, tacere,
sed successori suo indiscussam racionem nequaquam
valet abalienare; et in quocumque loco
aliquid tale oritur, ibi canonica auctoritate finitur.
Si consentiret voluntas coepiscoporum, sicut
legitur in Actibus apostolorum, non sic corroboraretur
pertinax presumpcio iniquorum. Cum aliquis ex
numero illorum recte inpugnatur ab alio, quolibetcumque
id fieri potest modo, defenditur, et non
est hoc excusacio, set ad multum deteriora quaedam
injusta sibique in posterum nocens confortatio. Ergo
redeant ad unanimitatem, qui fideliter credant in
unitatem, ut eo fortius confundant venenatam perversorum
conspirationem. Et haec dicta sufficiant.
50.
Nunc (f. 79' ) autem de quodam confratre
meo, nomine Conrado, pauca loquar, ne sit apud
me in aliqua oblivione, qui proximos suimet dilexit
divina jussione. Hic archiepiscopi Geronis avunculus
fuit, et ad peragendam jugem Christi servitutem,
ut in homine potest fieri, voluntas atque efficacia in
eo pariter convenit. Audivi namque ab eodem sepissime
quod, postquam aliquid cantando vel legendo
publice conplevit, iterum se id facturum studiosus
optavit. Numquam inobediens prepositis suimet erat,
sed eos charitate continua cum ceteris confratribus
subjugaverat. Sed tam venerabilis persona caesari
predicto ubi primo fit nota, mox ab illo efficitur
amata propinquitatique suimet conjuncta. Hunc, ne
dignitatem optatam et ab augusto sibi propositam
perciperet, mors inmatura inpedit, eundemque ab
hac luce 5 Kalendas Septembris abstulit. Hic
genitus in Saxonia, pausat in Italia, quem filium
spiritualem flet Parthenopolis inclita.
51.
Quam egreios proceres in hac urbe vidi, quorum
laudabilem vitam pro debito nec sum imitatus,
neque memoriam eorum post solutionem carnis (f. 80)
assequutus. Heu me misero! qui tot tantisque
immerito sum conjunctus in fraternitate, sed
longe dissimilis existo in condigna conversacione.
Ego in peccatis jam pene mortuus, ut spero, vivam
in lucido conspectu Dei eorundem meritis refocilatus,
quia, etsi in | null | 5e0a8158-4fdd-4af8-ac14-c519b27bd22a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc seculo parum boni operatus
sum, tamen defunctorum semper memor sum. Voluntas
mea interdum bona est; sed quia eidem vires
aptas suggerere non studeo, parum prodest.
Semper me accuso, sed sicut debui reatum non
solvo; sumque ideo in omnibus corrigibilis, quia
me non converto ad eum qui est super omnia laudabilis.
Agnosce, lector, procerem, et
videbis in me parvum homuntionem, maxilla deformem
leva, et latere eodem, quia hinc olim erupit
semper turgescens fistula. Nasus in puericia fractus
ridiculum de me facit. Idque totum nil questus
essem, si interius aliquid splendescerem. Nunc sum
miser, nimis iracundus, et ad meliora inflexibilis,
invidus, subsannans alios, ipse deridendus, nulli
pro debito parcens, glutto et simulator, avarus
et detractor, et ut haec (f. 80' ) convicia merito illata
concludam, pejor sum quam possit dici vel ullatenus
estimari. Unicuique sit fas non solum muttire,
quin pocius in aperto, quia peccator sum, dicere,
et post correptionem fraternam congruit suppliciter
orare. Multi a populo laudantur, nisi pauca res eis
obstaret, quod inter optimos haberentur, et quia
verum est, hominibus de perfectione justa nimis
deesse, quid prodest de inferioribus hiis tale
quid promulgare? Omnis laus in fine canitur, et
moralis conversacio igne probatur.
LIBER QUINTUS.
(f. 81) Heinricus scandit, postquam puerilia vicit,
Ardua virtutum cretus de stemmate regum.
Huic pater Heinricus dux, et genitrix erat ejus
Gisla, suis meritis aequans vestigia regis
Conradi, patris, Burgundia regna tenentis.
Nutrit preclarum Wolfgangus presul alumnum,
Qui sequitur dominum toto conamine Christum.
Postque necem patris ductor successit herilis,
Ejus et imperium longe spectat quoque clavum.
Maxima pars regni, Sclavo vastata crudeli,
Multum laetatur, quod ab hujus pace potitur
Sedibus optatis justoque, rapacibus altis
Prorsus depulsis ac dira lege sedatis.
Inflatos omnes contra se deprimit hostes,
Demulcens socios jocundo famine cunctos.
Si quo deliquit modicum, statim resipiscit,
Fructibus ac dignis curabat vulnera carnis
Utilis aecclesiae cunctis miseratur ubique.
Mersburg, si scires hujus pia vota, sitires
Adventum tanti rectoris, et inclita Christi
Munera laudares, condignaque premia ferres.
1.
(f. 81' ) Largifluus divinae pietatis respectus,
humanae necessitati, non nostri merito, sed suae miserationis
munere gratuito superhabundans, fidelium
corda suorum ad laudis amorem suae et ad
referendas ei grates accendit, ac me, stultum ingenio,
prepeditum eloquio ac in omnibus neglegentem
et nimis ociosum, bonos in hoc imitari compellit. #Magnus
est enim Deus,@# ut David testatur, #et laudabilis
valde (Psal. XCV, 4)
@#; #cujus sapienciae numerus
non invenitur ullus, qua omnia ex nihilo creavit,
hominemque solum dumtaxat conformavit (II Mach.
VII, 28)@#. Qui dum talia inmemor beneficiorum
non perpendit, jumentum in suo stercore conputrescens
juste apellatur. Sed quicumque hoc verbum #gnoti seaucton@#,
in superliminaribus templi antiquitus
notatum, intra se memoriter retinere,
omniaque quae in verbis seu operibus facienda sunt (Coloss. III, 17),
in nomine Domini, ut sanctus ammonet
Paulus, satagit inplere, ille est, qui a Patre
Deo in Filium optatus, denario, quamvis tarde veniat,
remuneratur diurno (Matth. XX, 2). Haec ego
considerans, quia retributione condigna sanctae Trinitati
et individuae unitati respondere nullatenus valeo,
sancti Johannis Baptistae intercessionem (f. 82),
ut corde et corpore ad hoc idoneus reddar, supplex
efflagito. De temporibus autem hiis, in quibus respexit
Deus aecclesiam nostram obprobriumque ejus
auferre dignatus est, laeciori mente et laciori stilo
scribere pietatemque ducis Heinrici, summa preordinacione
in regnum electi, conor retegere. De
quo post mortem imperatoris cuidam venerando patri
revelacione divina sic dictum est: #Recordaris,
frater, qualiter cecinit populus:@# « Deo nolente voluit
dux Heinricus regnare, » #nunc autem debet Heinricus
divina predestinacione regni curam providere.@# Omnia,
quae ad divina vel humana pertinebant, hunc
pre caeteris sibi tunc contemporalibus, nollent,
vellent, ad regnum promovebant. Sed quis ex nostra
regione ei obesset scrupulus, paucis jam prescribens,
occidentalium iniquam presumpcionem, neque
consilio neque prudentia neque fortitudine contra
Deum valentem, enucleabo.
2 | null | 7ef7ec1e-c221-494c-937f-ecd9e087ffe7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Herimanuus ( #an.@# 1002), Alamanniae et Alsaciae
dux, timoratus et humilis homo, a multis, quibus
lenitas ejus placuit, seductus, contra Heinricum
se armavit. Theodericus vero, Liuthariorum dux,
vir sapiens et militaris, quo se pars populi major et
melior inclinaret, securus expectabat. (f. 82' ) Interim
patruus meus, de quo superius memoravi,
profectus occulte ad Bavanberg cum avunculo suo
Ricberto, quem a comitatu suo imperator
deposuit, Liudgeroque Arnulfi presulis militi
dedit, gratiam ducis ac spem retinendi et
augendi beneficii, quamvis servato adhuc sacramento
manus eidem non applicuit, tamen cum sui
nepotis Heinrici auxilio adeptus. Hujus consilio
dux quendam militem ad civitatem, quae Werlu
dicitur, ad neptes suas, consorores Sophyam et
Ethelheidam, et ad omnes, qui tunc ibi convenerunt,
regni primates misit. Qui omnibus in
unum collectis legationem suam aperuit, auxiliantibusque
domino suimet ad regnum bona plurima
promisit. Cui mox a maxima multitudine vox una
respondit: #Heinricum Christi adjutorio et jure hereditario
regnaturum; se paratos ad omnia, quae
sibi umquam scirent esse voluntaria.@# Hocque dextris
manibus elevatis affirmatur.
3.
Ekkihardus cum suis, quia presens non erat,
simulata tunc paciencia hoc pertulit, quia quicquid
peccatur a multis, ut Scriptura testatur, in ultum est.
Vespere autem jam facto, cum prefatis dominis
in magna domu sedilia (f. 83) auleis ornata et
mensa esset variis cibis referta, Ekkihardus eandem
preoccupans, cum Arnulfo episcopo et Bernhardo
duce ibi epulatur. #Ante ruinam enim exaltabitur cor
et ante gloriam humiliabitur (Prov. XVIII, 4)
@#. Quod
mentem consororum prius tristem, caeterosque complures,
qui interfuere, multum commovit; renovaturque
in eundem odium diu celatum, sed cito, pro
dolor! finiturum. Namque cum predictus marchio
omnia aliter, quam umquam speraret, ibi provenire
prospexisset, optimum duxit, ut occidentales visendo
regiones Herimannum ducem cum caeteris optimatibus
de rei publice suique commoditate alloqueretur.
Salutatis postera die suis familiaribus, inimicisque
caute notatis, cum Bernwarde antitiste Hillins
em
venit, ubi ut rex suscipitur honorificeque
habetur. Deinde ad Pathelbrunnan pergens, clausas
invenit portas, et jussu venerabilis Retharii presulis
intromissus, primo ecclesiam causa oracionis
intrat, postque ad domum, ubi episcopus cenabat,
veniens, caritative susceptus est. Ibi tunc interdictum
est huic, quod colloquium in Diusburg, cujus
gratia huc venerat, fieri nullo modo potuisset. Insuper
animadvertit, (f. 83' ) multum displicere antistiti
de incepto ejus inconvenienti. Et propter hoc
abiens, cum ad Northeim, Sigifridi comitis curtem,
veniret, diligenter susceptus est, atque ut ibi pernectare
vellet, rogatur. Intimaverat huic occulte damna
Ethefind cometissa, quod Sigifrith et Benno,
senioris suimet filii, cum confratribus Heinrico et
Udone aliisque conspiratoribus suis de nece
sua positis tractarent insidiis, suppliciter efflagitans,
ut aut ibi usque in crastinum maneret, seu alio
diverteret. Talia comes benigne suscipiens propositum
itineris propter eos interrumpere nequaquam
posse nec velle respondit. Inde protinus discedens
cante suos per omnem diem hanc circumspexit, et,
ut optimus erat miles, ne terrerentur, ammonuit.
Quod eminus hostis e latentibus insidiis considerans,
quia non utile sibi tunc videbatur, distulit, et sequenti
nocte inceptis persistere, dextris confirmavit.
4.
Pervenit autem comes ad locum predestinatum,
qui Palithi dicitur; et facto vespere comedit,
et in lignea caminata cum paucis dormitum ivit.
Caeteri vero quam plurimi in proximo quiescebant
solario. (f. 84) Quos cum sopor oppido lassos gravaret,
inimica manus incautos opprimens invasit, comitemque
clamoribus inmensis excitatum a lecto
celeriter surgere compulit. Is vero braca suimet et
quibuscumque potuit igni vires suggerit, et quod
tunc premeditari non valuit, fractis fenestris,
majorem nocendi quam se defendendi hostibus
aditum patefecit. Nec mora, pre foribus occiditur
miles Herimannus, et exterius ad auxilium domino
properans Athulfus, ambo fortes et usque ad
mortem fideles. Vulneratur insuper Erminoldus,
imperatoris camerarius, ac solus tunc repugnat
Ekkihardus, vir domi miliciaeque laudabilis;
cui Sifridus hasta fortiter emissa nodum cervicis
infregit, terramque oppetere compellit. Quo casu
protinus perspecto, alacriter omnes irruunt, capud
amputant, et quod miserum est, funus predantur.
Facta sunt autem haec | null | 1304d7d8-aab7-4dd4-b6d0-4781d4496de4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
2 Kalendas Mai. Peracto
tandem inmani scelere, percussores laeti et
incolumes redeunt. Hii autem qui in solario erant
ignavi, nec dominum laborantem in aliquo adjuvabant,
nec mortuum ulcisci conabantur. Abbas
vero ejusdem loci, (f. 84' ) Alfkerus nomine, corpus
visitavit, ac commendationem animae summa devotione
perfecit.
5.
Quae vero sit causa, quae hos ad tale facinus
perpetrandum persuaserit, veraciter explicate nequeo.
Quidam dicunt Heinricum instinctu predicti
comitis ab imperatore flagellis cesum haec sepius in
eum meditatum fuisse. Alii autumant, sicut predixi,
in Werlu ob contumeliam consororibus illatam, quia
isti libenter his serviant, ac per convivia minasque
ab ipso sibi manifestatas, haec eos incepisse.
Hoc tantum scio quod decus regni, solatium patriae,
spes commissis, terror inimicis, et per omnia
perfectissimus foret, si in humilitate solum
persistere voluisset. Hujus vitae cursum quam probabiliter
egit, qui apud dominum suimet beneficii
maximam partem acquisivit in proprietatem!
Milzientos a libertate inolita servitutis jugo constrinxit.
Boemiorum ducem Bolizlavum, qui cognominatur
Rufus, ad militem sibi, aliumque ad
amicum familiarem blandiciis ac minis adipiscitur.
Super omnem Thuringiam communi totius
populi electione ducatum promeruit. Comites
vero orientales, paucis tantum exceptis, regnumque
in (f. 85) spe habuit. Quae omnia ad tam miserabilem
hunc detraxere finem. Hujus fama diu mox
propagata domnam Suonehildam venire fecit obviam,
filiique ejus laeticiam turbavit Herimanni. Is
namque cum jussu patris Willehelmum comitem,
senectute ac omni bonitate proficuum, ob vindicandam
Widikindi et Herimanni necem a filio suimet
eis inlatam, valida manu in Wimeri possideret,
emeritumque senem in presentiam predicti
comitis venire, et quicquid ipse ab eo exposceret
implere, juramento constringeret: accepta nece
parentis inprovisa, cum matre celeriter occurrit,
patrisque corpus ingenti luctu suscipiens, in urbe,
quae Geni dicitur, sepeliri fecit. Peracto
autem tricesimo die, domna Suonehildis ad
Misni proficiscitur cum filiis.
6.
Interim Bolizlavus, Miseconis filius patri longe
inferio, de morte laetatur comitis Ekkyhardi; moxque
collecto exercitu, omnem Geronis marcham comitis
eitra Albim jacentem, deindeque premissis
obsidibus Budusin civitatem cum omnibus appertinenciis
comprehendens, statim Striclam urbem
invasit, Misnenses (f. 85' ) pecunia corrumpere clam
temptans. Qui novis semper gaudentes, in una dierum,
cum presidii maximam multitudinem ob
acquirendam equorum annonam exisse conperirent,
portam, quae orientem respicit, in ea parte,
qua satellites habitant dicti sclavonice Vethenici
,
Cukesburgiensi Guncelino ad hoc duce
irruunt, Bececionemque, Herimanni comitis satellitem,
primo occidentes, ad caminatam ejusdem
omnes armati conveniunt, fenestram lapidibus impugnant
grandibus, dominum urbis, Ozerum
nomine, sibi ad occidendum reddi vociferantes.
Sed Thietmarus miles ex cubiculi sola municione: #Quare sic,@#
infit, #agitis? quis furor vos ita seduxit,
ut obliti beneficiorum comitis Ekkihardi spontaneaeque
invitationis, sic assurgitis in perniciem filii? Si causam
tanti facinoris seu publice seu clam cuiquam
nostrum vultis aperire, commissi emendacionem vobis
complacitum, futurique timoris vestrimet securitatem
ex mei senioris nostrorumque omnium parte firmiter,
qualitercumque vultis, promitto. Hunc quem in mortem
vobis dari inclementer exposcitis, nobis viventibus@#
#
(f. 86) non accipitis. Paucis sumus; aut communiter
mori, aut incolumes urbe hac nos exire pro
certo sciatis.@# Tunc illi auditis sermonibus, his colloquuntur,
abeundique licenciam hiis prestantes,
ducem Bolizlavum per internuncios invitant, portisque
eundem suscipiunt apertis; completurque
quod scriptum est: #Laetantur, cum male fecerint, ac
exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14)
@#, et iterum:
#Sunt principia eorum ut mel, et novissima quasi
abscinthium (Prov. V, 4.)
@# Hac elatus prosperitate
Bolizlavus, omnes regionis illius terminos usque
ad Elstram fluvium preoccupavit, presidiisque suimet
munit. Congregantibus se tunc unanimiter ad
haec prohibenda nostris, dolosus ille legatum obviam
misit, qui se protestaretur cum gratia Heinrici ducis
ac licencia haec incepisse; in nullo se incolis nociturum,
et si quando is in regno vigeret, voluntati
ejusdem in omnibus assensurum; sin autem, quod
his tum placeret, libenter facturum. Hoc animadvertentes
nostri, verbis credidere phaleratis,
et inhoneste, quasi ad dominum, ad eundem profecti,
honorem innatum supplicatione et injusta
servitute mutabant. Quam inique comparandi | null | 0d89f491-0865-4f67-af0a-7582fc05418a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sunt antecessores nostri et (f. 86' ) contemporales!
Vivente egregio Hodone, pater istius Miseco
domum, qua eum esse sciebat, crusinatus intrare,
vel eo assurgente numquam presumpsit sedere.
Deus indulgeat imperatori, quod tributarium
faciens dominum, ad hoc umquam elevavit, ut
oblita sui genitoris regula, semper sibi prepositos
auderet in subjectionem paulatim detrahere, vilissimoque
pecunie transeuntis inescatos amo in
servitutis libertatisque detrimentum capere.
7.
Alter autem Bolizlavus, Boemiorum provisor,
cognomento Rufus, et impietatis auctor immensae,
antiquo more jam paululum refrenato, duci aspiravit
Heinrico; qui inicio mensis Junii cum primis
Bawariorum et orientalium Francorum Wormatiam
venit, causa Renum ibidem transeundi, Magontiaque
benediccionem accipiendi. Quod prohibere
Herimannus dux nititur, nullumque cis patefecit
Reno favente ingressum. Dux autem Heinricus
habito de hiis rebus cum suis consilio, simulato in
Bawariam reditu transituque quasi desperato, ad
urbem Larsem ubi sanctus requiescit Nazarius,
venit. Deindeque ad Magontiam celeriter (f. 87)
properando, Renum securus enavigat. Hic 8 Idus
Junii ibidem communi devotione in regem electus, a
Wiligiso, ejusdem sedis archiepiscopo, suffraganeorumque
suimet auxilio accepta regali unccione,
cunctis presentibus Deum collaudantibus, coronatur.
Francorum et Muselenensium primatus,
regi manus tunc applicans, gratiam ejusdem
meruit. Omnibus huc indique confluentibus in miliciam
a rege susceptis, rursus Renum inundantem
rex novus transiens, per orientalem Franciam
sibi quam fidelem, Alemanniam invadere
et cum depopulatione illius terrae ab inceptis Herimannum
resistentem conatur avertere. Dux autem
ut audivit sua a rege predata, nondum volens humiliari
,
sed pro dolor! contra dominum et regem
exaltans se, caput ducatus sui Argentinam,
que Strazburg dicitur, quia episcopus ejusdem
urbis Wicelinus sibi resistere presumpserit, cum
Conrado suimet genero, milite petit armato murosque
ascendens, nil victis reliquid , Sed
execrata Alemannorum turba ad rapiendum promptissima,
inscio duce, majorem ecclesiam sanctae
Dei genitricis intrepida (f. 87' ) intrans, omnem thesaurum
diripit, et quod maximum erat facinus,
igne domum Domini consumpsit. Si vere felix fuisset,
primi ingressus acerbitate deterri a, numquam
majora aggredi presumeret. Nam antistitis militibus
Reinwardo auctore infideliter repugnantibus, maxima
hostium caterva irruens, proprio perfossa
hastili corruit, vitamque hanc divina ultione miserabiliter
finit. Haec Herimannus insolabili questus
merore, discessit, inultumque, quia defendit
numerus, reliquid.
8.
Regi autem apud Augiam insulam nativitatem
sancti Johannis Baptistae commoranti, fama velox
et sepissime dubia, Herimannum ducem litem duello
causa finiendi venire nuntiavit, eundemque hinc
discedere, adventumque ducis cum judicio pugne
in pratis virentibus ac latis fecit exspectare. Ibi
tunc apostolorum celebrans festa ( #Jun.@# 29) longumque
certitudinem prestolans, ducem inceptis
persistere neque velle nec posse, pro certo comperit.
Consultum est ei a malesuasis fautoribus, quod
Argentinae damnum Constantia impleret. Namque
ejusdem civitatis episcopus, nomine Lanbertus, cum
Curiensi pastore (f. 88) Othelrico, Herimannum
auxiliabatur, non tantum ex animo, quantum in
civitatis contiguo. Sed rex, ut erat de Dei
timore sollicitus et de acquirendis certus, horum
profana sprevit consilia, curtesque ducis vastando
circuiens, ad ultimum clamore devictus pauperum,
ad Franciam remeare disposuit. Et ecce
Heinricus comes, Bertoldi amiteque meae filius,
ad regni apicem acquirendam regi usque huc fidelis
adjutor, animadvertens senioris suimet sibi paululum
alienam mentem, per optimos exercitus
ejusdem viros diu firmiterque promissum Bawarii
regni ducatum dari postulavit. Quibus rex tale fertur
dedisse responsum: #Nonne scitis haec in hac expeditione
nequaquam fieri posse, Bawarios ab initio
ducem eligendi liberam habere potestatem, non decere
tam subito eos abicere, neque constitutionis antique
jus absque consensu eorum frangere? Si voluisset exspectare,
usque dum ipse ad has regiones venirem,
cum communi consilio principum eorundem ac voluntate,
sibi libenter in hoc satisfacerem@#. Quod ubi
Heinricus ab internuntiis accepit, in majorem promissi
muneris desperationem (f. 88' ) veniens, paulatim
se ab regis substraxit familiaritate; comitaturque
tamen regem ab Alemannia proficiscentem
in Franciam, postea ad Thuringiam.
9.
Ibi tum Willehelmus, Thuringiorum tunc
potentissimus, obviam pergens, dominumque
venientem cum magna gratulatione suscipiens, regis
efficitur. Ibi tunc rex a prefato comite et a
primis illius regionis conlaudatur in dominum, et
ab omni populo rogatus, debitum his | null | c1d7e5a9-3ebc-499e-a2d3-c19ac25b4136 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
porcorum
remisit censum. Inde Merseburg veniens, susceptus
est ab Heimone abbate et a fideli suimet
comite Esicone qui urbem hanc et Alstidi ac Thornburg
cum appertinenciis, vivente Ekkihardo hocque
graviter ferente, viriliter usque in presentiam optati
senioris servavit. Huc conveniunt archiepiscopi,
Lieviso Bremensis et Gisilerus Magadaburhgensis
cum caeteris confratribus, Rethario Patheburnensi,
Bernwardo Hillinesemensi, Arnulfo
Halverstidensi, Ramwardo [Mindensi, Eidone]
Misnensi, Bernhario Ferdensi, Hugone Citicensi,
ducibus autem Bernhardo ac Bolizlavo, cum
marchionibus Liuthario et Gerone ac palatino comite
Fritherico, #[cod. Br. f. 238)@# aliisque quam
pluribus tam episcopis quam comitibus, quorum
nomina longum est enarrare per singula. Hii omnes
regem supplici devocione suscipiunt. Crastina itaque
die, id est octavo Kalendas Augusti ( #Jul.@# 24), Bernhardus
dux cum consensu omnium astante coram
rege voluntatem plebis convenientis aperiens, omniumque
necessitatem ac legem specialiter exponens,
quid eis misericordiae dictis promittere seu factis
vellet impendere, diligenter inquirit. Talia quaerebat,
ac contra rex referebat: #Deo primum, deindeque
vobis omnibus condignas grates persolvere nequaquam
sufficio. Unde voluntatis meae secretum
vobis aperio, quod ex adjutorio efficaciter vobis omnibus
impendere desidero. Notum etenim mihi est,
quam fideliter vestris regibus semper ubique obaudientiam
et solatium prestare studueritis. Et ideo
vos magis in omnibus optime honorare, diligere et ad
regni provectum nostramque salutem libet conservare.
Et ut certi de hiis sitis, quomodo vobis placet, salvo
honore regni, affirmo, quia non rennuentibus nec
contradicentibus vobis, sed potius quasi applaudentibus
et huc me invitantibus, hac regali dignitate honoratus
appareo. Legem igitur vestram non in aliquo
corrumpere, set vita comite malo clementer in omnibus
adimplere, et vestrae rationabili voluntati, in
quantum valeo, ubique animum adhibere.@#
Taliter effatur rex, et vox una levatur
Protinus astantis plebis, regi jubilantis
Laudes et grates super has tantas pietates.
Bernhardus igitur dux, accepta in manibus sacra
lancea, ex parte omnium regni curam illi fideliter
committit.
Rursus tolluntur voces laudesque canuntur
Undique, Christe, bonis hiis pro tantis tibi donis.
Insuper et fletus fundunt pia pectora letos,
Inclita letare Mersburg, hiis congratulare,
Da jubilum Christo condignum sole sub isto.
Istum inquam solem, id est diem, venerabiliter cole,
quo electus est in te, qui te repudiatam post haec
semper meditatus est provehere et ad priorem
statum reducere. Benedictus sit Deus, qui se honorantes
et ex corde diligentes exaltat ad horrorem et
dedecus se execrantium. Finis venit luctus tui, quia
salutaris auster amicam temperiem tibi afflavit.
Non diu in servitute manebis, quia ad dominandum
libere, o Syon, renovaberis. Sed amplius progrediamur.
10.
Omnes qui priori imperatori serviverant,
Liudgero solo remanente, regi manus complicant,
fidele auxilium per sacramenta confirmant.
Bolizlaus autem Misnensem urbem tantummodo
innumerabili pecunia acquirere satagebat, et quia
oportunitas regni non erat, apud regem optinere
non valebat, vix impetrans, ut haec fratri suo Guncelino
daretur, redditis sibi Liudizi et Miltizieni
regionibus. Hunc Heinricus comes, nepos
meus, oppido diligens, quocumque modo potuit libenter
et amicabiliter eum adjuvabat. Quem cum
bene muneratum et cum licentia regis abeuntem
comitaretur, concurrentem vidit armatam multitudinem,
et, per Deum testor, absque regis consilio et
conscientia adversus se insurgentem. Qui cum causam
tanti tumultus investigare, et, ne plus damni
orirerur, voluisset compescere, vix securus socium
fracta exteriori porta educit. De sequentibus autem
militibus nonnulli a comprimenti turba sunt predati
quidam autem admodum sauciati, mortem Bernhardi
ducis auxilio evaserunt. Hi namque curiam regiam
armati intrantes, et de hac exire jussi nolentes,
culpa sua tale periculum merito sustinuerunt. Bolizlaus
autem hoc factum esse dolo mali consilii
autumans, gravi merore consumitur, regi, quod
non promeruit, imputando. Salutato ergo Heinrico,
et si umquam indigeret auxilio suo firmiter
promisso, patriam celeriter revisit. Cumque pervenisset
ad Strelam urbem, protinus eam incendens,
magnam multitudinem comprovincialium secum
abduxit, nuncios quoque quosdam remittens, quoscumque
potuit regi avertere contendit. Quod mox
ad aures regis postquam pervenit, suos familiares
caritative rogavit, ut archanas Sclavi insidias perquirerent,
et si fieri posset, exploratores ejus capere
temptarent.
11.
Dispositis itaque omnibus, prout tempus tunc
erat, regnum Liuthariorum | null | a6767edc-c143-4baf-9bfd-e8ded8ac3301 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
petere contendit. Veniente
autem eo ad urbem, quae nova Corbeia vocatur,
ab ea nomen sortita, unde cepit, scilicet ab illa
Francorum Latinorum Corbeia, ubi requiescit sanctus
Vitus infans et martir, inclita Cunegundis sua
conjux ei occurrit; ubi ambo a venerabili abbate
Thietmaro cum omni honore suscipiuntur,
et ibi divinis et humanis honorati, ad Patherbrunnon
leti proficiscuntur. Postera luce, quae mundo
festiva illuxit beati Laurentii martirio ( #Aug.@# 10),
domna Cunegundis benedictionem et coronam, et
Sophia soror imperatoris a rege jam constituta abbatissa,
consecrationem a Willigiso archiepiscopo
humiliter susceperunt. Publicum inde consurgit
gaudium, quod, pro pudor! admodum turbavit
insatiabilis avaritia Bawariorum. Hii namque
paucis domi semper contenti, exterius vero prope
modo insaciabiles, cum vicinorum fruges vi diriperent,
eosque hoc defendentes caederent, pugna
gravissima invicem oritur. Domestici regis
exeunt, indigenae cum adventitiis preveniunt et
subsequuntur. Fit magnus conflictus congredientium,
devictumque agmen Bawariorum in regalem
curtem fugit. Hic Heinricus, frater Eilberti cancellarii,
qui ad mensam regi jugiter serviebat,
hasta vulneratus occubuit. Quapropter, qui prius
aberant, collecti Saxones iterum insecuntur, et ni
dux Bernhardus cum validiori manu medius interveniret,
numerus militum infinitus mutuo caderet.
Post haec autem castigati sunt omnes, quicumque
inveniri poterant tanti sceleris auctores. Mestitiam
praesulis postea placavit Bockenevorde a rege
tradita.
12.
Rex autem recto itinere hinc ad Diusburg
perveniens ( #Aug. med.@# ), Liutharienses quam tarde
exspectat. Leodicensis vero et Cameracensis presules
primi huc venientes, archiepiscopum Coloniensem
diu morantem exspectant. Quem cum altius
quam quisquam crederet, custodia, qua paululum,
sicut jam dixi, detinebatur, in mentis secreto morderet,
simulabat se ob hoc tam sero ad regis gratiam
accessisse, quod in accipienda benedictione
Moguntinum sibi rex voluisset preponere. Igitur hii
confratres, episcopi scilicet, regem pariter eligentes,
fidemque sacramentis firmantes usque ad Aquisgrani
eundem comitantur. Quo in nativitate sanctae
Mariae ( #Septb.@# 8) a primatibus Liuthariorum in regem
collaudatur, et in sedem regiam more antecessorum
suorum exaltatur et magnificatur. Interim
Franciam revisere insistentemque hyemis asperitatem
ibidem perducere conatur, ut vere primum
exorto, Herimannum ducem in Cisalpinis partibus
sibi solum resistentem vi cogeret cedere. Qui de
vindicta Dei, quam in Argentina promeruit, multum
timidus, populumque propter se laborantem non
amplius sustinens, per intercessores fidos sibi suisque
fautoribus regis gratiam postulat.
13.
Sed antequam id ab co deliberatum esset,
quaedam res ab Alamannis perpetrata est, a nobis
non pretereunda. Gerhardus, comes Alsatiae,
accepto a rege quodam comitatu prefati ducis, cum
domum rediret, juxta unam urbium castra metatus
est. A quo urbani pacem vix unam noctem impetrantes,
egressi sunt dolose quasi ad colloquium,
sed revera ad explorandum. E quibus unus calliditate
eque ac velocitate persepe probatus propius
accessit, signiferamque lanceam, qua beneficium
ducis comes idem acceperat a rege, coram tentorio
ejus affixam, elevando circumspexit, ad ultimumque
cum ea urbem securus, cunctis incassum pone
sequentibus, intravit. In urbe mox exultatio
magna extollitur, porta clauditur, comes quasi honore
privatus irridetur. Qui eandem primo dulcibus
promissis frustra temptans recipere, sed illis negantibus
redditum, tristis abiit, tam vacuus a beneficio
quam a militari signo.
14.
Fuere in alia civitate munitissima, Brizach
dicta, episcopi duo, Argentinensis et Basiliensis ad
presidium, quorum milite cottidie ob acquirenda
equorum pabula armati exire solebant. Quod amici
ducis caute considerantes, eo tempore, quo hii
paululum precesserant, simili habitu sarcinatisque
equis ad urbem cantantes pergunt, et pro sociis a
custodibus intromittuntur. Projectis ilico oneribus,
magna voce se hostes manifestant, episcopisque
vix elapsis, omnia diripiunt. Post haec Herimannus
dux, matris meae avunculi filius, divina, ut predixi,
compunctione Kalendis Octobris Bruselae
regi humiliter presentatur. Misericorditer ejus gratiam
impetravit, et in beneficio et in omnibus justi
desiderii satisfactionem persolvens, excepto Argentinae
dampno, quod idem jussu et consilio regis
de sua propietate et abbatiam in eadem urbe sitam
reparavit, miles et amicus ejus fidus efficitur. Hiis
ita dispositis, rex ad Bawariam perrexit, ut eis
adventu suo et omni caritate innotesceret, quod eos
precipue inter omnes amaret. Quem Ratisponam
venientem Gebehardus, ejusdem presul egregius,
cum cleri totiusque | null | b9dc4307-ae8a-49f8-9ba4-56f49772f83d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
populi tripudio suscepit, ibique
festum sancti Martini celebrantem in multis honorificavit.
15.
Interim Bohemiorum dux Bolizlaus, quia potestas
consortis et successoris est semper pavida (LUCAN. I, 92),
Jaremirum fratrem eunuchizans,
junioremque Othelricum in termis suffocare cupiens,
una cum matre eosdem patria expulit, solusque
vice basilisci noxii regnans, populum ineffabiliter
constrinxit. Qui pondus illati facinoris diutius
ferre non valens, Wlodoweium, qui #potestas exercitus@#
interpretatur, a Polenia clam vocans, aspidem
venenatam, absque omni legis pietate suos
tractantem, hunc in sedem basilici illius, id est
Bolizlavi, dejecto eo, consanguinitatis linea et pietatis
affectu unanimiter electum collocavit. De quo
rem unam incredibilem dico, sed non alicui christiano
imitabilem, quod hic nunquam sine potu
unam horam perdurare valuerit. Sed Bolizlaus,
quae sola via fugae patuit, ad Heinricum marchionem,
qui proximus ei tunc fuerat, confugiens, propter
illatas sibi injurias ab eo captus est; postmodum,
quia hospes eo advenerat, dimissus, ad equivocum
suum amitaeque filium, in sceleribus comparem,
licet facultatibus disparem, vitae duntaxat
amore perrexit. Iste autem potiori usus consilio, ad
regem Ratisponae adhuc commorantem proficiscens,
cum humili subjectione et fideli promissione hunc
in dominum elegit, et quae postulavit ab eo in beneficium
acquisivit, et abitus in omnibus caritative,
revertitur cum bona pace.
16.
Dum haec aguntur, Hartwigus, de quo superius
dixi, de prosperitate et adventu regis Heinrici
admodum curiosus, omnes introitus Longobardiae,
qui ab accolis clusae vocantur, vigilanti custodia
firmabat. Qui, ut superius dixi, eleccionis suae consiliatores
et fautores, ut digni fuerant, tractare non
desistebat. Inter quos Brixiensem episcopum, aliqua
quae sibi displicebant loquentem, capillis arripiens
et solotenus ut bubulcum deiciens, cunctis ineffrenatam
manifestavit iram. Sed quid eum singulis
vitiis circumscribere conor, cum in regno et
populo appareat quae turba iniquitatis ad haec perpetranda
eum armaverit? Unde nonnullos priores
sibi suppositos commissi poenituit, et per
internuncios et per litteras Heinricus regem ad deferendum
se venire rogabant, aut eo in aliis negotiis
occupato, principes suos mitteret. Horum
necessitati ad succurrendum Otto Carentorum
dux et Veronensium comes, cum Heriberti comitis
filio Ottone et Ernasto, Liupoldi marchionis filio,
cum aliis paucis ob spem majoris auxilii ab Italis
promissi, a rege dirigitur. Quis autem ille dux Otto
fuerit, quia superius reticui, breviter intimabo.
Hic igitur a Conrado duce et Liudgarda, filia Ottonis
maximi, procreatus, morum gravitate actuumque
probitate parentelam suam decorabat. Et
cum post mortem cesaris jure consanguinitatis et
aetatis virtutumque maturitate ab Heinrico tunc
duce in regem aligeretur, tantum hoc onus humiliter
excusans, eundem primus per internuncios ac
per se ipsum quasi ad haec aptiorem sibi preposuit,
fideliterque semper adjuvit. Hunc ex parte regis
venientem, archiepiscopumque Ravennae Frithericum
cum marchione Thiedolfo ceterisque
regis fidelibus ei ad auxilium occurrentem, Hartwigius
in medio positus linceisque oculis (cf. HOR.
Serm. I, 2, 90) omnia persustrans perlustrans cum comperiret,
ad interrumpendos eos Veronam cum magna
multitudine venit, lusasque ab episcopo ejusdem
civitatis huc usque munitas expugnando cepit. Audiens
autem, Teutonicos in Tridenti planitie consedisse,
illo properat, et eos non inveniens, iterum
velox se in Campaniam Veronensem recepit.
Quo dominicae nativitatis festa in quodam castello
celebrante, Otto dux omnia ejus acta ut primo
intellexit, legatos sibi licentiam transeundi aut ex
sua parte accipiendi postulantes misit. Hiis petitis
ex profunda calliditate animi Hartwigus respondit:
#Hic pernoctate, ut cum meorum amicorum consilio
vos crastino de hiis omnibus certos remittam.@#
Ille
autem, nunciis nostris id ignorantibus, per omnem
eam noctem singulariter suos in castris positos
circumquaque perlustrans, ad preliandum mane
contra Teutonicos mentem corroborare et arma
preparare monet. Proxima primum oriente aurora,
legati ducis responsi gratia regem aggressuri,
cum Longobardos militari manu pugnae intendere
eventum cernerent, ipsum quid hoc significaret percunctantes,
certam adversus ducem congressionem
jussi abire perceperunt. Quos Hartwigus cum exercitu
pone secutus, ad Ungaricum montem,
ubi dux cum suis legatos expectabat, sole jam mediante,
pervenit, hostesque, quamvis per fodrum et
ad custodiendas undique vias divisos, tamen ad
resistendum paratos invenit. Confligunt itaque
utrimque fortia agmina impetu vehementi, et nisi
Theutonicorum aciem hostium numerositati imparem
fuga | null | 9d1da077-485c-4858-bffd-4608848fbd67 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ottonis, germani presulis Gebehardi,
turbaret et impediret, victricem eam hostis Longobardus
sensisset. Tum vero ex magna parte mutilata,
pro pudor! ceditur, et victoriae honore privatur,
sed non sine maximo Hartwigi detrimento.
17.
Interea rege a Bawaria egresso et in Frankanavordi
incarnationem dominicam celebrante,
multorum legationes ei deferuntur; qui legati primo
benigne auditi, dehinc largiter munerati, omnes revertuntur
leti. Ibi quoque dux Herimannus humiliter
regi famulatur, et ab eo caritative, ut talem
decuit personam, habetur. Inde rex discedens Muselenorum
pagum visitavit, et ad Theodonisvillam
veniens, generale ibidem colloquium cum
comprovincialibus habuit ( #an.@# 1003). Rege vero ibidem
omnibus aliqua necessitate laborantibus benigne
legem dare cupiente, Merimannus ac Theodericus
solo nomine duces, sed non re, temptabant
hoc impedire, sed frustra, continuo animadvertentes
auctori justitiae se merito succumbere. Nam
rex quoddam castellum ducis, Mulsberg dictum,
ob instantem totius populi necessitatem destrui,
et ut numquam reedificaretur, firmiter precepit.
Hiis absque remotione omni peractis, rex ad
Aquasgrani iter disposuit ( #Jan.@# 24) ut ibi anniversarium
domini et antecessoris sui cesaris
summa diligentia compleret, et Liutharienses unanimiter
convenirent. Quem quamvis paululum tardaret
interim innata infirmitas, tamen ad perficiendum
justi desiderii propositum Christi illi aspiravit
vires ineffabilis pietas. Dein Trajectum amore
sancti presulis Servatii veniens, de prelio nostrorum
male pugnato (HORAT. I, 24, 19) ibi certum comperit.
Et quia omne, quod nequit corrigi, lenitur
patiencia, quamvis graviter tamen sapienter audita
sustulit incommoda. Inde Leodium ob impetranda
Christi athletae Lamberti patrocinia veniens, ibi
colica passione admodum gravatur, sed praedicti
martiris intercessionis suffragiis liberatur. Hinc ad
Aquasgrani rediens, purificationem Dei genitricis
ibidem venerabiliter peregit. Inde ad Niumagum
commeans, pluribus diebus quadragesimae ibi
moratur, primo regnum Dei justitiamque ejus quaerere,
postea humanae fragilitati studens necessaria
suggerere.
18.
Mortuo interea duce Wlodoweio, fratres predicti,
una cum matre expulsi, a Boemensibus penitentia
ductis revocantur. Quos Bolizlaus, Poleniorum
rector, collecto undique exercitu, petens iterum
expulit, equivocumque suum exulem pristinis honoribus
prefecit, seque domum, latentibus insidiis suis
alta mentis intentione, recepit. Sciebat enim nepotem
suum se nimis vindicaturum in fautoribus
suae expulsionis, sperans se tunc meliori occasione
forsan introducendum. Quod et ita accidit. Enimvero
cum Bolizlaus Boemensis cerneret populum suum,
execrando ritui deditum, in maxima securitate constitutum,
impietatem suam ad confringenda foedera
pacis, quam sacramentis firmaverat, in tantum armavit,
ut, collectis in unam domum coram se cunctis
optimatibus, primo generum suum, gladio in
caput ejus merso, ipse occideret, ceterosque inermes
in ipsa sancta quadragesima, vir sanguinum et
dolosus, nec sibi concessos umquam dignus dimidiare
dies, cum suae malitiae fautoribus interficeret.
Ob hoc residuus populus multum formidans
ad Bolizlaum Polenum nuncios clanculum misit,
qui perpetrati facinoris magnitudinem edicerent et
futuri timoris ereptionem ab eo poscerent. His libenter
auditis, mox per legatum fidelem hunc ad
colloquium cominus in arce quadam ad tractanda
cum eo quaedam necessaria communis utilitatis cum
paucis ad se postulat venire. Huic junior Bolizlaus
ilico consentiens, ad condictum locum perrexit,
caritativeque ab eo primo susceptus, in sequenti
nocte erutis sibi oculis, ne umquam in suos tale
quid perpetraret vel amplius ibidem regnare valuisset,
ab ejus familiaribus est prohibitus, exilioque
longo deputatus est. In sequenti igitur die ad Pragam
velociter properans, ab incolis semper de nova
dominatione gaudentibus introducitur, communiterque
in dominum laudatur. Accrescente igitur ibi
seculari potentia, attollitur infrenatae mentis multo
major solito contumacia. Haec, lector, attendens
scito, quod cujus animus in prosperis fit elatior, in
adversis sepe erit humilior, quod non esse sapientis
Scriptura testatur.
19.
Haec omnia rex dictante fama comperiens,
honesta gravitate animi patientis tulit, suis dumtaxat
imputans peccatis, quicquid in reguo suis temporibus
incommoditatis accidit. Itaque quod oportunum
tunc maxime sibi videbatur, dissimulatis omnibus,
quae eis acciderant, nuncios ad Bolizlaum
misit, mandans ei, si terram nuper a se occupatam
de sua gratia, ut jus antiquum poscit, retinere
sibique in omnibus fideliter vellet servire, se
ejus voluntati in hiis assentire, sin alias, se armis
illi velle contraire. Hanc legationem, etsi justam et
bene compositam, | null | cb5ee653-1b67-4d36-a517-f0ef4c34a342 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tamen Bolizlaus indigne suscipiens,
futuram ultionem merito promeruit. Finita
namque quadragesimali abstinentia, sicut exorsus
sum, festum paschale Quidilingaburg antecessorum
suorum more honorabiliter rex celebravit [ #Mart.@#
28]. Ibi tum iniquam presumptionem Bolizlai et
aspirationem Heinrici dissimulans, familiaribus
suis, ut tantam festivitatem decebat, arrisit. Ibi
etiam Ottonem ducem et Ernastum a prelio male
pugnato revertentes regiis donis honorat, paternisque
adminiculis consolatur. Nuncios quoque (f. 89).
Rederariorum et horum, qui Liutici dicuntur,
misericorditer suscepit, hactenusque rebelles munerum
dulcedine promissionumque jocunditate sedavit
et de inimicis familiarissimos effecit.
20.
Post haec rogationum dies a Christi fidelibus
jugiter colendas Merseburg celebrans, de aperta
Bolizlavi ducis et Heinrici marchionis rebellione
intimatum est. Proximum pentecostes festum in
Halverstidi a rege celebratur ( #Mai.@# 16). Post haec ad
Bawariam tendens, Heinricum auxilio Bolizlavi resistentem
primo devincere, posteaque positas a
longe insidias amovere conatur. Comperit etiam ad
hoc, quod Ernastus ab eo nuper honoratus et domnus
Bruno, frater suus, cum eo injuste conspiraverant,
ignorantes quod scriptum est:
#Virtus consilii expers mole ruit sua.@# (HOR. III, 4, 65.)
Rex autem ob sedandam horum arrogantiam familiares
suos undiquesecus colligens, intrante Augusto
bona prefati comitis invadendo vastavit,
eumque, ubicumque extra urbem potuit, invitum
latitare compulit. Dicat aliquis, non ignorans causam
tantae presumptionis, necessario eum hoc fecisse;
sublimioribus non congruere potestatibus,
tam firmiter promissa (f. 89' ), cuiquam fideliter servienti
subtrahere devotionemque ceterorum abalienare.
Quibus reciproco: non ullam in hoc seculo
esse dominationem, nisi a Deo; et qui se contra
eam erigat, divinae majestatis offensam incurrat;
subitaneam iniquae mentis inflationem pacientiae
gubernaculo debere retrahi, et cum humili supplicatione
consolationem expectare sibi veraciter profuturam;
saciusque arbitror esse, alcius de die in
diem ascendere, quam ruinam inexuperabilem subito
incurrere. Libenter nepotem meum aliqua
ex parte defenderem, si veritatem a cunctis fidelibus
honorandam polluere auderem. Approbata sunt
in multis antiquorum proverbia: inveterata populi
facinora parere nova mali pudoris detrimenta. Namque
patri regis genitor istius non ut miles, sed ut
inimicus sepe resistit, imperatorumque partem, ut
ipse testatus est, ob confirmatam sacramentis gratiam
adjuvit. Similiter et iste usque in finem ultimi
Ottonis ei fidelis erat, seniorique suo usque ad haec
infelicia strennue ministrabat tempora. Set regi
secreto mentis latebat repostum patris suique
zelus infinitum. Spero autem, quod hoc omne pro
amore Christi inultum semper relinqueret, si
hunc tam crudeliter et cum caeteris sibi contrariis (f. 90)
aperte sibi renitentem non cerneret. Heinricus
marchio quamvis in hoc crimine solus culpabilis
appareret, tamen absque consilio aliorum
hoc primitus non aggreditur. Et quia pro magno
dedecore in hoc seculo proditor habetur, maluit
hoc conscientia gementi celare, quam sui damnum
aliorum augere detrimentis; et ob haec qui prius viriliter
suam ab hos e defendere studuit patriam, tunc
aperuit huic in rapinam mittiturque ei clam a Bolizlavo
auxilium nihil sibi omnino proficuum.
21.
Venienti autem tunc regi ad locum, qui Hatheresburgdi
dicitur, omnem thesaurum suum
se precedentem Maganus, comitis predicti miles,
cum suis corripit, ac tum intra se dividentes, ad
Amardelam civitatem letus revertitur. Quos
rex pone insecutus possedit, compositisque bellorum
instrumenti, eos vitam solum, reddita urbe et
preda, fiis intercessoribus postulare compulit.
Tunc destructa penitus eadem, divisaque inter suos
Poleniorum multitudine, rex inde ad Crusni
castellum, in quo frater comitis Heinrici, Bucco nomine,
dominam suam Gerbergam cum filiis custodire
debebat, proficiscitur. Exercitum autem undiquesecus
circumsedentem Heinricus comes cum
suis exterius inpugnabat, quosdam vulnerans, aliosque
incaute frumentum equis (f. 90' ) congregantes
perimit. Quod ne amplius fieri potuisset, rex curiose
previdi, positis militibus quadringentis, hostemque
secretiora cujusdam vallis petere loca coegit.
Quem ibi castra metantem rustici unius incontinens
lingua custodibus prodidit. Illi autem medii fervore
diei illo latentibus tendentes insidiis, ut primum
castra visis agnovere tentoriis, alta voce per kirieleison
sotios convocantes, hostes, relictis ibidem omnibus
suis, capto solum Ernasto, effugarunt. Reversi
tunc idem ex magna parte tristes, effitiunt consodates
admodum laetantes; presentatoque regi captivo,
capitalis sententia a judicibus decernitur, quae Magontinae
archipresulis Willigisi intercessione supplici
et quae regi | null | 5e8e1811-a1c9-47e0-97d0-f42bbd68123f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
placuit redemptione amovetur.
Tunc audita senioris sui fuga, Bucco comes gravi
dolore concutitur, ac quid sibi tunc foret faciendum,
socios consulit. A quibus diversa percepit
responsa. Quidam dixerunt, ob fidem seniori suimet
promissam ac ignaviam perpetuo eis inputandam
mori malle, quam urbem cum tali pignore regi umquam
dare; superstite adhuc seniore suo, auxilium
semper sperare profuturum. Alii autem, qui plus
sapiebant (f. 91), aque torrenti et homini potenti
arduum esse testabantur resistere; devictos raro
aut numquam promereri veniam; incolomes et nullo
se tunc vulnere tardatos, cum domina suimet caeterisque
bonis ac hospitibus abeundi licentiam apud
regem imploraturos affirmabant. Horum, ut opinor,
consilio custos ejusdem civitatis Bucco cum Ottone
germano suimet domino loquitur, ejusque suffragiis
urbem regiae potestati tradidit; ipse autem cum omnibus
sibi commissis securus abiit. Confestim civitas
radicitus dirui a rege jubetur; set parcentibus
hujus rei auctoribus, magna ex parte cum aedificiis
servatur.
22.
Interim dum rex Heinrici comitis urbem
Crusni vocatam possedit, Bolizlavus eum in aliquo
ledere sumopere nisus, clam exercitum colligit, et
per nuntios suimet Guncilinum fratrem ortatur, ut
memor firmae promissionis urbem Misnensem suae
redderet dicioni amiciciamque renovaret pristinam.
Ille autem sciens, istius ingressu a gratia regis et a
demonio tali se penitus exclusum fuisse, mandatis
talibus respondet: #Omnia quae praeter haec a me
expetis, frater, libenter inpendo, et si umquam haec
faciendi (f. 91' ) oportunitas accidit, non recuso. Sunt
mecum senioris mei satellites, qui talia non paciuntur;
et si hoc publicatur, vita mea cum omnibus, quae possideo,
periclitatur.@# Hac legatione accepta, Bolizlavus
internuntios custodiri et legionem ad Albim properare
jussit. Hic qualitatem vadorum secreto perquirens,
mane facto ipse subsequitur, et ad Strelam
civitatem, quia suae dos erat filiae, demandat,
ut nec sibi quicquam timerent, neque cum clamore
illato convicinos de hac re certos efficorent. Nec
mora, exercitus jussu ducis in quatuor dividitur, et
ad Cirin castellum vespere conveniri precipitur.
Duae autem phalanges premissae, ne sui aliquam
a marchione molestiam paterentur, providere studebant.
Totus hic pagus, qui Zlomizi dicitur,
optime tum excultus, in una hac die igne, gladio et
habitatoris eductione flebiliter desolatur. Sed qualiter
is, qui omnes crebro fallere solebat, a quibusdam,
qui in Mogilina urbe sedebant, deluderetur,
memorare libet. Hii cum a legione ad eos missa
impugnarentur: #Cur sic facitis?@# inquiunt. #Vestrum
seniorem optimum scimus, et hunc nostro preponere
volumus. Tantum precedite, et nos cum familiia et
possessionibus (f. 92) universis subsecuturos non
dubitate.@# Talia orantes, non amplius vexabant
hostes, et seniori suo hos adventare pro certo
nunciabant. Sed cum commilitones ad condictum
sero confluere locum, hosque domi sedere dux
cerneret, multum irascitur, et mendacibus sociis
poenas minatur. Postera luce, orto jam sole,
preda innumerabilis premittitur, et magna pars
bostium Albi inmergitur. Caeteri domum redeuntes
inlesi, dividunt predam, seniori suo optima quaeque
assignantes. Non fuit minor captivorum numerus
quam tria milia, et ut presentes affirmabant, multo
amplius.
23.
Heinricus vero comes se jam defecisse
animadvertens, ad urbem Crana dictam properat,
ibique Sifridum, filium comitis Sigifridi juvenem,
auxilio se expectantem collato inveniens, nec sibi
neque huic ullam in rebellione spem in his partibus
promisit. Tandem cum eo multa locutus, eandem
incendit, seque ad Boemiae tunc invasorem Bolizlavum
cum domno Brunone residuisque fautoribus
concessit. Sifridus vero, spe palam resistendi
frustrata, non eos comitatur, set de futura commissi
emendatione certus revertitur. Rex autem ad Cranam
hostem insecutus fugientem, lenivit in hoc suimet
animum, quod agnovit (f. 92' ) se inimicum in
destruendis preoccupasse. Misit tunc Heinricum,
Wirciburgensis episcopum, et Erkanbaldum, Fuldensis
coenobii abbatem, ut Suinvordi castellum incenderent
atque diruerent. Quos adventantes Heinrici
comitis inclita mater, Eila nomine, ut talibus decebat
personis, suscipiens et salutans, ut precepta intellexit
regalia, perturbatur, concitoque cursu ad aeclesiam
properans, ibidem ignis concremationem prius sustinere,
quam hac comburente viva vellet exire,
testatur. Unde seniores prefati, ob Christi amorem
seculares postponendo timores, decretam mutabant
sententiam; murosque urbis | null | 96d1ef7c-e40e-4f22-b840-7f3e5ca616a4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ac aedifitia solotenus
frangentes, tristem matronam his mulcebant promissis,
si quando cum gratia regis id fieri potuisset,
hoc totum ex sua parte se renovaturos. Rex autem
devastata omni comitis proprietate et cum beneficio
late divisa, ad Bavanberg venit; ibique exercitu
suo bona cum pace dimisso, nativitatem Dei genitricis
( #Sept.@# 8) sollempnibus celebravit gaudiis. Inde
profectus ad silvam Spehteshart nuncupatam,
laborem expeditionis delinivit suavitate venationis (f. 93).
Completa ibidem autumnali jocunditate, per
Franciam transiit ad Sasoniam, indicens hiis proxima
hieme suam ad Milziani expeditionem. Post
haec natale Domini in Palithi more priorum
divinitus ac humanitus honorando peregit.
24.
Deinde ad Thornburg veniens ( #an.@# 1004),
Willigisum archipresulem cum caeteris familiaribus
ad Gisilerum misit archiepiscopum, tunc nimis
infirmum, ut memor Domini, quicquid in destructo
Merseburgensi episcopatu hactenus deliquid,
hunc resumendo injustamque sedem relinquendo,
in ultimis saltem emendare voluisset.
Hunc primo propter Herimannum, quem sibi
idem semper in regno summopere conatur preponere,
odivit, posteaque data huic suimet gratia, inter
familiarissimos habuit; commissisque ei omnibus in
Saxonia suimet proprietatibus, fidelem in hiis
persensit provisorem, multa quae tunc suae arridebant
voluntati, per eundem complens. Tandem zelum
Dei amplius ferre non valens, perfecto hunc
persecutus odio, hos, sicut predixi, nuntios misit.
Quibus vix talibus respondit: #Dentur mihi trium vet
quatuor induciae dierum, et mihi liceat abire; quibus
transactis (f. 93' )
@#, #certa vobis referam.@# Hoc apud
regem inpetrans, et in curru, ut diu tunc solebat,
exiens, ad Thriburi curtem suam venit, ibique
duos commoratus dies, 8 Kalendas Februarii migravit
ab hoc seculo. Quo audito, rex corpus archiantistitis
precedens, usque ad Magadaburch subsequitur,
premittens eo capellanum suimet. Wigbertum, ut de
electione Taginonis unanimem confratrum voluntatem
inpetraret. Set propositus ejusdem civitatis,
Waltherdus nomine, convocatis in unum confratribus
universis, obitum senioris et adventum regis pariter
indixit, obsecrans ut invicem unum aliquem inquirerent,
cum quo antiquam eligendi consuetudinem
retinerent. Cui ab omnibus ilico respondetur, eundem
se communiter velle in dominum, divina ad hoc
favente gratia, habere. Hoc cum magna, ut decuit,
humilitate idem suscipiens, veniam prostratus peciit.
Delatum est corpus archiepiscopi ad sanctum Johannem
ibique proximam noctem dignis servatur
honoribus. Postera autem die cum ad sanctum
portaretur Mauritium, adveniente tunc ibidem rege,
ab eo omnique clero et populo suscipitur, secundamque
noctem diligenter custoditur. Mane jam
facto, Arnulfus episcopus (f. 94) a rege ad
confratres et ad milites admodum tristes gratia
Taginonem eligendi mittitur. Cui legationem suam
cunctis ordine pandendi Walterdus respondens pre
omnibus: #Scimus,@# inquit, #quid vester senior intendat.
Volumus, si licet fieri, potestatem habere eligendi; et
cunctus presentibus his, me quamvis indignum voluerunt
in vacuum succedere, ut ipsi potestis probare.
Detrimentum aecclesiae fieri nostrae multum veremur;
quod ne eveniad@#, #regiam pietatem ac vestram
petimus intercessionem. Non sumus inmemores proverbii
cujusdam sapientis (LUCAN. III, 145 sq.)
@#: #Libertatem populi, quem regna cohercent, libertate
dominantis
perire, tantumque ejus umbram servari,
si cunctis ejusdem velit obtemperare preceptis.@# His
dictis, presul egressus, regiis omnia instillavit auribus.
Qui mox prepositum vocans multumque ei promittens,
et sui licentiam ac consotiorum in eleccione
Taginonis gratiam acquisivit. Confestim in majorem
convenientibus aecclesiam cunctis, rex baculo Arnulfi
presulis clerum et populum Taginoni venerando patri,
cum redditura summo judici racione, commisit,
eundemque in cathedram episcopalem ipse constituit,
asstantibus universis et laudes Deo canentibus.
Celebrata pro defunctis memoria (f. 94' ), corpus
archiepiscopi coram altari australi sepelitur.
25.
Set antequam ad nostrae sedis renovationem
perveniam, libet quaedam de prefato viro qui tunc ordinandus
erat, disserere. Fuit hic egregii clericus Vulfgangi,
qui Ratisbonensem pius pastor, habitu et conversatione
monachus, rexerat aecclesiam. Huic tam
carus erat iste, ut in vice filii a puero nutriens eundem,
jam adultum bonis suimet omnibus prefecisset.
Insuper ducis et imperatoris gratiam in tantum ei
acquisivit, ut si quando se de hac luce divina
jussione subtraheret, hunc sibi successurum non
dubitaret. Consummato tunc hujus exilii cursu
in sanctitate admirabili, | null | 7cd7dffa-6158-41b7-a05a-dbb1a06d4094 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
venerabilis antistes cum
jam usque ad mortem egrotare cepisset, accersito
ad se dilecto Taginone: #Pone,@# inquit, #fili, os tuum
super os meum, accipiens a Deo insufflationem spiritus
mei, ut ubicumque ardore juventutis incalescente, in
gemina caritate sis frigidus, a summa potestate
meique benivolentia temperamentum accipias; et si
meis honoribus forsitan privaberis, post bis quinos
solares annos, cum mea apud Deum luo commissa,
majoribus pro certo laetaberis.@# Post haec vir sanctus
cum finem suum adesse (f. 95) in spiritu presciret,
jussit se in ecclesiam portare; expletisque ab eo
orationibus caeterisque quae a fratribus facienda
erant, se cum sibi commissis Deo commendans,
pridie Kalendas Octobris sanctum emisit in pace
spiritum ( #an.@# 994). Electus ille ab universis ad imperatorem
venit, set promissa non percipit, dato
tunc ab imperatore episcopatu capellano suimet
Gebehardo. Committitur huic iste fideliter, et quamvis
ab eo honorabiliter haberetur, tamen quia bonum et
malum non sunt ad aliquid, non longum tempus
cum eo ob morum suorum inequalitatem
versatur. Adhesit namque ilico Heinrico tunc duci,
et propter castitatem mentis et corporis ei complacuit,
ac usque ad hanc diem, quam prefatus sum,
malis moleste, bonis accepte, perdius et pernox ei
servivit, Deo et hominibus sua specialiter inpendere
satagens; completurque ob hoc a rege, propter
sancti viri ab eodem unice dilecti amorem, veredicum
ejusdem vaticinium, decursis tunc, ut ipse
domnus Tagino sepe mihi retulit, decem annorum
curriculis. Qui carissimum suimet dominum ac
reginam cum omnibus consociis multiplicibus, ut
decuit, honorat muneribus, nequaquam suae benignitati
ad hoc subpetentibus.
26.
Inde rex cum eodem ad castellum (f. 95' )
ipsius, nomine Givikansten, pergens ( #an.@# 1004),
omnia, quae ibidem ab Gisilero antistite collecta
sunt, singulariter perspicit, et haec esse superflua
testatur. Dehinc Merseburg diu pastore suo viduatam
consolationis gratia adiens, eandem pristinis
restitui honoribus quam maxime conatur. Ibi tunc
Tagino venerandus 4 Nonas Februarii, id est yppapanti
Domini, id est obviacione justi Simeonis,
accepta ab Hilderico antistite licentia, qui
primus horum in ordine fuit confratrum, a Willigiso,
archipresule Magontino, consecratus est, presente
rege ac Romano nuncio, omnibusque coepiscopis
ad haec faventibus. Et quia is, ut scriptura ejus
testatur, ab solo ordinandus apostolico, huc
venire propter instantem necessitatem non potuit,
ibidem sacri crismatis delibucione tercium implevit
numerum, Waltherdo post se omnem committens
episcopatum . Rex autem, quo semper esurivit
atque sitivit, justiciae cibo gestiens tunc saciari,
quia aliter non posse fieri apud Arnulfum presulem
sciebat, cum centum concambio mansorum,
super solum Merseburgensem burgwardum,
episcopalem redemit bannum. Quicquid autem a carissimo
Taginone exposcerat, bonae voluntatis habundantia
hoc largiente perceperat. De Misni (f. 96)
atque de Citici episcopatibus decrevit regia potestate
ad integrum redire, quod antiquitas hinc demptum
valuit explicare. Unde hiis versibus preludo
Christi odas concinentibus:
O sol justiciae fulgens super omnia, Christe!
Adventu primo mundum redimensque secundo
Cum patre plasmator dissolvens, examinator
Solus, pro variis dispensans premia factis
Humano generi, sceleris per prona labenti,
Vera dies, lucem, tu, nunc benedicito talem,
Qua pius aecclesiam visitasti despoliatam.
Mersburg te laudet, de tuis munere gaudet,
Ejus et nati, pastores ac renovati
Persolvant grates tibi nunc ex corde fideles.
Inclite rex regum, modo suscipe fasma tuorum.
Clemens Heinricum de coelis respice servum,
Et contectalem suimet defende fidelem,
Hiis tua pro parvis bona prestans maxima donis.
Vivat in aetheria Taginonis spiritus aula.
Waltherd et Gero valcant in fine beato.
A Christo salvi sint omnes atque locandi
Sedibus Elisiis, te, Mersburg, qui pietatis
(f. 96' ) Affectu dextris exaltavere benignis.
Omnia qui primus regis, Deus, atque supremus,
Hanc moderare, tuo queat ut subsistere remo;
Ejus custodes tua sint precenta sequentes,
Hostes nil valeant, conversi sed bona reddant.
Sis rogo propicius, qui destructor fuit hujus.
Insuper et cunctis, qui subvenere malignis,
Da veniam, laeti quo spectant certa futuri.
Urbs Wormacensis gaudet temporibus istis
Libertate sua, cujus manebat in umbra
Hactenus, atque ducum fuerat sub lege suorum.
Burchard | null | 1141fcd2-4e1c-4c87-812a-469865a2277c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
antistes laetatur et inter heriles
Ex animo proceres, quod non timet amplius hostes
Nunc ex contiguo, longe semotus ab illo.
Aula ducis domini domus est jam preclua Christi,
Et judices varios clerus nunc deprimit illos.
Hoc rex Heinricus fecit, pietate coruscus,
Hanc propriis solvens rebus Christoque remittens.
Annuit ista pius Otto dux, atque benignus
Munere regali concessit habunde teneri.
Ex hoc laetantes sint semper quique fideles.
LIBER SEXTUS.
1.
(f. 97) Post salutiferum intemeratae virginis
partum consummata millenarii linea numeri, et in
quinto cardinalis ordinis loco ( #an. 1004 Febr.@# ),
ac in ejusdem quartae inicio ebdomadae, in Februario
mense, qui purgatorius dicitur, clarum mane (cf.
PERS. III, 1) illuxit seculo, et Heinricus, Dei gratia
rex, antecessorum nevam suorum cupiens emundare
sibique veniam promereri aeternam, dispositis
secundum suimet placitum ad haec pertinentibus
cunctis, perrexit ad demum suam, ubi se corporaliter
semper solebat reficere, ut ibi desiderato
diu alimento paululum recrearetur in mente. Convocansque
ad se omnes regni primates, dedit episcopatum
sanctae Merseburgensis aecclesiae cuidam
capellano suimet, nomine Wigberto,
cum archiantistitis baculo Taginonis, cum quo ipse,
quicquid antecessor suus injuste de hac auferre presumsit
aecclesia, renovationi ejusdem arridens reddidit,
consentiente hoc Arnulfo presule, Eido
quoque et Hilliwardo episcopis, quibus diocesis
illa fuit divisa, ac omni populo applaudante. Ductus
mox cum divina jubilatione ad sedem suam Wigbertus (f. 97' ),
eodem die ab archiepiscopo suimet Taginone,
et a confratribus Hillerico et Wigone cum
predictis coepiscopis consecratur.
2.
Interim Bolizlavus suo furore et comitis Heinrici
instinctu magnam vim Bawariis omnibusque
concivibus suis intulit. Ob hanc causam rex indicta
prius expeditione, Milzini fines hostiliter invasit, et
ni superflua nivis effusio celeriter resoluta eum
impediret, omnis haec regio habitatore vastata caruisset.
Inde reversus, tristis Guncelioni marchioni
caeterisque patriae defensoribus positis auxiliatur
presidiis; ac tunc Merseburg veniens, fratrem suum
fugisse ad Ungariorum regem veniae gratia
acquirendae, Heinricum autem incepti multum penituisse,
ab fidis intercessoribus ab eo missis comperit.
Quorum et maxime percari suimet Taginonis et
Bernhardi ducis supplicaciones etsi invitus suscipiens,
prefato comiti suimet gratiam ea ratione indulsit,
ut predium sibi suisque fautoribus et incolatum
redderet, ipsum autem, quamdiu voluisset, in
custodia detineret. Heinricus vero se nimis in omnibus
culpabilem lacrimabiliter professus, more et habitu
penitentis regi se tradidit, ejusque jussione (f. 98)
ab archipresule predicto in castellum Ivicansten
detruditur, diligenterque a suis militibus die
noctuque servatur. Ibi tunc preter aliud bonum opus
in una die psalterium cum 150 veniis cantavit.
3.
Interea rex Italicae haud inmemor injuriae, omnes
suos fideles ad hanc ulciscendam hortatur, ac
instanti quadragesima ipse eo cum armato milite
destinavit pergere. A Merseburg tunc exiens, sancti
Mauricii apud Deum intercessionem itinerisque
prosperitatem Magadaburg peciit. Inde per
Thuringiae orientalisque fines Franciae transiens,
ad Ratisbonam venit; ibique habito regali placito,
militi suimet generoque Heinrico 12 Kalendas
Aprilis cum omnium laude presentium, cumque
hasta signifera ducatum dedit. Dehinc Augustanam
urbem itinere attingens, a Sigifrido antistite ejus
honorabiliter introducitur et habetur. Ibi tunc duas
tantum noctes commoratus, reginae diligenti salutatione
licentiam dedit ad Saxoniam abeundi, dilectoque
eam commisit Taginoni. Ipse autem cum exercitu
progreditur usque ad locum qui Tinga
dicitur. Ibi domnus Brono, frater ejus, cum Ungaricis
intercessoribus regi presentatur, et ab eo data
sibi gratia misericorditer suscipitur. Equidem ab archiepiscopo
Taginone rogatus, ad predictam civitatem
veni, et cum eodem (f. 98' ) redii ( #Mart.@# ). Venimus
ad saltum Geronis, ibique cum venerabili
abbatissa Hathui palmas sollemniter peregimus; 4
feria ad Magadaburg regina veniens, cenam Domini
et subsequentem dominicae resurreccionis sollempnitatem
ibidem celebravit.
4.
Rex autem per multas itineris asperitates
ad Tridentem veniens urbem, ibi palmarum festa
colit ( #Apr.@# 9), et exercitum nimii laboris necessitate
afflictum hac celebri sollempnitate paululum respirare
permisit. Quem adventantem Hardwigus
rex presciens ac multum expavescens, ad municiones
supramemoratas nuntios probatos misit;
ipse autem collectis agminibus in Veronensi planicie
considens, sperabat presentia preteritis prosperitatibus
forsitan respondere. Hunc transitum
Heinricus rex interclusum aut vix aut nequaquam
expugnandum comperit; et alio se vertens, cum
suis tractat familiaribus, | null | 86fed4aa-c82d-45d3-b6b3-9fbfef636be0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
si clusas hinc longe remotas,
Carentanis auxiliantibus, intercipere ullatenus
valuisset. Quod consilio prudenti, quamvis arduum
multis videretur, effectum est. Carentani regalibus
jussis ilico obtemperantes, in duas dividuntur legiones;
unam, quae ante ipsum diei crepusculum
montem clusis (f. 99) superpositum cum peditibus
clam preoccupabat, alteram quae jam facto mane
ad has expugnandas subsequitur, audito a premissis
commilitonibus signo tam vehementi, ut ex latentibus
hostium insidiis audiri potuisset. Qui post tergum,
ut opinabantur, securi, venientibus obviam
armati properant. Sed nostri eos ex latere irruentes
alios effugarunt, quosdam autem precipicio et in
Brenti fluminis inundacione compellebant interire.
Sicque victores clusas usque ad regis adventum
sollicite tuebantur. Hoc rex ab internunciis ut audivit,
relictis omnibus impedimentis, optimis satellitibus
exceptis, cum magna difficultate eas pertransit,
et juxta litus aquae supramemoratae in quadam
grata planitie castra metatus est, ut ibidem cenam
Domini et chrismatis consecracionem ac passionem
dominicam et sanctam ejus resurrectionem sumopere
veneraretur ( #April.@# 13-16). Interdicta est omnibus
per bannum regalem a palatino comite fuga,
et resistentibus viriliter promittitur solatio futura.
Rex autem in 3 feria aquam transiens predictam,
fixis iterum tentoriis requievit, exploratores prestolans,
sollicite ad quaerendam Hardwigi hostis
conversationem clandestinam.
5.
(f. 99' ) Longobardorum vero mens hactenus
in malo unanimis, divinae pietatis instinctu dividitur,
et ab injusto supplantatore disjuncta, a Deo
coronato regi Heinrico securum fuga patefecit
ingrussum. Verona primo eundem succipiens, exultat
in Domino, advenisse defensorem patriae, auctorem
vero abisse totius miseriae. Huic occurrunt diu
expectato Thiedoldus marchio cum predictis
auxiliatoribus, gaudens tempus advenisse, quo
secretum bonae voluntatis sibi liceret huic aperire.
Tunc rex tali comitatu Brixnam veniens, ab
archiepiscopo Ravennate et ab hujus sedis provisore
Ethelberone, cum provincialibus succipitur.
Inde Pergamam, ab Arnulfo imperatore olim devictam,
itinere attingens, Mediolanensem archipresulem
fide sacramentis firmata recepit. Post haec
Papiam visitans urbem ( #Mai.@# ), ab archiantistite hoc
et a primis illius regionis susceptus, cum admirabili
laude ad aeclesiam ducitur, et communi electione
sublimatus in solium regale collocatur.
6.
Eademque die revelatur, qua mutabilitate totius
mundi hujus instabilis cursus in pronum semper
volvatur. Namque inter tot gaudia subito insevit
inimica pacis discordia, (f. 100) et a superflua vini
ebrietate de vili causa interrupta est miserabiliter
fidei connexio et sacramenti. Concives adversus
noviter electum regem, armantur, ad palatium
properant, et maxime hii, quibus jus Heinrici displicebat,
Hardwigi autem relaxatio mulcebat. Clamor
ut a rege auditur, et quid hoc esset, explorari cicius
ab eo jubetur. Cui protinus respondetur, plebeios
furore subitaneo inflammatos et servili presumptione
animatos, hanc commotionem primitus
incepisse; caeteros quoque omnes in detrimentum
sui vel dedecus convenisse. Quos jam irrumpentes
Heribertus, Agripinae provisor egregius sedare
conatus, de fenestra ut causam tantae invasionis inquirit,
lapidum imbre et sagittarum infusione retruditur.
Palatium autem ab hostibus graviter impugnatum,
a domesticis regis facile numerandis
est viriliter defensum. Divisis etenim in plura necessaria
nostris, major vis excrevit inimicis. Tandem
audito clamoris immensi strepitu, nos ri gregatim
ad regem properant, hostesque adhuc insanientes
paululum expellunt; sed imminente jam nocte sagittis
atque lapidibus obviis tardantur. Quae ad
providenda, urbis tunc incendunt moenia. Nostri
autem qui foris erant, urbis propugnacula (f. 100' )
fortiter ascendunt, quibus hii sic melius resistebant.
Ibi tum quidam egreius juvenis, Gisilbertus nomine,
frater reginae, a Longobardis V Ineratus oppeciit,
et consociorum tristiciam vehementer
adauxit. Quem Vulferam miles, in medium agmen
prosiliens unumque ex his per galeam usque in jugulum
feriens, securus vindicavit. Sic alternando
quietem cunctis amicam belli asperitate mutabant.
Nonnullos ex hostibus, quos vi capiebant
nostri, vivos regi presentabant. Subito ibidem una
domus, quae nostros tuebatur defatigatos, a Longobardis
incensa ruit, at eos nulla spei certitudine
potitos alacriores bello reddidit. Interim Alemanni
cum Francis et Liuthariensibus tandem haec
mala rescientibus fractis intrantes muris, in tantum
concives persecuti sunt, ut a municione domnum
suarum nec unus egredi presumeret ( #an. 1004,
Mai.@# ). Harum sumitate hii nostros jaculis gravantes
immissis. incendio perierunt illato. Difficile est cuiquam
ad enarrandum, quanta ibidem strages | null | 7ddac69b-f96b-45d3-979d-936f2e12061a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
diversis
efficitur modis. Milites regis tum victores sine
ulla offensione spoliis interemptorum utuntur. Hoc
miserabili (f. 101) aspectu rex motus, et ut residuis
parcerent firmiter precipiens, se ad municionem
sancti Petri contulit, hostibusque veniam
suppliciter implorantibus misericorditer indulsit.
Tunc absentes quiqui accepta regis victoria, aut
ipsi veniunt, ut talia declinarent, aut obsides mittunt,
fidem, auxilium et subjectionis debitum regi
promittentes.
7.
Sedatis tunc Papiae calamitatibus, rex ad Pontem
longum venit, Longobardorumque residuum
agmen per manus suscipit; habitoque ibidem
cum omnibus conloquio, rebusque maximis
prudenter ordinatis, Mediolanum sanctissimi presulis
Ambrosii amore peciit; moxque ad prata
predicti reversus, presentem populum, de subito
ejus conquerentem discessu, promissa celeri
suimet reversione ceterisque consolationibus multis
placavit pontis. Insistentem vero tunc pentecostes
sollemnitatem ( #Jun.@# 4) in loco, qui Grommo
vocatur, celebrat. inde tum procedens, Tuscos
sibi obviantes in consorcium sibi firmiter servientium
suscepti. Dehinc patriam revisere festinans,
Alemanniae fines, nuper a ducis Herimanni solatio
privatos, filioque ejus et equivoco adhuc puerulo
deditos (f. 101' ) ad regendum et confirmandum
invadit. Inde in Alsacia positam petens Argentinam,
venerabilem Christi precursoris ibi excolit nativitatem.
In cujus vigilia quae Dominus per eum fecit
mirabilia, non sunt mihi pretereunda, quia haec piis
ad delectacionem, reprobis autem dicuntur ad terrorem.
Domus, in qua rex populo legis justiciam
dabat, subito cecidit, uni dumtaxat presbitero
nocens, cum domna excommunicati injuste sedulo
commoranti. Ille pre caeteris in hoc crimine
culpabilis, morte sua, prius confractis cruribus,
luit poenam commissi facinoris. Quam dulcia piorum
gesta ad aedificationem animae ipsi legimus et
ab aliis visu ac auditu didicimus, et tamen obdurato
corde miseri desipimus, nec amovemur inolita
nequicia certis malorum poenis, neque delectamur
inestimabilibus justorum premiis. Hinc rex discedens,
sancti Martini presulis limen Magontia
supplex adiit, ibique natale apostolorum
( #Jun.@# 29) venerabiliter coluit.
8.
Post haec per Franciam orientalem iter faciens,
Saxoniam, ut sepe professus est, securitatis ac
tocius ubertatis quasi florigeram paradisi aulam, revisit.
Ibi tunc diu reconditum zeli latitantis archanum ab
simplici corde evomuit, et ad compescendam (f. 102)
Bolizlavi arrogantis seviciam, omnibus in sua dicione
Christo sibique fidelibus expeditionem Augusto
jam mediante indixit. Statuto igitur
termino in Merseburg exercitus fit collectio ac in
hostem tandem secreta promocio. Assimulato namque
in Poleniam itinere, naves Boruz et Nisani
glomerantur, ut ficta suorum benivolentia
non fieret inimico circumeundi propalatio ulla. Interim
magna inbrium effusio in transeundis fluminibus
exercitui ineffabilis fit retardatio, et cum minime
quis hoc conicere potuit, in Boemiam rex
celeriter perrexit. Hujus adventum leo rugiens cauda
subsequenti impedire satagens, in silva, quae Miriquidui
dicitur, montem quendam cum sagittariis
prorsus intercluso omni aditu firmat. Rex
autem id comperiens, premissis clam loricatis militibus
electis, hostibus invitis arduam irrupere viam,
facilem subsequentibus parantes callem. Inter
haec Bolizlavo in una dierum cenante, unus ex
nostris, capellanus Reinberni presulis sui, de
adventu nostri exercitus loquitur, et ab eo mox auditus
quid diceret rogatur. Cui responsa referenti, tum
id infit: #Si reperent ut ranae, jam possent huc
advenisse.@# Et verum est hoc (f. 102' ), ni asspiraret
regem divina pietas, et hunc non inflaret superbie
magnanimitas, non proveniret nobis tam subito
victoriae prosperitas. Adjuvit eciam regem exulis
Jaremiri, qui firma pax interpretatur, comitatus, et
adoptatus ejusdem adventus Boemiorum delinivit
agmen. Horum consultu et vocatione regi introitus
patefecit, et in ipsa regionis istius janua unum castellum
sua eidem sponte reddidit. Rex propter
Bawarios nondum adventantes, tardato paululum itinere,
ad urbem Satzi dictam venit, et concives
hos, portas sibi ilico aperientes et Polenos intus
presidio positos occidentes, suimet cognovit amicos.
Videns rex tantam stragem, commovetur, et superstites
in una precepit aecclesia retrudi. Adest eciam,
qui Bolizlavum a comprovincialibus esse interemptum
pro certo referret. Letantur in Deo familiares
regis, corruptique tristantur fautores adulterini
ducis. Hii invicem mussantes ex injusti cordis sui
secretario hoc evomuere mendacium: si rex umquam
in bona securitate consisteret, se tunc ad nihilum
valere multaque ab eo pati contraria debere.
Propter hoc latente igniculo sub cinere | null | 472aa45a-3315-4b32-941f-2f7aa6fddbdc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
(f. 103), in
hoc itinere ac postea sepissime regi suo cunctorum
hostem fidelium brutis pejores animalibus preposuerunt,
ignorantes, quod ab eorum fraude vicarium
suimet in terris Deus pater ingenitus, speculator
desuper, liberaturus erat e coelis.
9.
Tunc Jarimirus jussu regis cum optimis militibus
ex nostris ac cum incolis sibi adherentibus ad
capiendum seu occidendum serpentem venenosum
Pragam premittitur. Quem preoccupantes nuncii
prescriptorum, rem ordine pandunt (Cf. VIRG.
Aen. III, 179) Bolizlavo, de tali periculo prius securo.
Hic legatione tali commonitus, clam se preparavit,
et subsequenti nocte jam mediante, audiens
in urbe proxima, que Wissegrodi dicitur, campanas
cives ad bellum sonitu hortantes, cum prima legione
exivit, et patriam fugiendo revisit. Quem Zebizlovo,
frater Adthelberti presulis et Christi martyris, subsequutus,
in ponte vulneratus oppetiit, et magnum
hostibus gaudium, suis autem luctum ineffabilem
reliquit. Crastina autem die Jarimirus adveniens,
populis jura veniamque commissi poscentibus ante
portam dedit, ilicoque intromissus, pristinis honoribus
magna (f. 103' ) jocunditate inthronizatur, ac
tunc depositis vilibus indumentis, preciosioribus
ornatur. Huic ibi tum presentatur, quicquid unusquisque
militum hosti fugitivo vel occiso spoliorum
abstulit. Muneribus idem delectatus plurimis ad
Wissegrodi introducitur, ibidemque in dominum
exclamatur, regis indulgentiam et secum huc usque
perseverantibus diu elaboratum promisit bravium.
Confluit undiquesecus tam vulgi quam seniorum
ineffabilis turba, ad gratiam novi ducis percipiendam,
et ad prestolandum gloriosi regis accessum.
Hic tandem adveniens, ab antistite Thieddego et a
duce Jarimiro cum immenso cleri tociusque populi
tripudio succipitur, et ad eclesiam sancti Georii deducitur.
Cunctis mox dignitatibus a rege honoratur
Jaremirus paternis, convocatis indigenis coram omnibus.
10.
Sed cum ibi sanctae Dei genitricis ortum
omni celebrem mundo ( #Septb.@# 8) rex veneraretur,
Goddescalcus, sanctae Frisingensis aecclesiae venerabilis
pastor, nomen cum re possidens,
missam canere ac populos instituere ab eo precipitur
et ab episcopo sedis illius permittitur. Perlecto
tunc evangelio, presentes idem ammonet de
timore divino et de conservando geminae dilectionis
vinculo, de obedientia Dei sublimiorumque (f. 104)
honore potestatum, et ad ultimum regem suaviter
aggreditur, ut semet agnoscere, et omnia, quae a
primis vitae hujus cunabulis usque ad hoc tempus
honoris alicujusve commoditatis umquam percepit,
largitate divina pocius quam suis meritis asscribere
voluisset. Insuper misericordiae mentionem fecit,
quae unicum est salutis presidium, venerabile fidei
ornamentum et magna remissio peccatorum. In
cujus opere servando unicuique Christo fidelium
tria sunt semper optanda: posse, et velle, ac perficere.
Quae cum a cunctis sint adinplenda, ab his
maxime, qui nullum ledentes, sibi avent similia
a Domino recompensari, et ut acceptabile ab his
Deo votum fiat, ex corde debet unumquodque largiri
et cunctis debitoribus remitti, ne mali vice
servi diris asstringantur tormentis. Et his concludens: #Te,@#
inquiens, #obtestor per nomen et
amorem ejus, qui suo debitori decem milia talentorum,
id est Judeis recutitis suorum transgressionem
preceptorum indulsit, Heinrici quondam marchionis,
nunc autem, ut spero, vere penitentis, senior karissime,
miserearis, vincula solvas et gratiam dones, ut eo liberiori
animo hodie Deum interpelles: « dimitte nobis (f. 104' )
debita nostra » et reliqua.@# Hac rex exhortatione
lacrimabiliter profusa placatus, sic se facturum
firmiter spopondit, et post haec domum veniens,
misericorditer adimplevit.
11.
Statutis tunc ibidem omnibus, Bawarios
domum remisit. Ipse vero cum Boemiorum duce
novo Milzienos, qui tum sibi fuere proximi, terminos
per ineffabilem itineris difficultatem adiens
Budusin urbem possedit. Sed cum in una dierum
unumquemque suimet fidelium ad expugnandam
eandem incitaret, ab uno sagittariorum e
propugnaculis, ni divina custodiretur providentia,
vulnere inproviso lederetur. Quod illi, qui secus se
stabat proximus, nocuit, et propositum inimici
in alio peregit. Rex autem, elevato ad Deum
corde supplici, hunc laudat, qui solitam pietatis
vigilantiam sibi inmerito revelavit. Urbs vero prefata,
igne jam adportato, combusta jaceret, ni hoc
Guncelini marchionis jussio infausta prohiberet.
Vulnerantur invicem multi, et nonnulli perempti
sunt. Ex nostris autem unus nobilis et genere et
virili conversatione, Hemuza nomine, cum urbanos
crebro certamine provocatos pene usque ad muros
insequeretur, molaris dimidio | null | a74ce7a7-56d9-470b-858a-c634a65f5ce6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lapidis (f. 105) per
galeatum caput prostratus, ab inimicis insultantibus
in urbem mortuus trahitur. Hujus cadaver Heinricus
comes, frater meus, cujus is miles fuit, precio
comparatum ad patriam reduxit. Alter vero, qui ob
assiduum venationis exercicium indomitus Tommo
vocabatur, dum in Sprewa flumine hostibus
fortiter resistit, torrentum lubricatione lapidum
corruit, optimaque diu protectus lorica, tardo tandem
vulnere, pro dolor! oppeciit. Hunc unus ex
suis satellitibus, ne aliquo deduceretur, cum prohibere
temptaret, cuspide perfossus super eum corruit.
Predicta belli asperitate jam pene devicta,
jubente per nuntium suimet Bolizlavo, regiae potestati
urbs salvis defensoribus traditur presidioque
novo munitur. Post haec rex cum exercitu itinere ac
inedia jam defatigato domum rediit, marchiones,
ubicumque opus fuit, solitis adjuvans amminiculis.
12.
Hic cum se in Merseburg optatae quieti indulgeret,
Esiconem venerandum comitem, longa
infirmitate vexatum, vitam hanc in Liubizici
finisse comperit ( #Nov.@# 22). Hujus corpus adveniens
ipse suscepit, et honorifice sepeliri juxta ecclesiam
sancti Johannis baptistae in septentrionali parte
precepit; pro cujus animae remedio quoddam ejusdem
predium Uppusun nominatum cum candelabris
duobus argenteis altari (f. 105' ) sancto et
confratribus ibidem Deo famulantibus dedit. Insuper
Wigberto antistiti mercatores et Judeos Appellas
(HOR. Serm. I, 5, 100), ab Gisilero primitus
acquisitos ac diu commutatos, reddidit. Comitatum
super Merseburg et Benefitium ad hunc pertinens
Burchardo, et super quatuor urbes juxta Mildam
fluvium positas Thiedberno benefitium concessit.
Omne autem predium sibi juditio retinuit. Heinricum
comitem a custodia absolutum cum gratia abire
precepit.
13.
Sicut sanctae matris aecclesiae prospera spirituali
ejusdem proli ad augendam Christi gloriam
sunt preloquenda, ita ejusdem detrimenta ad
compunccionem provocandam huic sunt enarranda;
quia haec unanimi laeticia, ista autem mesticia
pari conquerenda et molli paciencia sunt ab hac
sufferenda. In Pathelbrunnun monasterium et omnis
ejusdem apparatus flamma nostrae iniquitatis ultrix
consumens, multorum corda fidelium commovit,
quae amor divinae remunerationis ad haec renovanda
communiter accendit. Posita est etiam in loco, qui
Throtmunni dicitur magna sinodus ( #an.@# 1005),
ubi rex coepiscopis presentibusque cunctis plurima
questus est sanctae aecclesiae inconvenientia, et communi
eorundem consilio haec statuit deinceps prohiberi,
et optimo novae institutionis decreto gravem
peccatorum suimet (f. 106) sarcinam relevari.
« Anno dominicae incarnationis 1005 ( #Jul.@# 7) anno
autem domni Heinrici secundi regnantis 4, in die
Nonarum Julii actum est in Throtmunii hoc decretum
gloriosissimi ejusdem regis et contectalis suae
Chungundae reginae, necnon et archiepiscoporum
Heriberti Coloniensis, Lievizonis Bremensis*,
Daginonis Magadeburgensis archipresulis
tertii*; episcoporum* autem Notgeri
Leodicensis, Suithgeri Mirmingardevordensis,
Ansfridi* Trajectensis*, Thiederici* Metensis*,
Thietmari* Asambrunensis, Berenharii Ferdensis
,
Berewordi Hillinessemensis, Burchardi
Wormatiensis, Retharii* Pathelbrunnensis*,
Wigberti Merseburgensis, Ekkihardi
Slesvicensis, Othinkerdi*. In* obitu* cujusque*
prenominatorum* singuli episcoporum
infra* 30* dies*, nisi* infirmitas* impedierit, missam
pro defuncto* celebret*, et* unusquisque* presbiter
in monasterio* similiter* faciat*. Presbiteri*
vero forenses tres missas peragant*. Diaconi*
et* ceteri* inferioris* ordinis psalteria 10. Rex* et*
regina* infra* 30* dies* 1500* denarios pro animae
redemptione* erogent* et* totidem* pauperes* pascant.
Episcopi singuli 300* pauperes* pascant* et*
30* denarios* expendant et triginta* lumina*
accendant*. Dux* autem Bernhardus 500 pauperes
pascat et* 15* solidos* expendat*. Vigiliam
sancti Johannis Baptistae et apostolorum* Petri* et*
Pauli* et vigiliam sancti Laurencii et omnium sanctorum*
in* pane* sale* et aqua decernimus jejunare;
vigiliam assumptionis sanctae* (f. 106' )
Marie, et omnes vigilias aliorum apostolorum sicut
in quadragesima. Quatuor tempora sicut in quadragesima,
excepta 6 feria ante natale Domini, quam
in pane, sale et aqua* decernimus jejunare. »
14.
Fresones rex navali exercitu* adiens* ab
ceptis contumacibus desistere et magnum
Liutgardae*, sororis regine, zelum placare
coegit. Jussit etiam* in* palatio* et in omnibus
regni suimet comitatibus* expeditionem* ad
Poleniam conventumque ad Liezca per bannum*
fieri*. Convenit* exercitus statuta hora | null | 361fe98e-4398-4384-a3a1-d7b6f64909f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, id*
est* 17* Kalendas* Septembris*, condicto* loco. Et
rex sanctae Dei Genitricis* assumptionem* Magadaburch*
celebrans, in ipso* die* post* missam*
et* caritatem* expletam comitante regina*
Albiam* transnavigans* proficiscitur.
15.
In hiis diebus Ricdago*, abbate* de* monte*
sancti* Johannis* Baptistae* ob* crimen quoddam*
ab abbacia suimet a Taginone* episcopo*
deposito*, Alfkerus*, monachorum* in Palithi
Christo servientium* provisor*, in* vacuum* ponitur,
et proposita sanctae* conversationis* religio*
hactenus firmiter consistens*, miserabiliter destruitur*
et in nomen prepositurae mutatur*, unde*
et* miseriae* futurae* prima exstitit indicio. Hoc*
etiam*, quod* per labentia accidit tempora, o si*
fuisset* dextrae* mutatio excelsae! (Psal. LXXVI, 11.)
Auctores sanctae institutionis, (f. 107) in omni
pietate modernos oppido precellentes, quod sumopere
construentes et usque ad aedificationem, ut sibi
videbatur, perfectam complentes prudenter ordinavere,
hoc nostro, pro dolor! in tempore malorum
instinctu, ut vereor, non in melius, sed in pejus
versum est. Utinam propter specialem nostrae utilitatis
hoc non oriretur effectum. Verum est, quod
hii, quorum nova conversatio et in habitu et in victu
laudabilis extat, vero non sunt sepe quod simulant.
Dicit namque scriptura #Simulata equitas
non est equitas, sed duplex iniquitas@#. Omnis hominum
Deo acceptabilis fructus in corde bono consistens,
a bonis veste pulchra et aurea cibi potusque
mediocritate nonnumquam dissimulatur. Quod
autem abstemiis et diploide indutis subtrahitur, cui
hoc inpenditur? Si in earum id transit augmenta
aecclesiarum, dupliciter proficit, et animabus fratrum,
si propter Deum ista paciuntur, et in rebus
domesticis eorum elemosina lucrandis. Sed si extrinsecus
omne defertur, qua securitate hoc crescit,
cujus profectu multorum diminutio gemit? Certe
non id firma stabilitate exaltatur, sed lugubriter
quandoque degradatur. Si sileat veritas Christus
ejusque precones linguam mordeant omnes, estne
hoc totum per omnia bene limatum? Tuba sonat (f. 107' )
evangelica, nihil opertum fore, quod non
revelabitur (Matth. X, 26). Postquam voluntati
nostrae in omnibus satisfecimus, ineffabile malum
dissimulato facinore perpessi sumus; fragilis naturae
nos commortales sumus, et omnia nutu suo pondera
in terram ferri non nesscimus. Resipiscenda
respiciamus, ammonentes neque spernemus,
promissa fidelibus cunctis premia cum mandatorum
observatione divinorum acquiramus. Non videamur
nostris antecessoribus meliores, quia pariter decepti
in varia specie recti hiis sumus nimis inaequales.
Nemo irascatur, cum propter Deum familiariter ab
aliquo arguatur. Caritas benigne a cunctis succipiatur,
et ob recompensacionem supernam veritas nuda
sufferatur. Optet fidelium supplex peticio omnium
necessariam de rebus his et de criminibus aliis a
Christo indulgentiam. Et ego longe digressus repetam
inceptae narrationis cursus.
16.
Ordinatis legionibus, rex inde progreditur,
et regina celeriter reversa, optatum dilecti
senioris sui in Saxonia sollicite prestolabatur adventum.
Excercitum autem nostrum cum prosperitate
ad locum, qui Dobraluh dicitur, in
pago Luzici venientem, Heinricus et Jarimirus
duces ad supplementum ejusdem cum suis properantes,
laetificant, majoraque consilii et fortitudinis
spe roborant. Hic ducibus corruptis et sua defendere
cupientibus, per solitudines paludesque circumductus,
admodum (f. 108) gravatur, et ne cito ad hostem
ledendum perveniret, invida eorum malignitate
tardatur. Inde provinciam Nice vocatam itinere
attingentes, juxta Sprewam fluvium castra metatus
est. Hunc cum hostem ex latere abdito nocentem
Thiebernus, miles egreius, comperiret, ob
laudem sibi specialiter usurpandam optimos e
consociis clanculum eligendo convocans, eum dolo
intercipere temptat. Qui satis providus, ut sic melius
sequentes lederet, inter lignorum condensitatem
jacencium fugit, et sagittis, quibus maxime defenduntur,
more solito remissis, primo hunc, posteaque
Bernhardum, Isin et Bennonem, Arnulfi
presulis inclitos satellites, cum aliis commilitonibus
multis 8. Idus Septembris incautos prostravit
et despoliavit. Ob hoc rex cum omni suimet comitatu
dolore concutitur, et ob hoc Bolizlavus doluisse
a nonnullis veracibus perhibetur. Post haec
Liuzici nostris pridie quam ad Oderam fluvium venirent,
sotiantur, deos suimet precedentes subsequuti.
Quamvis autem de hiis aliquid dicere perhorrescam,
tamen ut scias, lector amate, vanam | null | dbd1a9a2-d06d-4f37-8bba-564aaedbc3c1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eorum
supersticionem, inanioremque populi istius executionem,
qui sint vel unde huc venerint, strictim
enodabo.
17.
Est urbs quaedam in pago Riedirierum ,
Riedegost nomine tricornis, ac tres in se
continens portas, quam undique silva ab incolis
intacta et (f. 108' ) venerabilis circumdat magna.
Duae ejusdem portae cunctis introeuntibus patent;
tercia, quae orientem respicit et minima est, tramitem
ad mare juxta positum et visu nimis horribile
monstrat. In eadem est nil nisi fanum de ligno
artificiose compositum, quod pro basibus diversarum
sustentatur cornibus bestiarum. Hujus parietes
variae deorum dearumque imagines mirifice insculptae,
ut cernentibus videtur, exterius ornant; interius autem
dii stant manu facti, singulis nominibus insculptis,
galeis atque loricis terribiliter vestiti, quorum primus
Zuarasici dicitur, et pre caeteris a cunctis
gentilibus honoratur et colitur. Vexilla quoque
eorum nisi ad expeditionis necessaria, et tunc per
pedites, hinc nullatenus moventur. Ad haec curiose
tuenda ministri sunt specialiter ab indigenis constituti,
qui cum huc idolis immolare seu iram eorundem
placare conveniunt, sedent hii dumtaxat,
caeteris asstantibus, et invicem clanculum mussantes,
terram cum tremore infodiunt, quo sortibus emissis,
rerum certitudinem dubiarum perquirant. Quibus
finitis, cespite viridi eas operientes, equum,
qui maximus inter alios habetur et ut sacer ab his
veneratur, super fixas in terram duarum cuspides
hastilium inter se transmissarum (f. 109) supplici
obsequio ducunt, et premissis sortibus, quibus id
exploravere prius, per hunc quasi divinum
denuo auguriantur. Et si in duabus hiis rebus par
omen apparet, factis completur; sin autem, a tristibus
populis hoc prorsus omittitur. Testatur
idem antiquitas errore delusa vario, si quando
his seva longae rebellionis assperitas immineat,
ut e mari predicto aper magnus et candido dente e
spumis lucescente exeat, seque in volutabro delectatum
terribili quassatione multis ostendat.
18.
Quot regiones sunt in his partibus, tot templa
habentur, et simulacra demonum singula ab infidelibus
coluntur, inter quae civitas supramemorata
principalem tenet monarchiam. Hanc ad bellum
properantes salutant, illam prospere redeuntes muneribus
debitis honorant, et quae placabilis nostia
diis offerri a ministris debeat, per sortes ac per
equum, sicut prefatus sum, diligenter inquiritur
Hominum ac sanguine pecudum ineffabilis horum
furor mitigatur. Hiis autem omnibus, qui communiter
Liutici vocantur, dominus specialiter non
presidet ullus. Unanimi consilio ad placitum suimet
necessaria discucientes, in rebus efficiendis omnes
concordant. Si quis vero (f. 109' ) ex comprovincialibus
in placito hiis contradicit, fustibus verberatur,
et si forinsecus palam resistit, aut omnia incendio
et continua depredatione perdit, aut in eorum presentia
pro qualitate sua pecuniae persolvit quantitatem
debitae. Infideles ipsi et mutabiles ipsi, immutabilitatem
ac magnam exigunt ab aliis fidem. Pacem
abraso crine supremo et cum gramine datisque
affirmant dextris. Ad hanc autem perturbandam
et facile pecunia corrumpuntur. Hii milites, quondam
servi, nostrisque iniquitatibus tunc liberi, tali
comitatu ad regem auxiliandum proficiscuntur.
Eorum cum cultu consorcia, lector, fugias; divinarum
mandata scripturarum auscultando adimple, et
fidem, quam Athanasius profitebatur episcopus, discens
memoriterque retinens, haec, quae supra memoravi,
nil esse, probabis veraciter.
19.
Inde mox inparibus ducibus inequales turmae
usque ad Oderam fluvium pervenientes, fixerunt
tentoria juxta amnem, qui Pober dicitur sclavonice,
Castor latine. Quos Bolizlavus, munitis littoribus
prefati fluminis, cum exercitu grandi in Crosno
sedens, ullo modo transire prohibuit. Sed cum rex
7 dies ibidem moratus, naves atque pontes pararet,
divinus respectus missis speculatoribus suis vadum
ostendit optimum. Quem sex legiones in ipso
diei crepusculo jussu regis intrantes, incolumes
eo fruuntur. Quod eminus agnoscentes Bolizlavi
custodes, (f. 110) triste nuntium ac incredibile
seniori suimet celeriter detulerunt. Hic tandem per
tres vel amplius legatos certus effectus, amotis propere
castris, ipse cum suis, pluribus ibidem relictis
rebus, fugit. Id rex cum suis caute considerans,
Christo laudes cum clero et omni populo alta voce
cecinit, et cum securitate flumen pertransiit. Hii
autem qui precesserunt, ni Liuticios diu tardantes
exspectarent, hostes in tentoriis inprovisos opprimerent.
Quos nostri alacriter insequuti, veluti fugaces
cervos persequi cum non valerent, ad consocios
revertuntur.
20.
Profectus est inde rex, et usque ad | null | 6f627708-faf8-41e3-aca1-12a0a696e102 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
abbaciam,
quae Mezerici dicitur, perveniens, annualem
ibi Thebaidae legionis festivitatem ( #Septb.@# 22), qua
maxima tunc veneracione potuit, complere studuit
; et ne monasterium hoc ac absentium mansiones
monachorum aliquam a suis paterentur molestiam,
studuit prohibere. Dehinc hostem in nulla
suimet urbium pernoctare presumentem, proxima
queque vastando, prosequitur, et non longius quam
duo miliaria ab urbe Posnani, rogatus a suis primatibus,
consedit. Exercitus autem in colligendis
frugibus caeterisque rebus necessariis divisus, magnum
ab insidiantibus inimicis sustinuit damnum.
Interim per fidos intercessores regis gratiam Bolizlavus
peciit, et exaudiri mox promeruit.
Tagino archiepiscopus cum aliis familiaribus regis
ad civitatem predictam a Bolizlavo rogatus venit,
et (f. 110' ) cum juramentis ac emendacionibus condignis
firma pacis foedera apud eumdem pepigit. Laeti
tunc revertuntur nostri, quia itineris longitudine et
nimia fame cum intermixta belli asperitate magnum
sufferebant laborem.
21.
Post haec rex in nostris partibus, erutis tocius
nequiciae auctoribus, optatae securitatis prospera
solidare sumopere nititur, et Bruncionem inclitum
satellitem, in Merseburch, e Sclavis autem
optimos, Borisen et Nezemuisclen, cum caeteris
fautoribus in Welereslevo laqueo suspendi
precepit. Sepe cum Sclavis in Wiribeni juxta
Albim posita conventione habita, nolentibus seu
volentibus hiis, necessaria regni suimet tractavit
atque potenter finivit. Arnaburch prius devastatam
ob defensionem patriae renovavit, queque diu hinc
injuste ablata erant, restituit. Sinodali judicio
injustas fieri nuptias, Christianosque gentilibus venundari,
presens ipse canonica et auctoritate apostolica
prohibuit, Deique justiciam spernentes spirituali
mucrone interfici precepit.
22.
Interea Balduinum ducem Wlandariorum
juventus et rerum affluentia ac mala iniquorum
inflacio adversus regem armavit, et Valentinam
urbem possidere potestatique suimet subdere
suasit. Quod rex ubi primum comperit,
ipse cum signis militaribus accedens, (f. 111) eripere
eandem assidua pugnatione temptavit; et nil
proficiens abiit, expeditionem suam in proxima
estate super Balduinum fieri, orientalibus et occidentalibus
firmiter indicens. Advenit optatum tempus,
exercitus grandis colligitur, et a rege
cum eodem ad Scellam fluvium pervenitur
( #an.@# 1006). Ibi se Balduvinus armato milite presentans,
transitum regi prohibere frustratoria spe
nititur; sed prudenti quorundam consilio nostri
navibus alio latenter transvecti, ejusdem nimiam
presumptionem ex inproviso irruentes confundunt.
Fugiente eo, rex in Christo victore laetatur, flumen
transgreditur, vicinitatemque contiguam populatur.
Cum autem ad abbaciam, quae Gent dicitur, veniret,
a confratribus illius aecclesiae susceptus,
loco eodem et bonis appertinentibus cunctis
pepercit. Tandem Balduinus magna necessitate
coactus humili supplicacione veniam inpetrat, et
non longe post per manus regis effectus, Walecorn
et prenominatam urbem in beneficium
adipiscitur.
23.
Mense Julio et 12 Kal. Augusti Gisla, venerabilis
matrona et mater regis nostri inclita, obiit
et Ratisbone sepelitur. Pacificatis tunc partibus
hiis, generale concilium in Fronkenevordi a
rege ponitur, et hoc ab omnibus Cisalpinis antistitibus
visitatur ( #an.@# 1007). Causam vero precedentem,
lector, auribus accipe! Rex a puero quandam
suimet civitatem, Bavanberg nomine, (f. 111' ) in
orientali Francia sitam, unice dilectam pre caeteris
excoluit, et uxore ducta, eandem ei in dotem dedit.
Postquam autem ad regni curam divina miseratione
promovetur, semper tacita mente ibidem episcopatum
construere gestit. Sed quia, ut Flaccus
testatur (Ep. I, 2, 40), #dimidium facti, qui cepit,
habet;@# novam ibi inchoat aecclesiam cum criptis duabus,
et perficit. Omnia autem, quae ad divinum pertinuit
misterium paulatim congregans, Heinricum Wirciburgensem
episcopum sibi multum familiarem, ut
proposito animi suimet asspirare voluisset, parrochiamque
in pago, qui a Radinzca fluvio nomen
sortitur, positam concederet, sibi concambio
vendicandam sepe rogavit. Dilecti senioris justas
peticiones presul benigne suscipiens, ea racione
consensit, ut pallium suae permittens aecclesiae,
Bavenbergensem sibi subderet pastorem; hocque,
baculo suimet regi dato, et quodam predio pro
commutatione prefata tradito, clam firmavit. Cum
vero se archipresulatum nullatenus adipisci posse
sentiret, promissa complere renuens, ad concilium
vocatus supramemoratum, venire noluit. Consedentibus
ibidem ordine archiepiscopis cum omnibus
suimet suffraganeis, rex humotenus prosternitur,
et a Willigiso antistite, in cujus diocesi sinodus
habebatur, elevatus, (f. 112' ) cunctis presentibus talia
fatur: #Ob recompensationem futuram Christum
heredem elegi, quia | null | 6ddab273-f022-4cab-8e84-37a33eb56988 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in sobole acquirenda nulla spes
remanet mihi; et quod precipuum habui, me ipsum
cum modo acquisitis seu adquirendis in sacrifitium
Patri ingenito jam dudum secreto mentis optuli. Episcopatum
in Bavanbergae cum licencia antistitis
mei facere hactenus concupivi, et hodie justum hoc
perficere volo desiderium. Ob hoc serenissimam vestrimet
interpello pietatem, ne absencia ejus, qui apud me
voluit obtinere, quod mihi non licuit huic concedere,
propositum voluntatis meae queat impedire, cum in
baculo ejus mutuae confirmacionis signo clarescat,
hunc non propter Deum, sed ob dignitatis nullatenus
adipiscendae dolorem fugisse. Moveat omnium corda
presentium, quod per ambitionem suam, sanctae
matris aecclesiae augmentum anullare, cum nugigerula@#
#legatione presumit. Ad haec firmiter constituenda
contectalis meae presentis et unici fratris et
coheredis mei larga benignitas asspirat, et sibi
placita adimplecione hiis me eadem restituere,
uterque pro certo sciat. Si quando autem episcopus
venire et promissa dignatur suscipere, paratum me
ad omne quod vobis bonum videtur procul dubio
inveniet.@# Finitis talibus alloquiis, Beringerus, antistitis (f. 112' )
Heinrici capellanus, surrexit, propter
timorem regis seniorem suum huc non venisse, et
detrimentum aecclesiae sibi a Deo commissae in aliquo
fieri numquam laudasse testatur, et obsecrat
cunctos presentes per Christi amorem, ne talia fieri
absente eo futurum sibi in exemplum paterentur.
Privilegia ejusdem ibi alta voce recitantur. Inter
haec quocies rex anxiam judicum sententiam
nutare prospexit, toties prostratus humiliatur. Tandem
archiantistite Willigiso, quid de hiis
faciendum foret, judicio perscrutanti, Tagino primus
respondit, haec tunc secundum regis eloquium
legaliter fieri posse. Cunctis presentibus ejus
sermonem tunc affirmantibus et subscribentibus,
Everhardo tunc cancellario cura pastoralis a
rege committitur, et hic a prefato archipresule
eodem die consecratur. Post haec autem Heinricus
antistes auxilio confratris Hiriberti regis gratiam
et adimplecionem sibi placitam acquisivit.
24.
Sed quia raro illucescit serenitas, quam
non sequatur caliginosae nubis obscuritas, regi pascha
Ratisbone celebranti ( #an.@# 1008?) de Liuticis
et ab hiis qui a civitate magna Liuilni dicta
missi fuerant, et a Jaremiro duce, Bolizlavum multa
sibi contraria molyri cupientem asserebant, seque
ad haec perficienda verbis ac pecunia ab eodem introduci (f. 113)
affirmabant. Intimabant quoque ei,
si hunc amplius in pace et gratia suimet haberet, ut
servitutem eorum firmiter non teneret. Haec rex
cum suis principibus caute considerans, diversaque
ab hiis consilii responsa percipiens, iniquae
voluntati eorum in hoc consensit, quod generum
suimet Hirimannum illo mittens, condicta pacis
foedera interdiceret. Quam legationem ab
internuntiis Bolizlavus comperiens, prefatum comitem,
quamvis ad se prius invitatum, non bene suscipit,
et percepta ab eo narratione, in multis se
excusat: #Sciat,@# inquiens, #testis omnium Christus,
quicquid deinceps facturus sum, id invitus implebo.@#
Post haec collecto exercitu, pagum, qui Morezini
dicitur, juxta Magadaburch jacentem populatur,
et fraternitatem quam in Christo cum Parthenopolitanis
prius conjunxerat, hostili assperitate disrupit.
Inde ad urbem, quae Zirwisti dicitur, veniens,
urbanos terrore gravi et hortatu dulci devictos secum
vehebat. Hoc totum nostri comperientes, tarde veniebant,
ac morosius eos insequebantur. Horum
primicerius fuit Tagino archiepiscopus; et haec omnia
prius sciens, non bene providebat. Fui hic
equidem cum illo; et cum nos omnes ad locum, qui
lutriboc appellabatur, venissemus, visum est sapientissimis
non esse consilium hostes tam parva
multitudine persequendos, et reversi sumus. (f. 113' )
Bolizlavus autem Luzici, Zara et Selpuli denuo
occupat, et non longe post Budusin civitatem presidio
Hirimanni comitis munitam socer invidus
possedit. Mittens autem nuncios suimet, urbanos
postulat, ut urbem hanc sine utrorumque labore
sibi redderent, et nullam a seniore suo ereptionem
sperarent. Fit pax mutua ad 7 dies. Iste parat impugnationes;
hii per legatum suimet a domino
et a principibus regni suppliciter auxilium poscunt,
se alios dies hosti resistere promittentes. Venit
marchio Hirimannus ad Magadaburg, Walterdum
tunc prepositum interpellans, omnesque specialiter
per legatos evocat primates, quos multum hic tunc
tardasse vehementer queritur, et tamen milites
suos per internuntios solatur. Qui cum assidua Bolizlavi
impugnatione laborarent, viriliterque diu resisterent,
videntes nonnullos ex sociis eorum nutare,
dominumque se ad liberandos non venisse, licentiam
hinc exeundi cum omnibus, quae | null | f77b371b-65eb-48b8-a42e-6f9ad9637a31 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
habebant, apud
ducem prefatum impetrantes, urbem ei reddiderunt,
tristesque patriam repedabant.
25.
Mortuo post Pascha Treverensis aecclesiae
archiepiscopo venerabili Liudulfo ( #an.@# 1008), cappellanus
ejusdem Aethelbero, frater reginae et immaturus
juvenis, plus timore regis quam amore religionis
communiter eligitur. Rex autem ut hoc audivit, (f. 114)
prioris non inmemor in germano ejusdem
Thiedrico non premeditatae constitutionis,
uxorem dilectam caeterosque suimet familiares
de episcopatu eodem inpetrando sollicitos sprevit,
et Meingaudo, Willigisi archipresulis camerario,
nobili secundum carnem viro, eundem dedit.
Propter hoc subdolae generationis furor accenditur.
Palas a Trevirensibus contra regem firmatur,
ac terra haec hactenus pacifica crebris concremacionibus
quatitur, et quicquit hii inmites in
dominum lenem prius peccaverunt, equali lance
receperunt. Quid hii omnes hic et in futuro examine
dicturi sunt, quorum culpa ineffabili aecclesia
mater incorrupta tocies in filiorum suimet nece
et despoliacione gemens, lacrimas a maxillis descendentes
ante conspectum vindicantis Dei fundit?
Tali presumptione rex commotus, illo cum exercitu
properat, archiantistitem inthronizatum ibidem consecrari,
Aethelberonemque excommunicari precipiens.
Obsidione eciam continua eos, qui Palas
tuebantur, in tantum constrinxit, ut fame assidua
inpugnatione defatigati, aut interius perire aut in
potestatem regis inviti deberent exterius venire.
Quod ne fieret, Henricus dux improvisa calliditate
impediens, eos exire inlesos apud regem obtinuit.
Postquam vero de hiis rei certitu linem rex inquisivit,
gravitate mentis (f. 114' ) id ferens, ut in sequentibus
referam, ultus est.
26.
Interim antecessor meus longa infirmitate
detentus, diem sollicitus supremum prestolatur. Sed
quaedam de eo ante conclusionem ad memoriam ejusdem
expedire mihi libet. Hic ex optimis Turingiae
australis parentibus originem, in Magadaburg
autem ab Ohtrico disciplinae regimen sumpsit.
Hunc egregie educatum Gisilerus archiepiscopus
sibi familiariter in servicium ascivit, et multo
tempore secum habuit, benefitio singulari et archipresbiteratus
offitio demulcens. Novissime autem
quaedam ei iniquorum assidua susurracione subtrahens,
mentem ejus in tantum abalienavit, ut, relictis
omnibus suis, Henrico regi, sicut prefatus sum,
adhereret, optimeque ei placeret. Fuerat enim
egreius et statura et facie, facundia et voce
pulcherrima, sapiens in consilio, jocundus in concilio
ac largitatis inmensae; unde divina visitatione et
tali virtute sacerdotalis gradum ascendit. Qui in
diebus sibi divinitus concessis haec suae acquisivit
aeclesiae: Sidegeshusun et Wiribeni, in Derlingun
9 mansos, ac in Daliwi 7, in Ninstidi 3. De sua
vero proprietate concessit in Uppusun 7 mansos et
saltum, qui Pulcher mons dicitur. De libris rebusque
aliis divina respicientibus misteria multa contraxit.
Non minus quam decem annos toxicata (Cod. Br. f. 248)
lesus potione, crebram passionem
corporis et in mense Martio maximum sustinuit laborem.
Si quid in eo suis vel alienis umquam occurrit
contrarietatis, hoc stimulus effecit immensae infirmitatis.
Predicatione assidua commissos a vana superstitione
erroris reduxit, lucumque Zutibure dictum,
ab accolis ut Deum in omnibus honoratum et
ab aevo antiquo numquam violatum, radicitus eruens,
sancto martiri Romano in eo ecclesiam construxit;
praeter hanc tertiam et quartam in Magadaburg
multasque alias ipse dedicavit. Si quid in eum varium
vulgus et sepe mentiens garrivit, bonis incredibile
satis esse persuadeo. Multi enim, cum alios culpant,
ignorant, quoniam nemo sine crimine vivit (CATO.
dist. I, 5). Hic venerabilis vir quinque annos in episcopatu
et sex hebdomadas et dies quinque sedit
flebiliter sepe peracta confessione, et ab episcopis
Wigone et Herico in extremis eum visitantibus
percepta remissione, nono Kal. Aprilis feria
tertia ( #ann.@# 1009) in Merseburg de hac luce ad Christum,
ut spero, felix migravit. Sepultus est,
ubi unus electorum Christi, dux ejus dum vixit et
socius, per visum sibi prius monstravit.
27.
Huic equidem ego, qui haec scribo, indignus
succedere a pio pastore Taginone predestinabar.
Natale Domini in Palithi celebrante rege,
cum simmista suo Taginone ipse tractavit,
qualiter post mortem Wigberti presulis Merseburgensem
ecclesiam bono provisori commendaret. Cui
ille inquit: #Est in meo monasterio quidam frater nomine
Thietmarus, quem vos ipsi bene nostis; hunc
suo modo prudenter disponentem ad hoc, largiente Deo,
spero idoneum.@# Ad haec rex infit: #Utinam hanc voluisset
suscipere, qui me fautorem certissimum ad | null | c2d8b062-0b5e-431b-aaf4-f4cd50ee369a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ea, quibus indigeret,
non dubitaret habere.@# Nepos meus Thidericus
ilico ad me mittitur, qui haec mihi ex parte
regis et episcopi intimaret, et ad haec facienda
pro posse persuaderet. Ego in Magadaburg positus
legacionem hanc percepi, et talibus respondi: #Deus
omnipotens domino et patri nostro pio vicissitudinem
retribuat, quod mentionem meam alicubi in bonum
facere dignatur. Ad haec me immeritum esse judico,
unde ea laudare adhuc nequaquam presumo. Potens
est enim Deus episcopum adhuc viventem de manu
mortis eripere; si autem prorsus recuso, me ab solita
ejus gratia repudiari vereor; non est mihi preter hunc
aliquod auxilium, a quo vel haec promereri, vel majora
valeam percipere. Post mortem presulis quid
Deo placet in potestatibus ad eo constitutis vita comite
libenter adimplebo.@# Rex autem in Franconevord,
audita morte episcopi, memoriam pro eo debitam
precepit fieri. Jam vero tum quorundam instinctu
mentem suam a me ad meliora convertebat; voluit
enim Ethelgero cuidam bene merito honorem hunc
impendere. Quod cum regis familiaris Tagino resciret,
summopere rennuit, et cum assidua supplicatione
eo me (f. 115) cum gratia regis per Gezonem
prepositum vocavit. Venit ille ad me ad curtem
meam, quae Retmerslevo dicitur; et ea nocte vidi
baculum episcopalem juxta lectum meum stantem,
et interrogavit me unus, dicens: #Vis aecclesiam suscipere
Merseburhgensem?@# Et ego: #Si Deus vult,@# inquam, #et qui jubet venire, archiantistes.@#
Ille autem
prosequutus: #Cave,@# infit, #quia quicumque sancto
cerebrum movet Laurentio, statim insanit.@# Cui
mox respondi: #Tueatur me custos hominum Christus,
ne in hoc vel in aliquo offendam majestatem divinam,
sanctorumque intercessionem avertam.@# Cumque evigilarem,
obstupui, et protinus exiliens, jam clarum
diem fenestras intrare vidi (PERS. Sat. III, 1); et
ecce is, de quo nunc dicebam, intravit, et ostensis
mihi duabus epistolis, in sabbato sancto ( #April.@# 10)
ad Augustanam urbem me rogavit et precepit
venire. Veni ad Parthenopolim, et in die palmarum
cum licentia prepositi ac confratrum inde profectus,
3 feria post resurrectionem Dominicam ( #April.@# 19)
loca attingebam predestinata, et ab archiepiscopo,
quamvis irato, quod sic tarde venirem, misericorditer
susceptus sum. Postera die vocatus, interrogabar
ab eo jussu regis, si aliqua parte hereditatis meae
eclesiam vellem adjuvare meam. Cui talia referebam:
#Vestra jussione huc veni, et de hoc modo nil
certi nec possum vel volo respondere. Si divino consensu
et regis largitate vestra voluntas, pia semper
in me, hic adimplebitur,
(f. 115' ) quicquid in hoc aut
in rebus aliis pro animae remedio meae et de debito
commissi facere possum, devotus implebo.@# Hoc verbum
archiantistes benigne suscipiens et laudans,
me ad cappellam Brunonis episcopi, ubi rex eundem
exspectabat, duxit, et paratus ad missam, regi
me per manus tradidit. Qui ut cum electione presentium
pastoralem mihi curam immerito commissit
cum baculo, et prostratus veniam petii, cantor introitum
incepit: #Venite, benedicti Patris mei.@# Et in
majori ecclesia omnes interim ad missam campanae
sonabantur; quod etsi casu et non jussu alicujus
seu dignitate mea evenisset, tamen rex bonum hoc
esse omen testatur. Peracto tunc ibi magno a
Brunone venerabili presule convivio, proximo sabbato
ad Novam Urbem venimus. Ibi tunc in
octavo Dominicae sollempnitatis die a predicto archipresule,
Hilliwardo confratre nostro adjuvante, et
coepiscopis non minus quam 4 asspirantibus, in regis
presentia crismate in sacerdotem perunctus sum
8 Kalendas Mai. Inde Ratisbonam in Danubio flumine
navigio perducimur.
28.
In diebus illis famis magna in hac regione
fuit. Interea Heinricus dux rebellionis gratia
Bawariam clanculum intrare presumens, interclusum
sibi aditum a provida regis sollercia ut primo
persensit, mox fugiendo revertitur. Quocirca optimi
Bawariorum Ratisbone regali edictu conveniunt;
et quamvis (f. 116' ) duci suimet ad tres annos se alterum
non eligere omnes sponte jurarent, tamen ob
hoc a rege jurgati, blandiciis atque minis ab
ejus famulatu et auxilio deducuntur, sibique specialiter
assumuntur. Ibi tunc confratres de monasterio
Christi martiris Emmerammi, quod Arnulfus imperator
in honorem ejus construxit, hicque ad corporaliter
pausandum elegit, unanimiter regis pedibus
provoluti, | null | 980f9ac0-535d-418f-b626-10f79f186301 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex parte presulis suimet Gebehardi
multa flebiliter, me eadem audiente, queruntur,
et laici presentes magnis lamentationibus hiis subsequuntur.
Difficile est mihi enarrare et alicui credere,
quanta de hoc populus sibi subditus ad vanam pertinentia
superstitionem animaeque detrimentum suae
dissereret. Hoc solum scio, quod moribus et raris
apparatibus huic similem numquam vidi, neque
de antiquioribus audivi. Si interiora exterioribus
concordant, aut melior est caeteris, aut longe
inferior. Optime prius culta diruens, novis insudat
maximis laboribus. Patriam cum commissis deserit,
aliena, et quamvis longe sunt, supervacuis cultibus,
colit. Deum testor, quod non ob reprehensionem sui
tantum haec loquor--quia nostra fragilitas in proximis
dissimulanda, et ob melioracionem est castiganda--quantum
veritate ad hoc me persuadente
vehementer hoc cum multis ammiror. Propicius (f. 116' )
illi Deus, ut si haec bona intentione faciat,
in justificationibus Dei sine querela cursum hujus
peregrinationis incedat. Si autem tumore elacionis
aliquo magis inflatus quam amoris fomite spiritualis
tanta operatur, ad vituperandam solum presentium
conversationem, convertatur ab iniquitatibus
suis, ac per lucracionem secularium aedificationem
fidelium sequutus animarum, nullo prematur
detrimento sui. Felix est in Christo, qui aeternam
justiciae cultu memoriam, et a malo suspensus auditu,
divinam promeretur ad dexteram vocationem.
29.
Rex dum haec, quae nunc longe progressus
aiebam, discutit, ad invadendam episcopalem cathedram
jussu regis ego precedebam. Primoque ad
curtem meam, Sclavonice Malacin dictam, Teutonice
autem Egisvillam, veni, et subsequenti
luce juxta Elstram fluvium et Iteri oppidum,
cum convocatis aecclesiae meimet famulis, ad
consolandum presentes et ad vocandum absentes
loquebar. Fugerat enim maxima horum multitudo
suimet inconstancia et antecessoris mei infirmitate
prevalida. Inde ad Merseburhg proficiscens, per
Ericum antistitem, a confratribus primo honorifice
susceptus, inthronizabar. Dies Dominica crastino
illuxit, et ego peccatorum missam cantans,
populos advenientes amonicionis egentes institui,
et peccata confidentibus divina potestate, (f. 117)
tamen infirmitate mea, resolvi. 2. feria rogationum
dies incipiunt ( #Mai.@# 23), et hinc ad Magadaburhg
peticione archiantistitis mei pergens, 4 feria a spiritualibus
meimet fratribus, non pro qualitate meriti,
set pro quantitate amoris inmensis, succipiebar.
Ascensionis inclitum et regale misterium ( #Mai.@# 26)
communi devotione pro nostra possibilitate peregimus.
30.
Inde ad Wallibizi, ubi tunc prepositus confratres
Deo semperque virgini Mariae ibidem servientes
7 annos ac tres ebdomadas et tres dies rexi,
tantum onus Simoniaco, pro dolor! subiens exemplo
non in pecunia, sed in predio patruo meimet dato.
In hoc multum culpabilis, spero districti Judicis veniam,
quia ob defendendum gregem Dominicum et
instituta parentum observanda multo magis id egi.
Ergo te lectorem per Deum testor, ut textum hujus
narrationis inspicias, et pro qualitate meriti discernas,
examinatorisque venturi horridam faciem lacrimabili
supplicatione preoccupes. Avus meus, de
quo predixi, Liutharius, postquam in dominum
suimet et regem deliquid, nevam hanc abluere sedulo
cogitavit. Unde monasterium in loco, qui Rivus
dicitur silvaticus, in honore sanctae Dei genitricis
construxit, ibidemque Willigisum statuit prepositum,
concedens fratribus hiis ad victus vestitusque necessaria
decimam hereditatis suae partem. Quo discedente,
uxor sua Mahtildis votum dilecti senioris sui,
faventibus ad haec duobus suimet filiis, perficere
anhelavit, (f. 117' ) et post obitum Willigisi patris
egregii Reginbertum de orientali Francia natum
succedere fecit. Hic decurso multorum spacio annerum,
mortuo tunc patre meo et matre ejus,
auxilio patrui meimet Liutharii Antiquae civitatis
antistes a tercio Ottone effectus est. Fuit tunc
in nostra vicinitate clericus nobilis genere, Thiedricus
nomine, qui suasu prefati comitis decem mansis
preposituram hanc comparavit. Quo tot annis vel
plus sedente, defuncta matre mea, ego heres tercius
successi, et predii medietatem, quae cenobium
respiciebat prefatum, a confratribus meis suscepi.
Exin patruum sepe alloquebar meum, quatenus mihi
liceret curam subire predictam; et si non potuisset
id fieri dono, saltem fieret mediocri precio. Hic
post longam animi constantis deliberationem,
posthabito caritatis et affinitatis debito, magna ex
parte mea poposcit; et quia in fratribus meis nullo
fruebar amminiculo, desiderio ejusdem, pro dolor!
consensi, ac ejusdem aecclesiae, cujus tunc fui paterna
tradicione servus, Dominicae incarnationis
anno millesimo | null | 77508946-9733-4a22-8253-2610a865d1cc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
2 Nonas Mai custos effectus sum,
annuente id antecessore meo ob acceptam commutationem
sibi placitam. In hoc offitio plus iniquitatis
quam divinae aequitatis ociosus operator exegi, et pro
hoc dignos penitentiae fructus numquam exercere
conabar. Non ullum consanguinitatis linea mihi (f. 118)
conjunctum accuso, sed bona pro malis omnibus
his exflagito. Mortua uxore fratris mei, rogatus sum
ab eo, ut sepulturam ei preparare voluissem
optatam. Sed cum scirem Willigisum venerabilem
ibi esse tumulatum, primo rennui, ac postremo
rectum et pudorem voluntati ejusdem supposui,
miserque aggressus sum, quod utinam non fecissem;
et quod gentibus nefas videbatur, Christianus ego
in dejectione sepulcri et ossium confratris mei
operabar, et calicem argenteum, quem ibi inveniebam,
pauperibus ad dividendum reservari precipiebam,
quem postea nullatenus comperiebam.
Agnovi post in infirmitate sequenti, quia in
Deum nimis peccavi. Sed cum hanc divino superarem
auxilio, causa orationis Coloniam pecii. Quadam
autem nocte audiens clamorem inmensum, quid
hoc esset percontatus sum. #Et hic ego sum,@# inquid, #Willigisus, qui culpa tui errans vagor.@#
Expergefactus
mox obstupui, et usque huc, et quamdiu vivo,
culpabilis hoc ingemisco.
31.
Ad percipiendum presbiteratus ordinem ad
Alstidi civitatem a domino Taginone vocabar, et in
via hac peracti facinoris confessionem feci, et quod
ad emendationem ejus promisi, pro debito non complevi.
Presbiterii vero dignitatem 12 Kalendas Januarii
a prefato archiepiscopo; presente Heinrico
rege et casulam mihi optimam largiente, indignus
percepi ( #an. 1008. Oct.@# 11). Antequam vero episcopus
ordinarer in ea ebdomada qua recordacio fratrum
a cunctis fidelibus universaliter celebratutalia
per somnum quidam mihi nunciat (f. 118' ): #In
hoc,@# inquiens, #anno presul Hillericus et Meinric decanus
ac tu mandatum Dei inplere debetis.@# Cui sic
respondebam: #Ut sit voluntas in coelo, sic fiat.@# Et in
ipso mense et in tertia Kalendas Novembris,
quae tunc proxima fuit, antistes predictus, ut sibi
prius revelatum est, in Christo exhalavit. Sed
quia Deus omnipotens humanam fragilitatem sepe
dignatur visitare et consolari, congruum est
laudibus et scriptis hoc posteris innotescere, ut
glorificetur nomen Domini, et prospiciat homo
instabilis sibi. Praesul supramemoratus, in Magadaburg
invalescente prius nimia corporis egritudine,
a quodam egreio viro in somnis sibi apparente
sic ammonitus est: #Ne sis modo de fine tuo sollicitus.
Quatuor annos et duas ebdomadas vel tres exspectabis,
et bona quaecumque possis operari, non desistas@#.
Haec locutus evanuit, et sicut iste predixit,
episcopus mente, ut spero, vigilanti supervixit,
morte, pro dolor! subitanea lineam vitae
hujus concludens supremam. In sequenti nocte lux
magna et a multis visa apparuit. Post omnium
memoriam sanctorum ( #Nov.@# 2) ego de me multum
pavidus licentiam abeundi a decano postulavi, et
eundem, ut se provideret, ammonui. Ad curtem
meam, quae Retmerslevo dicitur, veni, et in
nocte proxima suppliciter Deum rogavi, ut aliquam
de me certitudinem dignaretur aperire. In primo
subsequentis diei crepusculo, id est in vigilia sancti
Martini ( #Nov.@# 10), ut paululum quiescebam, sic
tunc, ut mihi videbatur, Walterdus, tunc noster
prepositus, haec dicens (f. 119) apparuit: #Vis tibi
profutura scire?@# Et ut voluntatem meam in hoc sensit,
mox volumen unius martyrologii diligenter
inspiciens, plumbum, quo murus mensuratus
dirigitur, tacendo inmisit, et post longum temporis
intervallum hoc substitit. #Et quid nunc est?@# aio ad
eum; et ille: #Quinque,@# inquid; et vidi manifeste
numerum hunc atramento signatum, incertus,
utrum dies, an ebdomadas, seu menses, an signaret
annos. Et protinus respondebam ei, utrum prius
indictum, an posterius innotesceret tempus; et ille
tacendo exivit. Equidem premonstratas mihi inducias
cura non sine maxima notavi, sed bonis operibus
nullatenus preveni. Adveniente quinto
mense, quamvis plus mortem quam hoc sperarem,
completur utrumque in accepto episcopatu somnium,
quia in eo preceptis obedivi divinis, et numerum
complevi signatum. Unde inconveniens esse mihi
videbatur, ut sine speciali rectore aecclesia, quam
actenus regebam, esset, ac eidem Willigisum, fratrem
meum ex patre, hujus altaris servum, communi
fratrum | null | 1fe3c154-247c-4788-bb00-a6329ffbe4de | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consilio preposui; et inde ad Mersseburg
veniens, cum domino meimet rege proximum
Pentecosten celebravi ( #Jun.@# 5).
32.
Dehinc ad Magathaburg omnes venimus. Ibi
tum nepos meus marchio Wirinharius a rege in
multis accusatus, gratiam ejus et beneficium suimet
instinctu Daedi comitis perderet, nisi infirmitas
ejus subitanea id inpediret, et ni hoc Burchardus
comes palatinus (f. 119' ) prudenti consilio differet.
Rex inde progressus, varias occidentalium
mentes probare, et ne solito commoverentur, sedare
temptavit. Quos nonnulli injusticiam dominorum
suorum pati nolentes laudant, nos autem quasi
ignavos e contra vituperant. Sunt plerique, qui
corporis voluptatibus cunctis servientes, freno equitatis
a Deo inpositae regi nullatenus curant, sed hoc,
virtute seu fieri valet arte, de futuro nil solliciti,
defendunt, et omnes in hoc sibi non consentientes
detractione et odio insaciabili persequuntur. Sed
ego hiis neque suimet fautoribus consentio; quin
potius illis, qui Deo se potestatibusque ab eo constitutis
humiliant et cedunt, asspiro, quibus videtur
esse sacius, omnia propter Deum pati, quam litigio
et execrabili perjurio divinam majestatem
offendere. Nostri predecessores, suis senioribus
semper fideles, in extraneas nationes, ac non in
viscera, optimi seviebant milites. Hoc posteritas
discat et alia fugiat, et quae mutanda sunt, non in
pejus, sed semper in melius transferre contendat;
beatitudinem oct nam libenter attendat, eorumque
opposita fugiens, eam apprehendere studeat. Quid
illos amplius corripere vel hos attollere volo, cum
unusquisque pro qualitate sui seminis pro certo recipiat
fructum futurae messis? (Matth. V.) Cum pro
corruptibilibus accipiendis semper laboramus, cur
non ad indeficientis coronam (f. 120) honoris sublato
timore aliquantulum properamus? Hanc ad
capiendam rex noster, ut predixi, in itineribus et
aliis necessitatibus maxime laborans, amicos fecit
sibi inimicos, juste eosdem exosus.
33.
Interim Daedi comes magnum dedecus in verbis
et in operibus predicto nepoti meo inferens,
excitavit malum, quod fore putavit oblitum. Consilio
enim ejus et auxilio urbs patris ejus et nostra
Walmerstidi, Slavonice autem Ustiure, eo quod
Ara et Albis fluvii hic conveniunt, vocata, combusta
est et depopulata. Commovit hoc omne animosum
juvenis egregii pectus, et cum hostem de civitate
Tongeremuthi dicta, quia Tongera fluvius
ibidem in Albiam cadit, equitare veraciter comperiret,
fratrem meum Frithericum cum 20 tantum
militibus armatis secum sumens, a sumitate
unius campi ad Mosum villam pertingentis,
qua eminus asspici potuit, viriliter aggreditur,
et eundem, fugientibus mox plus quam 40 sociis,
fortiter resistentem, cum Egilhardo suimet milite
occidit, et post hoc juste perdidit, quod prius
pene inracionabiliter ejus persuasu amisit.
34.
Sed si te lectorem audire delectat, unde is
fuerit, de tribu, quae Buzici dicitur, et de patre
Thiedrico originem duxisse accipies. Hic Rigdago
marchioni, agnato suimet, ab infancia serviebat,
et gemina cordis ac corporis virtute pollebat;
et, ut predixi, Boemios (f. 120' ) adversum nos
insurgentes ad Citicensem perduxit aecclesiam.
Ubi cum hiis vastando circumquaque perlustrans,
ad ultimum captivam matrem suam, hostis, non
filius, cum caetera adduxerat preda. Post haec reconciliatus,
regis efficitur tertii Ottonis, et in parvo
tempore gratiam ejus et familiaritatem promeruit.
Interim Bio, comes Merseburgensis, in expeditione
obiit; et Gisilerus archipresul hujus comitatum, qui
inter Wipperam, et Salam, et Saltam, ac Villerbizi,
fluvios jacet, isto acquisivit. Insuper
Zurbizi burgwardum, quem antecessores
sui in benefitium possiderunt, sibi et confratri suimet
Fritherico vendicavit. Insuper Thiedburgam,
Thiedrici marchionis filiam, duxit, et ob hoc
omne adeo intumuit, ut regi molestiam in oculto et
multis offerret in aperto. Proximum natale Domini
rex in Palethi celebravit, et ibidem Thiedrico,
predicti comitis filio, comitatum ac omne beneficium
jure et ortatu reginae ac principum
suimet dedit. Insuper marcam et quidquid Wirinzo
ex parte regis tenuit, hoc totum Bernhardo
comiti concessum est.
35.
In diebus illis Thiedricus, Metensis episcopus,
et dux Heinricus, frater ejus, cum caeteris
conspiratoribus magnam regi et suis familiaribus
molestiam inferens, sibi successoribusque suis
inexsuperabile detrimentum promeruit. Ecclesia
namque una, quae extra Metensem stabat civitatem,
et congregatio ibidem serviens a Sclavis
Deum non | null | 7e955758-203b-4e25-98bc-7ff9c5120e8a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
timentibus vastatur. Sed hoc damnum
magna (f. 121) ex parte rex cum juramentis et ex
sua proprietate restituens, ne quid huic simile
accidisset, cuncto exercitui cavere precepit. Vineas
et edificia cum frumento caeterisque utilitatibus lesit.
Vidi epistolam non longe post, ubi octingentorum
numerus mancipiorum sancti Stephani inscriptus
fuit, quae propter famem et aliam necessitatem
a patriis finibus egressa sunt absque conscientia
prepositorum, exceptis omnibus, qui cum consensu
eorum abierant. Sacius esset huic aecclesiae, quod
numquam natus fuisset homo ille. Describam quoque
unum facinus eorum, quod in Adram lugubre
peregerunt. Rex autem habuit concilium
in Magontia civitate, et hii tunc interfuere. Et cum
omnia ibidem secundum suimet placitum respondere
non potuissent, reversi sunt irati, pace tamen
ad tempus facta; et cum eos sequerentur nil mali
sperantes Heimo Wirdunensis episcopus et dux
Thiedricus, latentes insidias inproviso irruunt,
et paucis effugentibus cum episcopis, interfecti sunt
innumerabiles viri. Dux ille nimis vulneratus, et
quia amicus eorum fuit, captus abducitur, et
multos dies custoditur. Post haec datis obsidibus
solvitur, et a regis gratia ob hoc non movetur. Anno
Dominicae incarnationis millesimo . . . Bernhardus dux
Corbeia obiit ( #an.@# 1011).
36.
Interea Herimannus comes et Guncelinus
marchio invicem certantes, inusitato in his regionibus
more conflixere ( #an.@# 1009). Namque Guncelinus
Strelam civitatem a militibus Herimanni custoditam
expugnare temptans, et nil proficiens, Rocholenzi
urbem juxta Mildam flumen positam et non bene
provisam incendio consumere (f. 121' ) precepit. Insuper
quicquid incommoditatis predicto comiti,
quia semper patrui in fratrum filios seviunt, facere
potuit, id nullatenus distulit. Herimannus et
Ekkihardus confratres castellum quoddam juxta
Salam situm, quod Guncelinus unice sibi dilectum
muris et presidio firmavit bonisque innumerabilibus
replevit, ex improviso manu valida circumdantes
expugnant, et divisa omni congerie, radicitus
illud dejiciunt ac incendio consumunt. Pervenit
hoc ad aures regis, et confestim idem
ad Merseburg haec ad discutienda properavit.
Sed cum ibidem predictorum sententias comitum
animadvertisset, culpam omnem Guncelino
imputat, quia se in multis prius sperneret et in illato
sibi dedecore ultorem non exspectaret. Adjecit autem,
quod familias multorum sepe id sibi querentium
Judeis vendidit, et nec jussu suo has reddere,
nec latrocinia multis a sua potestate nocentia umquam
curavit compescere. Insuper questus est
majorem apud Bolizlavum fratrem gratiam hactenus
habuisse, quam ei deceret aut sibi placere deberet.
IIii presentes erant, qui cum semetipsis reum
esse majestatis accusare voluerunt. Inter tot lamentationes
et ejusdem suorumque excusationes, principum
communiter consilium a rege quaeritur, et
ab hiis diu hoc secrete volventibus, taliter respondetur: #Scimus hunc erga vos inexcusabilem non
esse; et ut vestrae
pietati se omni reluctatione remota
tradat, nobis bonum videtur. Ammoneat (f. 122) vos misericors Deus, ut non qualitate suimet meriti,
sed pro quantitate ineffabilis clementiae vestrimet, ad
exemplum omnibus ad vos conversis, in eo faciatis@#.
Horum consultu rex asspirans, suscepit eundem
et Arnulfo antistiti firmiter custodiendum tradidit,
presidii continuatione ab hostibus Misni muniens,
eamque, ad tempus providendum Fritherico committens.
Proxima vero messe, interventu reginae
et instinctu cari Taginonis, Herimanno comiti marcham
dedit et consilio et laude principum eorundem.
37.
Interea predictam urbem Brun comes, frater
Guncelini, ordine vicis suae custodiebat; et ecce
priori die, quam Herimannus adventaret, magna
Poleniorum caterva in primo diei crepusculo Albim
transgressa, usque ad portam civitatis sibi promissae
silenter veniebat. Sed cum positis ibidem militibus
facilis ei non pateret introitus, est reversa, tristis,
pro dolor! illesa, et nemini nocens. Hujus rei ductores
erant duo Wethenici ex suburbio, ut post
revelatum est. Namque hii sanguine suo talem merito
presumptionem persolvunt. Bolizlavus autem inter
spem metumque sollicitus in Budusin
hos expectabat, et ut adventare socios comperit,
delusum se graviter portat. Post haec Herimannus
comes per regalem nuncium introducitur,
ac debitoribus suis, quicquid in eum deliquerant,
dextera hoc affirmante, ab eo remittitur. Rex autem,
in hac estate et proxima hieme, consilio et virtute,
pacificatis hostibus, contumeliam et dampnum
a Bolizlavo sibi illatum crebra meditatione revolvit
et post Pascha expedicionem suam atroci jussione
indixit.
38.
Fit conventus in Belegori ( #an | null | df0f3e22-323a-4cc0-b25c-e63e6b46282d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.@# 1010), quod
pulcher (f. 122' ) mons dicitur, in Geronis predio
marchionis. Tunc Bernhardus dux et Waltherdus
prepositus gratia Bolizlavum convertendi precesserunt,
ac nil ibi quod sibi placeret invenientes,
reversi sunt. Venit etiam huc Jarimirus, Boemiorum
dux inclitus et regi per omnia fidelis. Nec preterire
possum, quod miserabile nimis predicto comiti
ibidem accidit. Nos omnes--nec aliquem excipere
valeo--vice amicorum hostes huic fuimus, exceptisque
dumtaxat mancipiis, omnia consumpsimus,
et quaedam igne. Hujus rei nec rex ultor seu defensor
fuit. Inde ad Luzici pagum, in cujus
fronte urbs quaedam Jarina stat, a Gerone dicta
marchione, qui magnus fuit et sic nuncupabatur.
Ibi tunc capti sunt duo fratres ex provincia
Hevellum et ex urbe Brandeburgensi, qui ad Bolizlavum
causa eum contra regem vertendi venerunt,
et inde digressi inciderunt palam laqueum, quem
occulte tetenderunt. Ilii de multis interrogati, et
nihil de hiis omnibus volentes profiteri, in uno colle
pariter susspendio periere. Infirmabatur tunc ibidem
rex et sibi dilectus Tagino. Tunc principes augusto
versant in pectore quid deberet fieri de incepta
expeditione. Tandem ab hiis inventum est, quod
rex cum episcopis quibusdam et infirmiori multitudine
rediret; Arnulfus autem et Meinwercus
episcopi cum duce Jarimiro et marchionibus Gerone
et Hirimanno caeterisque compluribus Cilensi
et Diedesi vastarent. Sicque factum est. Predicti
seniores cum urbem Glogua dictam, ubi Bolizlavus
ipse fuerat ac eos perspicere poterat, gregatim
et loricati transirent, militum haec a muris cernentium
animos provocant, et hii ducem suimet, cur
hoc pateretur, alloquentes, sibi (f. 123) eos temptandi
licentiam poscunt. Quibus talia refert: #Exercitus,
quem videtis multitudine parvum, virtute magnus
est et milibus caeteris electus. Hunc si aggrediar,
sive vincam seu superabor, in posterum depressus
sum. Regi possibile est alium ilico exercitum congregare@#.
#Multo melius est nos hoc modo pacienter
ferre, et alias, si possit fieri, absque magno nostri detrimento
hiis superbientibus nocere@#. Sic insolens
militum animus sedatur, et in hoc itinere nulla
ejusdem voluntas in nostris adversitatibus saciatur.
Quamvis crebra imbrium inundatione nostri
tardarentur, tamen late magnum hostibus damnum
intulerunt. Tandem vastatis omnibus circumquaque
jacentibus, Boemii ad sua, nostri autem per Milzienos
fines laeti ad Albim remeabant; premissis ilico
ad regem nunciis, se cum bona prosperitate venturos
indicant. Hic Dei gratia jam bene convalescens,
legationem istam et pone sequentes amicabiliter in
Mersburg suscepit, et archiepiscopus Tagino de
Strela prius a rege divisus, sanctam Thebeorum
sollempnitatem ( #Sept.@# 22) in Magadaburg celebravit,
et ad regem hunc incolumis venit.
39.
Tractatis tunc patriae laborantis necessitatibus
plurimis, rex iterum occidentales invisit regiones,
et fluctivagos habitatorum animos sapientiae freno
edomans, natale Domini festiva jucunditate in Palithi
celebravit. Tunc iterum sibi percaram Merseburg
invisit, et firmata ibi ad 5 annos mutua
pace, cum consilio paucorum urbem Liubusuam
dictam edificare et confirmare precepit; de
qua multi predixere venturum, quod in hoc anno,
pro dolor! agnoscunt, non esse falsum. (f. 123' ) Ad
hanc venimus in fine mensis Januarii, et ibidem
sanctae Dei genitricis purificationem veneratione
justa peragentes ( #an. 1011, Febr.@# 2), in 14 diebus
opus inpositum complevimus, et presidio urbem
munientes, remeavimus. Juxta hanc in parte aquilonari
stat civitas, quam a predicta nil nisi una vallis
dividit; et in hac 12 portae sunt. Hanc cum
diligenter lustrarem, opus Julii Cesaris et magnam
Romanorum structuram, Lucano ammonente, tractavi
; haec plus quam 10 milia hominum capere
potuisset. Minor autem, quam tunc perfecimus, ab
primo Heinrico rege usque ad hoc tempus vacua
erat, et quam flebili miseria haec cito corruerit,
enumeratis, quae inter haec acciderant, explicabo.
40.
In priori estate 4 Idus Augusti monasterium
in Wallibizi cum quatuor aecclesiis et campanis
omnibus ac cum edificiis apertinentibus propter peccata
mea incendio periit. Peracta in civitate
Bavenbergensi aecclesia majore, cum natalicius regis
dies esset ( #an.@# 1012), et 35 jam inciperet annus,
2 Nonas Mai omnis primatus ad dedicationem istius
aulae ibidem congregatur, et sponsa haec Christi per
manus Johannis, patriarchae de Aquileia, et aliorum
plus quam 30 episcoporum [ministerio consecratur | null | 5d544be6-2bdb-4f8b-92f8-14a9733602fd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
]. Hiis ego peccator interfui, et ut summo
decuit regi, in omnibus hanc ornatam vidi.
Post hec sinodus hic fit magna, in qua Gevehardus,
Ratisbonensis ecclesiae episcopus, ab archiepiscopo
suimet arguitur, et Metensis aecclesiae
presul Thiedricus a rege increpatur, eo quod
in epistola suimet hunc injuste apud papam accusaret.
Sed haec omnia et multa alia consilio prudenti
finita sunt, et restitucio parrochiae tunc promissa
est mihi.
(f. 124.) Conpletis omnibus in orientali Frantia
utilitatibus, rex Merseburgensem revisit civitatem,
ac ibi sanctam pentecostes sollempnitatem celebrat,
et in primo mane Dominicae diei, qua sanctus
apostolos replevit Spiritus ( #Jun.@# 1), Tagino archiepiscopus
infirmari cepit, et missam canere non
potuit. Tunc jussus sum indignus hoc offitio succedere.
Postera die ad modicum evaluit archiantistes,
et ad regem ambulans, se multum commovit,
et post hoc in tantum tardatur, ut per se numquam
aliquid facere potuisset. Accersito tunc ad eum fratre
meo abbate Sigifrido, ac presuli
Erico, et illis confessionem fecit, et in 5 feria, cum
jam inde voluisset pergere, juxta caminatam regis
solio portatur suo, et elevato a capite pilleo, dormientem
aloquitur seniorem: #Grates tibi condignas,
domine mi karissime, referat omnipotens Deus de
cunctis miseracionibus tuis, quibus peregrinum
me kactenus visitasti et consolatus es@#. Et tunc
ad aecclesiam veniens, audivit missam, ipse presentes
benedicens. Inde portatur ad navim, et
in ea ad Ivicansten deductus est. Ibi tum sabbato
requiescebat, et in die Dominica juxta urbem suam
Spiutni vocatam navigio venit. In 2 autem feria
in ipso itinere cum jam pene defecisset, Walterdum
ad se vocavit prepositum; ejusque fidei se suosque
committens, 5 Idus Junii non obiit, sed ad Christum,
quem semper amavit, laetus abiit. Fit oratio a confratribus
cum intermixtis fletibus, et Bodo miles #(f.
124' )@# ad regem ad haec indicanda mittitur. Corpus
autem archiepiscopi ad Frasam ipso die venit, et ibi
sacerdotalibus vestimentis paratum ad sedem suam
transfertur, et cum ingenti tristicia ab omnibus susscipitur.
42.
Ego autem haec omnia in Merseburg sero comperiens,
in ipso depositionis die orto jam sole adveniebam;
et cum in aecclesia majori pauca orationis
verba effunderem, veni ad refectorium, ubi prepositus
cum universis confratribus atque militibus sedens,
de electione tractabat. In quorum presentia
ego stans, multum flevi, turbatus dolore vehementi;
et salutatis omnibus sedebam, et quid ab his tunc
esset dispositum interrogabam. Ad haec Waltterdus: #Misi,@#
inquid, #legatum meimet ad regem, qui
haec ei, quae nobis acciderant mala, indicaret, et
voluntatem suam in rebus faciendis inquireret. Et hic
ad nos Hericum antistitem misit, ut electio a nobis
non fiat, sed tantum consensus unanimis, et hic indicetur
ei. Nunc autem omnium pietas presentium me,
quamvis ad hoc indignum, decernit, si Deus consentit
et si vult rex.@# Cui sic protinus respondebam: #Sum
unus ex his qui electionis hujus ac consecracionis
participes esse debent; et hoc vobis consilium do, ac
illud adjuvare, in quantum possum, volo. Senior
meus imperet quod velit; vos autem quod accepistis
a Deo et antecessoribus suis, videte ne perdutis.
Te autem fratrem primus eligo mihi ad archiantistitem,
non karitate tua, sed utilitate certa in te
agnita@#; #et presencium (f. 125) mentem nunc singulariter
scire desidero.@# A quibus hoc unum percepi
responsum: #Walterdum nobis in dominum et archiantistitem
eligimus.@# His tunc confirmatis, ille
surrexit, et coram prostratus veniam petiit, divinam
interpellans pietatem, ut haec nobis omnibus retribuere
dignaretur, et a sua parte bona promisit omnia.
Tunc ego me inclinans rogavi eum per nomen
Domini et per verae fraternitatis amorem, ut aecclesiae
meimet admodum despoliatae parrochiam sibi
juste pertinentem si ad hunc perveniret honorem,
restituere, at sibi hanc cum aliis rebus inde abstractis
voluisset sacramentis firmare. Hoc mihi in presentia
omnium firmiter promisit. Interim lassatus ab
itinere presul Hericus dormivit, et episcopus Wigo
veniens, electionem nostram consolidavit. Mittitur
a nobis omnibus tunc custos aecclesiae Redingus
ad regem, ut memor Domini et antiquae promissionis,
si umquam sic accidisset, familiam sancti Mauricii
orbatam et nimis tristem tanto | null | c8995081-5abc-4c5a-87cc-3214259da6de | latin_170m_raw | null | None | None | None |
patre consolari
voluisset.
43.
Sonata jam prima Ericus antistes evigilat, et
missam pro defunctis cantavit. Post euvangelium
autem, ad quid rex eum huc mitteret, presentibus
innotuit, et defuncto archipresule, absolutionem
nobiscum fecit, et ab omnibus fieri postulavit.
Tertia enim tunc dies erat, qua sacerdos predictus
obierat, quae cum septima atque tricesima in uniuscujusque
fidelis exitu est memoriter ob misterium
in se continens celebranda, id est ob fidem
sanctae trinitatis et septiformem spiritum. Ac (f.
125' ) dehinc corpus benedictum usque ad locum
sepulchri carmine et planctu defertur, ac positum
est occidentali parte in choro ante criptam,
quam ipse fecit et consecravit, et in qua se, quamdiu
vixit, coram altari rogavit sepeliri; ubi idem
lacrimabiles sepe effudit orationes. Sed Waltherdus
locum hunc, in quo nunc pausat, quia non erat
dedicatus, animae salubrem et introeuntibus cunctis
conspicabilem dilecto suimet seniori providit. Sed
quia beati omnes virtutibus suis cum Christo
vivunt, et in hoc seculo scriptis, non est bonum
tanti patris inclitam conversacionem silentio tegere,
sed veritatis luce omnibus proficuis innotescere,--erat
hic justus et timoratus ac mirae caritatis, largus
et fidelis, castus ac mitis, prudens et stabilis, canonicus
habitu, sed monachus in omni conversatione
sua. Vicia in cunctis ob melioracionem
aspere carpebat, bona quaeque laudans. Non fuit
apud modernos ullus pastor, qui confratribus suis
familiarior esset. Hos amavit atque coram populis
laudavit. In primo ordinationis suae anno templum
Domino edificare cepit. Presbiteris et diaconibus
vestitum suimet 8 siclis, subdiaconibus autem
et infantibus 4 adauxit. Nisi infirmitas obsisteret,
omni die missam et psalterium cantavit; et quia
jejunare ob lassitudinem non potuit, elemosinarum
multitudine redemit. In vigiliis supra modum laborat,
et quia parum manducare (f. 126) ob infirmitatem
dentium potuit, potu quamvis mediocri facile
saciatur. Nobiles genere et moribus amavit, ignobiles
autem non contempsit, sed in sua familiaritate
non habuit. Cultores Christi dilexit, contemptores
autem ejus justo persequitur odio. Omnia sibi
divinitus commissa excoluit et lucrari contendit.
Antequam divinum perageret misterium, severus
fuit; et post omnibus hilaris arrisit, et persepe cum
suis kirielison cantavit. Nequeo ex parte mea numerare,
quantum pietatis munus mihi indigno studuisset
impendere; hoc tantum scio, quod numquam
illi digna remuneratione de hiis respondi. Obedientiam,
quam eo suisque successoribus in examinacione
promisi, minime adimplevi. Harnaburg et
Frasam ac Pretini urbes cum curte una, quae
Eseconis fuit comitis, suae acquisivit aecclesiae.
Apparatum episcopalem satis egrejum et affluentem
congregavit. 8 annos et menses 4 et 8 dies columna
ecclesiae sedebat, cadens, ut predixi, presentialiter;
sed invisibili templo Domini translata manet perpetualiter.
Eodem die Vungerus, Posnaniensis cenobii
pastor, consacerdos suus et suffraganeus, 30 ordinationis
suae anno obiit. Nunc haec dicta suffitiant,
et de quo mihi nunc sermo est, amplius
loquar.
44.
Redingus ad regem veniens, legationem suam
suppliciter profert; et quamvis ardue, tamen desiderata (f. 126,)
impetrans, per internuntium Walterdum,
in exequiis dilecti senioris studiosum,
etiam 20 talenta argenti Thiedrico, nepoti meo, in
elemosinam excepto victu largientem, vocat. Et
ego jussus venire proficiscebar cum eo, ac in sabbato
Gronam sero venimus. Mox in presentiam
regis venientes, misericorditer suscipiebamur,
et pauca locutus rex, nos ad hospicium ire permisit.
Castrametati enim tunc sumus extra urbem et
juxta lucum, ubi modo sancti est aecclesia Alexandri.
Crastino fuit Dominica dies et festivitas Christi
martyris Viti ( #Jun.@# 15); et ego valde mane
missam confratribus meis cantavi, et post hanc in
urbem vocati ivimus usque ad caminatam regis;
et ibi solus intromittitur Walterdus, et ibi usque
ad terciam soli colloquebantur, et egressus tunc
Walterdus anulum portat in manu sua, et ostendens
nobis: #Ecce habetis,@# inquid, #pignus subsecuturae
pietatis!@# Et tunc omnes nos in praesentiam
venientes, examinatione regis, ipso primitus eum
laudante, predictum patrem elegimus, et optimi
quique aspirabant; et mox a rege accepit baculum
pastoralem. Post sacramentum regiae potestati
exhibitum introductus est ad aecclesiam, quam ibi
a rege constructam antecessor suus benedixit, et
aus Domino a presentibus canitur. Deinde regiam
interpellabam pietatem, | null | fcaa9287-6e56-4969-80dc-b9c10f3df0c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut de aecclesiae necessitatibus
meae aliquid loqui cum eo dignaretur;
et ut ego postulabam, firmae suimet commisit me
fidei. Thiedricum quoque nepotem meum, ut ipse
desideravit, (f. 127' ) rex per manus illi dedit. Et
cum generos suimet tunc iterum exercitu
petere voluisset, cum presentibus suimet principibus,
qualiter Bolizlavus ab his invaderetur,
tractavit. Hoc omne archiepiscopo noviter
instituto et suas curtes in Saxonia positas
commendavit. Eodem die omnes declinavimus unusquisque
ad sua. In proximo autem sabbato ( #Jun.@# 21)
archipresulem Walterdum Arnolfus presul jussu
regis inthronizavit, et utrique honore ac magna
jocunditate ibi suscepti sunt. Postera die ( #Jun.@# 22)
unctus est Walterdus ab Eido, Misnensis aecclesiae
venerabili episcopo tertio, cum adjutorio
suimet confratrum Wigonis, Hilliwardi ac Herici,
et a me hiis multum inferiori. Adjuvit autem nos
Arnulfus presul. 2 feria omnes nos cum caritate
bona et munere magno abivimus. Fuerat enim
vigilia sancti Johannis baptistae, et tunc Redingus
ab archiepiscopo constitutus est ad prepositum
cum communi electione confratrum. In die
sancto ad Montem cum solito honore is ductus,
a me et a fratre meo Sigifrido succipitur. Ibi
tunc missam cantans, populos primo instituit, et
post ab abbate multum rogatus, ut ibi caritatem
faceret ob turbam sibi adhaerentem omisit.
Fuit in natali apostolorum ( #Jun.@# 29) in sede
sua, ac tunc commissos salubriter ammonuit.
45.
Interim a Bolizlavi nunciis rogatus, Sciciani
causa pacem faciendi venit, et ibidem
magnifice succeptus, duas ibi tantum noctes
mansit, ac nil ibidem proficiens, muneribus
magnis revertitur. Affuit mox expeditionis indictae (f. 127' )
statuta dies id est 9 Kalendas Augusti;
juxta locum qui dicitur Zribenz convenimus,
et sic sursum usque prope Belegori adcendimus.
Tunc visum est principibus non
esse bonum perfici iter nostrum, sed optimis marcham
firmari presidiis. Et in consequenti nocte
archiepiscopus capite nimis infirmatur; cumque ad
eum mane venissem, diu eum in tentorio tardantem
expectavi. Egressus tandem queritur mihi, se multum
egrotasse. Promisit autem se ad reginam in
Merseburg tunc manentem venturum, et ibi me
allocuturum. Tunc ego abcessi, et illi prius recusans,
tamen quia inventio Christi protomartiris
tunc fuit et Dominica dies ( #Aug.@# 3), missam cantavit,
pro dolor! ultimam. 5 feria ( #Aug.@# 7) ego
ad Merseburg veniens, dum me cum confratribus
meis ad adventum ejus prepararem, audivi ab internuntiis
quod ille ad Ivicansten non bene valens
curru veniret. Proxima die huc equitans,
Bernwardum, Hillinissemmensis aecclesiae episcopum
causa benedictionis et, quam bene sciebat,
curationis gratia vocatum, ibidem repperi, et
Frithericum comitem, cujus frater erat Dedi comes.
Et cum introirem, sedebat archiepiscopus in solio,
et me suscipiebat quam caritative, et suimet pedes
tunc a tumore solito relaxatos intuetur, et dolet,
quia, dum hii turgebant, venter levius habebat
ejus. Intimaverat is tunc mihi, si hoc periculum
sanus evaderet, nullus amicorum mihi fidelior
esse potuisset. Fui tunc ibidem usque ad vesperam,
et tum invitus redii, quia crastino erat vigilia (f. 128)
Christi adletae Laurentii, cujus festivitas
Dominica instabat die ( #Aug.@# 10). Qua cum ego populis
venientibus pauca predicarem, communiter
ab his pro infirmo archiantistite orationem fieri
supplex postulavi. 3 feria ( #Aug.@# 12) ante primam
ubi ille fuerat veniebam; et tunc hic erat Eid episcopus,
multum pro eo in oratione continua laborans.
Et cum caminatam, ubi ille pius jacuit,
ingressus essem, nec loquentem audivi, nec bene
cognoscentem hunc vidi. Advenere etiam
eo vivente Arnulfus et Hilliwardus, cum Meinwerco
et Erico, coepiscopi, omnes hunc pariter benedicentes
et indulgentiam ei facientes. Ego autem
peccator unxi eum oleo sanctificato in locis
maxime dolentibus. Jarmirus quoque dux adfuit
quem frater suimet Othelricus et satelles,
tocius debiti inmemor, in sacro sabbato Dominicae
resurreccionis proximae a regno
Boemiorum expulit, et Bolizlavum, quem etsi
amicum sibi consanguinitate, tamen pro hoste
hactenus habuit in persecutione, fuga petere coegit.
Hic quia archiepiscopum cunctis laborantibus nimis
fidelem esse sciebat, sperans ejus incolumitatem,
ad impetrandam regis gratiam intercessionem
ejus quaerebat; et cum hunc jam defecisse videret, | null | d517527b-f6fe-4bd1-98bf-c995bc207f93 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dexterae ejus committi et per eam nobis,
lacrimis postulat profusis. Sed archipresul cum
jam finis adesset, nescio quid videns ad levam,
signo sanctae crucis potenter dextera se munit, et
aversus corpore et vultu, contraxit faciem quasi
ploraturus, et mox remisit laetus. (f. 128' ) Hoc
ego videns, ob tristiciam egressus sum, et interim
presentes eundem videntes jam semianimem, a
lecto protinus clevaverunt ac tapeto superposuerunt.
Accensis tunc luminaribus vocabar, et jam
stola indutum in agone laborantem vidi. Cujus pectori
crux sancta fuit superposita; in manibus cinerem
et subtus habebat cilicium, ut Eid episcopus
monstrabat. Et cum sol die jam mediante declinaret,
cum incenso sibi adhibito, 2 Idus Augusti
transiit anima ejus ad creatorem suum, unde erat,
derelinquens quod non erat. Orantibus tunc cum
lacrimis presentibus cunctis, ego infelix pro debito
eosdem non adjuvi; et quod tunc mihi obviaret in
animo, non possum cuiquam prodere; sed hoc
tantum, Christi fideles, mecum orate, ut Dominus,
cui nullum latet secretum, nec huic, neque mihi
hoc inputet. Post haec solutis visceribus et intra
aecclesiam atque caminatam sepultis, corpus preparatur
et sancto altari presentatur. Ibi tum facta
pro defunctis memoria, nos ibi cenavimus, et corpus
eodem die usque ad Coniri prosequimur. In
via plangens familia obviavit. Crastino cum ad
villam juxta montem sancti Johannis sitam venissemus,
clerus omnis flens adfuit, et Judeorum
magna et, quorum erat pater, orphanorum
multitudo conveniens, dolorem lamentando manifestat;
et nos in ecclesia majore cum funere intrantes
amici cum hereditariis omnibus, elevatis
cum luctu manibus, miserabiliter suscipiunt. Quis
non tunc plangeret, cum talia videret? Querimonia
autem omnis haec novo non equabatur dampno.
46.
Omnes nos confratres ad capitulum tunc venientes,
nepotes meum excepto Bennone eligimus, (f. 129)
non hoc ob juventutem ejus impleri
posse sperantes, sed pro conservandae electionis
gratia ac caritate archiepiscopi Taginonis maxime
facientes. Vespere autem facto, Arnulfus venit episcopus,
quibuscumque valuit bonis ad haec aspirans.
Postera die renovata electione, corpus archipresulis
tumulatur ad dexteram antecessoris sui in
australi manica , et in vigilia assumptionis
sanctae Marie. Quod regina ut primo comperit, per
Geconem pincernam suum regi, jam juxta Metensem
urbem cum exercitu cedenti, indixit. Hic
vehementer illud ammirans, et qualiter se res nobiscum
haberent interrogans, eundem, regnum prout
curaretur ab ea, celeriter remisit. Epitafium autem
archiantistitis, non lapide aliquo, sed memori
corde inscribendum, lector, exaudi! Walterdus,
quamvis interpretetur potestate durus, severus in
aperto, mitissimus fuit in occulto. In timore
continuo et amore justo Deum agnovit et proximum.
Fragilitatem carnis fletus amaritudine crebri et
elemosinarum largitate ineffabili resolvit. Utraque
hic pollens virtute, regi acceptus cunctisque
primatibus admodum extitit honorandus, quem senior
suimet benedictione et solo nomine precellebat; verus
et compaciens, ac aeclesiae suimet fortis propugnator
erat. Sine omni jactantia convicinis plurima
impendit; ille solus sibi suffecisse cunctis innotuit.
Audivi eundem multum jurare, quod non ob ambicionem
sed laborantis aecclesiae et pene deficientis
utilitatem hunc expeteret honorem. Ad hoc se dixit
immeritem, et ibi duos esse confratres, quos libenter
eligeret, si hoc ullo modo fieri posse speraret.
Justus et tenax propositi suimet vir iste fuit (HORAT.
III, 3, 1). Laudari se non (f. 129' ) appetebat ab aliis,
nec aliis ipse detrahebat. Ex nobilissimis natalibus
genealogiam ducens, acceptam ingenuitatem
nullatenus inhonestavit, sed provectiori industria
decoravit. Erat ejusdem pater Erp senior, vita
laudibili, carus cunctis suimet contemporalibus;
mater autem ejus Amulred nomine, quae castitate
pia et opere herili inter alias lucebat matronas.
Haec vero omnia, quaecumque potuit bona, pro
ejusdem memoria diligenter inpendit. Predicto autem
Walterdo in somnis prius dictum est, quod
archiepiscopatum Magadaburgensem accipere, et ad
modicum tempus eum possidere deberet. Et in
hoc anno, quo hoc impleri debuit, cuidam matronae
venerabili mater sua jam defuncta per visum apparuit.
Quae cum ab ea salutaretur, et quomodo tunc
valeret, interrogaretur, respondit: #Bene!@# et adjecit: #Scisne,@#
inquiens, #quod archiepiscopus noster Tagino
de hoc seculo migrare et Walterdus sibi debet succedere?
non | null | 5d0f2aac-41b3-45fe-a9ae-c610642e7c02 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut hic sit aliquantulum regnaturus, sed
in ultimo examine inter judicantes sessurus. Ab eodem
in coelo est tabula ex argento pene perfecta;
et cum haec cicius completur, ab aspectu hominum
is premia recepturus aufertur.@# Ipse vero, ut
soror sua mihi intimavit laica--alteram enim habuit
sanctimonialem--id ipsum presciens, vocavit
eam ad se, dicens: #Recordaris (f. 130) modo, qualiter
mihi olim promisisti, si hereditati meae umquam
succederes, ut predium, quod in Osulfstidi habeo, pro animae remedio meae sancto Mauricio traderes?@#
Cui haec omnia profitenti et digito, ut
ipse peciit, confirmanti, flens respondit: #Mihi non
licet vivere; tu autem fac ut dixisti, et pro certo
scias, quod de residuis nil abalienabo vobis consororibus
meis.@# Sciebat haec omnia conpleri debere;
sed speravit in majori tempore. 28 annos prepositus
erat, et hoc nomen et officium pre caeteris contemporalibus
cunctis honorifice tenebat. Sarcophagum
ingens ad includendas sanctorum reliquias
de argento fecit. Ecclesiam rotundam, post
incendium hujus civitatis magnum dilapsam, a fundamento
erexit, et ibidem canonicorum congregationem
facere proposuit, et hiis de sua proprietate
predium voluit dare supradictum Non fuit is
verbosus, sed conscienciae secreto congruis temporibus
manifestanda contegit. Hoc solum pre omnibus
queritur, quod aecclesias et clerum non benedixit;
de pallio autem nil doluit . Ineffabilem
librorum copiam et sacerdotalem apparatum
cum plurimis secularia respicientibus contraxit.
Quae omnia in subitaneo ejus fine multorum inutiles
manus distraxerunt. Sedebat namque (f.
130' ) tantum 7 ebdomadas et 2 dies.
47.
Hoc totum ideo dixi, ut de ejus celeri obitu
nec palam nec in occulto ullus miretur, vel sua
speciali culpa haec evenisse arbitretur; quia multi
ante eum plus quam 30 sedebant annos, qui nec hic
nec in futuro majoris meriti erant. Ve hiis qui in
hac peregrinatione diu vivunt, et id spacium male
operando perdunt; et bene illis est, qui dies sibi
concessos cum cauta sollicitudine in Christi servicio
ducunt. Male operantes quique poenas sibi augent;
econtra autem, quibus abbreviatur vita presens,
si sunt culpabiles, cito admyssa luunt. Boni
autem omnes etsi corporaliter non eque degant,
una tamen felicitatis aeternitate gaudent. Non ille
solus tam parvo tempore sedit. Legimus Tertulinum
a sancto Stephano papa presbiterii dignitatem
et post 4 dies ob amorem Christi constantiamque
fidei martyrium a tiranno suscepisse; et in
utroque ordine is semper manet. Iste quidem peccata
luit, et in brevi pro laboribus justis bravium
a Deo recepit, et hoc multis ilico manifestatum
fuit. Haec autem omnia enarrare perlongum est;
qualiter vero de hiis mihi acciderit, Deo teste, quia
non mentior, explicabo. (f. 131) Fuit in presidio
ad Misni, et in natalicio die post apostolorum Symonis
et Judae ( #Oct.@# 28) post matutinam apparuit
mihi ille venerandus, et cum hunc mortuum bene
cognoscerem, quomodo se res ejus haberent, protinus
interrogabam. Et ille: #In poenis,@# inquid, #pro
qualitate meriti fueram, quas omnes prorsus jam superabam;@#
et ego mox admodum gavisus: #Licet
mihi,@# inquam, #campanas sonare et populos ad laudem
Dei accendere?@# Et ille respondit: #Bene, quia verum
est.@# Et tunc amplius in colloquendo progressus: #Estne,@#
dixi, #hoc vobis notum, quod multorum susurratione
mens regis alienata est a vobis, eo quod post
ordinationem vestram contra eum multa operari
studuissetis?@# Et ille: #Credite mihi, obsecro, credite,@#
ingeminans, #quia in hoc culpabilis non sum.@# Cum
autem percontari hunc vellem, cur tanto cito
obierit, evigilavi, et hoc scire non licuit mihi. Accepi
post a veracibus, quod is in omnium
commemoratione sanctorum divinis clementer presentari
mereretur obtutibus. Omne quod de illo
dixi, non de speciali aliqua suimet caritate protuli,
quia verum est, quod ante benedictionem suam
mediocriter dilexit me, et ob defensionem suimet
aecclesiae inpedit multa meae. Veritatis gratia et
obprobrii ob mutationem subsequuturi haec locutus
sum, minora quam (f. 131' ) fuerint, quia post se
meliorem nullum reliquit. Post hujus sepulturam
Hericus antistes ex nostra parte ad regem cum
electione mittitur, cui mox epistolam de aecclesiae
detrimento meae | null | 13a2c37d-1d6a-4869-8098-3dd35b821a78 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inscriptam et regis clementiam
ammonentem commisi.
48.
Interim Bolizlavus de nece archipresulis
certus, congregato exercitu, Libusuam, de qua predixi,
peciit; et quia sciebat, ob effusionem Albis ex
nostra parte nullum urbanis posse ad auxilium venire
castrametatus est ibi. Miles ejus ad bellum
hortatus accessit, et defensor ad modicum resistit.
Magnam enim hanc urbem nil nisi mille homines
tuebantur, cui vix ter totidem suppeterent. Bolizlavus
ad prandium sedebat, et satellites suos jam
victores urbem ingredi gaudens cernebat. Porta aperitur
et multorum sanguis effunditur. Capiuntur ex
hiis optimi Guncelinus ac Wiso, et ejusdem
infelix custos Scih vulneratus. Is namque urbem,
quamcumque umquam ad tuendum accepit,
non ignavia sui, sed infortunio miserabili, semper
amisit. Hii omnes ducti sunt in presentiam superbi
triumphatoris, cujus edictu mox ad custodiendum
abducti sunt. Ex sociis autem predicti
ducis non minus quam quingenti (f. 132) ibidem
remanserunt. Facta est vero haec miserabilis cedes
13 Kalendas Septembris, Divisa tunc inmani
preda ac urbe incensa, victrix turba cum seniore
suo laeta rediit.
49.
Ab internuntiis festinantibus haec regina in
Merseburg tunc manens conperit. Ego autem prepositi
dum ortatu Redingi duo altaria, unum, ubi
archiepiscopus requiescit, et aliud in septemtrionali
ejusdem templi parte 11 Kalendas Septembris dedicarem
indignus, in Magadaburg primitus id rescivi,
et mox ad reginam velociter abii. Omnes nos conprovinciales
juxta Mildam sedere et ad adventum
regis haec omnia providere, ab ea jussi sumus. Interim
rex ab expeditione occidentali revertitur, et
Gerenonem suimet capellanum ponere in vacuum
conatur. Huic presul Hericus occurrens
et legationem suam aperiens, non exauditur.
Thiedricus nepos meus tunc ad Gronam
vocatus venit, et a rege per manus suscipitur, et in
vice Geronis deinceps habetur. In natali sancti Mathei
apostoli ( #Sept.@# 21) rex ad Sehusun venit; et
ego accedebam, et cum jam tempus esset, ammonui
hunc coram cunctis residentibus, ut aliquid
de parrochia meimet caeterisque rebus injuste ablatis
ante constitucionem (f. 132' ) archipresulis cum
eo voluisset tractare. Ibi me tunc firmae suimet fidei
commisit, ut cum justicia aut alie salubri haec finirentur
Postera die rex ad Magadaburg veniens, in
refectorio fratrum omnes nos convenire precepit.
Ibi tunc regali peticione, et salva in posterum
electione, Gero communiter eligitur ( #Sept.@# 22); et
in aecclesia se primitus altari tradens, et communionem
fratrum 10 mansis acquirens, baculum
a rege accepit pastoralem; et mox inthronizatus,
ab Eido unctus est episcopo, nobis confratribus
predictis eum adjuvantibus. Thebeorum festivitas
martyrum a rege ibi celebre ducitur, et post
haec ab archiepiscopo magnificis muneribus idem
cum suis omnibus honoratur. Inde hii ad Mersburg
properantes diu ibi manebant, et procurationem
regni cum summis tractabant. Erluvinus
Camaracensis episcopus in hoc anno, ac Conradus
et Herimannus puer duces egregii, obierunt.
Quidam vero monachus infirmitate magna
depressus, multa per visum sibi revelata vidit,
quae interim, dum ipse ea secum loquitur, a presentibus
scriptis notata sunt, et pro maximo
habentur miraculo. Nati sunt autem in hiis
diebus duo fratres cum dentibus, in ore similes
aucae, quorum alter dextri dimidium brachii, sicut
ala aucae, habebat; qui tercia die nativitatis
suae invicem ridentes, (f. 133) civili dissensione
moriuntur. Quidam vero miles, cum bona
sancti Clementis vi tolleret, et inde rectum facere
noluisset, in una dierum a muribus intra cubiculum
impugnatur ineffabilibus. Qui primo fuste arrepto
eos prohibere temptans, posteaque evaginato
eos aggressus gladio, et sic nil proficiens, arca
quadam, ut ipse rogavit, includitur, ac in medium
fune suspenditur; et cum exterius haec plaga sedaret,
hicque liber solvi debuisset, ab aliis usque
ad mortem corrosus invenitur. Tunc cunctis
presentibus et postea venientibus manifestum fit,
quod hunc ira Dei, vindex predicti facinoris, sola
consumpsit.
50.
Interea Jaremirus, de quo predixi, regis gratiam
suppliciter petens, pro misericordia et restitucione
exilium ac custodiam Ethelboli presulis,
Ansfridi successoris episcopi, suscepit, qui in inmensa
cede Bawariorium ad Bolizlavum sine
regis ac sui licencia cum muneribus iter agencium,
et trucidacione sibi commissorum et non aliqua
regis infidelitate, talem promeruit ulcionem. Nostri
hoc audientes inimici irriserunt; nostri autem concives | null | b215d696-787f-4823-b22f-529aa8e6d1ae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut sibi profuturum timuerunt. Et hiis liceat
in semetipsis hoc factum cognoscere, qui id
consilium regi nostro umquam dedere. Post haec
Othelricus, frater ejus, ad Merseburg a rege
vocatus venit, et regnum, quod sibi injuste prius
usurpavit, gratuito munere suscepit. Eadem tempestate
inundantes pluviae ac se (f. 133' ) surgentes
piratae multum, pro dolor! nocuere. In
illo tempore inundante Danubio in Bawariis et
stagnante Reno, ita ineffabilis populi ac pecoris,
edificiorum quoque et silvarum tali impetu
erutarum multitudo periit, quod omnes harum habitatores
parcium sua vel antecessorum memoria
id numquam accidisse firmabant, hoc gementes ex
variis criminibus suis tunc evenisse, et post haec
aliquid magnum timentes sibi esse venturum. Equidem
longe digressus redeam.
51.
Rex a Mersburg discedens, navigio ad Harneburg
venit. Ibi cum Sclavis confluentibus plurima
discuciens, pace vero ibi firmata, rediit, et
omnium festa sanctorum in Helmanstidi celebravit;
deindeque occidentales properat invisere regiones.
Interea domna Ludgerd nimis infirmata, me quia
unice dilexit, et, ut supra memoravi, linea consanguinitatis
mihi fuerant conjunta, per internuncium
vocavit. Sed cum post crepusculum ad Walmerstidi,
ubi illa jacuit, venirem, caminatam ingressus, vidi
eam nimis laborantem et ob hoc a spalmis non deficientem.
Inter quos hoc solum ore volvebat et mente: #Me,@#
inquiens, #suscepit dextera tua, Domine, ipsi
vero in vanum quesierunt animam meam (Psal. LXIII,
9, 10)
@#. Haec nullum omnino ad me proferens verbum
cum a me interrogaretur, si sancto voluisset
ungi oleo, respondit: #Libenter, quia post hoc Christi
voluntas cito perficitur in me. (f. 134)
@# Vestimentis
tunc parata novis me vocavit; et perfectis omnibus
ad unctionem juste pertinentibus: #Quam pulcra es
nunc!@# dixi ad eam, et illa: #Vide,@# infit, #juvenem
formosum ad dexteram,@# oculis designans in eam.
Post haec digressus, ob farigationem intineris diu
dormivi, et tunc expergiscens audivi eam pre nimio
dolore graviter ingemiscentem; et propius accedens,
cantavi spalterium, usque dum eam in extremis
esse presentes testarentur; et tunc conpletis
quae ad haec dicenda erant, cum ipsa sanctorum invitacione
transiit felix anima ejus Idibus Novembr.
ad sponsi coelestis thalamum. Hujus obitum
quidam laicus, civis Partenopolitanus, cum in infirmitate
jaceret, predicens: #Est,@# inquit, #domna
Liudgerd de hoc seculo transitura; et vere beatus
est ille qui eam meretur incedere viam.@# Cum jam
primo illucesceret, corpus ad Wallibizi nobis comitantibus
defertur, et in proxima die juxta monasterium
in aquilonari parte, ubi Liutherdus pater
26 annos inclusus requiescebat, deponitur
et a viro suimet Wirinhario ineffabiliter defletur.
Fuerat enim haec vite ejus et animae diligens custodia,
et in divino maxime sudans famulatu, pro illo
plus quam pro se, jejuniis in frigore et oracione
continua peractis et elemosinis, ab omniun huc
usque tuebatur insidiis hostium. Dico autem cunctis
presentibus atque futuris, quicquid boni in hoc,
seculo pro alicujus memoria a fidelibus exhibetur, (f. 134' )
si non licet ei prodesse, pro quo agitur,
numquam a Deo ei irritatur, qui hoc facere
studiosus conatur. In primo Heinrici regnantis
anno predicta Liudgerd post mortem patris
sui ad virum suum, a quo injuste tamdiu disjuncta
fuerat, mense Januario rediit.
52.
Et post nuptias marchio Liutharius in occidente
infirmatus et pocione Paulina inebriatus,
ex inproviso obiit, octava Kalendas Februarii;
sepultus in Colonia, in eodem loco, ubi ipse prius
rogavit, in australi parte templi, quo in cena Domini
penitentes introducuntur. Hujus vidua, nomine
Godila, quodcumque boni potuit, pro memoria
ejusdem facere non desistit. Filio suimet Wirinhario
beneficium patris et marcam cum ducentorum
precio talentorum acquisivit, permanens in castitate
4 annos. Et tunc consanguineo suimet Hirimanno
nupsit, nil curans inpositum ab Arnulfo
presule bannum, et quod dexteras episcoporum sibi
hoc a Deo interdicencium fefellit trium. Propter hoc
est excommunicationis gladio ab antistite predicto
jugulata, nullamque in procreanda prole spem
deinceps adipiscitur. Sed ego delirans, id est ab
incepto paululum devians, regis Heinrici inclitam
conversationem agrediar.
53.
Is magnam sinodum ob dampnationem
Thiedrici, Metensis episcopi, posuit. Huic | null | 4a3d9dd7-2ed8-4589-8d4c-962c36345475 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in
eodem concilio ab omnibus episcopis ibidem convenientibus
interdictum est ut ante purgacionem missam
non caneret. (f. 135) Post haec natale Domini
in Palithi festivis peregit gaudiis; et ibi tunc Walkerus,
Treverensis aecclesiae servus et capellae
suimet custos providus, egrotavit, et nobis inde
euntibus ibidem relinquitur; 3 Idus Januarii, pro
dolor! moriturus ( #an. 1013, Jan.@# 11). Interim Lievizo,
Bremensis archiepiscopus, longa infirmitate
depressus, diem pius sollicite prestolabatur
supremum, et in nocte hac, quae ultimam precesserat
diem, consotios crebris jam defatigatos vigiliis
talibus mulcebat alloquiis: #O dulcissimi
fratres et filii, ne quisquam vestrum de superna diffidat
clementia, et ut labor vester nunc paululum
relevetur, de me exemplum vobis admodum credibile
profero. Domnum papam Benedictum in his partibus
exul quesivi, et ne ad hunc pervenirem, a
multis iterantibus sepe tardatus, nullis eorum
acquievi blandiciis. Huic, dum vixit@#, #studiosus adhesi, et post excessum ejus Aedtheldago@#,
#seniori meo, servi vice famulabar. Hoc ipse
considerans, pauperes suos fidei commisit meae. Dehinc
camerarius ejusdem effectus sum. Sed cum ille pius,
quam semper optavit, coelestem pergeret ad patriam,
vestra electione communi et munere regali huic indignus
succedebam. Omne, quod invicem peccavimus,
amore Christi ex corde remittamus, ut cum bona pace
nunc separati, mereamur in die ultimo ite
rum sociari. (f. 135' ) Hoc in extremis meimet
salubre vobis consilium do, ut Oddonem, qui fraternitatis
vestrae est particeps@#, #communi nostrorum
consensu ad restorem nostrae eligatis aecclesiae,
et ad utilitatem patriae, divinam supplicantes pietatem,
in cujus manu cor regis est, quatinus id sibi
placite perficiatur.@# Talia hortantem omnes exaudiunt,
et sui benivolentiam et procurationem unanimiter
laudant. Crastino dominica dies illuxit, et ille beatus
pater summo pastori gregem sibi subditum manibus
elevatis cum spiritu committens, 2. Nonas
Februarii defunctus pergit, quo vivens tetendit.
Fuerat enim unus ex numero eorum quos ut
nubes et quasi columbas propheta miratur suas
volare ad fenestras (Isa. LX, 8). Ille enim ob vigiliarum
et jejunii assiduitatem, dum adhuc valeret,
quasi mortuus ignotis videbatur. Ad altare Dominicum
numquam sine oblacionibus accessit; assiduus
populi monitor, et hilaris omnibus arrisit dator. Is
erga Deum promeruit, quod inter continuas piratae
furentis incursiones sedis sua hactenus permansit
intacta.
54.
Interea rex de Alstidi discedens, ubi Epiphaniam
Domini celebravit, et Bolizlavi nuntios pacem
poscentes et confirmationem cum Misecone, ejusdem
filio, fieri promittentes audivit, ad Merseburg venit,
et ibidem predicti antistitis obitum comperit,
(f. 136)
et hunc queritur ob presentem fructum,
gratulatur autem propter subsequentem interventum,
recordationem ejus sumopere faciens. Post
haec transit a nobis, et Purificationem sanctae Dei
genitricis in Magadaburg celebravit. Et in ipsa die
predictus Oddo, clericis comitantibus ac laicis, supplex
venit, et regis gratiam, sicut prius, ad complecionem
eleccionis per fidos intercessores postulat.
Quos rex nullatenus audit, sed capellano suimet
Unwano, cum laude advenientium, etsi non
spontanea, episcopatum dedit; Oddonem per manus
succipiens et promissa sibi pietate demulcens. Tunc
jussu regis et presentia ejusdem a Gerone archipresule
cum consensu et auxilio episcoporum Ekkihardi
et Thurgati Unwan ungitur archiantistes
.
Et interpositis diebus paucis, Miseco,
Bolizlavi filius, cum magnis veniens muneribus,
regis efficitur et fidem cum sacramento firmat.
Dehinc cum honore magno remittitur, et ut iterum
veniret delectatur. In hiis diebus tempestas magna
post solis occasum contigit, ac omnes nos admodum
turbavit. Diruit namque aecclesiam extra urbem
positam, quae de rubro facta est ligno, regnante
primo Ottone. Incendium quoque plurima archipresulis
bona consumpsit. Insuper regias pervenit
ad aures quod nepos meus Wirinharius cum Ekkihardo, (f. 136' )
Hirimanni marchionis fratre, ad
Bolizlavum sine licencia pergeret, ibidemque
multa gratiae suimet contraria loqueretur, ejusque
nuncios hic sepe in secreto haberet. Hoc omne
rex graviter suscipiens, utrosque in suam venire
presentiam jussit. Id cum facere non auderent, comprehensis
omnibus suimet bonis, ut regiae potestati
resisterent, diffamantur. Tandem nepos meus gratiam
et incolatum cum predio suimet et auro comparavit.
Alter vero longe post cum fideli interventu
restituitur. Eodem anno Wonlef | null | 86109e67-9a2d-494c-9eb4-c68d7b12778e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, heremita et verus
Israhelita, 15 Kal. Aprilis obiit .
55.
In proxima quadragesima rex ad Werlu veniens,
diu colica passione ibi infirmatur et
multa per visionem sibi revelata sunt. Ad ultimum
lacrimis et oracione multorum convalescens,
quia in tam brevi intervallo ad predestinatum non
valuit pervenire locum, Paschale festum cum
Meinverco sibi admodum familiari in Pathebrunnan
digna veneracione peregit ( #Apr.@# 5); Pentecosten
autem ( #Mai.@# 24) nobiscum. In cujus vigilia
Bolizlavus cum securitate obsidum apud se relictorum
venit, et optime suscipitur. In die sancto manibus
applicatis miles efficitur, et post sacramenta
regi ad aecclesiam ornato incedenti armiger habetur.
In 2 feria ( #Mai.@# 25) regem magnis muneribus a se
et a contectali sua oblatis placavit, deindeque regia
largitate his meliora ac multa majora cum benefitio
diu desiderato suscepit, (f. 137) et obsides
suos cum honore et laeticia remisit. Post haec vero
Ruciam, nostris ad hoc auxiliantibus, petiit; et
magna regionis illius parte vastata, cum commotio
inter suos et hospites Pezineigos fieret,
eosdem quamvis suimet fautores jussit interfici
omnes.
56.
In diebus illis Bronhag, abbas Vuldensis, deponitur
,
et succedente sibi Popone converso et
tunc Laressemensi pastore, hoc monasterium
confratribus late discedentibus, a priori statu mutatur.
In civitate Bernhardi ducis, Liunberg
dicta, eodem anno aeris fit mira mutacio atque
motio, et inmensus terrae hiatus. Hoc stupet
accola et se prius numquam vidisse testatur. Rex
autem ad occidentales pergens regiones, iter suum
ad Longabardiam disposuit, et iterum ad nos repedavit;
et inde 11 Kalendas Octobris discedens, per
Bawariorum fines atque Swevorum usque ad locum
qui dicitur . . . ., properavit. Huc exercitus undique
confluit, et bene adjuvantium voluntas patuit.
Et hinc usque ad Romam rex sine omni scrupulo
regina comitante venit. Ad supplementum hujus
itineris Bolizlavus antea invitatus nil aspiravit, et
in bene promissis more solito mendax apparuit. Insuper
antea domno papae questus est per epistolae
portitorem, ut non liceret sibi propter latentes regis (f. 137' )
insidias, promissum principi apostolorum
Petro persolvere censum. Tunc vero missis illo nuntiis
tacite rimatur, qualiter rex in hiis partibus
haberetur; quoscumque potuit ab ejus gratia per hos
amovere conatus. Tantus fuit huic respectus Dei, et
sic piorum quesivit interventum, ac ita cluebat militis
incliti firma fides, et de sacramentis terribilibus
adeo curavit! Attende, lector, quid inter
tot flagicia is faciat. Cum se multum peccasse aut
ipse sentit aut aliqua fideli castigatione perpendit,
canones coram se poni, qualiterque id debeat
emendari, ut quaeratur, precipit, ac secundum haec
scripta mox scelus peractum purgare contendit.
Major tamen est ei consuetudo periculose delinquendi
quam in salutari penitentia permanendi.
57.
Hujus conpar et quasi collega Hardwigus, a
Longabardis falso rex appellatus, adventum magni
regis et potentiam excercitus doluit; et quia suis
viribus huic ad nocendum diffidit, in castelli munitionem
se protinus recepit, hoc solum ingemiscens,
quod rex ad majorem tunc vocatus accessit honorem.
Post longam animi exestuantis deliberacionem
legatos ad regem misit, qui comitatum quendam
sibi dari (f. 138) peterent, et coronam suimet
cum filiis ei redditurum veraciter promitterent. Hoc
cum consilio quorundam acquiescens facere rex noluisset,
ut in sequentibus enucleabo, ad magnum
suis familiaribus provenire dampnum id postea persensit
sensit. Sed priusquam haec aggrediar, quae superius
indiscussa oblivione preterii, prescriptis interponere
conor.
58.
Fuit quidam Brun nomine, contemporalis et
conscolasticus meus, ex genere clarissimo editus,
sed divina miseratione pre caeteris parentibus inter
filios Dei electus. Hic ab Ida, venerabili matre sua,
unice dilectus, magisterio Geddonis philosophi
traditur, et omne quod habere debuit, cum habundancia
suggeritur. Hujus pater erat Brun,
senior egregius et per cuncta laudabilis, amicus
mihi consanguinitate et omnibus erat proximus familiaritate.
Filius autem ejus et equivocus cum
mane ad scolam ire debuisset, antequam ab hospicio
exiret, veniam petiit, et ludentibus nobis in
oratione is fuit. Ocio negocium preposuit, et sic
fructificans ad maturitatem pervenit. A tertio desideratur
Ottone et succipitur, quem non longe post
deserens, solitariam quesivit vitam, et de opere
suo vixit. Is vero post mortem gloriosissimi imperatoris,
regnante | null | 5335a096-b944-4764-840c-bf14c4a1ebf0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tunc secundo Dei gratia Heinrico,
ad Mersburg veniens, benediccionem cum licencia
domni papea episcopalem (f. 138' ) ab eo peciit, et
ejus jussione ab archiepiscopo Taginone consecracionem,
et quod ipse detulit huc pallium ibidem suscepit.
Dehinc ob lucrum animae laborem subiit diversae
ac grandis viae, castigans corpus inedia et
crucians vigilia. Multa a Bolizlavo caeterisque divitibus
bona suscepit, quae mox aecclesiis ac familiaribus
suis et pauperibus, nil sibi retinendo, divisit.
In duodecimo conversionis ac inclitae conversationis
suae anno ad Pruciam pergens, steriles hos agros semine
divino studuit fecundare; sed, spinis pululantibus,
horrida non potuit facile molliri. Tunc in confinio
predictae regionis et Rusciae cum predicaret,
primo ab incolis prohibetur, et plus evangelizans
capitur, deindeque amore Christi, qui aecclesiae
caput est, 16, Kal. Martii ( #an.@# 1009) mitis ut
agnus decollatur cum sociis suimet 18. Corpora
tot martirum insepulta jacuerunt, quoad Bolizlavus
id comperiens eadem mercatur ac domui suae futurum
acquisivit solatium. Facta sunt autem haec in
tempore serenissimi regis Henrici, quem Deus omnipotens
triumpho tanti presulis honorificavit, et, ut
multum spero, salvavit. Pater autem predicti antistitis
longe post infirmatus, et ut ipse mihi narravit,
precepto filii, monachicum suscepit habitum,
et 14 Kalendas Novembris in pace quievit
.
59.
Nec floccipendenda est Geronis satellitum
marchionis (f. 139) magna presumtio, quam stupeat
fidelis et fugiat amore pietatis. Causa proferatur in
medium, et tunc perpendatur factum, si sit laudabile
an bonis omnibus detestabile? Arnulfus antistes ad
saltum Geronis, a venerabili ejusdem loci abbatissa
Hathawi ad festivitatem Christi martiris Ciriaci ad
convivium invitatus, venit; et in die sancto, cum
post missam de aecclesia ambularet, vidit clericum
accipitrem in manu sua tenentem; et zelo commotus
hunc cum brachio suimet comprehendit ac secum
duxit, non ut puniretur, sed sic verbis mediocribus
corriperetur. Fama volans milites predictos congregat,
quorum primus Hugal nomine ad episcopum
veniens, cur seniorem suum sic inhonorare
voluisset interrogat. Et antistes: #Quid feci?@#
inquid. #Vidi abominationem Christi, et quia in
meo factam episcopatu cernebam, sustinere non potui.
Nil mali factum est. Ponamus diem vobis complacitam;
et ubi culpabilis a communibus invenior
amicis, digna emendatione restituo.@# Et ille prosequitur: #Nec sic,@#
inquiens, #esse debet, nec ita fieri valet.
Hodie aut sacramento vos excusate, aut seniori meo
et nobis ad emendandum promittite.@# Ad haec presul: #Sancta me,@#
infit, #sollempnitas prohibet jurare, et vos
illud suscipere. Et multum miserabile mihi videtur
quod justicia a vobis mihi solum denegatur.@# Post haec (f. 139' )
ille iratus egreditur, et miles armatus ignorantia
comitis glomeratur; et cum jam vellet
episcopus cenare, videt omnes appropiare. Domus,
in qua fuit, a suis firmiter obseratur, et ne hostibus
facilis pateret ingressus, omni modo munitur. Sed cum
eam jam impugnare voluissent, dictum hiis est veraciter,
quod sacerdos alio declinans ibidem non inveniretur.
Tunc is in claustro et tandem in monasterio
queritur, et Dei gratia non ullo sui dedecore latens
et haec omnia cernens, nullatenus invenitur. Ad
ultimum sedato furore, hii ad hospicium pergunt,
et domos suas tristes revisunt. Convocatis
postera luce militibus suis, Arnulfus ad propriam
remeavit sedem, abbatissamque nimis flentem solatur.
Hoc totum rex comperiens, conspiratores hos
sibi precepit presentari. Quem cum marchio predictus
nimis iratum cerneret, per internuntios fideles
eum placare nititur. Hos rex ea racione audivit, ut
prius trecentorum pondera, talentorum episcopali
solverent dicioni, et qui in hoc facto culpabiles esse
deputarentur, aut sacramento suorum 11 amicorum
expurgarent, aut secundum canonicam auctoritatem
ei satisfacerent. Facta tunc inter eosdem
mutua pace, post pascha ponuntur induciae. Huc
nostri eorundemque amici conveniunt, et ego (f. 140)
cum illis affui; et ut pecunia datur predicta,
episcopus in occidentale monasterium venit, sedens
ibidem in solio summi gradus. Ibi tunc solus
marchio se juramento admodum credibili expurgat;
satellites autem sui more poenitentum de manu predicti
antistitis singulariter suscipiunt ea ratione
jejunium, ut si quando amonerentur, onus subirent
impositum.
60.
Illud etiam adnectendum est, qualiter | null | 1eed8c48-8a61-4d10-bf53-be3188fa56e3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Othelricus,
Boemiorum dux, mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9)
interpretatus, Bosionem inclitum suimet militem caeterosque
complures interfici preceperit, eo quod hos
fratrem adjuvare exulem a falsis murmuratoribus
audierit, et omnes caute in hiis cladibus discerent,
qualiter sibi in futurum precavere debuissent. Quod
Dominus in utroque testamento jubet observari firmiter,
id in hiis regionibus compleri prohibet ambicio,
ceca semper. Germanum enim, quem merito
pre hiis diligere debuit, verebatur, et ne umquam
ad se veniat, diligenter custodire conatur. Boemii
regnante Zuetepulco duce quondam fuere principes
nostri. Huic a nostris parentibus quotannis
solvitur census, et episcopos in sua regione
Marierun dicta habuit; quod omne is et
successores sui superbia tumidi perdiderunt, quia
omnis humilitas (Matth. XXIII, 12), euvangelio teste,
crescit et arrogantiae sublimitas minoratur. Sine
maximo timore in hiis nullus dominatur provinciis.
Caritas pura gemit exclusa, quia regnat ibidem
perjurium cum fraude socia.
61.
(f. 140' .) Superius de universali papa Brunone
disputans, cum successorem ejus Gerbertum
tantum nominarem, ut de eo lacius aliquid scribam,
non incongruum est. Erat is natus de occiduis regionibus,
a puero liberali arte nutritus, et ad ultimum
Remensem urbem ad regendum injuste
promotus ( #an.@# 991). Optime callebat astrorum
cursus discernere et contemporales suos variae artis
noticia superare. Hic tandem a finibus suis expulsus,
Ottonem peciit inperatorem; et cum eo diu conversatus,
in Magadaburg oralogium fecit, illud
recte constituens, considerata per fistulam quadam
stella nautarum duce. Post haec autem predicto
papa Gregorio defuncto ( #an.@# 999), is gratia
inperatoris eidem successit, et usque ad tempus
Heinrici regis sedebat, Silvester vocatus. In cujus
vice Johannes Phasan, id est gallus, positus
( #an.@# 1003), sedem apostolicam dies sibi commissos
regebat, sub quo aecclesia Merseburgensis renovatur
et privilegii auctoritate sui roboratur. Huic succedebant
Sergius ( #an.@# 1009), qui vocabatur Bucca
porci, atque Benedictus ( #an.@# 1012), ambo preclari
et consolidatores nostri. Ab omnibus hiis sacerdotibus
summis adventus regis admodum desideratur, sed
diversorum reluctatione hostium diu tardatur. Benedictus
sit in cunctis operibus suis omnipotens Deus,
qui Romam longo tempore a multis temporibus
depressam tali pastore consolari et pacificare
dignatus est! Namque papa Benedictus Gregorio
quodam in electione prevaluit. Ob hoc iste ad
nativitatem (f. 141) Dominicam ad regem in Palithi
venit cum omni paratu apostolico, expulsionem suam
omnibus lamentando innotescens. Hujus crucem rex
in suam suscepit custodiam, et a caeteris abstinere
precepit, promittens sibi, cum ipse illuc veniret,
haec secundum morem Romanum diligenter
finiri. Advenit optati temporis acceleratio, et rex
Heinricus a papa Benedicto, qui tunc pre caeteris
antecessoribus suis maxime dominabatur, mense
Februario ( #an.@# 1014) in urbe Romulea cum ineffabili
honore suscipitur, et advocatus sancti Petri meruit
fieri. Et quia de secunda ejus ordinacione locuturus
sum, condecet eum me prius laudare, de cujus
hoc venit gratuito munere, ut magister gencium
nos ortatur Paulus: #Deo patri pre omnibus et in
omnibus, fratres, gratias agite (Ephes. V, 20)
@#; #haec
est enim voluntas ejus in Christo Jhesu Domino nostro (I Thess. V, 18)
@#.
Jure laudandus est a nobis, qui
multum profuit nobis munere et gratia aeterni regis.
Heinricus etenim rex aecclesiam adauxit nostram
multis utilitatibus, inprimis divino apparatu, et de
omnibus curtis quas in Thuringia et in Saxonia
habuit, duas nobis tradidit familias. Evangelium
auro et tabula ornatum eburnea et calicem
aureum atque gemmatum cum patina dedit et
fistula, cruces duas et ampulas ex argento
factas et magnum calicem ex eodem metallo cum
patina simul ac fistula dedit. Quicquid in prediis ab
antecessoribus meis neglectum erat, precepto renovarat.
(f. 141' ) Quem laudant superi, veneremur nos quoque servi,
Promentes dignas nostris ex cordibus odas.
Est hic namque Deus trinus, in deitate sed unus,
Et sine quo nullus regnat, Deus ille benignus.
Atque bonum summum, depellens omne nocivum,
Largitur coelo quae prosunt omnibus alto.
Verus mendaces confuderat hic modo testes,
Heinricum regem dicentes inperialem
Curam non suscepturum, nec denique longo
Tempore regnandum, sed | null | e8890de5-d996-4fc8-9921-1968c77a4379 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
seva morte premendum.
Nunc sunt bisseni, quod regno prefuit, anni,
Scandens cesaream post rector clarus in aulam,
Illo mense, meam quo solverat ipse cathedram.
Ista dies pulchro signetur clara lapillo (Martial. IX, 53),
Qua regi nostro se subdit Roma benigno,
Atque liquore sacro perfusus gaudet, et almo.
Fert grates Domino, qui se visitavit ab alto,
Ac Cunigundam contectalem sibi caram.
Summus pastor ovat, chorus atque suus quoque cantat,
Quod sunt securi, tanto rectore potiti.
Merseburg, et tu concinnes omnibus actu.
LIBER SEPTIMUS.
1.
(f. 142) Decursis a Dominica incarnacione
post millenarii plenitudinem numeri annis tredecim,
et in subsequentis anni secundo mense ac
ebdomada tercia, anno autem regni ejus tercio
decimo, et die Dominica, ac 16 Kal.
Marcii ( #an. 1014, Febr.@# 14), Heinricus, Dei gratia
rex inclitus, a senatoribus duodecim vallatus,
quorum 6 rasi barba, alii prolixa mistice incedebant
cum baculis, cum dilecta suimet conjuge Cunigunda
ad aecclesiam sancti Petri, papa expectante,
venit; et antequam introduceretur, ab eodem
interrogatus si fidelis vellet Romanae patronus esse
et defensor aecclesiae, sibi autem suisque successoribus
per omnia fidelis, devota professione respondit,
et tunc ab eodem unctionem et coronam
cum contectali sua suscepit; priorem autem coronam
super altare principis apostolorum suspendi
precepit. Eodem die papa eis cenam ad Lateranis
fecit copiosam. In octava vero die ( #Febr.@# 21) inter
Romanos et nostrates magna oritur commocio in
ponte Tiberino, et utrimque multi corruerunt, nocte
eos ad ultimum dirimente. Hujus rei auctores germani
tres extitere, Hug, Hecil ac Ecilin,
qui postea capti sunt et in custodia detenti; ex quibus
unus in hiis partibus evasit, secundus
autem ad Fuldu deductus est, in Ivicanstene
autem castello tertius diu servatur.
2.
Arnulfum fratrem suum, quem Ravennati
antea prefecit aecclesiae, cesar denuo inthronizatum
ab apostolico ibidem consecrari precepit. Subplantatorem
Aetbelbertum autem ejus (f. 142)
injuste ibi diu sedentem, primo voluit degradare,
sed assidua piorum devictus intercessione, alteri
prefecit aecclesiae, nomine Aricia. In Ravenna duos
et Romae totidem sinodali judicio papa deposuit, ab
archiepiscopo Leone jam muto consecratos.
Sanctorum instituta patrum, in sacris ordinibus
ibidem et apud nos diu, pro dolor! neglecta, cum
excommunicatione redintegrata renovavit. Prohibent
namque canones, ut ante 25 annos diaconus,
presbiter autem et episcopus ante 30 annos nequaquam
ordinetur. Hoc quia non servavimus, miseri
prevaricatores sumus, excommunicationemque incidimus
.
3.
Dominicam resurrectionem imperator in Papia
civitate celebrans ( #Apr.@# 26), instabilem Longobardorum
mentem caritate cunctis exhibita firmavit.
Dehinc sedatis tumultibus universis, reversus
est ab Italia cesar; et Hardvigus ob hoc admodum
gavisus, Fercellensem invasit civitatem, Leone
ejusdem episcopo vix effugiente. Omnem quoque
hanc civitatem comprehendens, iterum superbire
cepit; quem ut in sequentibus expono, divina majestas
nimis humiliatum se culpabilem cognoscere
coegit. In biis partibus cesar episcopatum,
quod erat tercium devoti operis sui ornamentum,
in Bobia civitate, ubi Christicolae sancti et confessores
incliti Columbanus et Attala corporaliter
requiescunt, communi consilio et licentia comprovincialium
episcoporum construxit; quia summa
necessitas, et, quae eam precellit, Christi caritas ad
hoc instigavit. Hic cum maxima prosperitate et
gloria Alpinas superat difficultates ac nostrae regionis
adiit serenitates, quia aeris hujus et habitatorum
qualitates nostris non concordant partibus. Multae
sunt, pro dolor! in Romania atque in Longobardia
insidiae; cunctis huc advenientibus exigua patet
caritas; omne quodibi hospites exigunt venale est,
et hoc cum dolo, multique toxico hic pereunt
adhibito.
4.
(f. 143) Eodem anno 4 Kalendas Mai. obiit
Karolus comes, Riedagi marchionis filius,
qui omne suimet benefitium injuste accusantium
turgida inflatione et nulla sui culpa prius per
didit, et illatum facinus aequanimiter portavit. Eodem
die neptis mea Mathildis, quae in Geronis
saltu cum domna Hathui abbatissa jure consanguinitatis
diu nutriebatur, animam exhalavit;
quam quia sibi successuram venerabilis matrona
semper optavit, insolabili merore mortuam flevit, et
hanc in proximo mense Julio 4. Nonas eadem
subsequitur. De cujus laudabili vita quaedam breviter
percurro. Fuit haec reginae Mahtildis inclita
neptis, ac in 13 aetatis suae anno | null | dc1deb3f-40a8-43a1-89c0-2237b6dba0f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Geronis filio
marchionis Sigifrido nupserat, et cum eo tantum
7 annos conjuncta erat. Post cujus excessum
ob Dei amorem et tristis solatium senioris sacrum
a Bernhardo antistite velamen et mox consecrationem,
ut predixi, suscepit, sedens 55 annos,
tam assidua in Christi servitio ut Anna, et tantae
largitatis ut Sarepthena, in castitate et abstinentia
similis Judith, ecclesiam sibi commissam diversis
decorans ornatibus. Hujus obitum signa
prenuntiabant ista. Vivarium, quod in orientali
parte urbis est positum, usque in mediam diem apparuit
sanguineum, et post viridi colore est variatum.
Multis est visum quod meritis istius
neptis mea se cum palma virginitatis precederet.
Sepulta est autem egreia Christi (f. 143' ), sponsa a
Bernhardo Antiquae civitatis episcopo, non ubi
petiit, sed ubi gemens congregatio sua rogavit, in
medio aecclesiae coram sanctae crucis altari ubi
postmodum per ejus nobile meritum quodam
viro diu debili et cum scabellis diu ambulanti
tribuit omnipotens Deus facilem gressum.
5.
Inperator autem, transcensis Alpibus, caeterisque
adjacentibus provinciis regendo decursis, natale
Domini celebravit in Palithi. Et post haec ad
Merseburg veniens, Bolizlavi fidem et auxilium suis
innotuit fidelibus, et ut ab eis ad excusationem aut
indictae rei emendationem is vocaretur, unanimes
poscit. Interim nepos meus, comes Wirinharius,
instinctu malesuasae juventutis et dolosarum
machinamento mulierum cum paucis ad urbem
Bichlingi vocatam Dominica die venit ( #Nov.@# 7), et
domnam ejusdem Reinildam prius a se desideratam
fraudatis custodibus rapuit invitam. Namque inperatori,
ut nullo absque scientia et consilio suimet
umquam sociaretur marito, haec antea firmiter
promisit; et ob hoc cum clamore et ejulatu deducitur.
Hoc audientes cum clientibus satellites, armati
conveniunt, et ex his unus, Vullerd nomine, vulnere
diro tardatur. Sed una ex ancillis cum se pariter
abduci rogaret, et jussu senioris sui hanc
sumere Alwinus nobilis voluisset, vallatur undique,
et nepotem meum (f. 144) jam tunc egressum revocat
in auxilium. Hinc antequam ei succurreretur,
pro dolor! oppetiit. Et dominus ejus adveniens, infra
clauditur, et ab uno servorum sauciatur;
quem protinus lancea perfossum muro infixit, et
caeteros, ut sibi propius accedere non auderent,
terruit: et cum suos longe cum matrona jam
exisse, sibi autem nullum evadendi locum patere
vidisset, relicto protinus equo, se dimisit a muro,
et a lapide sequenti admodum depressus, tristes vix
pervenit ad socios. A quibus usque Wi ad villici
cesaris domum portatus, ibi cum paucis est dimissus;
et dominam cum magna festinatione avexerunt,
nunc hic nunc illic cum ea latitantes, adventum
domini solliciti prestolantes. Sed villicus iniquitatis
hospitem infirmum inperatori mox prodidit,
et ejus mentem fecit nimis hilarem. Speravit enim
eum in suam venientem potestatem in exemplum
aliis periturum, aut precio ineffabili ab hoc
redempturum. Nox jam erat, et Bernhardus ac
Guncelinus et Willehelmus comites cum suis militibus
a cesare missi, ubi egrotus jacuit, veniebant; et
hos adfuisse Wirinharius a suis presciens, sibi
familiarem Wilehelmum salutat, caeteris duobus
indicens, si gladium elevare potuisset, quod numquam
in eorum potestatem incolumis venire voluisset.
Willlehelmus vero ejus vulnera ligans, et
quod ad Merseburg, ut sibi jussum fuerat, (f. 144' )
venire nullo modo valuisset, intellegens, a suis fecit
eum portari ad proximam villam Elerstidi dictam,
ibique in domo nimis lapidibus firmata precepit
custodiri, ipse cum suis ad imperatorem reversus.
Eodem die nos ad presentiam cesaris vocati,
quali presumptione suum nepos meus interruperit
votum, ab eodem flebili lamentatione percipimus.
Namque cum Brun a Milone inimico ejus in
domo propria, ubi omnibus est pax habenda, occideretur,
idque ab omnibus indigenis inperatori lugubriter
intimaretur, multum rogatus ut suorum
more antecessorum tam sceleratis hominibus predium
cum incolatu prohiberet, idque sacramentis
firmare ex sua parte jussisset, elevatis manibus
omnipotenti Deo et cunctis presentibus illud se
quamdiu viveret impleturum promisit. Et quia scimus
multo sacius esse bonum non vovere Deo
quam postea declinare, rogitemus eum, cui haec
dedit promissa, sicubi ea humanitatis gratia seu
malo is fregerit ortatu, emendatione condigna resipiscat.
Post inperatoriam lamentationem optimi
quique dedere consilium, ut, comprehensis omnibus
suimet bonis, domna revocaretur, et hujus rei auctores
aut capti presentarentur, aut fugientes usque
ad mortem | null | b0fcb542-f6e9-402b-8a5d-3c441a71658b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
persecutionem paterentur; ipse autem
comes superata infirmitate, si culpabilis efficeretur,
capite privaretur; si autem haec omnia cum
consensu matronae acta fuissent, (f. 145) optime
uteretur sponsa. Frater meus comes Heinricus haec
ad implenda ilico mittitur, et ut ad Alstidi ad publicum
venirent colloquium, jubetur. Illo tunc proficiscente,
predicti comites advenerunt, et cesari
quae facta sunt nuntiaverunt. Postera die, id est in
sancti festivitate Martini, Wirinharius pacienti
animo adversa quaeque sustinens hactenus, exspiravit,
nullum hostibus lucrum, suis autem
invincibile dampnum relinquens. Ob hoc rex tristatur,
et Thiedricus hostis ejus lacrimatur. Hoc ego
comperiens, Thiedrico nepoti meo abeundi licentiam
petii, et corpus amici per satellites meos de
Miminlevo, ubi tunc abbacia fuerat, et Reinoldus
ejusdem provisor egregius debita hoc procuraverat
humanitate, ad Helpithi, ubi hoc expectabam,
reduxi. Sed eodem jam tunc nimis fetente,
exsolvi protinus viscera jussi, juxta aecclesiam
jubens sepeliri meam, et usque ad Wallibizi illud
prosequebar, ponens ad levam dilectae conjugis
Post 14 dies domna Swonehild, socrus ejusdem,
morte subitanea 6 Kalendas Decembris obiit
.
6.
Interim cesar in Alstidi populis jura dabat #(VIRG.
Aen. VII, 246)@#, et, ut presentes affirmabant, meis
haec amicis denegabat. Insula quae Porei dicitur,
quia prius comes Bernhardus predictum
voluit occidere Wirinharium, per injustos judices
sibi eam cesar precepit assignari. Hoc Vicmannus
comes prohibet, et injustum esse affirmat; omnes
populi mussant et christum Domini peccare occulte
clamant. Ibi tunc stella multis in medio apparuit
( #Dec.@# 7) die (f. 145' ). In octava sancti Andree
Rigmannus presbiter, qui aecclesiae prefuit suae
85 annos, in Christo obiit. Et inde exiens, natale
Dominicum in Palithi coluit, et in 4 feria ante Pascha
( #an.@# 1015) ad Mersburch venit. In cena Domini
crisma in ejus presentia indignus benedixi. In vigilia
autem sanctae resurrectionis, quae tunc fuit 5
Idus Aprilis, Redbald abbas Wirdunensis obiit, et
Hethenricus ejusdem cenobii prepositus eligitur.
In die sancto archiepiscopus Gero missam cantavit;
et interim Othelricus, Boemiorum dux, advenit, et
dies hos sollemnes duximus admodum hilares. Interea
Hirimannus marchio pascha duxit cum socero,
et inde vix solutus, ad imperatorem cum
nuntio ejusdem Stoignewo diu exspectatus venit.
Idem legatus, mentiri semper solitus, ad cesarem in
occidentali parte, plus ad perturbandum quam, ut
simulaverat, ad pacificandum, ab instabili seniore
suo missus est. Quem cum consociis suimet inperator
suis familiaribus committens, generos suos gratiam
ejusdem nudis pedibus querentes misericorditer
suscepit, et tunc demum nugigerulus ut haec cerneret
presentari jussit, et publice domino ejus respondit.
Hic cum alia, quam cesar preceperit, domi
retulisset, cum prefato comite pacem firmare
cupienti jussu ducis infausti remittitur, et in conspectu
inperatoris et principum ejus fallax et in
invicem disturbans esse convincitur. (f. 146) Tunc
iterum Bolizlavus se ad excusandum, vel inobedientiam
ad emendandum a cesare vocatus, in
presentiam ejus venire noluit, sed coram principibus
suis haec fieri postulavit. Sed quantam
ei benignitatem imperator prius ostenderit, lector,
attende!
7.
Prefatus dux, mille artium scientia plenus,
filium suimet Miseconem ad Othelricum, Boemiorum
provisorem, misit, ut memores mutuae consanguinitatis
se invicem pacificarent et cunctis hostibus
suis et maxime cesari pariter resisterent. Ille vero
hoc omne in detrimentum sui esse compositum a
veracibus accipiens, hunc comprehendit, ex consociis
ejus optimos quosque interficiens, ac caeteros
una cum seniore capto Boemiam reduxit, ac in carcerem
projecit. Quod cum inperator comperiret,
Thiedricum nepotem meum illuc misit, ut satellitem
suum sibi redderet, et si de gratia suimet aliquid
curaret, hunc nullatenus perderet. Cui hoc fertur
dedisse responsum: #Senioris mei jussa in omnibus
sequi tam posse quam velle, mihi admodum necesse
est. Eripuit me nuper indignum omnipotens Deus de
ore leonis, ejusque catulum in perniciem meam missum
mihi tradidit. Et si hunc liberum abire permitto,
certos hostes in patre et filio semper habeo; sin autem
retineo, aliquem cum eo fructum me acquisiturum
sperabo. Videat dominus meus de hiis omnibus, quid
(f. 146' ) sibi placeat ac mihi aliquatenus proficiat,
et hoc totum | null | 5d4d84d8-e996-4507-b553-e7bb2aae64e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
devotus inplebo.@# Sed cum Thiedricus
cum hac legatione reverteretur, alius mox celeriter
remittitur, qui eundem mitti rogaret, firmiterque
ei preciperet, promittens ex parte cesaris omnem
ejus excludi sollicitudinem et bonam firmari pacem.
Tunc Othelricus nolens volens captivum reddidit,
et imperatorem multum placavit. Bolizlavus
autem de ereptione filii supra modum gavisus, per
internuntios suimet condignas cesari gratias egit;
postulans ut eum sibi ad honorem, inimicis autem
suis ad dolorem remitteret et futuram utriusque remunerationem
ipse veraciter agnosceret. Quod inperator
tunc non posse fieri respondit, sed cum ad
Merseburg veniret, cum communi principum consilio
suorum voluntati suimet se tunc satisfacturum promisit.
Hoc Bolizilavus ut audivit, non bene suscepit,
qualiterque filium in suam redigeret potestatem,
semper tacita mente et crebra legatione revolvit.
8.
Ad condictum cesar ut venit locum, cunctos
optimates, quid sibi de hac re esset faciendum,
consuluit. E quibus Gero archiepiscopus loquitur
primus: #Cum tempus fuit et cum vestro honore id
fieri potuit, me ista hortantem non exaudistis.
Nunc a vobis est mens Bolizlavi ob longam filii retentionem
et custodiam aversa, et vereor, si hunc sine
obsidibus aut aliis confirmationibus remittitis, ut in
posterum fidelis servitii in ambobus (f. 147) careatis.@#
Talia loquentem maxima presentium turba consequitur,
et pars corrupta, id cum honore magno fieri
non posse ingeminat. Vicit pecunia consilium, et
ut hoc Bolizlavo carius esset, in fidem suam, et cum
omnibus quae habebant, Miseconem haec a cesare
suscipiens reduxit, et promissa percepit, ammonens
eundem et filium, ut memores Christi et
firmae Dei, nullum cesari incommodum amplius
inferrent, nec suos decipi paterentur amicos.
Huic dulci ortatui fistulae blandientis more ab
hiis protinus respondetur, quod factis postmodum
nullatenus completur. Quamvis enim hiis aut fides
parva sit aut nulla, tamen hoc nobis inputant, quod
ex parte cesaris et nostrorum is tam sero remittitur,
qui in numero militum habebatur. Hoc eis erat
semper in animo, et propterea se in presenciam cesaris
non venire affirmabant. Et verum est, quod
vox evangelica testatur, excusationem (Luc. XIV,
18) aliquam hunc querere, qui ab amico familiari
meditatur discedere. Haec inperator agnoscens, a
nobis discessit, et proximos rogationum dies in Capungun
fuit, quo ipse curtem suam de civitate
Cassalun dicta transtulit; et ibi cum consilio
sui archipresulis Heriberti predictam Hethenrico
curam commendavit. Interim ecclesia incipitur
nostra, presente archiepiscopo Gerone, cujus primos
posui lapides in modum sanctae crucis 15 Kalendas
Junii. Et tractatis ibidem rebus necessariis,
in vigilia pentecostes #(Mai 28)@# ad Immedeshusun
venit, illic cum antistite Meinwerco hanc
sanctam festive (f. 147' ) ducens sollempnitatem (Mai. 29).
9.
Illic Val, Corbensis abbas, prius ab cura suspensus,
deponitur, et unus ex Larsemensi monasterio
Druhtmer sine fratrum consensu predictorum
assignatur. Quo ad sedem suam in hac
venienti ebdomada, omnis congregatio exceptis 9
flens abiit, et ut Liudulfus abbas predixit,
locum hunc pene vacuum non sponte reliquid.
10.
In hiis diebus festivis Ernost inclitus
Alemanniae dux, pueri successor Herimanni, cum in
silva quadam illicite venaretur, ab uno militum suimet
plus ignorantia quam voluntate spontanea, ut
cervam sagittare debuit, pro dolor! vulneratur
.
Hic quia mortem sibi imminere perspexit,
socios vocat, et ut reo parcerent supplicatur; et quia
hic tunc presbiterum, quo sua confiteretur peccata,
non habuit, unum ex militibus hujus vice propius
accedere jussit. Quem cum adesse perspiceret: #Omnes,@#
inquid, #accedite, et commortalis vestri
ac peccatoris facta aure cordis percipite, et qualiter
curentur, unanimiter succurrite; absentibusque
cunctis fidelibus peccatricem meimet animam queso
commendate, et uxorem meam, ut honorem suum servet
et mei non obliviscatur ammonete.@# Haec dicens, in
quocumque umquam se aliquid deliquisse recordari
potuit, cunctis presentibus innotuit, et mox de luce
hac 2 Kalendas Junii discessit, sepultus
in Wirciburg juxta patrem suum marchionem Liupoldum,
ut ipse rogavit. Hic juvenis, ut spero, felicem
habet animam, cui, sicut ipse vivens testatus
est, plus placuit, coram multis hic erubescere quam
coram omnipotenti Deo latere. (f. 148) De hoc
exemplum, fratres in Christo, capite, et | null | a6da5ad9-b44f-4a2d-9f5d-b07e2e90674f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
morbum
interius latentem medico coelesti aperite, et antidotum
ejus salubre nullatenus spernite, et quicumque
sit in fine nostro confessor, non moretur in
gementi professione peccator, ut ab eo in coelis in
veniatur propicius remissor.
11.
Ad supramemoratam sollempnitatem et ad predictum
locum quidam rusticus de occiduis veniens
partibus, novam imperatori legationem detulit, et
hanc nullo nisi eo soli umquam aperire voluit,
portans adhuc stimulum hunc, quo tunc
pecus arans minavit, cum hoc ei coelitus per columbam
jussum fuit. Et hic erat tantae longitudinis,
ut omnes qui eum viderant nimis
ammirarentur. Ipse vero rediens, cunctis interrogantibus
indicat, jussu cesaris, se ad Aquasgrani
post expedicionem venturum, et responsum ab eo
ibidem accepturum. Et quia hanc admonicionem et
crebro aliam innumerabilem inperator sprevit, vindictam
sensit. In nativitate sancti Johannis baptistae,
quae tunc proxima erat, ad Gosleri cesar veniens,
Ernasti ducatum nepti suae et filio ejus dedit; et
inde ad Magathaburg proficiscens, interventum Cristi
militis Mauricii ad exsuperandam hostis Bolizlavi
contumatiam suppliciter rogavit. Dehinc ad locum
qui Sclancisvordi vocatur, cum exercitu glomerato
perrexit, et magnum comprovincialibus et
marchioni eorum (f. 148' ) Geroni intulit [damnum
]. 8 Idus Julii fit nostra congregatio, et
pro defensione debita habitatoribus hiis predatio
magna. Postquam nostri Albim transierunt, inperatrix
et ego cum illa ad Mersburg pergentes, cesaris
adventum in his partibus expectavimus. Nostri autem
ut ad pagum Lusici dictum venerunt, a presidio
ex Ciani urbe egresso temptantur;
quod agnoscentes magnam ex eo multitudinem occidunt,
et Hericum, qui dicebatur Superbus, et qui
ex nostra regione ob omicidium illo fugit, captum
in vinculis cesari presentabant. Inde usque ad Oderam
inperator profectus, ad locum qui Crosna dicitur,
optimos ab exercitu ad Miseconem
ibi turmatim sedentem misit, ut eum de promissa
sibi fide ammonerent, et ne propter eum ab inperatore
sua perderent bona, cum dedicione sua preoccupare
voluisset, unanimiter rogarent. Quibus is
talibus respondit: #Agnosco me gratia cesaris ab
inimici potestate ereptum ac vobis fidem promisisse;
et eam libenter in omnibus adimplerem, si liber existerem.
Nunc autem, ut ipsi scitis, sum mei patris
dominio subditus, et quia ille hoc prohibet, et sui
milites hic modo presentes talia fieri non paciuntur,
invitus omitto. Patriam, quam queritis, meam, si
possum, defendere usque ad adventum mei patris volo,
et tunc eum ad gratiam cesaris et ad amorem vestrum
inclinare cupio.@# Hoc nostri audientes, regressi sunt,
et haec inperatori responsa detulerunt. Interim Bernhardus (f. 149)
dux cum suis fautoribus, episcopis
et comitibus, et profanorum turba Liuticiorum, ab
aquilone Bolizlavum peciit, et hunc presentem, munita
undiquessecus Odera, habuit.
12.
Cesar autem in inventione Christi protomartiris
( #Aug.@# 3) Oderam transmeans, reluctantem Poleniorum
multitudinem admodum prostravit, et nemo
ex nostris nisi Hodo inclitus juvenis cum Ekkrico et
alio Guncelini comitis satellite cecidit. Hic
cum Sigifrido, Hodonis filio marchionis, ab imperatore
accusatus, eo quod Bolizlavo nimis familiaris
actenus fuisset, eodem die viriliter se
expurgant, et a suis Hodo longe digressus, cum
hostes solus fugientes insequeretur, sagitta per caput
inmissa primo oculum et post vitam perdidit istam.
Sed cum Miseco ejusdem corpus cognosceret, quia
ejus apud nos fuerat custos et sodalis, multum flevit,
et id bene procuratum ad exercitum misit. Eorum
autem, qui ex parte hostili oppecierunt, non
minor erat numerus quam sexcenti, predam relinquentes
nostris ineffabilem. Hoc Bolizlavus, ubi
tunc mansit, ab internuntiis festinantibus mox
rescivit; et quamvis eo libenter pergere voluisset,
tamen presentibus inimicis introitum patescere ausus
non est. Quocumque nostri in navibus declinabant,
illuc ipse cum suis equo sequebatur alato (cf.
OVID. Fast. III, 415). Ad ultimum vero erectis celeriter
velis, nostri per omnem unam navigabant diem,
et inimicis eos tunc comitari non valentibus, litus
optatum securi comprehendunt (f. 149' ), et proxima
incendunt loca. Quod cum eminus dux prefatus
agnosceret, more solito fugit, et nostris fiduciam et
locum nocendi invitus concessit. Dux vero Bernhardus
cum suis imperatori ad auxilium, sicut ei prius
jussum est, venire cum nequivisset, per pedites clam
missos ei eventum rei | null | 893a98e7-275d-4108-8d73-00c7d039faa4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et necessitatem inobedientiae
indicens, vastatis circumquaque jacentibus locis,
domum rediit. Othelricus quoque, qui cum Bawariis
ad cesarem venire debuit, ob multas causarum
qualitates dimisit. Et quamvis hii imperatorem
non comitarentur, tamen fidele servitium sua
vicinitate ostendunt. Namque Othelricus quandam
urbem magnam, Businc dictam, petiit,
et in ea non minus quam mille viros absque mulieribus
et liberis capiens, incendit eandem, et victor
remeavit. Heinricus autem, Orientalium marchio,
cum Bawariis, comperiens, Bolizlavi milites juxta
se predam fecisse, protinus insequitur, et ex hiis
fortiter resistentibus octingentos occidit predamque
omnem resolvit.
13.
Interim Redingus, Magadaburgensis prepositus,
Nonas Augusti in Christo obiit. Mense
eodem et 14 Kalendas Septembris Eila, venerabilis
cometissa, obiit et in monasterio, quod ipsa
construxit, ab Everhardo antistite traditur
sepulture. Sed antequam haec omnia cesar
comperiret, multum sollicitus, quamvis parvo uteretur
excercitu, tamen potestative, quamdiu voluit, in
hiis partibus fuit, et tunc reversus ad pagum qui
Diadesisi dicitur, venit in angusto, pro dolor! castrametatus
loco, ubi nullus, excepto apum magistro,
qui ibidem tunc interfectus est, sedit. (f. 150) Bolizlavus
autem audiens, imperatorem aliam, quam
intraret, viam hinc exiturum, juxta Oderam omnimodis
sua firmavit. Sed cum hunc jam abisse
comperiret, magnam peditum multitudinem ad locum,
ubi noster consedit exercitus, premisit: precipiens
eis, si aliqua oportunitas sibi accidisset, hujus
saltem aliquam partem ledere temptaret. Insuper
abbatem suum, Tuni nomine, simulata pace ad caesarem
misit, qui protinus ab eo explorator esse
cognoscitur, et ibidem, quousque omnis pene exercitus,
factis in precedenti nocte pontibus, paludem
transcenderet prejacentem, detinetur ( #Sept.@# 1). Tunc
ille, monachus habitu, sed dolosa vulpis in actu, et
ob hoc amatus a domino, rediit; et imperator Geroni
archiepiscopo, et Geroni inclito marchioni,
ac Burchardo comiti palatino, residuos
committens, progreditur, et ut se solito cautius circumspicerent,
ortatur. Post hoc ab hostibus prope
in silva latentibus magnus clamor ternis mugitibus
attollitur, et mox nostrum agmen, sagittariis intermixtim
currentibus, ab hiis appetitur. Quibus primo
conflictu secundoque fortiter resistunt, et ex eis
multos palantes occidunt. Set fugientibus quibusdam
ex nostris, confortati hostes glomerantur, et nostros
iterum incurrentes dissipant, et separatos sagittis
fallentibus (f. 150' ) perdunt. Gero autem archiepiscopus
et Burchardus comes vulneratus vix evadentes,
cesari haec referebant. Liudulfus autem juvenis
cum paucis capitur, et Gero ac Folcmarus comites,
cum 200 militibus optimis occisi, spoliati sunt,
quorum nomina et animas Deus omnipotens misericorditer
respiciat, et nos, quorum culpa hii tunc
oppetiere, sibi per Christum reconciliet, et ne quid
tale ulterius paciamur clemens custodiat.
14.
Imperator ut hoc triste nuncium audivit, ad
tollenda interfectorum corpora redire voluit; set
multorum tardatus consilio, id quasi invitus omisit,
et Aeidum antistitem, qui eis licentia infausti ducis
sepulturam impenderet et Geronis corpus marchionis
inploraret, remisit. Venerabilis vero pater
cesari voluntarie consentiens, concito cursu revertitur;
et ut miserabilem aspexit stragem, flebiliter
ingemuit et supliciter pro hiis oravit.
Hunc cum victores et tunc in preda solum morantes
eminus viderunt, de consequentibus timidi primo
fugerunt, deindeque propius accedentem salutaverunt
et sine omni offensione eum abire permittunt.
Hic a Bolizlavo, multum de pernicie nostra gaudenti,
quod postulat inpetrans, sine mora rediit, et corpora
sociorum cum magno labore inimicis faventibus
sepelivit. (f. 151) Funus autem predicti
marchionis et socii ejus Widredi usque ad Mysni fecit
reduci. Haec ibidem Hirimannus comes flebiliter suscipiens,
et usque ad Novam urbem, ubi Gero, Agripinensis
archiepiscopus, et Thietmarus marchio,
frater ejus, vitricus istius, pater autem interempti
comitis, in honore Dei genitricis et sancti martyris
Cypriani, regnante secundo Ottone, abbaciam construxerunt,
cum fratribus suis Guntterio
ac Ekkihardo comitatur. Quae Gero archiepiscopus
tunc terrae commendans, domnam Aethelheidam
ejusque filium Thietmarum et merentes amicos ac
milites solatur.
15.
Interim caesar cum suis ad Strelam urbem
pervenit; et Miseconem cum exercitu subsequi
sciens, Herimannum marchionem ad Mysnensis defensionem
civitatis properare jubet. Ipse vero ad
Merseburg recto tetendit itinere. Miseco autem a patre
nefario instructus, | null | 047a5efe-9cda-4ef7-993f-283c9f62e1a9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut primo nostros abisse divisos
nullamque post se custodiam esse relictam
sensit, Idibus Septembris Albim juxta urbem predictam
cum 7 legionibus in ipsa transcendit
aurora, quosdam circumquaque jacentia vastare,
alios vero urbem precipiens inpugnare. Quod Weneinici
conspicientes seque tueri posse
desperantes, superpositae civitatis municionem, relictis
pene omnibus suis, ascendunt. Ob hoc hostes (f. 151' )
admodum gavisi suburbium intrant relictum,
et hoc ablatis rebus inventis incendunt, et
superius castellum in duobus locis accensum infatigabiliter
aggrediuntur. Hirimannus vero comes
videns auxiliatores suos admodum paucos jam defecisse,
Christi pietatem et ejus incliti martyris
Donati intercessionem sanctam prostratus postulans,
mulieres ad succurrendum hortatur. Quae propugnacula
attingentes, lapidibus viros adjuvant,
ignem inpositum, quia defecit aqua, medone extingunt,
et Deo gratias! inimici furorem et audaciam
minuunt. Hoc totum Miseco de monte juxta
posito cernens, socios adventantes exspectat. Qui
depopulantes, et ubi ignis inveniebatur omnia usque
ad Ganam fluvium concremantes, sero lassis
revertuntur equis, et ibi cum seniore suo cras ad
urbem pugnaturi pernoctarent, ni Albim crescere
viderent. Propter hoc exercitus nimis defatigatus
cum securitate inopinata remeavit, et ducis sui cor
anxium hac prosperitate relevavit. Imperator
autem haec ut audivit, quoscumque tunc colligere
potuit, ad succurrendum suo marchioni propere
mittit, et suburbium non longe post redintegrare
precepit. Ad hujus operis supplementum et custodiam
Gero archiepiscopus et Arnulfus presul (f. 152).
8. Idus Octobris cum comitibus caeterisque compluribus
conveniebant. Hiis omnibus ego longe inferior
interfui. In 14 diebus incepta ad unguem nos
perducentes, abivimus, committentes urbem Fritherico
comiti ad 4 ebdomadas.
16.
Gero archiantistes et ego, ejusdem comes,
ad locum, qui Mucherini dicitur, veniebamus.
Ibi tunc ego de promissis dulcibus eum ammonens,
percepi ab eodem cum baculo ejus, quem hodie teneo,
parrochiam super has 4 urbes, Scudizi, Cotuh,
Bichini et Vurcin, de residuis 5, Ilburg, Pauc, Dibni,
Liubanizi et Geserisca , differens ac in posterum
dicens relicturum, 8 Kalendas Novembris,
presentibus hiis testibus: Heribaldo, Hepone,
Ibone, Cristino atque Seberto. Eodem die ad urbem
Curbici dictam venimus, ubi convenientibus
archiantistitis militibus id manifestavi, quam
misericorditer erga me senior suus egerit. Ibique
de infirmitate venerabilis Fritherunae comperivimus,
ad cujus hospicium tunc nos fuimus; quae, pro dolor!
in sequenti die, id est 6 Kalendas Novembris,
hominem exuit interiorem . Inde Archiepiscopus
ad Magadaburg profectus, omnium
festivitatem sanctorum celebravit, et ego in Wallibici.
17.
Interim Hardvigus, nomine tantum rex, perdita
urbe Fercellensi, quam diu expulso Leone episcopo
injuste possedit, infirmatur, et radens barbam,
monachus est effectus, terciaque Kalendas Novembris
obiit, sepultus in monasterio, Imperator autem
occidentales invisens regiones, quae ibi tunc
erant emendanda correxit.
18.
Post haec autem Eid, antistes egreius, a Polenia
saltem cum muneribus magnis reversus, egrotare
cepit, (f. 152' ) et in urbe Libzi vocata fidelem
Christo animam 13 Kalendas Januarii reddidit.
Et Hilliwardus Citicensis episcopus, ad hujus procurationem
vocatus, mox adfuit, et domum, qua vir
sanctus abierat, optimis redolere odoribus introiens
agnovit; et corpus ejusdem usque ad Misni prosequitur.
Sepelivit illud coram altari, auxilio
comitis Willehelmi, qui ordine suo eandem tunc
custodivit civitatem. Sed quia superius promisi
me de ejus vita in sequentibus dicturum, de magnis
pauca loquar. Erat vir predictus nobilis genere,
dives in prediis, sed paupertate spiritus haec pro
nihilo ducens. Ante benedictionem in Magadaburg
cum caeteris confratribus regulariter ac multum
laudabiliter vivens, et post in divinis gregibus lucrandis
alcius insurgens, pro possibilitate sua apostolicam
imitatus est vitam. Nulla unquam utitur
camisia neque braca, nisi tunc cum missam cantavit;
quam idcirco sepius dimisit, quia se ad hoc
indignum judicavit. Hiemis asperitatem qualiter is
umquam sustineret, multi ammirabantur. Crebro
a suis pene desperatus, in stuba vix recreabatur;
corpus suum nimis afflixit jejuniis, plus nudis pedibus
quam equo laborans. Cum sibi et sociis late
vagantibus victum defecisse vel aliquid arduum
occurrere videret, Deo gratias egit, et omnes hoc
dicere jussit. In baptizando et predicatione continua
et confirmatione non modo suae utilis erat aeclesiae,
sed aliis quam pluribus. (f | null | 9e4f779e-58f9-4f9f-bd66-b881d75e7531 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. 153) De hiis quibus
ipse cum suis vivere debebat rebus, sibi subtractis
pene ducentos aeclesiae suimet acquisivit mansos.
Crisma et clerum raro, templa autem Domini libenter
consecravit, et tunc crebro sine missa. Oculi
ejus ob assiduam fletus nimii effusionem jam caligabant
.
Nobis contemporalibus suis ob crimen
nostrum ejus conversacio displicuit, et ei nostra.
23 annos et amplius labore ineffabili vivens, finem
suum ante predixit, et ut numquam ad Misni poneretur,
multum rogavit. Id namque semper in mente
ob timorem futurae desolationis desideravit, ut ad
locum Colidici dictum, ubi Christi magnus martyr
corporaliter requiescit, et ipse mereretur tumulari.
Sed comes Herimannus, sperans precibus
ejusdem locum sibi a Deo paratum adjuvari, ut
prefatus sum, ibidem fecit eum deponi.
19.
In vigilia natalis Domini Meingaudus, Trevericae
civitatis archiepiscopus, obiit in urbe sua Cophelenci
dicta, sedens 8 annos et 7 menses,
indeque corpus suum ad sedem propriam delatum
honorifice ad antecessores suos locatur. Imperator
haec audiens, de tantorum detrimento patrum turbatur,
qualiterque loca bene suppleret vacua, cum
familiaribus suis tractavit; et natalem Dominicum
in Pathebrunnum festivis peregit gaudiis.
Et post hanc Popponem, Liupoldi marchionis filium
et tunc Bavenbergensis aeclesiae prepositum, Treverensi
prefecerat urbi; et cum is ab Erkanbaldo,
Magociacensi archiepiscopo, (f. 153' ) jussu cesaris et
licentia Virdunensis episcopi, qui primus horum
in ordine fuit confratrum, consecrari debuisset, a
Thiederico, Metensi antistite, eo quod a se justius
haec ordinacio fieri deberet, assidua acclamatione
et humili peticione id incassum prohibebatur. Nam
inperator hunc scripta demonstrantem et banno id
interdicentem non exaudivit, sed unctionem conpleri
precepit. In hiis diebus vice Eidi presulis
Eilwardus, Thietmari marchionis cappellanus, ortatu
Herimanni confratris a cesare constituitur, et
in Dominica die ante palmas in Merseburg a Gerone
archiepiscopo nobis faventibus benedicitur ( #an. 1016,
Mart.@# 18).
20.
Proximam palmarum jucunditatem inperator
cum Heinrico, venerabili Wirciburgiensis aeclesiae
episcopo, complens, 4 feria ad Bavanberg venit,
ibique Cenam Domini et Passionem cum paschali
tripudio honorabiliter peregit (Mart. 25, Apr. 1). Et
quia Rothulfus, Burgundiorum rex, avunculus ejus,
sicut vocatus erat, huc venire non potuit,
nepotem sibi dilectum obviam sibi pergere rogavit.
Fit eorundem conventio in urbe Argentina
et mutue caritatis invicem larga benignitas consociis
arrisit utrisque. Fuit quoque ibidem Rothulfi
regis inclita conjunx, quae familiaritatis hujus adjutrix (f. 154)
filios suimet duos, senioris autem sui
privignos, cesari commendavit; dilectis sibi militibus
hoc totum dedit in beneficium, quod sibi ab
avunculo suimet tunc est concessum, et quod
Willehelmus Pictaviensis hactenus habuit regio
munere prestitum. Imperator sapienti usus consilio
hoc, voluit cum hiis id sibi firmius subdere, quod
longe prius rex predictus ei sacramentis post mortem
suam sancierat. Omnem namque Burgundiae
regionis primatum per manus ab avunculo suimet
accepit, et de maximis rebus sine ejus consilio
non fiendis securitatem firmam. Episcopatum in hac
regione quodam nobili viro dedit, de quo postea
vix securus evasit. Namque Willehelmus, prepotens
vir in hiis partibus, ut hoc omne comperit,
eundem persequi et ad ultimum fugientem solum
canibus precepit inquiri. Quos cum antistes jam defatigatus
latrantes audiret, quod unicum tunc habuit
solacium, signo sanctae crucis sua post signans
vestigia, quasi mortuus jacuit et ad predam paratus
fuit; et ecce canes rapidi loca eminus olfacientes
signata, ut grandi turbine retroacti, reversi sunt,
et sic verus Dei famulus per incognita nemoris loca
ad amicos perrexit fines. Cesar autem regi et contectali
ejus cunctisque suimet principibus ineffabilem
pecuniam dedit, et firmata iterum antiqua tradicione,
eos abire (f. 154' ) permisit, ipse exercitu
congregato ad Basulam urbem profectus. Sed
cum ibi Willehelmum munitis urbibus resistentem
et introitum sibi prohibere cupientem audiret, parva
multitudine diffisus, amicam manum undiquessecus
colligit, et provincias sibi rebellare presumentes
incendio late flagranti securus desolavit. Cumque se
nullam urbium earundem expugnare pro certo sciret,
reversus est tristis, quod nec hic nec in parte orientali
nocituram hostibus suis intulit molestiam.
21.
Interim inperatrix, in nostris commorata
provinciis, defensionem patriae cum nostris principibus
meditatur. Hostis autem noster Bolizlavus
inter haec nil nostra lesit, sed sua munit, et certus | null | 8bdf8c3e-ff0b-4fe3-b1bb-8729bb224fa5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de eventu cesaris effectus, laetatur et nimis extollitur.
Namque multi, quibus hoc cognitum erat, veraciter
asserebant, si cesar ad eum tunc turmatim
veniret, timorem, quod eundem de nostris
respiceret, restituere, et eum ad servitutem suam,
pace tantum concessa, promptum et fidelem habere
potuisset. Sed Burgundiorum rex, mollis et effeminatus,
bona, quae nepoti suimet promisit, impedire
eorum instinctu voluit, quibus relaxato justiciae
freno velud infelici vitulo per latum liberos currere
placuit. Cum vero iterum ceptis persistere
studuit, eorum conflacione et pessima reluctacione
non potuit. Nullus enim, ut audio, qui sic presit
in regno; nomen tantum et coronam habet, et
episcopatus hiis dat, qui a principibus hiis eliguntur;
ad suam vero (f. 155) utilitatem pauca tenens, ex
impensis antistitum vivit, et hos vel alios in
aliquo extrinsecus laborantes eripere nequit. Unde
hii manibus complicatis cunctis primatibus velud
regi suo serviunt, et sic pace fruuntur. Ob hoc solum
talis rector inter eos dominatur, ut eo liberius malignorum
furor invicem vagetur, et ne lex nova
alterius regis ibi adveniat, quae inolitam consuetudinem
rumpat. Willehelmus comes, de quo predixi,
miles est regis in nomine et dominus in re; et
in hiis partibus nullus vocatur comes, nisi is qui
ducis honorem possidet; et ne illius potestas in hac
regione paulo minus minueretur, consilio et actu
imperatoriae majestati, sicut predixi, reluctatur.
22.
In precedenti estate ( #an.@# 1014) Bernharius,
sanctae Ferdensis aecclesiae pius pater et antistes,
cum se jam ad occasionem hujus vitae vidisset
inclinare, cunctos debitores suos ad se dulciter vocans,
in Deum et in aecclesiam sibi commissam
humanitus deliquisse ammonuit, et confitentibus
cunctis misericorditer indulsit. Omnes autem, qui
se aliquo contra eum fore culpabiles negabant,
sic arguebat: #Ne queso, filii, sic faciatis! Non concupisco
vos ex mea vel successoris mei parte ullatenus
decipi, sed nunc vos volo a talibus exsolvi et pace
sincera a vobis segregari.@# Is aecclesiam suimet 300
mansis juste adquisitis adauxit, imperatorem suum
et omnes Christo fideles ex corde dilexit, et maxime
sibi subditos summi (f. 155' ) pastoris exemplo amavit.
Sedebat ille vir venerabilis 24 annos, et
turrim unam de lapidibus, qui in hac terra pauci
habentur, juxta Ferdensem aecclesiam fabricari incipit;
et exin subtractus est a nostris aspectibus
lucifer ille 8 Kalendas Augusti. Quod cum
imperator comperiret, ut filius absentiam patris,
sic flevit mortem tanti senioris. In cujus vice Vidzierum,
Coloniensis aecclesiae quondam prepositum,
set tunc ab Heriberto archipresule depositum, 9
Kalendas Septembris diu renitentem posuit, et ab
Erkanbaldo archiantistite consecratum ad sedem
propriam cum honore magno remisit. Notandum
quoque est et non absque singultu gravi proferendum,
quod monasterium in Miminlevo constitutum a libertate
diu corroborata in servitutem redactum est.
Deposito namque ejusdem coenobii abbate Reinoldo,
dispersisque late confratribus hiis, Heresfeldensi
aecclesiae ejusque tunc provisori Arnoldo illud subditum
est.
23.
In quadam provincia Sueviae regionis, et
in comitatu Becilini comitis, accidit res una mirabilis
et admodum terribilis. Una mulier maritata
subitaneae mortis nexibus depressa obiit. Hujus corpus
post lavacionem et debitam procuracionem ad
aecclesiam a merentibus sociis delatum est. Haec a
feretro se ex improviso erigens ac presentes cunctos
fugans, evocat ad se virum suimet cum familiaribus
caeteris, ac hiis specialiter munus singulare asscripsit,
verbis (f. 156) consolata dulcibus; ac post
haec in pace quievit. Mirum est quod dico, sed mirabilis
Domini haec solum opera cognosco; et ne quis
haec vera esse diffidat, testimonium hiis haud vituperabile
profero. Predictus comes hoc imperatori
pro vero retulit, et ille mihi coram multis confratribus
id intimavit. Sepe contigit, quod in imagine
mortuorum callidus homini apparet inimicus,
hunc modis temptans deludere variis; et stulti quique
sic esse autumant. Ego autem veraciter innotesco
cunctis fidelibus, quod post commendacionem
animae ac debitum sepeliendi officium, more Christiano
diligenter completum, corpus illud exanime
numquam ante universae carnis resurrectionem
absque omni ambiguitate complendam resurgit, nisi
meritis justorum ad tempus fiat; quod tunc solum
accidit, cum mundus ista eorum inclita conversacione
floruit. Puto predictam mulierem multum
valuisse, cui post mortem gustatam justum
complere desiderium, et | null | 3656ecf7-2c96-4706-8f14-333a7c6d6848 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tunc sine gemitu denuo
licuit somno pacis obdormire. Beatus ille est qui
opus bonum acceleracione continuata perficit, nec
moras prolongacione diutina suspendit. Econtra autem
ille miserorum loco assignatur, qui aut justa
prorsus spernere, aut haec, ut non possint compleri,
differre conatur. In utrisque ego sepe culpabilis,
duas tantum res nunc profero, in quibus
memet ipsum graviter (f. 156' ) accuso.
24.
Post decretum in Throtmanni peractum
Richarius, Magadaburgensis aecclesiae presbiter et
spiritualis frater meus, infirmatur; et ego, quia non
eram ibi, eundem non visitavi. Cum autem,
pridie quam ille vir justus obierit, venirem, ad
eum non accessi, sed in posteram distuli diem, et
tunc is sine mea caritate mortuus est. Corpus ejusdem
ad aecclesiam delatum de confratribus nostris,
et quia vigilias sustinere non potui, a vicario meo
custoditum est. Hic non longe post sepulturam ejus
in somnis apparens mihi: #Quare,@# dixit, #non visitastis
me, et psalterium non cantastis, neque memoriam
in Throtmanni inventam fecistis?@# Qui cum
excusacionem meam audiret, respondit: #Male haec,
dereliquistis.@# Et tunc interrogabam eum quomodo
valeret; et ille: #Ut in sabbato,@# infit, #obdormivi, in
alia ad requiei dulcis gaudia transivi.@# Cumque
ego sciscitarem ab eo, qualiter se patris mei atque
matris res haberet: #Bene,@# retulit, sic prosecutus: #Genitrix tua per me tibi indixit, in 2 aut in 5 feria
eam assecuturum.@#
Et haec ingemiscendo evigilavi,
pro certo sciens, communem justorum institucionem
sanctam esse ac salubrem, si custoditur; sin autem,
grande periculum. Etsi in hoc nullum accuso preter
me, vereor tamen, maximam multitudinem hujus
pacti alteriusque esse prevaricatricem; et quanto
plus spernimus mandata prepositorum, tanto culpabiles
sumus in examine eorum.
25.
(f. 157) Insuper in altero deliqui crimine,
quod me umquam fecisse, penitet ex corde. Redingus,
Parthenopolitanae congregacionis prepositus,
in quadragesima ( #an.@# 1015) quae finem suum precesserat,
me huc venientem caritative suscipiens,
loqui secum in secreto postulat, et obortis mox lacrimis
sic exorsus est: #Subitanea me deprimi morte,
multum timeo, et precedentes causas vobis aperio.
In Arnaburgensi civitate semel et in ista bis sic mihi
ex improviso accidit, ut nec videre vel aliquid potuissem
audire, exuperans hoc celeri auxilio Christi. Ex
hoc tempore nimis sollicitus fui, et confratribus meis
ad hoc, ut spero, idoneis, vulnus iniquitatis mee retecxi;
et quia vos mihi fideles semper agnovi, ad
testimonium meae confessionis supplex loco, quia me
non diu victurum existimo.@# Hanc peticionem devotus
suscepi, ac me in omnibus eidem satisfacere promisi.
Post haec idem me de talibus ammonuit; et
quia tunc tempus congruum non fuit, laudabilis
desiderii sacietatem a me non percepit. Quamvis
alicujus conversi plagam ob infatigabilem conscientiae
meimet peccatricis fetorem libenter non
inspiciam et curare desperem, tamen hujus confratris
onus libenter subirem, si oportunitatem aliquam
nobis ad haec respondere vidissem. In proxima parasceve
Rotmanus, presbiter et archiepiscopi prepositus
Geronis, improvisae necis inpetu (f. 157)
nocte deprimitur et in lecto mortuus invenitur.
Hoc admirabile et nimis terribile cunctis audientibus
videbatur; sed Deo gratias! pridie elemosinam
largitur, et confessionem suam communiter et non
sine fletu magno fecit. In sabbato sancto huc
veni, et sanctam hanc sollempnitatem cum archipresule
meo celebriter peregi ( #Apr.@# 10). Ibi tunc
Redingus, prudens homo et per omnia cautus,
fratri suo et dilectae sorori suam dividens substanciam: #Habete haec,@#
infit, #vobis, ut, cum me cito
corporaliter perdatis, in hac caritate vobis me
fidelem fuisse agnoscatis.@# In nativitate vero sancti
Johannis baptistae cum fratre meo abbate Sigifrido
sui, et ibi preposito sepe memorato ultima
salutacione valedicens, nil me ad acc piendam reconciliacionem
sibi, pro dolor! exibui, nec
hunc me amplius expetere sensi, et cum eundem,
sicut predixi, post mortuum conperirem, tunc
sero hic ingemui; ad quod prius respicere neglecxi.
Prefuit autem confratribus suis tres annos et 6 ebdomadas,
vir pius et sapiens ac nimium fidelis, sepultus
in porticu australi juxta monasterium. Huic
in sequenti successerat anno | null | 3184ba6a-3b95-446c-988d-e34ded640e3f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
(1016?) Geddo venerabilis
pater, quondam scolae magister sed tunc
aecclesiae custos, in festivitate apostolorum Petri et
Pauli; in quorum vigilia prius obiit Esico inclusus,
qui multa ob Christi amorem mutaverat loca. (f. 158)
Zelus Dominicae domus, quae est in Christo
mater nostra spiritualis, etsi raro, tamen interdum,
comedit me; ideoque, quod modo sum loquutus, me
preposito intermiscere operi compellit.
26.
Audivi sepius numero, Anglos, ab angelica
facie, id est pulchra, sive quod in angulo
istius terrae siti sunt, dictos, ineffabilem miseriam
a Sucino, Haraldi filio, immiti Danorum rege, perpessos
esse, et ad id coactos, ut qui prius tributarii
erant principis apostolorum Petri ac sancti
patris eorum Gregorii spirituales filii, immundis
canibus impositum sibi censum quotannis
solverent, et maximam regni suimet partem, capto
ac interempto habitatore, tunc hosti fiducialiter
inhabitandam inviti relinquerent. Consentiente hoc
Domino et ob castigandas quorundam suimet infidelium
culpas hostes predictos ad hoc instigante,
tantum insevit persecutor, qui nec suis parcere
umquam didicit; ille inquam supramemoratus,
non rector sed destructor, post mortem patris
sui a Northmannis insurgentibus captus,
cum a populo sibi tunc subdito cum ingenti precio
solveretur, quia ab occulta pessimorum susurracione
se ob hoc servum nominari comperiret,
quod salubriter in paucis ulcisci potuit, hoc impaciens
communi dampno, et, si voluisset scire, sibi
maxime nocenti, meditatur vindicare. Potestatem
namque suam hostibus extraneis tunc relinquens,
securitatem vagatione, pacem (f. 158' ) bello,
regnum exilio, Deum coeli et terrae diabolo mutavit,
et habitata quaeque vastando, sic se suorum
non empticium neque volentem dominum, sed spontaneum
crebro se jactavit inimicum late, pro dolor!
regnantem. Iste autem cum grandi labore sui et
contemporalium inter pios impius diu conversatus,
respectu divino mors multorum morte
tarda deprimitur, et fugientibus mox sociis ibidem
sepelitur [ #an.@# 1014]. Quod cum Aethelrad,
rex Anglorum, multo tempore ab eodem
fugatus, pro certo comperiret, gratias agens Deo,
patriam letus revisit, et, collectis in unum cunctis
militibus suis, corpus inimicum exterminare conatur.
Et ut hoc non fieret, quaedam matrona prius
per familiares suos ammonita, servatum pignus a
terra elevans, etsi indigena, tamen ad patrias navigio
direxerat arctos, id est septemtrionalem plagam,
quae hoc nomen ab arcturis duabus, hoc est
ab ursis minoribus atque majoribus sortitur, quas
serpens unus, ut astrologi asserunt, circumdat et
dividit.
27.
Pars terrae illius tantum frigida est, quantum
a solis calore aliena, et mentes incolarum caritatis
geminae expertes ibi sunt Scithe, qui domos
suas secum vehentes, feris et equino lacte pascuntur.
In hiis partibus est unus rex, Gutring
nomine, qui in monasterio Ferdensi sub
episcopo ejusdem loci Erpone in clericatu educatus,
ad diaconatus gradum pervenit indignus. Sed postquam
predictus antistes (f. 159) obiit, iste
elapsus nomen et ordinem, alter Julianus, abjecit,
et vocabulum Christianitatis solum protessus,
in multis invenitur longe alienus. Is a suis primo
ut est agnitus, ilico succipitur, et hereditatio honore
sublimatur. Quod Deo displicet, nemo laudet,
nullus imitetur; presens fructus ob terrorem futurum
spernatur. Et ille rex, servus peccati, filius
mortis, non, ut putat, dominatur, sed cotidiano pondere
aggravatur; de quo Dominus per Esaiam
clamat: #Filios enutrivi, exaltavi, ipsi autem
spreverunt me (Isa. I, 2)
@#. Pro cujus consociorumque
ejus conversione et digna emendacione ac perseverancia
omnis Christianitas oret, et ne tale quid
in membris suis amplius paciatur, Deum imploret.
Quamvis de ille hoc solum dicerem, sunt, pro
dolor! alii, qui similem subiere sententiam, illud
Pauli non attendentes: #Quia melius est viam veritatis
non cognoscere, quam post notitiam declinare (II Petr. II, 21)
@#.
28.
Sed quia nullus ad comprehendendas aquilonaris
regionis varietates, quas natura pre caeteris
mirabiles ibidem operatur, et crudeles populi
istius executiones sufficit, omitto et de geniminis
viperarum, id est filiis Suenni persecutoris,
pauca edissero. Hos peperit ei Miseconis
filia ducis, soror Bolizlavi successoris ejus et
nati; quae a viro suimet diu depulsa, non | null | 9307c897-087f-4d2b-ac86-bdd37b7b3acf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
minimam
cum caeteris perpessa est controversiam.
Hujus proles multum in omnibus patrissantes, dilecti
genitoris corpus delatum flebiliter suscipiunt et
tumulant, et quicquid dedecoris (f. 159' ) patri suimet
ingeri ab Anglis propositum est, paratis navibus
ulcisci studebant. Eorum facinora, quae hiis
intulere plurima, me quia latent, preteriens, illud
stilo breviter aperio, quod mihi quidam pro
veritate sibi cognitum intimavit. Aethelred, rex
Anglorum, obiit anno Dominicae incarnationis 1016,
et in mense Julio predicti fratres Harald et Cnut
,
ac cum duce suimet Thurguto cumque
340 navibus egressi, urbem quandam
nomine Lundunam, ubi regina, tristis nece viri
suimet et defensoris, cum filiis Ethelsteno ac Ethmundo
et duobus episcopis caeterisque primatibus
presidio sedebat, circumdant, et naves singulas 80
viros habentes, per flumen, quod Timisi vocatur,
ducentes, 6 menses eandem impugnant. Regina autem
tunc bello defatigata assiduo nuntios misit, qui
ab eis pacem peterent, et quid ab ea expescerent,
diligenter inquirerent. Respondetur protinus
hiis ab inexplendis hostibus, si regina voluisset dare
filios suos in mortem, seque cum 15 milibus argenti
ponderibus, et episcopos cum 12 milibus et
omnibus loricis, quarum milia 24 numerus incredibilis
erat, redimere, et ad haec speranda 300º'
obsides electos dare voluisset, sibi tantum sociisque
suimet pacem cum vita adipisci potuisset; sin autem,
omnes ter clamabant eos una gladio
perituros. Venerabilis vero regina cum suis hac
logatione admodum turbata, post longam estuantis
animi deliberationem, se sic facturam spopondit,
et id cum prenominatis militibus firmat. (f. 160)
Interim confratres duo noctis silentio,
in navicula promissum evadentes periculum,
quoscumque poterant ad defensionem patriae et
ereptionem matris, hoste adhuc hoc ignorante, congregabant.
Sed cum in una dierum Thurgut piratarum
dux ad depopulandos fines proximos cum
multitudine egrederetur, ex improviso hostibus occurrens
eos offendit; et ut eosdem eminus aspexit,
socios exortans, viriliter hos adiit, et ceciderunt
utrimque Aethmun et Thurgut cum maxima
sociorum multitudine. Et nec hiis neque aliis ulla
spes optatae venit victoriae; sed vulnerati sponte discescerunt,
hoc solum gementes, quod sic fortuitis id
accidit casibus. Nobis autem scriptura (Sap. II, 2.)
prohibet credere fatum vel casum aliquid esse.
Dani tunc, quamvis imbecilles, socias tamen
naves visitant; et intelligentes, urbi solatium ab
Aethelsteno superstite et Britannis venientibus afferri,
truncatis obsidibus, fugiunt. Et destruat
eos atque disperdat protector in se sperantium Deus,
ne umquam solito hiis vel aliis noceant fidelibus! In
ereptione civitatis illius gaudeamus, et in caetero
lugeamus.
29.
Percepi quoque a relatu predicti hominis
Sewaldi factum miserabile ac idcirco memorabile,
quod perfida Northmannorum manus, duce ad hoc
Thurkilo, Cantuarae civitatis egreium antistitem,
Dunsten nomine, cum caeteris caperent,
et vinculis et inedia ac ineffabili poena,
more (f. 160' ) suo nefando, constringerent. Hic
humana motus fragilitate, pecuniam eis promittit,
et ad hanc impetrandam inducias posuit, ut si
in hiis acceptabili redemptione mortem momentaneam
evadere nequivisset, semet ipsum gemitibus
crebris interim purgaret, hostiam Domino vivam ad
immolandum. Transactis tunc omnibus designatis
temporibus, vorax picarum caribdis Dei famulum
evocat, et sibi promissum celeriter persolvi tributum,
minaciter postulat. Et ille ut mitis agnus: #Presto sum,@#
inquit, #paratus ad omnia quae in me
nunc presumitis facere; ac Christi amore, ut suorum
merear fieri exemplum servorum, non sum hodie turbatus.
Quod vobis mendax videor, non mea voluntas,
sed dira efficit mihi egestas. Corpus hoc meum,
quod in hoc exilio supra modum dilexi, vobis culpabile
offero, et quid de eo faciatis, in vestra esse potestate,
cognosco; animam autem meimet peccatricem
Creatori omnium, vos non respicientem, supplex
committo.@# Talia loquentem profanorum agmen
vallavit, et diversa hunc ad interficiendum arma
congerit. Quod cum eorum dux Thurcil a longe
vidisset, celeriter accurrens: #Ne, queso, sic faciatis!
infit. Aurum et argentum, et omne quod hic habeo
vel ullo modo acquirere possum, excepta navi sola,
ne in christum Domini peccetis, libenti animo vobis
omnibus trado.@# Tam dulci affatu infrenata sociorum
ira, ferro et saxis durior, non mollitur, sed effuso
innocenti sanguine | null | 36fbcb4e-f8b5-47f1-b14f-cdb6f498008f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
placatur, quem communiter
capitibus boum et imbribus lapidum atque lignorum
infusione (f. 161) protinus effundunt. Inter tot frementium
impetus potitus est coelesti jucunditate,
ut signi sequentis efficatia protinus testatur. Unus
namque inter primicerios membris effectus debilis,
agnovit in semetipso, quod deliquit in Christi electo,
sicut scriptum est: #Mihi vindictam, et ego retribuam,
dicit Dominus (Rom. XII, 19)
@#. In hoc Christi
adletae triumpho miseri ejusdem persecutores devicti,
Deum et pecuniam a duce suimet sibi
exibitam, et ad ultimum, nisi resipiscant satisfacientes,
perdiderunt animam, et ille cum stola, innocentia
mentis et corporis hactenus dealbata, et tum
rubro intincta sanguine, divinum placavit obtutum.
Hunc intercessorem nos peccatores precibus
assiduis acquiramus, et apud majestatem divinam
plurimum valere credamus.
30.
In supra memorati circuitu anni (1016)
quae mala christicolis peccati vindex bissextus
intulerit, non sine gravi merore edissero. Magadaburg
a Bernhardo marchione cum magna
multitudine appetitur in nocte, et ibi miles archiepiscopi
innocens capitur et alter vulneratur.
Quarta Idus Februarii et in 6 feria subsequuturae
signa miseriae, in ipso noctis crepusculo, tonitrua
cum fulminibus et magnis tempestatibus in
diversis nocentia locis terribiliter intonuere. Quidam
namque confractis a tali impetu domibus obierunt,
alii autem vulnerati vix mortem evasere. In
silvis cadentibus magnum quoque accidit damnum.
Palatinus comes Bernhardus paralisi percutitur.
In provincia, quae Hassegun dicitur,
4 confratres, quorum haec sunt nomina: Aelli, Burchard,
Thiedric et Poppo, a quodam libero, qui Ber
dicebatur, milite bono, sepe contempti, collectis
agminibus irruentes in eum, non minus (f. 161)
quam viros 100 scutatos habentem perimerunt,
nonnullis utrimque oppecientibus ( #Jul.@# 26).
31.
In Longabardia Saraceni navigio venientes
Lunam civitatem fugato pastore invadunt, et
cum potentia ac securitate fines illius regionis inhabitant,
et uxoribus incolarum abutuntur. Quod cum
domno apostolico, nomine Benedicto, fama deferret,
omnes sanctae matris aecclesiae tam rectores quam
defensores congregans, rogat ac precipit, ut inimicos
Christi talia presumentes viriliter secum in
rumperent, et, adjuvante Domino, occiderent. Insuper
ineffabilem navium multitudinem tacito premisit,
quae eis redeundi possibilitatem interciperet.
Hoc rex Saracenus animadvertens, primo indignatur,
et tandem paucis comitatus navicula periculum
imminens evasit; sui vero omnes conveniunt, et
adventantes prius irruunt hostes, eosque mox fugientes,
miserabile dictu, 3 dies et noctes prosternunt.
Respexit tandem Deus, gemitu piorum placatus,
et odientes se fugavit et in tantum devicit, ut
nec uno de hiis relicto, interfectorum et eorundem
spoliorum multitudinem victores numerare nequirent.
Tunc regina eorum capta, ob audaciam
viri capite plectitur. Aurum capitale, ejusdem
ornamentum, invicem gemmatum, papa sibi pre
caeteris vendicavit, postque imperatori suam transmisit
partem, quae mille libris computabatur. Divisa
omni preda, victrix turba laeta mente ad propria (f. 162)
revertitur, et triumphanti Christo dignis
persolverat odas. Rex autem predictus, morte conjugis
et sociorum admodum turbatus, summo pontifici
saccum castaneis refertum remisit, et per
hunc portitorem, tot se in proxima estate milites
sibi esse laturos, intimavit. Percepta hac legatione,
papa marsuppium eundem, milio plenum, internuntio
talibus dictis reddidit: #Si non sufficiat
sibi apostolicam satis laesisse dotem@#, #secundo
veniat et tot loricatos vel plus se hic inventurum pro
certo sciat (Prov. XVI, 9)
@#. Homo cogitat et loquitur,
Deus judicat; quem suppliciter quisque fidelis oret,
ut talem plagam misericorditer amoveat et necessariam
optatae pacis securitatem pius indulgeat.
32.
In insula, quae dicitur Augia, 17 Kalendas
Novembris 9 naves hominibus promiscui sexus tunc
inpletae mari immerguntur. In occidente Lanbertus,
Reinherii filius, cum suis victus ab hoste Godefrido,
multorum inimicus occubuit [ #an. 1016 Sep.@# 12].
Non fuit enim in terra hac tunc deterior
illo, qui multos in aecclesiis cum fune campanarum
strangulavit. Quot homines hic exhereditaret vel
occideret, nullus explicare valet. Numquam is
de perpetrato facinore penitentiam suscipere curavit.
Ille cum fratre suimet Reingerio Wirinharium et
ejus germanum Reinzonem pariter occidit.
Hujus pater ad Boemiam ab Ottone in exilium
missus, ibidem moritur. Ipsa eorundem patria (f. 162)
viventes doluit, amissos gaudet | null | 64c49d60-4105-47be-bbac-3e8c9a912e75 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Hoc dumtaxat
conqueri debemus, quod eo die propter nocentem
ex utraque parte congredientium tot inculpabiles
ceciderunt.
33.
Caeterae vero in hiis partibus strages,
pro dolor! in illis temporibus evenere. In regno
namque pacifici et per omnia venerabilis Rotberti
regis, comprovinciales hii mutuo confligentes,
interfecti sunt plus quam tria hominum
milia. Nec est a me pretereundum, quod post haec
accidit inexuperabile damnum. Namque avunculus
meus, comes Heinricus, in Christo et in hoc
seculo multum valens, gratulabundus justa senectute
et bono fine, utriusque debitum persolvit naturae
6 Nonas Octobris. Insuper Wigmannus
comes, utilis in omnibus patriae, ortatu secundae
Herodiadis miserabiliter servili presumptione corruit.
Sed unde hoc evenerit, lugubri sermone aperiam.
Inter predictum et comitem Baldricum
longa fuit contentio, quae Baldricum sepe in prelio
devictum mutuo in tantum humiliavit, ut inter caeteros
primates cum magno versaretur dedecore.
Omnem suimet prosperitatem Wigmannus equo ferens
animo et divine asscribens clementie, pacis
federe discordiam diu insanientem sedare meditatur,
et hostem amicabili peticione ad domum suam vocans,
convivio et munere accepto placat, et ab
eodem ad confirmandum inceptae dilectionis vinculum
invitatur, insibilante hoc per uxorem suam
antiquo serpente, ut qui per vim numquam (f. 163)
capi potuit, dolosi saltim retibus ingenii vinceretur.
Tunc conivebat laudanda simplicitas herilis animi,
quod poposcerat simulata equitas fallentis amici.
In primis optime suscipitur, et ilico infecta veneno
potione turbatur. Post hoc nimio dolore protinus
ingravescente, sequentem ibi vix exspectabat diem,
et ut bene remuneratus et caritative salutatus abiit,
militibus suis ibidem dolose tardatis, a quodam
servo furtive prosternitur, presente ejusdem
seniore Baldrico, et hoc nullatenus ulciscente. Tunc
unus ex suis comitibus, ut nefandi sceleris auctorem
occidit, mox interfectus oppetiit. Fugiente tum
Baldrico et conscientiam in hoc manifestante, miseria
talis fama vulgante dilatatur, et Thiedricus,
sanctae Mirmingendensis aecclesiae presul, materterae
meae [filius], juxta qui exspectabat, primus
advenit, ac dilecti obitum amici merore questus
insolabili, corpus usque ad Fretheni civitatem
comitatur, et hoc ad patres suos collocare sumopere
studuit.
34.
Dehinc missis per omnem hanc regionem suimet
nuntiis, ipse comprovinciales et affines haec ad
vindicanda excitat, et cum valida manu urbem predicti
hostis, nomine Upplan possedit,
contigua devastans loca et igne consumens. Advenit
tandem Bernhardus dux, nepos meus, qui jure filii
prefati comitis adhuc parvuli et tocius hereditatis
tutor et nefandi criminis ultor extiterat; et
hic tristes, quantum valuit, milites solatur; cum
caeteris fautoribus (f. 163) urbanos nocte dieque
lacessat. Interim imperator a Burgundia, ubi magnam
estatis partem morabatur, digressus, ut primum
omnem rei eventum comperit, navigio illuc
pergere festinavit, et in illo itinere Gevehardus,
Heriberti comitis filius, nepos meus, regiaeque
majestati tunc multum acceptus, ac omni probitate
precipuus, obiit [ #an. 1016, Nov.@# 8], imperatorem
et omnes in hiis partibus constitutos tristes
post se relinquens. Archiepiscopus autem Coloniensis
Heribertus, multum ex parte sui militis
Baldrici sollicitus, imperatorem sepe interpellat,
quo urbem diu possessam suae vellet subdere potestati;
cujus assidua peticione imperator devictus
consensit. Hoste jam tunc cesaris abeunte, urbs
Upplun dicta omnino destruitur, et cometissa
ibidem diucius turbata, cum omnibus quae habebat,
pro dolor! servatur. Omnis maledicio, quam
sibi beatus Job inprecatus est, huic talem promerenti
eveniat. In presenti tempore tantum mali
percipiat, ut in futuro veniam saltem sperare liceat.
Quicumque in auxilium ejus in hoc umquam
asspiret, convertatur ad Deum, et se vehementer
peccasse confessus, ad emendationem condignam
festinet: quia sibilo venenosae aspidis caret aecclesia
tanti defensoris. In hoc autem anno Thiedricus
antistes et Hirimannus comes, Gerbergae filius,
de inani re mutuo certantes, sua vastabant. Dehinc
amicis persuadentibus ac maxime jussu imperatorio
sedati, presenciam cesaris utrimque prestolabantur.
35.
(f. 164.) Anno Dominicae incarnationis 1017,
Kalendis Januarii Gero archiepiscopus jussu imperatoris
Bernhardum marchionem nudis pedibus
emendationem sibi promittentem suscepit et aecclesiae
presentavit, solutis omnibus bannis ab eo inpositis.
Imperator a Palithi, ubi celebravit natale
Domini, exiens, in Alstidi epiphaniam Domini
sollempniter peregit, et in sacra nocte eadem
Frithericus comes, fidelis Christo et seniori suo,
obiit in civitate sua | null | d8d80ee3-d6b7-4de7-b56d-61ccdc0ab03b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ilburg dicta. Hic quia sapiens
erat et sibi finem hujus vitae jam appropinquare
cernebat, predictam civitatem fratris suimet
filio, nomine Thiedrico, ea racione dedit, ut cum
laude sua, quia heres suimet fuit et aliter hoc legitime
fieri non potuit, liceret sibi tribus suis filiabus
predium omne, quod remansit, tradere. Hujus comitatum
et super Siusili pagum potestatem ille Thiedricus
inperatoris munere post suscepit. Fit
publicus principum in Altstidi conventus; inter Bernhardum
marchionem et patrui memet filios litigium
cum emendatione sibi accepta et juramento pacificatum
est. Inter Thiedricum antistitem et Hirimannum
comitem inimiciciae diu exortae, et odium, quod erat
inter Eggihardum et confratres, Udonis filios senioris,
usque in tercias Octobris Kalendas ab imperatore
sedatum est. Ibi etiam promisit Geroni
archiepiscopo Bernhardus marchio 500 argenti talenta
pro dampni recompensatione inlati. Optima
quaeque imperator ibi diu conversatus fecit. Fit pax
inter Gevehardum et Willehelmum comites. Nuntii
de Italia huc venientes gratulabundi ad sua redeunt.
Iter imperatoris ac occidentem dispositum ob viae
asperitatem dilatum est. (f. 164' ) Imperator hoc,
quod ex parte Bolizlavi rogatur, laudat, convenisse
ad eum principes suos; et si quid boni vellet
sibi exhibere, cum eorum consilio libenter acciperet.
Mittuntur invicem nuntii, et induciae ponuntur.
36.
Cesar interim ad Merseburg veniens, certitudinem
rei hujus exspectabat. Ibi tunc multi latrones
a gladiatoribus singulari certamine devicti, suspendio
perierunt. Et archiepiscopi duo, Erkanbaldus
et Gero, et Arnulfus antistes cum comitibus
Sigifrido ac Bernhardo caeterisque principibus
juxta Mildam fluvium quatuordecim dies sedebant,
Bolizlavum per internuntios suimet ad Albim
venire rogantes ad colloquium a se diu desideratum.
Et hic tunc erat Sciciani, et ut legationem
audivit, se ob timorem hostium suimet illo venire
dixit nullatenus audere. Et nuntii: #Quid si,@# inquiunt, #seniores nostri ad nigram veniunt Elstram, quid facis?@#
Et ille: #Nec pontem hunc,@# infit, #preterire volo.@#
Talibus dictis reversi sunt, dominisque haec
omnia intimabant suis. Imperator autem purificationem
sanctae Dei genitricis nobiscum celebrat. Post
hanc episcopi et comites ob contemptum Bolizlavi se
fallentis tristes adveniebant, et imperatoris mentem
apertis legationibus incendunt. Ibi tunc de futura
expeditione tractatur, et fidelis quisque ad hanc
preparari monetur, et ut ullus intra nos et publicum
hostem deinceps mitteretur nuntius vel susciperetur,
firmiter ab augusto (f. 165) prohibetur,
et quis hoc hactenus agere presumeret, diligenter
inquiritur.
37.
Dehinc imperator a nobis proficiscens, ad Magadaburg
venit ( #an. 1017, Febr.@# 9), magno ibidem
susceptus honore. Postera luce, id est dominica die
( #Febr.@# 10), quia septuagesima tunc instabat, carnem
deposuit. Et in 2 feria ( #Febr.@# 12) archiepiscopus
capellam septemtrionalem benedixit, presente
imperatore. In proxima autem die oritur commocio
inter socios archiantistitis et Bernhardi marchionis,
quae sine periculo sedatur et episcopo honorifice finitur.
Conveniunt ibidem fures jussu imperatoris, et
a congredientibus devicti, laqueo traduntur. Multa
salutem patriae respicientia ibidem finiuntur. Inde
Gunterius conversus causa Liuticios predicandi
ivit . Sed cum ego multa sepe questus sim
imperatori de parte meimet parrochiae ab aecclesia
Misnensi injuste ablata et scriptis restituta, cumque
bona inde mihi profutura sperarem, aliter quam
ratus sim hoc evenire cognoscebam. Namque in
cathedra sancti Petri, quae est 8 Kalendas Marcii,
cum sederet imperator et presentes episcopi adessent
Gero, Meinwercus, Wigo et Ericus et Eilwardus,
surrexi et lamentationem meam feci. Tunc imperator
et archiantistes, a quibus sperabam auxilium, jusserunt
mihi, Deus scit invito, qui hiis resistere non
presumpsi, ut parrochiam in orientali parte Mildae
fluminis jacentem, id est in burgwardis Bichni
et Vurcin Eilwardo concederem, et quam ille in occidentali
ripa tunc teneret, (f. 165) mihi hoc
numquam desideranti relinqueret. Id concambium
baculis firmavimus mutuis. Testificor coram Deo et
omnibus sanctis ejus, id quod residuum fuit, tunc
nullo modo dereliqui. Jussit quoque imperator, ut
villas tres, quae sub praedicto erant episcopo
Hirimannus marchio aut Misnensi aecclesiae sacramento
retineret aut mihi redderet.
38.
Eodem die imperator et contectalis sua a Gerone
archiepiscopo magnis honorantur muneribus.
Crastinoque ( #Febr.@# 24) inde pergentes, tercia
die, id est dominica, | null | 2f955d8a-9e43-4471-aa68-91cf2bd56980 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad Halverstidi pervenerunt;
quos ibi Arnulfus presul magnifice succepit, et duas
noctes secum habuit; 3 feria ad Quidilingeburg
profecti, ab Ethelhida venerabili abbatissa non minori
gloria ornantur. Quarta die monasterium in
occidentali monte situm, ubi sponso coelesti
sanctimoniales monachico habitu serviunt, ab
Arnulfo antistite presente augusto dedicatum est 3
Kalendas Marcii, auxiliante eum ad hoc Gerone
archiepiscopo caeterisque confratribus ( #Febr.@# 27).
Ibi tunc inperator talentum auri dedit ad altare.
Inde tunc percepta a nepte sua caritate magna ad
Goslerriam tendens villam, ibidem 4 sedebat
ebdomadas; hanc enim tunc multum excoluit.
Et quia tunc Quadragesima fuit, quae Christo
oportebant et seculo in multis necessaria erant, operari
studuit. Post haec Bertoldus, Liutharii filius, cum
suis fautoribus urbem Munnam Kalendis Aprilis
conducto custode diluculo ( #Apr.@# 1) intrans (f. 166),
Baldricum, Wigmanni comitis inclitum satellitem,
cum consociis diu repugnantem, occidit, victorque
insedit.
39.
Pridie ego ad Misni presidio veniebam. In hac
ebdomada principes nostri edictu cesaris ad
Gosleri conveniunt, ibique tunc avunculo
meimet Sigifrido comitatus fratris Heinrici commendatur,
et expedicio in nostris partibus ordinatur,
caeteraque patriae periclitantis proficua et admodum
necessaria disputantur. Imperator inde progressus,
hoc malum, quod predixi, primitus comperiens,
de futura perturbacione sollicitus fuit. In
illo vernali tempore et in Bernhardi marchionis
potestate nascitur ovis cum 5 cruribus. In mense
Aprili et 6. Idus ejusdem cum jam plenalunium esset,
luna a multis visa est ut nova, hora diei
tercia diu rutilans. Palmas ( #Apr.@# 14) rex celebrat
Magoncia et in Ingilnenem pascha, et in his
partibus magis honorifice ac potestative numquam
fuit. Et quia ob tantam sollempnitatem ( #Apr.@#
21) maxima ibidem finiri non poterant, ad Aquasgrani
ponitur conventus, et tunc illic cum consilio
Heriberti archipresulis Thiedricum Metensem episcopum
et Heinricum fratrem ejus placavit. Regina
autem a Froncanavordi a cesare discedens, cum
ad locum, qui Capungun dicitur, veniret, infirmatur,
et ibi tunc Deo promisit, se ad laudem ejus unum
facturam monasterium. Sed quod inter haec accidit,
hiis adnecti haud incongruum est.
40.
In urbe Parthenopolitana duae consorores
fuere, quarum prior Alwred et junior Irmingerd
dicebatur. Ambae admodum (f. 166) laudabilis vitae,
non cum caeteris sanctimonialibus conversando, sed
singulariter in aecclesia, quae Rotunda dicebatur,
Christo ejusque dilectae genitrici sedulum exhibebant
obsequium. Junior autem exteriorum lumen oculorum
perdens, interiori aciae eterno fruitur splendore,
et non longe post ad patriam semper optatam 6
Idus Februarii transiit. Hujus senior germana nepti
suae innixa Fritherunae, et crebro amissae sororis
et assiduae infirmitatis dolore deficiens, nil nisi
14 ebdomadas et tres dies supervixit. Haec
pridie quam carnis debitum persolveret in excessu
mentis effecta, in presentiam sanctae Dei
genitricis delata est, ubi Taginonem et Walterdum
archiepiscopos et Aeidum presulem venerandum
magno lucentes honore sibi indulgere promeruit.
Cognovit quoque ibidem materteras Geronis archiepiscopi,
Mirisuidam ac Emnildam et Eddilam
nomine, quae abbaciam relinquens suam, Christi
amore juxta monasterium doctoris gentium Pauli
Romae includitur, et aliam, quae Odd dicebatur,
omnes illud spalmographi canentes: #Placebo Domino,
in regione vivorum (Psal. CXIV,)
@#. Interim
presentibus cunctis haec mortua videbatur; tandem
expergiscens et oculos elevans, quod vidit omnibus
innotuit: #Hactenus,@# inquiens, #vobiscum libenter
commorabar, nunc consideratis multo melioribus
hiis, piget in hac lutea me amplius manere casa.
Dicam vobis in veritate, quod cras vos relictura, locum
mihi preordinatum (f. 167) munere divino possidere
debeo.@# Sicque factum est. Transiit autem anima ejusdem
in Christo felix 11 Kalendas Junii. Hoc
verum esse, fratres in Christo, mihi credite, et has
aeclesiae adjutrices nostrae admodum utiles esse, pro
certo scitote. In suas orationes sanctas me peccatorem
heae succeperunt, et nil umquam boni ex mea
parte, pro dolor! receperunt.
41.
Inperator autem audiens contectalem suam
levius habere et votum Domino fecisse, grates
Christo persolvit ex animo, et pentecosten ( #Jun.@# 9)
in Wirthunu, quam primo sanctus Dei sacerdos
Liudigerus suis construxit inpensis, venerabiliter
celebravit, abbate Hethenrico sibi pleniter ibidem
servienti. Postera die, id est 4 Idus Junii,
Thieddegus | null | 769aeb4c-2aec-49dc-8f15-f64eb1362210 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, Pragensis antistes ac martiris
Christi successor Aethelberti, viam universae
carnis fideliter adiit. Hic in nova educatus Corbeia,
medicinali arte optime instructus est. Quem
Bolizlavus senior ob inobedientiam Christi preconis
paralisi percussus, licentia Thietmari abbatis vocavit,
ejusque magisterio levius habere cepit. Sed
lampas ardens Woitegus, cum ex hujus mundi
caligine, ut predixi subtraheretur, auxilio
prefati ducis sedem suam is a tertio Ottone ad regendum
suscepit; de qua post mortem Bolizlavi senioris
ab equivoco ejus et filio sepe expulsus, toties
a marchione Ekkihardo reducitur, et magnas patitur
injurias. Hic hospites, ut sanctus jubet Gregorius
non solum ad (f. 167) se invitavit, sed etiam traxit,
hoc maximum habens vitium, quod ob morbum sibi
innocentem bibebat supra modum. Paraliticus
enim erat, manuum tremore assiduo sine asstantium
auxilio presbiterorum missam canere
non potuit; sicque usque ad finem languescens,
bonis, ut spero, animam curabat medicaminibus.
42.
Interea Mararenses Bolizlavi milites magnam
Bawariorum catervam dolo circumvenientes
incautam occidunt, dampnum, sibi ab eis illatum
prius, ad partem haud exiguam ulciscentes.
Cesar vero ad orientem tendens, inperatricem ad se
in loco, qui Pathrebrunnun dicitur, venire jubet.
Inde ambo usque ad Magadaburg profecti, a
Gerone archiepiscopo honorifice suscepti sunt. In
sequenti vero nocte, id est dominica, et Nonas Julii,
tempestas ingruit horrida, homines cum pecoribus
simul et aedificiis ac frugibus late consumens. Inmensus
quoque fragor silvas concutiens vias omnes
nimis occupabat. Postera die inperator cum conjuge
et exercitu Albim transiens, ad Liesca,
curtem quondam Vigonis episcopi et tunc feris
innumerabilibus inhabitatam venit, duasque ibidem
noctes in castris sedens, tardantem turbam expectavit.
Et post haec regressa inperatrice caeterisque
compluribus, ipse turmatim processit. Ipsa vero
die Heinricus, quodam Bawariorum (f. 168) dux,
a Bolizlavo, quo pacis firmandae gratia perrexit,
cum nunciis ejusdem rediit; quem inperator
audita referentem, sua iterum legacione remisit, nilque
ibi proficientem, ad dominam et sororem suam
abire sinit.
43.
Interea in monte sancti Johannis baptistae,
qui juxta Parthenopolim positus eidem est cum appertinentibus
universis subditus, res admodum miserabilis
12 Kalendas Augusti et dominica nocte
accidit. Horum in dormitorio confratrum lucerna
quaedam ardens major solito illuxit, et proxima
occupans, hoc, ibidem quiescentibus id sero intelligentibus,
voraci flamma consumpsit. Et cum tale
periculum omnes evaderent, unum ex hiis causa
sacerdotalem eripiendi apparatum subito regressum,
et in medio ignis peccata suimet confitentem perdiderunt.
Hujus nomen erat Hemico . Dehinc
monasterium ab ejusdem loci abbate Sigifrido 8 annos
optime elaboratum ardens, presentium posteaque
advenientium corda turbavit. Insuper duas
ejusdem capellas cum refectorio caeterisque adherentibus
officinis ignis late flagrans absorbuit; de
cujus avaris faucibus divina pietas et confluentium
summa devotio omnes sanctorum reliquias et maximam
thesauri partem eripuit. Facto autem mane,
urbis predictae habitatores et qui ibidem presidio ab
imperatore relicti fuerant, conveniunt, (f. 168) detrimentum
tale nimio merore conquesti. Corporis
autem perusti tenues favillas mane confratres sumopere
colligentes, suis apposuere predecessoribus;
abbatique suo tunc absenti per internuntium suimet
eventum miserabilem indixere. Qui ut haec comperit,
suis specialiter accidisse peccatis cognoscens,
quia emendare nequivit, honesta gravitate tulit.
44.
Dum haec aguntur, Miseco, Bolizalvi filius,
Boemiam absencia Othelrici ducis sui minus solito
repugnantem cum 10 legionibus invadens, duos
dies predatur eandem, et cum innumerabili captivorum
multitudine reversus, patrem gaudiis replevit
inmensis. Cesar vero cum exercitu suo et
Boemiorum atque Liuticiorum comitatu immenso
obvia quaeque devastans, 5 Idus Augusti ad urbem
Gloguam, ubi Bolizlavus cum suis eos prestolatur,
sollicitus venit, et provocantem inter sagittarios
latitantes hostem nostros persequi prohibuit. Inde
electas ab exercitu valido 12 legiones ad urbem
Nemzi, eo quod a nostris olim sit condita,
dictam premisit, quae habitatoribus hiis
venturum preoccuparent auxilium. Quibus castra
metatis, hostes adventare rumor indixit; et in nocte
tenebrosa ac in magna imbrium effusione hos ledere
nequaquam valentes, quosdam effugarunt, nonnullosque
civitatem intrare inviti paciebantur. Posita
est autem haec in pago Silensi, vocabulo hoc a quodam
monte nimis excelso et grandi olim sibi indito
; (f. 169) et hic ob qualitatem suam
et quantitatem, cum execranda gentilitas ibi
veneraretur, ab incolis omnibus nimis honorabatur. | null | 683b570e-8ed8-4f57-bcd6-46a01d09bed9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Imperator autem post tres dies ad eandem cum
exercitu valido veniens, castris eandem undiquessecus
circumdari jubet, sperans sic omnem hosti
suo claudere accessum. Sapiens ejusdem consilium
et in omnibus bona voluntas multum ibi prodesset,
si in efficiendis rebus auxiliantium sibi affectus hunc
adjuvaret. Nunc autem per omnes custodias presidium
urbi in noctis silentio advenerat magnum. Tunc
omnigenorum species instrumentorum a nostris
parari jubentur, et mox ex parte contraria hiis admodum
similia videntur. Numquam audivi aliquos,
qui meliori pacientia ac prudentiori consilio se umquam
defendere niterentur. Ex parte gentili crucem
sanctam erigebant, ejusdemque auxilio hos vinci
sperabant. Si quid hiis prosperi accidit, numquam
exclamabant, nec adversitatem aliquo gemitu
ingravescente aperiebant. Interim Mararenses Boemiam
ingressi, urbem quandam expugnant, et cum
preda ingenti incolumes exibant. Quod cum marchio
Heinricus hos petere cum exercitu conatus audiret,
festinus insequitur; et occisis ex eorum numero
plus quam mille viris, fugientibusque caeteris, captivitatem
hanc omnem solutam domum remisit. Neque
tacendum est quod alii milites Bolizlavi urbem
Belegori dictam 18 Kalendas Septembris aggressi,
et bello eam inpugnantes diutino, Deo gratia! nil
proficiebant. Liuticiorum autem magna multitudo,
quae domi fuerant, quandam civitatem profati ducis
petierunt. Ibique plus quam (f. 169' ) 100 socios
perdentes, cum ingenti tristicia remeabant, posteaque
ejusdem bona multum vastabant.
45.
Hiis quoque adjiciam mortiferum Godefridi
ducis et Gerardi comitis congressum. Illi namque
diu invicem discordes certum condixere diem, qua
cum suis fautoribus haec certo duelli judicio discernerent.
Mense Augusto ac 6 Kalendas Septembris
in quadam prati florentis condicta planicie confligebant.
Sed superbiam Gerardi humilitas
Christi molliens ac socios ejus in fugam subito vertens,
non minus ex hiis quam 300 prostravit viros,
ex quibus fuit unus Walteri Pulverel nomine, eo
quod in favillam sibi contraria redigisset vocatus,
habitu clericus, sed re latro eximius. Hic centurio
lacu cum suis clauditur uno, et tunc saciatus jacuit
in prelio, cui nunquam suffecit sanguinis effusio.
Nam perhibent populi, hunc dumtaxat cum laeticia
duxisse diem, quo hastam suimet humano
cruore aspersam, et domus Domini, quibus alii pepercere
maligni, incensas ruere vidit. Hic Burgundia
genitus, et a predicto comite quondam captus,
non prius ab eo potuit absolvi, quam se eodem
semper auxiliaturum ac loco devoti militis ei serviturum
sacramentis sanxivit. Ergo huc vocatus venit,
sed ad perpetrandum soliti facinoris aucmentum divina
tardatus miseracione, non rediit. Capti sunt
autem tunc ex parte senioris sui Sigifridus, ejusdem
filius, nepos autem imperatricis nostrae, cum Balderico
aliisque quam (f. 170) plurimis. Sauciatas est
ibi Cono, cui jam inlicite nupsit neptis sua,
Ernasti ducis vidua. Predictus vero dux nil nisi
30 milites perdidit, et hos elegantes.
46.
Interea perfectis omnibus instrumentis, cum jam
ibi tres sederet ebdomadas cesar, ad urbem
pugnare jussit, et haec omnia injecto a propugnaculis
igne celeriter ardere vidit. Post haec Othelricus cum
suis urbem ascendere temptans, nil profecit. Tunc
Liutici similia aggressi dejiciuntur. Cesar autem videns
exercitum infirmitate depressum, in urbe capienda
in vanum laborare, iter suum nimis arduum
ad Boemiam direxit; ibique ab ejusdem provinciae
injusto duce Othelrico susceptus, decenti munere
honoratur. Interim marchio Heinricus, amitae
meimet filius, longa egrotacione vexatus, 14 Kalendas
Octobris, orientalium decus Francorum, obiit,
et in septemtrionali parte monasterii in Suinvordi
civitate sua positus, ab episcopis tribus, Heinrico,
Evurhardo et venerabili Riculfo, extra
ecclesiam, ut ipse peciit, juxta januam sepultus
est. Hoc cesar in Misni comperiens, multum doluit.
47.
Bolizlavus vero in Wortizlava civitate
eventum rei sollicitus expectans, cum imperatorem
abisse urbemque suam incolomem stare audiret,
laetatur in Domino militibusque congaudet in
saeculo. Pedites autem illius plus quam sexcenti
Boemiam (f. 170) clanculum petentes, predamque
sibi more solito inde sperantes, quem hostibus
laqueum extendre, paucis excedentibus, incurrere.
Sed Liutici redeuntes irati, dedecus deae suimet
illatum queruntur. Nam haec, in vexillis formata,
a quodam Herimanni marchionis socio
lapide uno trajecta est; et dum hoc ministri ejus
imperatori dolenter retulissent, ad emendationem
12 talenta perceperunt. Et cum juxta Vurcin civitatem
Mildam nimis effusam transire voluissent, deam
cum egrejo 50 militum comitatu alteram perdidere.
Tam | null | c4962f37-d9a4-43e5-959c-325c54fc0965 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
malo omine residui domum venientes, a servicio
caesaris se malorum instinctu abalienare nituntur;
sed habito post communi suimet placito, a
prioribus suis convertuntur. Laborem istius itineris
et commune detrimentum quis umquam valet explicare?
Inexsuperabilis Boemiae regionis introitus, sed
multo deterior ejusdem fuit exitus. Facta est haec
expedicio ad perniciem hostis; sed crimine nostro
multum lesit victoribus nostris. Quod enim tunc in
nobis non licuit inimicis, peractum est postea criminibus
nostris. Defleam quoque, quod Bolizlavi
satellites inter Albim et Mildam facinus perpetrabant.
Namque hii jussu senioris sui velociter egressi,
13 Kalendas Octobris (f. 171) plus quam mille mancipia
in hiis partibus sumpserunt, plurimaque incendio
late consumentes, prospero itinere revertuntur.
48.
Imperator autem Kalendis Octobris Mersburg
venit, ibique Ekkihardum, Novae civitatis abbatem,
et huic 23 annos et 5 menses presidentem, Pragensi
prefecit aecclesiae, eundem 2 Nonas Octobris ab
Erkaenbaldo archipresule consensu meo consecrari
precipiens. Ibi tunc Bolizlavi nuncius Liudulfum
juvenem diu captivum remitti promisit, suosque
milites apud nos firma detentos custodia pro ejus
liberatione relaxari peciit; et si aliquem imperatori
nuncium de acquirenda ejusdem gratia mittere licuisset,
diligenter inquirit. Assiduo principum suimet
interventu cesar hiis omnibus assensum prebuit,
et tunc primo comperit Ruszorum regem, ut
sibi per internuncium promisit suum, Bolizlavum
peciisse, nilque ibi ad urbem possessam
proficisse. Hujus regnum prefatus dux postea cum
exercitu invadens, generum suimet et fratrem ejus
diu expulsum inthronizavit et hilaris rediit. Imperator
a nobis exiens tria dedit dorsalia et urceum
argenteum. Inde ad Alstidi venit, ibique omnium
memoriam sanctorum digna veneratione celebravit,
et tunc in (f. 171) eodem die Herdingus, Novae civitatis
ab imperatore ibidem constitutus abbas, a
Gerone archiepiscopo consecratur. In sequenti dominica
die, id est tercia Nonas Novembris, cesar quoddam
predium Rogalici vocatum, quod tunc
ab Hatholdo milite sibi placito acquisivit concambio,
confratribus nostris in Merseburg Christo famulantibus
dedit, et lucum quendam, ab Hagero,
predicti senioris germano, 10 talentis argenti comparatum,
eorundem utilitatibus accommodavit, preceptisque
suimet firmari precepit. Tres quoque aecclesias
in Libzi et in Olscuizi ac in Gusua
positas mihi concessit. In hoc vernali tempore
idem aureum altare ad decus ecclesiae fabricari
jusserat nostrae, ad quod ego ex antiqui altaris
nostri sumptu auri 6 libras dedi. Sed cum in
predicta civitate cesar 5 ebdomadas et 4 dies sederet,
dilectum sibi locum Bavenberg visitat, ubi
tunc mense Decembri et in prima nocte, quae
cesaris adventum subsecuta est, Guncelinus in
custodia diu tentus solvitur, catena de pedibus
divina majestate constrictis leniter cadente integraque
permanente. Heinricum etiam, quondam
Bawuariorum ducem et tunc 8 annos et pene tot
menses sua depositum culpa, pristinis imperator
restituit honoribus die dominica; sicut ei
firmatum est prius a Poppone, Treverensi archiepiscopo.
(f. 172).
Sed antequam hujus conclusionem
anni faciam, quaedam in hoc dicenda interseram.
49.
Thietmarus, venerabilis sanctae Asenbrunensis
aecclesiae episcopus, servus sancti Mauricii in
Magadaburg et prius utilis Magonciae et Aquisgrani
prepositus, caligine quadam obfuscante lumen hoc
visibile in priori perdidit anno, ac interiori oculo
eo lucidius radiante, fomitem tocius lucis Christum
indefesso labore jam contemplatur. Hic a rege
Heinrico successit antecessori suo Nonnoni, qui
Othilulfus dicebatur. Obierunt in hoc anno
antistites praeclui Amulric ac Fermundus
et Becelinus, et paucas sedens ebdomadas Altmannus.
Hic monachus fuit sancti Johannis baptistae in
Magadaburg, indeque ab Haethelheida abbatissa,
eo quod de sua esset familia, Arnulfo, regis germano
et nunc archiepiscopo Ravennatis aecclesiae, ad servitium
ab ea datus est, a quo postea consecratus, a
suis tocxicata potione lesus est.
50.
In mea vicinitate et in oppido Silivellun
dicto miraculum quoddam accidit in secunda Decembris
ebdomada. Fuit ibi quedam mulier quae,
cum virum suimet domi non haberet, super se et
super filios hospicium obserabat suum, et ecce
ante gallicinium sonitus ab ea inmensus auditur.
Haec talibus obstupefacta, vicinos clamore continuo
evocans, necessitatem suam indicat. Qui volentes
eidem succurrere, (f. 172) crebra jactacione repelluntur.
Tandem januam frangentes, gladiisque intrantes
evaginatis, quid matrifamilias vel ipsis tantum rebellaverit,
diligenter inquirunt; et quia monstrum
erat, hostem non invenientes, egressi sunt tristes.
Mulier autem predicta diem exspectans sollicitum,
crastino proximum | null | adf20d08-265a-42df-ba9b-7ca5a7e286ce | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accersivit presbiterum; qui omnem
hanc domum reliquiis sanctorum et aqua lustravit
benedicta. In sequenti vero nocte parum
de supradicto terrore concutitur, et Deo gratias!
crebra presbiteri visitatione liberatur. Tale aliquid,
ubicumque evenit, novum aliquid pretendit. Unusquisque
fidelium non sibi timeat terrorem illum;
se peccatorem ex corde cognoscat, et signo sanctae
crucis jugiter se muniens, omnem adversariam potestatem
prorsus excludat. Hostis incautos quosque
sic inludit, et in se aliquid credentes ad ultimum
decipit. Ubi desolacio tunc est, aut facinus subsecuturum
est vel aliqua mutacio, talis rem precedit indicio.
Quia nobis adherere Deo et spem nostram
ponere in eo bonum est, preoccupemus sanctam
faciem ejus assiduis precibus, ut, sive aliquid nobis
presignetur sive celetur de misericordissima
pietate sua in nobis peccatoribus hoc compleatur.
Non est admirandum quod in hiis partibus tale
ostentatur (f. 173) prodigium. Nam habitatores illi
raro ad aecclesiam venientes, de suorum visitatione
custodum nil curant. Domesticos colunt deos, multumque
sibi prodesse eosdem sperantes, hiis inmolant.
Audivi de quodam baculo; in cujus sumitate
manus erat, unum in se ferreum tenens circulum,
quod cum pastore illius villae, in quo is
fuerat, per omnes domos has singulariter ductus, in
primo introitu suo a portitore sic salutaretur: #Vigila,
Hennil, vigila!@# --sic enim rustica vocabatur lingua--et
epulantes ibi delicate, de ejusdem se tueri custodia
stulti autumabant, ignorantes illud Daviticum: #Simulacra gentium opera hominum,@#
et caetera.
#Similes illis fiant facientes ea et confidentes hiis (Psal. CXIII, 4, 8)
@#.
51.
Quia vero omne rarum est utique admirandum
ac persepe ut portenta stupendum, ideo
quandam rem, quae in nostris evenit temporibus,
explano. Serenissimo rege Heinrico tunc dominante,
ac Wigberto antecessore meo vigente, in
villa quadam Rotlizi dicta, quam a
matrona venerabili Ida, nuru primi Ottonis
nostrae traditam aecclesiae, Gezo prepositus tunc
in beneficium tenuit, sicut ab eo veraciter comperi,
accidit. In messe laboriosa, cum in una dierum
operarii ejusdem jam lassi se voluissent reficere,
panem primitus incisum sanguinem viderunt effundere;
idque admirantes, seniori suo concivibusque
ostendunt. (f. 173' ) Et, ut reor, hoc prodigium futuri
exitum belli ac in eo multorum cruorem hominum
presignavit emanaturum. Alteram quoque rem,
quamvis multo laudabiliorem, tamen mirabilem
memoriaeque dignam describo. In arce Romulea,
quae omnium est capud urbium ob diversarum qualitatem
causarum, in una aecclesia et in dextera parte
altaris, ab uno pavimenti foramine per integrum
diem, multis hoc cernentibus atque stupentibus,
oleum emanavit. Hujus partem Johannes Crecentii
filius in ampula quadam Heinrico seniori suo et
tunc regi nostro transmisit, et quia oleum nunc pro
misericordia ponitur, ut est illud: #Oleum de capite
tuo non deficiet (Eccle. IX, 8)
@#, nunc pro adulacione,
ut hoc est: #Oleum peccatoris non inpinguet caput
meum (Psal. CXL, 5)
@#; in hoc signo clementiam rectoris
nostri habundantem et illius patricii lasciviam
latentem perpendo. Namque is apostolicae sedis
destructor, muneribus suis et promissionibus
phaleratis regem a Deo constitutum in palam
sepe honorificavit, sed imperatoriae dignitatis fastigium
hunc ascendere multum timuit, omnimodisque
id prohibere clam temptavit; quia sicut beatus
asserit Gregorius: #Terrena altitudo confunditur, cum
celsitudo coelestis aperitur.@# Rex etenim noster, quamvis
homo esset, zelum Dei habuit et sanctarum
violentas predaciones aecclesiarum fortis armatus
vendicavit, hancque benignitatem nisi coelitus sibi
(f. 174) prestitam, non habuit; iste terrenus et
natura et actibus, voragine cenulenta traxit in predam,
quod multorum devota manus ad aram apostolorum
pro peccatis congessit in hostiam. Qui
cum non longe post obiret, duplici ulcione, ut vereor,
confunditur, et domno papae securitas regique
nostro amplior potestas aperitur.
52.
Amplius progrediar disputando, regisque Ruscorum
Wlodemiri accionem iniquam perstringendo.
Hic a Grecia ducens uxorem. Helenam nomine,
tercio Ottoni desponsatam, sed ei fraudulenta
calliditate subtractam, christianitatis sanctae
fidem ejus ortatu suscepit, quam justis operibus non
ornavit. Erat enim fornicator immensus et crudelis,
magnamque vim Danais mollibus ingessit. Hic tres
habens filios, uni eorum Bolizlavi ducis nostrique
persecutoris filiam in matrimonium duxit,
cum qua missus | null | 32a11d6f-cbfc-4c9e-a508-896a094c59e6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est a Polenis Reinbernus, presul
Salsae Cholbergiensis. Ille in pago Hassegun dicto
natus liberalique scientia a prudentibus magistris
educatus, gradum episcopalem ascendit, ut spero
dignus. Quantum autem in cura sibi commissa laboraverit
idem, non meae sufficit scienciae nec etiam
facundiae. Fana idolorum destruens incendit, et
mare demonibus cultum, inmissis quatuor lapidibus
sacro crismate perunctis, et aqua purgans benedicta,
novam (f. 174' ) Domino omnipotenti propaginem
in infructuosa arbore, id est in populo
nimis insulso, sanctae predicacionis plantacionem
eduxit. Vigiliarum et abstinenciae ac silencii assiduitate
corpus suum affligens, cor ad speculum divinae
contemplacionis infixit. Quem predictus rex
audiens, filium suimet, ortatu Bolizlavi tacito reluctaturum
sibi, cepit cum eodem et uxore, et in singulari
custodia claudit. In qua pater venerabilis,
quod in aperto fieri non potuit, in secreto studiosus
in divina laude peregit. Hic cum se lacrimis assiduaeque
oracionis ex corde contrito prolatae hostia
summo sacerdoti reconciliaret, ex arto corporis
carcere solutus ad libertatem perennis gloriae gaudens
transiit. Prefati vero regis nomen potestas
pacis injuste interpretatur; quia non illa, quam aut
impii invicem tenent vel habitatores hujus mundi
possident, quia semper nutat, pax vera dicitur,
sed ille solus ea specialiter utitur, qui omnem
animi suimet motum componens, regnum Dei pacienciae
vincentis angustia solacio promeretur. In
coelesti securitate sedens episcopus ille, ridet viri
minas injusti, et castitate gemina potitur,
ac fornicatoris illius ultrices flammas speculatur;
quia nostro doctore Paulo teste, adulteros judicat
Deus (Hebr. XIII, 4). Bolizlavus autem haec
omnia comperiens, in quantum potuit (f. 175) vindicare
non desistit. Post haec rex ille plenus dierum
obiit, integritatem hereditatis suae duobus relinquens
filiis, tercio adhuc in carcere posito, qui
postea elapsus, conjuge ibidem relicta, ad socerum
fugit. Rex predictus habuit lumbare venereum,
innatae fragilitatis majus augmentum. Sed magister
nostrae salutis Christus cum lumbos luxuriae
nocentis habundancia refertos precingi (Luc. XII, 35)
juberet nostros, continenciam et non aliquod provocamen
innotuit. Et quia de lucerna ardente a predicatoribus
suis rex prefatus audivit, peccati maculam
peracti assidua elemosinarum largitate detersit.
Scriptum est enim: #Facite elemosinam, ac omnia
sunt vobis munda.@# Hic cum jam decrepitae aetatis
esset, regnumque diu haberet predictum, obiit, sepultus
in Cujewa civitate magna, et in aecclesia
Christi martiris et papae Clementis juxta predictam
conjugem suam, sarcofagis eorundem in medio
templi palam stantibus. Cujus potestas inter filios
dividitur, Christique eloquium in omnibus affirmatur.
Namque vereor id subsequi, quod vox veritatis
pronunciat conpleri; dicit enim: #Omne regnum in
se ipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17)
@#, et caetera;
quam ut mutare in hiis partibus velit Deus sentenciam,
omnis christianitas oret (f. 175' ). Quia nunc
paululum declinavi, redeam, quae in predicto evenerint
anno, superius indiscussa, succincte aperiens.
53.
Curtis pars maxima inperialis in Palithi, et in
Trajectensi civitate major aecclesia cum omnibus
Ethelbaldi presulis mansionibus, ac cum Ilburg,
Thiedrici comitis urbe, casu accidente combusta est
( #an@# 1017). Inperator autem a Bavanberg discedens,
ad Wirciburg primo, deindeque ad Froncanawordi
venit, ibidemque nativitatem Dominicam
festivis peregit gaudiis. Sed ne hujus nominis auctoritas
te lectorem amplius lateat, sicut a credibilibus
viris audivi, sic adnunciare cupio tibi. Regnante
Karolo imperatore magno, Pippini regis filio,
bellum fit inter suos et predecessores nostros, in
quo certamine Franci a nostris devicti, cum flumen
Moin dictum sine aliqua vadi certitudine palantes
transire cogerentur, cervam precedentem et divina
miseracione quasi viam eis demonstrantem subsequuti,
optati littoris securitate pociuntur laeti. Inde
locus hic Francorum dictus est vadum. In illa expedicione
predictus cesar, cum se jam ab hostibus
superatum esse cognosceret, precessit talia fatus: #Karius mihi est ut populi exprobrantes
(f. 176) dicant
me hinc fugisse quam hic cecidisse; quia, dum
vivo, injuriae pondus inlatae vindicaturum me spero.@#
Anno Dominicae incarnationis 800 predictus
cesar ad suae virtutis et bonae operacionis deauracionem
in una die 8 episcopatus in Saxonia
Christo subdita dispositis singularibus parrochiis,
constituit.
54.
Quatuor naves Venetorum magne diversisque
pigmentis referte naufragium sunt in predicto
anno perpessae. Et | null | 4eb35258-742a-4f2b-8dd0-ab64398e856c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ut predixi, in occiduis partibus,
raro antea quiescentibus, pacifica, Deo gratias!
manebant cuncta. Et Ekkihardus, confrater
meus, sancti Johannis baptistae monachus, in Magadaburg
paralitico depressus morbo loquelam perdidit.
In Bawariorum confinio atque Mararensium
quidam peregrinus, nomine Colomannus, ab incolis,
quasi speculator esset, capitur; et ad professionem
culpae, quam non meruit, diris castigacionibus compellitur.
Ille cum se nimis excusaret, pauperemque
Christi se sic vagari affirmaret, in arbore diu arida
innocens suspensus est. Nam caro ejus a quodam
postea paululum incisa sanguinem fudit, ungues
ac capilli crescebant. Ipsa quoque arbor floruit,
et hunc Christi martirem esse monstravit. Hoc
marchio Heinricus ut comperit, corpus ejusdem in
Mezilecun sepelivit.
LIBER OCTAVUS. INCIPIT LIBELLUS II HEINRICI INPERATORIS SECUNDI.
1.
(f. 176' ) Anno Dominicae incarnationis 1018,
indiccione 2, anno autem domni Heinrici inperatoris
augusti 16, inperii autem 4. circumcisio Domini
et theophania in predicta civitate ab eodem venerabiliter
colebatur. Ecelinus Longobardus quadrienni
custodia 8 Kalendas Februarii solvitur
. Posteaque jussu suo et assidua Bolizlavi
ducis supplicacione in quadam urbe Budusin
dicta a Gerone et Arnulfo episcopis et a
comitibus Hirimanno atque Triedrico pax sacramentis
firmata est, et a Fritherico suimet camerario,
3 Kalendas Februarii, non ut decuit, set
sicut tunc fieri potuit; electisque obsidibus acceptis,
prefati seniores reversi sunt. Transactis autem 4
diebus, Oda, Ekkihardi marchionis filia, a Bolizlavo
diu jam desiderata, et per filium suimet Ottonem
tunc vocata, Cziczani venit; et
quia tunc nox erat, multis luminaribus accensis, ab
inmensa utriusque sexus multitudine suscepta est,
ac nupsit duci predicto post septuagesimam absque
canonica auctoritate, quae vivebat hactenus sine
matronali consuetudine, admodum digna tanto foedere.
2.
In hujus sponsi regno sunt multae consuetudines
variae; et quamvis dirae, tamen sunt interdum
laudabiles. Populus enim suus more bovis est pascendus
et tardi ritu asini castigandus, et sine poena
gravi non potest cum salute principis tractari. Si
quis in hoc alienis abuti uxoribus vel sic fornicari
praesumit, hanc vindictae subsequentis poenam protinus
sentit. In pontem mercati is ductus, (f. 177)
per follem testiculi clavo affigitur, et novacula
prope posita, hic moriendi sive de hiis absolvendi
dura eleccio sibi datur. Et quicumque post septuagesimam
carnem manducasse invenitur, abcisis
dentibus graviter punitur. Lex namque divina in
hiis regionibus noviter exorta, potestate tali melius
quam jejunio ab episcopis instituto corroboratur.
Sunt etiam illi mores alii hiis multo inferiores,
qui nec Deo placent nec indigenis nil nisi ad terrorem
prosunt; quos in superioribus ex quadam
parte comprehendi. Nec opus esse autumo, de hoc
amplius disserere, cujus nomen et conversacio, si
Deus omnipotens vellet, sacius nobis lateret. Omne
hoc, quod pater suus et iste nobis in conjugio ac
familiaritate magna copulati sunt, plus damni subsequentis
quam boni precedentis attulit ac in futuro
infert; quia, etsi pace simulata nos ad tempus diligat,
tamen per secretas temptacionum varietates
nos a caritate mutua, a libertate innata deducere,
et si quando tempus ei ac locus contigit, in perniciem
apertam assurgere non desistit. In tempore
patris sui, cum his jam gentilis esset, unaquaeque
mulier post viri exequias sui igne cremati decollata
subsequitur. Et si qua meretrix inveniebatur, in
genitali suo, turpi et poena miserabili, circumcidebatur,
idque, si sic dici licet, preputium in foribus
supenditur, (f. 177' ). ut intrantis oculus in hoc offendens,
in futuris rebus eo magis sollicitus esset et
prudens. Lex dominica hujusmodi precepit lapidari,
et parentum nostrimet carnalium institutio tales
ortatur decollari. Apud modernos autem, quia libertas
peccandi plus justo atque solito ubique dominatur,
plus quam compressa ancillarum multitudo,
quaedam pars matronarum, cupidine veneria
pruritui noxio subscalpente, marito vivente nunc
mechatur. Et in hoc eis non sufficit, sed hunc per
adulterum morti furtiva consilii inspiracione tradit,
et post haec malum caeteris exemplum, eodem post
publice sumpto, pro dolor! potestative abutitur.
Legalis earundem senior abhominabilis repudiatur,
et miles ejusdem ab hiis, ut Abo dulcis
et Jason mitis preponitur. Hoc quia nunc poena
gravis non ulciscitur, de die in diem pro consuetudine
nova, ut vereor, a | null | 70247c93-8bff-4d38-8452-55246f109e10 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
multis excolitur. O vos sacerdotes
Domini, viriliter assurgite, et hanc nuper
exortam filicem, nulla re id inpediente, sepius acuto
vomere radicitus extirpate. Vos quoque, laici,
nolite talibus auxiliari. Liceat Christo conjugatis
innocenter vivere, erutisque subplantatoribus
hiis, indeficienti pudore in perpetuum gemere.
Destruat illos adjutor noster Christus potenti
Spiritu sancti oris sui, nisi resipiscant, et disperget
magna illustracione secundi adventus sui.
Et nunc de hiis (f. 178) ista dixisse mihi sufficiat,
quia de prefati ducis infortunio res quedam narranda
restat.
3.
Habuit hic quandam urbem in confinio regni
suimet et Ungariorum sitam, cujus erat custos
Procui senior, avunculus regis Pannonici, a suis
sedibus ab eodem, ut modo, antea expulsus. Qui
cum uxorem suam a captivitate non posset absolvere,
gratuitu nepotis sui quamvis inimici, suscepit
eam ex munere. Numquam audivi aliquem, qui
tantum parceret victis; et ob hoc in civitate superius
memorata, sicut in caeteris, sedulam Deus eidem
concessit victoriam. Hujus pater erat, Dewix nomine,
admodum crudelis et multos ob subitum
furorem suum occidens. Qui cum christianus efficeretur,
ad corroborandam hanc fidem contra reluctantes
subditos sevit, et antiquum facinus zelo
Dei exestuans abluit. Hic Deo omnipotenti variisque
Deorum inlusionibus immolans, cum ab antistite
suo ob hoc accusaretur, divitem se et ad haec facienda
satis potentem affirmavit. Uxor autem ejus
Beleknegini, id est pulchra domina, sclavonice
dicta, supra modum bibebat, et in equo more militis
iter agens, quendam virum iracundiae nimio
fervore occidit. Manus haec polluta fusum melius
tangeret et mentem vesanam pacientia refrenaret.
4.
(f. 178' ) In illo tempore Liutici in malo semper
unanimes Mistizlavum seniorem, sibi in priori anno
ad expedicionem inperatoriam nil auxiliantem,
turmatim petunt, plurimamque regni suimet
partem devastantes, uxorem suam et nurum
effugare, ac semet ipsum intra Zuarinae civitatis
municionem cum militibus electis colligere
cogunt. Deindeque malesuasa suimet calliditate,
per indigenas, Christo seniorique proprio rebelles,
a paterna hereditate vix evadere hunc compellunt.
Haec abominabilis presumptio fit mense
Februario, qui a gentilibus lustracione et muneris
debiti exhibicione venerandus, ab infernali deo
Plutone, qui Februus dicitur, hoc nomen accepit.
Tunc omnes aecclesiae ad honorem et famulatum
Christi in hiis partibus erectae, incendiis
et destruccionibus aliis cecidere, et quod miserabillimum
fuit, imago Crucifixi truncata est,
cultusque idolorum Deo prepositus erigitur, et
mens populi istius, qui Abotriti et Wari vocantur,
ut cor Faraonis ad haec induratur. Libertatem
sibi more Liuticio nota fraude vendicabant,
sed cervicem suam suavi jugo Christi excussam
oneroso diabolicae dominacionis ponderi sua
sponte subdiderant, meliori prius patre ac nobiliori
domino in omnibus usi. Hanc debilitatem
suam membra Christi defleant, et capiti conquerantur
suo, assidua voce mentis hoc in melius
(f. 179)
mutari poscentes, et ex parte sua, in
quantum fieri possit, haec perdurare non pacientes.
Bernardus confrater Parthenopolitanus, et
apostatae istius gentis tunc episcopus, id ut primo
comperit, non saecularis suimet dampni sed pocius
spiritualis inmenso dolore commotus, inperatori
nostro id nunciare non desistit. Hac legacione
audita, cesar graviter suspirat, sed de talibus respondere
ad pasca differt, ut cum prudenti
consilio hoc anulletur, quod infausta conspiracione
conglutinatur. Hoc votum et salutare secretum
Deus omnipotens secundet. Nullius fidelis cor ob
hanc infelicitatem in aliquam desperacionem veniat,
vel diem judicii appropinquare dicat, quia secundum
veredici ammonicionem Pauli ante dissensionem
et Antichristi execrabilem adventum (II Thess. II, 1)
non debet e talibus aliquis oriri
sermo, nec inter christicolas subita venire commocio,
cum eorundum unanimitas esse debeat in summis
stabilitas. Nutet, in quantum velit, mortalis
diversitas et morum ejusdem multiformis inequalitas.
Omnis homo, flos agri, debet a matre ecclesia
prius renasci in innocentiam salvatoris Christi; et
tunc timenda est inprovisa inportunitas, cum ubique
nunciatur pax firma ac tranquillitas. Et propter hoc
semper amonemur, ut simus solliciti ac pervigiles,
cum non valemus esse certi de futuris ac in nostra
fragilitate durabiles. Nemo ultimae diei adventum
aut venire diffidat aut celeriter (f. 179' ) contingere
exoptet, quia timendus est justis, ac multo
magis corrigibilibus cunctis.
5.
Jam declinam ab hiis, et loquar inperatoris | null | 25bec087-e0fb-46e0-9e1d-54e5584dbe9b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostri prosperitatem nuper sibi exortam. Avunculus
namque suus et Burgundiorum rex Rothulfus
coronam suimet et sceptrum cum uxore sua et privignis
ac optimatibus universis sibi concessit, reiteraturque
sacramenti confirmacio; actumque est
illud Magoncia et in predicto mense. Prodigium fit
in Malacin 13 Kalendas Marcii. Mense autem eodem
et 17 Kalendas Aprilis magnus fit in Niumagun sinodus,
et nepos meus Oddo et uxor ejus Irmirgerd,
consanguinitate proxima injuste diu conjuncti,
obinobedienciam continuae vocacionis excommunicati
sunt; cooperatores vero eorum ab episcopis
vocantur suis ad satisfaccionem. Ibi constitutum est
antiquo exemplare perlecto, ut corpus Dominicum
[ad sinistram], ad dexteram partem calix poneretur.
In tempore illo Mediolanensis archiepiscopus
obiit, et prepositus ejusdem aecclesiae
Hiribertus successit. In Anglis triginta navium habitatores
piratae a rege eorum, Suenni regis filio,
Deo gratias! occisi sunt; et qui prius cum
patre hujus erat invasor et assiduus destructor provinciae,
nunc solus sedit defensor, ut in Libicis
basiliscus harenis (LUCAN. IX, 726) cultore vacuis.
In hac quadragesima et in episcopatu meo quidam
fratrem suum, pro dolor! occidit. Inperator autem
in predicto loco palmas et sanctum pascha celebravit
( #an. 1018, Mart. 30, et Apr.@# 6); quia Baldricum,
de nece Wigmanni comitis nil se excusantem legitime,
cum suis conspiratoribus recalcitrare comperit.
Wolcmarus, abbas Fuldensis et Larsemensis,
obiit. (f. 180) In diebus illis sol ante suimet
occasum nonnullis dimidius prodigiose apparuit.
6.
Interim dum fama velox aliquid novi ad
scribendum deferat mihi, hominum vitam piorum,
quam ego culpabilis et obliviosus nimis superius
dicendam preterivi, explanare nunc ardeo. In
temporibus secundi regis Heinrici fuit quaedam
solitaria Sisu vocata, in loco Thrubizi dicto,
inmensae pietatis ac per hoc mihi ineffabilis. Quae
jam adulta cum a quodam desponsaretur tempore
maximi Ottonis, ad Christum, quem in primis fidei
speciale signaculum in corde pre omnibus infixit,
concito cursu properavit; ac in predictae secreto
civitatis annos sexaginta quatuor coelesti sponso
se virginem castam conatur offerre, ac inmaculatam
se, plus quam fragilitas humana permisit, custodire
studuit. In tanto namque spacio numquam foco durum
frigus resolvebat aliquo, sed hoc maximum
eidem erat temperamentum, quod lapide paululum
calido pedes vel manus pene tunc deficientes refocilaret.
Haec assiduis oracionibus et intermistis fletibus
cellam suimet interius ornavit, exterius autem
populo confluenti crebra institutione et necessaria
consolatione multum profuit. Vermes se jugiter comedentes
non abjecit, sed cadentes reposuit, vice
monachi Symeonis in columna diu stantis.
Quicquid illa de oblatione populi continua suscepit,
sibi subtrahens Christique pauperibus largiter inperciens,
peccata offerentium (f. 180' ) redemit. Pia fuit
haec matri meae, et memoriam sui firmiter promisit
proli subsequuturae. In agone hujus titubantis
seculi haec contendens, ab inlicitis omnibus abstinuit,
non pro recipienda corruptibili gloria, sed pro
florigera coelestis bravii corona, quam 13 Kalendas
Marcii promeruit divinitus indui. In nocte illa,
qua Christo amabilis lampas stelliferum locata est
in axem, dormivi peccator in dormitorio in Magadaburg,
et testis mihi sit Deus, quia non mentior, vidi
per somnium ante matutinam, quod duo pueri de
antiquo, quod adhuc ibidem stabat, erario procederent
cantantes antiphonam hanc: #Martinus
Habrahae sinu laetus recipitur,@# et caetera. Infantes
hii geminam ejusdem innocentiam et premium pronuntiabant;
in pietate sua et paupertate spiritus
ac humilitate hoc totum fuit, et quod sequitur, promeruit.
Et hoc tunc fratribus nuntiavi meis: #Pro certo,@#
inquiens, #scitote quod anima Deo cara de
hac luce est nunc separata.@# Post dies 6 intimatum
est nobis, quod, sicut visum est mihi, vere Dei
famula transiret e carcere carnis.
7.
Confratris mei memoriam Bernarii modo aggrediar,
qui familiaritate sua mihi exhibita apud
me caritatem bonam, et si aliquatenus ei
profuisset, mentionem promeruisset sedulam. Hic
carnis propinquitate consanguineus, et quod nunc
est maximum, amicicia fuit mihi conjunctus.
Tercio Ottoni (f. 181) valde carus erat, quia sibi et
amitae ejus venerabili Mahtildi abbatissae
fideliter serviebat; quicquid in Salbozi villa in
beneficium habuit, in predium ab hiis acquisivit.
Aethelberto archiantistiti suisque successoribus
usque in domnum Geronem servivit; et apud eosdem
dignam retributionem suscepit. Tandem infirmitate
gravatur, et Deo omnipotenti | null | c84278b2-7d0f-44fd-b71a-0882c49a9774 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quem semper pre
omnibus amavit, conjungitur. In cujus amore ac
venerando honore aecclesiam in acquisita proprietate
predicta construxit, et hanc ad benedicendam
me indignum vocavit. Ante cujus consecrationem
volumen longum facinoribus suis inscriptum, ac
prius caeteris confessoribus suis ostensum, mihi
aperuit, et coram me gemens legit, et a me supplex
indulgentiam postulavit. Hanc epistolam sumpsi, et
absolutionem commissi divina potestate huic feci,
cumque eodem die, id est 16 Kalendas Aprilis, quia
tunc erat annua dies sui patris, predictam consecrarem
aecclesiam, supra buxidem reliquiis sanctorum
refertam prenominatum posui breviarium,
ut eorum assiduo interventu vera flebiliter confitenti
remissio fieret et diu optata abolicio. Hoc numquam
vidi aliquem fecisse vel audivi; set quia infirmitatem
meam huic nil prodesse timui, (f. 181' ) ad sanctos
intercessores confugi. Post hec vixit pater venerabilis
tredecim ebdomadas, 16 Kalendas Junii, exoptans
resolvi.
8.
Insuper pii abbatis Alfkeri quandam accionem
egreiam in exemplum imitabile profero.
Hic preter caeteras virtutes suas hoc in usu habuit,
quod nomen suum super altare quodlibet scripsit;
et dum ipse missam caneret, in tantum flevit, ut
maxima corporalis pars humectaretur, nil hesitans,
quod, sicut scriptum est: #Lacrimae pro peccatis cordetenus
effusae divinam non modo poscunt veniam sed
etiam inpetrant (Judith VIII, 12)
@#; et ut eo liberius
coeleste suffragium inplorare sibi valuisset, cunctis
debitoribus suis misericors fuit. Heu mihi indigno
sacerdoti, hos predictos fratres qui in nullo umquam
assecutus fui! Bonorum exempla multorum legi ac
persepe vidi, sed menti meae haec non apposui; temptationibus
variis, quibus resistere debui, voluntarie
ac non fortiter reluctando succubui; quibus prodesse
debui, pro dolor! plus nocui, et ut optimi
archanum thesauri crimen meum semper celavi.
Non est opus, lector vel mihi care successor, ut varii
favore vulgi de mea proficuitate credas; sed assiduo
oraminis ac elemosinarum medicamine (f. 182) mihi
diu fetenti succurrens, de faucibus voracis lupi me
dilaniatum eripias. Ego conscius mihi multo credibiliora
tibi quam alius indico. Sunt namque nonnulli,
quos leniter injuste tractavi; cumque hii pro
meritis a te corripiuntur, quid mirum, si ex
mea parte aliquid fraudulenter sonant. Sis inter
detractores meos ac laudatores varios medius, et
aput Deum suffragator assiduus. Scio quod,
sicut mos communis est, multum tibi ex me displicet,
quod ut in melius vertatur, Deo et hominibus
placet. Quicquid in permisso contraxi vel feci
in tempore, scriptis affirmavi. Nec sis magni
honoris tui elacior, cum sis in inposito pondere
eo gravior. Rem commissi gregis cautus operator
inspicias, et ut divina secularibus a te proponantur,
multum studeas. Quae confratribus dedi meis spiritualibus,
in quantum possis, auge, ac sub Christi
testimonio rogatus nil minue. Hii sunt cooperatores
sacri ordinis tui et futurae adjutores spei. De laicis
huc atque illuc titubare ac transferri valentibus
pro possibilitate tua rogo in tantum sis sollicitus,
ut non disperdatur clerus. Si diligenter tua
custodis, Deum hominesque pios fautores habebis;
sin autem, et subditos (f. 182' ) tibi perdis, et contrarietatem
in hoc presentem ac futuram contrahis.
Audi me magistrum nimis indisciplinatum et absque
utili exemplo antecessorem tuum, libenter sustineas
paupertatem in te ut grex tuus dives fiat per
te; sic fecit Christus nobis, ut ita faceremus ovibus
suis. Noli erubescere de hac coram populo, ut
fiducialiter stare possis coram Deo. Satis ingenuus
erga hunc mundum fui, sed sepe propter meos; hiis,
quibus ignotus eram, despectus apparui. Si quis nititur
exaltari supra se, turpi casu ac sero dolenti
cadit infra se. Divites tuos cum honore, pauperes
autem cum gratia tractes et bona caritate. Antiquum
enim affirmat proverbium, quod haec cum
magna semper incedant multitudine. Tuam pauperem
familiam a summo pastore tibi commissam et
a me vix congregatam custodi, et iniquis susurronibus
de hac male persuadentibus piam non accommodes
aurem. Tua res est parva, et vice majorum
nequaquam tractanda, ac multo sacius
est paulatim crescendo de die in diem ascendere,
quam cum dampno multorum te ad ultimum
deficere. Tempora haec, prioribus cunctis inferiora,
plus demunt quam alicui addunt (f. 183). Culpa
gravi et paupertate | null | 577b67f4-2107-47fc-bef2-9d9591a412cc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dira innatus honor et datus
vilescit. Non rogo te ut sis parcus, quia dedecus
est; sed hoc ingemino ne nimium largus, quia hoc
nec consilium est nec bene convenit. Cures
etiam de peregrini anima Godeberti, multum nostrae
utilis aecclesiae et de caeteris quam pluribus. Habes
satis de libris, quos hic ab antecessoribus
nostris collectos inveni, et insuper quos contraxi.
In his magisterium salubre reperies, ac hos exaudi,
et tunc potes salvari. Sanctorum reliquias et munda
eorum receptacula cum aliis utilitatibus plurimis,
tam in prediis quam in mancipiis, ego acquisivi,
et ne te forsitan laterent, martirologio
inscripsi meo. Oportet autem tuam scire pietatem
regis nostri et imperatoris Heinrici multiformem
benivolentiam aecclesiae exhibitam nostrae, de qua
partem quandam superius conprehendi, majorem
vero quia indiscussam reliqui, nunc scribere tibi
optimum duxi. Vide ut in assidua recordacione tui
sit renovator et indeficiens auxiliator nostri. Ve temporibus
illis, in quibus deest haec spes miseris et
aecclesiae Merseburgensi! (f. 183' ) Nunc est maxime
orandum, cui tunc est maxime plorandum. Haec
etenim quae sequuntur ab eo percepit, et eo
vivente, multo his majori gratuita aucmentacione
gaudebit. Jam enim disposuit in alta mente sua, qualiter
eam sublimet dote varia. De antecedenti nunc
dico, et perfectionem subsequuturam omnipotenti
Deo, cui cuncta sunt presentia, supplex committo.
Et quia tipus non est, singulariter enarrare,
quae preceptis ejusdem confirmata poteris videre,
haec sola assigno, quae auctoritate, carentia in
posterum forsitan peritura timeo. Sanctae ac
victorisissimae crucis partem cum caeteris sanctorum
reliquiis, et altare aureum gemmis honorifice
distinctum et buxidem auream, lapidibus
preciosis ornatam, collectariumque cum inpensis
propriis et eciam nostris decoratum, cum duobus
turribulis ac argenteo bicario, larga manu cesar
nostrae dedit aecclesiae, quod a nobis non modo est
observandum, verum eciam aucmentandum. Sed
quia de melliflua ejusdem pietate satis dicere nequaquam
sufficio, de sua conversacione, sicut proposui,
ordinatim explicare studiosus anhelo.
8.
(f. 184' ) Iste annus (1018), quo hunc attitulavi
librum, nativitatis meae quadragesimus est primus,
vel paulo amplius; in mense vero Aprili et 5
Kalendas Mai decimus ordinationis meae introivit
annus. Et pridie in suburbio Gnezni archiepiscopi
illius aecclesia cum mansionibus caeteris
comburitur. Et quia humana res omnis semper
in dubio est, libet evomere antidotum illud periculosum,
quod miser dudum absorbui, et nimis
mihi hactenus id nocere persensi. In quadam curte
mea Heslinge vocata, nocte una cum requiescerem,
per somnum vidi turbam astare magnam, tunc de
apposita mihi testa aliquid manducare cogentem; et
ego hos persentiens esse inimicos, primitus contempsi,
ad ultimum vero in nomine Dei patris me
istud percipere respondi. Quod cum eis multum displiceret,
et haec invisa congregatio id aliter fieri
non posse videret, quasi gemens laudabat, quia me
prorsus perdere conveniebat; et nisi tunc dominicum
nomen invocarem, sine perpetua salute manerem.
Ex hac perceptione, ut mihi visum est, omnigenarum
specie herbarum mixta, pessimarum varietates
cogitationum sumpsi, quae etsi me in divinis
laudibus maxime turbent, tamen auxiliante Deo,
quem hiis preposui, ad opus infaustum raro aut
numquam me perduxerunt. Sufficit autem iniquae
eorum voluntati, quod aliquam putant in me portionem
habere. Sic enim alio tempore (f. 185) iterum
me signatum eminus hii vallantes: #Custodisti te,@#
inquiunt, #bene?@# Et ego, me ita sperare, respondi;
et subsequuntur: #Sed non sic erit in fine.@# Illorum
minas nec timeo, nec blandiciis credo, quia haec
cum auctoribus suis vanitas est. Commissi quantitatem
mei admodum vereor, et veraciter id scio,
quod talis fantasia, quamvis corporaliter appareat,
per se hominibus non noceat, sed cum
peccando faciem divinam a nobis avertimus, illorum
vesanas manus nemini parcentes miseri incidimus,
et ab hiis protinus absolvimur, cum aut
ipsi convertimur, vel ab electis Dei visitatione crebra
fovemur. Si quis vero compos sui meditatur in
lege Dei, non hic a talibus appetitur, sed potius timetur,
non a se, sed ex ejus, quem is diligit, sancta
potestate; quia custos est Deus omnium semet ex
toto corde semper amancium. Ego peccator et fragilitati
meae per omnia conscius | null | df3cf7c1-dc8f-4075-a3be-22699eed5b7b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quia summis consolationibus
non innitor, quid mirum, si ab infimis
quacior? Et haec idcirco dixi ut tu, lector, mortalitate
ac innata humanitate mihi consimilis, in hoc
consensu me graviter peccasse scias, et amminiculis
indeficientibus succurras. Heu mihi misero qui in
hoc seculo multos spiritualiter adjuvare debui, nec
hiis prosum, nec me tueri possum! Unde autem
predicta temptatio (f. 185' ) mihi evenerit, fidelibus
tuis auribus infundo. Multis hominibus a predictorum
vexacione hostium laborantibus subvenire studui,
et propter hoc ad insidiandum mihi eosdem
accendi vehementer, quamvis in malum proni sint
semper. Spero autem in Deum omnipotentem ut non
ad consumendum me hiis tradat, sed post purgationem
diram clementer eripiat.
9.
Mense predicto et 18 Kalendas Mai Gero archiepiscopus
et Bernhardus marchio in Wonclava
reconciliati sunt; et Liudherdus presbiter
obiit . Godefridus quoque dux et Gerhardus
comes inperatoria potestate pacificati sunt. Bertoldus
autem, Munnae civitatis invasor, imperatoriae
potestati sponte sua cum suis fautoribus traditur,
et eadem multorum poena protinus concrematur; et
faciat Deus rex pacificus, ut numquam haec amplius
elevetur. Quam bene esset, ut habitatores regni illius,
semper unanimes in malo, ad expletionem ejus
non haberent munimentum in aliquo! Nunc autem
sunt, pro dolor! horum situs locorum, ut exposcunt
mentes indigenarum. Inperator vero post longam
inhabitacionem a Niumagun discedens, sollempnes
rogacionum dies in Aquisgrani studiose celebrat;
quibus transactis, Lanbertus, sanctae Constanciensis
(f. 186) aecclesiae episcopus, 17 Kalendas
Junii obiit. Hoc cesar, cum pentecosten in
Ingilenhem sumopere peregisset, comperiens, Rotherdum
suimet capellanum prefate sedi prefecit.
Quibus expletis, fit magna in Birgilum principum
confluentia, ut ibi corrigeretur per judicia, quod
diu viciatum est populi istius neglegentia, et temeritas
magna. Post haec Oddo comes predictus in presentiam
inperatoris et Ercanbaldi archipresulis supplex
veniens, injustam uxorem suam tribus sacramentis
amisit. Baldericus reconciliatur, et promissio
divina obliviscitur. Et transactis diebus paucis.
Heinricus, qui marcam inter Ungarios et Bawarios
positam tenuit, 8 Kalendas Julii fortis armatus
obiit. Interea cesar ad Basulensem veniens civitatem,
exercitu collecto in Burgundiam properat.
Imperatrix autem ad dilectam sibi Capungam veniens,
manachicam ibi vitam ordinavit; indeque per
orientalem Franciam profecta, Bawariam peciit
fratremque suum ducem Heinricum Ratisbonae inthronizavit.
Mense Junio inaequalitas aeris hominibus
multis eorumque utilitatibus diversis admodum
nocuit.
10.
Eadem tempestate aecclesia mihi indigno commissa
multum, mea id exigente culpa, sustinuit (f. 186' )
dampnum. Namque misericors et paciens
Deus noluit amplius inultum relinqui, quod crebra sui
castigacione nequivit prohiberi, percuciens eam in
mansuetudine et non in furoris sui digna retributione:
ministros utiles sibi haec perdidit, et facinus meum
cotidie ingemiscit. In predicto et enim mense dedecus
magnum eidem ac mihi inlatum est ab ibrida
Aethelberto, qui curtem meam invadere eamque
frangere servili collectione presumpsit. Quod
vero hos ad haec agenda inflammaverit, veraciter
explicabo. Secundi Ottonis larga benignitas, cunctis
pleniter arridens, quendam forestum, inter Salam
et Mildam fluvios et Siusili ac Plisni pagos jacentem,
nostrae concessit aecclesiae, temporibus Gisileri antistitis
et Gunterii marchionis. Post lugubrem
vero nostrae sedis destruccionem, regnante tunc
tercio Ottone, Ekkihardus marchio forestum ad
locum Sumeringi dictum acquisivit, et cum eodem
nostrum commutavit. Renovator autem nostrae tunc
dignitatis, rex Heinricus, cum maxima parte appertinentium,
presentibus cunctis optimatibus suis, et
confratribus hiis Herimanno et Ekkihardo id
defendere non valentibus, judiciaria lege hunc restituit.
Cumque hic in nostrae dominio aecclesiae plus
quam duodecim annos (f. 187) staret, et hunc Hirimannus
comes 60 mansis redimere ex mea potestate
nullatenus valuisset, visum est ei ut eum sibi et
confratri super duorum proprietatem burgwardorum,
Rochelinti ac Titibutziem, imperatoriis
vendicarent preceptis, sperans antiquiorem nostram
confirmacionem diu esse abolitam. Quod cum mihi
is aperiret, id nil proficere sensit. Namque in Magadaburg
et in presentia imperatoris nostri precepta
utrisque ostenduntur, et munera nostrimet in omnibus
priora esse convincuntur. Tandem predictus
comes, presente suimet fratre ac id audiente, haec
futur: #Quicquid hactenus in hiis fecimus, non ob
temeritatem aliquam, sed quam habuisse speravimus
justiciam. Nunc autem id omittamus.@# Non longe post
Ekkihardus juvenis, ac ideo inmaturis, in burgwardo
suimet Rochelenzi | null | 677fd3d6-bef7-4137-8bb4-1bbd0f613e63 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dicto arduas munitiones ad capiendas
ibidem feras instinctu Budizlavi militis sui
parat. Hoc ego postea comperiens, pacienter tuli, et
ne sic agere vellet, per internuncium meimet, fratrem
ejus postulavi. Herimanno quoque fratri
suo haec cito questus, nil in hiis omnibus profeci,
sicque stetit (f. 187' ) usque post pascha. Et quia
tunc aeris serenitas et viae oportunitas conveniebant,
et in has episcopatus mei partes numquam veni,
placuit mihi illuc pergere, hactenusque ignota
diligenter inquirere. Mense Maio ( #an.@# 1018), 6 Nonas
ejusdem ac 6 feria ad Chorum veni, ibidemque
populum confluentem confirmavi. Dehinc cum in
ipso itinere predictum opus laqueis et retibus magnis
firmatum viderem, obstupui ac quid inde fa erem
cogitavi. Tandem, quia haec instrumenta nullatenus
mecum vehere potui, ex hiis partem incidi protinus
jussi, rectoque itinere ad Rochelinzi tendens,
paucos illic confirmavi, et decimacionem, injuste
mihi abstractam et forestum banno omnibus interdicens,
haec nostrae assignavi aecclesiae, facta pace.
Tunc redii ad curtem supramemoratam, ibidemque 7
dies cum manerem, audivi, quod milites Ekkihardi
meis minarentur sociis. Ibi tunc cancellarius
pernoctavit mecum, et a me haec comperiens, bene
respondit. Postea congregationes multae mihi ad
nocendum a predictis satellitibus factae, a nostris
custodibus ad tempus bonum preoccupatae sunt.
Interim ( #an. 1018, Mai@# ) nuncium meimet ad imperatorem
Magontiam misi, pacemque ejus supplex
(f. 188)
pecii. Quam cum Ekkihardus ex sua parte
promitteret, et frater suus diu a me desideratus a
Polenia veniens, dextera manu sua pacifica promitteret,
uterque hanc non bene servavit. Namque
homines 6 flagellati ac depilati cum edificiis turpiter
mutilatis approbant, qualiter tanti seniores ab aliis
precaveri debeant. Satellites eorum more solito in
me non modo exarsere, verum etiam aliis melioribus
nocuere. Archiepiscopum etenim Geronem in Wirbini
et Sifridum comitem in Nicici pecierunt,
et in quantum eis placuit, abstulerunt.
11.
Superbia seniorum instigat furorem satellitum,
et quia hiis sufficit, equales sibi alios
in hiis partibus esse non permittit. Si aliquis vicinus
non sponte sua erga eos ex improviso delinquit, non
est eis emendacio condigna acceptabilis, et post
recompensacio invincibilis. Et per hoc flagellum
vicini graviter concuciuntur, ut non contra se, alii
sive rectum habeant sive non, nequaquam eleventur.
Episcopatus in hiis partibus constituti ab eorum
potentia sunt nimium depressi; et nos eorum procuratores,
si contra Deum et justiciam ejus voluntati
eorum in cunctis satisfacimus, honorem et aliquam
utilitatem habemus, sin. autem, contempnimur, et
sic, ut nobis nullus aut (f. 188' ) regnet aut
imperat dominus, depredamur. Novus cornupeta
antiquam legem bonamque consuetudinem hactenus
florentem jam disrumpit, seque caeteris elatiorem
esse, valenter ostendit; qui coelitus ni cito deprimitur,
nimis insolentia intolerabilis solidatur.
Daviticam is ignorat sententiam, eunden sic dulciter
amonentem: #Nolite extollere in altum cornu vestrum (Psal. LXXIV, 6)
@#,
et caetera. Orat pro talibus idem
psalmista sanctus: #Auferes spiritum eorum, Domine,
et defitient, et in pulverem suum revertentur; et emittes
spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 29)
@#, et reliqua.
Multum indiget memoriae, qui nullatenus
cognoscit se, cum is qui se jugiter considerat, sine
famine bono nil valeat. Ergo peccatores quique
resipiscant, et ut se custodiant pauperibusque
misereantur, sumopere studeant. Ego in flagiciis
miser et in facultatibus pauper, quamvis in utroque
ejusdem ordinis viros precellam cunctos, tamen
contumeliam superius memoratam non solus pacior
sine illis. De coepiscopis in diversa hujus mundi
parte constitutis ineffabileque detrimentum perpessis,
nil ad haec exemplaria introduco, quia absque
omni honore, sola benediccione excepta, eos esse,
graviter ingemisco, et de hiis dundaxat disputare
mihi nunc tempus est, quid (f. 189) apud modernos
a concivibus suis similem vel, pro dolor!
deteriorem subiere vindictam.
12.
Bernwardus, sanctae Hillinessemensis
aecclesiae venerabilis pastor, in tantum a Brunone
exosus est comite, ut militem suum Rim
nomine videret crine et tergo depravatum, postque
eundem secum iterantem ab Altmanno juvene interfectum
jacere. Swithgerus autem, almae Mirmingerdensis
aecclesiae antistes egregius, in sua curte a
quodam tirone ingenuo appetitur, et | null | 37ea3970-e131-4b36-b82f-eb14b326284a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
villici
suimet cruore coram se occisi maculatur. Quid tales
personae umquam promeruere? Hii patres ambo pii
fuerunt, et tamen dedecus hoc immeriti pertulerunt.
Sed quia in superioribus de Suithgero presule nil
sum, id peste letargica impediente, locutus, nunc
hoc emendare congruum est. Hic Saxonia genitus,
et in Halverstidi ac in Magadaburg a puero educatus,
a tercio Ottone civitati praedictae prepositus
est; quam cum omni diligentia rexisset, divino
munere fultus, polluit in diversis virtutibus. E quibus
duas tantum res profero, quas testimoniis veracibus
approbare valeo. Camerarius suimet cum
pilleum quendam furtive subtractum celare voluisset,
diligenterque a pio seniore rogatus nil profiteretur,
cultellum supra mensa positum et ex animo benedictum
sumere coactus (f. 189' ) quasi ignitum
celeriter projecit, reumque se nimis esse coram profitetur.
Alio tempore quidam maligno arreptus
spiritu, vi magna captus est, et in presentia predicti
patris adductus; quem solvi protinus jubens, baculoque
solum se acriter inrumpentem viriliter amovens,
facto sanctae crucis signo, divina potestate
securum exire fecit. Talis vir haec non sibi, sed
illi, qui per eum tanta est operatus, asscribens,
vixit in Christo dies huic vitae concessos, ministrans
illo fidelis servus omni studio. Sedebat ille 16 an
nos, magna semper, quae virtutem omnigenam perficit,
infirmitate gravatus, et tunc obiit, in quo
genuit, 13. Kalendas Decembris, Heinrico inperatore
nostro tunc regnante 10 annos. Hujus successor
Thiedricus, materterae meimet filius, magnum
dedecus ab Heinrico, Hirimanni comitis filio, ut
predixi. perpessus est. Sed in hoc anno eadem
commotio ad tempus sedata elevatur. Heribertus,
Coloniensis archiepiscopus, a predicto comite multa
diu sustinuit incommoda, nec mirum, cum is matrem
suam diutina teneret custodia. Insuper Meinwercus
presul a Thietmaro nepote meo, Bernardi ducis fratre,
despoliatus est.
13.
Sed cur hoc totum explico, cum in nullo
horum nec exemplar bonum nec levamen meum
ullatenus agnosco? Sacius est mihi, inceptis, (f. 190)
insistere meis; et dum hoc tracto, illam
beati Johannis visionem in mente habeo: #Primum
ve abiit, et ecce duo post haec! (Apoc. IX, 12.)
@# Nimis
enim est miserabile, quod in superioribus sepe locis
revolvi. Sic in temporibus nostri lectoris ac
invicti defensoris Heinrici nil umquam tale accidit,
quale modo detrimentum e nostro facinore emersit.
Namque in Julio mense ac 4 Kalendas Augusti
et in feria ( #Jul.@# 29) Mars sevit in viscera, quod
in perpetuum plangit mater aecclesia. Peciit enim
Aethelboldus, Trajectensis episcopus, cum Godefritho
duce, auxilioque suimet sociorum atque
amicorum imperatricis nostrae nepotem Thiedricum
sepius in occisis militibus suis multum nocentem:
et in insula quadam fit conventus collecti exercitus.
Hic velociter ad pugnam preparatus, mortem quam
hosti minatur, pro dolor! patitur. Namque a Fresonibus
ex insidiis undique erumpentibus et a
predicti juvenis satellitibus ex inproviso is circumventus,
dictu terribile! gladio et aqua sine resistentium
dampno vitam hanc finit. Episcopus
autem in navicula quadam vix fugit, ac dux ab hoste
salvatus est, et ut veraces affirmant, plus quam
tres legiones interfectorum sunt. Omnis haec
regio, defensore forti carens, piratas advenientes
timet, cottidie merens. Godefridus comes occiditur,
Johannes autem optimus miles jacet, quem
semper patria deflet. Horum consocii nobiles (f. 190)
et incliti hactenusque pugnantes dextra
victrici, nunc pausant sorte infelici. Luit corpus
eorum, quod promeruit macula nostrorum; sed, ut
spero, gaudebit eorum anima, tam gravi exacerbacione
purgata. Sed ne stupeas, lector, talem casum,
perpendas etiam ortum. Thiedricus ille infaustus
predicti antistitis satelles fuit; hic in quadam silva
Mirwidu vocata magnum habuit predium,
quod sibi ex ejusdem parte injuste ablatum fore,
cuncti comprovinciales cesari in Niumagum queruntur.
Unde cum consilio optimorum imperator episcopo
Trajectensi haec loca precepit incendi et conclamantibus
reddi; cumque seniorem suum juvenis
nefandus a mandatis talibus compescere nequivisset,
licentiam abeundi peciit, et se id prohibiturum esse
promisit. Nec mora, factum est quod dixi plus causa
nostri facinoris, quam pro merito victoris. Hanc
ineffabilem ac nimis invincibilem erumnam avium
undiquessecus huc congregatarum et semet ipsas
invicem ungulis interficientium multitudo longe
presignavit, eumdemque | null | 93886f21-28ec-4387-ad89-367cc2ced62f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
locum, quo isti postea
oppetiere, preoccupavit. Quod David sanctus monti
Gelboe imprecatus est (II Reg. I, 21), huic insulae
ego nullius meriti semper exopto. Baldericus Leodicensis
episcopus obiit in Tiele eodem die
.
14.
(f. 191.) In diebus illis in episcopatu meo
septem mancipia fungos manducavere non rectos,
et acri ardore succensi, celeriter mortui sunt. Et
in mense Augusto ( #an.@# 1018) stella quaedam juxta
plaustrum noviter apparens, radiis eminus emissis
cunctos cernentes terruit. Numquam enim
nostri memoria talis exoritur, et ideo unusquisque
hoc admiratur, prodigium hoc esse,
timet vulgus, sed cum misericordia id finiri, fidelis
sperat popellus. De hiis similibus clamat Jeremias
veredicus: #Qui scit universa, novit illa; et adinvenit
ea suimet sua prudentia (Baruch III, 32)
@#. Stella
haec quae effulsit plus quam 14 dies visa est. In provincia
Northuringun dicta tres lupi semper congressi,
nec antea ex habitatoribus hiis visi, hominibus
multis atque pecoribus ineffabiliter nocuerunt.
Hoc quoque indigena omnis vehementer expavescens,
majoribus curat inpleri detrimentis.
Beatus namque loquitur Gregorius: #Multa debent
mala precurrere, ut illa valeant sine omni fine ventura
nunciare.@# In supradictis omnibus desuper nobis
ira coelestis revelatur, sed circumspeccione vigili
haec ab humana fragilitate non attenditur.
15.
#(f 191)@# Iste annus nova nuncupacione
terrae mocio vel magna contricio ex rei veritate
appellari potest. Ineffabilis enim tribulacio
mundo instabili exorta habitatores ejus undique
turbavit, cujus partem predixi, et tunc quae preterieram
alte gemitu tracto explicam. Balderici presulis
et Cameracensis episcopi milites poene omnes
predicta oppecierunt in insula, et in proximis tribus
provinciis non supererat una domus, ubi saltem
non deesset habitator unus. Post tempora Caroli
in una die vel anno aliquid in hiis regionibus
tale non accidit, sicut vetustas asserit. Quomodo
umquam ceciderunt tales viri absque dampno hostili?
Sed nullus id miratur, qui hoc rite meditatur,
quia is nil potest pugnare, quem culpa sui gravis
vindicta Dei nititur deprimere. Hic inexuperabilis
casus postea cito obliviscatur; quia Godefridi
ducis auxilio Athelboldus antistes cum Thiedrico
hoste reconciliatur; et hoc venit non ex voluntate
sua, sed ex necessitate summa. Non erat enim
istius regionis ullus prepotens defensor, si amplius
insurgeret inimicus acrior. Si damnum hoc ex consensu
divino factum est, quis potest ulcisci? sin
autem, quis vindicatore insanabilior illo? Nunc
ut sanctus abba Columbanus in morte magni
inperatoris Caroli fecit, ita nos stringamus lacrimas
precesque fundamus proficuas.
16.
Nec tacendum est, quod in Ruscia contigit
lugubre damnum. Belizlavus namque eam grandi
exercitu peciit, multumque ei nostro famine nocuit.
Mense etenim Julio et 11. Kalendas Augusti predictus
dux ad (f. 192) quendam fluvium
veniens, ibidem exercitum suimet castrametari pontesque
necessarios parare jubet. Juxta quem rex
Ruscorum cum suis sedens, futurum duelli
invicem condicti eventum sollicitus expectabat. Interim
Poleniorum provocacione hostis presens
ad bellum excitatur et ab amne, quem tuebatur,
exinopinata prosperitate fugatur. Ex hoc rumore
Bolizlavus extollitur, et consocios parari et accelerare
rogans, fluvium, etsi laboriose, velociter
transcendit. Inimica autem acies contra turmatim
ordinata patriam defendere suam frustra
nititur. Namque in primo conflictu cedit, ac numquam
postea fortiter resistit. Ibi tum cesa est innumera
multitudo fugiencium et parva victorum. Hericus
miles inclitus ex nostris oppetiit, quem inperator
noster in vinculis diu retinuit. Ex illa
die Bolizlavus optata prosperitate inimicos palantes
insequitur, et ab incolis omnibus suscipitur multisque
muneribus honoratur. Interea quedam civitas,
fratri suo tunc obediens, a Jarizlavo vi capitur,
et habitator ejusdem abducitur. Urbs autem
Kitava nimis valida ab hostibus Pedeneis
ortatu Bolizlavi crebra inpugnacione concutitur et
incendio gravi minoratur. Defensa est autem ab
suis habitatoribus, sed celeriter patuit extraneis
viribus; namque a rege suo in fugam verso
relicta, 19. Kalendas Septembris Bolizlavum, et
quem diu amiserat, Zentepulcum seniorem suum,
cujus gratia et nostrorum timore omnis hec regio
conversa est, suscepit. Archiepiscopus (f. 192) civitatis
illius cum reliquiis sanctorum et caeteris ornatibus
diversis hos advenientes honoravit in sancte
monasterio Sofhiae, quod in priori anno miserabiliter
casu accidente combustum est [ #an. 1018,
Aug.@# ]. Ibi fuit noverca regis predicti, uxor | null | 9a2901c7-f697-4da7-a7ea-1c980023e000 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et 9 sorores
ejusdem, quarum unam prius ab eo desideratam
antiquus fornicator Bolizlavus, oblita contectali
sua, injuste duxerat. Ineffabilis ibi pecunia
ei ostenditur, cujus magna pars hospitibus suis ac
fautoribus distribuitur, quedam vero ad patriam
mittitur. Fuerant in auxilio predicti ducis ex parte
nostra trecenti, et ex Ungariis quingenti, ex Petineis
autem mille viri. Omnes hii tunc domum
remittebantur, cum indigenas adventare, fideles sibi
apparere, senior prefatus letabatur. In magna hac
civitate, que istius regni caput est, plus quam quadringente
habentur ecclesiae et mercatus 8, populi
autem ignota manus, quae sicut omnis haec provincia
ex fugitivorum robore servorum huc undique confluencium,
et maxime ex velocibus Danis, multum
se nocentibus Pecinegis hactenus resistebat et alios
vincebat. Hac elatus prosperitate Bolizlavus, archiepiscopum
predictae ad Jarizlavum misit,
qui ab eo filiam suimet reduci peteret, et uxorem
suam cum noverca et consororibus reddi promitteret.
Post haec dilectum abbatem suum Tum
ad nostrum inperatorem cum magnis muneribus
misit, ut suam amplius gratiam et auxilium acquireret,
et se cuncta sibi placencia facturum
indicaret. Ad Greciam quoque sibi proximam
nuncios misit, qui ejusdem imperatori bona,
si vellet (f. 193) fidelis amicus haberi, promitterent;
sin autem, hostem firmissimum ac invincibilem
fieri intimarent. Inter haec omnia omnipotens
Deus assistat medius, et quid sibi sit placitum et
nobis proficuum, clementer ostendat. In diebus illis
Udo comes, nepos meus, Hirimanum, coequalem
sibi tam in nobilitate quam in potestate, cepit, et
invitum in suam municionem duxit. Ob hoc vereor
aliquam filicem periculosam oriri, quae vix aut
nullatenus possit eradicari
17.
De imperatore nostro nunc sermo mihi oriatur,
qui de invisa expedicione reversus ( #an.
1018, Sept.@# ), nil de promissis percepit, sed parum
sibi renitentibus nocuit. Hujus miles egreius atque
fidelis, dux Thiedricus, cum ab eo separatus
domum pergere voluisset, a quodam seniore, Stephano
nomine, cesaris atque suimet, ut patuit,
inimico, locis impugnatur abditis; et cum jam
victor existeret, milite in predam cadente, iterum
initur, et pro dolor! superatus, cum paucis
effugit. Haec fuit ei in talibus secunda temptacio;
et faciat Deus ut non eveniat illi tercia periclitacio.
Imperator noster cum de his omnibus efficeretur
certus, unum in Suevia regione colloquium
de re publica habuit, et mox per Renum sollicitus
descendit. Namque cooperatores ejus et regni suimet
columne maxima parte pro dolor! cecidere, sibique
grave pondus occultum fidei simulatores occultis
resistere insidiis per extraneos nituntur, ut non
liceat ei libertate congruenti inperare, eorumque
injustam temeritatem in aliquo minorare.
INCIPIT PROLOGUS VENERABILIS DOMNI THIETMARI EPISCOPI MERSEBURGENSIS IN GESTA SAXONUM.
Conjunctum dulci fraterni juris amore
Et mihi dilectum supplex rogo te Sigefridum
Nunc ego Thietmarus, videas mea scripta benigne,
Quae placeant addens, et quaeque superflua tollens.
Haec non ornatu splendent dictaminis ullo,
Sed tantum plano percurrunt ordine campo
Sax miae regum vitam moresque piorum.
Quorum temporibus regnum velut ardua cedrus
Enituit nostrum longe lateque timendum.
Dicunt ecclesiae structuram dampnaque nostrae,
Ejus laetificos, in quis reparatur, et annos,
At provisores ejusdem tum simul omnes.
Non asscribatur mihi, si quid in hoc variatur
Libro vel desit, testis cum parvulus assit.
Nevas inscitia natas, carissime, muta,
Credens, quod numquam cepissem scribere quicquam,
Ni quod prefatus tibi sum foret. Ergo benignus
Tales funde preces mecum de corde gementi:
#Christe, decus regum, moderator et imperiorum,@#
#Propiciare tuo cum commissis sibi regno,@#
#Ut tibi, non nobis, solvatur gloria laudis,@#
#Et non externis tuus umquam substet ovilis@#.
O vos christicolae, cordis nunc voce rogate,
Majestas Domini quo dignetur misereri,
Ne mala nos stringant, quae multa meremur, et angant,
Certa futurorum quae vox ventura bonorum
Predixit nostris in temporibus, manifestis
Pro dolor! in multis manifestandisque profecto.
Et quicumque meam debes curare cathedram,
Hanc lege scripturam, studiosus amato pusillam,
Quae strictim pandit quae plurima mens tua poscit.
Vincit mortales florens dictatus et omnes.
Quod nunc est passim dispersum, collige sensim.
Non servi famae, sed vitae dona supernae
Ut capias, vigila, merearis ut hancque labora.
Sis | null | bb0cd8d7-fae0-4875-8deb-cf8327e3ef36 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
memor, oro, mei, qui crimina multa peregi,
Predecessorum deterrimus ecce meorum.
Me tibi committo, veniam petito mihi, queso.
Cronica Thietmari se poscunt, lector, amari,
Usibus assiduis excludunt tristia mentis.
Ludis et variis eadem preponito vanis:
Sis justos laudans, pro peccatoribus orans.
EXPLICIT PROLOGUS.
LIBER PRIMUS.
1.
Mens est omnibus aliqua proficuitate cluentinus,
in presenti et in futuro sibi proficere, commissasque
sibi res, ut potis est vel sollers fiducia sinit,
propagare viventique semper memoriae commendare.
Quocirca ego Thietmarus, non solum honoris,
verum etiam nominis indignus episcopalis, Merseburgensis
seriem civitatis olim longe lateque cluentem,
nunc autem oblivionis senio caligantem fervens
retegere, admodum vereor fumum ex fulgore inscicia
producere et ut imus faber infelici summa operis
deficere (HORAT., Serm. II, 3, 143 et 32, 34). Sed
suppetente cuiquam bona voluntate, et ut
beatus fatetur Gregorius, Christo ad hoc aspirante,
incipio, ac ignotae ejusdem clementiae, qualiter
vel scriptura haec vel etiam omnis praefatae urbis
summa concludatur, supplex committo.
2.
Hujus a primo fundamentum et cum terra superedificationem
Romulea ex gente, quae Julium
Cesarem Pompeii generum est huc olim secuta,
in omnibus potentem et utrisque viribus precluum,
incepisse, lector diligens, accipe. Et quia tunc
fuit haec apta bellis et in omnibus semper triumphalis,
antiquo more Martis signata est (fol. 1, cod. 1)
nomine. Posteri autem Mese, id est mediam regionis,
nuncupabant eam, vel a quadam virgine
sic dicta. Qui vero ejusdem principes, vel quae
eorumdem fuerint virtutes, ante Christi incarnationem
vel post, quia antiquorum sagaci memoria
certum indagare nequeo, nec per scripta invenio,
ne mendax inveniar, prorsus omitto. Ab Heinrico
sumatur exordium, qui predictae civitatis adpertinencia
multorom jus tunc respicientia univit, majoraque
his multum sua virtute et industria subegit.
Hic nobilissimo Ottonis et Hatthui stemmate
editus (cf. HOR. Od. I, 12, 45), ut arbor occulta
excrevit a puero, et ut bonae indolis gradatim
enituit tiro, sicut flos in vere novo. Isque a patre
suo in provintiam quam nos teutonice Deleminci
vocamus, Sclavi autem Glomaci appellant,
cum magno exercitu missus, devastata eadem
multum atque incensa, victor rediit. Sed qualiter
pagus iste nomine hoc signaretur, edicam.
3.
Glomuni est fons non plus ab Albi quam
duo miliaria positus, qui, unam de se paludem generans,
mira, ut incolae pro vero asserunt oculisque
approbatum est a multis, sepe operatur. Cum bona
pax est indigenis profutura, suumque (fol. 1) haec
terra non mentitur fructum, idem tritico et avena
ac glandine refertus, laetos vicinorum ad se crebro
confluentium efficit animos. Quando autem seva
belli tempestas ingruerit, sanguine et cinere certum
futuri exitus indicium premonstrat. Hunc omnis
incola plus quam aecclesias, spe quamvis dubia,
veneratur et timet. Et haec provincia ab Albi usque
in Caminizi fluvium porrecta, vocabulum ab
eo trahit derivatum. Sed non longe a predicto amne
in pago Chutizi dicto, Arn, episcopus sanctae
Wirciburgensis aecclesiae, ab expeditione Boemiorum
reversus, et juxta plateam in parte septentrionali,
fixo super unum collem suimet tentorio, cum
missam caneret, hostili circumvallatus agmine,
premissisque omnibus per martirium suimet consociis,
semet ipsum optulit Deo patri, 892º dominicae
incarnationis anno et temporibus Arnulfi
inperatoris , cum oblacionibus consecratis
in sacrificium laudis, ubi hodie sepe accensa videntur
luminaria; et sanctos Dei martires hos esse
nec Sclavi dubitant. Predictus antistes in diebus
offitii suimet in urbe Wirciburgensi unum Domino
templum, et in episcopatu suo ad instar ejusdem
aecclesias 9 in 10 annis fecit. Et cum maximam
harum his benediceret, (fol. 2) et cum reliquiae
Christi martyris Kiliani,--qui, de Scottis huc veniens,
Christum Gozberto duci et Geilan uxori ejus,
caeterisque comprovincialibus primo predicavit, et
instinctu secundae Herodiadis cum sociis suimet
Colomanno et Totmanno ibi martirizatus est.--circumferrentur:
Dominus per eum 70 operatus
est miracula, et magister eoquorum hoc videns,
suos sic hortatur discipulos: #Nolite,@# inquiens, #tardare, sed quae vobis sunt credita, diligenter et sine
mora operamini. Dominus enim noster Kilianus inclita
ex se nunc | null | 3fc47a7c-1f93-4f8d-a385-5b10821ada18 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
agit signa absque omni mora.@#
Quantae
autem virtutis supra memoratus presul fuisset, stilo
comprehendere nequaquam suffitio, sed hunc apud
Deum magni esse meriti ex corde credo.
4.
Interim cujusdam matronae famam, quae Hatheburg
dicebatur, Heinricus comperiens, qualiter
eam sibi sociaret, juvenili exarsit amore. Haec erat
filia Etvini senioris qui in urbe predicta, quam antiquam
civitatem nominamus, maximam tenuit
partem; et quia is filium non habuit, geminis filiabus
suis e medio decedens reliquit. Ob hujus pulchritudinem
et hereditatis divitiarumque utilitatem,
internuntios Heinricus quam propere misit, et
quamvis hanc esse viduam et sciret velatam,
suae tamen ut satisfaceret (fol. 2' ) voluntati, eam
fide promissa petivit. Tunc illa multorum precibus
et consilio devicta, comitatur, et honorifice suscepta,
ac karitative a suis, ut decuit, est habita. Nuptiis ex
more peractis, sponsus cum contectali ad Merseburch
venit; omnesque convocans vicinos, quia vir fuit
inlustris, tanta familiaritate sibi adjunxit, ut
quasi amicum diligerent et ut dominum honorarent.
Ea tempestate Conradus, Francorum quondam
dux egreius et tunc Luthuwici successor pueri,
arcem tenebat regni; quem ob meritum sui
Otto predictus, ab omnibus regni principibus in
regem electus, sibi quasi ad hoc indigno preposuit,
seque cum filiis fidei suae ac potestati subdiderat.
Spiritualis autem pater et pastor Orientalium tunc fuit
Sigimundus, sanctae Halverstidensis ecclesie presul
egregius, vir ingeniosus, omnigenarumque, quae
spiritualia vel etiam carnalia respicit, arcium scientia
omnes suimet contemporales tunc precellens.
Hic pietate maxima, et, quod summum est perfectionis
culmen, Christi zelo fervens, ut perpetrati facinus
conubii primo audivit, ovium culpam suarum
ingemuit, et aliquam inter se fieri amplius commixionem
per internuncium et per epistolam (fol. 3)
banno apostolicae auctoritatis interdicens, ad condictum
ambos synodum vocavit. Heinricus, tali
rumore turbatus, ad imperatorem properavit, omnemque
indicens ei rem ordine, auxilium ejus petiit,
et, quia familiaris ei fuit, et patris commisso ac fideli
servitio impetravit. Nam, legato ad antistitem concite
directo, ut vinctos solveret et ad suimet
presentiam differre voluisset postulavit. Post haec
Ottone 2 Kal. Decembris carnis universae viam
intrante ( #an.@# 912), sepe memoratus juvenis in vacuum
succedens, hereditatem jure, et maximam
benefitii partem gratuito regis suscepit ex munere;
et quod ei defuit cum suis omnibus egre tulit, ac
postea, sicut cum tritico lolium, sic ex eo latentis
odii filex excrevit. Quod rex caute considerans,
ut ignotum dissimulat; et quem vi aliqua
superare non presumpsit, nota Hathonis versutia
archipresulis, qua et antecessor suus Aethelbertum
comitem Teresi capitis abcisione devicit,
et hunc decipere temptavit. Hoc consilium
Deus sapiens infatuavit. Nam faber ille, qui jussu
presulis torquem aureum, in quo Heinricus occidi
deberet, mira arte preparabat, cum ingemiscenti
senioris relatu, quo (fol. 3) pacto hec fieri deberent,
perquireret, opere ad unguem perducto et presentato,
clam postea evadens, obviam ducem predictum
habuit, et cuncta ei ordine pandit. Qui rediens
nuntium remisit ad antistitem, qui occulta patesceret,
seque in sui detrimentum celeriter invigilare
pronuntiaret. Quicquid enim ad episcopum in
Saxonia vel Thuringia pertinuit, totum sibi precepit
occupari, amicos regis partibus ex his omnino
depredatos expellens. Moxque morte repentina archipresul
exspirat hominem, et fortuna, quae hactenus
regem feliciter aspiravit, Heinrico quam propere
cessit. Sed mihi ad alia properanti longum
est enarrare quocies congressi mutuo cederent
vel vincerent, et quod postremo bonorum instinctu
in amiciciam convenirent.
5.
Interea Conradus longa infirmitate detentus,
et quia
#Post inimicicias iram meminisse malorum est,@# (CATON., dist. 2, 15.)
totius contrarietatis quae sibi ex parte Heinrici
provenerat oblitus, fratri suo Everhardo populoque
primario in unum collecto consilium hoc dedit,
si quando naturae communi se concederet, ut
eum regni gubernaculo undiquessecus aptum
eligerent, animamque suam (fol. 4) cum residua
consanguineorum ac familiarium caterva firmae suimet
fidei committerent, et ad hoc sine aliqua dilatione
consentirent. Hanc peticionem extremam cum
magno luctu ac gemitu suscipientes, et impleturos
se vita comite promittentes, festino ejus obitu in 8º
ordinacionis suae anno et 14 Kalendas Novembris,
pro dolor! completo, ac exequiis in Viliniburch
peractis intererant | null | 5f2766d2-c5f0-4282-8a5a-e9027e2815ca | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.