Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
pertinere noscuntur, nostri apostolatus auctoritas ad roborandum piam devotionem sancta loca construentium in praestandis privilegiis debet minime abnegare. Igitur innuendum in Dei charitate tuae petitionis votum, quia per venerabilem Valterium Aeduorum pontificem a nobis postulare studuit quatenus monasterium quod ad laudem et gloriam Christi Domini nostri, et ejus gloriosissimae genitricis Mariae, et S. martyris Benigni honore, construere jam summo coepisti desiderio in comitatu Hiporiensi, inter duos fluvios Orgum videlicet atque Ancolim, situm in loco qui dicitur Fructuaria, privilegiis sanctae Romanae et apostolicae sedis omnimodo decoretur firmissimae stabilitatis corroboratione, ut sub tuitione ac patrocinio sanctae universalis cui Deo auctore deservimus Ecclesiae, jam ex hoc constitutum, alterius nunquam juri et ditioni submittatur Ecclesiae. Ideoque tam justis faventes desideriis hac nostra decernimus auctoritate apostolica idipsum praefatum Christi genitricis, ac S. Benigni quod construere niteris monasterium, amodo et usque in finem saeculi, sub patrocinio et tuitione sanctae Romanae et apostolicae matris Ecclesiae, cum omnibus quae ad illum pertinent, permanendum. Statuimus namque sub divini judicii obtestatione, et B. Petri apostolorum principis, nostraeque humilitatis interdictione, ut nullus unquam imperatorum, regum, episcoporum, ducum, marchionum, comitum, nullusque hominum in quolibet ordine et ministerio constitutus, audeat moleste, causis, vel ordinationibus ejusdem monasterii violenter incumbere, aut in possessionibus vel ornamentis quae ibi a fidelibus collata vel conferenda abbati, fratribusque inibi secundum regularem institutionem, ut modo Deo servientibus, temeraria praesumptione, post hujus nostri privilegii notitiam, praesumat auferre, aut decimae reditum ab eis exigere, seu de dominicatis terrenis hactenus exsulatis, in agris, pratis, vineis, seu quibuslibet rebus vel animalibus, sive de omnibus incultis, quae ipsorum industria sunt vel fuerint exculta, sive in ipso loco Fructuariae, ubi situm ipsum videtur monasterium, vel ubicunque ipsi aliquid ex jam dicti monasterii jure possidere visi fuerint; contestamus, etc. Statuimus et nos ut, post obitum decedentis abbatis, nemo unquam ibi, nisi quem consensus communis et voluntas fratrum ejusdem monasterii secundum Deum elegerint, construere praesumat abbatem; electo vero abbati sit facultas omni tempore praesulem eligendi, qui tam sibi quam caeteris fratribus ad sacros ordines promovendis, cum timore Dei, totiusque congregationis cohibentia ubicunque voluerint, consecrationis insignia hujus nostrae auctoritatis privilegio, absque ullo terreni pretii conferat munere. Quod similiter de oratoriis in praedicto loco Fructuaria aedificatis, vel aedificandis, omnibusque necessariae consecrationis ordinatione, sancientes tam praefati Guntardi judicatum, quam episcopale decretum, plurimorum jam pontificum ad corroboranda quae in ejusdem judicatus chartula continentur, subscriptione, firmatum, ex auctoritate omnipotentis Dei, qui beato Petro apostolorum primo claves regni coelorum tradidit, et ejusdem primi pastoris ac nostra ipsius vice quamvis indigne gerentibus, praesentis privilegii pagina confirmamus atque corroboramus, etc. Si quis autem etc. Joannes sanctae Ecclesiae apostolicus praesul, Leoni, Gessoni, Constantino, Sigefredo venerabilibus episcopis, mandamus eis ut cum summa diligentia consecrent abbatiam quae Fructuariensis vocatur. Datum IV Non. Decembris per manus Ingilonis scriniarii sacrae apostolicae sedis, anno III pontificatus domni Joannis octavi decimi pontificis summi, et universalis papae in sacratissima sede B. Petri apostoli, indict. V. IX. #Joannes@# XVIII #Ecclesiae Pisanae canonicorum possessiones confirmat.@# (Anno 1007.)[UGHELLI, #Italia sacra,@# III, 356.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis filiis nostris spiritualibus canonicis sanctae Dei Genitricis semperque virginis Mariae, vobis vestrisque successoribus in perpetuum. Nostro quidem ordini congruit ut maximam curam exhibeamus erga omnipotentis Dei Ecclesias, et semper nostra mens pervigil existat in illos quos agnoscimus esse Jesu Christi Domini cultores. Igitur notum sit omnibus hominibus, tam praesentibus quam futuris, quia canonici Pisanensis Ecclesiae devote supplicarunt nostrum apostolatum per Joannem praefatae Ecclesiae diaconum, ut confirmaremus illis et omnibus eorum successoribus omnia quae nunc retinent ex parte canonicae ubi constituti sunt propter divinum opus perficiendum. Nos autem, divino spiramine compuncti, inclinavimus mentes nostras ad peragendam voluntatem praenominati diaconi, et caeterorum Deo servientium canonicorum. Confirmamus itaque illis quidquid nunc ad praesens retinent, sive quae per subsequentia tempora in praedicta canonica acquirere possunt, id est decimationem, vineas et terras, necnon et reliqua praedia. Quicunque autem ex his omnibus a jam dictis canonicis auferre tentaverit, sciat se incurrere in laqueum aeternae gehennae. Insuper ex
null
81c8cf76-5acc-482b-af64-f8385ae78e74
latin_170m_raw
null
None
None
None
auctoritate omnipotentis Dei, et beati Petri apostoli, et nostra, sciat se esse excomunicatum et maledictum, et a communione et ab Ecclesia separatum, atque cum Juda et diabolo condemnatum. Similiter, sicut superius missum est, per nostram apostolicam auctoritatem confirmamus eis praedium quod vocatur Pedianum, et reliqua omnia quae sibi absque tenimento canonice acquisiverunt, seu quae in antea acquirere possunt. Si quis autem praefatum praedium a canonica Sanctae Mariae auferre voluerit, anathematis vinculo perpetualiter se sciat esse condemnatum. Placitum quoque quod peregerunt praedicti canonici cum archipresbytero Bonizone, jubemus per apostolicam auctoritatem ut nullus dux sive marchio, episcopus, comes, vicecomes, vel magna parvaque hominis persona audeat illud requirere, vel recapitare; quia tamen ad nostri apostolatus praesentiam relatum est in conspectu Bonizonis archipresbyteri quidquid ipse per studium suae malignitatis in eos deliquit; qui autem illud placitum requirere praesumpserit, perpetuae maledictioni subjaceat. Constitutum et peractum est hoc praeceptum a nobis in persona canonicorum S. Mariae, qui sunt: Petrus Domini gratia archipresbyter. Petrus decanus et cantor. Joannes archidiaconus. Joannes presb. et primicerius. Andreas presbyter. Albizo presb. et custos. Dominicus presbyter. Amalfredus presbyter. Ursus presbyter. Bonizo presbyter. Joannes presbyter. Leo presbyter. Theudo presbyter. Uvinizo presbyter. Albertus presbyter. Joannes diaconus. Petrus diaconus. Albericus diaconus. Dominicus diaconus. Leo clericus. Bonus filius clericus. Orbertus clericus. Ut autem verius credatur, et ab omnibus conservetur, perpetualiter nostris propriis articulis confirmavimus hoc privilegium, insuper nostram papalem bullam subter imponi jussimus. Joannes, divina praeeunte clementia, sanctae catholicae Ecclesiae apostolicus praesul. Datum et scriptum per manus Petri cancellarii sacri Lateranensis palatii in mense Madio, ind. V. X. #Diploma Joannis XVIII, quo confirmat episcopatum Bambergensem.@# (Anno 1007.)[MANSI, #concil.@# XIX, 286.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei. Officii nostri est omnium sanctarum Dei Ecclesiarum commoda generaliter considerare, et maxime earum quae specialiter sub jure ac dominio nostrae Romanae Ecclesiae consistunt; si quod est incommodum, abolere, ne pro gravi incommoditate sua neglectae vilescant, vel qualibet nacta occasione, debita solemnitate careant. Propterea omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus quia dilectus et spiritualis noster filius Heinricus, gloriosissimus atque invictissimus rex, divina inspirante clementia, de propriis haereditariis rebus, pro sua suorumque parentum anima, episcopatum in loco qui dicitur Babenberk, perfectae fidei et charitatis devotione, in honorem beatissimi Petri apostolorum principis esse constituit, commutatione facta jure ac legaliter cum Heinrico Wirzeburgensi episcopo de aliqua parte parochiae sui episcopatus. Unde etiam praedictus episcopus nobis suas litteras misit, ut, suo consensu, privilegio nostrae apostolicae auctoritatis episcopatus noviter factus fundaretur. Pro qua ratione Heinricus secundus gloriosissimus rex nuntios suos ad nos direxit, qui nobis haec omnia dicerent, et nos pro hac sede confirmanda interpellarent. Cujus sanctissimam imitationem [intimationem?] paterna et praecordiali dilectione intuentes, omnes res quas B. Petro apostolorum principi, in loco praenominato, legitima ratione collectas contulit, nostrae auctoritatis privilegio confirmare decernimus, ea videlicet ratione ut episcopus ejus loci, et qui in perpetuum sui fuerint successores, ea secura tranquillitate possideant, et liberam habeant potestatem res et proprietates ejusdem ecclesiae ordinare atque componere, vel etiam augmentare; dissipare vero atque confundere nullam habeant potestatem. Nostra quoque auctoritate sancimus uti in terminis et in rebus ejusdem ecclesiae nulla sit infestatio tyrannorum, vel aliorum quorumlibet pravorum hominum, sive sint in civitate ipsa Babenberk, sive in castellis et villis, servis et ancillis, tributariis, decimis, forestibus, silvis, piscationibus, venationibus, molendinis, campis, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, et quidquid modo illuc pertinet, vel in futurum acquiri possit, per nostrae auctoritatis privilegium corroboratum, in secura quiete permaneat. Nullus ibi comes aut judex legem facere praesumat, nisi quam per concessionem gloriosissimi regis Heinrici vel successorum ejus episcopus loci ejusdem deligeret. Nulla aliena potestas ibi per violentiam irruat. Sit ille episcopatus liber et ab omni potestate extranea securus, Romano tantummodo mundiburdio subditus: quatenus episcopus eo melius cum canonicis suis servitio Dei possit insistere, et primi constructoris ejusdem loci et recuperatoris jugiter memoriam habere. Sit tamen idem suo
null
968c2a9c-63e0-4753-a2be-c4af322b22c8
latin_170m_raw
null
None
None
None
metropolitano [ #in cod Vienn. additur,@# archiepiscopo Moguntino] subjectus atque obediens. Quicunque haec praecepta servaverit, divinam remunerationem et apostolicam benedictionem accipiat. Qui autem contemptor et violator exstiterit, perpetui anathematis damnationi subjaceat, nisi resipiscens ad satisfactionem perveniat. Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii S. R. E. in mense Junio indict. V. XI. #Confirmatio privilegiorum et metropolici juris Sanctae Tolosanae Ecclesiae.@# (Anno 1007.)[COCQUELINES, #Bullar. ampliss. Collect.@# I, 243.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Domino Jesu Christo filio RAYMUNDO venerabili episcopo sedis Tolosae, tuisque successoribus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri consensum: ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium reponitur Dominum, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia vestra dilectio nostro apostolatui humiliter postulat a nobis quatenus concedamus et confirmemus tibi jam dicto episcopo ecclesiam protomartyris Stephani, et Sancti Saturnini, et Sanctae Mariae, quod vocatur sedis Tolosae cum omnibus fundis et casalibus vel adjacentiis eorum, hoc est, casis, vineis, terris et silvis, atque villis, campis, pratis, pascuis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, necnon et salinarum filas, cultum vel incultum; una cum servis et ancillis, colonis et colonabus ibidem pertinentibus, et cum omnibus supra scripto episcopo ( #leg.@# episcopatui, vel episcopio) generaliter et in integro pertinentibus situm in comitatu Tolosano, tibi atque successoribus tuis detinendum, emissa praeceptione concedere, et confirmare deberemus. Inclinati precibus tuis per hujus privilegii seriem supra scriptum episcopum ( #leg.@# episcopatum, #vel@# episcopum) cum omnibus fundis et casalibus suis, vel cum omnibus pertinentiis et adjacentiis, ut superius legitur, a praesenti quinta indictione, et usque in perpetuum, tibi tuisque successoribus concedimus et confirmamus detinendum. Insuper decernimus ut nullus episcopus in illis partibus habeat licentiam in toto fine episcopii tui quamlibet ordinationem facere, nisi fuerit tuo consensu. Quapropter statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione anathematis interdictum, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel aliae cuilibet magnae personae contra te successoresve tuos aliquam molestiam aut damnum facere liceat, sed potius autem in usu et utilitate tui episcopii in perpetuum maneat. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostrae apostolicae praeceptionis paginam a nobis promulgatam agere praesumpserit, aut in supra scripto episcopio consecrationem fecerit, nisi tuo fuerit consensu, aut aliquam rem ipsius episcopii minuere voluerit, sciat se judicio humilitatis nostrae per auctoritatem Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli anathematis vinculo ligatum, et cum diabolo et omnibus impiis, quorum ignis non exstinguetur, et vermis non morietur, sine fine damnatum, nisi ad plenam emendationem festinare studuerit. Qui vero custos et observator exstiterit hujus nostri apostolici privilegii in omnibus benedictionis gratiam et misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino nostro, consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen. Scriptum per manus Stephani notarii et scriniarii sacri Lateranensis palatii in mense Junio, et indictione quinta. Bene valete. XII. #Joannes XVIII privilegia monasterii Floriacensis propugnat.@# (Circa annum 1008.)[ #Gall. Christ.@# t. VIII, p. 18, ex biblioth. Vatic.] JOANNES, servus servorum Dei, praecellentissimo Francorum regi ROBERTO ecclesiastici honoris vigorem . . . . . . . . Olim fama vulgante vestram, praecellentissime regum, ecclesiasticum honorem comperimus diligere atque tenere excellentiam; ex qua re necesse est ut, si aliarum ecclesiarum honor a vobis excolitur eam quae omnium caput est tanto amplius honoretis, quanto constat reliquas ab ipsa exordium sumpsisse. Comperimus autem quosdam episcopos vestri regni auctoritatem sedis apostolicae, quam in Romana urbe beatus Petrus suis tribuit successoribus, adeo contemptui habere ut nullatenus se observaturos dicant. Quam contumaciam in Transalpinis nos audientes fore episcopis, et minime credentes, misimus fratrem et coepiscopum nostrum Bip. antistitem, ut rei veritatem agnosceret, qui se quidem a vobis honorifice susceptum, et diu humanissime tractatum asseruit, dum in sui praesentia auctoritatem sanctae Romanae Ecclesiae despici audivit. Nos ergo pro susceptione fratris vestrae excellentiae gratias
null
c133b82f-1eb3-44fe-a38c-83e011f825ba
latin_170m_raw
null
None
None
None
agimus. Miramur autem vestram magnificentiam hoc potuisse perpeti, ut in vestra praesentia, nam ibi, sicuti comperimus, praesens eratis, sancta Romana despiceretur Ecclesia. Sed quia hoc vobis displicuisse nunc usque dissimulastis, hortamur vestram excellentiam ut de caetero non taceatis, quinimo regia potestate decreta apostolicae sedis inconvulsa manere faciatis. Nam, ut nobis relatum est, memorati episcopi privilegia, quae sancti praedecessores nostri regno concesserunt, destruere conantur: quae res nos graviter constristat; quia si nos statuta antecessorum nostrorum non servamus, nec nostra servari confidimus. Proinde per omnipotentiam Domini, auctoritate quoque B. Petri principis apostolorum et nostra, hortamur atque praecipimus ut auctores hujus praesumptionis in proximo Pascha ad nos venire faciatis. Sunt autem Leterius pseudoarchiepiscopus Senonum, et ejus Aurelianensis suffraganeus Fulcho, qui in tantam prorupit proterviam, ut Gauzlino abbati monasterii S. Benedicti praeciperet privilegia a sede apostolica suo monasterio collata igne cremare. Volumus autem ipsum abbatem pariter advenire, ut apud sanctam, cui Deo licet concedenti indignus praesum, sedem coram finiatur controversia, et contemptor S. Petri digna plectatur poena. Qui vero tua amantissima admonitione spreta, vel imperio spreto, ad sanctum Petrum et ad nos venire despexerit nisi corporis infirmitas eum gravaverit, a divinis se alienum mysteriis ex Dei et nostra sciat existere sententia. Cujus aegritudinis modum tuae excellentiae litterae regali sigillo signatae nostrae indicare curabunt sollicitudini. Vestri itaque honoris magnitudo nostra studeat adimplere monita, et eos qui sedem apostolicam appellaverunt, nulla sinat ab adversariis rerum suarum pati dispendia, ne, si, quod absit! aliter quam mandamus actum fuerit, non solum contumacibus, verum omni vestro regno anathematis invehatur censura. Sempiternus Deus sua vos protectione custodiat, et post longa temporalis regni curricula ad regna perducat aeterna. Amen. XIII. #Joannis XVIII papae privilegium pro monasterio Bellilocensi.@# (Anno 1004-1009.)[ #Gall. Christ.,@# ed. 1, t. IV, p. 151.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus regibus, episcopis, ducibus, comitibus atque nobilibus populis Francorum, praesentibus et futuris, sanctae fidei in Christo pacem et apostolicam benedictionem. Sancta apostolica sedes, Romana scilicet Ecclesia, quia a beatissimo principe apostolorum capite Petro obtinet Ecclesiarum sua sanctae auctoritatis robore ligandi solvendique potestate, membra supposita pie studet fulcire, et loca sacri cultus ubi videt nutantia solidare, solidata confirmare, quatenus ecclesiasticus status dispensante Deo sanctae fidei et religionis morem cum pace exsequatur, et ab ejus laceratione pravi homines terreantur. Quapropter notum sit vestrae sublimitati, quia nobilissimus atque strenuissimus comes Fulco innotuit nobis, se quoddam monasterium in nomine et honore sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, atque similiter in honore coelestium agminum super quae Deus assidet, hoc est Cherubim et Seraphim, a fundamentis construxisse pro suae animae redemptione. Cui monasterio privilegium sanctae apostolicae auctoritatis contra improbitates malorum perenne munimen exposcit. Ita quae ipse pro amore Dei eidem loco contulit, atque confirmando delegavit, nullus temerator, nulla nobilis seu ignobilis persona minuere praesumat. Est autem monasterium praedictum situm in pago Turonico, juxta flumen qui vocatur Andria, in prospectu castelli qui dicitur Locas, ipsum denique locum sub tuitione et defensione sanctorum apostolorum Petri et Pauli, successorumque nostrorum hujus sanctae sedis pontificum humiliter deprecando et commendando posuit, ut nullius dominatio regis et principis seu archiepiscopi et episcopi, aut cujuscunque dignitatis personae praefatum monasterium inquietare, vel disturbare, seu minuere audeat, neque de terris, aquis, vineis, pratis, silvis, molendinis, villis, villarumque redditibus, servis et ancillis, ecclesiis, vel de iis omnibus quae ad praesens ipse comes concessit, seu quae concedere debet, aut a fidelibus ipsi loco dabuntur, quisquam cupiditate impulsus auferre praesumat; quod ista sancta apostolica nostraque auctoritate statuimus, et in perpetuum confirmatum esse volumus, ut quicunque de his quae supradicta sunt in aliquo temerator exstiterit, et contra hanc nostram sanctionem, nostrique juris defensionem venire tentaverit, ex auctoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, simulque beati Petri apostolorum principis, et Pauli gentium doctoris, quibus ligandi et solvendi in coelo et in terra potestas concessa est, nostra etiam pastorali sententia excommunicatus, atque perpetuo vinculo anathematis innodatus, et cum Juda Domini nostri traditore
null
e1645d34-5adb-48d1-a8a4-6d7810045d7f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et diabolo, infernalibus poenis damnatus permaneat, nisi ad satisfactionem et congruam emendationem venerit. Statuimus autem eidem monasterio apostolicae auctoritatis privilegium, ut nullo modo ab ullo archiepiscopo vel episcopo sententiam excommunicationis sustineat, neque pro aliquo jure, nec ordinatione quamcunque molestiam ab eisdem episcopis cogatur sustinere, ut sit quietus idem locus, sub jure et defensione beatorum apostolorum Petri et Pauli, et pontificum suae sedis hujus in perpetuum. Quod si aliquis rebellis contra hanc nostram auctoritatem, scilicet archiepiscopus vel episcopus quicunque, ipsum locum excommunicare voluerit, ipse sit excommunicatus, et locus iste absolutus, in aeternum et in saeculum saeculi. Amen. XIV. #Joannis XVIII privilegium pro monasterio S. Victoris Massiliensis.@# (Circa annum 1009.)MARINI, #Papiri diplom.,@# I, 64.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GIFREDO venerabili abbati et omnibus fratribus de monasterio S. Victoris dilectissimis filiis nostris spiritualibus salutem et gratiam, insuper et benedictionem apostolicam. Consuetudo fuit nostrorum antecessorum pontificum subvenire omnibus ad se propter bonum opus convenientibus: illam quoque bonam consuetudinem, quam in illis audiendo, videndo cognovimus; cum omni devotionis studio conservare debemus, ut agnoscens nos Dominus suum velle perficere, reddat nobis vicissitudinem cum ab hac praesenti vita nos subtraxerit. Voluimus itaque ut monasterium S. Victoris cum omnibus monachis, et reliquis Deo servientibus ibidem permanentibus, semper honorabiliter permaneat, ita ut omnia sua, quae eidem monasterio pertinent, quiete et pacifice teneat. Cellas quoque sibi subjectas, cortes et villas, et reliqua loca sibi pertinentia per apostolicam auctoritatem ei confirmamus, amodo et usque in perpetuum, ita ut nulla magna parvaque persona audeat unquam aliquam molestiam inferre ex omnibus quae pertinent praedicto monasterio; et qui inferre praesumpserit, ex auctoritate omnipotentis Dei, et beati Petri apostoli, et nostra sciat se esse excommunicatum et maledictum, et insuper a communione et ab Ecclesia separatum, et cum Juda et diabolo in atrocissimis poenis perpetualiter damnatum. Joannes sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae apostolicus praesul hoc dedit privilegium, ut nullus metropolitanorum, nullus episcoporum, nullus comes, nec vicecomes, nec ulla magna parvaque persona aliquid audeat auferre de rebus monasterii S. Victoris, nec ullum judicium nec placitum audeat facere nec tenere, nec infra monasterium, nec in totam terram S. Victoris, quae hodie habet et in antea habebit, nec ullus abbas jam introeat in monasterio, nisi quem omnis congregatio elegerit. Et qui hoc privilegium infringere voluerit, non valeat, sed componat in vinculo auri optimi libras centum. Insuper iram omnipotentis Dei incurrat, et sit excommunicatus ex auctoritate sancti Petri apostoli, et nostra, et sanctorum trecentorum Patrum, et hoc privilegium firmum et stabile permaneat. + Bene valete. + Petrus scriniarius scripsit.
null
de36c490-4dc0-4d34-9d7d-a201e2f81336
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola ad Hugonem et Robertum reges L. Postquam vestrae caritati legatum nostrum a Mosomo direximus, ut causam Arnulfi et Gerberti kanonice cum timore Dei ac regulariter intra vestrum regnum finiretur, die sancto pentecosten ablatus est nobis libellus, in quo vestra synodus contra Arnulfum facta continebatur, immo adversus Romanam ecclesiam, tota injuriis et blasphemiis plena. Quo viso, admiratione et stupore attoniti, cogitavimus statim ad domnum apostolicum reverti, et ipsum ei apostaticum libellum portare. Sed ubi michi renuntiastis, quod omnia kanonice velitis diffinire, compulsi venimus ad cognoscendam hujus rei rationem. Nam, ut verius fateor caritati vestrae, in vobis evenit prophetia beati apostoli et evangelistae Johannis, qui dicit: #Multi antichristi facti sunt; unde scimus, quoniam novissima hora est (I Joan. II, 18) @#. Et quid est antichristus, nisi contrarius Christo? Ecce Christus dixit, qui veritas est et mentiri non potuit quod ecclesia beati Petri apostoli fundamentum sit omnium ecclesiarum. Et ubi ecclesiae sperare debemus fastigium, nisi ubi locatum est fundamentum? ibi procul dubio et cacumen et tota aecclesia permanet. Econtra anticristi vestri dicunt, quod ibi sit statua marmorea, et ut templum sit idolorum. Absit, absit, ut hanc injuriam Petri, immo Christi, aliquis Christianus libenter audiat, et zelo Dei cor ejus contra talem heresim non accendatur! Et quia vicarii Petri et ejus discipuli nolunt habere magistrum Platonem, neque Virgilium, neque Terentium, neque ceteros pecudes philosophorum, qui volando superbe, ut avis aerem, et emergentes in profundum, ut pisces mare, et ut peccora gradientes terram descripserunt: dicitis eos nec hostiarios debere esse, quia tali carmine imbuti non sunt. Pro qua re sciatis eos esse mentitos qui talia dixerunt. Nam Petrus non novit talia, et hostiarius caeli effectus est, ipso Domino ei dicente: #Tibi dabo claves regni caelorum (Matth. XVI, 19) @#. Unde ejus vicarii et ejus discipuli apostolicis et evangelicis sunt instituti doctrinis, et non ornatu sermonum, sed ratione et sensu verborum; quia scriptum est: #Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27) @#. Et ab initio mundi non elegit Deus oratores et philosophos, sed illitteratos et rusticos. Sed non est mirum, si vicarii Petri a pseudoepiscopis audiunt quod ipse a scribis et Phariseis audivit, qui ad ejus injuriam dicebant cum idiota et sine litteris esse, et deridendo dicebant: #Musto pleni sunt isti (Act. II, 13) @#. Unde Johel propheta caecitatem illorum redarguit; qui inter cetera sic ait: #Et quidem super servos meos et super ancillas meas effundam de spiritu meo (Joel. II, 28) @#; non super scribas et Phariseos aut falsos sacerdotes, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Et quoniam calumniatis Romanum pontificem, qui munera sibi oblata recepit: in hoc non solum illi, sed omnibus apostolis eorumque successoribus detraxistis, immo ipsi Domino, qui capud omnium est ecclesiarum, quia magis oblata sibi munera non respuit. Etenim quia in vestro concilio vobis cura fuit, de pontificibus jam defunctis mentionem facere, quod quam sit contrarium omni Christiano, temere judicare de his qui ad Deum migraverunt, in secundo capitulo Anastasii papae ad Anastasium imperatorem directum invenire poteritis, et quomodo contra ordinem vestrum fecistis, facilius cognoscetis. Unde liquidius patet, quod Romanam ecclesiam, matrem vestram, a vobis separastis, cum de ea tantam injuriam scribere non timuistis. Non ergo ex pio corde vel ore aliquando tam prophana tamque perversa contra Romanam ecclesiam processerunt. Verumtamen si vestra fuerunt verba, quae in despectu beati Petri apostolorum principis, immo Dei, cujus ordinationi resistitis, scripta, et quasi detrahentia sacratissimam ecclesiam composita sunt, fateor, non vos studiose sacras regulas, non venerandarum sinodorum actiones, non veraces probabilium virorum canones lectitasse, quando tanta conati estis in derogatione Romanae ecclesiae inutiliter atque incompetenter memorare. Denique si Cham, filius Noe, videns verenda patris irrisit, nec operuit, maledictionem perpetuam percepisse legitur: quanto potius hi, qui patres spirituales non solum minime cooperiunt, sed et deridendo et falso ad subsannationem sui moris homines provocant? Scriptum quippe est: #Qui subsannat patrem et matrem;@# et
null
3c255534-02d5-4a20-b1b0-a5f0e4555e0e
latin_170m_raw
null
None
None
None
reliqua (Prov. XXX, 17). Hoc itaque scientes Athanasius archiepiscopus et universi Aegiptiorum et Thebaidorum et Libiarum episcopi, quando a sancto Felice pontifice, nunc martyre, eodem tempore apud vestri similes homines invasorem aestimatum, consilium adversum hereticos petiverunt, quod Deo volente acceperunt. Sed quod ad eos pertinebat, quaesiverunt; quod ad illos non pertinebat, Deo dimiserunt; et in derogatione Romanae ecclesiae siluerunt. Fuit namque quidam Dioscorus Alexandrinus archiepiscopus, cujus vos exemplum imitati estis, qui presumpsit contra Leonem pontificem et contra Romanam ecclesiam scribere; sed in tantum illius presumptionem sancti Patres apud Calcedoniam detestati sunt, ut sine ulla restitutione eum dampnarent. Et nullam inquisitionem fecerunt, utrum juste an injuste vel quoquo modo jam fatum Dioscorum contra Romanam ecclesiam dictasset; sed absque omni controversia hoc in eo ulti sunt, quia, cum esset inferior, suo priore et magistrum conatus est lacessere contumeliis. Voluerunt nempe, in domo Dei nichil fieri confusum, nichil inordinatum. Verumtamen haec parvipendebat pater Arnulfus, cum suo nescimus quo apostata filio, quando tanta contra Romanam ecclesiam ausi sunt scribere, quod nec Arriani heretici aliquando presumpserunt (supra, conc. Basol. num. 28). Certe scriptum est, quia venenatis filiis venenati parentes nascuntur. Contra quem beatissimus papa Bonifatius ait: #Nemo umquam apostolico culmini, de cujus juditio non licet retractari, manus obvias audacter intulit; nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari.@# Nam etsi aliquando in aliquo Romana ecclesia titubavit, cum adjutorio Petri apostoli ipsa se erexit, et omnibus aecclesiis semper adjutorium prebuit; ipsa tamen ab aliqua adjutorium minime quaesivit, non suis viribus, sed Dei adjutorio, qui ait ad Petrum: #Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32) @#. Ista igitur privilegia teste beato papa Nicolao Romanae ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed tantummodo celebrata et venerata, quae nullatenus possunt minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari; quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit. Verum ille potissimum peccat, qui Dei ordinationi resistere temptat. Ipsa namque privilegia Romanae aecclesiae impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt: quae permanet illibata. Quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabit inmutilata. Et quoniam contra Romanam ecclesiam canones opposuistis, audite quid vobis Gelasius, multarum hereseon destructor, in commonitorio, Fausto magistro, fingenti legationem Constantinopolym, dato, inter cetera sic ait: #Nobis,@# inquit, #apponunt kanones, dum nesciunt quid loquantur, contra quos ipsi venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt.@# Ipsi sunt kanones, qui appellationes totius ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsis vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia judicare, ipsam ad nullum commeare juditium, nec de ejus umquam preceperunt juditio judicari, sententiamque illius non oporteret dissolvi. Et quoniam quae in detractione Romanae ecclesiae evomere potuisti, scripsisti; quod autem honor et decus illius est, latenter subtraxisti: verumtamen medicamentum animae abscondisti, et venenum unde incautos et simplices interficere possis, ostendisti. Enimvero quicquid interrogando, ut filii ad patres, Aurelius et Augustinus et Alippius et ceteri episcopi in Affrica constituti Bonifatio papae miserunt, vos proterve et arroganter posuistis; quod vero propter tribulationem et angustiam, quae ei imminebat ab Eulalio, qui in intentione uno die cum predicto Bonifatio ordinatus fuerat, et semper in dissensione fuit, quo vixit annos 3 et menses 5, et propterea illis scribere minime potuit teste Celestino papa, dicere noluisti. Epistolam vero ostendere predicti Celestini papae, quae laudans eos et amplectens eorum sententiam, quae de libero arbitrio diffinierunt, et arguens quod orientales ecclesiae de Niceno concilio consuluerunt, cum per triginta et eo amplius annos in tantum heretici orientales ecclesias devastabant, ut poene nullum librum de fide catholica dimittentes quem non falsaverunt aut non incenderunt. Insuper ipsum simbolum Niceni concilii conscriptum pauci abscondere potuerunt, unde plurimae memoratae orientales ecclesiae a Romana ecclesia ipsum simbolum sibi conscribi petiverunt; et Athanasius archiepiscopus Alexandrinus, qui in diaconatu positus ipso Niceno interfuit, Marco pontifice, ut ei dignaretur conscribi,
null
6481fa4e-49cc-4e01-ba8b-231a368bbe9d
latin_170m_raw
null
None
None
None
supplicando mandavit. Et quoniam postea temporibus Constantii et Juliani ipse pestifer morbus usque ad Romanam ecclesiam, quae est capud omnium aecclesiarum, pervenit, ideoque per diversas Romanas ecclesias dispersas tam predictam sinodum quam etiam decreta pontificum predictus Caelestinus in unum congregans maxime a Melchiade papa, sicut ei Damasus pontifex repromiserat, ipsi Aurelio remandavit eadem quaeque Isidorus asserit. Sed vos haec omnimodo reticendo celastis. De Antioceno vero concilio quod scripsistis, si cum ligatis Romanae aecclesiae factum est, et ipsi ibidem primatum habuerunt, ut judices, et sicut in omnibus sinodis subscripserunt, et epistola Leonis papae illis directa sicut evangelium confirmaverunt. Si vero ultionem, ut audistis, Dioscorum Antioceni patriarcham fecerunt, obscero per Deum, nolite occultare, quia Deus veritas est, et qui veritatem occultat, pro certo Deum negat. Nam quia beato Gregorio derogastis, ut de depositione episcoporum non requireret, considerate rationabiliter et probate, quod illius temporibus aut suum defensorem, aut notarium, aut subdiaconum, aut suum vicarium habebat, sicut in illius vita invenire poteritis, qui omnia sua vice ordinabat et disponebat, et quod rectum fatiebant, laudabat et confirmabat, quando inordinate, corrigebat et emendabat. Unde etiam Menne episcopo in sua praesentia se purificante, et dignitatem honoris et gratiam communionis reddidit. Similiter Januarium episcopum, et Stephanum, per defensorem suum Johannem audire et restitui fecit in ordine. Verum etiam non solum episcopis, sed etiam presbyteris, qui inordinate depositi fuerant, ordini pariter et in dignitate restituit. Haec etiam partim in vita illius, partim in regesto ejus invenire poteritis. Itaque Nicolaum papam ad vestrum testimonium deduxisti, eo quod adversum Romanam ecclesiam in depositione episcoporum siluisset. Qualiter contra Fotium invasorem Constantinopolitanae ecclesiae asterius fuit, quousque Ignatium in sede propria revocaret, in epistolis illius invenire poteritis. Etiam et in Mettensi synodo contra reges et episcopos in excommunicando et non reconciliando quam asterus fuit, diligentius previdete. Semper hoc proprium habuit Romana ecclesia, ut justos justificet, et impios condempnet, hostes expellat, filios recreet. Et quoniam improperasti, quod orientales et Affricanas seu Hispanienses ecclesias ab ea se separarent, et in hoc vos falsa dixisse cognoscite, quoniam nunc Theodorus archiepiscopus Aegypti, et Horestus Hierosolimitanus, legatos suos ad domnum apostolicum preterito anno direxerunt, et de heresi Jacobitarum conversos, utrum ad clericatum venire debeant, consilium petiverunt, et quoniam pro metu Sarracenorum in omni ecclesia altare minime consecrare poterant, ut eis pannum consecrare liceret postulaverunt. Similiter de Africa Cartaginense clerus et populus temporibus domni Benedicti septimi papae unum sacerdotem, Jacobum nomine, elegerunt et eum Romam, ut ubi consecraretur, mandaverunt. Epistola, quam secum detulit, inter cetera ita continebat: « Domno beatissimo et apostolico papae Romanae a Deo protectae civitatis clerus et populus Cartaginensis. Postulamus beatitudinem vestram, ut succurratis miserae et desolatae Africanae civitati, quae ita ad nichilum redacta est, ut ubi olym metropolis fuit, vix ibi modo sacerdotes habeantur: et sicut nostri anteriores ad vestros anteriores confugerunt, ita nunc quamvis parvi et indigni ad vos confugium facimus; et ideo et sacerdotem Jacobum ad vos misimus, ut eum nobis ordinando solatium praebeatis. » Quem predictus pontifex in nostro monasterio, quousque de fide catholica probaretur, misit; at ubi eum orthodoxum repperit, consecrans archiepiscopum, eum cum privilegio ad propria remisit. Simulque de Hispania temporibus Johannis papae, filii Alberici, quem vos incongrue derogastis, Julianus Cordubensis archiepiscopus de multis et de difficilioribus causis epistolam cum legatis mittens, consilium petens, non interrogans, quis aut qualis fuisset, sed venerationem praebens apostolicae sedi, quod sibi utile erat quaesivit. Ex qua re cognoscite, Romanam ecclesiam adhuc ab omnibus ecclesiis honorari et venerari, solummodo a vobis detrahi et dehonestari. Dicitis quod Deo, non apostolico mandaretis, et vobis responsum non dedisset. Notum est omnibus, quia in tanta tribulatione et oppressione a Crescentio. . . . nunc positus fuit, ut quando voluit et qualiter voluit, nec vobis nec aliis responsum dare potuit; sed tamen citius quam potuit, nos ad investigandam et inquirendam vestram causam direxit. At ubi Aquis venimus, jam eum depositum invenimus, et neque aliquod responsum a vobis habere potuimus. Nobis vero reversis domum. apostolicus vos Romam invitavit; nec tamen
null
c5687904-6ae5-4e3c-93e1-fc2e99618d0a
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad eum venire voluistis. Et quia in itinere positus, non ut voluimus, sed ut potuimus, scripsimus, nunc ad vestram sinodum revertimur, quae a vobis est venerata et laudata, a cunctis vero, qui audiunt, depravata et vituperata. Quis fidelium aequis auribus audire potest, archiepiscopum per fidem deceptum et in carcere diu maceratum, et sic nudum vinctum, cum multitudine strepentium militum ad synodum ductum, uno teste dampnatum? Quis talia audiens vestram synodum non maledicit? Neque ut in vestro libello habetur, ter quaterque se culpabilem negantem esse, nullus vestrum eum audire voluit, sed cum uno presbitero cum dampnastis; quod omni auctoritate prohibetur. Quod nullius honoris, nullius dignitatis sit contra quemlibet laicum, unum testimonium credere debere: quanto magis adversus archiepiscopum! Quia vero dicitis, ipsum se accusasse et confessum fuisse, considerate, si fuit recipienda talis confessio? Nam ut in vestro libello habetur, dicebatis ei: #Pete veniam ut vita tibi concedatur.@# O inutilis confessio! Acsi ei diceretur: #Nisi dixeris quae volumus, vivere non poteris.@# Ecce Arnulfus archiepiscopus ut patriarcha Joseph captus et in lacum missus, timens mori negavit. Epistola ad Hugonem et Robertum reges L. Postquam vestrae caritati legatum nostrum a Mosomo direximus, ut causam Arnulfi et Gerberti kanonice cum timore Dei ac regulariter intra vestrum regnum finiretur, die sancto pentecosten ablatus est nobis libellus, in quo vestra synodus contra Arnulfum facta continebatur, immo adversus Romanam ecclesiam, tota injuriis et blasphemiis plena. Quo viso, admiratione et stupore attoniti, cogitavimus statim ad domnum apostolicum reverti, et ipsum ei apostaticum libellum portare. Sed ubi michi renuntiastis, quod omnia kanonice velitis diffinire, compulsi venimus ad cognoscendam hujus rei rationem. Nam, ut verius fateor caritati vestrae, in vobis evenit prophetia beati apostoli et evangelistae Johannis, qui dicit: #Multi antichristi facti sunt; unde scimus, quoniam novissima hora est (I Joan. II, 18) @#. Et quid est antichristus, nisi contrarius Christo? Ecce Christus dixit, qui veritas est et mentiri non potuit quod ecclesia beati Petri apostoli fundamentum sit omnium ecclesiarum. Et ubi ecclesiae sperare debemus fastigium, nisi ubi locatum est fundamentum? ibi procul dubio et cacumen et tota aecclesia permanet. Econtra anticristi vestri dicunt, quod ibi sit statua marmorea, et ut templum sit idolorum. Absit, absit, ut hanc injuriam Petri, immo Christi, aliquis Christianus libenter audiat, et zelo Dei cor ejus contra talem heresim non accendatur! Et quia vicarii Petri et ejus discipuli nolunt habere magistrum Platonem, neque Virgilium, neque Terentium, neque ceteros pecudes philosophorum, qui volando superbe, ut avis aerem, et emergentes in profundum, ut pisces mare, et ut peccora gradientes terram descripserunt: dicitis eos nec hostiarios debere esse, quia tali carmine imbuti non sunt. Pro qua re sciatis eos esse mentitos qui talia dixerunt. Nam Petrus non novit talia, et hostiarius caeli effectus est, ipso Domino ei dicente: #Tibi dabo claves regni caelorum (Matth. XVI, 19) @#. Unde ejus vicarii et ejus discipuli apostolicis et evangelicis sunt instituti doctrinis, et non ornatu sermonum, sed ratione et sensu verborum; quia scriptum est: #Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27) @#. Et ab initio mundi non elegit Deus oratores et philosophos, sed illitteratos et rusticos. Sed non est mirum, si vicarii Petri a pseudoepiscopis audiunt quod ipse a scribis et Phariseis audivit, qui ad ejus injuriam dicebant cum idiota et sine litteris esse, et deridendo dicebant: #Musto pleni sunt isti (Act. II, 13) @#. Unde Johel propheta caecitatem illorum redarguit; qui inter cetera sic ait: #Et quidem super servos meos et super ancillas meas effundam de spiritu meo (Joel. II, 28) @#; non super scribas et Phariseos aut falsos sacerdotes, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Et quoniam calumniatis Romanum pontificem, qui munera sibi oblata recepit: in hoc non solum illi, sed omnibus apostolis eorumque successoribus detraxistis, immo ipsi Domino, qui capud omnium est ecclesiarum, quia magis oblata sibi munera non respuit. Etenim quia in
null
19ebd649-808f-4a46-b11c-16aed861b031
latin_170m_raw
null
None
None
None
vestro concilio vobis cura fuit, de pontificibus jam defunctis mentionem facere, quod quam sit contrarium omni Christiano, temere judicare de his qui ad Deum migraverunt, in secundo capitulo Anastasii papae ad Anastasium imperatorem directum invenire poteritis, et quomodo contra ordinem vestrum fecistis, facilius cognoscetis. Unde liquidius patet, quod Romanam ecclesiam, matrem vestram, a vobis separastis, cum de ea tantam injuriam scribere non timuistis. Non ergo ex pio corde vel ore aliquando tam prophana tamque perversa contra Romanam ecclesiam processerunt. Verumtamen si vestra fuerunt verba, quae in despectu beati Petri apostolorum principis, immo Dei, cujus ordinationi resistitis, scripta, et quasi detrahentia sacratissimam ecclesiam composita sunt, fateor, non vos studiose sacras regulas, non venerandarum sinodorum actiones, non veraces probabilium virorum canones lectitasse, quando tanta conati estis in derogatione Romanae ecclesiae inutiliter atque incompetenter memorare. Denique si Cham, filius Noe, videns verenda patris irrisit, nec operuit, maledictionem perpetuam percepisse legitur: quanto potius hi, qui patres spirituales non solum minime cooperiunt, sed et deridendo et falso ad subsannationem sui moris homines provocant? Scriptum quippe est: #Qui subsannat patrem et matrem;@# et reliqua (Prov. XXX, 17). Hoc itaque scientes Athanasius archiepiscopus et universi Aegiptiorum et Thebaidorum et Libiarum episcopi, quando a sancto Felice pontifice, nunc martyre, eodem tempore apud vestri similes homines invasorem aestimatum, consilium adversum hereticos petiverunt, quod Deo volente acceperunt. Sed quod ad eos pertinebat, quaesiverunt; quod ad illos non pertinebat, Deo dimiserunt; et in derogatione Romanae ecclesiae siluerunt. Fuit namque quidam Dioscorus Alexandrinus archiepiscopus, cujus vos exemplum imitati estis, qui presumpsit contra Leonem pontificem et contra Romanam ecclesiam scribere; sed in tantum illius presumptionem sancti Patres apud Calcedoniam detestati sunt, ut sine ulla restitutione eum dampnarent. Et nullam inquisitionem fecerunt, utrum juste an injuste vel quoquo modo jam fatum Dioscorum contra Romanam ecclesiam dictasset; sed absque omni controversia hoc in eo ulti sunt, quia, cum esset inferior, suo priore et magistrum conatus est lacessere contumeliis. Voluerunt nempe, in domo Dei nichil fieri confusum, nichil inordinatum. Verumtamen haec parvipendebat pater Arnulfus, cum suo nescimus quo apostata filio, quando tanta contra Romanam ecclesiam ausi sunt scribere, quod nec Arriani heretici aliquando presumpserunt (supra, conc. Basol. num. 28). Certe scriptum est, quia venenatis filiis venenati parentes nascuntur. Contra quem beatissimus papa Bonifatius ait: #Nemo umquam apostolico culmini, de cujus juditio non licet retractari, manus obvias audacter intulit; nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari.@# Nam etsi aliquando in aliquo Romana ecclesia titubavit, cum adjutorio Petri apostoli ipsa se erexit, et omnibus aecclesiis semper adjutorium prebuit; ipsa tamen ab aliqua adjutorium minime quaesivit, non suis viribus, sed Dei adjutorio, qui ait ad Petrum: #Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32) @#. Ista igitur privilegia teste beato papa Nicolao Romanae ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed tantummodo celebrata et venerata, quae nullatenus possunt minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari; quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit. Verum ille potissimum peccat, qui Dei ordinationi resistere temptat. Ipsa namque privilegia Romanae aecclesiae impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt: quae permanet illibata. Quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabit inmutilata. Et quoniam contra Romanam ecclesiam canones opposuistis, audite quid vobis Gelasius, multarum hereseon destructor, in commonitorio, Fausto magistro, fingenti legationem Constantinopolym, dato, inter cetera sic ait: #Nobis,@# inquit, #apponunt kanones, dum nesciunt quid loquantur, contra quos ipsi venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt.@# Ipsi sunt kanones, qui appellationes totius ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsis vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia judicare, ipsam ad nullum commeare juditium, nec de ejus umquam preceperunt juditio judicari, sententiamque illius non oporteret dissolvi. Et quoniam quae in detractione Romanae ecclesiae evomere potuisti, scripsisti; quod
null
7974d8e3-9b8b-4eff-9545-ef22d28f8096
latin_170m_raw
null
None
None
None
autem honor et decus illius est, latenter subtraxisti: verumtamen medicamentum animae abscondisti, et venenum unde incautos et simplices interficere possis, ostendisti. Enimvero quicquid interrogando, ut filii ad patres, Aurelius et Augustinus et Alippius et ceteri episcopi in Affrica constituti Bonifatio papae miserunt, vos proterve et arroganter posuistis; quod vero propter tribulationem et angustiam, quae ei imminebat ab Eulalio, qui in intentione uno die cum predicto Bonifatio ordinatus fuerat, et semper in dissensione fuit, quo vixit annos 3 et menses 5, et propterea illis scribere minime potuit teste Celestino papa, dicere noluisti. Epistolam vero ostendere predicti Celestini papae, quae laudans eos et amplectens eorum sententiam, quae de libero arbitrio diffinierunt, et arguens quod orientales ecclesiae de Niceno concilio consuluerunt, cum per triginta et eo amplius annos in tantum heretici orientales ecclesias devastabant, ut poene nullum librum de fide catholica dimittentes quem non falsaverunt aut non incenderunt. Insuper ipsum simbolum Niceni concilii conscriptum pauci abscondere potuerunt, unde plurimae memoratae orientales ecclesiae a Romana ecclesia ipsum simbolum sibi conscribi petiverunt; et Athanasius archiepiscopus Alexandrinus, qui in diaconatu positus ipso Niceno interfuit, Marco pontifice, ut ei dignaretur conscribi, supplicando mandavit. Et quoniam postea temporibus Constantii et Juliani ipse pestifer morbus usque ad Romanam ecclesiam, quae est capud omnium aecclesiarum, pervenit, ideoque per diversas Romanas ecclesias dispersas tam predictam sinodum quam etiam decreta pontificum predictus Caelestinus in unum congregans maxime a Melchiade papa, sicut ei Damasus pontifex repromiserat, ipsi Aurelio remandavit eadem quaeque Isidorus asserit. Sed vos haec omnimodo reticendo celastis. De Antioceno vero concilio quod scripsistis, si cum ligatis Romanae aecclesiae factum est, et ipsi ibidem primatum habuerunt, ut judices, et sicut in omnibus sinodis subscripserunt, et epistola Leonis papae illis directa sicut evangelium confirmaverunt. Si vero ultionem, ut audistis, Dioscorum Antioceni patriarcham fecerunt, obscero per Deum, nolite occultare, quia Deus veritas est, et qui veritatem occultat, pro certo Deum negat. Nam quia beato Gregorio derogastis, ut de depositione episcoporum non requireret, considerate rationabiliter et probate, quod illius temporibus aut suum defensorem, aut notarium, aut subdiaconum, aut suum vicarium habebat, sicut in illius vita invenire poteritis, qui omnia sua vice ordinabat et disponebat, et quod rectum fatiebant, laudabat et confirmabat, quando inordinate, corrigebat et emendabat. Unde etiam Menne episcopo in sua praesentia se purificante, et dignitatem honoris et gratiam communionis reddidit. Similiter Januarium episcopum, et Stephanum, per defensorem suum Johannem audire et restitui fecit in ordine. Verum etiam non solum episcopis, sed etiam presbyteris, qui inordinate depositi fuerant, ordini pariter et in dignitate restituit. Haec etiam partim in vita illius, partim in regesto ejus invenire poteritis. Itaque Nicolaum papam ad vestrum testimonium deduxisti, eo quod adversum Romanam ecclesiam in depositione episcoporum siluisset. Qualiter contra Fotium invasorem Constantinopolitanae ecclesiae asterius fuit, quousque Ignatium in sede propria revocaret, in epistolis illius invenire poteritis. Etiam et in Mettensi synodo contra reges et episcopos in excommunicando et non reconciliando quam asterus fuit, diligentius previdete. Semper hoc proprium habuit Romana ecclesia, ut justos justificet, et impios condempnet, hostes expellat, filios recreet. Et quoniam improperasti, quod orientales et Affricanas seu Hispanienses ecclesias ab ea se separarent, et in hoc vos falsa dixisse cognoscite, quoniam nunc Theodorus archiepiscopus Aegypti, et Horestus Hierosolimitanus, legatos suos ad domnum apostolicum preterito anno direxerunt, et de heresi Jacobitarum conversos, utrum ad clericatum venire debeant, consilium petiverunt, et quoniam pro metu Sarracenorum in omni ecclesia altare minime consecrare poterant, ut eis pannum consecrare liceret postulaverunt. Similiter de Africa Cartaginense clerus et populus temporibus domni Benedicti septimi papae unum sacerdotem, Jacobum nomine, elegerunt et eum Romam, ut ubi consecraretur, mandaverunt. Epistola, quam secum detulit, inter cetera ita continebat: « Domno beatissimo et apostolico papae Romanae a Deo protectae civitatis clerus et populus Cartaginensis. Postulamus beatitudinem vestram, ut succurratis miserae et desolatae Africanae civitati, quae ita ad nichilum redacta est, ut ubi olym metropolis fuit, vix ibi modo sacerdotes habeantur: et sicut nostri anteriores ad vestros anteriores confugerunt, ita nunc quamvis parvi et indigni ad vos confugium facimus; et ideo et sacerdotem Jacobum
null
f1df7ae8-ae77-4221-9c9b-48f649cbb765
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad vos misimus, ut eum nobis ordinando solatium praebeatis. » Quem predictus pontifex in nostro monasterio, quousque de fide catholica probaretur, misit; at ubi eum orthodoxum repperit, consecrans archiepiscopum, eum cum privilegio ad propria remisit. Simulque de Hispania temporibus Johannis papae, filii Alberici, quem vos incongrue derogastis, Julianus Cordubensis archiepiscopus de multis et de difficilioribus causis epistolam cum legatis mittens, consilium petens, non interrogans, quis aut qualis fuisset, sed venerationem praebens apostolicae sedi, quod sibi utile erat quaesivit. Ex qua re cognoscite, Romanam ecclesiam adhuc ab omnibus ecclesiis honorari et venerari, solummodo a vobis detrahi et dehonestari. Dicitis quod Deo, non apostolico mandaretis, et vobis responsum non dedisset. Notum est omnibus, quia in tanta tribulatione et oppressione a Crescentio. . . . nunc positus fuit, ut quando voluit et qualiter voluit, nec vobis nec aliis responsum dare potuit; sed tamen citius quam potuit, nos ad investigandam et inquirendam vestram causam direxit. At ubi Aquis venimus, jam eum depositum invenimus, et neque aliquod responsum a vobis habere potuimus. Nobis vero reversis domum. apostolicus vos Romam invitavit; nec tamen ad eum venire voluistis. Et quia in itinere positus, non ut voluimus, sed ut potuimus, scripsimus, nunc ad vestram sinodum revertimur, quae a vobis est venerata et laudata, a cunctis vero, qui audiunt, depravata et vituperata. Quis fidelium aequis auribus audire potest, archiepiscopum per fidem deceptum et in carcere diu maceratum, et sic nudum vinctum, cum multitudine strepentium militum ad synodum ductum, uno teste dampnatum? Quis talia audiens vestram synodum non maledicit? Neque ut in vestro libello habetur, ter quaterque se culpabilem negantem esse, nullus vestrum eum audire voluit, sed cum uno presbitero cum dampnastis; quod omni auctoritate prohibetur. Quod nullius honoris, nullius dignitatis sit contra quemlibet laicum, unum testimonium credere debere: quanto magis adversus archiepiscopum! Quia vero dicitis, ipsum se accusasse et confessum fuisse, considerate, si fuit recipienda talis confessio? Nam ut in vestro libello habetur, dicebatis ei: #Pete veniam ut vita tibi concedatur.@# O inutilis confessio! Acsi ei diceretur: #Nisi dixeris quae volumus, vivere non poteris.@# Ecce Arnulfus archiepiscopus ut patriarcha Joseph captus et in lacum missus, timens mori negavit. L. Postquam vestrae caritati legatum nostrum a Mosomo direximus, ut causam Arnulfi et Gerberti kanonice cum timore Dei ac regulariter intra vestrum regnum finiretur, die sancto pentecosten ablatus est nobis libellus, in quo vestra synodus contra Arnulfum facta continebatur, immo adversus Romanam ecclesiam, tota injuriis et blasphemiis plena. Quo viso, admiratione et stupore attoniti, cogitavimus statim ad domnum apostolicum reverti, et ipsum ei apostaticum libellum portare. Sed ubi michi renuntiastis, quod omnia kanonice velitis diffinire, compulsi venimus ad cognoscendam hujus rei rationem. Nam, ut verius fateor caritati vestrae, in vobis evenit prophetia beati apostoli et evangelistae Johannis, qui dicit: #Multi antichristi facti sunt; unde scimus, quoniam novissima hora est (I Joan. II, 18) @#. Et quid est antichristus, nisi contrarius Christo? Ecce Christus dixit, qui veritas est et mentiri non potuit quod ecclesia beati Petri apostoli fundamentum sit omnium ecclesiarum. Et ubi ecclesiae sperare debemus fastigium, nisi ubi locatum est fundamentum? ibi procul dubio et cacumen et tota aecclesia permanet. Econtra anticristi vestri dicunt, quod ibi sit statua marmorea, et ut templum sit idolorum. Absit, absit, ut hanc injuriam Petri, immo Christi, aliquis Christianus libenter audiat, et zelo Dei cor ejus contra talem heresim non accendatur! Et quia vicarii Petri et ejus discipuli nolunt habere magistrum Platonem, neque Virgilium, neque Terentium, neque ceteros pecudes philosophorum, qui volando superbe, ut avis aerem, et emergentes in profundum, ut pisces mare, et ut peccora gradientes terram descripserunt: dicitis eos nec hostiarios debere esse, quia tali carmine imbuti non sunt. Pro qua re sciatis eos esse mentitos qui talia dixerunt. Nam Petrus non novit talia, et hostiarius caeli effectus est, ipso Domino ei dicente: #Tibi dabo claves regni caelorum (Matth. XVI, 19) @#. Unde ejus vicarii et
null
de56f53e-d38a-4179-93b4-9ca8c9113d65
latin_170m_raw
null
None
None
None
ejus discipuli apostolicis et evangelicis sunt instituti doctrinis, et non ornatu sermonum, sed ratione et sensu verborum; quia scriptum est: #Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27) @#. Et ab initio mundi non elegit Deus oratores et philosophos, sed illitteratos et rusticos. Sed non est mirum, si vicarii Petri a pseudoepiscopis audiunt quod ipse a scribis et Phariseis audivit, qui ad ejus injuriam dicebant cum idiota et sine litteris esse, et deridendo dicebant: #Musto pleni sunt isti (Act. II, 13) @#. Unde Johel propheta caecitatem illorum redarguit; qui inter cetera sic ait: #Et quidem super servos meos et super ancillas meas effundam de spiritu meo (Joel. II, 28) @#; non super scribas et Phariseos aut falsos sacerdotes, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Et quoniam calumniatis Romanum pontificem, qui munera sibi oblata recepit: in hoc non solum illi, sed omnibus apostolis eorumque successoribus detraxistis, immo ipsi Domino, qui capud omnium est ecclesiarum, quia magis oblata sibi munera non respuit. Etenim quia in vestro concilio vobis cura fuit, de pontificibus jam defunctis mentionem facere, quod quam sit contrarium omni Christiano, temere judicare de his qui ad Deum migraverunt, in secundo capitulo Anastasii papae ad Anastasium imperatorem directum invenire poteritis, et quomodo contra ordinem vestrum fecistis, facilius cognoscetis. Unde liquidius patet, quod Romanam ecclesiam, matrem vestram, a vobis separastis, cum de ea tantam injuriam scribere non timuistis. Non ergo ex pio corde vel ore aliquando tam prophana tamque perversa contra Romanam ecclesiam processerunt. Verumtamen si vestra fuerunt verba, quae in despectu beati Petri apostolorum principis, immo Dei, cujus ordinationi resistitis, scripta, et quasi detrahentia sacratissimam ecclesiam composita sunt, fateor, non vos studiose sacras regulas, non venerandarum sinodorum actiones, non veraces probabilium virorum canones lectitasse, quando tanta conati estis in derogatione Romanae ecclesiae inutiliter atque incompetenter memorare. Denique si Cham, filius Noe, videns verenda patris irrisit, nec operuit, maledictionem perpetuam percepisse legitur: quanto potius hi, qui patres spirituales non solum minime cooperiunt, sed et deridendo et falso ad subsannationem sui moris homines provocant? Scriptum quippe est: #Qui subsannat patrem et matrem;@# et reliqua (Prov. XXX, 17). Hoc itaque scientes Athanasius archiepiscopus et universi Aegiptiorum et Thebaidorum et Libiarum episcopi, quando a sancto Felice pontifice, nunc martyre, eodem tempore apud vestri similes homines invasorem aestimatum, consilium adversum hereticos petiverunt, quod Deo volente acceperunt. Sed quod ad eos pertinebat, quaesiverunt; quod ad illos non pertinebat, Deo dimiserunt; et in derogatione Romanae ecclesiae siluerunt. Fuit namque quidam Dioscorus Alexandrinus archiepiscopus, cujus vos exemplum imitati estis, qui presumpsit contra Leonem pontificem et contra Romanam ecclesiam scribere; sed in tantum illius presumptionem sancti Patres apud Calcedoniam detestati sunt, ut sine ulla restitutione eum dampnarent. Et nullam inquisitionem fecerunt, utrum juste an injuste vel quoquo modo jam fatum Dioscorum contra Romanam ecclesiam dictasset; sed absque omni controversia hoc in eo ulti sunt, quia, cum esset inferior, suo priore et magistrum conatus est lacessere contumeliis. Voluerunt nempe, in domo Dei nichil fieri confusum, nichil inordinatum. Verumtamen haec parvipendebat pater Arnulfus, cum suo nescimus quo apostata filio, quando tanta contra Romanam ecclesiam ausi sunt scribere, quod nec Arriani heretici aliquando presumpserunt (supra, conc. Basol. num. 28). Certe scriptum est, quia venenatis filiis venenati parentes nascuntur. Contra quem beatissimus papa Bonifatius ait: #Nemo umquam apostolico culmini, de cujus juditio non licet retractari, manus obvias audacter intulit; nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari.@# Nam etsi aliquando in aliquo Romana ecclesia titubavit, cum adjutorio Petri apostoli ipsa se erexit, et omnibus aecclesiis semper adjutorium prebuit; ipsa tamen ab aliqua adjutorium minime quaesivit, non suis viribus, sed Dei adjutorio, qui ait ad Petrum: #Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32) @#. Ista igitur privilegia teste beato papa Nicolao Romanae ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed tantummodo celebrata et venerata, quae nullatenus
null
bd06c434-d97d-47d5-9740-cc4a8765c654
latin_170m_raw
null
None
None
None
possunt minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari; quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit. Verum ille potissimum peccat, qui Dei ordinationi resistere temptat. Ipsa namque privilegia Romanae aecclesiae impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt: quae permanet illibata. Quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabit inmutilata. Et quoniam contra Romanam ecclesiam canones opposuistis, audite quid vobis Gelasius, multarum hereseon destructor, in commonitorio, Fausto magistro, fingenti legationem Constantinopolym, dato, inter cetera sic ait: #Nobis,@# inquit, #apponunt kanones, dum nesciunt quid loquantur, contra quos ipsi venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt.@# Ipsi sunt kanones, qui appellationes totius ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsis vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia judicare, ipsam ad nullum commeare juditium, nec de ejus umquam preceperunt juditio judicari, sententiamque illius non oporteret dissolvi. Et quoniam quae in detractione Romanae ecclesiae evomere potuisti, scripsisti; quod autem honor et decus illius est, latenter subtraxisti: verumtamen medicamentum animae abscondisti, et venenum unde incautos et simplices interficere possis, ostendisti. Enimvero quicquid interrogando, ut filii ad patres, Aurelius et Augustinus et Alippius et ceteri episcopi in Affrica constituti Bonifatio papae miserunt, vos proterve et arroganter posuistis; quod vero propter tribulationem et angustiam, quae ei imminebat ab Eulalio, qui in intentione uno die cum predicto Bonifatio ordinatus fuerat, et semper in dissensione fuit, quo vixit annos 3 et menses 5, et propterea illis scribere minime potuit teste Celestino papa, dicere noluisti. Epistolam vero ostendere predicti Celestini papae, quae laudans eos et amplectens eorum sententiam, quae de libero arbitrio diffinierunt, et arguens quod orientales ecclesiae de Niceno concilio consuluerunt, cum per triginta et eo amplius annos in tantum heretici orientales ecclesias devastabant, ut poene nullum librum de fide catholica dimittentes quem non falsaverunt aut non incenderunt. Insuper ipsum simbolum Niceni concilii conscriptum pauci abscondere potuerunt, unde plurimae memoratae orientales ecclesiae a Romana ecclesia ipsum simbolum sibi conscribi petiverunt; et Athanasius archiepiscopus Alexandrinus, qui in diaconatu positus ipso Niceno interfuit, Marco pontifice, ut ei dignaretur conscribi, supplicando mandavit. Et quoniam postea temporibus Constantii et Juliani ipse pestifer morbus usque ad Romanam ecclesiam, quae est capud omnium aecclesiarum, pervenit, ideoque per diversas Romanas ecclesias dispersas tam predictam sinodum quam etiam decreta pontificum predictus Caelestinus in unum congregans maxime a Melchiade papa, sicut ei Damasus pontifex repromiserat, ipsi Aurelio remandavit eadem quaeque Isidorus asserit. Sed vos haec omnimodo reticendo celastis. De Antioceno vero concilio quod scripsistis, si cum ligatis Romanae aecclesiae factum est, et ipsi ibidem primatum habuerunt, ut judices, et sicut in omnibus sinodis subscripserunt, et epistola Leonis papae illis directa sicut evangelium confirmaverunt. Si vero ultionem, ut audistis, Dioscorum Antioceni patriarcham fecerunt, obscero per Deum, nolite occultare, quia Deus veritas est, et qui veritatem occultat, pro certo Deum negat. Nam quia beato Gregorio derogastis, ut de depositione episcoporum non requireret, considerate rationabiliter et probate, quod illius temporibus aut suum defensorem, aut notarium, aut subdiaconum, aut suum vicarium habebat, sicut in illius vita invenire poteritis, qui omnia sua vice ordinabat et disponebat, et quod rectum fatiebant, laudabat et confirmabat, quando inordinate, corrigebat et emendabat. Unde etiam Menne episcopo in sua praesentia se purificante, et dignitatem honoris et gratiam communionis reddidit. Similiter Januarium episcopum, et Stephanum, per defensorem suum Johannem audire et restitui fecit in ordine. Verum etiam non solum episcopis, sed etiam presbyteris, qui inordinate depositi fuerant, ordini pariter et in dignitate restituit. Haec etiam partim in vita illius, partim in regesto ejus invenire poteritis. Itaque Nicolaum papam ad vestrum testimonium deduxisti, eo quod adversum Romanam ecclesiam in depositione episcoporum siluisset. Qualiter contra Fotium invasorem Constantinopolitanae ecclesiae asterius fuit, quousque Ignatium in sede propria revocaret, in epistolis illius invenire poteritis. Etiam et in Mettensi synodo contra reges et episcopos in excommunicando et non reconciliando quam asterus fuit, diligentius previdete. Semper hoc proprium habuit Romana
null
bf2d26e1-0987-4341-b004-994a84142b3c
latin_170m_raw
null
None
None
None
ecclesia, ut justos justificet, et impios condempnet, hostes expellat, filios recreet. Et quoniam improperasti, quod orientales et Affricanas seu Hispanienses ecclesias ab ea se separarent, et in hoc vos falsa dixisse cognoscite, quoniam nunc Theodorus archiepiscopus Aegypti, et Horestus Hierosolimitanus, legatos suos ad domnum apostolicum preterito anno direxerunt, et de heresi Jacobitarum conversos, utrum ad clericatum venire debeant, consilium petiverunt, et quoniam pro metu Sarracenorum in omni ecclesia altare minime consecrare poterant, ut eis pannum consecrare liceret postulaverunt. Similiter de Africa Cartaginense clerus et populus temporibus domni Benedicti septimi papae unum sacerdotem, Jacobum nomine, elegerunt et eum Romam, ut ubi consecraretur, mandaverunt. Epistola, quam secum detulit, inter cetera ita continebat: « Domno beatissimo et apostolico papae Romanae a Deo protectae civitatis clerus et populus Cartaginensis. Postulamus beatitudinem vestram, ut succurratis miserae et desolatae Africanae civitati, quae ita ad nichilum redacta est, ut ubi olym metropolis fuit, vix ibi modo sacerdotes habeantur: et sicut nostri anteriores ad vestros anteriores confugerunt, ita nunc quamvis parvi et indigni ad vos confugium facimus; et ideo et sacerdotem Jacobum ad vos misimus, ut eum nobis ordinando solatium praebeatis. » Quem predictus pontifex in nostro monasterio, quousque de fide catholica probaretur, misit; at ubi eum orthodoxum repperit, consecrans archiepiscopum, eum cum privilegio ad propria remisit. Simulque de Hispania temporibus Johannis papae, filii Alberici, quem vos incongrue derogastis, Julianus Cordubensis archiepiscopus de multis et de difficilioribus causis epistolam cum legatis mittens, consilium petens, non interrogans, quis aut qualis fuisset, sed venerationem praebens apostolicae sedi, quod sibi utile erat quaesivit. Ex qua re cognoscite, Romanam ecclesiam adhuc ab omnibus ecclesiis honorari et venerari, solummodo a vobis detrahi et dehonestari. Dicitis quod Deo, non apostolico mandaretis, et vobis responsum non dedisset. Notum est omnibus, quia in tanta tribulatione et oppressione a Crescentio. . . . nunc positus fuit, ut quando voluit et qualiter voluit, nec vobis nec aliis responsum dare potuit; sed tamen citius quam potuit, nos ad investigandam et inquirendam vestram causam direxit. At ubi Aquis venimus, jam eum depositum invenimus, et neque aliquod responsum a vobis habere potuimus. Nobis vero reversis domum. apostolicus vos Romam invitavit; nec tamen ad eum venire voluistis. Et quia in itinere positus, non ut voluimus, sed ut potuimus, scripsimus, nunc ad vestram sinodum revertimur, quae a vobis est venerata et laudata, a cunctis vero, qui audiunt, depravata et vituperata. Quis fidelium aequis auribus audire potest, archiepiscopum per fidem deceptum et in carcere diu maceratum, et sic nudum vinctum, cum multitudine strepentium militum ad synodum ductum, uno teste dampnatum? Quis talia audiens vestram synodum non maledicit? Neque ut in vestro libello habetur, ter quaterque se culpabilem negantem esse, nullus vestrum eum audire voluit, sed cum uno presbitero cum dampnastis; quod omni auctoritate prohibetur. Quod nullius honoris, nullius dignitatis sit contra quemlibet laicum, unum testimonium credere debere: quanto magis adversus archiepiscopum! Quia vero dicitis, ipsum se accusasse et confessum fuisse, considerate, si fuit recipienda talis confessio? Nam ut in vestro libello habetur, dicebatis ei: #Pete veniam ut vita tibi concedatur.@# O inutilis confessio! Acsi ei diceretur: #Nisi dixeris quae volumus, vivere non poteris.@# Ecce Arnulfus archiepiscopus ut patriarcha Joseph captus et in lacum missus, timens mori negavit.
null
fc4afa1c-3302-4477-84f9-de35006f48c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola encyclica de caede Abbonis Universis abbatibus Christique fidelibus quoquo locorum habitantibus, Floriacensis conciola dejecta et Patre viduata. Fletu pene absorptis, dolore contritis, manum porrigite spiritalis auxilii, Patres sanctissimi, per affectum fraternae charitatis. Pane moeroris potuque amaritudinis cibati, vestris orationibus mereamur recreari, quorum cithara laetitiae versa est in luctum moestitiae, quorum organum luctuose sonat lamentum, et jucunditas vocem tantummodo flentium. Pervenit gladius doloris usque ad animam, dum deploramus pro sanctae religionis studio domnum et abbatem nostrum Abbonem excessisse a saeculo coronatum martyrio, qui Wasconum gladiis felix promeruit feliciter beatorum martyrum socius fieri; cujus animae contagia vestra oratio abstergat, qui vestri amator omniumque Christi servientium verus semper exstitit dilector. Nobis quoque, quos orphanos reliquit, fraternis succurrite votis, et Deum omnipotentem placate orationum hostiis, ut dignetur sua gratia gregem decapitatum et pio Patre orbatum consolari. Obiit Idibus Novembris, die natali sancti Bricii. Epistola encyclica de caede Abbonis Universis abbatibus Christique fidelibus quoquo locorum habitantibus, Floriacensis conciola dejecta et Patre viduata. Fletu pene absorptis, dolore contritis, manum porrigite spiritalis auxilii, Patres sanctissimi, per affectum fraternae charitatis. Pane moeroris potuque amaritudinis cibati, vestris orationibus mereamur recreari, quorum cithara laetitiae versa est in luctum moestitiae, quorum organum luctuose sonat lamentum, et jucunditas vocem tantummodo flentium. Pervenit gladius doloris usque ad animam, dum deploramus pro sanctae religionis studio domnum et abbatem nostrum Abbonem excessisse a saeculo coronatum martyrio, qui Wasconum gladiis felix promeruit feliciter beatorum martyrum socius fieri; cujus animae contagia vestra oratio abstergat, qui vestri amator omniumque Christi servientium verus semper exstitit dilector. Nobis quoque, quos orphanos reliquit, fraternis succurrite votis, et Deum omnipotentem placate orationum hostiis, ut dignetur sua gratia gregem decapitatum et pio Patre orbatum consolari. Obiit Idibus Novembris, die natali sancti Bricii.
null
05db05d6-4657-46c0-88d9-ae5f0154fa0c
latin_170m_raw
null
None
None
None
Vita S. Hadalini 1. Fuit B. Hadalinus Aquitaniae territorio cretus, nobili propagine ortus, in tenera aetate morum probitate grandaevus, pueritiae annos excedens, consortio senum Salomonis semper inesse cupiens, et dum sese quotidie ad majora niteretur extendere, etiam illius famosi patriarchae exempla conatus est pertentare, cui ait Dominus: #Exi de terra tua (Gen. XII, 1) @#, etc. Quod etiam jamdudum plures hoc ipsum audierat actitare, et pro viribus suis illorum impar nolebat apparere, sanctus scilicet Agricius, Maximinus, Paulinus, ejusdem patriae exsules, ad nostram, id est Francorum devenerant terram. Qui etiam postea Trevericae sedis archiepiscopali infula sublimati, ibique mortem obientes, cum Domino miraculis attestantibus se vivere manifestant. Sic quoque B. Remaclus Tungrensium praesul almifluus et Deo dignus, Goar Rhenum fluvium circa monasterium suum transeuntium consolator, caeterique ex eadem regione felici fines noscuntur nostros adiisse perplures. 2. Cernens B. Hadalinus quem nimio diligebat amore a Deo et hominibus exaltatum et pontificali cathedra sublimatum, non est nostrae facultatis evolvere quanta cor ejus et lingua repletum fuerit exsultatione. Porro cujus meriti religionisque integrae in eodem exstiterit regimine, qualiterve Stabulaus et Malmundarium monasteria construxerit pio labore, in ejus Vitae libro quicunque velit poterit reperire. At vero postquam cultum servorum Dei in eisdem coenobiis aggregaverat, habitacula quoque religionis usui apta magna ex parte disposuerat; quod semper habuit in voto, remotioris scilicet vitae solitudinem, sic, Deo annuente, nactus est occasionem. Tandem, licet difficillime, impetravit tamen a rege ut alius sibi succederet, et sibi diu desideratum eremum adire liceret, ubi remotus a curis saecularibus, liberius inhiaret coelestibus. S. Theodardi vitam satis probabilem regi et optimatibus ostentavit, eumque vicem suam supplere post se cathedrae suae subrogandum ex nomine designavit. Plebe itaque suis sacris benedictionibus insignita, B. Hadalino secum comitante, diu destinatum accipiunt callem. 3. Sed cum Dominus ipsius benedicti Hadalini sanctitatis jubar super candelabrum ponere (Matth. V, 15) popularis disponeret notionis, contigit, dum iter agerent, ut accumberent quietis gratia ambo, dormientique de quo agitur sancto, alter vigilans, benignus scilicet Remaclus, solis radium qui oberat vultui imminens soporantis, angelico velari cerneret obumbramine. Evigilans autem ait ad eum beatus pontifex: Frater dulcissime, si quam nunc visionem in somnis agnoscis tibi ostensam fore, mihi indicare ne differas, charissime. At ille vultu submisso primo renitens, sed post jubentis voci obtemperans, ait: « Decreveram tibi, Pater beatissime, quae videram in praesenti occulere, verum evolutis aliquot diebus humili pronus devotione patefacere. Sed cum tuae jussioni quidquam negare fas non sit: Vidi, inquam, columbam, cum blando sopore quiescerem, de coelo super me indignum alis expansis descendere (Joan. I, 32), oculosque meos aliquantulum circumvolitare; sicque caput meum supersedere, meque hoc omen quid boni portenderit fateor ignorare. » At B. pontifex Remaclus hilari etiam intuens vultu: « Excellit, inquit, o Hadaline, dignitas tua modicitatem meam, indignumque me tali fateor socio, quem famulatu obumbrari conspexi angelico. Te per diem sol non uret, neque luna per noctem, ait Psalmista (Psal. CXX, 6), quia nec in Christo, nec in illustrata per eum excedes Ecclesia. Columba quippe Spiritum sanctum qui super Dominum in Jordanis fluminis baptismate requievit, et eum oleo exsultationis prae participibus suis unxit (Psal. XLIV, 8), ostendit; ipse gratia mitissimae pietatis tuum cor illustravit, teque in sui servitio perenniter delegavit. » Haec et his similia sa rae eruditionis verba Hadalinus a Deo electus cordis aure audiebat, et ad majora se virtutum opera deinceps accingere cogitabat. 4. Rursus benignus pontifex Remaclus futurorum praescius ait ad illum: Accelera ergo, fili mi, alio quanto ius profectionem Christum consectans praeducem. Vallem contiguam saltui qui adjacet fluvio quem Letiam dicunt vicini, adiens locum qui Inter quatuor-montes vocatur inquire, et illic, Deo cohospite, tibi habitaculum atque oratorium construe, angelis ubi praesulibus Domino Christo digne valeas militare. Ille haec praesagia hilari mente suscipiens, vestigiis pontificis provolvere nisus est. At ille benigno hortatu illum elevans, ut locum cum aliquantis comitibus adiret, et procedente tempore ad se saepe
null
bde84708-cda5-4276-b6be-66645f7cc5c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
visitationis gratia rediret, suadebat. Exorata itaque et impetrata benedictione progressus indagandi cupidine, viri cujusdam qui vocabatur Beo devenit domum, aegreque, uxoris scilicet juvamine, hospitio impetrato, inter versandum inquirere. Sanctus jamdictum coepit locum, obtentoque sub dulci ducamine locum invenit, Deo gratias egit, Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII, 8) cecinit. Deinceps habitaculum construit, oratoriolum, ut tunc temporis posse fuit, perfecit, seseque Christi famulatui angelorumque praesidio totum illic devotus contradit. In fame igitur et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et diversis angoribus, aerumnis atque pressuris, Dei athleta sobrie et quiete et pie Domino, non saeculo, vivens, exspectabat illic beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12), castigansque et servituti animi subjiciens proprium quotidie corpus, ipsam animam coelestibus deputabat indesinenter excubiis, regem in accubitu suo sedentem nardum mirifici odoris (Cant. I, 11) priorum actuum quotidie in ara cordis sacrificium delectabile mactando munificans. 5. Audiens autem famam sanctitatis sanctaeque conversationis monitoris sui, beati scilicet Remacli in coenobio praedicto Stabulaus, quod studebant undique ad eum velut apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis servituti addere et leni jugo Christi colla subnectere; alii vero liberos suos liberalibus, imo monasticis instruendos disciplinis, et illic perpetuo inservituros contradere; multi etiam de facultatibus suis et reditibus suis sanctorum necessitatibus communicare; studebat et ipse ad eum visitationis et nimio charitatis ardore saepe venire, et de pomis paradisi Dei conversando illic convivari, sicuti in catalogo vivorum illustrium qui ibidem super altare apparet assidue habetur insertum. Haec sunt, inquit, nomina eorum qui cum B. Remaclo monasterium Stabulaus prius inhabitare coeperunt: S. Remaclus, S. Hadalinus, S. Theodardus, S. Lambertus, ejus spiritualis procul dubio in baptismate filius, S. Hubertus, Christianus quoque sapientissimus, et caeteri multi. 6. Sed ut ad ea unde paulo momento divertimus redeamus, coepit beatus locum habitationis suae Hadalinus excolere, sanctae conversationis opere adornare, de die in diem Christi bonus odor Deo in omni loco esse (II Cor. II, 15). Sane quod coelestis lucerna diu latere sub modii nequiverat umbra #(Matth. V. 15)@#, nec civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14), pervenit fama sanctitatis ejus ad aures Pippini gloriosissimi tunc temporis regis: qui ut regina Saba ad veteris temporis Salomonem, ita ad istius pacifici ac sapientissimi Dei ministri accurrit humilis mansionem, consiliisque saluberrimis ab eo de subjiciendo sese Regi regum Christo et gubernando secundum ejus imperium regno ab ipsius mellifluo susceptis eloquio, suffragioque quarumdam quae adhuc a provisoribus loci tenentur villarum concesso, gaudens de beati viri colloquio sese reddidit palatio. Et quia nil deest timentibus Deum, multi de facultatibus et redditibus suis ejus voluntariam paupertatem suppeditare volebant, ut conversionis ejus in eodem loco augmentaretur affectus. Nam fuere in ejus vicinio tres germani, Beo scilicet jam dictus, Triclinus alter, tertius Balduinus, quorum quisque quod illic possederat concessit devotus. 7. Nomen itaque ejus per vicina loca cunctis innotuit, factumque est ut ex illo tempore a multis frequentari coepisset: ipse enim caelibem dignamque Deo inibi vitam ducebat. Omnes supervenientes non modo dulcedine verborum animaequiores reddebat, verum et charitatis officia eis pro modulo suo libentissime impendebat. Et quia eumdem locum sua sacra consecraverat conversione, voluit pius Dominus verba quae ante dixerat: #Qui me,@# inquit, #honorificaverit honorificabo eum (I Reg. II, 30) @#, in hoc famulo suo ostendere. Cumque locelli jam dilatari coepisset angustia, duo equites cum duobus assuetis venatibus Umbris forte fortuna ignari cujus dignitatis esset vallicula venientes, experti sunt in semetipsis quid advenientibus agere competeret caeteris. Nam mane surgentes, exanimes quibus advecti fuerant invenerunt sonipedes, superque mortua cadavera canes. Hoc comperto qui tunc temporis aderat praesul, cujus nunc, Deo annuente, nomine, non proh nefas! merito famulamur sedi, auctoritate interminavit episcopali, ne quis posthaec eques oratorii illius attingeret fines: delegavit illic quoque ex reditibus, ut rem Ecclesiae nostrae, villam quae Mons Francheri vocatur, ubi miraculum quod accidit et memoriae nunc intervenit, nefas silere putamus. 8. Cum casu messores
null
81b36366-fd64-40ad-9fc0-b9ecd2d257fa
latin_170m_raw
null
None
None
None
sibi laborarent heriles, dirigunt sancto conquerentes ex suis legatum, humiliter exorantes remedium adhibere opportunum. Ille vero se misisse illis jam retulit potum, verum segnitie delatoris dilatum. Ne vero siti laborantes periclitarentur diutina, sanctus ad locum adveniens, messores bacillum quo iverat figit, et affectu intimo cordis oravit. Cujus orationis verba cordis scrutator audivit, et fons largiflue scaturiens continuo erupit, sitibundos exsatiat, meritum viri declarat. 9. Emporium per idem tempus quod dicitur #Dionant@# dum praeteriret, ecce quaedam mulier accurrens, mugitumque vocis emittens, vestigia ejus osculabatur; sed quae anhelabat corde, voce implere nequibat. Substitit ergo, et populum circa se astantem quaenam esset, qualiterve id ei accidisset interrogavit. At illi ut multum temporis jam fluxerat quod muta effecta sit intimavit, et ut ei infortunii et infelicitatis misereri dignetur supplices omnes offerunt preces. Et ille: « Non haec, inquit, nostra sunt, sed sanctorum Patrum, quorum nos suppares esse meriti utinam contingeret vel extremi. » Populus autem magnis clamoribus suggerebat, ut qui pietatem et clementiam semper docuerat, ipse quoque in miseria illius mulierculae dignaretur ostendere. Qui stat pietate motus, et de verbis Domini quae discipulis suis promiserat: #Quaecunque orantes petitis, credentes accipietis (Marc. XI, 24) @#, confisus, totum se ad Dominum contulit devotus, prostratusque humo lacrymis orabat. Oratione expleta, signum sanctae crucis ori ejus impressit: mox illa Deo gratias cunctis audientibus egit, vocem laudationis attollit, et posthaec Deo devota permansit. 10. Cujus rei admiratione permota quaedam, ut fertur, potens matrona, nomine Aquila, cujus tunc erat Anthegia villa notissima, dedit Deo ad sancti sustentaculum Russina, quod dicitur #Mansum.@# Hoc exemplo et altera quaedam Guiza vocata, cum tradere Deo per manum ejusdem beatissimi videlicet Hadalini praedium quod #Veltz@# dicebatur vellet, cognomen a vocabulo deducens sancti, Montem S. Hadalini in posterum vocari disposuit: didicerat namque quod redemptio animae viri divitiae ejus. Quibus ita gestis, infirmitate ultima praeventa est. Cumque lectulum illius plurimorum circumstiparet fidelium turma, de absentia viri sancti flebili cum eis est voce conquesta: et cum interrogaretur a nostris cui illud delegare vellet, iterata saepius voce respondit: Hadafino, Hadalino, Hadalino, inquam, beato. Cumque wantum in manu (ut moris est) legaliter tradenda teneret, et viri differretur adventus, exspiravit. Currens autem nuntius ad beatum qui tunc forte aberat Hadalinum, indicavit ei et dolorem morientis et causam tradendae sibi possessionis. Veniente itaque sancto, et cordis ejus pulsum manu rimante, si jam exstincta funditus esset, rigentes occiduo casu articulos (mirum dictu) ac si vivens aperuit, et cunctis videntibus qui aderant locum cum beato contradidit. Hujus rei tot ac tanti existunt testes, quot regionis illius constant inhabitatores. Patet etiam clarius luce, dum incolae cumdem locum videntur possidere, qui dictis fidem faciunt usque hodie. 11. Procedente rursus tempore taurus casu petulcus ostium cujusdam effregerat. Cumque ejus inhabitatrix muliercula ejulatu flebilissimo cuncta compleret, heros benignus adfuit, eamque quid sibi acciderit ut his eos clamoribus congregaret inquisivit: cognitaque rei notione, eam solatus est dicens: « Ne perturberis misera in tugurioli tuisruina, sed magis bonis operibus elabora, ut in illa qua mansiones multae sunt merearis fieri incola. » Et haec dicens ostium signavit, integritati pristinae verbo reddidit, admiratione cuncta replevit, seque jactantiam fugitans concitus abdidit. 12. Pauper igitur spiritu, quia casu nequibat, affectu regnum coelorum emere contendebat, mitissimaque mente terram viventium possidere sedulus affectabat, cumque esuriret et sitiret justitiam, satiari cum Christi manifestaretur gloria ambiens, famam saeculi pro nihilo ducebat. Et, ut Deum mente conciperet, limpidissimum cordis oculum a malivolentia et saecularium curarum pulvere conservare studebat. Et licet caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V, 17), dum terrena inhabitatio sensum deprimit, multa cogitantem semper concupiscere soleat, pacem iste mirificam faciens, spiritum carni, Deum spiritui dominari vigori compellebat herili, ut Deum coelorum in Sion videre ejusque excubiis mereretur indeficue adhaerere, et filius Dei non quidem natura, verum gratia vocari et esse. Sane internorum bonorum suorum formas et species sicut nemo ad plenum potuit inspicere, ita nemo
null
9cb37bf5-8fc5-423b-8239-c985260fda13
latin_170m_raw
null
None
None
None
sufficit explicare: quas sicut illa studuit excolere ita et laboravit occulere, et, cum haec vellet augeri, nolebat agnosci neglector quietis, refuga voluptatis, appetitor laboris; patiens abjectionis, impatiens honoris; pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia: nulla illi ex omnibus propensior cura, nisi aut de Deo in lectione atque sermone, aut cum Deo in oratione loqueretur. 13. Per plura ergo annorum curricula illic commorans, sanctissima conversatione post hujus vitae multimodos laborum excursus, per plura beneficiorum et miraculorum commoda, hominibus Deoque charus ostensus, diem sibi vocationis intelligens imminere, quo recompensaret honor in coelis quod labor triverat in terris; morem gerere decrevit subjectis. Quos accersitos fideles quosque non parvi numeri ante se positos et de abscessu suo moestos his ultimis solatus est verbis: « Ecce, charissimi Patres atque amantissimi fratres, tempus resolutionis meae instat, quo haec torpentia membra spiritus relinquat, judicique suo praesentandus occurrat. Non me terret proventus conditionis omni mortali communis, cum tota sapientium vita commentatio debeat esse mortis; vobis magis timeo, quos salvandos omnimodis volo. En ego viam universae carnis sum ingressurus, et ad vos deinceps non reversurus; vos quoque morituros, charissimi, scitote, ideoque poenitentiae tempus indultum non patiamini, quaeso, transire incassum. Quisquis ergo vestrum cujuscunque criminis se sentit perpetratione maculatum, atque fovea majoris peccati absorptum, cito salubre suo supponat vulneri medicamentum. Dum judex porrigit poenitenti misericordiae manum, en patet dum advivitis janua misericordiae, quae post mortem obstruitur, sola patente quae contemptores praeceptorum Dominicorum desertoresque puniendos suscipiat porta gehennae. Obsecro itaque vos per Christum, ut in quo vos nostis hactenus deviasse a vero, reconciliari satagite Deo. Orate, ut vos evangelica admonet lectio, ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). Quo loco nostrae res sitae sint, in commune videtis; et quia hic mundus in maligno positus sit (I Joan. V, 19), juxta mecum omnes attenditis. » Post has dulces paternae pietatis admonitiones et extrema charitatis verba modica febre pulsatus, et sacrosancti corporis et sanguinis Domini viatico confirmatus, illis dolentibus et flentibus, ipse autem exsultans tertio Nonas Februarii pervenit ad eum quem semper desideraverat, Christum. Corpus ejus honorifice curatum cum melodia psalmorum et hymnorum in loco quo ipse decreverat est sepultum: ubi per ejus merita Dominus usque in praesens operatur miraculorum beneficia ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in saecula. Vita S. Hadalini 1. Fuit B. Hadalinus Aquitaniae territorio cretus, nobili propagine ortus, in tenera aetate morum probitate grandaevus, pueritiae annos excedens, consortio senum Salomonis semper inesse cupiens, et dum sese quotidie ad majora niteretur extendere, etiam illius famosi patriarchae exempla conatus est pertentare, cui ait Dominus: #Exi de terra tua (Gen. XII, 1) @#, etc. Quod etiam jamdudum plures hoc ipsum audierat actitare, et pro viribus suis illorum impar nolebat apparere, sanctus scilicet Agricius, Maximinus, Paulinus, ejusdem patriae exsules, ad nostram, id est Francorum devenerant terram. Qui etiam postea Trevericae sedis archiepiscopali infula sublimati, ibique mortem obientes, cum Domino miraculis attestantibus se vivere manifestant. Sic quoque B. Remaclus Tungrensium praesul almifluus et Deo dignus, Goar Rhenum fluvium circa monasterium suum transeuntium consolator, caeterique ex eadem regione felici fines noscuntur nostros adiisse perplures. 2. Cernens B. Hadalinus quem nimio diligebat amore a Deo et hominibus exaltatum et pontificali cathedra sublimatum, non est nostrae facultatis evolvere quanta cor ejus et lingua repletum fuerit exsultatione. Porro cujus meriti religionisque integrae in eodem exstiterit regimine, qualiterve Stabulaus et Malmundarium monasteria construxerit pio labore, in ejus Vitae libro quicunque velit poterit reperire. At vero postquam cultum servorum Dei in eisdem coenobiis aggregaverat, habitacula quoque religionis usui apta magna ex parte disposuerat; quod semper habuit in voto, remotioris scilicet vitae solitudinem, sic, Deo annuente, nactus est occasionem. Tandem, licet difficillime, impetravit tamen a rege ut alius sibi succederet, et sibi diu desideratum eremum adire liceret, ubi remotus a curis saecularibus, liberius inhiaret coelestibus. S. Theodardi vitam satis probabilem regi et optimatibus ostentavit, eumque vicem suam supplere post se
null
2114de0b-44e7-4b86-b847-7ee4bed65329
latin_170m_raw
null
None
None
None
cathedrae suae subrogandum ex nomine designavit. Plebe itaque suis sacris benedictionibus insignita, B. Hadalino secum comitante, diu destinatum accipiunt callem. 3. Sed cum Dominus ipsius benedicti Hadalini sanctitatis jubar super candelabrum ponere (Matth. V, 15) popularis disponeret notionis, contigit, dum iter agerent, ut accumberent quietis gratia ambo, dormientique de quo agitur sancto, alter vigilans, benignus scilicet Remaclus, solis radium qui oberat vultui imminens soporantis, angelico velari cerneret obumbramine. Evigilans autem ait ad eum beatus pontifex: Frater dulcissime, si quam nunc visionem in somnis agnoscis tibi ostensam fore, mihi indicare ne differas, charissime. At ille vultu submisso primo renitens, sed post jubentis voci obtemperans, ait: « Decreveram tibi, Pater beatissime, quae videram in praesenti occulere, verum evolutis aliquot diebus humili pronus devotione patefacere. Sed cum tuae jussioni quidquam negare fas non sit: Vidi, inquam, columbam, cum blando sopore quiescerem, de coelo super me indignum alis expansis descendere (Joan. I, 32), oculosque meos aliquantulum circumvolitare; sicque caput meum supersedere, meque hoc omen quid boni portenderit fateor ignorare. » At B. pontifex Remaclus hilari etiam intuens vultu: « Excellit, inquit, o Hadaline, dignitas tua modicitatem meam, indignumque me tali fateor socio, quem famulatu obumbrari conspexi angelico. Te per diem sol non uret, neque luna per noctem, ait Psalmista (Psal. CXX, 6), quia nec in Christo, nec in illustrata per eum excedes Ecclesia. Columba quippe Spiritum sanctum qui super Dominum in Jordanis fluminis baptismate requievit, et eum oleo exsultationis prae participibus suis unxit (Psal. XLIV, 8), ostendit; ipse gratia mitissimae pietatis tuum cor illustravit, teque in sui servitio perenniter delegavit. » Haec et his similia sa rae eruditionis verba Hadalinus a Deo electus cordis aure audiebat, et ad majora se virtutum opera deinceps accingere cogitabat. 4. Rursus benignus pontifex Remaclus futurorum praescius ait ad illum: Accelera ergo, fili mi, alio quanto ius profectionem Christum consectans praeducem. Vallem contiguam saltui qui adjacet fluvio quem Letiam dicunt vicini, adiens locum qui Inter quatuor-montes vocatur inquire, et illic, Deo cohospite, tibi habitaculum atque oratorium construe, angelis ubi praesulibus Domino Christo digne valeas militare. Ille haec praesagia hilari mente suscipiens, vestigiis pontificis provolvere nisus est. At ille benigno hortatu illum elevans, ut locum cum aliquantis comitibus adiret, et procedente tempore ad se saepe visitationis gratia rediret, suadebat. Exorata itaque et impetrata benedictione progressus indagandi cupidine, viri cujusdam qui vocabatur Beo devenit domum, aegreque, uxoris scilicet juvamine, hospitio impetrato, inter versandum inquirere. Sanctus jamdictum coepit locum, obtentoque sub dulci ducamine locum invenit, Deo gratias egit, Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII, 8) cecinit. Deinceps habitaculum construit, oratoriolum, ut tunc temporis posse fuit, perfecit, seseque Christi famulatui angelorumque praesidio totum illic devotus contradit. In fame igitur et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et diversis angoribus, aerumnis atque pressuris, Dei athleta sobrie et quiete et pie Domino, non saeculo, vivens, exspectabat illic beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12), castigansque et servituti animi subjiciens proprium quotidie corpus, ipsam animam coelestibus deputabat indesinenter excubiis, regem in accubitu suo sedentem nardum mirifici odoris (Cant. I, 11) priorum actuum quotidie in ara cordis sacrificium delectabile mactando munificans. 5. Audiens autem famam sanctitatis sanctaeque conversationis monitoris sui, beati scilicet Remacli in coenobio praedicto Stabulaus, quod studebant undique ad eum velut apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis servituti addere et leni jugo Christi colla subnectere; alii vero liberos suos liberalibus, imo monasticis instruendos disciplinis, et illic perpetuo inservituros contradere; multi etiam de facultatibus suis et reditibus suis sanctorum necessitatibus communicare; studebat et ipse ad eum visitationis et nimio charitatis ardore saepe venire, et de pomis paradisi Dei conversando illic convivari, sicuti in catalogo vivorum illustrium qui ibidem super altare apparet assidue habetur insertum. Haec sunt, inquit, nomina eorum qui cum B. Remaclo monasterium Stabulaus prius inhabitare coeperunt: S. Remaclus,
null
be3e92bf-a5f5-4d14-b7cf-12b9dad9bf3e
latin_170m_raw
null
None
None
None
S. Hadalinus, S. Theodardus, S. Lambertus, ejus spiritualis procul dubio in baptismate filius, S. Hubertus, Christianus quoque sapientissimus, et caeteri multi. 6. Sed ut ad ea unde paulo momento divertimus redeamus, coepit beatus locum habitationis suae Hadalinus excolere, sanctae conversationis opere adornare, de die in diem Christi bonus odor Deo in omni loco esse (II Cor. II, 15). Sane quod coelestis lucerna diu latere sub modii nequiverat umbra #(Matth. V. 15)@#, nec civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14), pervenit fama sanctitatis ejus ad aures Pippini gloriosissimi tunc temporis regis: qui ut regina Saba ad veteris temporis Salomonem, ita ad istius pacifici ac sapientissimi Dei ministri accurrit humilis mansionem, consiliisque saluberrimis ab eo de subjiciendo sese Regi regum Christo et gubernando secundum ejus imperium regno ab ipsius mellifluo susceptis eloquio, suffragioque quarumdam quae adhuc a provisoribus loci tenentur villarum concesso, gaudens de beati viri colloquio sese reddidit palatio. Et quia nil deest timentibus Deum, multi de facultatibus et redditibus suis ejus voluntariam paupertatem suppeditare volebant, ut conversionis ejus in eodem loco augmentaretur affectus. Nam fuere in ejus vicinio tres germani, Beo scilicet jam dictus, Triclinus alter, tertius Balduinus, quorum quisque quod illic possederat concessit devotus. 7. Nomen itaque ejus per vicina loca cunctis innotuit, factumque est ut ex illo tempore a multis frequentari coepisset: ipse enim caelibem dignamque Deo inibi vitam ducebat. Omnes supervenientes non modo dulcedine verborum animaequiores reddebat, verum et charitatis officia eis pro modulo suo libentissime impendebat. Et quia eumdem locum sua sacra consecraverat conversione, voluit pius Dominus verba quae ante dixerat: #Qui me,@# inquit, #honorificaverit honorificabo eum (I Reg. II, 30) @#, in hoc famulo suo ostendere. Cumque locelli jam dilatari coepisset angustia, duo equites cum duobus assuetis venatibus Umbris forte fortuna ignari cujus dignitatis esset vallicula venientes, experti sunt in semetipsis quid advenientibus agere competeret caeteris. Nam mane surgentes, exanimes quibus advecti fuerant invenerunt sonipedes, superque mortua cadavera canes. Hoc comperto qui tunc temporis aderat praesul, cujus nunc, Deo annuente, nomine, non proh nefas! merito famulamur sedi, auctoritate interminavit episcopali, ne quis posthaec eques oratorii illius attingeret fines: delegavit illic quoque ex reditibus, ut rem Ecclesiae nostrae, villam quae Mons Francheri vocatur, ubi miraculum quod accidit et memoriae nunc intervenit, nefas silere putamus. 8. Cum casu messores sibi laborarent heriles, dirigunt sancto conquerentes ex suis legatum, humiliter exorantes remedium adhibere opportunum. Ille vero se misisse illis jam retulit potum, verum segnitie delatoris dilatum. Ne vero siti laborantes periclitarentur diutina, sanctus ad locum adveniens, messores bacillum quo iverat figit, et affectu intimo cordis oravit. Cujus orationis verba cordis scrutator audivit, et fons largiflue scaturiens continuo erupit, sitibundos exsatiat, meritum viri declarat. 9. Emporium per idem tempus quod dicitur #Dionant@# dum praeteriret, ecce quaedam mulier accurrens, mugitumque vocis emittens, vestigia ejus osculabatur; sed quae anhelabat corde, voce implere nequibat. Substitit ergo, et populum circa se astantem quaenam esset, qualiterve id ei accidisset interrogavit. At illi ut multum temporis jam fluxerat quod muta effecta sit intimavit, et ut ei infortunii et infelicitatis misereri dignetur supplices omnes offerunt preces. Et ille: « Non haec, inquit, nostra sunt, sed sanctorum Patrum, quorum nos suppares esse meriti utinam contingeret vel extremi. » Populus autem magnis clamoribus suggerebat, ut qui pietatem et clementiam semper docuerat, ipse quoque in miseria illius mulierculae dignaretur ostendere. Qui stat pietate motus, et de verbis Domini quae discipulis suis promiserat: #Quaecunque orantes petitis, credentes accipietis (Marc. XI, 24) @#, confisus, totum se ad Dominum contulit devotus, prostratusque humo lacrymis orabat. Oratione expleta, signum sanctae crucis ori ejus impressit: mox illa Deo gratias cunctis audientibus egit, vocem laudationis attollit, et posthaec Deo devota permansit. 10. Cujus rei admiratione permota quaedam, ut fertur, potens matrona, nomine Aquila, cujus tunc erat Anthegia villa notissima, dedit Deo ad sancti sustentaculum Russina, quod dicitur #Mansum.@# Hoc exemplo et altera quaedam
null
43b7aeec-77e4-44fb-9b2b-823b0cca485a
latin_170m_raw
null
None
None
None
Guiza vocata, cum tradere Deo per manum ejusdem beatissimi videlicet Hadalini praedium quod #Veltz@# dicebatur vellet, cognomen a vocabulo deducens sancti, Montem S. Hadalini in posterum vocari disposuit: didicerat namque quod redemptio animae viri divitiae ejus. Quibus ita gestis, infirmitate ultima praeventa est. Cumque lectulum illius plurimorum circumstiparet fidelium turma, de absentia viri sancti flebili cum eis est voce conquesta: et cum interrogaretur a nostris cui illud delegare vellet, iterata saepius voce respondit: Hadafino, Hadalino, Hadalino, inquam, beato. Cumque wantum in manu (ut moris est) legaliter tradenda teneret, et viri differretur adventus, exspiravit. Currens autem nuntius ad beatum qui tunc forte aberat Hadalinum, indicavit ei et dolorem morientis et causam tradendae sibi possessionis. Veniente itaque sancto, et cordis ejus pulsum manu rimante, si jam exstincta funditus esset, rigentes occiduo casu articulos (mirum dictu) ac si vivens aperuit, et cunctis videntibus qui aderant locum cum beato contradidit. Hujus rei tot ac tanti existunt testes, quot regionis illius constant inhabitatores. Patet etiam clarius luce, dum incolae cumdem locum videntur possidere, qui dictis fidem faciunt usque hodie. 11. Procedente rursus tempore taurus casu petulcus ostium cujusdam effregerat. Cumque ejus inhabitatrix muliercula ejulatu flebilissimo cuncta compleret, heros benignus adfuit, eamque quid sibi acciderit ut his eos clamoribus congregaret inquisivit: cognitaque rei notione, eam solatus est dicens: « Ne perturberis misera in tugurioli tuisruina, sed magis bonis operibus elabora, ut in illa qua mansiones multae sunt merearis fieri incola. » Et haec dicens ostium signavit, integritati pristinae verbo reddidit, admiratione cuncta replevit, seque jactantiam fugitans concitus abdidit. 12. Pauper igitur spiritu, quia casu nequibat, affectu regnum coelorum emere contendebat, mitissimaque mente terram viventium possidere sedulus affectabat, cumque esuriret et sitiret justitiam, satiari cum Christi manifestaretur gloria ambiens, famam saeculi pro nihilo ducebat. Et, ut Deum mente conciperet, limpidissimum cordis oculum a malivolentia et saecularium curarum pulvere conservare studebat. Et licet caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V, 17), dum terrena inhabitatio sensum deprimit, multa cogitantem semper concupiscere soleat, pacem iste mirificam faciens, spiritum carni, Deum spiritui dominari vigori compellebat herili, ut Deum coelorum in Sion videre ejusque excubiis mereretur indeficue adhaerere, et filius Dei non quidem natura, verum gratia vocari et esse. Sane internorum bonorum suorum formas et species sicut nemo ad plenum potuit inspicere, ita nemo sufficit explicare: quas sicut illa studuit excolere ita et laboravit occulere, et, cum haec vellet augeri, nolebat agnosci neglector quietis, refuga voluptatis, appetitor laboris; patiens abjectionis, impatiens honoris; pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia: nulla illi ex omnibus propensior cura, nisi aut de Deo in lectione atque sermone, aut cum Deo in oratione loqueretur. 13. Per plura ergo annorum curricula illic commorans, sanctissima conversatione post hujus vitae multimodos laborum excursus, per plura beneficiorum et miraculorum commoda, hominibus Deoque charus ostensus, diem sibi vocationis intelligens imminere, quo recompensaret honor in coelis quod labor triverat in terris; morem gerere decrevit subjectis. Quos accersitos fideles quosque non parvi numeri ante se positos et de abscessu suo moestos his ultimis solatus est verbis: « Ecce, charissimi Patres atque amantissimi fratres, tempus resolutionis meae instat, quo haec torpentia membra spiritus relinquat, judicique suo praesentandus occurrat. Non me terret proventus conditionis omni mortali communis, cum tota sapientium vita commentatio debeat esse mortis; vobis magis timeo, quos salvandos omnimodis volo. En ego viam universae carnis sum ingressurus, et ad vos deinceps non reversurus; vos quoque morituros, charissimi, scitote, ideoque poenitentiae tempus indultum non patiamini, quaeso, transire incassum. Quisquis ergo vestrum cujuscunque criminis se sentit perpetratione maculatum, atque fovea majoris peccati absorptum, cito salubre suo supponat vulneri medicamentum. Dum judex porrigit poenitenti misericordiae manum, en patet dum advivitis janua misericordiae, quae post mortem obstruitur, sola patente quae contemptores praeceptorum Dominicorum desertoresque puniendos suscipiat porta gehennae. Obsecro itaque vos per Christum, ut in quo vos nostis hactenus deviasse a vero, reconciliari satagite Deo. Orate, ut vos evangelica
null
0fa5416b-0188-4fcf-906a-fee48ceeac22
latin_170m_raw
null
None
None
None
admonet lectio, ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). Quo loco nostrae res sitae sint, in commune videtis; et quia hic mundus in maligno positus sit (I Joan. V, 19), juxta mecum omnes attenditis. » Post has dulces paternae pietatis admonitiones et extrema charitatis verba modica febre pulsatus, et sacrosancti corporis et sanguinis Domini viatico confirmatus, illis dolentibus et flentibus, ipse autem exsultans tertio Nonas Februarii pervenit ad eum quem semper desideraverat, Christum. Corpus ejus honorifice curatum cum melodia psalmorum et hymnorum in loco quo ipse decreverat est sepultum: ubi per ejus merita Dominus usque in praesens operatur miraculorum beneficia ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in saecula. 1. Fuit B. Hadalinus Aquitaniae territorio cretus, nobili propagine ortus, in tenera aetate morum probitate grandaevus, pueritiae annos excedens, consortio senum Salomonis semper inesse cupiens, et dum sese quotidie ad majora niteretur extendere, etiam illius famosi patriarchae exempla conatus est pertentare, cui ait Dominus: #Exi de terra tua (Gen. XII, 1) @#, etc. Quod etiam jamdudum plures hoc ipsum audierat actitare, et pro viribus suis illorum impar nolebat apparere, sanctus scilicet Agricius, Maximinus, Paulinus, ejusdem patriae exsules, ad nostram, id est Francorum devenerant terram. Qui etiam postea Trevericae sedis archiepiscopali infula sublimati, ibique mortem obientes, cum Domino miraculis attestantibus se vivere manifestant. Sic quoque B. Remaclus Tungrensium praesul almifluus et Deo dignus, Goar Rhenum fluvium circa monasterium suum transeuntium consolator, caeterique ex eadem regione felici fines noscuntur nostros adiisse perplures. 2. Cernens B. Hadalinus quem nimio diligebat amore a Deo et hominibus exaltatum et pontificali cathedra sublimatum, non est nostrae facultatis evolvere quanta cor ejus et lingua repletum fuerit exsultatione. Porro cujus meriti religionisque integrae in eodem exstiterit regimine, qualiterve Stabulaus et Malmundarium monasteria construxerit pio labore, in ejus Vitae libro quicunque velit poterit reperire. At vero postquam cultum servorum Dei in eisdem coenobiis aggregaverat, habitacula quoque religionis usui apta magna ex parte disposuerat; quod semper habuit in voto, remotioris scilicet vitae solitudinem, sic, Deo annuente, nactus est occasionem. Tandem, licet difficillime, impetravit tamen a rege ut alius sibi succederet, et sibi diu desideratum eremum adire liceret, ubi remotus a curis saecularibus, liberius inhiaret coelestibus. S. Theodardi vitam satis probabilem regi et optimatibus ostentavit, eumque vicem suam supplere post se cathedrae suae subrogandum ex nomine designavit. Plebe itaque suis sacris benedictionibus insignita, B. Hadalino secum comitante, diu destinatum accipiunt callem. 3. Sed cum Dominus ipsius benedicti Hadalini sanctitatis jubar super candelabrum ponere (Matth. V, 15) popularis disponeret notionis, contigit, dum iter agerent, ut accumberent quietis gratia ambo, dormientique de quo agitur sancto, alter vigilans, benignus scilicet Remaclus, solis radium qui oberat vultui imminens soporantis, angelico velari cerneret obumbramine. Evigilans autem ait ad eum beatus pontifex: Frater dulcissime, si quam nunc visionem in somnis agnoscis tibi ostensam fore, mihi indicare ne differas, charissime. At ille vultu submisso primo renitens, sed post jubentis voci obtemperans, ait: « Decreveram tibi, Pater beatissime, quae videram in praesenti occulere, verum evolutis aliquot diebus humili pronus devotione patefacere. Sed cum tuae jussioni quidquam negare fas non sit: Vidi, inquam, columbam, cum blando sopore quiescerem, de coelo super me indignum alis expansis descendere (Joan. I, 32), oculosque meos aliquantulum circumvolitare; sicque caput meum supersedere, meque hoc omen quid boni portenderit fateor ignorare. » At B. pontifex Remaclus hilari etiam intuens vultu: « Excellit, inquit, o Hadaline, dignitas tua modicitatem meam, indignumque me tali fateor socio, quem famulatu obumbrari conspexi angelico. Te per diem sol non uret, neque luna per noctem, ait Psalmista (Psal. CXX, 6), quia nec in Christo, nec in illustrata per eum excedes Ecclesia. Columba quippe Spiritum sanctum qui super Dominum in Jordanis fluminis baptismate requievit, et eum oleo exsultationis prae participibus suis unxit (Psal. XLIV, 8), ostendit; ipse gratia mitissimae pietatis tuum cor illustravit, teque in sui servitio perenniter
null
2b171c27-bfe4-46c0-bbbc-c0279da03dd2
latin_170m_raw
null
None
None
None
delegavit. » Haec et his similia sa rae eruditionis verba Hadalinus a Deo electus cordis aure audiebat, et ad majora se virtutum opera deinceps accingere cogitabat. 4. Rursus benignus pontifex Remaclus futurorum praescius ait ad illum: Accelera ergo, fili mi, alio quanto ius profectionem Christum consectans praeducem. Vallem contiguam saltui qui adjacet fluvio quem Letiam dicunt vicini, adiens locum qui Inter quatuor-montes vocatur inquire, et illic, Deo cohospite, tibi habitaculum atque oratorium construe, angelis ubi praesulibus Domino Christo digne valeas militare. Ille haec praesagia hilari mente suscipiens, vestigiis pontificis provolvere nisus est. At ille benigno hortatu illum elevans, ut locum cum aliquantis comitibus adiret, et procedente tempore ad se saepe visitationis gratia rediret, suadebat. Exorata itaque et impetrata benedictione progressus indagandi cupidine, viri cujusdam qui vocabatur Beo devenit domum, aegreque, uxoris scilicet juvamine, hospitio impetrato, inter versandum inquirere. Sanctus jamdictum coepit locum, obtentoque sub dulci ducamine locum invenit, Deo gratias egit, Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII, 8) cecinit. Deinceps habitaculum construit, oratoriolum, ut tunc temporis posse fuit, perfecit, seseque Christi famulatui angelorumque praesidio totum illic devotus contradit. In fame igitur et siti, in frigore et nuditate, in laboribus et diversis angoribus, aerumnis atque pressuris, Dei athleta sobrie et quiete et pie Domino, non saeculo, vivens, exspectabat illic beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12), castigansque et servituti animi subjiciens proprium quotidie corpus, ipsam animam coelestibus deputabat indesinenter excubiis, regem in accubitu suo sedentem nardum mirifici odoris (Cant. I, 11) priorum actuum quotidie in ara cordis sacrificium delectabile mactando munificans. 5. Audiens autem famam sanctitatis sanctaeque conversationis monitoris sui, beati scilicet Remacli in coenobio praedicto Stabulaus, quod studebant undique ad eum velut apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis servituti addere et leni jugo Christi colla subnectere; alii vero liberos suos liberalibus, imo monasticis instruendos disciplinis, et illic perpetuo inservituros contradere; multi etiam de facultatibus suis et reditibus suis sanctorum necessitatibus communicare; studebat et ipse ad eum visitationis et nimio charitatis ardore saepe venire, et de pomis paradisi Dei conversando illic convivari, sicuti in catalogo vivorum illustrium qui ibidem super altare apparet assidue habetur insertum. Haec sunt, inquit, nomina eorum qui cum B. Remaclo monasterium Stabulaus prius inhabitare coeperunt: S. Remaclus, S. Hadalinus, S. Theodardus, S. Lambertus, ejus spiritualis procul dubio in baptismate filius, S. Hubertus, Christianus quoque sapientissimus, et caeteri multi. 6. Sed ut ad ea unde paulo momento divertimus redeamus, coepit beatus locum habitationis suae Hadalinus excolere, sanctae conversationis opere adornare, de die in diem Christi bonus odor Deo in omni loco esse (II Cor. II, 15). Sane quod coelestis lucerna diu latere sub modii nequiverat umbra #(Matth. V. 15)@#, nec civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14), pervenit fama sanctitatis ejus ad aures Pippini gloriosissimi tunc temporis regis: qui ut regina Saba ad veteris temporis Salomonem, ita ad istius pacifici ac sapientissimi Dei ministri accurrit humilis mansionem, consiliisque saluberrimis ab eo de subjiciendo sese Regi regum Christo et gubernando secundum ejus imperium regno ab ipsius mellifluo susceptis eloquio, suffragioque quarumdam quae adhuc a provisoribus loci tenentur villarum concesso, gaudens de beati viri colloquio sese reddidit palatio. Et quia nil deest timentibus Deum, multi de facultatibus et redditibus suis ejus voluntariam paupertatem suppeditare volebant, ut conversionis ejus in eodem loco augmentaretur affectus. Nam fuere in ejus vicinio tres germani, Beo scilicet jam dictus, Triclinus alter, tertius Balduinus, quorum quisque quod illic possederat concessit devotus. 7. Nomen itaque ejus per vicina loca cunctis innotuit, factumque est ut ex illo tempore a multis frequentari coepisset: ipse enim caelibem dignamque Deo inibi vitam ducebat. Omnes supervenientes non modo dulcedine verborum animaequiores reddebat, verum et charitatis officia eis pro modulo suo libentissime impendebat. Et quia eumdem locum sua sacra consecraverat conversione, voluit pius Dominus verba quae ante dixerat: #Qui me,@# inquit, #honorificaverit honorificabo eum (I Reg. II,
null
f72f3882-dddb-401d-9f71-bbde0671255a
latin_170m_raw
null
None
None
None
30) @#, in hoc famulo suo ostendere. Cumque locelli jam dilatari coepisset angustia, duo equites cum duobus assuetis venatibus Umbris forte fortuna ignari cujus dignitatis esset vallicula venientes, experti sunt in semetipsis quid advenientibus agere competeret caeteris. Nam mane surgentes, exanimes quibus advecti fuerant invenerunt sonipedes, superque mortua cadavera canes. Hoc comperto qui tunc temporis aderat praesul, cujus nunc, Deo annuente, nomine, non proh nefas! merito famulamur sedi, auctoritate interminavit episcopali, ne quis posthaec eques oratorii illius attingeret fines: delegavit illic quoque ex reditibus, ut rem Ecclesiae nostrae, villam quae Mons Francheri vocatur, ubi miraculum quod accidit et memoriae nunc intervenit, nefas silere putamus. 8. Cum casu messores sibi laborarent heriles, dirigunt sancto conquerentes ex suis legatum, humiliter exorantes remedium adhibere opportunum. Ille vero se misisse illis jam retulit potum, verum segnitie delatoris dilatum. Ne vero siti laborantes periclitarentur diutina, sanctus ad locum adveniens, messores bacillum quo iverat figit, et affectu intimo cordis oravit. Cujus orationis verba cordis scrutator audivit, et fons largiflue scaturiens continuo erupit, sitibundos exsatiat, meritum viri declarat. 9. Emporium per idem tempus quod dicitur #Dionant@# dum praeteriret, ecce quaedam mulier accurrens, mugitumque vocis emittens, vestigia ejus osculabatur; sed quae anhelabat corde, voce implere nequibat. Substitit ergo, et populum circa se astantem quaenam esset, qualiterve id ei accidisset interrogavit. At illi ut multum temporis jam fluxerat quod muta effecta sit intimavit, et ut ei infortunii et infelicitatis misereri dignetur supplices omnes offerunt preces. Et ille: « Non haec, inquit, nostra sunt, sed sanctorum Patrum, quorum nos suppares esse meriti utinam contingeret vel extremi. » Populus autem magnis clamoribus suggerebat, ut qui pietatem et clementiam semper docuerat, ipse quoque in miseria illius mulierculae dignaretur ostendere. Qui stat pietate motus, et de verbis Domini quae discipulis suis promiserat: #Quaecunque orantes petitis, credentes accipietis (Marc. XI, 24) @#, confisus, totum se ad Dominum contulit devotus, prostratusque humo lacrymis orabat. Oratione expleta, signum sanctae crucis ori ejus impressit: mox illa Deo gratias cunctis audientibus egit, vocem laudationis attollit, et posthaec Deo devota permansit. 10. Cujus rei admiratione permota quaedam, ut fertur, potens matrona, nomine Aquila, cujus tunc erat Anthegia villa notissima, dedit Deo ad sancti sustentaculum Russina, quod dicitur #Mansum.@# Hoc exemplo et altera quaedam Guiza vocata, cum tradere Deo per manum ejusdem beatissimi videlicet Hadalini praedium quod #Veltz@# dicebatur vellet, cognomen a vocabulo deducens sancti, Montem S. Hadalini in posterum vocari disposuit: didicerat namque quod redemptio animae viri divitiae ejus. Quibus ita gestis, infirmitate ultima praeventa est. Cumque lectulum illius plurimorum circumstiparet fidelium turma, de absentia viri sancti flebili cum eis est voce conquesta: et cum interrogaretur a nostris cui illud delegare vellet, iterata saepius voce respondit: Hadafino, Hadalino, Hadalino, inquam, beato. Cumque wantum in manu (ut moris est) legaliter tradenda teneret, et viri differretur adventus, exspiravit. Currens autem nuntius ad beatum qui tunc forte aberat Hadalinum, indicavit ei et dolorem morientis et causam tradendae sibi possessionis. Veniente itaque sancto, et cordis ejus pulsum manu rimante, si jam exstincta funditus esset, rigentes occiduo casu articulos (mirum dictu) ac si vivens aperuit, et cunctis videntibus qui aderant locum cum beato contradidit. Hujus rei tot ac tanti existunt testes, quot regionis illius constant inhabitatores. Patet etiam clarius luce, dum incolae cumdem locum videntur possidere, qui dictis fidem faciunt usque hodie. 11. Procedente rursus tempore taurus casu petulcus ostium cujusdam effregerat. Cumque ejus inhabitatrix muliercula ejulatu flebilissimo cuncta compleret, heros benignus adfuit, eamque quid sibi acciderit ut his eos clamoribus congregaret inquisivit: cognitaque rei notione, eam solatus est dicens: « Ne perturberis misera in tugurioli tuisruina, sed magis bonis operibus elabora, ut in illa qua mansiones multae sunt merearis fieri incola. » Et haec dicens ostium signavit, integritati pristinae verbo reddidit, admiratione cuncta replevit, seque jactantiam fugitans concitus abdidit. 12. Pauper igitur spiritu, quia casu nequibat, affectu regnum coelorum emere contendebat, mitissimaque
null
afdfc14f-df00-43ca-b01b-ef96cfaa94a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
mente terram viventium possidere sedulus affectabat, cumque esuriret et sitiret justitiam, satiari cum Christi manifestaretur gloria ambiens, famam saeculi pro nihilo ducebat. Et, ut Deum mente conciperet, limpidissimum cordis oculum a malivolentia et saecularium curarum pulvere conservare studebat. Et licet caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V, 17), dum terrena inhabitatio sensum deprimit, multa cogitantem semper concupiscere soleat, pacem iste mirificam faciens, spiritum carni, Deum spiritui dominari vigori compellebat herili, ut Deum coelorum in Sion videre ejusque excubiis mereretur indeficue adhaerere, et filius Dei non quidem natura, verum gratia vocari et esse. Sane internorum bonorum suorum formas et species sicut nemo ad plenum potuit inspicere, ita nemo sufficit explicare: quas sicut illa studuit excolere ita et laboravit occulere, et, cum haec vellet augeri, nolebat agnosci neglector quietis, refuga voluptatis, appetitor laboris; patiens abjectionis, impatiens honoris; pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia: nulla illi ex omnibus propensior cura, nisi aut de Deo in lectione atque sermone, aut cum Deo in oratione loqueretur. 13. Per plura ergo annorum curricula illic commorans, sanctissima conversatione post hujus vitae multimodos laborum excursus, per plura beneficiorum et miraculorum commoda, hominibus Deoque charus ostensus, diem sibi vocationis intelligens imminere, quo recompensaret honor in coelis quod labor triverat in terris; morem gerere decrevit subjectis. Quos accersitos fideles quosque non parvi numeri ante se positos et de abscessu suo moestos his ultimis solatus est verbis: « Ecce, charissimi Patres atque amantissimi fratres, tempus resolutionis meae instat, quo haec torpentia membra spiritus relinquat, judicique suo praesentandus occurrat. Non me terret proventus conditionis omni mortali communis, cum tota sapientium vita commentatio debeat esse mortis; vobis magis timeo, quos salvandos omnimodis volo. En ego viam universae carnis sum ingressurus, et ad vos deinceps non reversurus; vos quoque morituros, charissimi, scitote, ideoque poenitentiae tempus indultum non patiamini, quaeso, transire incassum. Quisquis ergo vestrum cujuscunque criminis se sentit perpetratione maculatum, atque fovea majoris peccati absorptum, cito salubre suo supponat vulneri medicamentum. Dum judex porrigit poenitenti misericordiae manum, en patet dum advivitis janua misericordiae, quae post mortem obstruitur, sola patente quae contemptores praeceptorum Dominicorum desertoresque puniendos suscipiat porta gehennae. Obsecro itaque vos per Christum, ut in quo vos nostis hactenus deviasse a vero, reconciliari satagite Deo. Orate, ut vos evangelica admonet lectio, ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20). Quo loco nostrae res sitae sint, in commune videtis; et quia hic mundus in maligno positus sit (I Joan. V, 19), juxta mecum omnes attenditis. » Post has dulces paternae pietatis admonitiones et extrema charitatis verba modica febre pulsatus, et sacrosancti corporis et sanguinis Domini viatico confirmatus, illis dolentibus et flentibus, ipse autem exsultans tertio Nonas Februarii pervenit ad eum quem semper desideraverat, Christum. Corpus ejus honorifice curatum cum melodia psalmorum et hymnorum in loco quo ipse decreverat est sepultum: ubi per ejus merita Dominus usque in praesens operatur miraculorum beneficia ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in saecula.
null
fe75c294-958f-443e-b0b8-6d2e597b0784
latin_170m_raw
null
None
None
None
NOTGERI EPISCOPI LEODIENSIS AD VERINFRIDUM ABBATEM EPISTOLA NUNCUPATORIA. NOTGERUS, quem, etsi indignum, Sanctae Mariae Sanctique Lamberti mancipium praedicant tamen episcopum, WERINFRIDO venerabili in Christo patri et consacerdoti salutis aeternae subsidium. Omnis antiquitas, ut ait oratorum maximus, quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Verum, angelo Danieli narrante, novimus quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia: in antiquis utique vigente ratione, veritatis indagatrice, et perspicacia futurorum: in modernis vero fide credulitatis quamprimum pollente, cum plurima scientia praeteritorum. Illis diuturnitas vitae vetustatis obducens callum, cognitionem praestitit omnium rerum: nobis contra, quos calidus sanguis, quos rerum inscitia versat, utinam non avolet ob brevem vitam et curam sollicitudinum, antiquorum memorare inventa virorum! Vixere fortes ante Agamemnona multi: sed omnes illacrymabiles ignotique urgentur longa nocte, carent quia vate sacro. Haec, ut credo, perpendens, abbatum reverendissime, et quia necesse est quanto juniores tanto esse perspicaciores: obtulisti libellum de vita tam nostri quam vestri specialis patroni, domini scilicet Remacli, conquestus, propter incuriam tamen praedecessorum vestrorum, brevius quam ut res postularet, pro magnitudine gestorum ejus, esse eruditam [ #fort.@# editam]. Simulque visus es, ut ne dicam precari, sed potius exhortari, ut eam non modo exemplari, verum aliquanto lepidius mandarem poliri: tum quod gestorum illius aliunde sumptorum suppetat copia; tum quod temporum, quorum diversitas nunc maxime scitu opus est, ex chartulario vestro non desit notitia. Sed ad haec dum te cum tuis omnium artium praesulem esse constaret, illudque Pierium animo occurreret: « In silvam ne ligna feras! » et in mare,: « Quid aquas in flumina mittis? » suspensam inter ea librare silentia mentem coeperant, cum ecce memoriam offendebat, quia vires, quas imperitia denegat, charitas ministrat, et quia incoepto tantum opus est, caetera res expediet. Igitur adorsus sum, et ut verbis cujusdam sapientis utar, et ex illo, quantum res poscit, acervo tollam, exhortatione tua, quae et praesentis honestate propositi, et futurae aetatis utilitate conjuncta est, nihil antiquius existimavi, et ne auctoritatem diffugere viderer, ei muneri libenter acquievi. Praesumenti enim auctoritatis datur, cum credit praestari posse quod petitur; et parere scire, est aequalis gloria cum imperante. Fecerant hoc idem jamdudum aetate venerabiles viri, Hilduinus abbas in Passione S. Dionysii, Hincmarus archiepiscopus in Vita S. Remigii: et alii quamplurimi in non paucorum compilandis gestis sanctorum, quibus auctoribus obtinere possumus optimis, quod in omnibus causis, et solet, et debet valere plurimum. Nam nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, quin res, aetas, usus, semper aliquid apportet novi. Et ne hic labor, qui te adhortante susceptus est, inferaciter fiat, non ejus modo cujus meminimus, sancti scilicet Remacli, verum caeterorum nostrae sedis pontificum tempora et gesta, quae undecunque potuere corradi, ad nostra usque tempora collegi, et cujus potissimum anhelabas desiderio, Vitam inde excerptam votis tuis porrexi. Longe quidem mea sententia ab oratoris primi excellentia me ratus differre, qui plurima paucis absolvere, pauca plurimis protelare, vel magna extenuare, maxima e minimis efficere, lata anguste, angusta late, vulgata decenter, decentia intellectualiter, nova usitate, usitata nove, et id genus plurima valeat delibare. Cui et a poeta praecipitur: « Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge. » Nec ut scholares posito themate, quibus verbis uti potuit, qui injuriam passus est: vel ille, qui intulit, aliquid finximus frivolum, imo nec #creperum.@# Quod etsi eloquentissimum quemdam dicentem: Quod si haec, inquit, uterque non dixit, tamen in voto habuit, et in actu ostendit, sectari contenderem, nullius utique judicium extimescerem, verum haec alias. Misi, inquam, charitati tuae munus, quod minus quidem efficentiae securitate, maxime autem susceptum est amicitiae praesumptione. Magnas etenim in difficillimi operis cursu vires, amicitiae contemplatio supplet, et placere cupientibus multa saepe rerum copia suppeditat. Unde licet verear ne, dum imperato muneri par esse nequeam, deficientis culpa in adhortantis cedat injuriam, tamen cum tuam specto benevolentiam, fit
null
fe187d0c-d27e-44c1-a00e-d28c90b5fd45
latin_170m_raw
null
None
None
None
omne pronum et facile, et (ut ita dicam) voluntarium, quod in tuae jucunditatis impenditur praescriptum. Hoc autem munere impenso, sollicitum te reddere cupio: quia si quid operum tuorum quandoque expostulavero, injurius mihi fueris, si negabis. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti. Sed non arroganter magna, quippe tuis meritis et nostris votis imparia. Quapropter oblatrantis morsus timeo invidiae, quia difficili re solet livor praejudicium importare. Denique non omnes eadem mirantur amantque. Ergo non istic obliquo oculo mea famina quisquam limet, non odio obscuro morsuque venenet. Sed tu, pater beatissime, mei laboris tuaeque adhortationis assertor, caveas securum me peractum reddat officium, cum tibi pudor amici dignius possit convenire, si displicet. Vale. Quod nec vota pati, nec fingere somnia possunt, Gaudens semper habe: gaudent pro nomine molles Auriculae: tibi me virtus tua fecit amicum. Iterum vale. PRAEFATIO AUCTORIS. Omnipotens Dominus, qui dives est in misericordia, cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est, sustinuit vasa irae, apta in interitum, in multa patientia; tandem vero, sicut a reatu primae praevaricationis nullum liberum reperit, ita liberandis omnibus venit, divitias bonitatis et longanimitatis omnibus praerogavit, voluntatis omnipotentiam in ingratos, et ejus gratiae respectu indignos, efficacissime exercuit, quando opus salvatricis misericordiae, ut reparari posset, clementissime ante procuravit. Forti illi armato arma, in quibus confidebat, abstulit: vasa quae possidebat, distribuit: ut sicut prius propter peccata irae vasa, ita per ejus gratiam fierent vasa misericordiae. Ut enim non est credendum, ad salutem aliquem pertingere, nisi Deo invitante; sic nec invitatum quidem operari salutem suam, nisi Deo auxiliante: nullum voluntate Dei perire, sed permissu, pro arbitrii electione: ne facultatis libertas, et ingenuitas semel homini attributa, ad servilem quamdam necessitatem redigatur. Ita ergo initium salutis nostrae, Deo miserante, habemus. Ut autem salutiferae inspirationi acquiescamus, nostri est arbitrii. Porro ut adipiscamur id quod monitioni divinae acquiescentes appetimus, divini est muneris; ut labamur, nostrae est potestatis et ignaviae. Ut non labamur, salutis munere adepto, nostrae quidem quodammodo est sollicitudinis, sed omni modo adjutorii coelestis. Atque ei spei fortiter innitentes, beatos esse reipsa comperimus, qui cum Christum in carne tanta efficientem non viderint, audita constanter credere non dubitarunt, e quibus etiam multos fecisse opera quae ille fecit, et juxta ejus promissionem (Joan. XIV) majora quoque fecisse, non solum vicini confitentur, sed illi etiam praedicant, qui sunt ultra Sauromatas, et Glaciale attingunt mare, et insulas habitant Fortunatas. Libenter igitur tanto bono subditi sumus, delectatque tanto servire Domino, qui non modo fautor et adjutor est eorum qui proficiunt, sed etiam remedia providet lapsis: dum et angelica nobis praestat suffragia non deesse, et sanctorum confert patrocinia, quos pro nostris culpis intercessores implorare non dubitemus. Quos, licet passim diversis largitus sit provinciis, generatim et communiter honorandos; attamen singulis quibusque locis quosdam attribuit, etiam specialiter amplectendos et propensius exorandos: e quibus nobis beatum Remaclum adhibuit: cujus ut suffragiis plurimum innitimur, ita ejus vitam et gesta pro captu virium narrare aggredimur. INCIPIT VITA. I. Francorum regnum ab ipso suo exordio semper invictum, tum vel maxime prae caeteris ei vicinis regnis florere visum est, cum jugo Dominicae fidei colla supposuit, et quod prius adorabat exussit, quod exusserat adoravit. Ingens autem accepit incrementum, et sub eo firmum Ecclesiae Dei statum, cum Clotarius rex, legitima successione quartus, trium regnorum factus est monarcha, et eum principatus sui annum agebat quadragesimum, quem Heraclius sanctae Crucis recuperator imperii decimum quartum. Is Clotarius nullum ex vicinis regibus passus est suae ditioni arma inferre, sed omnes Hispaniae, Galliae et Germaniae reges et populos, suis habenis studuit coercere. Porro inclytum filium suum Dagobertum Austrasianis praefecit, eique etiam Germaniae ditiones voluit esse subjectas. Eorum temporibus felicissimis usque adeo Christianismus excrevit, ut pene nulla hodie aut rara intra limites regni ipsorum ecclesia inveniatur, quae non alicujus ejus tempestatis sancti patrociniis illustretur. Atque ut innumeros praetermittamus, Eligius et Audoenus viri sancti palatii ministeriis fungebantur; beatus Arnulphus et Romaricus regiis consiliis adhibebantur
null
4a1c77ee-79fa-49fb-ba62-f0c57424c728
latin_170m_raw
null
None
None
None
, sanctus Amandus et beatissimus Remaclus, sanctusque Goar Aquitaniam ortu suo illustrabant. Eam Aquitaniam quidam volunt fere tertiam esse Galliarum partem, et ab obliquis Ligeris aquis, qui maxima ex parte eum alluit, ac pene in orbem circumdat, ita nuncupatam. A Circio habet Oceanum, qui Aquitanicus sinus dicitur: ab occasu Hispanias: a Septentrione et Oriente Lugdunensem Provinciam: ab Euro et meridie Narbonensem. Rivulis et fluminibus piscosis, solo foecundissimo, pascuis pecorum uberrimis, vinetis nectareis, nemoribus copiosis, magna fructuum abundantia celebris, auri, argenti, aliorumque metallorum ferax, vectigalium proventu opulenta, sed prae aliis provinciis voluptatum omnium luxuriae dedita, denique viris fortibus, bellicosis, et ferocibus instructa. Habet ea, praeter castra et loca munita, urbes quatuordecim praegrandes, easque populosas et celeberrimas: e quibus duae sunt metropoles, una Burdegalensis, magnis semper viris conspicua: altera Bituricensis, cujus tum archiepiscopus fuit sanctus Austregisilus, et beatus Sulpitius archidiaconus, Austregisili in episcopatu successor. In quorum paroecia per id tempus Remaclus in hanc lucem editus est, patre Albutio, Matrinea [Matrinia] matre: qui ambo pro saeculi dignitate, et opibus et generis nobilitate pollebant. Testantur id magnae possessiones ejus, tam nostrae Ecclesiae, quam vestro monasterio, sive ab ipso, sive a majoribus ejus, vel etiam a regia sublimitate datae: quemadmodum doceri potest ex litteris, quae etiamnum in utriusque Ecclesiae archivis asservantur. II. Educatus vero est bonae indolis puer Remaclus sub beato Sulpitio, in cujus honorem constat ab eodem sancto viro permultas in nostra dioecesi ecclesias dicatas. Ubi autem adolevit, et prout ea ferebat aetas, totius integritatis et probitatis fructus protulit, beato Eligio commendatus est, viro inter ejus aetatis homines meritorum gratia facile primo. Is vero in Sollemniacensi ( #Solemniapcensi@# ) monasterio, quod ipse in suo fundo construebat, eum sacris monasticae disciplinae institutionibus exacte imbuit. In tantum autem pius adolescens ejus monitis obtemperavit, ut, divina in eo gratia exuberante, omnibus in eo monasterio Christo militantibus, religiosae conversationis de se exempla praeberet. Erat in Vigiliis assiduus, in precibus pernox, in abstinentia praecipuus, in universa morum integritate praeclarus. Cernens beatus Eligius, cui traditus erat a parentibus, ejus profectui animi quadam alacritate congratulans, curam gregis sibi commissi in eum transtulit, suas ei vices demandans, eumque sibi substituens. Compellebatur enim redire ad palatium regis, et suam ei operam navare. Postea vero longe lateque sparsa est fama sanctitatis vitae ejus, et ad ipsos etiam aulae proceres pervenit. Itaque, divina id agente providentia, non potuit lucerna, divinae gratiae accensa ignibus, sub propriae considerationis modio latere: sed ut desides in fidei proposito ab ea lumen acciperent, candelabro imposita est. In aula regis promulgatur, tantum virum regis praesentiae deesse non debere, ut ejus prudentia regni negotia disponantur, cujus tam illustria meritorum insignia cernerentur. Evocatur ergo, ut par erat, honorifice, atque in regis palatium introducitur, magno deinceps, ut rei post eventus docuit, omnibus solatio futurus. III. Per idem ferme tempus beatus Joannes, Tungrensium vel Trajectensium Ecclesiam feliciter gubernans, hominem exuit. Porro inclytus rex Dagobertus, qui patri Clotario in monarchia successit, beatum Amandum qui ad praedicandum, ut tum moris erat, factus fuerat episcopus, ad se accersierat, et quia cum injuria eum expulerat, ab illo ob quaedam facinora reprehensus, nitebatur arctius illum devincere sibi per Sigeberti filii sui baptismum, atque in Trajectensi eum cathedra collocare. Et ille vir quidem sanctus per triennium vicos et castella perlustrans, verbum vitae disseminavit: sed nihil se proficere cernens, imo vero etiam ipsos sacerdotes et levitas sibi insultare animadvertens, pulverem pedum, quemadmodum Dominus jubet, in illos excussit, atque ad loca alia, ut prius fecerat, sese praedicandi causa contulit. Incompertum vero est quanto tempore plebs Trajectensis tum sine pastore permanserit, donec Sigebertum pater regem Austrasianis dedit, et in Mediomatricum urbe sedem habere voluit. Ei vero Trajectenses ex communi sacerdotum electione, magnatum multa frequentia, et omnium ordinum postulatione, ejusmodi preces offerunt, neminem ipsis nisi beatum Remaclum episcopum praefeci debere: qui sit et Deo et hominibus charus, nulli ejus aetatis sanctitate secundus, angelicis spiritibus gratus, cunctis
null
85b171f6-69fe-4cb1-8c4d-6bef63d42633
latin_170m_raw
null
None
None
None
mortalibus suscipiendus et reverendus. Ejus se multa expertos beneficia, crebro et apud regem et proceres multum ipsis ejus profuisse suffragia commemorant. Nec ejus obscuram esse prudentiam, qui non raro regiis consiliis adhibitus sit. Suppetere ei scientiam Scripturarum, unde possit et vetera et nova proferre. Denique nihil ei earum rerum deesse quibus Apostolus episcopum instructum esse velit. Iis sermonibus rex comiter et propenso animi favore assentiens, eorumque studiis obsecundans, statuit praestare quod rogabatur. Accersit igitur ad se beatum Remaclum, et ea de re cum eo confert sermonem, et certe dici vix queat quanta orationis suavitate ad ei persuadendum usus sit, quamque illi modis omnibus vir sanctus obluctatus sit. At rex, sacerdotum et procerum fretus consilio, ab intentione sua non destitit. Tandem vir Dei, veritus ne divinae resisteret voluntati, invitus quidem septimus et vicesimus Tungrensi vel Trajectensi Ecclesiae antistes datur: ut verbi divini semina, quae hactenus apud se celaverat, pluribus impertiret. IV. Qua vero religione, qua integritate illud munus exsecutus sit, nos explicare nequimus, cum mox in ipso ordinationis ejus initio tantam ei verbi gratiam Christus largitus sit, ut omnes promptissimos sese ad obtemperandum exhiberent, nemo esset qui non ex animo eum diligeret: unusquisque ad ejus se doctrinam conformare pro viribus niteretur. Nulla in ejus moribus arrogantia, sed totum illum sibi sancta humilitas vindicabat. Superbi eum reverebantur ut superiorem: humiles amplectebantur ut fratrem. Erga omnes communierat animi benevolentia et amore. In terris degens corpore, habitu et moribus coelestem se declarabat. Aspectu angelicus, incessu compositus, actione sanctus, integerrimus corpore, solertissimus animo, in opere circumspectus, ingenio excellens, magnus consilio, fide catholicus, spe patientissimus, charitate diffusus. Cujus apud Deum meriti esset facta ejus testabantur. Mira in eo cernebatur morum suavitas et facilitas, atque inter divites et pauperes ea noverat moderatione se gerere, ut pauperes eum suae sortis, locupletes vero sui ordinis arbitrarentur. Non ille personas potentum, sed morum elegantiam pensitabat, tanto quemque propensius honorans quanto eum didicisset sanctius vivere. Quod ore dicebat, et astruebat, nunquam actione vel opere destruxit; sed factis ostendit quid voce doceri oporteret. Quod ei divina gratia contulit, id in posteros derivavit. Unde illud consecutum est, ut non ejus modo gesta nobis hodieque proficiant; sed etiam discipulorum ejus, et qui ab eo fideliter educati sunt; quorum actus et opera nobis exemplo sunt, et ad imitandum nos invitant. V. Multorum ille coenobiorum et fundator et rector fuit, in quibus usque in hunc diem Christo servientium agmina increscunt. Discipulorum plurium pater fuit et institutor, quorum ut ille Christo lucratus est animas, sic et ipsi, et eorum successores, multorum animas ad Christum adduxere; quorum sane merita in illum redundant. In iis fuit beatus Theodardus, ab eo procul dubio disciplinis ecclesiasticis informatus, quippe quem sibi successorem designavit: qui ad extremum martyr abcessit e vita. Itemque sanctus Lambertus, qui itidem sua tempestate martyrem egregium se exhibuit. Beatus quoque Adelinus, in Aquitania natus, et peregrinationis ejus, ut fertur, comes: qui ei quandoque in loco secreto digna Deo studia et opera exercenti per visum apparuit, vultu venustus, capillis reverendus, statura reliqua praestantissimus, futuraeque conversationis et perpetuae quietis locum, fontemque humanis usibus opportunum indicavit. Quae res hodieque omnibus minime obscura est quando in eodem loco corpore quiescit, et spiritu praesens, innumera illic quotidie credentibus beneficia praestare non cessat. VI. Porro autem in sancti Trudonis electione non difficulter potest animadverti qua intentione sanctus vir causis et custodiae Dominici gregis invigilaverit, quam ei non defuerit prophetiae spiritus, quam denique in illo, magno Christi amore flagrante, cupiditates omnes exstinctae fuerint. Pastorali ille sollicitudine parochiam suam pro more visitabat, et quos poterat, e luporum faucibus extrahebat, summoque pastori lucri facere conabatur. Bonis adminiculo erat, ut fierent meliores: desides atque torpentes, ut ad meliorem se frugem reciperent, hortabatur. Interea sanctus Trudo, etiamnum puer, primos jam virtutis fructus proferebat. Cumque is superbi sanguinis multa generositate polleret, major tamen ei divini amoris et virtutum ardor atque studium inerat adeo ut quandoque voto se obligaret, si Christo opitulante sacras didicisset litteras, se in fundo suo ecclesiam
null
e07f817f-0383-4c46-a247-0eb5e45c9c98
latin_170m_raw
null
None
None
None
aedificaturum, illic perpetuo Domino serviturum, et quos posset, ad Dei cultum et ministerium sibi socios aggregaturum. Atque eo flagrans desiderio, nocturna visione afficitur, et angelica consolatione hunc in modum confirmatur: « Noveris, frater, inquit angelus, ea vota quae Christo puer nuncupastis illi esse grata, precesque illum admisisse tuas: nec dubites quia quod praeveniens tibi aspiravit, etiam adjuvando sit pro secuturus, et affectum perducturus in effectum. Ille inquam, sapientia sua imbuet cor tuum; et erudiet te praeceptis suis, et legem hanc inscribet pectori tuo. Porro autem etiam ad ecclesiasticae dignitatis munia eveheris, multosque Christo et Ecclesiae ejus filios tuis verbis et exemplo generabis. Atque ut de his certior officiaris, beatum Remachum adito, qui non procul hinc abest. Illi Deus revelavit quid tibi faciendum sit. Ille diriget gressus tuos, quo tu tantopere aspiras. » VII. Surgit ocius beatus Trudo, nil de angelica visione haesitans eoque quo jussus fuerat ire contendit. Sanctus Remaclus tum occupatus erat pascendis et curandis ovibus suis; et cum propius beatus Trudo accederet, ille divina revelatione edoctus: « Surgite, inquit, propere, et viro Dei, qui nos invisere venit, obviam itote: reverenter illum excipite, et cum honore ad me introducite. En prope est, occurrite illi celeriter. » Faciunt illi ut erant jussi, et sanctum Trudonem ad beatum Remaclum, domi cum suis manentem, adducunt. Cernens illum pius pater surgit, et prae gaudio flens, in ejus oscula ruit; volentem ad ipsius pedes se abjicere retinet, moxque erigit, et ab intimo pectore gratias agens Deo: « Sit tibi, inquit, Jesu bone per Spiritum sanctum cum aeterno Patre visitator animarum, gloria, laus, et jubilatio, qui voluisse nos hac die consolari adventu hujus famuli tui, in quo tu habitas. » Addiditque: « Et tu, fili mi, sis benedictus a Domino, qui te dignatus est mittere ad nos, et desiderium animi tui occulta inspiratione nobis significare. Scito igitur deinceps te mihi charitatis jure filium fore, meque semper tibi patris spiritalis officia praestiturum. Mihi enim servo suo revelavit Dominus quid pro animae tuae salute faciendum tibi sit: et ex me disces quemadmodum possis compos effici voti tui. Cognovi, Domino me docente, in pueritia te vovisse, si tibi sacrarum litterarum cognitio quandoque obtingeret, ecclesiam in fundo tuo te constructurum, atque illic Domino, dum vixeris, famulaturum. Isthuc autem hoc ordine te noveris completurum. Sancto protomartyri Stephano apud urbem Metensem tuas possessiones offeres, et ab ejus loci habitatoribus scripta divina doceberis. Id ubi consecutus fueris, ad me redibis, et ecclesiam quo voles loco, ut es pollicitus, aedificabis. » VIII. Deinde cum ei bene precatus esset, dedit ei litteras suas ad Metensis urbis episcopum, qui eum, ut divinitus ipsi revelatum erat, institueret ac erudiret. Praeerat tunc Metensi Ecclesiae Clodulphus, beati Arnulphi, ut carne filius, ita virtutum meritis in pontificatu successor dignissimus. Is humanissime beatum Trudonem excipiens, non solum ejus ipsius causa, sed etiam propter sancti Remacli egregiam commendationem, causis adventus ejus cognitis, sacris eum litteris et divina lege erudiendum curavit, et quas obtulit sancto Stephano possessiones suscepit. Multis vero annis illic moras trahentem bene habuit, diligenterque instructum et sacerdotio initiatum, sancto patri Remaclo remisit. Is percontans ex eo quid Dominus ipsi praestitisset, et num prospero itinere ultro citroque usus esset, ubi comperit eum in sacris litteris bene eruditum, immensas Deo gratias agit, ita dicens: « Laus tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quod complere dignatus es ea quae mihi de tuo famulo revelaveras, eumque ad me, tuis praeceptis tuaeque legis eruditione instructum et ornatum, incolumem revocasti. Permisit autem beato Trudoni in sua dioecesi praedicare verbum Dei, missas in quibus vellet ecclesiis celebrare, denique oratorium, ut promiserat, in proprio fundo exstruere. Permansit igitur aliquandiu apud eum, vivens sanctissime, ac tandem, episcopali percepta benedictione, natale revisit solum, et quod jam pridem animo conceperat, re ipsa effecit, oratorium exstruens in praedio suo, ubi multos Deo servituros collegit, atque ad extremum a beato Remaclo ejus oratorii consecrationem et petiit et impetravit
null
0d2505f4-185d-429a-9968-cc02fdb1f6c7
latin_170m_raw
null
None
None
None
; in quo etiam post multifarios hujus vitae labores tumulatus est, et permulta illic perpetrans miracula, usque in hodiernum diem commoda illic efficit habitacula monachorum. IX. Libet hic paucis considerare quam in beato Remaclo, ut diximus, cupiditatum omnium ignis consopitus fuerit, quam ille omnium nostrae aetatis sacerdotum merita excesserit, omnes nostri temporis episcopos sui comparatione damnarit; quibus si forte is casus offeretur, qui beatissimo viro oblatus fuit, secus procul dubio facturi videntur: non solum non hortaturi homines pios, ut facultates suas non suae, sed alteri ecclesiae donent; sed etiam, si qui ultro id facere velint eos dehortaturi potius, atque ut sibi eas largiantur persuasuri, non sine fraude aliorum, quod pace eorum dixerim. Quod sane quanto in nobis est culpandum magis, tanto meritum beati Remacli, id plane recusantis, majori est laude et praedicatione efferendum. Et haec quidem de sancto Trudone aliquanto fusius commemorare voluimus, ut etiam prophetiae donum beato Remaclo non defuisse ostenderemus. Cum enim Trudo ab ipso primum recederet, Metim petiturus, propter viliorem habitum ejus domestici beati Remacli illum contemnentes, moleste ferebant, quod hominem tam male vestitum apud se collegisset episcopus. Id vero ille, ex divina revelatione cognoscens, severissime eos objurgavit: sed cum eos poeniteret id fecisse, in gratiam illos recepit, admonens ut deinceps cautiores essent. Sed de his alias. X. Quam vero post haec sancte et religiose Remaclus vixerit, quis satis commemorare queat? Quis ejus erga commissum sibi gregem sollicitudinem explicet? Monebat omnes, ut a blandientis mundi lenociniis sibi carerent, a curis mundi hujus se subducerent, fraternae paci et concordiae studerent, viam mandatorum Dei inoffenso pede tererent, mundum et ejus cupiditates fastidirent, et ceu feni florem brevi exarescentem promptis animis calcarent, coelestia mente et actione consectarentur et appeterent. Cumque in his versaretur, majori coepit ardere desiderio liberius vacandi Deo, ut posset quam suavis sit Dominus gustare. Optabat vero aliquam sibi rationem ostendi, quo facilius id obtineret. Per id tempus Sigebertus rex loca divino cultui mancipanda in quibus non erant locis, cum ingenti animi devotione condebat; condita vel a se vel superiorum temporum regibus, benignissima largitate et opibus sustentabat, atque ne debitus Deo cultus illic negligeretur, tam beati Remacli quam caeterorum sacerdotum vigilantia curabat. XI. In eo loco quem Coesecongidunum vocant, ad Sesmarum fluvium, idem rex, procerum consilio, in honorem apostolorum Petri et Pauli atque Joannis coenobium condidit, quod aptus videretur is locus monachorum habitationi et instituto: idque sua liberalitate ditavit, egregios Dei servos in illud adduxit quorum beatum Remaclum voluit esse provisorem, atque etiam magistrum et institutorem, ut ex eo discerent convenienter sanctorum Patrum traditioni vivere. Exstat hodieque locus orationis, ejus opera in rupe excisus, in quo etiamnum male habentibus praestantur beneficia curationum. Illic enim vir sanctissimus Deo sese hostiam, jejuniis et vigiliis maceratam, aliquandiu obtulerat, et Christo familiarius conjunctus, divinae contemplationi se dediderat, atque salutaris doctrinae pluviis subditorum pectora irrigarat. Ad ejus tandem loci pertaesum, incertum quam ob causam, nisi quod fama sparsit, locum illum multas persensisse molestias a potentioribus, qui circum circa morabantur: cumque non haberet rex in propinquo, unde posset is locus dilatari, beatum virum accessisse regem eique dixisse: « Celsitudinem tuam, inclyte princeps, admonendam censui, quod cum multa passim tua munificentia, Dei et sanctorum ejus cultui dicata sint monasteria, sola Arduenna, in arduis sita montibus, nulla adhuc coenobia obtinet. Jubeat igitur serenitas tua etiam illic nonnulla aedificari: aderit volenti ex Dei benignitate facultas, et nostrae sedis vicinitas non deerit. Nec vero difficile erit ea augere, et instruere rebus necessariis, cum loca omnia illic adjacentia tuae ditioni subesse dubium non sit. » Ad haec ita rex respondit: « Tuum est, Pater beatissime, nobis in hac re consilium dare: nostrum erit, tuo consilio accommodare consensum, et mature illud exsequi. Tu igitur hujus rei curam suscipe, et in opus incumbe: nos loca opportuna, quae tu elegeris, et impensas tibi non negabimus. » Deinde convocavit rex fideles viros sanctum Cunibertum episcopum, Atetlanum, Theodefridum, et Gislochardum episcopos: optimates quoque suos Grimoaldum Majoremdomus, Folcouldum, Bobonem: itemque domesticos
null
c227c9e7-19bc-4ed8-a9ad-fbc9e6ed649e
latin_170m_raw
null
None
None
None
suos Clodulphum, Ansigisilum et Berselonem: iisque dixit: « Ex voluntate Dei, et vestro caeterorumque nobis fidelium consensu, duo statuimus condere monasteria intra fines Arduennae, in quibus degant viri religiosi, monasticae vitae cultores, qui pro nostra et successorum nostrorum incolumitate, et totius regni stabilitate et tranquilitate, atque eorum, qui curis regni destinentur, conservatione, Deum omnipotentem deprecentur. Ejus vero ei procuratorem et hortatorem Remaclum episcopum ipsi operi praeesse volumus. » XII. Itaque regia auctoritate et necessariis comitibus munitus sanctus episcopus, Arduennam silvam, paludibus et montibus impeditam, petit: Vuarchinnam rivulum accedit: invenit illic certa indicia loca illa quondam idololatriae fuisse mancipata, erant illic lapides Dianae, et id genus portentosis nominibus inscripti, vel effigies eorum habentes: fontes etiam, hominum quidem usibus apti, sed gentilismi erroribus polluti, atque ob id etiamnum daemonum infestationi obnoxii. Igitur adhibita adjuratione per Christi nomen, et S. Crucis signo expresso, locum illum a daemonum incursatione vindicavit et expiavit, moxque aqua ab ipso suo meatu guttatim dilapsa evanuit. Videns autem vir sanctus locum illum tum piscosis aquis, tum pascuis uberrimis commodam praebere habitationem, prolixe super fontem precatus, eum benedixit, lapidi signum Crucis insculpsit, plumbum in foramina infundens. Et ecce subito erumpunt aquae largissimae, quae usque in praesens dictis nostris fidem faciunt eas cernentibus. Et quia locum illum a malorum spirituum infestatione mundaverat, Malmundarium, quasi a malo mundatum, placuit eum appellare. Exstruxit autem illic oratorium, itemque habitacula in usus servorum Dei, auxitque ea, quae ad Dei cultum spectarent. XIII. Sed cum is locus in Agrippinensi parochia situs esset, coenobium suscepit constituendum, quod suae dioecesis limitibus contineretur. Procedens igitur inde quasi ad duo millia versus Occidentem, Callam rivulum, qui parochiis conterminus est, transiit, et ad Amblavam fluvium in cujusdam montis confinio substitit. Atque ibi aliquandiu commoratus, multa de se sanctae conversationis exempla dedit, quemadmodum possunt qui volunt nosse ab incolis id referentibus. Etsi autem locus ille multos haberet fontes, tamen quod angustus esset, nec officinis necessariis sufficeret, ad Orientem reflectit gressus; parumperque procedens, videt locum spatiosiorem, futuroque operi accommodatiorem. Ibi ergo labori coepit instare attentius, aderatque illi, ut in talibus solet, divina virtus, qua factum est ut voluntatem effectus sequeretur. Porro quod ferae eo undique seu ad stabulum, vel potus vel pastus causa, confluerent, antiquitus ille locus Stabulaus dictus fuit. Quod nomen vir sanctus minime censuit immutandum, sed et dici et esse voluit stabulum fidelium animarum, eo tanquam ad aeternae vita pascua deinceps properaturarum. Porro fratribus quos illic vir Dei Dei ad praesens congregaverat, non parvum saepe terrorem attulit strepitus ferarum eo catervatim accurentium; ita ut cum horrore quodam ad beatum Remaclum illi operi insistentem confugerent, quidque sibi adversum eas diaboli machinas praesidii capiendum esset inquirerent. Quos ille benigne considerans et confirmans: « Credite inquit, in Domino, filioli, fideliter: ejus mandata sectamini inviolabiliter: mentem a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, servate liberam; animas vestras castificantes, Domino puram impendite servitutem: sine intermissione orate; vespere, mane, et meridie psallite: lectioni saepissime vacate, frontes vestras crucis communite signo, ejus virtutem vestris imprimite animis; et confestim insidiae et machinamenta tetri hostis in nihilum redigentur, et ferarum per quas putat se ad vos oppugnandos invenisse aditum, horror omnis facesset. His enim modis etiam ante nos infestabat Aegypti, Thebaidis et Nitriae eremos incolentes, quorum utinam nos vel qualescunque possimus inveniri sectatores. Habet ille mille nocendi artes, nec desunt ei innumerae fallendi viae. Sed nos non ignoramus dolos et fraudes ejus, qui etiam per muscas quandoque nos impugnat. Nos vero Christi servi, quo illius incursatione crebrius premimur, eo magis assurgimus, fortiter illi resistentes. Expertus Satanas pertimescit initia recte vivere instituentium, vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, patientiam, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, et, praecipue, purum erga Christum amorem. Quamobrem ut leo in spelunca, insidiatur ab occulto vos ut a proposito deterreat. » His et ejus generis aliis verbis eorum animos ad Dei cultum promptiores effecit et adversus tentationes omnes confirmavit. XIV. Postea, institutis
null
9306a8be-a51d-446e-85e2-2bfe634066ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
operum perfectis, quid agerent exposuit, atque ita Tungros vel Trajectum se recipiens, ad pastoralis officii curas animum intendit. Non multo post rex ea didicit constructa monasteria et immensas omnipotenti Deo gratias egit; et quia ecclesiae recens aedificatae, episcopali benedictione indigebant, beatum Remaclum accersiens, tam eam quae erat Coloniensis paroechiae, annuente venerabili Cuniberto episcopo, quam illam quae nostrae dioecesis est, ab eo voluit solemniter consecrari, ut cujus dispositione et ingenti studio conditae erant, ejus etiam opera pontificali benedictione afficerentur. Nec vero ad has res vir sanctus ullas moras attulit; qui sane et regi et proceribus adeo charus erat, tantaeque apud eos existimationis, ut nihil quod magni esset momenti, absque ejus consilio fieret. Atque ea causa, missarum peractis solemniis, utrumque monasterium Grimoaldus majordomus, illius tradidit solertiae et industriae gubernandum: simul indicans ei, si qua essent monachis necessaria, ea regem suppeditaturum, ubi per ipsum de iis certior esset factus. Ita nimirum sanctus sacerdos remotioris vitae sectandae et captandae soll citudinis, uti semper optarat, Deo annuente occasionem adeptus est: et licet summa cum difficultate, impetravit tamen tandem a rege, ut alius ipsi successor daretur, ipse vero diu expetitam posset eremum adire, ubi remotus a curis saecularibus, liberius rebus divinis et coelestibus inhiaret. Proposuit regi et optimatibus S. Theodardum. cujus erat vita probata, oravitque ut is suas expleret vices, et sibi subrogaretur antistes. Tum vero dici vix queat quantus ob ejus recessum luctus exstiterit, quam moestos et afflictos reliquerit, quibus vitae semina praebuerat: cum viderent illi se tali patre, tantoque doctore orbari. Omnis aetas, uterque sexus dolorem animae testabatur lacrymis, et eum abeuntem deducentes, magnis vocibus dicebant; Heu! miseros nos, quidnam acturi sumus, qui tanto pastore destituimur? Unde nobis suppetet consolatio illo amisso, qui miseriarum nostrarum fuit praecipuum levamentum? Quis porro nobis medebitur, quando ille nos deserit, qui nostris doloribus praecipue novit facere medicinam? quae nobis salutis spes reliqua est, tanti patris praesentia carituris? XV. Eorum vero lacrymis et querimoniis permotus vir Dei, his fere verbis eos consolabatur: Nolite, quaeso, filioli, animi mei propositum vestris lamentis retardare. Habetis Deum pastorem et patrem intra vos, qui benignissime consolabitur vos in rebus duris et adversis. Ne quid autem etiam extrinsecus desideretis, providimus vobis filium nostrum Theodardum, in omnibus probatum, qui diligentissime saluti vestrae invigilabit, et tritici mensuram vobis summa fide dispensabit. Cujus prudentiam cum vobis non dubitem sufficere, cupio optatae me dare solitudinis et in praesentia illius Majestatis omnia contemplantis habitare mecum. Ad haec responderunt, qui inter eos erant prudentiores: Vide etiam atque etiam, beatissime Pater, quid agas; attende qua nos ignominia afficias? Gregem quem semel pascendum susceperas, ut habent sanctorum Patrum statuta, nisi infirmitate cogente, et nisi sponte tua id facias, relinquere tibi non licet. Nam dum episcopus vivit, quem ab officio suo valetudinis imbecillitas, non crimen, revocat, alium illi subrogari, nisi ipse prius recuset, et petitionem scripto probet, nulla ratio permittit. Etiam mente capto, si aegritudo suam habeat per intervallum remissionem, non debet alius substitui, nisi ipse annuat. Quod si nunquam fit mentis compos, persona fidelis ac probatae vitae eligenda est, quae dumille vix erit vices ejus impleat, et defuncto tandem succedat. Hanc Patrum viam si quis tenere nolit, is et uxorem dimissam moechari facit, et ei qui sic dimissam duxerit, adulterii notam inuret. Hac igitur ratione vide, Pater sanctissime, quantum gravetur judicium tuum, quidve nostra fama accipiat detrimenti. Crimen tibi nullum intenditur, ob quod si convictus sis deponaris. Morbus te non premit, cujus causa tanquam repudium exhibens a tuo ministerio suspendaris. Itaque petitionem tuam, qua cupis tibi fonctionem hanc abrogari, licet scripto confirmes, rejicimus: alium, qui tuasgerat vices, prorsus non admittimus; tantum abest ut alium tibi viventi succedere patiamur: Pater, tu nobis datus es legitima successione; nos non adulterini sed legitimi filii et dici et esse percupimus. XVI. Advertisti jam ubi praegravetur judicium tuum: accipe, quaesumus, unde existimatione nostrae ignominiae nota inuratur. Ut nos recte atque ordine deseras, nullae
null
6c2647d1-1113-4b91-999d-4799a79c680c
latin_170m_raw
null
None
None
None
tibi causae suppetunt. Primum quod minime sumus adulterini, ut jure nos relinquas. In catholicae Matris gremio a te sumus excepti: nunquam credulas aures perverso dogmati adhibuimus. Et si fortassis etiam ea in parte peccassemus, tu nobis mederi debueras. Deinde ut alio te conferas, nulla te nostra persecutio compellit. Quod si vero Dominus permittit fugere, dum saevit persecutor certe infirmorum, nec satis perfectorum est ea consolatio, multi sancti patienter tolerarunt malorum improbitatem, et sua patientia illos curarunt. Postremo tum fugiendi, non aequo animo ferendi sunt mali, cum nulli adsunt boni, quibus prodesse queas. Sed heu! miseros nos qui dum tua hominis perfectissimi praesentia destituimur, in eam infamiae suspicionem vocamur, te non modo studiorum nostrorum pertaesum esse, sed etiam pravis actionibus nostris expelli; tuo tanti viri recessu haud obscure significante nullum apud nos bonum superesse. Nihil jam reliquum est, nisi ut calumnientur obtrectatores, augurentur maledici, successores tuos non modo ejiciendos, sed etiam morte afficiendos, quando et tu te a nobis subducis, et beatus Amandus, decessor tuus, pulverem pedum in nos excutiens, a nobis recessit. Verum Deus omnipotens, facilis ad ignoscendum, cum objurgavit prophetam, ob hederam subito arescentem male contentum (Jonae IV), satis declaravit se longe aegrius laturum si pereat creatura ipsius, seque malle poenitentiam malorum quam mortem (Ezech. XVIII). XVII. His verbis commotus vir Dei, tacitus apud se cogitans aliquandiu, tandem in haec verba prorupit: Nolite, fratres mei, id genus verbis me perstringere. Equidem non moleste fero deplorare vos apud me dispendia vestra; sed ferre non possum quod, tanquam injuria affecti, mecum expostulare vultis. Non ego vos adulterinos haberi volo, et quod ea causa discesserim a vobis: nec tam male sentio de vobis ut existimem me nullum fructum posse apud vos proferre atque idcirco alio me transferam, ubi fructus major spes affulgeat. Sed neque mihi id tribuo; perfectum me esse tantum abest, ut perfectissimus videri velim. Nec meo judicio perfectorum est, a coeptis non discedere, et se extendere in anteriora; actuosae vitae cum Martha insistere, ad contemplativam vero cum Maria ferventer non aspirare; et si se offerat occasio, actuosae vitae potius renuntiare, quam contemplationi non cupidissime incumbere. Domino me adjuvante vos mihi commissos, ut potui gubernavi, ut labor meus vobis fructuosus esset, magna instantia rogavi. Nec me taedio afficiunt studia vestra, nec offendit pravitas, quae nulla est, actionum vestrarum. Hoc unum superest, ut talentum quod in vobis gaudeo cumulatum, alio conferam magis magisque cumulandum, ut vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Fecerunt hoc ante nos etiam sancti homines, quorum utinam nos vel extrema merita aequare possimus: e quibus plerique majoris utilitatis causa ad alias Ecclesias se transferri passi sunt; nonnulli spe uberioris meriti ultro commigrarunt. Postea vero, si se sentirent vel parum proficere, vel suam operam non admodum necessariam, sese subduxero et ad majores labores suscipiendos obtulere; quippe qui, ut fortissimi pugiles Christi, intra quietis claustra teneri nollent, sed in apertum certaminis campum ultro prosilirent; non desertores pugnae spiritalis effecti, nec instar mercenariorum ad luporum conspectum fugientes, sed fortiter congressuri; eo sponte se ingerentes, ubi aut rarior esset adversus hostes certantium numerus, aut ipsi hostes acrius et propius imminerent. Nec tamen ego, filioli, horum mihi virtutem arrogo, non me illorum meritis parem temere assero. Quod si vero successoris nomen ferre non potestis, sit sane cooperator meus. Neque me putetis [a] vobis absentem fore, qui, tametsi ad alios instituendos proficiscor, non tamen extra hanc dioecesim excessurus sum. Non longe a vobis abero: si quis casus evenerit, licebit consilii causa ad me accedere; ubi et pro peccatis vestris intercessorem, et omnium quae vobis necessaria sint, quaeque vos angant, tanto sollicitius memorem habebitis, quanto ero a curis popularibus remotior, et propterea ad divina contemplanda expeditior et studiosior. Olim Moyses in monte stabat, et, Israel cum Amalechitis pugnante, non armis sed precibus certabat, efficiebatque ut tanto esset in conflictu Israeliticus populus superior, quanto ipse Deo in oratione propinquior, et a strepitu praeliantium remotior. Et mihi, charissimi,
null
19f62d93-4b50-4682-b525-fb28d2175f51
latin_170m_raw
null
None
None
None
deliberatum est illic divinae contemplationi attentius inhaerere, ubi me saeculares tumultus minime interturbent. Ad hanc rem me incitat beatus Joannes Baptista, qui etiam in tenera aetate maluit inter feras degere, et earum cibo vesci, quam apud suos manere cives, ne vel otioso sermone se contaminaret. Habeo etiam ad hanc vitam egregium ducem Moysen, cui optatus fuit in vasta eremo divinis frui colloquiis, quam Aegyptiorum opibus et deliciis enervari. Elias quoque et Eliseus caeterique prophetae, studio contemplationis insignes, etiam reges domuerunt. Abraham, omnium pater credentium fide effectus, huc me invitat, cujus jam antea secutus exemplum, contempto natali solo, res facultatesque omnes abjeci. Denique ipsius Domini Salvatoris exemplo provocor, qui, cum teterrimo hoste conflicturus, solitarius ad eremum abscessit. Cujus misericordia et benignitate utinam fiat ut et ego illic improbi hostis fraudes proterere, de illic instituendis lucra cumulare, et vestrae saluti meis precibus aliquid utilitatis adferre queam! Ita beatus Remaclus dolores suorum lenivit, et querimonias sedavit, ac deinde suo perrexit itinere. XVIII. Postquam autem ea res innotuit tum prope tum procul degentibus religiosis viris, quorum Deus animos permovit, coeperunt undique ad eum seu apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis Dei servituti addicere, et levi Salvatoris jugo colla supponere, quidam liberos suos liberalibus, imo vero monasticis imbuendos disciplinis atque illic Christo perpetim servituros offerre; multi de suis facultatibus et reditibus sanctis necessaria ministrare. Inter quos etiam Dominus et Pater Papolenus [ #al.,@# Babolenus] ad eum, invisendi quidem causa, venit, sed ejus inhaerere magisterio. quam domum redire, maluit. Susceptus est a beato Remaclo officiocissime, et vixit apud eum sine offensione, quique instruendus eo venerat, complures suis exemplis ad virtutis studium incitavit. Cernens id beatus Remaclus, secumque cogitans ea causa missum eum fortassis a Domino, rogavit eum ne ab ipso discederet: tum propterea ob fratres in disciplina continendos, Malmundariensi coenobio, cujus monachi S. Benedicti instituto vivebant, salva in omnibus auctoritate sua, eum praefecit. Atque inde Stabulaus reversus, ad majora virtutum opera se accinxit, suisque exemplis permultos ad sui imitationem pertraxit. XIX. Quis apud illum tristitiam non mutavit in gaudium? Quis iram animi tranquillitate et pace non depulit? Quis orbitatis luctum ad ejus conspectum non cohibuit? Quis non, paupertate pressus, ejus sermonibus ita sublevatus est, ut et divum opes despiceret, et sua inopia laetaretur? Quis, laborum onere praegravatus, ejus non est adhortatione erectus? Quis adolescens, saevientis libidinis igne succensus, non confestim, ad ejus admonitionem saluberrimam, pudicitiae cultor exstitit? Curabat vexatos a daemonio: illicitis cogitationibus aestuantes ab opere malo retrahebat, docens eos ad petram Christum allidere. Noverat quo quisque laboraret morbo, et, ex vitae meritis singulos existimans, pro ratione morborum adhibebat reprehensiones. Interea crescebat illi divini amoris studium et ardor, monasticaeque disciplinae rigor inflexibilis. Quam vero in caeteris ejus monasterii officinis omnis fuerit peccandi interdicta facultas, testis est vel solus dormitorii locus; testis est et sanctus Lambertus, qui, e sua pulsus sede, eo potissimum confugit, quod non esset nescius illic vel maxime sanctae religionis vigere cultum; testis quoque est crux lapidea, ad quam ob strepitum labentis calcei, quo fratrum quies fuit interrupta, ire jussus nocte media, usque in crepusculum sub illa stetit, psalmodiaeque et precibus vacans, atque frigus contemnens, et nives calcans, sanctitatis suae certa indicia dedit. Sed de his alias. XX. Porro autem crescente religione crevere etiam Ecclesiae illius proventus. Ubi enim rex Sigebertus eum audivit fratrum fervorem erga Christi cultum, beatum Remaclum evocans, praeter ea quae prius dederat, et vir illustrissimus Grimoaldus obtinuerat, unde etiam hactenus fratres vixerant, ex consensu fidelium suorum, tam episcoporum quam procerum supra dictorum, in honorem Dei et cultum sanctorum Petri et Pauli apostolorum et beati Martini: quibus ea loca dicata erant, permisit beato Remaclo ut in usus servorum Dei, quo deinceps quietius viverent et absque vicinorum impressione soli Deo liberius vacarent, per utriusque monasterii circuitum duodecim leucae designarentur, intra quorum limites quidquid haberetur, ab solis utriusque coenobii colonis excoleretur. Dicitur autem leuca apud Gallos spatium mille quingentorum passuum, id est, duodecim stadiorum. Eam
null
4fd91c16-407e-42b2-a042-667b5e5e860e
latin_170m_raw
null
None
None
None
donationem testamento confirmatam, et annuli regii impressione consignatam, sanctus vir libenter accepit, et reverenter conservavit. Deinde anno decimo quarto regni sui idem rex legavit testamento beato Remaclo quaedam in Aquitania, puta telonium in portu Vetraria ad fluvios Taunacum et Ittam; itemque portum Sellis et Vogatium ad flumen Ligerim, cum omnibus ad eum attinentibus. Quod quidem testatur scriptum, ejus manu subsignatum: « Sancta, inquit, ac venerabilia monasteria, Stabulaus sive Malmundarium cognominata, ubi vir venerabilis Remaclus episcopus et abba, Christo auspice, praeesse videtur; quae vir illustris Grimoaldus majordomus in honore sancti Petri ac sancti Pauli, vel sancti Martini, seu caeterorum sanctorum, suo opere in vasta eremi Ardennensis construxit; quemadmodum nos loca ipsa ad ipsa monasteria aedificanda pro nostra praeceptione ex foreste nostra concessimus; quae, licet gratia Christi sint ditata, mundanam substantiam cernuntur parumper habere: ideo, divina inspiratione commoniti, decrevimus aliquantulum de fisco nostro ad ipsa monasteria respicere et consolari; » et caetera quae in eodem scripto (auctor vocat praeceptum) sequuntur. Denique in fiscis, quae monasteriis illis adjacent, decimas illis dedit, quas etiamnum ea monasteria obtinent. XXI. Post haec rex ille, cum Austrasiae regnum praeclare rexisset, diem clausit extremum. Porro Grimoaldus majordomus, sive praefectus palatii, vel ut alii volunt magister equitum, sub praetextu munerum accipiendorum, a Clodoveo fratre Sigeberti Parisios evocatus illic retentus est quod filium domini sui Sigeberti, quem in suam fidem susceperat, ut eum patri regno substitueret, clericum effecisset sive totondisset, suum filium regem volens constituere. Clodoveo quoque defuncto, Clotarius filius ejus in Occidente, frater Clotarii Childericus in Austrasia regnarunt. Hunc ergo beatus Remaclus adiit, et, quod patruus ipsi donasset, ut confirmaret petiit. Rex libens annuit, et, ut vir Dei petierat, ejus successorem Theodardum et Odonem domesticum jussit ejusdem mensurae solum remetiri: cujus partem dimidiam sibi rex servavit, reliquam usibus servorum Dei testamento addixit et confirmavit. Quod quidem virum Dei prudenter admodum fecisse constat, ut, si fortassis successores ejus aliquando minus possent, minori negotio, quod minus esset, sine invidia et infestatione vicinorum liberius sibi vindicarent. Obiit vero etiam Clotarius rex, et ad Childericum monarchia devoluta erat. At ille postea, propter morum insolentiam interfectus, fratrem Theodoricum habuit in Occiduis regni partibus successorem, cui magister equitum fuit Ebroinus. Horum tyrannidem aversati, Austrasiani Pipino principi studebant et parebant. Is ubi didicit in supradictis monasteriis cultum religionis augeri, duas ex fiscis suis villas in usus mensae servorum Dei, unam in Harbanio, alteram in Arduenna, pro Dei et S. Remacli, [reverentia. ED. PATROL.] attribuit. Sub horum tempore ferunt eum Romam profectum, sancti Petri aliorumque sanctorum suffragia imploraturum, atque illi tandiu in preces et jejunia incubuisse donec, divina et angelica consolatione fretus, quamdam reliquiarum ejusdem beatissimi apostoli partem meruit obtinere; quae quidem apud nos auro gemmisque ornatae praecipuo cum honore asservantur. Quod licet quibusdam fortasse incredibile videatur, nos, qui incomparabilem illum veneramur thesaurum, multa in earum praesentia divinitus vidimus beneficia praestari: quae poterit qui volet in libro virtutum sive miraculorum ejus lectitare. Jam vero senior beatus Remaclus, sed moribus tamen quam annis maturior, diem vocationis suae sentiens imminere, tempusque adventare quo compensaret honor in coelis quod labor trivisset in terris, subditos suos ad se accersit, et tum ipsius obitu tum sua desolatione moerentes ita consolatus est: Ecce Patres sanctissimi, ecce fratres charissimi, quos habeo affixos intimis visceribus meis, pars dimidia animae meae: ego viam universae carnis ingredior, nec ad vos deinceps rediturus sum. Vestra itaque, quos desero, solitudo me habet sollicitum, non mea abitio, qui Deo me consolante confirmor. Non me terret conditio communis mortalium omnium, quando etiam tota sapientis vita, quaedam [mortis] debet esse commentatio. Non potest foeda mors accidere viro forti, non immatura sapienti, non misera eam providenti. Vestra me teneritudo, quos adhuc expediret solidioribus informari disciplinis, non parum movet: vobis prorsus timeo, ne, si lupi rapaces incurrant, nemo sit qui eos repellat. Equidem haec monasteria Deo et sanctis ejus dicavi, vestrisque usibus accommodavi, vestra in hoc usus opera forti et fideli
null
f6a3c70c-1c46-42a7-8a7e-e37a183265cc
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Quid autem in posterum eventurum sit, incompertum est mihi. Videtis sane quo loco res nostrae sint, et quam sit hic mundus in maligno positus. Si quid igitur potest apud vos oratio mea, curate, obsecro, ne ab ea integritate, quam in vobis efficere volui, ullo unquam errore abducamini: sed sitis semper in Christo conjuncti et unanimes, quemadmodum et Patrum traditione, et Scripturarum sanctarum lectione, et mea sollicita adhortatione accepistis. Ex vestris manibus nunquam deponatur sacra lectio, sed in ea sit vobis jugis meditatio. Ut enim ager, quamvis fertilis, sine cultura non potest esse fructuosus: ita nec sine doctrina animus. Nostis illud, docto et erudito homini vivere, esse cogitare. Orationi frequenter incumbite: pro culpis humana fragilitate admissis Deum deprecamini; ne alias deinceps admittatis, sed etiam accurate, ne id fiat invigilate. Si quis enim socordiae et ignaviae se dederit, frustra ille Deum imploraverit. Vobis virtus sit, vitium fugere, et sapientia prima, stultitia caruisse. Pudor, justitiaeque soror incorrupta fides, nudaque veritas, vestris in cordibus sibi domicilium vindicent, ut qui facta vestra conspiciunt, ad imitationem provocentur. Veram peccatorum confessionem faciatis Deo et praelatis vestris: tentationum impressiones in ipso primo aditu detegatis. Stultorum enim praeposterus pudor dum celat ulcera, illis majores subministrat vires. Obedientiam majoribus exhibete, coram institutionibus animos accommodate. Tunc enim quique recte vivit, si curat id esse quod audit. Ab omnibus, quae ira suggerit, vobis temperate; solus enim est triumphus innocentiae, non peccare cum possis. In optimis quoque temperantiam quamdam adhibete. Est enim modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum; et metiri se quisque suo pede, suoque modulo debet. Nemo alteri injurius sit: accipere enim, quam facere, praestat injuriam. Patientiam, quae miseriarum portus est, amplectimini, nemo enim adeo barbarus est ut non possit mitescere, modo culturae patientem commodet aurem. A nullo labore, qui sit a praefectis vestris vobis impositus, absterreamini: quia omnes etiam duri labores, contentione fiunt tolerabiles, et usus sive consuetudo laborum, etiam dolores facit magis patibiles. Segnitiem prorsus fugite: non enim ignavas mentes facile comitatur virtus. Superbiam vel maxime respuite, ut vera possitis libertate potiri. Non enim ille liber censendus est, cujus animum superbia occupat. Castitatem sectamini, omnis namque ponderatio, ut ait Scriptura divina, non est digna continentis animae. Prosperi successus, qui etiam sapientium animos fatigant, non vos delectent; nam qui plus nimio delectatur, rebus secundis in diversa mutatis quatietur. Ante omnia pacem et concordiam servandam admoneo, ut sicut in duobus estis monasteriis congregati, ita gemina vobis ferveat dilectio, Dei et proximi; cumque sit unus vobis pastor praefectus, nullo unquam scandalo aut schismate vos dividi patiamini (Eccli. XXVI). Non vos ossa consumens vastet invidia, namque invidus alterius rebus macrescit opimis, et invidia Siculi non invenere tyranni majus tormentum. Si minores fortasse adsint facultates, nolite conqueri. Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus: et ipsa nos natura quotidie admonet, quam paucis, quam vilibus, quam parvis egeat. Non opibus mentes hominum curaeque levantur. Haec sunt charissimi, quorum vos admonitos volui, tanquam ultimum vale vobis dicens, jam jamque e vita abiturus. Vos curate, et tanto arctius vestris inhaereant pectoribus, quanto majorem ex meo recessu molestiam capitis. Quae si apud vos fructum aliquem offecerint, maximo me gaudio officietis. Simul autem cogitetis, vos quoque morituros, et ita tempus poenitentiae agendae collatum, ne, quaeso, inaniter labi patiamini. Veniet, veniet ille dies, cum frustra desiderabitis horae usuram. Dum ergo tempus est, operamini bonum ad omnes (Gal. VI). Mors ultima linea rerum est. Perpetuus nulli datur usus, et haeres haeredem alterius velut unda supervenit undam. Pulvis et umbra sumus: omnes una manet mors, et calcanda semel via lethi. In bonis autem operibus et recte factis si hinc decesserimus, beati erimus, una cum corporibus etiam omni cupiditate et aemulatione absoluti. His suavissimis iisque extremis sermonibus moerorem illorum lenivit. Deinde modica correptus febre, cum se sacrosancti corporis et sanguinis
null
7eb07e7b-22fd-48e0-8269-32bb2807ebe9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Domini viatico confirmasset, inter charissimorum filiorum manus animam reddidit Creatori, post diuturnam Christo exhibitam servitutem. Vetus Israelita, egressus ex Aegypto, spoliato vicino, aucta talenta reportavit. Corpus ejus, honorifice curatum, cum multa psalmorum et hymnorum melodia in beati Martini oratorio quod ipse extruxerat humatum est; ubi etiam aliquandiu jacuit, miraculis interim testatum efficiens se apud Dominum vivere. Successit illi dominus Papolenus, vir apostolicus, cujus supra fecimus mentionem: Papoleno Sigolinus, beati patris judicio aeque approbatus: Sigolino Goduinus annis et morum maturitate grandaevus, qui sancti viri corpus transtulit, et in Ecclesia B. Petri reposuit, lectumque illius auro et argento ornandum curavit. Ubi, per ejus merita, multa usque in praesens Dominus miraculorum signa efficit, quae illic conscripta habentur in laudem et gloriam praepotentis Dei, qui est benedictus in saecula. Amen. NOTGERI EPISCOPI LEODIENSIS AD VERINFRIDUM ABBATEM EPISTOLA NUNCUPATORIA. NOTGERUS, quem, etsi indignum, Sanctae Mariae Sanctique Lamberti mancipium praedicant tamen episcopum, WERINFRIDO venerabili in Christo patri et consacerdoti salutis aeternae subsidium. Omnis antiquitas, ut ait oratorum maximus, quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Verum, angelo Danieli narrante, novimus quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia: in antiquis utique vigente ratione, veritatis indagatrice, et perspicacia futurorum: in modernis vero fide credulitatis quamprimum pollente, cum plurima scientia praeteritorum. Illis diuturnitas vitae vetustatis obducens callum, cognitionem praestitit omnium rerum: nobis contra, quos calidus sanguis, quos rerum inscitia versat, utinam non avolet ob brevem vitam et curam sollicitudinum, antiquorum memorare inventa virorum! Vixere fortes ante Agamemnona multi: sed omnes illacrymabiles ignotique urgentur longa nocte, carent quia vate sacro. Haec, ut credo, perpendens, abbatum reverendissime, et quia necesse est quanto juniores tanto esse perspicaciores: obtulisti libellum de vita tam nostri quam vestri specialis patroni, domini scilicet Remacli, conquestus, propter incuriam tamen praedecessorum vestrorum, brevius quam ut res postularet, pro magnitudine gestorum ejus, esse eruditam [ #fort.@# editam]. Simulque visus es, ut ne dicam precari, sed potius exhortari, ut eam non modo exemplari, verum aliquanto lepidius mandarem poliri: tum quod gestorum illius aliunde sumptorum suppetat copia; tum quod temporum, quorum diversitas nunc maxime scitu opus est, ex chartulario vestro non desit notitia. Sed ad haec dum te cum tuis omnium artium praesulem esse constaret, illudque Pierium animo occurreret: « In silvam ne ligna feras! » et in mare,: « Quid aquas in flumina mittis? » suspensam inter ea librare silentia mentem coeperant, cum ecce memoriam offendebat, quia vires, quas imperitia denegat, charitas ministrat, et quia incoepto tantum opus est, caetera res expediet. Igitur adorsus sum, et ut verbis cujusdam sapientis utar, et ex illo, quantum res poscit, acervo tollam, exhortatione tua, quae et praesentis honestate propositi, et futurae aetatis utilitate conjuncta est, nihil antiquius existimavi, et ne auctoritatem diffugere viderer, ei muneri libenter acquievi. Praesumenti enim auctoritatis datur, cum credit praestari posse quod petitur; et parere scire, est aequalis gloria cum imperante. Fecerant hoc idem jamdudum aetate venerabiles viri, Hilduinus abbas in Passione S. Dionysii, Hincmarus archiepiscopus in Vita S. Remigii: et alii quamplurimi in non paucorum compilandis gestis sanctorum, quibus auctoribus obtinere possumus optimis, quod in omnibus causis, et solet, et debet valere plurimum. Nam nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, quin res, aetas, usus, semper aliquid apportet novi. Et ne hic labor, qui te adhortante susceptus est, inferaciter fiat, non ejus modo cujus meminimus, sancti scilicet Remacli, verum caeterorum nostrae sedis pontificum tempora et gesta, quae undecunque potuere corradi, ad nostra usque tempora collegi, et cujus potissimum anhelabas desiderio, Vitam inde excerptam votis tuis porrexi. Longe quidem mea sententia ab oratoris primi excellentia me ratus differre, qui plurima paucis absolvere, pauca plurimis protelare, vel magna extenuare, maxima e minimis efficere, lata anguste, angusta late, vulgata decenter, decentia intellectualiter, nova usitate, usitata nove, et id genus plurima valeat delibare.
null
85151e07-5eb7-4fd0-b281-f06065710ae5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Cui et a poeta praecipitur: « Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge. » Nec ut scholares posito themate, quibus verbis uti potuit, qui injuriam passus est: vel ille, qui intulit, aliquid finximus frivolum, imo nec #creperum.@# Quod etsi eloquentissimum quemdam dicentem: Quod si haec, inquit, uterque non dixit, tamen in voto habuit, et in actu ostendit, sectari contenderem, nullius utique judicium extimescerem, verum haec alias. Misi, inquam, charitati tuae munus, quod minus quidem efficentiae securitate, maxime autem susceptum est amicitiae praesumptione. Magnas etenim in difficillimi operis cursu vires, amicitiae contemplatio supplet, et placere cupientibus multa saepe rerum copia suppeditat. Unde licet verear ne, dum imperato muneri par esse nequeam, deficientis culpa in adhortantis cedat injuriam, tamen cum tuam specto benevolentiam, fit omne pronum et facile, et (ut ita dicam) voluntarium, quod in tuae jucunditatis impenditur praescriptum. Hoc autem munere impenso, sollicitum te reddere cupio: quia si quid operum tuorum quandoque expostulavero, injurius mihi fueris, si negabis. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti. Sed non arroganter magna, quippe tuis meritis et nostris votis imparia. Quapropter oblatrantis morsus timeo invidiae, quia difficili re solet livor praejudicium importare. Denique non omnes eadem mirantur amantque. Ergo non istic obliquo oculo mea famina quisquam limet, non odio obscuro morsuque venenet. Sed tu, pater beatissime, mei laboris tuaeque adhortationis assertor, caveas securum me peractum reddat officium, cum tibi pudor amici dignius possit convenire, si displicet. Vale. Quod nec vota pati, nec fingere somnia possunt, Gaudens semper habe: gaudent pro nomine molles Auriculae: tibi me virtus tua fecit amicum. Iterum vale. PRAEFATIO AUCTORIS. Omnipotens Dominus, qui dives est in misericordia, cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est, sustinuit vasa irae, apta in interitum, in multa patientia; tandem vero, sicut a reatu primae praevaricationis nullum liberum reperit, ita liberandis omnibus venit, divitias bonitatis et longanimitatis omnibus praerogavit, voluntatis omnipotentiam in ingratos, et ejus gratiae respectu indignos, efficacissime exercuit, quando opus salvatricis misericordiae, ut reparari posset, clementissime ante procuravit. Forti illi armato arma, in quibus confidebat, abstulit: vasa quae possidebat, distribuit: ut sicut prius propter peccata irae vasa, ita per ejus gratiam fierent vasa misericordiae. Ut enim non est credendum, ad salutem aliquem pertingere, nisi Deo invitante; sic nec invitatum quidem operari salutem suam, nisi Deo auxiliante: nullum voluntate Dei perire, sed permissu, pro arbitrii electione: ne facultatis libertas, et ingenuitas semel homini attributa, ad servilem quamdam necessitatem redigatur. Ita ergo initium salutis nostrae, Deo miserante, habemus. Ut autem salutiferae inspirationi acquiescamus, nostri est arbitrii. Porro ut adipiscamur id quod monitioni divinae acquiescentes appetimus, divini est muneris; ut labamur, nostrae est potestatis et ignaviae. Ut non labamur, salutis munere adepto, nostrae quidem quodammodo est sollicitudinis, sed omni modo adjutorii coelestis. Atque ei spei fortiter innitentes, beatos esse reipsa comperimus, qui cum Christum in carne tanta efficientem non viderint, audita constanter credere non dubitarunt, e quibus etiam multos fecisse opera quae ille fecit, et juxta ejus promissionem (Joan. XIV) majora quoque fecisse, non solum vicini confitentur, sed illi etiam praedicant, qui sunt ultra Sauromatas, et Glaciale attingunt mare, et insulas habitant Fortunatas. Libenter igitur tanto bono subditi sumus, delectatque tanto servire Domino, qui non modo fautor et adjutor est eorum qui proficiunt, sed etiam remedia providet lapsis: dum et angelica nobis praestat suffragia non deesse, et sanctorum confert patrocinia, quos pro nostris culpis intercessores implorare non dubitemus. Quos, licet passim diversis largitus sit provinciis, generatim et communiter honorandos; attamen singulis quibusque locis quosdam attribuit, etiam specialiter amplectendos et propensius exorandos: e quibus nobis beatum Remaclum adhibuit: cujus ut suffragiis plurimum innitimur, ita ejus vitam et gesta pro captu virium narrare aggredimur. INCIPIT VITA. I. Francorum regnum ab ipso suo exordio semper invictum, tum vel maxime prae caeteris ei vicinis regnis florere visum est, cum jugo Dominicae
null
45afc72c-32d3-49b9-9f13-3e335f889dbc
latin_170m_raw
null
None
None
None
fidei colla supposuit, et quod prius adorabat exussit, quod exusserat adoravit. Ingens autem accepit incrementum, et sub eo firmum Ecclesiae Dei statum, cum Clotarius rex, legitima successione quartus, trium regnorum factus est monarcha, et eum principatus sui annum agebat quadragesimum, quem Heraclius sanctae Crucis recuperator imperii decimum quartum. Is Clotarius nullum ex vicinis regibus passus est suae ditioni arma inferre, sed omnes Hispaniae, Galliae et Germaniae reges et populos, suis habenis studuit coercere. Porro inclytum filium suum Dagobertum Austrasianis praefecit, eique etiam Germaniae ditiones voluit esse subjectas. Eorum temporibus felicissimis usque adeo Christianismus excrevit, ut pene nulla hodie aut rara intra limites regni ipsorum ecclesia inveniatur, quae non alicujus ejus tempestatis sancti patrociniis illustretur. Atque ut innumeros praetermittamus, Eligius et Audoenus viri sancti palatii ministeriis fungebantur; beatus Arnulphus et Romaricus regiis consiliis adhibebantur, sanctus Amandus et beatissimus Remaclus, sanctusque Goar Aquitaniam ortu suo illustrabant. Eam Aquitaniam quidam volunt fere tertiam esse Galliarum partem, et ab obliquis Ligeris aquis, qui maxima ex parte eum alluit, ac pene in orbem circumdat, ita nuncupatam. A Circio habet Oceanum, qui Aquitanicus sinus dicitur: ab occasu Hispanias: a Septentrione et Oriente Lugdunensem Provinciam: ab Euro et meridie Narbonensem. Rivulis et fluminibus piscosis, solo foecundissimo, pascuis pecorum uberrimis, vinetis nectareis, nemoribus copiosis, magna fructuum abundantia celebris, auri, argenti, aliorumque metallorum ferax, vectigalium proventu opulenta, sed prae aliis provinciis voluptatum omnium luxuriae dedita, denique viris fortibus, bellicosis, et ferocibus instructa. Habet ea, praeter castra et loca munita, urbes quatuordecim praegrandes, easque populosas et celeberrimas: e quibus duae sunt metropoles, una Burdegalensis, magnis semper viris conspicua: altera Bituricensis, cujus tum archiepiscopus fuit sanctus Austregisilus, et beatus Sulpitius archidiaconus, Austregisili in episcopatu successor. In quorum paroecia per id tempus Remaclus in hanc lucem editus est, patre Albutio, Matrinea [Matrinia] matre: qui ambo pro saeculi dignitate, et opibus et generis nobilitate pollebant. Testantur id magnae possessiones ejus, tam nostrae Ecclesiae, quam vestro monasterio, sive ab ipso, sive a majoribus ejus, vel etiam a regia sublimitate datae: quemadmodum doceri potest ex litteris, quae etiamnum in utriusque Ecclesiae archivis asservantur. II. Educatus vero est bonae indolis puer Remaclus sub beato Sulpitio, in cujus honorem constat ab eodem sancto viro permultas in nostra dioecesi ecclesias dicatas. Ubi autem adolevit, et prout ea ferebat aetas, totius integritatis et probitatis fructus protulit, beato Eligio commendatus est, viro inter ejus aetatis homines meritorum gratia facile primo. Is vero in Sollemniacensi ( #Solemniapcensi@# ) monasterio, quod ipse in suo fundo construebat, eum sacris monasticae disciplinae institutionibus exacte imbuit. In tantum autem pius adolescens ejus monitis obtemperavit, ut, divina in eo gratia exuberante, omnibus in eo monasterio Christo militantibus, religiosae conversationis de se exempla praeberet. Erat in Vigiliis assiduus, in precibus pernox, in abstinentia praecipuus, in universa morum integritate praeclarus. Cernens beatus Eligius, cui traditus erat a parentibus, ejus profectui animi quadam alacritate congratulans, curam gregis sibi commissi in eum transtulit, suas ei vices demandans, eumque sibi substituens. Compellebatur enim redire ad palatium regis, et suam ei operam navare. Postea vero longe lateque sparsa est fama sanctitatis vitae ejus, et ad ipsos etiam aulae proceres pervenit. Itaque, divina id agente providentia, non potuit lucerna, divinae gratiae accensa ignibus, sub propriae considerationis modio latere: sed ut desides in fidei proposito ab ea lumen acciperent, candelabro imposita est. In aula regis promulgatur, tantum virum regis praesentiae deesse non debere, ut ejus prudentia regni negotia disponantur, cujus tam illustria meritorum insignia cernerentur. Evocatur ergo, ut par erat, honorifice, atque in regis palatium introducitur, magno deinceps, ut rei post eventus docuit, omnibus solatio futurus. III. Per idem ferme tempus beatus Joannes, Tungrensium vel Trajectensium Ecclesiam feliciter gubernans, hominem exuit. Porro inclytus rex Dagobertus, qui patri Clotario in monarchia successit, beatum Amandum qui ad praedicandum, ut tum moris erat, factus fuerat episcopus, ad se accersierat, et quia cum injuria eum expulerat, ab illo ob quaedam facinora
null
0f24dbbe-471b-44d6-8956-74d35dfc0cb9
latin_170m_raw
null
None
None
None
reprehensus, nitebatur arctius illum devincere sibi per Sigeberti filii sui baptismum, atque in Trajectensi eum cathedra collocare. Et ille vir quidem sanctus per triennium vicos et castella perlustrans, verbum vitae disseminavit: sed nihil se proficere cernens, imo vero etiam ipsos sacerdotes et levitas sibi insultare animadvertens, pulverem pedum, quemadmodum Dominus jubet, in illos excussit, atque ad loca alia, ut prius fecerat, sese praedicandi causa contulit. Incompertum vero est quanto tempore plebs Trajectensis tum sine pastore permanserit, donec Sigebertum pater regem Austrasianis dedit, et in Mediomatricum urbe sedem habere voluit. Ei vero Trajectenses ex communi sacerdotum electione, magnatum multa frequentia, et omnium ordinum postulatione, ejusmodi preces offerunt, neminem ipsis nisi beatum Remaclum episcopum praefeci debere: qui sit et Deo et hominibus charus, nulli ejus aetatis sanctitate secundus, angelicis spiritibus gratus, cunctis mortalibus suscipiendus et reverendus. Ejus se multa expertos beneficia, crebro et apud regem et proceres multum ipsis ejus profuisse suffragia commemorant. Nec ejus obscuram esse prudentiam, qui non raro regiis consiliis adhibitus sit. Suppetere ei scientiam Scripturarum, unde possit et vetera et nova proferre. Denique nihil ei earum rerum deesse quibus Apostolus episcopum instructum esse velit. Iis sermonibus rex comiter et propenso animi favore assentiens, eorumque studiis obsecundans, statuit praestare quod rogabatur. Accersit igitur ad se beatum Remaclum, et ea de re cum eo confert sermonem, et certe dici vix queat quanta orationis suavitate ad ei persuadendum usus sit, quamque illi modis omnibus vir sanctus obluctatus sit. At rex, sacerdotum et procerum fretus consilio, ab intentione sua non destitit. Tandem vir Dei, veritus ne divinae resisteret voluntati, invitus quidem septimus et vicesimus Tungrensi vel Trajectensi Ecclesiae antistes datur: ut verbi divini semina, quae hactenus apud se celaverat, pluribus impertiret. IV. Qua vero religione, qua integritate illud munus exsecutus sit, nos explicare nequimus, cum mox in ipso ordinationis ejus initio tantam ei verbi gratiam Christus largitus sit, ut omnes promptissimos sese ad obtemperandum exhiberent, nemo esset qui non ex animo eum diligeret: unusquisque ad ejus se doctrinam conformare pro viribus niteretur. Nulla in ejus moribus arrogantia, sed totum illum sibi sancta humilitas vindicabat. Superbi eum reverebantur ut superiorem: humiles amplectebantur ut fratrem. Erga omnes communierat animi benevolentia et amore. In terris degens corpore, habitu et moribus coelestem se declarabat. Aspectu angelicus, incessu compositus, actione sanctus, integerrimus corpore, solertissimus animo, in opere circumspectus, ingenio excellens, magnus consilio, fide catholicus, spe patientissimus, charitate diffusus. Cujus apud Deum meriti esset facta ejus testabantur. Mira in eo cernebatur morum suavitas et facilitas, atque inter divites et pauperes ea noverat moderatione se gerere, ut pauperes eum suae sortis, locupletes vero sui ordinis arbitrarentur. Non ille personas potentum, sed morum elegantiam pensitabat, tanto quemque propensius honorans quanto eum didicisset sanctius vivere. Quod ore dicebat, et astruebat, nunquam actione vel opere destruxit; sed factis ostendit quid voce doceri oporteret. Quod ei divina gratia contulit, id in posteros derivavit. Unde illud consecutum est, ut non ejus modo gesta nobis hodieque proficiant; sed etiam discipulorum ejus, et qui ab eo fideliter educati sunt; quorum actus et opera nobis exemplo sunt, et ad imitandum nos invitant. V. Multorum ille coenobiorum et fundator et rector fuit, in quibus usque in hunc diem Christo servientium agmina increscunt. Discipulorum plurium pater fuit et institutor, quorum ut ille Christo lucratus est animas, sic et ipsi, et eorum successores, multorum animas ad Christum adduxere; quorum sane merita in illum redundant. In iis fuit beatus Theodardus, ab eo procul dubio disciplinis ecclesiasticis informatus, quippe quem sibi successorem designavit: qui ad extremum martyr abcessit e vita. Itemque sanctus Lambertus, qui itidem sua tempestate martyrem egregium se exhibuit. Beatus quoque Adelinus, in Aquitania natus, et peregrinationis ejus, ut fertur, comes: qui ei quandoque in loco secreto digna Deo studia et opera exercenti per visum apparuit, vultu venustus, capillis reverendus, statura reliqua praestantissimus, futuraeque conversationis et perpetuae quietis locum, fontemque humanis usibus opportunum indicavit. Quae res hodieque omnibus minime obscura est quando in eodem loco corpore quiescit,
null
80c3bb28-fb4d-4597-b275-82e845375af1
latin_170m_raw
null
None
None
None
et spiritu praesens, innumera illic quotidie credentibus beneficia praestare non cessat. VI. Porro autem in sancti Trudonis electione non difficulter potest animadverti qua intentione sanctus vir causis et custodiae Dominici gregis invigilaverit, quam ei non defuerit prophetiae spiritus, quam denique in illo, magno Christi amore flagrante, cupiditates omnes exstinctae fuerint. Pastorali ille sollicitudine parochiam suam pro more visitabat, et quos poterat, e luporum faucibus extrahebat, summoque pastori lucri facere conabatur. Bonis adminiculo erat, ut fierent meliores: desides atque torpentes, ut ad meliorem se frugem reciperent, hortabatur. Interea sanctus Trudo, etiamnum puer, primos jam virtutis fructus proferebat. Cumque is superbi sanguinis multa generositate polleret, major tamen ei divini amoris et virtutum ardor atque studium inerat adeo ut quandoque voto se obligaret, si Christo opitulante sacras didicisset litteras, se in fundo suo ecclesiam aedificaturum, illic perpetuo Domino serviturum, et quos posset, ad Dei cultum et ministerium sibi socios aggregaturum. Atque eo flagrans desiderio, nocturna visione afficitur, et angelica consolatione hunc in modum confirmatur: « Noveris, frater, inquit angelus, ea vota quae Christo puer nuncupastis illi esse grata, precesque illum admisisse tuas: nec dubites quia quod praeveniens tibi aspiravit, etiam adjuvando sit pro secuturus, et affectum perducturus in effectum. Ille inquam, sapientia sua imbuet cor tuum; et erudiet te praeceptis suis, et legem hanc inscribet pectori tuo. Porro autem etiam ad ecclesiasticae dignitatis munia eveheris, multosque Christo et Ecclesiae ejus filios tuis verbis et exemplo generabis. Atque ut de his certior officiaris, beatum Remachum adito, qui non procul hinc abest. Illi Deus revelavit quid tibi faciendum sit. Ille diriget gressus tuos, quo tu tantopere aspiras. » VII. Surgit ocius beatus Trudo, nil de angelica visione haesitans eoque quo jussus fuerat ire contendit. Sanctus Remaclus tum occupatus erat pascendis et curandis ovibus suis; et cum propius beatus Trudo accederet, ille divina revelatione edoctus: « Surgite, inquit, propere, et viro Dei, qui nos invisere venit, obviam itote: reverenter illum excipite, et cum honore ad me introducite. En prope est, occurrite illi celeriter. » Faciunt illi ut erant jussi, et sanctum Trudonem ad beatum Remaclum, domi cum suis manentem, adducunt. Cernens illum pius pater surgit, et prae gaudio flens, in ejus oscula ruit; volentem ad ipsius pedes se abjicere retinet, moxque erigit, et ab intimo pectore gratias agens Deo: « Sit tibi, inquit, Jesu bone per Spiritum sanctum cum aeterno Patre visitator animarum, gloria, laus, et jubilatio, qui voluisse nos hac die consolari adventu hujus famuli tui, in quo tu habitas. » Addiditque: « Et tu, fili mi, sis benedictus a Domino, qui te dignatus est mittere ad nos, et desiderium animi tui occulta inspiratione nobis significare. Scito igitur deinceps te mihi charitatis jure filium fore, meque semper tibi patris spiritalis officia praestiturum. Mihi enim servo suo revelavit Dominus quid pro animae tuae salute faciendum tibi sit: et ex me disces quemadmodum possis compos effici voti tui. Cognovi, Domino me docente, in pueritia te vovisse, si tibi sacrarum litterarum cognitio quandoque obtingeret, ecclesiam in fundo tuo te constructurum, atque illic Domino, dum vixeris, famulaturum. Isthuc autem hoc ordine te noveris completurum. Sancto protomartyri Stephano apud urbem Metensem tuas possessiones offeres, et ab ejus loci habitatoribus scripta divina doceberis. Id ubi consecutus fueris, ad me redibis, et ecclesiam quo voles loco, ut es pollicitus, aedificabis. » VIII. Deinde cum ei bene precatus esset, dedit ei litteras suas ad Metensis urbis episcopum, qui eum, ut divinitus ipsi revelatum erat, institueret ac erudiret. Praeerat tunc Metensi Ecclesiae Clodulphus, beati Arnulphi, ut carne filius, ita virtutum meritis in pontificatu successor dignissimus. Is humanissime beatum Trudonem excipiens, non solum ejus ipsius causa, sed etiam propter sancti Remacli egregiam commendationem, causis adventus ejus cognitis, sacris eum litteris et divina lege erudiendum curavit, et quas obtulit sancto Stephano possessiones suscepit. Multis vero annis illic moras trahentem bene habuit, diligenterque instructum et sacerdotio initiatum, sancto patri Remaclo remisit. Is percontans ex eo quid
null
08caa2b9-9eb2-4620-838a-8f52a4d14681
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dominus ipsi praestitisset, et num prospero itinere ultro citroque usus esset, ubi comperit eum in sacris litteris bene eruditum, immensas Deo gratias agit, ita dicens: « Laus tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quod complere dignatus es ea quae mihi de tuo famulo revelaveras, eumque ad me, tuis praeceptis tuaeque legis eruditione instructum et ornatum, incolumem revocasti. Permisit autem beato Trudoni in sua dioecesi praedicare verbum Dei, missas in quibus vellet ecclesiis celebrare, denique oratorium, ut promiserat, in proprio fundo exstruere. Permansit igitur aliquandiu apud eum, vivens sanctissime, ac tandem, episcopali percepta benedictione, natale revisit solum, et quod jam pridem animo conceperat, re ipsa effecit, oratorium exstruens in praedio suo, ubi multos Deo servituros collegit, atque ad extremum a beato Remaclo ejus oratorii consecrationem et petiit et impetravit; in quo etiam post multifarios hujus vitae labores tumulatus est, et permulta illic perpetrans miracula, usque in hodiernum diem commoda illic efficit habitacula monachorum. IX. Libet hic paucis considerare quam in beato Remaclo, ut diximus, cupiditatum omnium ignis consopitus fuerit, quam ille omnium nostrae aetatis sacerdotum merita excesserit, omnes nostri temporis episcopos sui comparatione damnarit; quibus si forte is casus offeretur, qui beatissimo viro oblatus fuit, secus procul dubio facturi videntur: non solum non hortaturi homines pios, ut facultates suas non suae, sed alteri ecclesiae donent; sed etiam, si qui ultro id facere velint eos dehortaturi potius, atque ut sibi eas largiantur persuasuri, non sine fraude aliorum, quod pace eorum dixerim. Quod sane quanto in nobis est culpandum magis, tanto meritum beati Remacli, id plane recusantis, majori est laude et praedicatione efferendum. Et haec quidem de sancto Trudone aliquanto fusius commemorare voluimus, ut etiam prophetiae donum beato Remaclo non defuisse ostenderemus. Cum enim Trudo ab ipso primum recederet, Metim petiturus, propter viliorem habitum ejus domestici beati Remacli illum contemnentes, moleste ferebant, quod hominem tam male vestitum apud se collegisset episcopus. Id vero ille, ex divina revelatione cognoscens, severissime eos objurgavit: sed cum eos poeniteret id fecisse, in gratiam illos recepit, admonens ut deinceps cautiores essent. Sed de his alias. X. Quam vero post haec sancte et religiose Remaclus vixerit, quis satis commemorare queat? Quis ejus erga commissum sibi gregem sollicitudinem explicet? Monebat omnes, ut a blandientis mundi lenociniis sibi carerent, a curis mundi hujus se subducerent, fraternae paci et concordiae studerent, viam mandatorum Dei inoffenso pede tererent, mundum et ejus cupiditates fastidirent, et ceu feni florem brevi exarescentem promptis animis calcarent, coelestia mente et actione consectarentur et appeterent. Cumque in his versaretur, majori coepit ardere desiderio liberius vacandi Deo, ut posset quam suavis sit Dominus gustare. Optabat vero aliquam sibi rationem ostendi, quo facilius id obtineret. Per id tempus Sigebertus rex loca divino cultui mancipanda in quibus non erant locis, cum ingenti animi devotione condebat; condita vel a se vel superiorum temporum regibus, benignissima largitate et opibus sustentabat, atque ne debitus Deo cultus illic negligeretur, tam beati Remacli quam caeterorum sacerdotum vigilantia curabat. XI. In eo loco quem Coesecongidunum vocant, ad Sesmarum fluvium, idem rex, procerum consilio, in honorem apostolorum Petri et Pauli atque Joannis coenobium condidit, quod aptus videretur is locus monachorum habitationi et instituto: idque sua liberalitate ditavit, egregios Dei servos in illud adduxit quorum beatum Remaclum voluit esse provisorem, atque etiam magistrum et institutorem, ut ex eo discerent convenienter sanctorum Patrum traditioni vivere. Exstat hodieque locus orationis, ejus opera in rupe excisus, in quo etiamnum male habentibus praestantur beneficia curationum. Illic enim vir sanctissimus Deo sese hostiam, jejuniis et vigiliis maceratam, aliquandiu obtulerat, et Christo familiarius conjunctus, divinae contemplationi se dediderat, atque salutaris doctrinae pluviis subditorum pectora irrigarat. Ad ejus tandem loci pertaesum, incertum quam ob causam, nisi quod fama sparsit, locum illum multas persensisse molestias a potentioribus, qui circum circa morabantur: cumque non haberet rex in propinquo, unde posset is locus dilatari, beatum virum accessisse regem eique dixisse: « Celsitudinem tuam, inclyte princeps, admonendam censui, quod cum multa passim tua munificentia, Dei et sanctorum ejus cultui
null
007b0ff1-a8c9-463c-89a5-96500325dc96
latin_170m_raw
null
None
None
None
dicata sint monasteria, sola Arduenna, in arduis sita montibus, nulla adhuc coenobia obtinet. Jubeat igitur serenitas tua etiam illic nonnulla aedificari: aderit volenti ex Dei benignitate facultas, et nostrae sedis vicinitas non deerit. Nec vero difficile erit ea augere, et instruere rebus necessariis, cum loca omnia illic adjacentia tuae ditioni subesse dubium non sit. » Ad haec ita rex respondit: « Tuum est, Pater beatissime, nobis in hac re consilium dare: nostrum erit, tuo consilio accommodare consensum, et mature illud exsequi. Tu igitur hujus rei curam suscipe, et in opus incumbe: nos loca opportuna, quae tu elegeris, et impensas tibi non negabimus. » Deinde convocavit rex fideles viros sanctum Cunibertum episcopum, Atetlanum, Theodefridum, et Gislochardum episcopos: optimates quoque suos Grimoaldum Majoremdomus, Folcouldum, Bobonem: itemque domesticos suos Clodulphum, Ansigisilum et Berselonem: iisque dixit: « Ex voluntate Dei, et vestro caeterorumque nobis fidelium consensu, duo statuimus condere monasteria intra fines Arduennae, in quibus degant viri religiosi, monasticae vitae cultores, qui pro nostra et successorum nostrorum incolumitate, et totius regni stabilitate et tranquilitate, atque eorum, qui curis regni destinentur, conservatione, Deum omnipotentem deprecentur. Ejus vero ei procuratorem et hortatorem Remaclum episcopum ipsi operi praeesse volumus. » XII. Itaque regia auctoritate et necessariis comitibus munitus sanctus episcopus, Arduennam silvam, paludibus et montibus impeditam, petit: Vuarchinnam rivulum accedit: invenit illic certa indicia loca illa quondam idololatriae fuisse mancipata, erant illic lapides Dianae, et id genus portentosis nominibus inscripti, vel effigies eorum habentes: fontes etiam, hominum quidem usibus apti, sed gentilismi erroribus polluti, atque ob id etiamnum daemonum infestationi obnoxii. Igitur adhibita adjuratione per Christi nomen, et S. Crucis signo expresso, locum illum a daemonum incursatione vindicavit et expiavit, moxque aqua ab ipso suo meatu guttatim dilapsa evanuit. Videns autem vir sanctus locum illum tum piscosis aquis, tum pascuis uberrimis commodam praebere habitationem, prolixe super fontem precatus, eum benedixit, lapidi signum Crucis insculpsit, plumbum in foramina infundens. Et ecce subito erumpunt aquae largissimae, quae usque in praesens dictis nostris fidem faciunt eas cernentibus. Et quia locum illum a malorum spirituum infestatione mundaverat, Malmundarium, quasi a malo mundatum, placuit eum appellare. Exstruxit autem illic oratorium, itemque habitacula in usus servorum Dei, auxitque ea, quae ad Dei cultum spectarent. XIII. Sed cum is locus in Agrippinensi parochia situs esset, coenobium suscepit constituendum, quod suae dioecesis limitibus contineretur. Procedens igitur inde quasi ad duo millia versus Occidentem, Callam rivulum, qui parochiis conterminus est, transiit, et ad Amblavam fluvium in cujusdam montis confinio substitit. Atque ibi aliquandiu commoratus, multa de se sanctae conversationis exempla dedit, quemadmodum possunt qui volunt nosse ab incolis id referentibus. Etsi autem locus ille multos haberet fontes, tamen quod angustus esset, nec officinis necessariis sufficeret, ad Orientem reflectit gressus; parumperque procedens, videt locum spatiosiorem, futuroque operi accommodatiorem. Ibi ergo labori coepit instare attentius, aderatque illi, ut in talibus solet, divina virtus, qua factum est ut voluntatem effectus sequeretur. Porro quod ferae eo undique seu ad stabulum, vel potus vel pastus causa, confluerent, antiquitus ille locus Stabulaus dictus fuit. Quod nomen vir sanctus minime censuit immutandum, sed et dici et esse voluit stabulum fidelium animarum, eo tanquam ad aeternae vita pascua deinceps properaturarum. Porro fratribus quos illic vir Dei Dei ad praesens congregaverat, non parvum saepe terrorem attulit strepitus ferarum eo catervatim accurentium; ita ut cum horrore quodam ad beatum Remaclum illi operi insistentem confugerent, quidque sibi adversum eas diaboli machinas praesidii capiendum esset inquirerent. Quos ille benigne considerans et confirmans: « Credite inquit, in Domino, filioli, fideliter: ejus mandata sectamini inviolabiliter: mentem a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, servate liberam; animas vestras castificantes, Domino puram impendite servitutem: sine intermissione orate; vespere, mane, et meridie psallite: lectioni saepissime vacate, frontes vestras crucis communite signo, ejus virtutem vestris imprimite animis; et confestim insidiae et machinamenta tetri hostis in nihilum redigentur, et ferarum per quas putat se ad vos oppugnandos invenisse aditum, horror
null
36fb6560-6227-4f74-adf9-c6fa250b3bd9
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnis facesset. His enim modis etiam ante nos infestabat Aegypti, Thebaidis et Nitriae eremos incolentes, quorum utinam nos vel qualescunque possimus inveniri sectatores. Habet ille mille nocendi artes, nec desunt ei innumerae fallendi viae. Sed nos non ignoramus dolos et fraudes ejus, qui etiam per muscas quandoque nos impugnat. Nos vero Christi servi, quo illius incursatione crebrius premimur, eo magis assurgimus, fortiter illi resistentes. Expertus Satanas pertimescit initia recte vivere instituentium, vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, patientiam, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, et, praecipue, purum erga Christum amorem. Quamobrem ut leo in spelunca, insidiatur ab occulto vos ut a proposito deterreat. » His et ejus generis aliis verbis eorum animos ad Dei cultum promptiores effecit et adversus tentationes omnes confirmavit. XIV. Postea, institutis operum perfectis, quid agerent exposuit, atque ita Tungros vel Trajectum se recipiens, ad pastoralis officii curas animum intendit. Non multo post rex ea didicit constructa monasteria et immensas omnipotenti Deo gratias egit; et quia ecclesiae recens aedificatae, episcopali benedictione indigebant, beatum Remaclum accersiens, tam eam quae erat Coloniensis paroechiae, annuente venerabili Cuniberto episcopo, quam illam quae nostrae dioecesis est, ab eo voluit solemniter consecrari, ut cujus dispositione et ingenti studio conditae erant, ejus etiam opera pontificali benedictione afficerentur. Nec vero ad has res vir sanctus ullas moras attulit; qui sane et regi et proceribus adeo charus erat, tantaeque apud eos existimationis, ut nihil quod magni esset momenti, absque ejus consilio fieret. Atque ea causa, missarum peractis solemniis, utrumque monasterium Grimoaldus majordomus, illius tradidit solertiae et industriae gubernandum: simul indicans ei, si qua essent monachis necessaria, ea regem suppeditaturum, ubi per ipsum de iis certior esset factus. Ita nimirum sanctus sacerdos remotioris vitae sectandae et captandae soll citudinis, uti semper optarat, Deo annuente occasionem adeptus est: et licet summa cum difficultate, impetravit tamen tandem a rege, ut alius ipsi successor daretur, ipse vero diu expetitam posset eremum adire, ubi remotus a curis saecularibus, liberius rebus divinis et coelestibus inhiaret. Proposuit regi et optimatibus S. Theodardum. cujus erat vita probata, oravitque ut is suas expleret vices, et sibi subrogaretur antistes. Tum vero dici vix queat quantus ob ejus recessum luctus exstiterit, quam moestos et afflictos reliquerit, quibus vitae semina praebuerat: cum viderent illi se tali patre, tantoque doctore orbari. Omnis aetas, uterque sexus dolorem animae testabatur lacrymis, et eum abeuntem deducentes, magnis vocibus dicebant; Heu! miseros nos, quidnam acturi sumus, qui tanto pastore destituimur? Unde nobis suppetet consolatio illo amisso, qui miseriarum nostrarum fuit praecipuum levamentum? Quis porro nobis medebitur, quando ille nos deserit, qui nostris doloribus praecipue novit facere medicinam? quae nobis salutis spes reliqua est, tanti patris praesentia carituris? XV. Eorum vero lacrymis et querimoniis permotus vir Dei, his fere verbis eos consolabatur: Nolite, quaeso, filioli, animi mei propositum vestris lamentis retardare. Habetis Deum pastorem et patrem intra vos, qui benignissime consolabitur vos in rebus duris et adversis. Ne quid autem etiam extrinsecus desideretis, providimus vobis filium nostrum Theodardum, in omnibus probatum, qui diligentissime saluti vestrae invigilabit, et tritici mensuram vobis summa fide dispensabit. Cujus prudentiam cum vobis non dubitem sufficere, cupio optatae me dare solitudinis et in praesentia illius Majestatis omnia contemplantis habitare mecum. Ad haec responderunt, qui inter eos erant prudentiores: Vide etiam atque etiam, beatissime Pater, quid agas; attende qua nos ignominia afficias? Gregem quem semel pascendum susceperas, ut habent sanctorum Patrum statuta, nisi infirmitate cogente, et nisi sponte tua id facias, relinquere tibi non licet. Nam dum episcopus vivit, quem ab officio suo valetudinis imbecillitas, non crimen, revocat, alium illi subrogari, nisi ipse prius recuset, et petitionem scripto probet, nulla ratio permittit. Etiam mente capto, si aegritudo suam habeat per intervallum remissionem, non debet alius substitui, nisi ipse annuat. Quod si nunquam fit mentis compos, persona fidelis ac probatae vitae eligenda est, quae dumille vix erit vices ejus impleat, et defuncto tandem succedat. Hanc Patrum viam
null
ded1153a-9fb8-4a6b-b660-6bbbefb5e381
latin_170m_raw
null
None
None
None
si quis tenere nolit, is et uxorem dimissam moechari facit, et ei qui sic dimissam duxerit, adulterii notam inuret. Hac igitur ratione vide, Pater sanctissime, quantum gravetur judicium tuum, quidve nostra fama accipiat detrimenti. Crimen tibi nullum intenditur, ob quod si convictus sis deponaris. Morbus te non premit, cujus causa tanquam repudium exhibens a tuo ministerio suspendaris. Itaque petitionem tuam, qua cupis tibi fonctionem hanc abrogari, licet scripto confirmes, rejicimus: alium, qui tuasgerat vices, prorsus non admittimus; tantum abest ut alium tibi viventi succedere patiamur: Pater, tu nobis datus es legitima successione; nos non adulterini sed legitimi filii et dici et esse percupimus. XVI. Advertisti jam ubi praegravetur judicium tuum: accipe, quaesumus, unde existimatione nostrae ignominiae nota inuratur. Ut nos recte atque ordine deseras, nullae tibi causae suppetunt. Primum quod minime sumus adulterini, ut jure nos relinquas. In catholicae Matris gremio a te sumus excepti: nunquam credulas aures perverso dogmati adhibuimus. Et si fortassis etiam ea in parte peccassemus, tu nobis mederi debueras. Deinde ut alio te conferas, nulla te nostra persecutio compellit. Quod si vero Dominus permittit fugere, dum saevit persecutor certe infirmorum, nec satis perfectorum est ea consolatio, multi sancti patienter tolerarunt malorum improbitatem, et sua patientia illos curarunt. Postremo tum fugiendi, non aequo animo ferendi sunt mali, cum nulli adsunt boni, quibus prodesse queas. Sed heu! miseros nos qui dum tua hominis perfectissimi praesentia destituimur, in eam infamiae suspicionem vocamur, te non modo studiorum nostrorum pertaesum esse, sed etiam pravis actionibus nostris expelli; tuo tanti viri recessu haud obscure significante nullum apud nos bonum superesse. Nihil jam reliquum est, nisi ut calumnientur obtrectatores, augurentur maledici, successores tuos non modo ejiciendos, sed etiam morte afficiendos, quando et tu te a nobis subducis, et beatus Amandus, decessor tuus, pulverem pedum in nos excutiens, a nobis recessit. Verum Deus omnipotens, facilis ad ignoscendum, cum objurgavit prophetam, ob hederam subito arescentem male contentum (Jonae IV), satis declaravit se longe aegrius laturum si pereat creatura ipsius, seque malle poenitentiam malorum quam mortem (Ezech. XVIII). XVII. His verbis commotus vir Dei, tacitus apud se cogitans aliquandiu, tandem in haec verba prorupit: Nolite, fratres mei, id genus verbis me perstringere. Equidem non moleste fero deplorare vos apud me dispendia vestra; sed ferre non possum quod, tanquam injuria affecti, mecum expostulare vultis. Non ego vos adulterinos haberi volo, et quod ea causa discesserim a vobis: nec tam male sentio de vobis ut existimem me nullum fructum posse apud vos proferre atque idcirco alio me transferam, ubi fructus major spes affulgeat. Sed neque mihi id tribuo; perfectum me esse tantum abest, ut perfectissimus videri velim. Nec meo judicio perfectorum est, a coeptis non discedere, et se extendere in anteriora; actuosae vitae cum Martha insistere, ad contemplativam vero cum Maria ferventer non aspirare; et si se offerat occasio, actuosae vitae potius renuntiare, quam contemplationi non cupidissime incumbere. Domino me adjuvante vos mihi commissos, ut potui gubernavi, ut labor meus vobis fructuosus esset, magna instantia rogavi. Nec me taedio afficiunt studia vestra, nec offendit pravitas, quae nulla est, actionum vestrarum. Hoc unum superest, ut talentum quod in vobis gaudeo cumulatum, alio conferam magis magisque cumulandum, ut vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Fecerunt hoc ante nos etiam sancti homines, quorum utinam nos vel extrema merita aequare possimus: e quibus plerique majoris utilitatis causa ad alias Ecclesias se transferri passi sunt; nonnulli spe uberioris meriti ultro commigrarunt. Postea vero, si se sentirent vel parum proficere, vel suam operam non admodum necessariam, sese subduxero et ad majores labores suscipiendos obtulere; quippe qui, ut fortissimi pugiles Christi, intra quietis claustra teneri nollent, sed in apertum certaminis campum ultro prosilirent; non desertores pugnae spiritalis effecti, nec instar mercenariorum ad luporum conspectum fugientes, sed fortiter congressuri; eo sponte se ingerentes, ubi aut rarior esset adversus hostes certantium numerus, aut ipsi hostes acrius et propius imminerent. Nec tamen ego, filioli, horum mihi virtutem
null
f5457605-42c9-4365-8615-06adb3daec4b
latin_170m_raw
null
None
None
None
arrogo, non me illorum meritis parem temere assero. Quod si vero successoris nomen ferre non potestis, sit sane cooperator meus. Neque me putetis [a] vobis absentem fore, qui, tametsi ad alios instituendos proficiscor, non tamen extra hanc dioecesim excessurus sum. Non longe a vobis abero: si quis casus evenerit, licebit consilii causa ad me accedere; ubi et pro peccatis vestris intercessorem, et omnium quae vobis necessaria sint, quaeque vos angant, tanto sollicitius memorem habebitis, quanto ero a curis popularibus remotior, et propterea ad divina contemplanda expeditior et studiosior. Olim Moyses in monte stabat, et, Israel cum Amalechitis pugnante, non armis sed precibus certabat, efficiebatque ut tanto esset in conflictu Israeliticus populus superior, quanto ipse Deo in oratione propinquior, et a strepitu praeliantium remotior. Et mihi, charissimi, deliberatum est illic divinae contemplationi attentius inhaerere, ubi me saeculares tumultus minime interturbent. Ad hanc rem me incitat beatus Joannes Baptista, qui etiam in tenera aetate maluit inter feras degere, et earum cibo vesci, quam apud suos manere cives, ne vel otioso sermone se contaminaret. Habeo etiam ad hanc vitam egregium ducem Moysen, cui optatus fuit in vasta eremo divinis frui colloquiis, quam Aegyptiorum opibus et deliciis enervari. Elias quoque et Eliseus caeterique prophetae, studio contemplationis insignes, etiam reges domuerunt. Abraham, omnium pater credentium fide effectus, huc me invitat, cujus jam antea secutus exemplum, contempto natali solo, res facultatesque omnes abjeci. Denique ipsius Domini Salvatoris exemplo provocor, qui, cum teterrimo hoste conflicturus, solitarius ad eremum abscessit. Cujus misericordia et benignitate utinam fiat ut et ego illic improbi hostis fraudes proterere, de illic instituendis lucra cumulare, et vestrae saluti meis precibus aliquid utilitatis adferre queam! Ita beatus Remaclus dolores suorum lenivit, et querimonias sedavit, ac deinde suo perrexit itinere. XVIII. Postquam autem ea res innotuit tum prope tum procul degentibus religiosis viris, quorum Deus animos permovit, coeperunt undique ad eum seu apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis Dei servituti addicere, et levi Salvatoris jugo colla supponere, quidam liberos suos liberalibus, imo vero monasticis imbuendos disciplinis atque illic Christo perpetim servituros offerre; multi de suis facultatibus et reditibus sanctis necessaria ministrare. Inter quos etiam Dominus et Pater Papolenus [ #al.,@# Babolenus] ad eum, invisendi quidem causa, venit, sed ejus inhaerere magisterio. quam domum redire, maluit. Susceptus est a beato Remaclo officiocissime, et vixit apud eum sine offensione, quique instruendus eo venerat, complures suis exemplis ad virtutis studium incitavit. Cernens id beatus Remaclus, secumque cogitans ea causa missum eum fortassis a Domino, rogavit eum ne ab ipso discederet: tum propterea ob fratres in disciplina continendos, Malmundariensi coenobio, cujus monachi S. Benedicti instituto vivebant, salva in omnibus auctoritate sua, eum praefecit. Atque inde Stabulaus reversus, ad majora virtutum opera se accinxit, suisque exemplis permultos ad sui imitationem pertraxit. XIX. Quis apud illum tristitiam non mutavit in gaudium? Quis iram animi tranquillitate et pace non depulit? Quis orbitatis luctum ad ejus conspectum non cohibuit? Quis non, paupertate pressus, ejus sermonibus ita sublevatus est, ut et divum opes despiceret, et sua inopia laetaretur? Quis, laborum onere praegravatus, ejus non est adhortatione erectus? Quis adolescens, saevientis libidinis igne succensus, non confestim, ad ejus admonitionem saluberrimam, pudicitiae cultor exstitit? Curabat vexatos a daemonio: illicitis cogitationibus aestuantes ab opere malo retrahebat, docens eos ad petram Christum allidere. Noverat quo quisque laboraret morbo, et, ex vitae meritis singulos existimans, pro ratione morborum adhibebat reprehensiones. Interea crescebat illi divini amoris studium et ardor, monasticaeque disciplinae rigor inflexibilis. Quam vero in caeteris ejus monasterii officinis omnis fuerit peccandi interdicta facultas, testis est vel solus dormitorii locus; testis est et sanctus Lambertus, qui, e sua pulsus sede, eo potissimum confugit, quod non esset nescius illic vel maxime sanctae religionis vigere cultum; testis quoque est crux lapidea, ad quam ob strepitum labentis calcei, quo fratrum quies fuit interrupta, ire jussus nocte media, usque in crepusculum sub illa stetit, psalmodiaeque et precibus vacans, atque frigus contemnens
null
ba354288-e8e9-46cc-95c6-c9723af4bbf2
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et nives calcans, sanctitatis suae certa indicia dedit. Sed de his alias. XX. Porro autem crescente religione crevere etiam Ecclesiae illius proventus. Ubi enim rex Sigebertus eum audivit fratrum fervorem erga Christi cultum, beatum Remaclum evocans, praeter ea quae prius dederat, et vir illustrissimus Grimoaldus obtinuerat, unde etiam hactenus fratres vixerant, ex consensu fidelium suorum, tam episcoporum quam procerum supra dictorum, in honorem Dei et cultum sanctorum Petri et Pauli apostolorum et beati Martini: quibus ea loca dicata erant, permisit beato Remaclo ut in usus servorum Dei, quo deinceps quietius viverent et absque vicinorum impressione soli Deo liberius vacarent, per utriusque monasterii circuitum duodecim leucae designarentur, intra quorum limites quidquid haberetur, ab solis utriusque coenobii colonis excoleretur. Dicitur autem leuca apud Gallos spatium mille quingentorum passuum, id est, duodecim stadiorum. Eam donationem testamento confirmatam, et annuli regii impressione consignatam, sanctus vir libenter accepit, et reverenter conservavit. Deinde anno decimo quarto regni sui idem rex legavit testamento beato Remaclo quaedam in Aquitania, puta telonium in portu Vetraria ad fluvios Taunacum et Ittam; itemque portum Sellis et Vogatium ad flumen Ligerim, cum omnibus ad eum attinentibus. Quod quidem testatur scriptum, ejus manu subsignatum: « Sancta, inquit, ac venerabilia monasteria, Stabulaus sive Malmundarium cognominata, ubi vir venerabilis Remaclus episcopus et abba, Christo auspice, praeesse videtur; quae vir illustris Grimoaldus majordomus in honore sancti Petri ac sancti Pauli, vel sancti Martini, seu caeterorum sanctorum, suo opere in vasta eremi Ardennensis construxit; quemadmodum nos loca ipsa ad ipsa monasteria aedificanda pro nostra praeceptione ex foreste nostra concessimus; quae, licet gratia Christi sint ditata, mundanam substantiam cernuntur parumper habere: ideo, divina inspiratione commoniti, decrevimus aliquantulum de fisco nostro ad ipsa monasteria respicere et consolari; » et caetera quae in eodem scripto (auctor vocat praeceptum) sequuntur. Denique in fiscis, quae monasteriis illis adjacent, decimas illis dedit, quas etiamnum ea monasteria obtinent. XXI. Post haec rex ille, cum Austrasiae regnum praeclare rexisset, diem clausit extremum. Porro Grimoaldus majordomus, sive praefectus palatii, vel ut alii volunt magister equitum, sub praetextu munerum accipiendorum, a Clodoveo fratre Sigeberti Parisios evocatus illic retentus est quod filium domini sui Sigeberti, quem in suam fidem susceperat, ut eum patri regno substitueret, clericum effecisset sive totondisset, suum filium regem volens constituere. Clodoveo quoque defuncto, Clotarius filius ejus in Occidente, frater Clotarii Childericus in Austrasia regnarunt. Hunc ergo beatus Remaclus adiit, et, quod patruus ipsi donasset, ut confirmaret petiit. Rex libens annuit, et, ut vir Dei petierat, ejus successorem Theodardum et Odonem domesticum jussit ejusdem mensurae solum remetiri: cujus partem dimidiam sibi rex servavit, reliquam usibus servorum Dei testamento addixit et confirmavit. Quod quidem virum Dei prudenter admodum fecisse constat, ut, si fortassis successores ejus aliquando minus possent, minori negotio, quod minus esset, sine invidia et infestatione vicinorum liberius sibi vindicarent. Obiit vero etiam Clotarius rex, et ad Childericum monarchia devoluta erat. At ille postea, propter morum insolentiam interfectus, fratrem Theodoricum habuit in Occiduis regni partibus successorem, cui magister equitum fuit Ebroinus. Horum tyrannidem aversati, Austrasiani Pipino principi studebant et parebant. Is ubi didicit in supradictis monasteriis cultum religionis augeri, duas ex fiscis suis villas in usus mensae servorum Dei, unam in Harbanio, alteram in Arduenna, pro Dei et S. Remacli, [reverentia. ED. PATROL.] attribuit. Sub horum tempore ferunt eum Romam profectum, sancti Petri aliorumque sanctorum suffragia imploraturum, atque illi tandiu in preces et jejunia incubuisse donec, divina et angelica consolatione fretus, quamdam reliquiarum ejusdem beatissimi apostoli partem meruit obtinere; quae quidem apud nos auro gemmisque ornatae praecipuo cum honore asservantur. Quod licet quibusdam fortasse incredibile videatur, nos, qui incomparabilem illum veneramur thesaurum, multa in earum praesentia divinitus vidimus beneficia praestari: quae poterit qui volet in libro virtutum sive miraculorum ejus lectitare. Jam vero senior beatus Remaclus, sed moribus tamen quam annis maturior, diem vocationis suae sentiens imminere, tempusque adventare quo compensaret honor in coelis quod labor trivisset in terris, subditos suos ad se accersit, et tum ipsius obitu
null
26dbc4cc-cf12-43e5-943d-6c4f907361f5
latin_170m_raw
null
None
None
None
tum sua desolatione moerentes ita consolatus est: Ecce Patres sanctissimi, ecce fratres charissimi, quos habeo affixos intimis visceribus meis, pars dimidia animae meae: ego viam universae carnis ingredior, nec ad vos deinceps rediturus sum. Vestra itaque, quos desero, solitudo me habet sollicitum, non mea abitio, qui Deo me consolante confirmor. Non me terret conditio communis mortalium omnium, quando etiam tota sapientis vita, quaedam [mortis] debet esse commentatio. Non potest foeda mors accidere viro forti, non immatura sapienti, non misera eam providenti. Vestra me teneritudo, quos adhuc expediret solidioribus informari disciplinis, non parum movet: vobis prorsus timeo, ne, si lupi rapaces incurrant, nemo sit qui eos repellat. Equidem haec monasteria Deo et sanctis ejus dicavi, vestrisque usibus accommodavi, vestra in hoc usus opera forti et fideli. Quid autem in posterum eventurum sit, incompertum est mihi. Videtis sane quo loco res nostrae sint, et quam sit hic mundus in maligno positus. Si quid igitur potest apud vos oratio mea, curate, obsecro, ne ab ea integritate, quam in vobis efficere volui, ullo unquam errore abducamini: sed sitis semper in Christo conjuncti et unanimes, quemadmodum et Patrum traditione, et Scripturarum sanctarum lectione, et mea sollicita adhortatione accepistis. Ex vestris manibus nunquam deponatur sacra lectio, sed in ea sit vobis jugis meditatio. Ut enim ager, quamvis fertilis, sine cultura non potest esse fructuosus: ita nec sine doctrina animus. Nostis illud, docto et erudito homini vivere, esse cogitare. Orationi frequenter incumbite: pro culpis humana fragilitate admissis Deum deprecamini; ne alias deinceps admittatis, sed etiam accurate, ne id fiat invigilate. Si quis enim socordiae et ignaviae se dederit, frustra ille Deum imploraverit. Vobis virtus sit, vitium fugere, et sapientia prima, stultitia caruisse. Pudor, justitiaeque soror incorrupta fides, nudaque veritas, vestris in cordibus sibi domicilium vindicent, ut qui facta vestra conspiciunt, ad imitationem provocentur. Veram peccatorum confessionem faciatis Deo et praelatis vestris: tentationum impressiones in ipso primo aditu detegatis. Stultorum enim praeposterus pudor dum celat ulcera, illis majores subministrat vires. Obedientiam majoribus exhibete, coram institutionibus animos accommodate. Tunc enim quique recte vivit, si curat id esse quod audit. Ab omnibus, quae ira suggerit, vobis temperate; solus enim est triumphus innocentiae, non peccare cum possis. In optimis quoque temperantiam quamdam adhibete. Est enim modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum; et metiri se quisque suo pede, suoque modulo debet. Nemo alteri injurius sit: accipere enim, quam facere, praestat injuriam. Patientiam, quae miseriarum portus est, amplectimini, nemo enim adeo barbarus est ut non possit mitescere, modo culturae patientem commodet aurem. A nullo labore, qui sit a praefectis vestris vobis impositus, absterreamini: quia omnes etiam duri labores, contentione fiunt tolerabiles, et usus sive consuetudo laborum, etiam dolores facit magis patibiles. Segnitiem prorsus fugite: non enim ignavas mentes facile comitatur virtus. Superbiam vel maxime respuite, ut vera possitis libertate potiri. Non enim ille liber censendus est, cujus animum superbia occupat. Castitatem sectamini, omnis namque ponderatio, ut ait Scriptura divina, non est digna continentis animae. Prosperi successus, qui etiam sapientium animos fatigant, non vos delectent; nam qui plus nimio delectatur, rebus secundis in diversa mutatis quatietur. Ante omnia pacem et concordiam servandam admoneo, ut sicut in duobus estis monasteriis congregati, ita gemina vobis ferveat dilectio, Dei et proximi; cumque sit unus vobis pastor praefectus, nullo unquam scandalo aut schismate vos dividi patiamini (Eccli. XXVI). Non vos ossa consumens vastet invidia, namque invidus alterius rebus macrescit opimis, et invidia Siculi non invenere tyranni majus tormentum. Si minores fortasse adsint facultates, nolite conqueri. Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus: et ipsa nos natura quotidie admonet, quam paucis, quam vilibus, quam parvis egeat. Non opibus mentes hominum curaeque levantur. Haec sunt charissimi, quorum vos admonitos volui, tanquam ultimum vale vobis dicens, jam jamque e vita abiturus. Vos curate, et tanto arctius
null
6732c8bd-4275-4522-bf49-75c3a7aa99a5
latin_170m_raw
null
None
None
None
vestris inhaereant pectoribus, quanto majorem ex meo recessu molestiam capitis. Quae si apud vos fructum aliquem offecerint, maximo me gaudio officietis. Simul autem cogitetis, vos quoque morituros, et ita tempus poenitentiae agendae collatum, ne, quaeso, inaniter labi patiamini. Veniet, veniet ille dies, cum frustra desiderabitis horae usuram. Dum ergo tempus est, operamini bonum ad omnes (Gal. VI). Mors ultima linea rerum est. Perpetuus nulli datur usus, et haeres haeredem alterius velut unda supervenit undam. Pulvis et umbra sumus: omnes una manet mors, et calcanda semel via lethi. In bonis autem operibus et recte factis si hinc decesserimus, beati erimus, una cum corporibus etiam omni cupiditate et aemulatione absoluti. His suavissimis iisque extremis sermonibus moerorem illorum lenivit. Deinde modica correptus febre, cum se sacrosancti corporis et sanguinis Domini viatico confirmasset, inter charissimorum filiorum manus animam reddidit Creatori, post diuturnam Christo exhibitam servitutem. Vetus Israelita, egressus ex Aegypto, spoliato vicino, aucta talenta reportavit. Corpus ejus, honorifice curatum, cum multa psalmorum et hymnorum melodia in beati Martini oratorio quod ipse extruxerat humatum est; ubi etiam aliquandiu jacuit, miraculis interim testatum efficiens se apud Dominum vivere. Successit illi dominus Papolenus, vir apostolicus, cujus supra fecimus mentionem: Papoleno Sigolinus, beati patris judicio aeque approbatus: Sigolino Goduinus annis et morum maturitate grandaevus, qui sancti viri corpus transtulit, et in Ecclesia B. Petri reposuit, lectumque illius auro et argento ornandum curavit. Ubi, per ejus merita, multa usque in praesens Dominus miraculorum signa efficit, quae illic conscripta habentur in laudem et gloriam praepotentis Dei, qui est benedictus in saecula. Amen. I. Francorum regnum ab ipso suo exordio semper invictum, tum vel maxime prae caeteris ei vicinis regnis florere visum est, cum jugo Dominicae fidei colla supposuit, et quod prius adorabat exussit, quod exusserat adoravit. Ingens autem accepit incrementum, et sub eo firmum Ecclesiae Dei statum, cum Clotarius rex, legitima successione quartus, trium regnorum factus est monarcha, et eum principatus sui annum agebat quadragesimum, quem Heraclius sanctae Crucis recuperator imperii decimum quartum. Is Clotarius nullum ex vicinis regibus passus est suae ditioni arma inferre, sed omnes Hispaniae, Galliae et Germaniae reges et populos, suis habenis studuit coercere. Porro inclytum filium suum Dagobertum Austrasianis praefecit, eique etiam Germaniae ditiones voluit esse subjectas. Eorum temporibus felicissimis usque adeo Christianismus excrevit, ut pene nulla hodie aut rara intra limites regni ipsorum ecclesia inveniatur, quae non alicujus ejus tempestatis sancti patrociniis illustretur. Atque ut innumeros praetermittamus, Eligius et Audoenus viri sancti palatii ministeriis fungebantur; beatus Arnulphus et Romaricus regiis consiliis adhibebantur, sanctus Amandus et beatissimus Remaclus, sanctusque Goar Aquitaniam ortu suo illustrabant. Eam Aquitaniam quidam volunt fere tertiam esse Galliarum partem, et ab obliquis Ligeris aquis, qui maxima ex parte eum alluit, ac pene in orbem circumdat, ita nuncupatam. A Circio habet Oceanum, qui Aquitanicus sinus dicitur: ab occasu Hispanias: a Septentrione et Oriente Lugdunensem Provinciam: ab Euro et meridie Narbonensem. Rivulis et fluminibus piscosis, solo foecundissimo, pascuis pecorum uberrimis, vinetis nectareis, nemoribus copiosis, magna fructuum abundantia celebris, auri, argenti, aliorumque metallorum ferax, vectigalium proventu opulenta, sed prae aliis provinciis voluptatum omnium luxuriae dedita, denique viris fortibus, bellicosis, et ferocibus instructa. Habet ea, praeter castra et loca munita, urbes quatuordecim praegrandes, easque populosas et celeberrimas: e quibus duae sunt metropoles, una Burdegalensis, magnis semper viris conspicua: altera Bituricensis, cujus tum archiepiscopus fuit sanctus Austregisilus, et beatus Sulpitius archidiaconus, Austregisili in episcopatu successor. In quorum paroecia per id tempus Remaclus in hanc lucem editus est, patre Albutio, Matrinea [Matrinia] matre: qui ambo pro saeculi dignitate, et opibus et generis nobilitate pollebant. Testantur id magnae possessiones ejus, tam nostrae Ecclesiae, quam vestro monasterio, sive ab ipso, sive a majoribus ejus, vel etiam a regia sublimitate datae: quemadmodum doceri potest ex litteris, quae etiamnum in utriusque Ecclesiae archivis asservantur. II. Educatus vero est bonae indolis puer Remaclus sub beato Sulpitio, in cujus honorem constat ab eodem sancto viro permultas
null
24efaac8-3686-4227-a74a-b2d00e41d21b
latin_170m_raw
null
None
None
None
in nostra dioecesi ecclesias dicatas. Ubi autem adolevit, et prout ea ferebat aetas, totius integritatis et probitatis fructus protulit, beato Eligio commendatus est, viro inter ejus aetatis homines meritorum gratia facile primo. Is vero in Sollemniacensi ( #Solemniapcensi@# ) monasterio, quod ipse in suo fundo construebat, eum sacris monasticae disciplinae institutionibus exacte imbuit. In tantum autem pius adolescens ejus monitis obtemperavit, ut, divina in eo gratia exuberante, omnibus in eo monasterio Christo militantibus, religiosae conversationis de se exempla praeberet. Erat in Vigiliis assiduus, in precibus pernox, in abstinentia praecipuus, in universa morum integritate praeclarus. Cernens beatus Eligius, cui traditus erat a parentibus, ejus profectui animi quadam alacritate congratulans, curam gregis sibi commissi in eum transtulit, suas ei vices demandans, eumque sibi substituens. Compellebatur enim redire ad palatium regis, et suam ei operam navare. Postea vero longe lateque sparsa est fama sanctitatis vitae ejus, et ad ipsos etiam aulae proceres pervenit. Itaque, divina id agente providentia, non potuit lucerna, divinae gratiae accensa ignibus, sub propriae considerationis modio latere: sed ut desides in fidei proposito ab ea lumen acciperent, candelabro imposita est. In aula regis promulgatur, tantum virum regis praesentiae deesse non debere, ut ejus prudentia regni negotia disponantur, cujus tam illustria meritorum insignia cernerentur. Evocatur ergo, ut par erat, honorifice, atque in regis palatium introducitur, magno deinceps, ut rei post eventus docuit, omnibus solatio futurus. III. Per idem ferme tempus beatus Joannes, Tungrensium vel Trajectensium Ecclesiam feliciter gubernans, hominem exuit. Porro inclytus rex Dagobertus, qui patri Clotario in monarchia successit, beatum Amandum qui ad praedicandum, ut tum moris erat, factus fuerat episcopus, ad se accersierat, et quia cum injuria eum expulerat, ab illo ob quaedam facinora reprehensus, nitebatur arctius illum devincere sibi per Sigeberti filii sui baptismum, atque in Trajectensi eum cathedra collocare. Et ille vir quidem sanctus per triennium vicos et castella perlustrans, verbum vitae disseminavit: sed nihil se proficere cernens, imo vero etiam ipsos sacerdotes et levitas sibi insultare animadvertens, pulverem pedum, quemadmodum Dominus jubet, in illos excussit, atque ad loca alia, ut prius fecerat, sese praedicandi causa contulit. Incompertum vero est quanto tempore plebs Trajectensis tum sine pastore permanserit, donec Sigebertum pater regem Austrasianis dedit, et in Mediomatricum urbe sedem habere voluit. Ei vero Trajectenses ex communi sacerdotum electione, magnatum multa frequentia, et omnium ordinum postulatione, ejusmodi preces offerunt, neminem ipsis nisi beatum Remaclum episcopum praefeci debere: qui sit et Deo et hominibus charus, nulli ejus aetatis sanctitate secundus, angelicis spiritibus gratus, cunctis mortalibus suscipiendus et reverendus. Ejus se multa expertos beneficia, crebro et apud regem et proceres multum ipsis ejus profuisse suffragia commemorant. Nec ejus obscuram esse prudentiam, qui non raro regiis consiliis adhibitus sit. Suppetere ei scientiam Scripturarum, unde possit et vetera et nova proferre. Denique nihil ei earum rerum deesse quibus Apostolus episcopum instructum esse velit. Iis sermonibus rex comiter et propenso animi favore assentiens, eorumque studiis obsecundans, statuit praestare quod rogabatur. Accersit igitur ad se beatum Remaclum, et ea de re cum eo confert sermonem, et certe dici vix queat quanta orationis suavitate ad ei persuadendum usus sit, quamque illi modis omnibus vir sanctus obluctatus sit. At rex, sacerdotum et procerum fretus consilio, ab intentione sua non destitit. Tandem vir Dei, veritus ne divinae resisteret voluntati, invitus quidem septimus et vicesimus Tungrensi vel Trajectensi Ecclesiae antistes datur: ut verbi divini semina, quae hactenus apud se celaverat, pluribus impertiret. IV. Qua vero religione, qua integritate illud munus exsecutus sit, nos explicare nequimus, cum mox in ipso ordinationis ejus initio tantam ei verbi gratiam Christus largitus sit, ut omnes promptissimos sese ad obtemperandum exhiberent, nemo esset qui non ex animo eum diligeret: unusquisque ad ejus se doctrinam conformare pro viribus niteretur. Nulla in ejus moribus arrogantia, sed totum illum sibi sancta humilitas vindicabat. Superbi eum reverebantur ut superiorem: humiles amplectebantur ut fratrem. Erga omnes communierat animi benevolentia et amore. In terris degens corpore, habitu et moribus coelestem se declarabat. Aspectu angelicus,
null
e41fcd1e-c607-4ee2-9d01-fe74d4548168
latin_170m_raw
null
None
None
None
incessu compositus, actione sanctus, integerrimus corpore, solertissimus animo, in opere circumspectus, ingenio excellens, magnus consilio, fide catholicus, spe patientissimus, charitate diffusus. Cujus apud Deum meriti esset facta ejus testabantur. Mira in eo cernebatur morum suavitas et facilitas, atque inter divites et pauperes ea noverat moderatione se gerere, ut pauperes eum suae sortis, locupletes vero sui ordinis arbitrarentur. Non ille personas potentum, sed morum elegantiam pensitabat, tanto quemque propensius honorans quanto eum didicisset sanctius vivere. Quod ore dicebat, et astruebat, nunquam actione vel opere destruxit; sed factis ostendit quid voce doceri oporteret. Quod ei divina gratia contulit, id in posteros derivavit. Unde illud consecutum est, ut non ejus modo gesta nobis hodieque proficiant; sed etiam discipulorum ejus, et qui ab eo fideliter educati sunt; quorum actus et opera nobis exemplo sunt, et ad imitandum nos invitant. V. Multorum ille coenobiorum et fundator et rector fuit, in quibus usque in hunc diem Christo servientium agmina increscunt. Discipulorum plurium pater fuit et institutor, quorum ut ille Christo lucratus est animas, sic et ipsi, et eorum successores, multorum animas ad Christum adduxere; quorum sane merita in illum redundant. In iis fuit beatus Theodardus, ab eo procul dubio disciplinis ecclesiasticis informatus, quippe quem sibi successorem designavit: qui ad extremum martyr abcessit e vita. Itemque sanctus Lambertus, qui itidem sua tempestate martyrem egregium se exhibuit. Beatus quoque Adelinus, in Aquitania natus, et peregrinationis ejus, ut fertur, comes: qui ei quandoque in loco secreto digna Deo studia et opera exercenti per visum apparuit, vultu venustus, capillis reverendus, statura reliqua praestantissimus, futuraeque conversationis et perpetuae quietis locum, fontemque humanis usibus opportunum indicavit. Quae res hodieque omnibus minime obscura est quando in eodem loco corpore quiescit, et spiritu praesens, innumera illic quotidie credentibus beneficia praestare non cessat. VI. Porro autem in sancti Trudonis electione non difficulter potest animadverti qua intentione sanctus vir causis et custodiae Dominici gregis invigilaverit, quam ei non defuerit prophetiae spiritus, quam denique in illo, magno Christi amore flagrante, cupiditates omnes exstinctae fuerint. Pastorali ille sollicitudine parochiam suam pro more visitabat, et quos poterat, e luporum faucibus extrahebat, summoque pastori lucri facere conabatur. Bonis adminiculo erat, ut fierent meliores: desides atque torpentes, ut ad meliorem se frugem reciperent, hortabatur. Interea sanctus Trudo, etiamnum puer, primos jam virtutis fructus proferebat. Cumque is superbi sanguinis multa generositate polleret, major tamen ei divini amoris et virtutum ardor atque studium inerat adeo ut quandoque voto se obligaret, si Christo opitulante sacras didicisset litteras, se in fundo suo ecclesiam aedificaturum, illic perpetuo Domino serviturum, et quos posset, ad Dei cultum et ministerium sibi socios aggregaturum. Atque eo flagrans desiderio, nocturna visione afficitur, et angelica consolatione hunc in modum confirmatur: « Noveris, frater, inquit angelus, ea vota quae Christo puer nuncupastis illi esse grata, precesque illum admisisse tuas: nec dubites quia quod praeveniens tibi aspiravit, etiam adjuvando sit pro secuturus, et affectum perducturus in effectum. Ille inquam, sapientia sua imbuet cor tuum; et erudiet te praeceptis suis, et legem hanc inscribet pectori tuo. Porro autem etiam ad ecclesiasticae dignitatis munia eveheris, multosque Christo et Ecclesiae ejus filios tuis verbis et exemplo generabis. Atque ut de his certior officiaris, beatum Remachum adito, qui non procul hinc abest. Illi Deus revelavit quid tibi faciendum sit. Ille diriget gressus tuos, quo tu tantopere aspiras. » VII. Surgit ocius beatus Trudo, nil de angelica visione haesitans eoque quo jussus fuerat ire contendit. Sanctus Remaclus tum occupatus erat pascendis et curandis ovibus suis; et cum propius beatus Trudo accederet, ille divina revelatione edoctus: « Surgite, inquit, propere, et viro Dei, qui nos invisere venit, obviam itote: reverenter illum excipite, et cum honore ad me introducite. En prope est, occurrite illi celeriter. » Faciunt illi ut erant jussi, et sanctum Trudonem ad beatum Remaclum, domi cum suis manentem, adducunt. Cernens illum pius pater surgit, et prae gaudio flens, in ejus oscula ruit; volentem ad ipsius pedes
null
9bfba210-9986-467b-b91e-3c4c4a6c4eb5
latin_170m_raw
null
None
None
None
se abjicere retinet, moxque erigit, et ab intimo pectore gratias agens Deo: « Sit tibi, inquit, Jesu bone per Spiritum sanctum cum aeterno Patre visitator animarum, gloria, laus, et jubilatio, qui voluisse nos hac die consolari adventu hujus famuli tui, in quo tu habitas. » Addiditque: « Et tu, fili mi, sis benedictus a Domino, qui te dignatus est mittere ad nos, et desiderium animi tui occulta inspiratione nobis significare. Scito igitur deinceps te mihi charitatis jure filium fore, meque semper tibi patris spiritalis officia praestiturum. Mihi enim servo suo revelavit Dominus quid pro animae tuae salute faciendum tibi sit: et ex me disces quemadmodum possis compos effici voti tui. Cognovi, Domino me docente, in pueritia te vovisse, si tibi sacrarum litterarum cognitio quandoque obtingeret, ecclesiam in fundo tuo te constructurum, atque illic Domino, dum vixeris, famulaturum. Isthuc autem hoc ordine te noveris completurum. Sancto protomartyri Stephano apud urbem Metensem tuas possessiones offeres, et ab ejus loci habitatoribus scripta divina doceberis. Id ubi consecutus fueris, ad me redibis, et ecclesiam quo voles loco, ut es pollicitus, aedificabis. » VIII. Deinde cum ei bene precatus esset, dedit ei litteras suas ad Metensis urbis episcopum, qui eum, ut divinitus ipsi revelatum erat, institueret ac erudiret. Praeerat tunc Metensi Ecclesiae Clodulphus, beati Arnulphi, ut carne filius, ita virtutum meritis in pontificatu successor dignissimus. Is humanissime beatum Trudonem excipiens, non solum ejus ipsius causa, sed etiam propter sancti Remacli egregiam commendationem, causis adventus ejus cognitis, sacris eum litteris et divina lege erudiendum curavit, et quas obtulit sancto Stephano possessiones suscepit. Multis vero annis illic moras trahentem bene habuit, diligenterque instructum et sacerdotio initiatum, sancto patri Remaclo remisit. Is percontans ex eo quid Dominus ipsi praestitisset, et num prospero itinere ultro citroque usus esset, ubi comperit eum in sacris litteris bene eruditum, immensas Deo gratias agit, ita dicens: « Laus tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quod complere dignatus es ea quae mihi de tuo famulo revelaveras, eumque ad me, tuis praeceptis tuaeque legis eruditione instructum et ornatum, incolumem revocasti. Permisit autem beato Trudoni in sua dioecesi praedicare verbum Dei, missas in quibus vellet ecclesiis celebrare, denique oratorium, ut promiserat, in proprio fundo exstruere. Permansit igitur aliquandiu apud eum, vivens sanctissime, ac tandem, episcopali percepta benedictione, natale revisit solum, et quod jam pridem animo conceperat, re ipsa effecit, oratorium exstruens in praedio suo, ubi multos Deo servituros collegit, atque ad extremum a beato Remaclo ejus oratorii consecrationem et petiit et impetravit; in quo etiam post multifarios hujus vitae labores tumulatus est, et permulta illic perpetrans miracula, usque in hodiernum diem commoda illic efficit habitacula monachorum. IX. Libet hic paucis considerare quam in beato Remaclo, ut diximus, cupiditatum omnium ignis consopitus fuerit, quam ille omnium nostrae aetatis sacerdotum merita excesserit, omnes nostri temporis episcopos sui comparatione damnarit; quibus si forte is casus offeretur, qui beatissimo viro oblatus fuit, secus procul dubio facturi videntur: non solum non hortaturi homines pios, ut facultates suas non suae, sed alteri ecclesiae donent; sed etiam, si qui ultro id facere velint eos dehortaturi potius, atque ut sibi eas largiantur persuasuri, non sine fraude aliorum, quod pace eorum dixerim. Quod sane quanto in nobis est culpandum magis, tanto meritum beati Remacli, id plane recusantis, majori est laude et praedicatione efferendum. Et haec quidem de sancto Trudone aliquanto fusius commemorare voluimus, ut etiam prophetiae donum beato Remaclo non defuisse ostenderemus. Cum enim Trudo ab ipso primum recederet, Metim petiturus, propter viliorem habitum ejus domestici beati Remacli illum contemnentes, moleste ferebant, quod hominem tam male vestitum apud se collegisset episcopus. Id vero ille, ex divina revelatione cognoscens, severissime eos objurgavit: sed cum eos poeniteret id fecisse, in gratiam illos recepit, admonens ut deinceps cautiores essent. Sed de his alias. X. Quam vero post haec sancte et religiose Remaclus vixerit, quis satis commemorare queat? Quis ejus erga commissum sibi gregem sollicitudinem explicet? Monebat omnes, ut a blandientis
null
47a4c870-9ce4-4f36-95fc-34bb9a8fa36b
latin_170m_raw
null
None
None
None
mundi lenociniis sibi carerent, a curis mundi hujus se subducerent, fraternae paci et concordiae studerent, viam mandatorum Dei inoffenso pede tererent, mundum et ejus cupiditates fastidirent, et ceu feni florem brevi exarescentem promptis animis calcarent, coelestia mente et actione consectarentur et appeterent. Cumque in his versaretur, majori coepit ardere desiderio liberius vacandi Deo, ut posset quam suavis sit Dominus gustare. Optabat vero aliquam sibi rationem ostendi, quo facilius id obtineret. Per id tempus Sigebertus rex loca divino cultui mancipanda in quibus non erant locis, cum ingenti animi devotione condebat; condita vel a se vel superiorum temporum regibus, benignissima largitate et opibus sustentabat, atque ne debitus Deo cultus illic negligeretur, tam beati Remacli quam caeterorum sacerdotum vigilantia curabat. XI. In eo loco quem Coesecongidunum vocant, ad Sesmarum fluvium, idem rex, procerum consilio, in honorem apostolorum Petri et Pauli atque Joannis coenobium condidit, quod aptus videretur is locus monachorum habitationi et instituto: idque sua liberalitate ditavit, egregios Dei servos in illud adduxit quorum beatum Remaclum voluit esse provisorem, atque etiam magistrum et institutorem, ut ex eo discerent convenienter sanctorum Patrum traditioni vivere. Exstat hodieque locus orationis, ejus opera in rupe excisus, in quo etiamnum male habentibus praestantur beneficia curationum. Illic enim vir sanctissimus Deo sese hostiam, jejuniis et vigiliis maceratam, aliquandiu obtulerat, et Christo familiarius conjunctus, divinae contemplationi se dediderat, atque salutaris doctrinae pluviis subditorum pectora irrigarat. Ad ejus tandem loci pertaesum, incertum quam ob causam, nisi quod fama sparsit, locum illum multas persensisse molestias a potentioribus, qui circum circa morabantur: cumque non haberet rex in propinquo, unde posset is locus dilatari, beatum virum accessisse regem eique dixisse: « Celsitudinem tuam, inclyte princeps, admonendam censui, quod cum multa passim tua munificentia, Dei et sanctorum ejus cultui dicata sint monasteria, sola Arduenna, in arduis sita montibus, nulla adhuc coenobia obtinet. Jubeat igitur serenitas tua etiam illic nonnulla aedificari: aderit volenti ex Dei benignitate facultas, et nostrae sedis vicinitas non deerit. Nec vero difficile erit ea augere, et instruere rebus necessariis, cum loca omnia illic adjacentia tuae ditioni subesse dubium non sit. » Ad haec ita rex respondit: « Tuum est, Pater beatissime, nobis in hac re consilium dare: nostrum erit, tuo consilio accommodare consensum, et mature illud exsequi. Tu igitur hujus rei curam suscipe, et in opus incumbe: nos loca opportuna, quae tu elegeris, et impensas tibi non negabimus. » Deinde convocavit rex fideles viros sanctum Cunibertum episcopum, Atetlanum, Theodefridum, et Gislochardum episcopos: optimates quoque suos Grimoaldum Majoremdomus, Folcouldum, Bobonem: itemque domesticos suos Clodulphum, Ansigisilum et Berselonem: iisque dixit: « Ex voluntate Dei, et vestro caeterorumque nobis fidelium consensu, duo statuimus condere monasteria intra fines Arduennae, in quibus degant viri religiosi, monasticae vitae cultores, qui pro nostra et successorum nostrorum incolumitate, et totius regni stabilitate et tranquilitate, atque eorum, qui curis regni destinentur, conservatione, Deum omnipotentem deprecentur. Ejus vero ei procuratorem et hortatorem Remaclum episcopum ipsi operi praeesse volumus. » XII. Itaque regia auctoritate et necessariis comitibus munitus sanctus episcopus, Arduennam silvam, paludibus et montibus impeditam, petit: Vuarchinnam rivulum accedit: invenit illic certa indicia loca illa quondam idololatriae fuisse mancipata, erant illic lapides Dianae, et id genus portentosis nominibus inscripti, vel effigies eorum habentes: fontes etiam, hominum quidem usibus apti, sed gentilismi erroribus polluti, atque ob id etiamnum daemonum infestationi obnoxii. Igitur adhibita adjuratione per Christi nomen, et S. Crucis signo expresso, locum illum a daemonum incursatione vindicavit et expiavit, moxque aqua ab ipso suo meatu guttatim dilapsa evanuit. Videns autem vir sanctus locum illum tum piscosis aquis, tum pascuis uberrimis commodam praebere habitationem, prolixe super fontem precatus, eum benedixit, lapidi signum Crucis insculpsit, plumbum in foramina infundens. Et ecce subito erumpunt aquae largissimae, quae usque in praesens dictis nostris fidem faciunt eas cernentibus. Et quia locum illum a malorum spirituum infestatione mundaverat, Malmundarium, quasi a malo mundatum, placuit eum appellare. Exstruxit autem illic oratorium, itemque habitacula in usus servorum Dei, auxitque ea,
null
dc42b8f8-6b48-48fb-a3a7-2077e839d16a
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae ad Dei cultum spectarent. XIII. Sed cum is locus in Agrippinensi parochia situs esset, coenobium suscepit constituendum, quod suae dioecesis limitibus contineretur. Procedens igitur inde quasi ad duo millia versus Occidentem, Callam rivulum, qui parochiis conterminus est, transiit, et ad Amblavam fluvium in cujusdam montis confinio substitit. Atque ibi aliquandiu commoratus, multa de se sanctae conversationis exempla dedit, quemadmodum possunt qui volunt nosse ab incolis id referentibus. Etsi autem locus ille multos haberet fontes, tamen quod angustus esset, nec officinis necessariis sufficeret, ad Orientem reflectit gressus; parumperque procedens, videt locum spatiosiorem, futuroque operi accommodatiorem. Ibi ergo labori coepit instare attentius, aderatque illi, ut in talibus solet, divina virtus, qua factum est ut voluntatem effectus sequeretur. Porro quod ferae eo undique seu ad stabulum, vel potus vel pastus causa, confluerent, antiquitus ille locus Stabulaus dictus fuit. Quod nomen vir sanctus minime censuit immutandum, sed et dici et esse voluit stabulum fidelium animarum, eo tanquam ad aeternae vita pascua deinceps properaturarum. Porro fratribus quos illic vir Dei Dei ad praesens congregaverat, non parvum saepe terrorem attulit strepitus ferarum eo catervatim accurentium; ita ut cum horrore quodam ad beatum Remaclum illi operi insistentem confugerent, quidque sibi adversum eas diaboli machinas praesidii capiendum esset inquirerent. Quos ille benigne considerans et confirmans: « Credite inquit, in Domino, filioli, fideliter: ejus mandata sectamini inviolabiliter: mentem a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, servate liberam; animas vestras castificantes, Domino puram impendite servitutem: sine intermissione orate; vespere, mane, et meridie psallite: lectioni saepissime vacate, frontes vestras crucis communite signo, ejus virtutem vestris imprimite animis; et confestim insidiae et machinamenta tetri hostis in nihilum redigentur, et ferarum per quas putat se ad vos oppugnandos invenisse aditum, horror omnis facesset. His enim modis etiam ante nos infestabat Aegypti, Thebaidis et Nitriae eremos incolentes, quorum utinam nos vel qualescunque possimus inveniri sectatores. Habet ille mille nocendi artes, nec desunt ei innumerae fallendi viae. Sed nos non ignoramus dolos et fraudes ejus, qui etiam per muscas quandoque nos impugnat. Nos vero Christi servi, quo illius incursatione crebrius premimur, eo magis assurgimus, fortiter illi resistentes. Expertus Satanas pertimescit initia recte vivere instituentium, vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, patientiam, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, et, praecipue, purum erga Christum amorem. Quamobrem ut leo in spelunca, insidiatur ab occulto vos ut a proposito deterreat. » His et ejus generis aliis verbis eorum animos ad Dei cultum promptiores effecit et adversus tentationes omnes confirmavit. XIV. Postea, institutis operum perfectis, quid agerent exposuit, atque ita Tungros vel Trajectum se recipiens, ad pastoralis officii curas animum intendit. Non multo post rex ea didicit constructa monasteria et immensas omnipotenti Deo gratias egit; et quia ecclesiae recens aedificatae, episcopali benedictione indigebant, beatum Remaclum accersiens, tam eam quae erat Coloniensis paroechiae, annuente venerabili Cuniberto episcopo, quam illam quae nostrae dioecesis est, ab eo voluit solemniter consecrari, ut cujus dispositione et ingenti studio conditae erant, ejus etiam opera pontificali benedictione afficerentur. Nec vero ad has res vir sanctus ullas moras attulit; qui sane et regi et proceribus adeo charus erat, tantaeque apud eos existimationis, ut nihil quod magni esset momenti, absque ejus consilio fieret. Atque ea causa, missarum peractis solemniis, utrumque monasterium Grimoaldus majordomus, illius tradidit solertiae et industriae gubernandum: simul indicans ei, si qua essent monachis necessaria, ea regem suppeditaturum, ubi per ipsum de iis certior esset factus. Ita nimirum sanctus sacerdos remotioris vitae sectandae et captandae soll citudinis, uti semper optarat, Deo annuente occasionem adeptus est: et licet summa cum difficultate, impetravit tamen tandem a rege, ut alius ipsi successor daretur, ipse vero diu expetitam posset eremum adire, ubi remotus a curis saecularibus, liberius rebus divinis et coelestibus inhiaret. Proposuit regi et optimatibus S. Theodardum. cujus erat vita probata, oravitque ut is suas expleret vices, et sibi subrogaretur antistes. Tum vero dici vix queat quantus ob ejus recessum luctus exstiterit, quam moestos et afflictos reliquerit, quibus vitae semina
null
9d0aaaad-8640-43c5-8fc8-c1ed519cd3af
latin_170m_raw
null
None
None
None
praebuerat: cum viderent illi se tali patre, tantoque doctore orbari. Omnis aetas, uterque sexus dolorem animae testabatur lacrymis, et eum abeuntem deducentes, magnis vocibus dicebant; Heu! miseros nos, quidnam acturi sumus, qui tanto pastore destituimur? Unde nobis suppetet consolatio illo amisso, qui miseriarum nostrarum fuit praecipuum levamentum? Quis porro nobis medebitur, quando ille nos deserit, qui nostris doloribus praecipue novit facere medicinam? quae nobis salutis spes reliqua est, tanti patris praesentia carituris? XV. Eorum vero lacrymis et querimoniis permotus vir Dei, his fere verbis eos consolabatur: Nolite, quaeso, filioli, animi mei propositum vestris lamentis retardare. Habetis Deum pastorem et patrem intra vos, qui benignissime consolabitur vos in rebus duris et adversis. Ne quid autem etiam extrinsecus desideretis, providimus vobis filium nostrum Theodardum, in omnibus probatum, qui diligentissime saluti vestrae invigilabit, et tritici mensuram vobis summa fide dispensabit. Cujus prudentiam cum vobis non dubitem sufficere, cupio optatae me dare solitudinis et in praesentia illius Majestatis omnia contemplantis habitare mecum. Ad haec responderunt, qui inter eos erant prudentiores: Vide etiam atque etiam, beatissime Pater, quid agas; attende qua nos ignominia afficias? Gregem quem semel pascendum susceperas, ut habent sanctorum Patrum statuta, nisi infirmitate cogente, et nisi sponte tua id facias, relinquere tibi non licet. Nam dum episcopus vivit, quem ab officio suo valetudinis imbecillitas, non crimen, revocat, alium illi subrogari, nisi ipse prius recuset, et petitionem scripto probet, nulla ratio permittit. Etiam mente capto, si aegritudo suam habeat per intervallum remissionem, non debet alius substitui, nisi ipse annuat. Quod si nunquam fit mentis compos, persona fidelis ac probatae vitae eligenda est, quae dumille vix erit vices ejus impleat, et defuncto tandem succedat. Hanc Patrum viam si quis tenere nolit, is et uxorem dimissam moechari facit, et ei qui sic dimissam duxerit, adulterii notam inuret. Hac igitur ratione vide, Pater sanctissime, quantum gravetur judicium tuum, quidve nostra fama accipiat detrimenti. Crimen tibi nullum intenditur, ob quod si convictus sis deponaris. Morbus te non premit, cujus causa tanquam repudium exhibens a tuo ministerio suspendaris. Itaque petitionem tuam, qua cupis tibi fonctionem hanc abrogari, licet scripto confirmes, rejicimus: alium, qui tuasgerat vices, prorsus non admittimus; tantum abest ut alium tibi viventi succedere patiamur: Pater, tu nobis datus es legitima successione; nos non adulterini sed legitimi filii et dici et esse percupimus. XVI. Advertisti jam ubi praegravetur judicium tuum: accipe, quaesumus, unde existimatione nostrae ignominiae nota inuratur. Ut nos recte atque ordine deseras, nullae tibi causae suppetunt. Primum quod minime sumus adulterini, ut jure nos relinquas. In catholicae Matris gremio a te sumus excepti: nunquam credulas aures perverso dogmati adhibuimus. Et si fortassis etiam ea in parte peccassemus, tu nobis mederi debueras. Deinde ut alio te conferas, nulla te nostra persecutio compellit. Quod si vero Dominus permittit fugere, dum saevit persecutor certe infirmorum, nec satis perfectorum est ea consolatio, multi sancti patienter tolerarunt malorum improbitatem, et sua patientia illos curarunt. Postremo tum fugiendi, non aequo animo ferendi sunt mali, cum nulli adsunt boni, quibus prodesse queas. Sed heu! miseros nos qui dum tua hominis perfectissimi praesentia destituimur, in eam infamiae suspicionem vocamur, te non modo studiorum nostrorum pertaesum esse, sed etiam pravis actionibus nostris expelli; tuo tanti viri recessu haud obscure significante nullum apud nos bonum superesse. Nihil jam reliquum est, nisi ut calumnientur obtrectatores, augurentur maledici, successores tuos non modo ejiciendos, sed etiam morte afficiendos, quando et tu te a nobis subducis, et beatus Amandus, decessor tuus, pulverem pedum in nos excutiens, a nobis recessit. Verum Deus omnipotens, facilis ad ignoscendum, cum objurgavit prophetam, ob hederam subito arescentem male contentum (Jonae IV), satis declaravit se longe aegrius laturum si pereat creatura ipsius, seque malle poenitentiam malorum quam mortem (Ezech. XVIII). XVII. His verbis commotus vir Dei, tacitus apud se cogitans aliquandiu, tandem in haec verba prorupit: Nolite, fratres mei, id genus verbis me perstringere
null
1d37c811-5690-4d6e-b163-eb599d996324
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Equidem non moleste fero deplorare vos apud me dispendia vestra; sed ferre non possum quod, tanquam injuria affecti, mecum expostulare vultis. Non ego vos adulterinos haberi volo, et quod ea causa discesserim a vobis: nec tam male sentio de vobis ut existimem me nullum fructum posse apud vos proferre atque idcirco alio me transferam, ubi fructus major spes affulgeat. Sed neque mihi id tribuo; perfectum me esse tantum abest, ut perfectissimus videri velim. Nec meo judicio perfectorum est, a coeptis non discedere, et se extendere in anteriora; actuosae vitae cum Martha insistere, ad contemplativam vero cum Maria ferventer non aspirare; et si se offerat occasio, actuosae vitae potius renuntiare, quam contemplationi non cupidissime incumbere. Domino me adjuvante vos mihi commissos, ut potui gubernavi, ut labor meus vobis fructuosus esset, magna instantia rogavi. Nec me taedio afficiunt studia vestra, nec offendit pravitas, quae nulla est, actionum vestrarum. Hoc unum superest, ut talentum quod in vobis gaudeo cumulatum, alio conferam magis magisque cumulandum, ut vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Fecerunt hoc ante nos etiam sancti homines, quorum utinam nos vel extrema merita aequare possimus: e quibus plerique majoris utilitatis causa ad alias Ecclesias se transferri passi sunt; nonnulli spe uberioris meriti ultro commigrarunt. Postea vero, si se sentirent vel parum proficere, vel suam operam non admodum necessariam, sese subduxero et ad majores labores suscipiendos obtulere; quippe qui, ut fortissimi pugiles Christi, intra quietis claustra teneri nollent, sed in apertum certaminis campum ultro prosilirent; non desertores pugnae spiritalis effecti, nec instar mercenariorum ad luporum conspectum fugientes, sed fortiter congressuri; eo sponte se ingerentes, ubi aut rarior esset adversus hostes certantium numerus, aut ipsi hostes acrius et propius imminerent. Nec tamen ego, filioli, horum mihi virtutem arrogo, non me illorum meritis parem temere assero. Quod si vero successoris nomen ferre non potestis, sit sane cooperator meus. Neque me putetis [a] vobis absentem fore, qui, tametsi ad alios instituendos proficiscor, non tamen extra hanc dioecesim excessurus sum. Non longe a vobis abero: si quis casus evenerit, licebit consilii causa ad me accedere; ubi et pro peccatis vestris intercessorem, et omnium quae vobis necessaria sint, quaeque vos angant, tanto sollicitius memorem habebitis, quanto ero a curis popularibus remotior, et propterea ad divina contemplanda expeditior et studiosior. Olim Moyses in monte stabat, et, Israel cum Amalechitis pugnante, non armis sed precibus certabat, efficiebatque ut tanto esset in conflictu Israeliticus populus superior, quanto ipse Deo in oratione propinquior, et a strepitu praeliantium remotior. Et mihi, charissimi, deliberatum est illic divinae contemplationi attentius inhaerere, ubi me saeculares tumultus minime interturbent. Ad hanc rem me incitat beatus Joannes Baptista, qui etiam in tenera aetate maluit inter feras degere, et earum cibo vesci, quam apud suos manere cives, ne vel otioso sermone se contaminaret. Habeo etiam ad hanc vitam egregium ducem Moysen, cui optatus fuit in vasta eremo divinis frui colloquiis, quam Aegyptiorum opibus et deliciis enervari. Elias quoque et Eliseus caeterique prophetae, studio contemplationis insignes, etiam reges domuerunt. Abraham, omnium pater credentium fide effectus, huc me invitat, cujus jam antea secutus exemplum, contempto natali solo, res facultatesque omnes abjeci. Denique ipsius Domini Salvatoris exemplo provocor, qui, cum teterrimo hoste conflicturus, solitarius ad eremum abscessit. Cujus misericordia et benignitate utinam fiat ut et ego illic improbi hostis fraudes proterere, de illic instituendis lucra cumulare, et vestrae saluti meis precibus aliquid utilitatis adferre queam! Ita beatus Remaclus dolores suorum lenivit, et querimonias sedavit, ac deinde suo perrexit itinere. XVIII. Postquam autem ea res innotuit tum prope tum procul degentibus religiosis viris, quorum Deus animos permovit, coeperunt undique ad eum seu apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis Dei servituti addicere, et levi Salvatoris jugo colla supponere, quidam liberos suos liberalibus, imo vero monasticis imbuendos disciplinis atque illic Christo perpetim servituros offerre; multi de suis facultatibus et reditibus sanctis necessaria ministrare. Inter quos etiam Dominus et Pater Papolenus [ #al.,@# Babolenus] ad eum, invisendi quidem causa, venit,
null
67f0cfc8-871d-45f8-9e05-b89347fb43a1
latin_170m_raw
null
None
None
None
sed ejus inhaerere magisterio. quam domum redire, maluit. Susceptus est a beato Remaclo officiocissime, et vixit apud eum sine offensione, quique instruendus eo venerat, complures suis exemplis ad virtutis studium incitavit. Cernens id beatus Remaclus, secumque cogitans ea causa missum eum fortassis a Domino, rogavit eum ne ab ipso discederet: tum propterea ob fratres in disciplina continendos, Malmundariensi coenobio, cujus monachi S. Benedicti instituto vivebant, salva in omnibus auctoritate sua, eum praefecit. Atque inde Stabulaus reversus, ad majora virtutum opera se accinxit, suisque exemplis permultos ad sui imitationem pertraxit. XIX. Quis apud illum tristitiam non mutavit in gaudium? Quis iram animi tranquillitate et pace non depulit? Quis orbitatis luctum ad ejus conspectum non cohibuit? Quis non, paupertate pressus, ejus sermonibus ita sublevatus est, ut et divum opes despiceret, et sua inopia laetaretur? Quis, laborum onere praegravatus, ejus non est adhortatione erectus? Quis adolescens, saevientis libidinis igne succensus, non confestim, ad ejus admonitionem saluberrimam, pudicitiae cultor exstitit? Curabat vexatos a daemonio: illicitis cogitationibus aestuantes ab opere malo retrahebat, docens eos ad petram Christum allidere. Noverat quo quisque laboraret morbo, et, ex vitae meritis singulos existimans, pro ratione morborum adhibebat reprehensiones. Interea crescebat illi divini amoris studium et ardor, monasticaeque disciplinae rigor inflexibilis. Quam vero in caeteris ejus monasterii officinis omnis fuerit peccandi interdicta facultas, testis est vel solus dormitorii locus; testis est et sanctus Lambertus, qui, e sua pulsus sede, eo potissimum confugit, quod non esset nescius illic vel maxime sanctae religionis vigere cultum; testis quoque est crux lapidea, ad quam ob strepitum labentis calcei, quo fratrum quies fuit interrupta, ire jussus nocte media, usque in crepusculum sub illa stetit, psalmodiaeque et precibus vacans, atque frigus contemnens, et nives calcans, sanctitatis suae certa indicia dedit. Sed de his alias. XX. Porro autem crescente religione crevere etiam Ecclesiae illius proventus. Ubi enim rex Sigebertus eum audivit fratrum fervorem erga Christi cultum, beatum Remaclum evocans, praeter ea quae prius dederat, et vir illustrissimus Grimoaldus obtinuerat, unde etiam hactenus fratres vixerant, ex consensu fidelium suorum, tam episcoporum quam procerum supra dictorum, in honorem Dei et cultum sanctorum Petri et Pauli apostolorum et beati Martini: quibus ea loca dicata erant, permisit beato Remaclo ut in usus servorum Dei, quo deinceps quietius viverent et absque vicinorum impressione soli Deo liberius vacarent, per utriusque monasterii circuitum duodecim leucae designarentur, intra quorum limites quidquid haberetur, ab solis utriusque coenobii colonis excoleretur. Dicitur autem leuca apud Gallos spatium mille quingentorum passuum, id est, duodecim stadiorum. Eam donationem testamento confirmatam, et annuli regii impressione consignatam, sanctus vir libenter accepit, et reverenter conservavit. Deinde anno decimo quarto regni sui idem rex legavit testamento beato Remaclo quaedam in Aquitania, puta telonium in portu Vetraria ad fluvios Taunacum et Ittam; itemque portum Sellis et Vogatium ad flumen Ligerim, cum omnibus ad eum attinentibus. Quod quidem testatur scriptum, ejus manu subsignatum: « Sancta, inquit, ac venerabilia monasteria, Stabulaus sive Malmundarium cognominata, ubi vir venerabilis Remaclus episcopus et abba, Christo auspice, praeesse videtur; quae vir illustris Grimoaldus majordomus in honore sancti Petri ac sancti Pauli, vel sancti Martini, seu caeterorum sanctorum, suo opere in vasta eremi Ardennensis construxit; quemadmodum nos loca ipsa ad ipsa monasteria aedificanda pro nostra praeceptione ex foreste nostra concessimus; quae, licet gratia Christi sint ditata, mundanam substantiam cernuntur parumper habere: ideo, divina inspiratione commoniti, decrevimus aliquantulum de fisco nostro ad ipsa monasteria respicere et consolari; » et caetera quae in eodem scripto (auctor vocat praeceptum) sequuntur. Denique in fiscis, quae monasteriis illis adjacent, decimas illis dedit, quas etiamnum ea monasteria obtinent. XXI. Post haec rex ille, cum Austrasiae regnum praeclare rexisset, diem clausit extremum. Porro Grimoaldus majordomus, sive praefectus palatii, vel ut alii volunt magister equitum, sub praetextu munerum accipiendorum, a Clodoveo fratre Sigeberti Parisios evocatus illic retentus est quod filium domini sui Sigeberti, quem in suam fidem susceperat, ut eum patri regno substitueret, clericum effecisset sive totondisset, suum filium regem
null
ea652e48-b2d0-4f12-a1d8-899220aa28d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
volens constituere. Clodoveo quoque defuncto, Clotarius filius ejus in Occidente, frater Clotarii Childericus in Austrasia regnarunt. Hunc ergo beatus Remaclus adiit, et, quod patruus ipsi donasset, ut confirmaret petiit. Rex libens annuit, et, ut vir Dei petierat, ejus successorem Theodardum et Odonem domesticum jussit ejusdem mensurae solum remetiri: cujus partem dimidiam sibi rex servavit, reliquam usibus servorum Dei testamento addixit et confirmavit. Quod quidem virum Dei prudenter admodum fecisse constat, ut, si fortassis successores ejus aliquando minus possent, minori negotio, quod minus esset, sine invidia et infestatione vicinorum liberius sibi vindicarent. Obiit vero etiam Clotarius rex, et ad Childericum monarchia devoluta erat. At ille postea, propter morum insolentiam interfectus, fratrem Theodoricum habuit in Occiduis regni partibus successorem, cui magister equitum fuit Ebroinus. Horum tyrannidem aversati, Austrasiani Pipino principi studebant et parebant. Is ubi didicit in supradictis monasteriis cultum religionis augeri, duas ex fiscis suis villas in usus mensae servorum Dei, unam in Harbanio, alteram in Arduenna, pro Dei et S. Remacli, [reverentia. ED. PATROL.] attribuit. Sub horum tempore ferunt eum Romam profectum, sancti Petri aliorumque sanctorum suffragia imploraturum, atque illi tandiu in preces et jejunia incubuisse donec, divina et angelica consolatione fretus, quamdam reliquiarum ejusdem beatissimi apostoli partem meruit obtinere; quae quidem apud nos auro gemmisque ornatae praecipuo cum honore asservantur. Quod licet quibusdam fortasse incredibile videatur, nos, qui incomparabilem illum veneramur thesaurum, multa in earum praesentia divinitus vidimus beneficia praestari: quae poterit qui volet in libro virtutum sive miraculorum ejus lectitare. Jam vero senior beatus Remaclus, sed moribus tamen quam annis maturior, diem vocationis suae sentiens imminere, tempusque adventare quo compensaret honor in coelis quod labor trivisset in terris, subditos suos ad se accersit, et tum ipsius obitu tum sua desolatione moerentes ita consolatus est: Ecce Patres sanctissimi, ecce fratres charissimi, quos habeo affixos intimis visceribus meis, pars dimidia animae meae: ego viam universae carnis ingredior, nec ad vos deinceps rediturus sum. Vestra itaque, quos desero, solitudo me habet sollicitum, non mea abitio, qui Deo me consolante confirmor. Non me terret conditio communis mortalium omnium, quando etiam tota sapientis vita, quaedam [mortis] debet esse commentatio. Non potest foeda mors accidere viro forti, non immatura sapienti, non misera eam providenti. Vestra me teneritudo, quos adhuc expediret solidioribus informari disciplinis, non parum movet: vobis prorsus timeo, ne, si lupi rapaces incurrant, nemo sit qui eos repellat. Equidem haec monasteria Deo et sanctis ejus dicavi, vestrisque usibus accommodavi, vestra in hoc usus opera forti et fideli. Quid autem in posterum eventurum sit, incompertum est mihi. Videtis sane quo loco res nostrae sint, et quam sit hic mundus in maligno positus. Si quid igitur potest apud vos oratio mea, curate, obsecro, ne ab ea integritate, quam in vobis efficere volui, ullo unquam errore abducamini: sed sitis semper in Christo conjuncti et unanimes, quemadmodum et Patrum traditione, et Scripturarum sanctarum lectione, et mea sollicita adhortatione accepistis. Ex vestris manibus nunquam deponatur sacra lectio, sed in ea sit vobis jugis meditatio. Ut enim ager, quamvis fertilis, sine cultura non potest esse fructuosus: ita nec sine doctrina animus. Nostis illud, docto et erudito homini vivere, esse cogitare. Orationi frequenter incumbite: pro culpis humana fragilitate admissis Deum deprecamini; ne alias deinceps admittatis, sed etiam accurate, ne id fiat invigilate. Si quis enim socordiae et ignaviae se dederit, frustra ille Deum imploraverit. Vobis virtus sit, vitium fugere, et sapientia prima, stultitia caruisse. Pudor, justitiaeque soror incorrupta fides, nudaque veritas, vestris in cordibus sibi domicilium vindicent, ut qui facta vestra conspiciunt, ad imitationem provocentur. Veram peccatorum confessionem faciatis Deo et praelatis vestris: tentationum impressiones in ipso primo aditu detegatis. Stultorum enim praeposterus pudor dum celat ulcera, illis majores subministrat vires. Obedientiam majoribus exhibete, coram institutionibus animos accommodate. Tunc enim quique recte vivit, si curat id esse quod audit. Ab omnibus, quae ira suggerit, vobis temperate; solus enim est triumphus innocentiae,
null
7cbee35f-0d65-439e-a600-39bcd29caac4
latin_170m_raw
null
None
None
None
non peccare cum possis. In optimis quoque temperantiam quamdam adhibete. Est enim modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum; et metiri se quisque suo pede, suoque modulo debet. Nemo alteri injurius sit: accipere enim, quam facere, praestat injuriam. Patientiam, quae miseriarum portus est, amplectimini, nemo enim adeo barbarus est ut non possit mitescere, modo culturae patientem commodet aurem. A nullo labore, qui sit a praefectis vestris vobis impositus, absterreamini: quia omnes etiam duri labores, contentione fiunt tolerabiles, et usus sive consuetudo laborum, etiam dolores facit magis patibiles. Segnitiem prorsus fugite: non enim ignavas mentes facile comitatur virtus. Superbiam vel maxime respuite, ut vera possitis libertate potiri. Non enim ille liber censendus est, cujus animum superbia occupat. Castitatem sectamini, omnis namque ponderatio, ut ait Scriptura divina, non est digna continentis animae. Prosperi successus, qui etiam sapientium animos fatigant, non vos delectent; nam qui plus nimio delectatur, rebus secundis in diversa mutatis quatietur. Ante omnia pacem et concordiam servandam admoneo, ut sicut in duobus estis monasteriis congregati, ita gemina vobis ferveat dilectio, Dei et proximi; cumque sit unus vobis pastor praefectus, nullo unquam scandalo aut schismate vos dividi patiamini (Eccli. XXVI). Non vos ossa consumens vastet invidia, namque invidus alterius rebus macrescit opimis, et invidia Siculi non invenere tyranni majus tormentum. Si minores fortasse adsint facultates, nolite conqueri. Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus: et ipsa nos natura quotidie admonet, quam paucis, quam vilibus, quam parvis egeat. Non opibus mentes hominum curaeque levantur. Haec sunt charissimi, quorum vos admonitos volui, tanquam ultimum vale vobis dicens, jam jamque e vita abiturus. Vos curate, et tanto arctius vestris inhaereant pectoribus, quanto majorem ex meo recessu molestiam capitis. Quae si apud vos fructum aliquem offecerint, maximo me gaudio officietis. Simul autem cogitetis, vos quoque morituros, et ita tempus poenitentiae agendae collatum, ne, quaeso, inaniter labi patiamini. Veniet, veniet ille dies, cum frustra desiderabitis horae usuram. Dum ergo tempus est, operamini bonum ad omnes (Gal. VI). Mors ultima linea rerum est. Perpetuus nulli datur usus, et haeres haeredem alterius velut unda supervenit undam. Pulvis et umbra sumus: omnes una manet mors, et calcanda semel via lethi. In bonis autem operibus et recte factis si hinc decesserimus, beati erimus, una cum corporibus etiam omni cupiditate et aemulatione absoluti. His suavissimis iisque extremis sermonibus moerorem illorum lenivit. Deinde modica correptus febre, cum se sacrosancti corporis et sanguinis Domini viatico confirmasset, inter charissimorum filiorum manus animam reddidit Creatori, post diuturnam Christo exhibitam servitutem. Vetus Israelita, egressus ex Aegypto, spoliato vicino, aucta talenta reportavit. Corpus ejus, honorifice curatum, cum multa psalmorum et hymnorum melodia in beati Martini oratorio quod ipse extruxerat humatum est; ubi etiam aliquandiu jacuit, miraculis interim testatum efficiens se apud Dominum vivere. Successit illi dominus Papolenus, vir apostolicus, cujus supra fecimus mentionem: Papoleno Sigolinus, beati patris judicio aeque approbatus: Sigolino Goduinus annis et morum maturitate grandaevus, qui sancti viri corpus transtulit, et in Ecclesia B. Petri reposuit, lectumque illius auro et argento ornandum curavit. Ubi, per ejus merita, multa usque in praesens Dominus miraculorum signa efficit, quae illic conscripta habentur in laudem et gloriam praepotentis Dei, qui est benedictus in saecula. Amen.
null
873994f4-bce0-467f-ba47-cce9480c0074
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Exemplum instrumenti, cujus tenor talis est:@# In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, anno, Deo propitio, pontificatus domni Gregorii quinti et universalis papae in apostolica sacratissima beati Petri apostoli sede tertio, atque imperante domno Ottone tertio juniore anno tertio, die tricesimo mensis Novembris, indictione decima, Ravennae. Pastoralis ac pontificis domni et sanctissimi et beatissimi Gerberti archiepiscopi sanctae Ravennatis Ecclesiae, et investitor meo providentia atque respectio, qui licet mihi indigno famulo tuo, nullis suffragantibus meritis, suae laudis suaeque pietatis clementia, sicut et omnibus subjectis suis, mihi largiflua suae misericordiae viscera clementer impendere, respirante illi divina virtute, dignatus est super me affluentem suae pietatis misericordiae exhibere, et me licet indignum et immerito et in coenobio sancti Apollinaris Christi martyris ad conservandam sancti Benedicti regulam, et ad custodiendam secundum meam intelligentiam et possibilitatem gratia operante divina constituere me abbatem dignatus est. Idcirco ego presbyter et monachus, et electus a congregatione monasterii Sancti Apollinaris, quod vocatur ad Classem, promitto per hoc sanctum altare et sanctas ibidem conditas reliquias, et haec sancta Dei quatuor Evangelia, quia ab hac hora inantea fidelis sum et ero omnibus diebus vitae meae sanctae dominae meae Ravennati Ecclesiae, et tibi domno meo Gerberto archiepiscopo Ecclesiae sanctae Ravennatis per rectam fidem tuisque successoribus in perpetuum, et omnem jussionem, voluntatem, seu consuetudinem sanctae Ravennatis Ecclesiae polliceor secundum meum posse completurum esse, et cum inimicis vestris nunquam ad damnitatem sanctae Ravennatis Ecclesiae et vestram infidelitatem me sociabo, sed totis viribus meis contra illos stabo pro vestra fidelitate, et quidquid ab illis scire potuero, aut per me, aut per meum missum nuntiare vobis, aut vestris fidelibus, studebo cito ut potuero; et bene polliceor ut nunquam diebus vitae meae aut ad papam, aut ad majorem vel coaequalem patriarcham, aut ad imperatorem, aut regem vel aliquam personam majorem, vel minorem vadam, aut missum mittam contra sanctam vestram dominam meam Ravennatem Ecclesiam, aut contra vestram vestrorumque voluntatem agens per nullum ingenium sine vestra vel vestrorum successorum licentia. In festivitatibus quoque sanctorum martyrum Apollinaris et Vitalis omni anno ad synodum secundum antiquam consuetudinem occurrere promitto, excepta causa infirmitatis et itineris. Et de rebus monasterii Sancti Apollinaris, in quo me ordinare disponitis, ad nullam minorationem ab hac hora in antea aliquam scripturam aut chartam facere praesumam, nisi tantum per libellos aut emphyteusim bona renovanda, sicut per nostros antecessores firmiter sunt, seu prout melius posuero. Res ejusdem monasterii et possessiones omnes ad meliorationem renovabo, et ea loca quae ad pensionem data sunt completa haereditate contrahentium in salario jure, prout valuero, administrandas fruges recolligere totis viribus repromitto, quod ut vere ab omnibus credatur, et in futuro tempore a me observetur, manu propria scripsi. Ego Petrus monachus, et presbyter et abbas monasterii Sancti Appollinaris in Classe, in hac promissione manu propria scripsi. Et ego Artusinus notarius exemplavi. #Exemplum instrumenti, cujus tenor talis est:@# In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, anno, Deo propitio, pontificatus domni Gregorii quinti et universalis papae in apostolica sacratissima beati Petri apostoli sede tertio, atque imperante domno Ottone tertio juniore anno tertio, die tricesimo mensis Novembris, indictione decima, Ravennae. Pastoralis ac pontificis domni et sanctissimi et beatissimi Gerberti archiepiscopi sanctae Ravennatis Ecclesiae, et investitor meo providentia atque respectio, qui licet mihi indigno famulo tuo, nullis suffragantibus meritis, suae laudis suaeque pietatis clementia, sicut et omnibus subjectis suis, mihi largiflua suae misericordiae viscera clementer impendere, respirante illi divina virtute, dignatus est super me affluentem suae pietatis misericordiae exhibere, et me licet indignum et immerito et in coenobio sancti Apollinaris Christi martyris ad conservandam sancti Benedicti regulam, et ad custodiendam secundum meam intelligentiam et possibilitatem gratia operante divina constituere me abbatem dignatus est. Idcirco ego presbyter et monachus, et electus a congregatione monasterii Sancti Apollinaris, quod vocatur ad Classem, promitto per hoc sanctum altare et sanctas ibidem conditas reliquias, et haec sancta Dei quatuor Evangelia, quia ab hac hora inantea fidelis sum et ero omnibus diebus vitae meae sanctae dominae meae Ravennati Ecclesiae, et tibi domno meo Gerberto archiepiscopo Ecclesiae sanctae Ravennatis per rectam fidem tuisque successoribus in perpetuum, et omnem jussionem, voluntatem, seu consuetudinem sanctae
null
c9680a43-a0fc-4c4d-8562-a244a21a4705
latin_170m_raw
null
None
None
None
Ravennatis Ecclesiae polliceor secundum meum posse completurum esse, et cum inimicis vestris nunquam ad damnitatem sanctae Ravennatis Ecclesiae et vestram infidelitatem me sociabo, sed totis viribus meis contra illos stabo pro vestra fidelitate, et quidquid ab illis scire potuero, aut per me, aut per meum missum nuntiare vobis, aut vestris fidelibus, studebo cito ut potuero; et bene polliceor ut nunquam diebus vitae meae aut ad papam, aut ad majorem vel coaequalem patriarcham, aut ad imperatorem, aut regem vel aliquam personam majorem, vel minorem vadam, aut missum mittam contra sanctam vestram dominam meam Ravennatem Ecclesiam, aut contra vestram vestrorumque voluntatem agens per nullum ingenium sine vestra vel vestrorum successorum licentia. In festivitatibus quoque sanctorum martyrum Apollinaris et Vitalis omni anno ad synodum secundum antiquam consuetudinem occurrere promitto, excepta causa infirmitatis et itineris. Et de rebus monasterii Sancti Apollinaris, in quo me ordinare disponitis, ad nullam minorationem ab hac hora in antea aliquam scripturam aut chartam facere praesumam, nisi tantum per libellos aut emphyteusim bona renovanda, sicut per nostros antecessores firmiter sunt, seu prout melius posuero. Res ejusdem monasterii et possessiones omnes ad meliorationem renovabo, et ea loca quae ad pensionem data sunt completa haereditate contrahentium in salario jure, prout valuero, administrandas fruges recolligere totis viribus repromitto, quod ut vere ab omnibus credatur, et in futuro tempore a me observetur, manu propria scripsi. Ego Petrus monachus, et presbyter et abbas monasterii Sancti Appollinaris in Classe, in hac promissione manu propria scripsi. Et ego Artusinus notarius exemplavi.
null
168ffe76-8cad-48c6-b0fb-1111b8a6ee3c
latin_170m_raw
null
None
None
None
ADMONITIO PRAEVIA. Witigowo abbas Augiae divitis post Ruodmannum, Sangallensibus infestum, annis 985-997 praefuit. Cujus domi forisque gesta Purchart monachus ex decreto Patrum Augiensium scribenda suscepit, et anno 993 aut 994, incepta atque ad hoc tempus usque perducta anno demum 996, continuatione auxit, qua iter Ottonis III Romanum verbo attigit. Liber, sub forma dialogi inter Poetam et Augiam versibus hexametris scriptus, curas abbatis in colligendis bonis monasterii dispersis, in construendis adornandisque ecclesiis, recenset, itinera ejus in obsequio regis facta et iter Romanum leviter perstringit, et privilegia inde reportata memorat. Versus quisque, quemadmodum supra in Hrotsuithae operibus vidimus, duabus partibus constat, in eumdem fere sonum exeuntibus. Codex unicus ex monasterio Augiae divitis bibliothecae Carlsruhanae illatus, referente socio doctissimo et de re nostra optime merito v. cl. Molter, consiliario intimo et bibliothecae praefecto, nobis innotuit , et serenissimi principis, Leopoldi Magni Ducis Badensis, jussu flagitanti mihi transmissus, jam editione nostra exprimetur. Est membranaceus in-4tº autographus, manu saeculi X exeuntis exaratus, ab auctore ipso hinc inde correctus, et calamo paulo graciliori ad finem perductus. Habetur carmen in codice n. CCV, olim signato, foll. 71-84. Post Alcuini quaestiones in Genesim et Capitula propositionum ad acuendos juvenes, atque interpretationem parabolarum Salomonis praecedit, cujus primae paginae partem adversam explet; sed libro pauca ante saecula denuo compacto, ordo paginarum turbatus est, ita ut quae hodie numeris 71, 72, 73, 84, continuis male signantur, ut sententiarum ratio indicat, numeris 71, 72, 79, 80, 81, 82, 77, 78, 73, 74, 75, 76, 83, 84, signandae sint; quarum qui dem 71-78 quaternionem, 79-82 duernionem efficiunt, 83 dimidiata est, 84 parte aversa Parabolarum initium exhibet. Jam, justo ordine restituto, poetam nostrum audiamus. DE GESTIS WITIGOWONIS ABBATIS. Reverentissimo Augiensium Patrum senatui, spiritalem vitam in Christi dilectione possidenti, Purchart, juxta tantae sublimitatis velle se ut inferiorem in omnibus obedire. « Cum totius fons sapientiae videatur derivatim e vestri cordium fluentis emanare, atque virentia prata vestrorum secundum apostolicam regenerationem filiorum indaganter irrigare, miror, cur me horum omnium stolidissimum, qui nec flosculo exarescentis feni ulla ratione possum comparari, ad tam sublime opus scribendum sicut in sequentibus apparet eligere dignaremini. Sed me ut existimo scire, vestra paternitas, semper pietatis visceribus redundans, doluit me somno pigritiae deditum imis incumbere, ac numquam ad aliorum matura studia me ipsum provocando erigere; ac ob id, ut credo, non pro idoneae artis peritia, sed ut otio vacanti alicujus operis preberentur medicamina, injuncta est mihi a vobis sequentium rerum ad explicandam seriem, licet herilis, mihi tamen minus diserto impossibilis oboedientia. Scripsi enim, vestra coactus jussione, quando cepit, vel quomodo dominus noster venerabilis abbas Witigowo virtutum studiis in hac floruit potestate, quomodo etiam in suae prelationis initio praedia nostra, tempore Ruodmanni abbatis captivata pace, ab invasoribus direpta penitusque vastata, in integrum adquirendo restituit, et quanto ardore in servitio Dei flagrans, ad ipsa divina officia celebranda qualia vel quanta aecclesiarum templa in quibusdam ad nos pertinentibus locis constituit, suisque de rebus opulentissime dotavit. Quid enim per decem annos hujus jam prelationis regimen subeundo in hoc loco fecerit sub aecclesiarum structuris, et in variis diversi operis arcuum columnarumque celaturis, in altaribus quoque et in crucibus auro atque argento fabrefactis, illis quippe preciosis monilibus mira gemmarum textura insertis, non pretermittit intactum stilus haec omnia scribentis. Et quod per singulos annos fecisse probatur, in uniuscujusque operis consummatione singulariter declaratur. Igitur sub quadam apellatione loci personam feci meis assertionibus occurrere; scribensque sub exametris versibus in pronum currentibus, omnia studui, Deo adjuvante, vestrisque orationibus, fine tenus perficere.--Sed quia vestro, Patres reverentissimi, alligatus imperio, licet me per nullum utilitatis incrementum sciam subsistere, et tamen conatus sim me ad ea quasi audacter objicere, quae etiam alii fortioris ingenii expavescendo neglexere, rogo, ut in tam audacibus ceptis non superbam aestimationem meae protervitatis, sed pocius intueri velitis mei humillimam intentionem oboedientis. Si qua etiam reprehensio, quam multam esse non nego, latitantis vitii
null
a5c852d9-cf9a-446e-89dd-43dd7995e1ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
in hoc opusculo a vobis possit videri, hanc, ne offendiculo fiat vera cognoscere volentibus, latenter emendare dignamini. » INCIPIT HIC TEXTUS PER DICTA POETICA SCRIPTUS, FLOREAT IN QUANTIS ORNATIBUS AUGIA FELIX HAC IN STRUCTURA, QUAM FECIT NOBILIS ABBA DANS STUDIUM CHRISTO, QUI NOMEN HABET WITIGOWO. POETA. Inquisita refer, quid plores, Augia mater, Auctrix cunctorum, Domino donante, bonorum; Vertice crispantes aut quid divellere crines Tu conare, genas aut dilaniare tenellas? Quidve rigans lacrimis malas residere videris, Vultu summisso, veluti sub carceris antro? Quid pia mater, habes, quod sic tua tempora defles, Aureolae pacis semper vernantia ramis? An donis Domini vis sic ingrata videri, Anne recordaris niteas quo stemmate lucis? Ipse tibi talem quoniam concessit honorem, Semet in orbe locus de quo non jactitat ullus. Nam pietate sua sic disponente, remota Omnibus e terris, spetiali pace quiescis, Libertate potens, terrena negotia spernens, Solius Domini tantum sociaris amori, Quod libertatis laus creditur esse perennis. Servitioque sacrae fervens devota Mariae, Dignius in terris ejus thorus ipsa vocaris; Quod speciale decus tibi contulit ipse benignus, Inspirata sacro genuit quem Pneumate Virgo. Cur non exultas, opibus quae plena redundas? Quod super astra volat, quicquid maris unda ministrat, Si quid gignit humus, tis suppeditatur in usus. AUGIA. Fili, quid loqueris? puer es, puerilia dicis. Quid me vexari luctu mentiris inani? Cum me despiciat sponsus solamque relinquat, Acsi captivam, nullo solamine fultam. POETA. Ut mos est puero si nunc puerilia dico, Est mihi dicendum, nulla racione silendum, Numquam femineis credi debere querelis; Sed de quo sperni videaris prode roganti. AUGIA. Credo, tui cordis non est presumptio talis: Nescio sed cujus solamine tutus alius, Plasphemas audes me contra mittere voces. Non tamen hoc miror, cum sponso spreta relinquor, Me vilem precii retinent quo judice cuncti. Sed non sum vanis mulier clamosa querelis, Perfectae fidei volo qui succumbere legi, Pulcher apostolico quam laudat dogmate sermo Dicens: « Vir talis qui non datur esse fidelis, Debet salvari fretus muliere fideli. » Et veniet tempus quando devictus amicus Languet amore meo; remeat, stabilisque manendo Congaudendo suae sua tollit gaudia sponsae. Tuque tui similes, post foedera tanta, calones, Non estis ausi me voce lacessere turpi. POETA. Qui sub jure tuo servili compede vivo, Debeo, si merui, te precipiente feriri; Nam decet ut propriis dicionibus ipsa fruaris, Atque regenda regas tu, non aliena potestas. AUGIA. Non aliena mihi possunt haec jura videri, In quibus ipsa potens sum sponsi sceptra capescens, Tantum si stabilem mecum retinere valerem Hunc preceptorem, virtutum flore nitentem, Qui mihi totus amor sacer et moderaminis auctor Claret, propterea sine quo non est mihi vita; Nam sitis igne pio magis uror cumque bibendo. POETA. Cum stulte fusis a me sis lesa loquelis, Territus inde meus coepit decrescere sensus, Ac ad quae loqueris mihi surdo non patet auris. Fac, rogo, quapropter, tibi quod sapientia mater Suadendo jubeat, sonti tua dextera parcat; In veniae donis mihi sit correptio dulcis. AUGIA. Esto securus, quoniam patientia virtus Me docuit verae convitia spernere queque; Rebus in adversis nec abessent prospera mentis, Si sponsus solum vellet sibi vivere mecum Continuus, stabilis, nusquam pergendo localis. POETA. De pietate tua confidens, obtima domna, Ex his quae dixi veniam me posse mereri, Quae nunc ignoro de te perquirere tempto. Dic mihi, Ruodmanni post funera, patris amandi, Qui diversorum tibi dotes auxit honorum, Sed pro morte sua viduatis vestibus usa, Quid sit quod thalamis iterum sociata fruaris. Quis vel quantus erit, quem sic tuus ignis adurit, Aut quando taedas celebrasti dic, rogo, tantas? Quae sic obscurae me tunc tenuere latebre, Quod non me tantis licitum fuit adfore festis? AUGIA. Haec si nosse velis, penetrale revisere mentis Te jubeo; pateat tibi quod mea dictio firmat. Quod me conjugiis iterato foedere cernis Innexam, vita postquam privabar amata Ruodmanni patris, mihi qui largitor honoris Augebat dotes sub gaza divite pollens, Ut ne mireris per dicta
null
ade1c291-b823-4705-ac00-7b261d540eee
latin_170m_raw
null
None
None
None
futura moneris. Nam me cum solam, nullo custode, relictam Sentirent homines sub iniqua peste latentes, In me, nullus erat quia vindex, arma movebant, Rebus me patriis, eversis funditus arvis, Privantes, tractu sub predae, flebile dictu! Aequabatque solo me sternens dira cupido Illorum, quondam caeli super astra levatam. Ambicione pari necnon in pectore capti, Predia sub scripto mihi tradita tempore prisco. Nil sibi justiciae servantes, obtinuere. Talibus in furiis impune furentibus illis, Sedi deplorans, pectus manibusque cruentans; Nam fuit augmentum luctus geminata malorum Sors, funus patris, funestaque preda latronis. Sed tamen e tanto tractabam plurima damno. Inter tot casus defensor cum mihi nullus Staret, quo talem possem superare laborem. Devenere mei turbato corde coloni Acciti de me, mihi consiliumque dedere Utile, quod signis ratio firmabat apertis. Nostrum communem nam me replicante laborem, Illorumque mei per casus damna videri: #Mater consiliis,@# dicebant, #utere nostris.@# #Exagitent lites si te bellique furores,@# #Nec tibi nec nobis nullius summa salutis@# #Adsit, fautoris nec spes solatia dantis,@# #Te magis obtamus, quod honestius esse probamus,@# #Huic desponsari, cujus dicione tueri@# #Possis, raptori maneas quam pastus hianti:@# #Res etiam nostrae cujus munimine salvae@# #Tutentur nobis sub pacis flore prioris.@# Hunc ego conquirens, has coepi promere voces: #Dicite, filioli, si vir queat unus haberi@# #Inventus, mundo qui conversetur in isto,@# #Talis vel tantus, virtutibus undique septus,@# #Ut pacem capiam, cui certo foedere nubam,@# #Atque fugans hostes nobis hucusque nocentes,@# #Robur virtutis sponsi gerat ipse prioris.@# Tunc monstrabatur, qui nunc superesse videtur, Vir magni meriti, laudamine congruus omni, Christo dilectus, domnus Witigowo vocatus, Utilis in lingua, cui sancta sophya magistra. Fecerat hunc omni doctorem celitus orbi, Et bona quae verbis docet, haec colit omnia factis. Nullius plectrum linguae, non organa vocum, Nec quae de factis resonat scriptura beatis, Enarrare valet pietas quam maxima constet Huic domino patri, qui templum Pneumatis almi Factus, divinae sedes est atque sophiae. Hinc quoque consilii capiens munimina tanti, Per regale datum, per pontificumque senatum, Talibus electo meritis sum tradita sponso, Qui decus omne mihi retulit mox dote recenti; Ejus quin totum sub dextro jure sinistrum Deficiens, in me nullam vim posset habere, Ipse domi mecum si vellet vivere tantum, Ut jam precinui, cessans hinc inde vagari. POETA. Quae modo dicuntur de te, si firma probantur, Tristibus abjectis decet ut magis ipsa fruaris Laeticia, munitor cujus manet iste senator, Tantas vel tales cujus fert actio laudes. Sed quos flendo canis grandi gemituque revolvis Motus instabiles ejus gressusque vagantes, Ni fallor, credo, dubia nec mente recondo, Ejus pergentis non se res ducit inanis; Tu, tam continuus quo tendat transitus ejus Dic inquirenti tantum ratione patenti, Menteque qua vadit res protinus ipsa probabit. AUGIA. Pulsat sepe viam diverso tramite tritam Circumquaque vagus meus hic per devia sponsus. Sepius ad regem cursum tenet ecce frequentem; Quo per multorum morulas tardando dierum Congaudet regi, quia collaetatur et illi. Nam cum doctiloquum sapientia conderet ipsum, Dicitur os regis, populorum lingua salubris, Inter catholicas primas rutilando columnas; Regum rectores, comitum docet atque cohortes. Rege jubente, suis parent simul omnia dictis. Contra velle suum se vertit nemo retrorsum; Esse manum regis nam plebs hunc predicat omnis. Taliter hic tardans, sceptris regalibus astans, Ecce domi sponsae non vult memor esse relictae. Tandem sceptrigeram cum tardus deserit aulam, Ad patriam rediens, demum venit alter ut hospes, Mansitat atque meis exosa mente sub alis Vix unam noctem, quod cogit transitus idem. Hinc iterum votis capitur mens ire volentis, Oret apostolicas ut prona mente lucernas; Ad persolvendum Romam vult visere votum. Nilque moratur iter, veluti per tristia semper Me paciens solitis post se clamare querelis. Cursu continuo tardans hic tempore longo, Clauso multorum remeat sub fine dierum: Et veniens ad me, dicit: « Carissima, salve! » Hoc etiam dicto, dicit: « Celer
null
9b0eb16e-50cf-4cb3-8781-aca8ae81816f
latin_170m_raw
null
None
None
None
inde valeto! » Primo fitque Vale, quam signent oscula Salve. Circuit hinc omnem variis discursibus orbem, Caute prospiciens cujus sit cespitis haeres, Invenit et de me se predia multa tenere. Tunc faciendo moras, sedet illic rite gubernans Omne quod est fractum dinoscitur atque solutum, Sedes desertas destructaque tecta reformans. Colligit et fructus generat quos herbida tellus, Nolens incultae sine fructu rura jacere. Dives possessis ita semper gaudet in arvis; Ex quorum sumptu desudat divite cultu Pervigil, aecclesias Domini sub honore dicatas Gemmis ornari varium per stemma metalli, Et per structuras studet has augere politas; Cujus opus studii tibi paucis intimo, fili. Purchardus ductor, summae probitatis amator, Regalem fiscum, Sleitheim cognomine dictum, Ad laudem matris nobis dedit Omnicreantis, Sic tamen hunc tribuens, post ejus vivere presens Conjugis atque suae post nostrum dixerat esse. Tunc stetit hic multos sine nostris usibus annos; Nam postquam vitae finem dux clauserat ipse, Juxta condictum conjux possederat illum, Quae post hunc multis in mundo vixerat annis. At quando domini, superest qui, jura subivi, Congruit ut donis promptus servivit in amplis Matronae tali regali stirpe fluenti, Quod gessit studio sperans de foenore tanto, Quatinus haec eadem flaglando sic per amorem Hunc sibi continuo sociaret foedere firmo. Et devicta suis per dona monentia votis, In sua jura locum propriae dedit ante notatum. Plurima quid refero? Confestim venerat iilo, Moenibus et cunctis noviter docteque paratis, In partes varias quae solverat ipsa vetustas, Aedibus aecclesiam gemuit censuque neglectam. Quam circumcingens et fundum lacius augens, Fecit opus clarum, Domino pernobile templum, Adjungens omnem qui congruit, ecce decorem. Rebus et ipsius nunc aecclesiasticus usus Sufficit ecce loco; laudetur Christus in illo. Est alterque pagus noster Funginga vocatus, Pulcher in aspectu, sub cultus fertilis usu, Quem dedit inprimis mihi certo foedere dotis Me sed adhuc teneram cum primo flore puellam Presul Pirminius cepisset amare beatus, Norma justitiae sub sobrietatis amore; Hunc Witigowo meus pro cujus amore maritus Diligit in tantum, ni fallor protinus ipsum Ut mihi preferret, si res fortunaque vellet; Praecinui deflens nam me velut ante relinquens, Perdurare loco non semper cessat in illo. Ac ibi cum modicum spectaret stare sacellum, Quod signum tituli vox clamat garrula vulgi Presulis ob meritum venerandi, qui dedit illum, Esset ut ad munus mihi dotis in ordine primus, Has minimas aedes ex cunctis partibus augens Alte constructum perfecit nobile templum. Per girumque loci faciens habitacula claustri, Adjunxit cellas Domino famulantibus aptas, Hic ut securi vivant sine turbine mundi, Addens ex opibus quaecumque poposcerat usus. Tale monasterium Christi sub honore dicatum Iste meus studio patravit vir Witigowo. Est tamen hoc operum tenuis velut umbra suorum, Nam graviora quidem perterrent quemque loquentem Sit quamvis sapiens, his est tractatibus expers. Finibus in multis, qua latus tenditur orbis, Servitium Domini celebratur corde fideli In sacris domibus, quas faecerat ipse benignus. POETA. Mater, mira refers muliebri pectore merens. Gaudia laetitiae tibi tergant vivere triste; Convenit hoc pocius sub patris laudibus hujus. Id non contemptus, sed honor tibi dicitur auctus. Intendit recte regum secreta tenere, Ut sit principibus pariter perfectus amicus; Inde potens vere tuus est defensor ubique. Dic, si regificis umquam solamina donis Ille tibi ferret, quando de rege rediret. AUGIA. Pre tulerat certe; non est mihi posse negare. Nam testamentum quod per regale sigillum Munitum fuerat, dudum redeundo ferebat, In quo libertas mea firmaturque potestas. POETA. Per quae debet ei dare grates contio nostri; Nam sunt communis liberrima scripta salutis. Hoc ad gaudendum, non tristi more dolendum, Te, rogo, commoveat quia sic tua sceptra coruscant. Dic et, apostolicos cum viseret ille patronos Romae, post reditum tibi ferret quale dativum. AUGIA. Quod dedit ipse mihi, licet essem pectore tristi, Tale fuit donum, quo non preciosius ullum; In quo ponendo spem, nulla pericla pavesco: Vas cristallinum, Christi de sanguine plenum. POETA. Dico laetanter: Gaude nunc, Augia mater, Munere pro tali, cum sis felicior omni Mundo; quam felix est et tuus ille fidelis, Subtilis talem tibi cui conjunxit honorem,
null
34b0d1ec-56a2-4e7d-9eb4-f17f9bd5e97b
latin_170m_raw
null
None
None
None
In quo, domna, vales culparum tergere sordes, Hostes ac gemini tibi non sunt, crede, timendi. Et reliquis opibus si te pater ipse beatus Non claram faceret, tamen haec data dona notarent, Ut praecessores meritis precelleret omnes. Tantorum laudes operum, Deus accipe clemens! Nam quod in his canitur tua gloria lausque probatur, Es qui per patrem dignatus mittere talem Augensi matri, quo plaudant munere nati. Nobis alternis est sermo sed quia dictis, Horum templorum structuram, quaeso, tuorum Ad laudem Domini quis fecerit, ede roganti. Pingitur astrorum vario velut ordine coelum, Sic redimita tuis stellaris et ipsa sacellis. Hoc decus esse tibi nec prisco tempore vidi, Cum pater in mundo Ruodmannus vixerat isto, Quamvis et ipsius stares ditissima rebus. Moenia tanta virum peragi sic posse per unum, Miror, bis quinis tam parvi temporis annis, Ex obitu numerus quos ordine continet ejus. In meliora locum mutavit quis, rogo, totum Hunc pulchre renovans gemmisque micantibus ornans? AUGIA. Pulchrius ut cernis quod fulget in aedibus istis, Hoc totum fecit, modo qui proximus haesit. Nam velut ipse canis, domini de morte prioris Ascendit decimum nunc orbita solis in annum, Quos me predoctae Witigowo rexerat iste. Ac ut precinui, licet huc illucque vagari Numquam cessaret, mihi rarus semper et esset, Impigre nullum tamen intermiserat annum, Hunc operis facto quin claudere vellet in uno; Et quando cepit vel quando cepta peregit, Nunc tibi colloquiis a me monstratur apertis. Ceperat in primo mihi cum dominarier anno (985), Est latus aecclesiae levum genitricis ad almae, Fundans eximium devota mente sacellum, Quod Januarii voluit sub honore dicari, Caelestis patriae quem fecit amore subire Palmam martyrii victrix confessio Christi In quo dispositis divinis cultibus aris, Una beate tibi protomartyr, Stephane, Christi Est erecta, preces ut clemens ipse receptes, Quas devotorum tibi fundit contio fratrum Altera, Laurenti, tibi cernitur atque dicari, Tu simul ut votis te rite precantibus adsis. In medio quarum Witigowo, norma bonorum, Erexit celsam studiis ferventibus aram, Hanc ornans tabula gemmis auroque parata Qua Januarii concluserat ossa beati. In tali primum studio perduxerat annum. Voces omnigenae dicant: Tibi gloria, Christe! (I) Ut cursus anni tunc advenere secundi (986), Divini cultus non immemor ille beatus, Pulchre formatam cepit fundare capellam, Porta monasterii qua pandit pervia claustri, Omnibus aggressum demonstrans atque regressum Quam sub Pirminii sacravit honore beati, Qui pastor primo me rexit amore paterno. Inde morans operi nil, junxit moenia claustri, Hic ubi circuitus fuerat non rite peractus, Hac Januarii supera de parte beati Culminis aecclesiae, quem tum perfecerat ipse, Atque gradus saxo fecit post ista polito, Scanditur aecclesiae per quos ad limina portae. Picta manet muro necnon Genitricis imago, In gremio Christum gestantis, pignus amorum, Quam graduum fratres proni super alta jacentes, Orando tangunt, ac sancta per oscula lambunt. At latus ad dextrum signat pictura beatum Evangelistam Marcum, faciemque decoram Fert Januarius levo sub margine pictus, Orat quos ambos devotio nostra patronos; Pingi quos ideo voluit domnus Witigowo, Ut defensores defendant undique tales Nos ex insidiis his adversantibus hostis. Jusserat et totum pictores pingere claustrum; Sunt illae tabulae quae per laquearia pictae, Signantes patrum facti monimenta priorum; Vivere quod bellis, quae conversatio pacis Illis tunc fuerat, totum pictura figurat Introitum claustri, quem verbis ante notavi, Sub forma patrum jussit variare meorum, Quos mihi prelatos fecit prelatio dignos, In quocumque loco soliti sunt cernere primo Qui veniunt templum Domino sit quale paratum: « Tu quoque vilescis tanti privata decoris, Un non una tibi domus est, quae possit haberi Apta ministerio Christi, popularis et ordo. Nec teneat spatium, sub quo glomeretur in unum. Juxta quod possum, nunc est mihi velle benignum: Structurae veteri, modo pars quae tota sacelli Constat, adaequatos forma conjungere muros Aequalis spatii junctura circiter omni; Fiat obumbratum pariter tectumque per unum Illud opus nostrum, superest et quod modo priscum, Et sic aecclesiae firmemus culmina magnae. » Gaudia tunc animo fateor me promere leto, Ejus quod dulci verbo me contigit uti; Mecum nam raro verbum permusitat ullum.--
null
265970f3-a800-47a0-a8f0-1222fd5e563f
latin_170m_raw
null
None
None
None
« Gratia, domne, tibi! tum flexo poplite dixi, Miro qui cultu rerum varioque paratu Me decus esse facis diversis partibus orbis. Omnia quae placeant, tibi quod sapientia pandat, Fac, rogo, fac gaudens, ex ipsis nulla relinquens. » -- Plurima quid refero nimium jam tarda loquendo? Omnia quae dixit, tribus annis ipse peregit, Aequali forma faciens compage venusta Tale Deo templum, quo non spatiosius ullum. Omni structura diverso stemmate fulta, Ut domnus voluit, festinans ipse paravit Huic arcus camyros et subdidit undique sculptos Gipso, sub variis et verno flore figuris. Fecerat hos sectas et sustentare columnas Pulchrae de saxis distinctis atque politis. Tunc opus omne quidem cum perduxisset ad unguem, Laetitia grandi templum sollemne dicari Fecerat in sanctae devotus honore Mariae, Virgineique chori, pro nobis in prece proni, Et sub apostolicis Petri Paulique coronis. Largitor studii talis tibi, Christe, volenti Jura potestatis sex taliter indidit annis. (VI.) Mox ut septeni devenit circulus anni (991), Altius arrectam sursum construxerat aulam, Sancte, dicata tibi, Michahel archangele Christi, Quae micat Otmaro pulchrae pariterque beato. Quam per utrumque latus firmaverat ille benignus Cum turri gemina, tereti sub imagine facta, Fornicibus curvis per circuitumque reductis, Ad quas ascensum monstrat gradus esse supinum. Has inter, pretii mercatus pondere magni, Cymbala signorum suspendit dulce sonantum. Ante domus sanctae limen post ista Mariae Excoluit pulchrum, parvi licet aequoris, hortum. Quem cingens muris ac arcubus undique curvis, Fecit terrestrem paradysum luce micantem, Qua longe splendet templi decus atque relucet, Huc adventanti nova dans spectacula plebi. Hujus in aecclesiae medio, quam fecit et ipse, In gradibus positam sublimem sustulit aram, Fronte sub adversa quae respicit ostia contra, Ut mos est, tabulam cui tunc prefecerat unam Fulgentem solidis auri de mole talentis. Per cujus medium speculum patet ecce serenum, Quod pariter viridis vitrei manet atque coloris, In quo quisque suum valet apte cernere vultum. Si quis in aecclesiam graditur vel pervius ipsam Coram se pronus, naturae poscit ut usus, Ecce retro positum rutilat spectabile totum. Talibus in studiis me sic senioris amantis Hoc pergrande decus se clausit septimus annus. (VII.) Auctor tantorum tibi sit laus, Christe, bonorum! Ut sol octavi metam tunc volverat anni (992), Hoc paradisyaco coram fundaverat horto Aeclesiam sancti prepulcram Bartholomei, Atque salutiferum juxta sacraria templum Fecit, Herasme, tibi, simul et tibi, martyr Heracli. Hoc statuit causam domnus Witigowo per istam. Aedibus in sacris prefulgens ut locus omnis Esset confugium, spes, tuta salusque precantum, Illorum sordes ut Christus diluat omnes, Sanctorum meritis intervenientibus ipsis, Nomen per quorum micat unumquodque sacellum. Sic ex octavo florens virtutibus anno #(VIII)@#, Ascendit nonum (993), quem cepit ducere totum, Ornans aureolis altaria singula gemmis. Ante, Maria, tuam, virgo praenobilis, aram Una sub ascensu graduum miranda paratu, Gemmis ac auro vestita nitescit ab illo. Fecit et argenti plectro tabulata parari, Cum quibus est laterum precingens undique textum, Arae quem lecti speciae circumtulit ipsi, Voceque de nostra Confessio dicitur alma. Hidria post ipsam Domini stans comminus aram, Qua fieri vinum fluxum praecepit aquosum, Orantum votis et adhuc fert dona salutis. Hinc iterum Marco gaudens altare beato Et simul in sanctae Crucis unum fecit honore, Pulchrae quae cocto vestivit funditus auro Et pinxit variae per gemmas atque monile. POETA. Hujus de cura cum sis de stercore fulta, Dic pocius, vitae sibi sint ut tempora longae. Talibus in votis appellans jura Tonantis. Nam tibi cum patrem retinere licentia talem Constat, reginae semper dominaris in arce; At, quod non fiat! si te pius ille relinquat, Turpis semper eris, velut est ancillula vilis. AUGIA. Cum quis tristatur, qui captus mente tenetur, Per consolantem sibi quaerit habetque quietem; Sic ego, crede mihi, tua per solamina, fili, Tristibus abjectis extollo gaudia mentis; Nam promissa tui firmat sententia veri. Dum me norma regit senioris qui modo vivit, Florent interea, stant firmiter et mea jura; Post haec, ni fallor, capitis cum culmine privor Tanti, continuo vulgaris fabula fio
null
5e3e5e1a-37e7-4985-88de-be870cf22841
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Errans sicut ovis tergo prolapsa regentis. Mecum propterea tua, fili, fundere vota Da studium Christo, ne nos fortuna sinistro Cum pede prosternat, nobis et gaudia demat Tanti pastoris, pleni caelestis amoris! Sancta Dei mater, Virgo, da vota frequenter Nato, pro nobis, pro vita nosque regentis! Ac omnes sancti, quorum sub honore dicari Templa Dei fecit, quae circumquaque paravit, Ejus apud Dominum memores sine fine per evum, Jura potestatis vernantia flore quietis Adquirant illi, pro consolamine Christi; Et post depositam mortalis corporis umbram Fiat eis socius coelesti sede locatus! Hoc velit ipse Deus, qui constat trinus et unus, Ut Witigowo pater valeat jubeatque potenter, Ac ipsius, Amen, vivat per secula nomen! #Carminis hic finem dat clausula, fertque quietem@# #Curae scribentis, quia labilis est labor omnis,@# #Premia sed semper stabunt sine fine potenter@#. + Post, ut in undecimum venit feliciter annum, Commissas animas aequo moderamine frenans, Martyris aecclesiae Christi sub honore dicatae, Est qui Pelagius, canit ut scriptura, vocatus, Aedes inclusas ac arto limite septas, Quas structura prius non congrua sustulit intus, Lumine quam nemo sapientum viderat aequo, Dicens, hanc studiis fultam minus esse peritis, Nunc sic informem pater instauraverat idem, Aequans pulvereae glomeratum pondus harenae Fecit honorificum spacioso margine templum. Haud procul hinc domus est, regali stemmate fulgens, Rebus et arte sua satis augustissima facta, Ipsius augusti quoniam construxit honori. Est nec multorum series revoluta dierum, Hic quod cum primis, quod nutrit Suevia dulcis (996), Ad Latium regem primus perduxerat orbem. Illius hunc juri frenans terrore minaci. Romulidas arces audenter et inde petentes Milite cum multo, quem secum contulit illo, Accumulans acies latae fuit imperiales. Dicebant Itali subita formidine laesi: #Tantae virtutis quem vos hunc esse putatis?@# #Isti sceptrigero non contradicere nemo@# #Debet, qui tantas hominum veit@#, #ecce, columnas!@# Hoc ut dixerunt, alii responsa dederunt: #Quam docet atque regit, nobis hunc Augia misit;@# #Suevorum primas erit hic simul aureus abbas,@# #Utilitas nostri manet hoc, famulemur ut illi.@# Romani proceres tunc se sua cunctaque dantes, Regi caesaream mox imposuere coronam; Caesar et augustus post hac est ille vocatus. His ita transactis remeavit pastor herilis Ad gremium sponsae, recreans sua membra quiete #(IX)@# Quis vel quantus erit, pietas sua rite probabit; Quam si scire velis nunc auribus ebibe cordis. Vivit enim caste, gemino succensus amore, Ac evangelico munitus corde sigillo. Serpentem nivea fovet absque timore columba, Omnis et invidiae fugit illum pallor ubique. Jurgia semper odit, tranquilla silentia poscit; Sed velut exemplis res est bene cognita multis, Gloria justorum, furor est ac ira malorum! Hunc ita temptari patitur permissio Christi Rebus in adversis, minima sed parte nocivis. Nam cum per damnum tulerit quid mente molestum, Armatur telis quae dat patientia fortis, Invocat atque Deum, redimit qui protinus illum. Saepius hunc tanto vidi fluitare periclo, Ut manus hostilis caneret cum voce jocantis: #Qui sapias gaude! miser est jam perditus ille,@# #Hostibus et laetis, fit luctus amarus amicis!@# Interea Domino clamans de pectore prompto, Omnia sustinuit, secum patienter et egit. Post modicum Dominus venit, fit et iste redemptus; Gloria venit ei, mox erubuere superbi. Hic est de numero pacientum damna beato, Cum Domino quorum sunt regna beata polorum. ADMONITIO PRAEVIA. Witigowo abbas Augiae divitis post Ruodmannum, Sangallensibus infestum, annis 985-997 praefuit. Cujus domi forisque gesta Purchart monachus ex decreto Patrum Augiensium scribenda suscepit, et anno 993 aut 994, incepta atque ad hoc tempus usque perducta anno demum 996, continuatione auxit, qua iter Ottonis III Romanum verbo attigit. Liber, sub forma dialogi inter Poetam et Augiam versibus hexametris scriptus, curas abbatis in colligendis bonis monasterii dispersis, in construendis adornandisque ecclesiis, recenset, itinera ejus in obsequio regis facta et iter Romanum leviter perstringit, et privilegia inde reportata memorat. Versus quisque, quemadmodum supra in Hrotsuithae operibus vidimus, duabus partibus constat, in eumdem fere sonum exeuntibus. Codex unicus ex monasterio Augiae
null
4a1409e4-89b6-4be9-8688-e87c96c58e2a
latin_170m_raw
null
None
None
None
divitis bibliothecae Carlsruhanae illatus, referente socio doctissimo et de re nostra optime merito v. cl. Molter, consiliario intimo et bibliothecae praefecto, nobis innotuit , et serenissimi principis, Leopoldi Magni Ducis Badensis, jussu flagitanti mihi transmissus, jam editione nostra exprimetur. Est membranaceus in-4tº autographus, manu saeculi X exeuntis exaratus, ab auctore ipso hinc inde correctus, et calamo paulo graciliori ad finem perductus. Habetur carmen in codice n. CCV, olim signato, foll. 71-84. Post Alcuini quaestiones in Genesim et Capitula propositionum ad acuendos juvenes, atque interpretationem parabolarum Salomonis praecedit, cujus primae paginae partem adversam explet; sed libro pauca ante saecula denuo compacto, ordo paginarum turbatus est, ita ut quae hodie numeris 71, 72, 73, 84, continuis male signantur, ut sententiarum ratio indicat, numeris 71, 72, 79, 80, 81, 82, 77, 78, 73, 74, 75, 76, 83, 84, signandae sint; quarum qui dem 71-78 quaternionem, 79-82 duernionem efficiunt, 83 dimidiata est, 84 parte aversa Parabolarum initium exhibet. Jam, justo ordine restituto, poetam nostrum audiamus. DE GESTIS WITIGOWONIS ABBATIS. Reverentissimo Augiensium Patrum senatui, spiritalem vitam in Christi dilectione possidenti, Purchart, juxta tantae sublimitatis velle se ut inferiorem in omnibus obedire. « Cum totius fons sapientiae videatur derivatim e vestri cordium fluentis emanare, atque virentia prata vestrorum secundum apostolicam regenerationem filiorum indaganter irrigare, miror, cur me horum omnium stolidissimum, qui nec flosculo exarescentis feni ulla ratione possum comparari, ad tam sublime opus scribendum sicut in sequentibus apparet eligere dignaremini. Sed me ut existimo scire, vestra paternitas, semper pietatis visceribus redundans, doluit me somno pigritiae deditum imis incumbere, ac numquam ad aliorum matura studia me ipsum provocando erigere; ac ob id, ut credo, non pro idoneae artis peritia, sed ut otio vacanti alicujus operis preberentur medicamina, injuncta est mihi a vobis sequentium rerum ad explicandam seriem, licet herilis, mihi tamen minus diserto impossibilis oboedientia. Scripsi enim, vestra coactus jussione, quando cepit, vel quomodo dominus noster venerabilis abbas Witigowo virtutum studiis in hac floruit potestate, quomodo etiam in suae prelationis initio praedia nostra, tempore Ruodmanni abbatis captivata pace, ab invasoribus direpta penitusque vastata, in integrum adquirendo restituit, et quanto ardore in servitio Dei flagrans, ad ipsa divina officia celebranda qualia vel quanta aecclesiarum templa in quibusdam ad nos pertinentibus locis constituit, suisque de rebus opulentissime dotavit. Quid enim per decem annos hujus jam prelationis regimen subeundo in hoc loco fecerit sub aecclesiarum structuris, et in variis diversi operis arcuum columnarumque celaturis, in altaribus quoque et in crucibus auro atque argento fabrefactis, illis quippe preciosis monilibus mira gemmarum textura insertis, non pretermittit intactum stilus haec omnia scribentis. Et quod per singulos annos fecisse probatur, in uniuscujusque operis consummatione singulariter declaratur. Igitur sub quadam apellatione loci personam feci meis assertionibus occurrere; scribensque sub exametris versibus in pronum currentibus, omnia studui, Deo adjuvante, vestrisque orationibus, fine tenus perficere.--Sed quia vestro, Patres reverentissimi, alligatus imperio, licet me per nullum utilitatis incrementum sciam subsistere, et tamen conatus sim me ad ea quasi audacter objicere, quae etiam alii fortioris ingenii expavescendo neglexere, rogo, ut in tam audacibus ceptis non superbam aestimationem meae protervitatis, sed pocius intueri velitis mei humillimam intentionem oboedientis. Si qua etiam reprehensio, quam multam esse non nego, latitantis vitii in hoc opusculo a vobis possit videri, hanc, ne offendiculo fiat vera cognoscere volentibus, latenter emendare dignamini. » INCIPIT HIC TEXTUS PER DICTA POETICA SCRIPTUS, FLOREAT IN QUANTIS ORNATIBUS AUGIA FELIX HAC IN STRUCTURA, QUAM FECIT NOBILIS ABBA DANS STUDIUM CHRISTO, QUI NOMEN HABET WITIGOWO. POETA. Inquisita refer, quid plores, Augia mater, Auctrix cunctorum, Domino donante, bonorum; Vertice crispantes aut quid divellere crines Tu conare, genas aut dilaniare tenellas? Quidve rigans lacrimis malas residere videris, Vultu summisso, veluti sub carceris antro? Quid pia mater, habes, quod sic tua tempora defles, Aureolae pacis semper vernantia ramis? An donis Domini vis sic ingrata videri, Anne recordaris niteas quo
null
88a19a53-ac1a-49c9-9f96-6a959c1990f3
latin_170m_raw
null
None
None
None
stemmate lucis? Ipse tibi talem quoniam concessit honorem, Semet in orbe locus de quo non jactitat ullus. Nam pietate sua sic disponente, remota Omnibus e terris, spetiali pace quiescis, Libertate potens, terrena negotia spernens, Solius Domini tantum sociaris amori, Quod libertatis laus creditur esse perennis. Servitioque sacrae fervens devota Mariae, Dignius in terris ejus thorus ipsa vocaris; Quod speciale decus tibi contulit ipse benignus, Inspirata sacro genuit quem Pneumate Virgo. Cur non exultas, opibus quae plena redundas? Quod super astra volat, quicquid maris unda ministrat, Si quid gignit humus, tis suppeditatur in usus. AUGIA. Fili, quid loqueris? puer es, puerilia dicis. Quid me vexari luctu mentiris inani? Cum me despiciat sponsus solamque relinquat, Acsi captivam, nullo solamine fultam. POETA. Ut mos est puero si nunc puerilia dico, Est mihi dicendum, nulla racione silendum, Numquam femineis credi debere querelis; Sed de quo sperni videaris prode roganti. AUGIA. Credo, tui cordis non est presumptio talis: Nescio sed cujus solamine tutus alius, Plasphemas audes me contra mittere voces. Non tamen hoc miror, cum sponso spreta relinquor, Me vilem precii retinent quo judice cuncti. Sed non sum vanis mulier clamosa querelis, Perfectae fidei volo qui succumbere legi, Pulcher apostolico quam laudat dogmate sermo Dicens: « Vir talis qui non datur esse fidelis, Debet salvari fretus muliere fideli. » Et veniet tempus quando devictus amicus Languet amore meo; remeat, stabilisque manendo Congaudendo suae sua tollit gaudia sponsae. Tuque tui similes, post foedera tanta, calones, Non estis ausi me voce lacessere turpi. POETA. Qui sub jure tuo servili compede vivo, Debeo, si merui, te precipiente feriri; Nam decet ut propriis dicionibus ipsa fruaris, Atque regenda regas tu, non aliena potestas. AUGIA. Non aliena mihi possunt haec jura videri, In quibus ipsa potens sum sponsi sceptra capescens, Tantum si stabilem mecum retinere valerem Hunc preceptorem, virtutum flore nitentem, Qui mihi totus amor sacer et moderaminis auctor Claret, propterea sine quo non est mihi vita; Nam sitis igne pio magis uror cumque bibendo. POETA. Cum stulte fusis a me sis lesa loquelis, Territus inde meus coepit decrescere sensus, Ac ad quae loqueris mihi surdo non patet auris. Fac, rogo, quapropter, tibi quod sapientia mater Suadendo jubeat, sonti tua dextera parcat; In veniae donis mihi sit correptio dulcis. AUGIA. Esto securus, quoniam patientia virtus Me docuit verae convitia spernere queque; Rebus in adversis nec abessent prospera mentis, Si sponsus solum vellet sibi vivere mecum Continuus, stabilis, nusquam pergendo localis. POETA. De pietate tua confidens, obtima domna, Ex his quae dixi veniam me posse mereri, Quae nunc ignoro de te perquirere tempto. Dic mihi, Ruodmanni post funera, patris amandi, Qui diversorum tibi dotes auxit honorum, Sed pro morte sua viduatis vestibus usa, Quid sit quod thalamis iterum sociata fruaris. Quis vel quantus erit, quem sic tuus ignis adurit, Aut quando taedas celebrasti dic, rogo, tantas? Quae sic obscurae me tunc tenuere latebre, Quod non me tantis licitum fuit adfore festis? AUGIA. Haec si nosse velis, penetrale revisere mentis Te jubeo; pateat tibi quod mea dictio firmat. Quod me conjugiis iterato foedere cernis Innexam, vita postquam privabar amata Ruodmanni patris, mihi qui largitor honoris Augebat dotes sub gaza divite pollens, Ut ne mireris per dicta futura moneris. Nam me cum solam, nullo custode, relictam Sentirent homines sub iniqua peste latentes, In me, nullus erat quia vindex, arma movebant, Rebus me patriis, eversis funditus arvis, Privantes, tractu sub predae, flebile dictu! Aequabatque solo me sternens dira cupido Illorum, quondam caeli super astra levatam. Ambicione pari necnon in pectore capti, Predia sub scripto mihi tradita tempore prisco. Nil sibi justiciae servantes, obtinuere. Talibus in furiis impune furentibus illis, Sedi deplorans, pectus manibusque cruentans; Nam fuit augmentum luctus geminata malorum Sors, funus patris, funestaque preda latronis. Sed tamen e tanto tractabam plurima damno. Inter tot casus defensor cum mihi nullus Staret, quo talem
null
e02b4b63-61aa-412c-8c88-bd08e17f0fcc
latin_170m_raw
null
None
None
None
possem superare laborem. Devenere mei turbato corde coloni Acciti de me, mihi consiliumque dedere Utile, quod signis ratio firmabat apertis. Nostrum communem nam me replicante laborem, Illorumque mei per casus damna videri: #Mater consiliis,@# dicebant, #utere nostris.@# #Exagitent lites si te bellique furores,@# #Nec tibi nec nobis nullius summa salutis@# #Adsit, fautoris nec spes solatia dantis,@# #Te magis obtamus, quod honestius esse probamus,@# #Huic desponsari, cujus dicione tueri@# #Possis, raptori maneas quam pastus hianti:@# #Res etiam nostrae cujus munimine salvae@# #Tutentur nobis sub pacis flore prioris.@# Hunc ego conquirens, has coepi promere voces: #Dicite, filioli, si vir queat unus haberi@# #Inventus, mundo qui conversetur in isto,@# #Talis vel tantus, virtutibus undique septus,@# #Ut pacem capiam, cui certo foedere nubam,@# #Atque fugans hostes nobis hucusque nocentes,@# #Robur virtutis sponsi gerat ipse prioris.@# Tunc monstrabatur, qui nunc superesse videtur, Vir magni meriti, laudamine congruus omni, Christo dilectus, domnus Witigowo vocatus, Utilis in lingua, cui sancta sophya magistra. Fecerat hunc omni doctorem celitus orbi, Et bona quae verbis docet, haec colit omnia factis. Nullius plectrum linguae, non organa vocum, Nec quae de factis resonat scriptura beatis, Enarrare valet pietas quam maxima constet Huic domino patri, qui templum Pneumatis almi Factus, divinae sedes est atque sophiae. Hinc quoque consilii capiens munimina tanti, Per regale datum, per pontificumque senatum, Talibus electo meritis sum tradita sponso, Qui decus omne mihi retulit mox dote recenti; Ejus quin totum sub dextro jure sinistrum Deficiens, in me nullam vim posset habere, Ipse domi mecum si vellet vivere tantum, Ut jam precinui, cessans hinc inde vagari. POETA. Quae modo dicuntur de te, si firma probantur, Tristibus abjectis decet ut magis ipsa fruaris Laeticia, munitor cujus manet iste senator, Tantas vel tales cujus fert actio laudes. Sed quos flendo canis grandi gemituque revolvis Motus instabiles ejus gressusque vagantes, Ni fallor, credo, dubia nec mente recondo, Ejus pergentis non se res ducit inanis; Tu, tam continuus quo tendat transitus ejus Dic inquirenti tantum ratione patenti, Menteque qua vadit res protinus ipsa probabit. AUGIA. Pulsat sepe viam diverso tramite tritam Circumquaque vagus meus hic per devia sponsus. Sepius ad regem cursum tenet ecce frequentem; Quo per multorum morulas tardando dierum Congaudet regi, quia collaetatur et illi. Nam cum doctiloquum sapientia conderet ipsum, Dicitur os regis, populorum lingua salubris, Inter catholicas primas rutilando columnas; Regum rectores, comitum docet atque cohortes. Rege jubente, suis parent simul omnia dictis. Contra velle suum se vertit nemo retrorsum; Esse manum regis nam plebs hunc predicat omnis. Taliter hic tardans, sceptris regalibus astans, Ecce domi sponsae non vult memor esse relictae. Tandem sceptrigeram cum tardus deserit aulam, Ad patriam rediens, demum venit alter ut hospes, Mansitat atque meis exosa mente sub alis Vix unam noctem, quod cogit transitus idem. Hinc iterum votis capitur mens ire volentis, Oret apostolicas ut prona mente lucernas; Ad persolvendum Romam vult visere votum. Nilque moratur iter, veluti per tristia semper Me paciens solitis post se clamare querelis. Cursu continuo tardans hic tempore longo, Clauso multorum remeat sub fine dierum: Et veniens ad me, dicit: « Carissima, salve! » Hoc etiam dicto, dicit: « Celer inde valeto! » Primo fitque Vale, quam signent oscula Salve. Circuit hinc omnem variis discursibus orbem, Caute prospiciens cujus sit cespitis haeres, Invenit et de me se predia multa tenere. Tunc faciendo moras, sedet illic rite gubernans Omne quod est fractum dinoscitur atque solutum, Sedes desertas destructaque tecta reformans. Colligit et fructus generat quos herbida tellus, Nolens incultae sine fructu rura jacere. Dives possessis ita semper gaudet in arvis; Ex quorum sumptu desudat divite cultu Pervigil, aecclesias Domini sub honore dicatas Gemmis ornari varium per stemma metalli, Et per structuras studet has augere politas; Cujus opus studii tibi paucis intimo, fili. Purchardus ductor, summae probitatis amator, Regalem fiscum, Sleitheim cognomine dictum
null
8b5e9327-0d82-4765-a06d-3e02af16d827
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Ad laudem matris nobis dedit Omnicreantis, Sic tamen hunc tribuens, post ejus vivere presens Conjugis atque suae post nostrum dixerat esse. Tunc stetit hic multos sine nostris usibus annos; Nam postquam vitae finem dux clauserat ipse, Juxta condictum conjux possederat illum, Quae post hunc multis in mundo vixerat annis. At quando domini, superest qui, jura subivi, Congruit ut donis promptus servivit in amplis Matronae tali regali stirpe fluenti, Quod gessit studio sperans de foenore tanto, Quatinus haec eadem flaglando sic per amorem Hunc sibi continuo sociaret foedere firmo. Et devicta suis per dona monentia votis, In sua jura locum propriae dedit ante notatum. Plurima quid refero? Confestim venerat iilo, Moenibus et cunctis noviter docteque paratis, In partes varias quae solverat ipsa vetustas, Aedibus aecclesiam gemuit censuque neglectam. Quam circumcingens et fundum lacius augens, Fecit opus clarum, Domino pernobile templum, Adjungens omnem qui congruit, ecce decorem. Rebus et ipsius nunc aecclesiasticus usus Sufficit ecce loco; laudetur Christus in illo. Est alterque pagus noster Funginga vocatus, Pulcher in aspectu, sub cultus fertilis usu, Quem dedit inprimis mihi certo foedere dotis Me sed adhuc teneram cum primo flore puellam Presul Pirminius cepisset amare beatus, Norma justitiae sub sobrietatis amore; Hunc Witigowo meus pro cujus amore maritus Diligit in tantum, ni fallor protinus ipsum Ut mihi preferret, si res fortunaque vellet; Praecinui deflens nam me velut ante relinquens, Perdurare loco non semper cessat in illo. Ac ibi cum modicum spectaret stare sacellum, Quod signum tituli vox clamat garrula vulgi Presulis ob meritum venerandi, qui dedit illum, Esset ut ad munus mihi dotis in ordine primus, Has minimas aedes ex cunctis partibus augens Alte constructum perfecit nobile templum. Per girumque loci faciens habitacula claustri, Adjunxit cellas Domino famulantibus aptas, Hic ut securi vivant sine turbine mundi, Addens ex opibus quaecumque poposcerat usus. Tale monasterium Christi sub honore dicatum Iste meus studio patravit vir Witigowo. Est tamen hoc operum tenuis velut umbra suorum, Nam graviora quidem perterrent quemque loquentem Sit quamvis sapiens, his est tractatibus expers. Finibus in multis, qua latus tenditur orbis, Servitium Domini celebratur corde fideli In sacris domibus, quas faecerat ipse benignus. POETA. Mater, mira refers muliebri pectore merens. Gaudia laetitiae tibi tergant vivere triste; Convenit hoc pocius sub patris laudibus hujus. Id non contemptus, sed honor tibi dicitur auctus. Intendit recte regum secreta tenere, Ut sit principibus pariter perfectus amicus; Inde potens vere tuus est defensor ubique. Dic, si regificis umquam solamina donis Ille tibi ferret, quando de rege rediret. AUGIA. Pre tulerat certe; non est mihi posse negare. Nam testamentum quod per regale sigillum Munitum fuerat, dudum redeundo ferebat, In quo libertas mea firmaturque potestas. POETA. Per quae debet ei dare grates contio nostri; Nam sunt communis liberrima scripta salutis. Hoc ad gaudendum, non tristi more dolendum, Te, rogo, commoveat quia sic tua sceptra coruscant. Dic et, apostolicos cum viseret ille patronos Romae, post reditum tibi ferret quale dativum. AUGIA. Quod dedit ipse mihi, licet essem pectore tristi, Tale fuit donum, quo non preciosius ullum; In quo ponendo spem, nulla pericla pavesco: Vas cristallinum, Christi de sanguine plenum. POETA. Dico laetanter: Gaude nunc, Augia mater, Munere pro tali, cum sis felicior omni Mundo; quam felix est et tuus ille fidelis, Subtilis talem tibi cui conjunxit honorem, In quo, domna, vales culparum tergere sordes, Hostes ac gemini tibi non sunt, crede, timendi. Et reliquis opibus si te pater ipse beatus Non claram faceret, tamen haec data dona notarent, Ut praecessores meritis precelleret omnes. Tantorum laudes operum, Deus accipe clemens! Nam quod in his canitur tua gloria lausque probatur, Es qui per patrem dignatus mittere talem Augensi matri, quo plaudant munere nati. Nobis alternis est sermo sed quia dictis, Horum templorum structuram, quaeso, tuorum Ad laudem Domini quis fecerit, ede roganti. Pingitur astrorum vario velut ordine coelum, Sic redimita tuis stellaris et ipsa sacellis. Hoc decus esse tibi nec prisco tempore vidi, Cum pater in mundo Ruodmannus
null
7f83b8f5-13cd-466b-a083-42c899e0acf0
latin_170m_raw
null
None
None
None
vixerat isto, Quamvis et ipsius stares ditissima rebus. Moenia tanta virum peragi sic posse per unum, Miror, bis quinis tam parvi temporis annis, Ex obitu numerus quos ordine continet ejus. In meliora locum mutavit quis, rogo, totum Hunc pulchre renovans gemmisque micantibus ornans? AUGIA. Pulchrius ut cernis quod fulget in aedibus istis, Hoc totum fecit, modo qui proximus haesit. Nam velut ipse canis, domini de morte prioris Ascendit decimum nunc orbita solis in annum, Quos me predoctae Witigowo rexerat iste. Ac ut precinui, licet huc illucque vagari Numquam cessaret, mihi rarus semper et esset, Impigre nullum tamen intermiserat annum, Hunc operis facto quin claudere vellet in uno; Et quando cepit vel quando cepta peregit, Nunc tibi colloquiis a me monstratur apertis. Ceperat in primo mihi cum dominarier anno (985), Est latus aecclesiae levum genitricis ad almae, Fundans eximium devota mente sacellum, Quod Januarii voluit sub honore dicari, Caelestis patriae quem fecit amore subire Palmam martyrii victrix confessio Christi In quo dispositis divinis cultibus aris, Una beate tibi protomartyr, Stephane, Christi Est erecta, preces ut clemens ipse receptes, Quas devotorum tibi fundit contio fratrum Altera, Laurenti, tibi cernitur atque dicari, Tu simul ut votis te rite precantibus adsis. In medio quarum Witigowo, norma bonorum, Erexit celsam studiis ferventibus aram, Hanc ornans tabula gemmis auroque parata Qua Januarii concluserat ossa beati. In tali primum studio perduxerat annum. Voces omnigenae dicant: Tibi gloria, Christe! (I) Ut cursus anni tunc advenere secundi (986), Divini cultus non immemor ille beatus, Pulchre formatam cepit fundare capellam, Porta monasterii qua pandit pervia claustri, Omnibus aggressum demonstrans atque regressum Quam sub Pirminii sacravit honore beati, Qui pastor primo me rexit amore paterno. Inde morans operi nil, junxit moenia claustri, Hic ubi circuitus fuerat non rite peractus, Hac Januarii supera de parte beati Culminis aecclesiae, quem tum perfecerat ipse, Atque gradus saxo fecit post ista polito, Scanditur aecclesiae per quos ad limina portae. Picta manet muro necnon Genitricis imago, In gremio Christum gestantis, pignus amorum, Quam graduum fratres proni super alta jacentes, Orando tangunt, ac sancta per oscula lambunt. At latus ad dextrum signat pictura beatum Evangelistam Marcum, faciemque decoram Fert Januarius levo sub margine pictus, Orat quos ambos devotio nostra patronos; Pingi quos ideo voluit domnus Witigowo, Ut defensores defendant undique tales Nos ex insidiis his adversantibus hostis. Jusserat et totum pictores pingere claustrum; Sunt illae tabulae quae per laquearia pictae, Signantes patrum facti monimenta priorum; Vivere quod bellis, quae conversatio pacis Illis tunc fuerat, totum pictura figurat Introitum claustri, quem verbis ante notavi, Sub forma patrum jussit variare meorum, Quos mihi prelatos fecit prelatio dignos, In quocumque loco soliti sunt cernere primo Qui veniunt templum Domino sit quale paratum: « Tu quoque vilescis tanti privata decoris, Un non una tibi domus est, quae possit haberi Apta ministerio Christi, popularis et ordo. Nec teneat spatium, sub quo glomeretur in unum. Juxta quod possum, nunc est mihi velle benignum: Structurae veteri, modo pars quae tota sacelli Constat, adaequatos forma conjungere muros Aequalis spatii junctura circiter omni; Fiat obumbratum pariter tectumque per unum Illud opus nostrum, superest et quod modo priscum, Et sic aecclesiae firmemus culmina magnae. » Gaudia tunc animo fateor me promere leto, Ejus quod dulci verbo me contigit uti; Mecum nam raro verbum permusitat ullum.-- « Gratia, domne, tibi! tum flexo poplite dixi, Miro qui cultu rerum varioque paratu Me decus esse facis diversis partibus orbis. Omnia quae placeant, tibi quod sapientia pandat, Fac, rogo, fac gaudens, ex ipsis nulla relinquens. » -- Plurima quid refero nimium jam tarda loquendo? Omnia quae dixit, tribus annis ipse peregit, Aequali forma faciens compage venusta Tale Deo templum, quo non spatiosius ullum. Omni structura diverso stemmate fulta, Ut domnus voluit, festinans ipse paravit Huic arcus camyros et subdidit undique sculptos Gipso, sub variis et verno flore figuris. Fecerat hos sectas et sustentare columnas Pulchrae de saxis distinctis atque politis. Tunc opus omne quidem cum perduxisset ad unguem,
null
053948af-4a43-4a70-bd8e-638ca483f458
latin_170m_raw
null
None
None
None
Laetitia grandi templum sollemne dicari Fecerat in sanctae devotus honore Mariae, Virgineique chori, pro nobis in prece proni, Et sub apostolicis Petri Paulique coronis. Largitor studii talis tibi, Christe, volenti Jura potestatis sex taliter indidit annis. (VI.) Mox ut septeni devenit circulus anni (991), Altius arrectam sursum construxerat aulam, Sancte, dicata tibi, Michahel archangele Christi, Quae micat Otmaro pulchrae pariterque beato. Quam per utrumque latus firmaverat ille benignus Cum turri gemina, tereti sub imagine facta, Fornicibus curvis per circuitumque reductis, Ad quas ascensum monstrat gradus esse supinum. Has inter, pretii mercatus pondere magni, Cymbala signorum suspendit dulce sonantum. Ante domus sanctae limen post ista Mariae Excoluit pulchrum, parvi licet aequoris, hortum. Quem cingens muris ac arcubus undique curvis, Fecit terrestrem paradysum luce micantem, Qua longe splendet templi decus atque relucet, Huc adventanti nova dans spectacula plebi. Hujus in aecclesiae medio, quam fecit et ipse, In gradibus positam sublimem sustulit aram, Fronte sub adversa quae respicit ostia contra, Ut mos est, tabulam cui tunc prefecerat unam Fulgentem solidis auri de mole talentis. Per cujus medium speculum patet ecce serenum, Quod pariter viridis vitrei manet atque coloris, In quo quisque suum valet apte cernere vultum. Si quis in aecclesiam graditur vel pervius ipsam Coram se pronus, naturae poscit ut usus, Ecce retro positum rutilat spectabile totum. Talibus in studiis me sic senioris amantis Hoc pergrande decus se clausit septimus annus. (VII.) Auctor tantorum tibi sit laus, Christe, bonorum! Ut sol octavi metam tunc volverat anni (992), Hoc paradisyaco coram fundaverat horto Aeclesiam sancti prepulcram Bartholomei, Atque salutiferum juxta sacraria templum Fecit, Herasme, tibi, simul et tibi, martyr Heracli. Hoc statuit causam domnus Witigowo per istam. Aedibus in sacris prefulgens ut locus omnis Esset confugium, spes, tuta salusque precantum, Illorum sordes ut Christus diluat omnes, Sanctorum meritis intervenientibus ipsis, Nomen per quorum micat unumquodque sacellum. Sic ex octavo florens virtutibus anno #(VIII)@#, Ascendit nonum (993), quem cepit ducere totum, Ornans aureolis altaria singula gemmis. Ante, Maria, tuam, virgo praenobilis, aram Una sub ascensu graduum miranda paratu, Gemmis ac auro vestita nitescit ab illo. Fecit et argenti plectro tabulata parari, Cum quibus est laterum precingens undique textum, Arae quem lecti speciae circumtulit ipsi, Voceque de nostra Confessio dicitur alma. Hidria post ipsam Domini stans comminus aram, Qua fieri vinum fluxum praecepit aquosum, Orantum votis et adhuc fert dona salutis. Hinc iterum Marco gaudens altare beato Et simul in sanctae Crucis unum fecit honore, Pulchrae quae cocto vestivit funditus auro Et pinxit variae per gemmas atque monile. POETA. Hujus de cura cum sis de stercore fulta, Dic pocius, vitae sibi sint ut tempora longae. Talibus in votis appellans jura Tonantis. Nam tibi cum patrem retinere licentia talem Constat, reginae semper dominaris in arce; At, quod non fiat! si te pius ille relinquat, Turpis semper eris, velut est ancillula vilis. AUGIA. Cum quis tristatur, qui captus mente tenetur, Per consolantem sibi quaerit habetque quietem; Sic ego, crede mihi, tua per solamina, fili, Tristibus abjectis extollo gaudia mentis; Nam promissa tui firmat sententia veri. Dum me norma regit senioris qui modo vivit, Florent interea, stant firmiter et mea jura; Post haec, ni fallor, capitis cum culmine privor Tanti, continuo vulgaris fabula fio, Errans sicut ovis tergo prolapsa regentis. Mecum propterea tua, fili, fundere vota Da studium Christo, ne nos fortuna sinistro Cum pede prosternat, nobis et gaudia demat Tanti pastoris, pleni caelestis amoris! Sancta Dei mater, Virgo, da vota frequenter Nato, pro nobis, pro vita nosque regentis! Ac omnes sancti, quorum sub honore dicari Templa Dei fecit, quae circumquaque paravit, Ejus apud Dominum memores sine fine per evum, Jura potestatis vernantia flore quietis Adquirant illi, pro consolamine Christi; Et post depositam mortalis corporis umbram Fiat eis socius coelesti sede locatus! Hoc velit ipse Deus, qui constat trinus et unus, Ut Witigowo pater valeat jubeatque potenter, Ac ipsius, Amen,
null
3a3e4a99-2673-4b97-bf31-7ea9cb3e73c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
vivat per secula nomen! #Carminis hic finem dat clausula, fertque quietem@# #Curae scribentis, quia labilis est labor omnis,@# #Premia sed semper stabunt sine fine potenter@#. + Post, ut in undecimum venit feliciter annum, Commissas animas aequo moderamine frenans, Martyris aecclesiae Christi sub honore dicatae, Est qui Pelagius, canit ut scriptura, vocatus, Aedes inclusas ac arto limite septas, Quas structura prius non congrua sustulit intus, Lumine quam nemo sapientum viderat aequo, Dicens, hanc studiis fultam minus esse peritis, Nunc sic informem pater instauraverat idem, Aequans pulvereae glomeratum pondus harenae Fecit honorificum spacioso margine templum. Haud procul hinc domus est, regali stemmate fulgens, Rebus et arte sua satis augustissima facta, Ipsius augusti quoniam construxit honori. Est nec multorum series revoluta dierum, Hic quod cum primis, quod nutrit Suevia dulcis (996), Ad Latium regem primus perduxerat orbem. Illius hunc juri frenans terrore minaci. Romulidas arces audenter et inde petentes Milite cum multo, quem secum contulit illo, Accumulans acies latae fuit imperiales. Dicebant Itali subita formidine laesi: #Tantae virtutis quem vos hunc esse putatis?@# #Isti sceptrigero non contradicere nemo@# #Debet, qui tantas hominum veit@#, #ecce, columnas!@# Hoc ut dixerunt, alii responsa dederunt: #Quam docet atque regit, nobis hunc Augia misit;@# #Suevorum primas erit hic simul aureus abbas,@# #Utilitas nostri manet hoc, famulemur ut illi.@# Romani proceres tunc se sua cunctaque dantes, Regi caesaream mox imposuere coronam; Caesar et augustus post hac est ille vocatus. His ita transactis remeavit pastor herilis Ad gremium sponsae, recreans sua membra quiete #(IX)@# Quis vel quantus erit, pietas sua rite probabit; Quam si scire velis nunc auribus ebibe cordis. Vivit enim caste, gemino succensus amore, Ac evangelico munitus corde sigillo. Serpentem nivea fovet absque timore columba, Omnis et invidiae fugit illum pallor ubique. Jurgia semper odit, tranquilla silentia poscit; Sed velut exemplis res est bene cognita multis, Gloria justorum, furor est ac ira malorum! Hunc ita temptari patitur permissio Christi Rebus in adversis, minima sed parte nocivis. Nam cum per damnum tulerit quid mente molestum, Armatur telis quae dat patientia fortis, Invocat atque Deum, redimit qui protinus illum. Saepius hunc tanto vidi fluitare periclo, Ut manus hostilis caneret cum voce jocantis: #Qui sapias gaude! miser est jam perditus ille,@# #Hostibus et laetis, fit luctus amarus amicis!@# Interea Domino clamans de pectore prompto, Omnia sustinuit, secum patienter et egit. Post modicum Dominus venit, fit et iste redemptus; Gloria venit ei, mox erubuere superbi. Hic est de numero pacientum damna beato, Cum Domino quorum sunt regna beata polorum.
null
7537f2b3-ba13-4f33-828f-e3eccecb9a5e
latin_170m_raw
null
None
None
None
LIBER PRIMUS. PROLOGUS. Quia calami nostri acies quadam rubigine videtur ambesa, quam boni totius inimica connexit otiositas, ne plectrum linguae desidia pariter innectat aut quadam tarditate rigescat, dum in custodiendis pecoribus immoramur, dum capellae legunt cytisum, et adhuc aliquantulum diei superesse videtur; memor patriae quaedam meae gentis opuscula, sicut nostri priores retulerunt, quoniam injungitis, modica relatione narrabo. Nec imputetur garrulitati, si gesta parentum praeconiis aliquibus extulero, quoniam ordini debetur et naturae ut prudentium facta parentum extollat devotio filiorum. LIBER PRIMUS. Quoniam id vestra deposcit intentio ut vobis insinuare debeam, cur compatriotae mei Franci cognominentur, quae res est digna relatu, si vos otium praebueritis; quantum exinde ad nos veterum monimenta transmiserunt, quantumve memoria retinere potui, intimabo. Si vestrum aliquis facta Trojanorum cognovit, si, Virgilio referente, eorum excidium Ulyssis fraude compertum aure vel leviter tetigit, non opus est hic enarrare per singula cur ad debellandam ferocissimam gentem Agamemnonis exarsit insania, quia nec nostrae facultati congruit et non historiam texere, sed brevem narratiunculam referre proposui. Mortuo igitur Hectore, Ilioque destructo, spes patriae tota deperiit, omnium corda tremuerunt, ac viribus defaecatis dulcia arva linquentes, alii pedestri itinere lares incognitos expetunt, alii marinis fluctibus remigantes fallacibus undis spem vitae committunt. Utrique videlicet necessitati consulentes, non jam vicinas, sed longe remotas et incognitas nationes expetere decreverunt: quo tantae infamiae notam vel paululum evitare quivissent. Ex his Priamus et Antenor cum ingenti multitudine de exercitu Trojano intrantes ripas Tanais fluminis, Pannoniorum terminos secus Maeotidas paludes navigio petierunt. Missisque per gyrum exploratoribus deprehenderunt e vicino locum suae habitationi congruum, remotum videlicet a communi habitatione hominum, terram nullis cultam vomeribus, marinis fluctibus undique circumseptam. Ibi itaque fixere tentoria, et resumptis animis civitatem aedificaverunt, quam Sicambriam appellavere. Viri igitur isti fortes et validi consueta ferocitate suffulti contra vicinos arma moventes, per gyrum finitima devastantes, famam sui nominis vulgaverunt ubique. Et quoties de propriis finibus Pannoniorum populus hos exturbare voluisset, toties frustratis viribus eorum gladiis caedebatur, nec ad debellandos eos aliqua poterat facultate consurgere. Cumque eos nec armis, nec viribus, nec suffragiis aliquibus de propriis agellis extrudere potuissent, tandem ab insectationibus eorum desistentes, quos ante persecuti sunt ut inimicos, contra velle postmodum coeperunt colere ac venerari quasi dominos ac vicinos. Creverunt itaque in gentem magnam, et inhabitaverunt Sicambriam usque ad tempora Valentiniani imperatoris. Habebant duces et primarios, et universos ordines magnatorum: et si non eamdem honoris amplitudinem, tamen pristinae dignitatis fastum vel nomine tenus retinere gestiebant. Si forte primates aliquos elegissent, quasi haereditario jure priorum patrum nomina conservantes, non alium sibi patiebantur imponi, nisi quem nominis dignitas sublimasset. Valentinianus ergo imperator arcem Romani regebat imperii, vir strenuissimus et amator reipublicae, pauperum ac humilium cultor munificus, et rebellium exstirpator atrocissimus. Adversum hunc Alanorum gens atrocissima servilia arma corripiens, rebelles dexteras ad devastandum imperium, vel seditiones excitandas, ausu temerario erigens, quaeque attrectare poterat universa devastabat. Occurrit his imperator cum exercitu maximo super fluvium Danubii, et in eos aciem dirigens servilem insolentiam imperiali repressit edicto: plures eorum bello superans, alios in fugam praecipites abire compellens. Hi vero qui fuga elapsi sunt, Maeotidas intravere paludes, ibique se communientes ad defendendum vel potius resistendum quaeque poterant adjumenta congerebant. Perlustratis imperator importunitatibus loci, nolens totum fatigari exercitum, sacramentis imperialibus constrinxit, per annos 10 illis relaxari tributa, qui gentem hanc rebellem exinde dolo armisve ejicere potuissent. Audientes hoc Sicambri, quos a Troja adventasse jam diximus, animi audaciam experiri cupientes, per occulta latibula intra paludes insidias collocant, et facto impetu super Alanos irruunt; et eos nimia caede mactantes, tandem vinctos ut inimicos imperatori repraesentant. Hac igitur patrata victoria, et rebelles condigna ultione perdomuit, et Trojanos nostros, Sicambros videlicet, Francos appellari praecepit. Expletis itaque 10 annis, idem imperator primarium quemdam cum exactoribus de Romanorum populo misit, qui tributum a Francis exigerent. Franci vero indigne ferentes quod qui eadem sorte Graecorum saevitiam evitantes de propriis finibus aufugerant, ad persolvenda tributa germanum sanguinem provocassent, nil morati adversus primarium insurgentes, eum vita privavere. Pariter et legatos, quos direxerat imperator. Consilio etenim juvenum depravati, haec inter se
null
1ab47749-5d7a-4c0b-8e54-80a01cf0cba2
latin_170m_raw
null
None
None
None
verba tractabant: Imperator cum exercitu Romanorum Alanorum gentem rebellem de latibulo paludum ejicere non potuit, et nos, qui eos devicimus, cur tributa persolvimus? His auditis, imperator felle fervens contra Francos movit exercitum, ducens secum Aristarchum militiae suae principem. Qui videlicet Aristarchus cum innumera multitudine super Francos irruens, quemdam eorum ducem nomine Priamum gladio trucidavit, et caeteros nimia caede comminuens, licet cum multo dispendio Romani exercitus, tandem eos superans, terga dare compulit. Sentientes itaque Franci iram imperatoris diu sustinere non posse, et libertatem quam armis acquisierant perdere formidantes, elegerunt magis omnibus diebus vitae suae exsulari, quam tanti nominis dignitatem servili amplius maculari infamia. Et relicta Sicambria, media pars ipsorum cum uxoribus et liberis pervagantes Europam, huc et illuc vacillabant, non habentes certos lares, nec propriae stationis aliquod firmamentum. Per diversos igitur anfractus itineris se suosque nepotes gladio defensabant, si forte propter adipiscenda vitae stipendia progrederentur alicubi, et inhumanos aliquos ad prohibenda necessaria offendissent. Et quocunque progrediebantur, eorum terror ubique diffusus compellebat in unum convenire populos, gentes innumeras adunari, universas patriae munitiones machinis omnibus armisve muniri. Vulgus insuper universum, quasi spes patriae deperisset, abdita quaeque lustrantes, se suosque parvulos ad montium abdita conferebant, et undique, buccinis concrepantibus, ita ex propugnaculis oppidani quique transeuntem populum jactis spiculis atque sagittis exturbabant, ac si debellandam patriam eos adventasse cognovissent. Sed gens, quae non ad pugnam, sed ad commeandum venerat, recto gradiebatur itinere, nisi forte aliquem capiendi cibarii necessitas alicubi pergere coegisset. Communis vero exercitus citato calle gradientes, absque nimio impedimento ripas Rheni fluminis attigerunt. Ibique in Germanorum oppidis fixere tentoria, habitaveruntque pacifice cum principibus terrae illius. Hi vero, qui apud Sicambriam remanserunt, incolentes videlicet ripas Danubii, elegerunt super se regem nomine Torcat, unde et propterea Torci appellati sunt. Modico itaque tempore elapso, intrantes Franci resumptis viribus, et a lassitudine recreati, qui, ut diximus, ripas Rheni fluminis attigerant, ad instar Trojae civitatem aedificare conati sunt. Sed imperfectum opus relinquentes, pari consilio elegerunt sibi regem, sicut et caeterae gentes, nomine Faramundum, filium Marchomiris filii Priami, et eum solio sublimantes debita reverentia excolere coeperunt. Quo defuncto, filium ejus Clodionem in paterno solio sublimaverunt. Hic in finibus Thoringorum in Dispargo castello paucis diebus habitavit. Suspecti semper erant Franci et dubii, et in incerto vacillantes, dum explorarent sedulo, si forte inveniretur alicubi locellus aliquis, qui eorum habitationi videretur esse congruus. Et dum hoc taedio aestuarent, relatum est illis ab exploratoribus, Galliam esse omnium regionum nobiliorem, omni refertam dignitate, consitam nemoribus pomiferis, terram esse fecundam, aptam ad omnia quae humanis possunt subvenire necessitatibus. Tali nuntio animati animos et arma corripiunt, et ad vindicandas injurias quas a Romanis pertulerant, corda cum gladiis exacuunt non ut fugiant, sed ut eos exterminent, et unumquemque suorum dictis asperioribus accendunt. His ferme diebus Romani habitabant a flumine Rheni usque ad fluvium Ligeris, et a Ligere fluvio versus Hispanias Gothi dominabantur. Burgundiones quoque Ariani erant, et habitabant secus Rhodanum fluvium. Clodio igitur rex missis praecursoribus suis usque ad urbem Camaracum, ipse quoque cum exercitu maximo Rhenum transiens eos subsecutus est, et ingressus Carbonariam silvam, Turnacensem civitatem obtinuit, et exinde Camaracum usque properavit. Ibique modicum residens, Romanos omnes qui in eadem reperti sunt gladio trucidari praecepit. Qua civitate retenta, inde progreditur et usque ad Sumam fluvium occupavit, et ingressus Ambianorum urbem, ibidem et regni sedem statuit, et deinceps pacato jure quievit. Regnavit igitur annis 22 et mortuus est. Quo defuncto, Merovicus ad regendum populum eligitur, et in eadem Ambianorum civitate regali solio sublimatur. Merovicus itaque iste, a quo et Franci prius Merovinci vocati sunt, propter utilitatem videlicet et prudentiam illius, in tantam venerationem apud Francos est habitus, ut quasi communis pater ab omnibus coleretur. Hic genuit Childericum, patrem Clodovei regis excellentissimi. Erant autem Franci tunc fanatici, adorantes idola, et non agnoscebant regem coeli, qui creavit omnia. Mortuus igitur Merovicus, et regnavit Childericus filius ejus pro eo. Childericus itaque rex cum esset nimis luxuriosus, et regnaret super Francos, filias eorum violenter opprimebat. Super hac re nimium
null
c484a6e0-b0ef-4a9c-82ad-ebb0d2b6aff1
latin_170m_raw
null
None
None
None
indignantes, pari consilio et aequalibus animis, aut eum occidere aut de regno expellere decreverunt. Sentiens Childericus adversum se Francorum animos esse commotos, aureum unum divisit in partes, vocans ad se Viomadum consiliarium suum, et ait illi: « Sentio gentem istam adversum me consurgere velle, et ego unanimitatem tuam peto, ut, in quantum potueris, Francos mihi pacifices. Cumque sedatos eos agnoveris, mandato tu ut redeam, et aurei ista partitio erit signum inter me et te. Cum autem videro quam tibi relinquo, revertar in pace. Sin autem, manebo apud Sisinum [ #al.@# Bisinum #vocant@# ] Thoringorum regem. » His dictis clam fugit apud Thoringos, habitavitque cum Sisino et Basina uxore sua. Quo expulso, Aegidium Romanum militem Franci super se statuunt consilio non bono atque inutili. Regnavitque super eos annis 8, et junctus est ei Viomadus in fictam amicitiam ob amorem Childerici domini sui. Et hortabatur regem Viomadus ut Francos aliquos male opprimeret; Franci vero Aegidii regis furore attriti, consilium Viomadi expetunt, et quid agere debeant inquirunt. Quibus ille ait: « Non reminiscitis, qualiter Romani parentes vestros attriverunt? quomodo eos a Sicambria expulerunt? Et vos regem vestrum expulistis utilem ac strenuum, et elevatis super vos militem hunc Romanum crudelem atque superbum? Sine consilio hoc fecistis, et nunc merito inebriamini poculo, quod propinastis. » Cui aiunt illi: « Sine lege licet tunc filias nostras abuteretur, nunc poenitet nos hoc fecisse, et utinam eum invenire meruissemus, ut cum pace regnaret super nos. » His Viomadus auditis, celeres nuntios ad Childericum dirigit, ut cum pace redeat, aurei divisi certa praemittens indicia. Sentiens Childericus quod desideraretur a Francis, laetus reversus est in regnum suum. Quem Franci cum gaudio recipientes, cum dedecore expulerunt Aegidium. Basina quoque Sisini regis uxor, apud quam latuisse praemonstravimus Childericum, saepius relicto viri toro, consortium nostri regis est experta. Quamobrem et eum nec multo post in Franciam est secuta, cupiens loco uxoris habitare cum eo. Quam Childericus cum insperate conspexisset, et ad quos usus de tam longinqua provincia ad eum properasset, inquireret: illa postposito pudore muliebri, ut erat nimis luxuriosa, tale fertur dedisse responsum: « Quoniam novi utilitatem tuam et pulchritudinem, et quod sis habilis et strenuus, e domo veni ut habitem tecum. Nam si in extremis terrae finibus utiliorem te cognovissem, et hunc nihilominus expetissem. » Complacuit regi mulieris sermo facetus, et eam gaudens sibi sociavit in uxorem. Quae concepit et peperit filium, vocavitque eum Clodoveum. Hic fuit rex potentissimus super omnes Francorum reges, vir egregius ac strenuissimus, expugnator bellicosissimus, imperii dilatator et totius aequitatis amator. Childericus itaque rex hac tempestate, collecto Francorum exercitu, Agrippinam civitatem super Rhenum fluvium est aggressus. Quam omni bellorum apparatu circumdans, tandem populum eumdem nimia caede vastatum devicit, et munitiones universas ejusdem civitatis sibi retinens, Coloniam eam vocari instituit. Hanc regebat Romanus Aegidius, cujus superius fecimus mentionem. Sed tanto exercitui resistere non valens, urbe progressus fugae consuluit, et sic furorem regis evasit. Inde progredientes Franci, Treveris civitatem super Mosellam fluvium vastantes ceperunt. Eo tempore mortuus est Aegidius Romanorum tyrannus, et ejus filius nomine Siagrius apud Suessionem civitatem in paterno solio sublimatur. Recollecto iterum Childericus rex Francorum exercitu, Aurelianis usque pervenit, terras omnes quae sunt in circuitu nimia feritate depopulans. Inde progreditur Andegavis, occursurus Adovagrio duci Saxonum, qui eamdem Andegavam debellaverat atque protiverat, relicto Paulo comite ad custodiendam civitatem. Cumque rex Childericus ex improviso civitatem irrumperet, et Adovagrium ducem obtruncare decerneret, nave subvectus Adovagrius aufugit regisque mucrone Paulus obtruncatus est et principalis domus ejusdem civitatis est igne cremata. Hac igitur patrata victoria, cum ad solum proprium, hoc est ad Ambianorum urbem remeare cuperet, febre correptus spiritum exhalavit, et regendum populum Clodoveo filio suo dereliquit. Mortuus est autem Childericus rex XXIV imperii sui anno, et regnavit Clodoveus filius ejus pro eo. LIBER SECUNDUS. PROLOGUS LIBRI SECUNDI. Relatum est, ut opinor, compendiose satis, quantum propositae brevitati congruit, cur ad has partes Francorum populus sit delatus, cur et tali nomine vocitetur. Sed quoniam vos intentos intueor, dum adhuc
null
f1790c01-a9c2-4e82-9740-a5dd00cfbcc4
latin_170m_raw
null
None
None
None
solis exspectamus occasum, et dum saturos greges ad ovile reducimus, paucis tantum sermonibus intimabo, qualiter omnem Galliam hic populus sit pervagatus, et qualiter eam a Romanis abstulerit. Precor etenim ne vobis onerosum videatur, si ad supplendam historiam vel ad depellendum fastidium eorum, quibus displicet prolixa narratio et nova semper audire delectat, si aliqua ex opusculis vicinarum gentium elate [e latere] tetigero. Nam is, qui propriis semper deliciis affluit, etiam cum externas tetigerit, delectatur. LIBER SECUNDUS. Clodoveus igitur anno quinto imperii sui contra Siagrium Aegidii filium arma corripuit, atque ad exturbandum eum de paterno solio Francos omnes in exercitum adunare praecepit. Siagrius pari modo ex omni parte collectis viribus ad defendendum suorum animos praeparat, Romanorum fortia facta commemorans, et ad contemnendos inimicos eorum enses acutissimos esse semper insinuans. Et cum hinc et inde utraeque acies insisterent, et buccinis concrepantibus undique spicula mitterentur, totis viribus cum Romanis decertantes Franci, memores prioris injuriae qualiter eos a Sicambria ejecerant, nulli parcentes aetati, omnes pariter desectis cervicibus gladiis obtruncabant; et quod dictu etiam est horrendum, plures eorum laniandos bestiis objectabant. Siagrius itaque caesum cernens exercitum suum, solus e praelio fugit, et cum se morti conaretur abstrahere, morti potius destinatur. Nam dum Tolosam fugeret ad Alaricum Gothorum regem, et Clodoveus victor detractis spoliis laetaretur, intercurrentibus nuntiis perlatum est Clodoveo quod apud Alaricum Siagrius occultaretur. Pervaso igitur omni regno Siagrii, Clodoveus legatos suos ad Alaricum dirigit, mandans ut ei Siagrius redderetur, sin aliter, pararetur ad bellum. Metuens Alaricus Francorum gladios experiri, per eosdem legatos regi Clodoveo Siagrium mittit, mandans humiliter ut juxta votum animi quod meruerat redderet inimico suo. Qui cum regi praesentaretur, misso spiculatore caput ejus amputari praecepit. Dehinc jam sedato tumultu, et fugatis hostibus partimque detruncatis, regnum Siagrii, et thesauros ejus universos omnemque regiam supellectilem sibi soli Clodoveus retinuit. Praedam vero et spolia occisorum militibus universis aeque dividenda mandavit. Non solum enim villas seu castella aliqua vastaverant, verum etiam ecclesias plures cum tanta aviditate depopulati sunt, ut cum aurea quaeque vel argentea utensilia sibi quisque reconderet, ea etiam quae nullis utilitatibus erant congrua vel unguibus dissecarent, vel flammis injecta concremarent. Inter caetera vero ecclesiarum ornamenta, urceum mirae magnitudinis mirique decoris, de ecclesia quadam abstulerant. Hos ecclesiae ejusdem episcopus per legatos subsequitur, humili prece deposcens ut ei Clodoveus rex urceum reddere dignaretur ablatum. Quibus ita respondit: « Licet omnia reddenda forent quae de Christianorum ecclesiis abstulimus, tamen si aliud videtur non mereri episcopus, urceum tamen, si nostrae parti obvenerit, non negabo. » His dictis, concitus abiit quo totius praedae summa dividenda erat, et sic universis militibus infit: « Rogo, charissimi milites, ut Dei amoris gratia urceum illum meae sorti deputetis, quatenus hunc petenti episcopo reddere valeam, ne ex toto paupercula ejus ecclesia nostra violentia desoletur. » Placuit universis petitio regis, et gratanti animo urceum reddere decernebant, cum unus e Francis in sui perniciem elevata bipenne urceum percussit, et ait: « Quod ei sors dederit, cuivis impertiatur a rege, nostras nobis partes ipse relinquat. » Obstupefactis omnibus ac rei istius novitate turbatis, regis indignatio patientia interim opperitur, et urceum reddere praecepit episcopo. Anno itaque expleto congregato exercitu, dum secundum morem giraret universos, et apparatum singulorum sedulo perlustraret intuitu, ad ultimum eum qui percusserat urceum oculis conspicatur. Et praefatam injuriam mente revolvens, agrestia ejus arma miratus, cum injuriare coepit cur videlicet conventum virorum nobilium tam horrendo turpasset apparatu. Accipiensque arma singula, cum indignatione maxima elisit ad terram. Et cum ille ad colligenda arma manum acclinis extenderet, rex elevata bipenne caput ejus lethali vulnere percussit, et ait: « Ita et tu anno praeterito Suessiones urceum percussisti. » Quo mortuo, adversus Thoringos eumdem duxit exercitum, et eos nimia caede prosternens, post innumeras caedes, post populi totius diminutionem, post patriae devastationem, residuos tandem, qui vitam fuga protexerant, redire praecepit, et eos Francorum tributarios fecit. In diebus illis Gundobaldus et Godegisilus Burgundionum reges, filii videlicet Gundevei, qui ex genere Athanarici regis descenderat, nimia cupiditate illecti, fratrem suum nomine Chilpericum gladio peremerunt, et uxorem illius, ligato ad
null
c9f021c2-541e-4c79-9a1e-aae1ecc40e1f
latin_170m_raw
null
None
None
None
collum saxo, fluctibus submerserunt. Chilpericus iste duas filias habuit. Nomen uni Chronna, Crochildis altera vocabatur; Chronnam vero, mutata veste, Gundebaldus exsilio condemnavit, Chrochildem domi retinuit. Praeceperat tunc Clodoveus rex legatario suo Aureliano ut sibi puella nobilis quaereretur bonis moribus adornata et habitu corporis decorata, quam sibi conjugio copularet. Frequenter in Burgundiam Aurelianus ierat, quamobrem et Chrochildis prudentiam et elegantiam bene cognoverat. Hic accessit ad regem, et puellae prudentiam nimiis praeceniis attollere coepit. Exarsit in concupiscentia ejus regis animositas, et per legatarium virginis aures appellat, si forte Francorum regi puella nobilis et orphana cuperet sociari. Regis mandata laturus arripit iter Aurelianus, Burgundiam tendens, et quo noverat esse puellam pedestri itinere properat, peram ferens et baculum, resarcitis tunicis adopertus, in sportella absconsa ferebat munera Clodovei. Quo cum pervenisset, adveniente die Dominico inter reliquos pauperes ad capiendam eleemosynam sese Aurelianus immiscuit ut Chrochildi de ecclesia redeunti paucos indicaret sermones. Erat enim Christiana. Quae cum de ecclesia domum reverteretur et solita munificentia singulis pauperibus eleemosynam impertiret, pervenit ad Aurelianum et obtulit ei aureum unum, totius ignara negotii. Quem cum ille recepisset, caute subtraxit pallium puellae, innuens sese loqui velle cum illa. Ventum est ad palatium, et, subsequente Aureliano, ingreditur virgo triclinium, et misit ancillam quae convocet peregrinum. Detulit Aurelianus donaria regis, et annulum Clodovei manu gestans porrexit eum puellae, et ait: « Loquatur, obsecro, mi domina, quiddam servus tuus secrete in auribus tuis ut licite possim intimare mandata domini mei regis. » Cui et illa: « Loquere, » inquit. Et educens e sportella sponsalia ornamenta, obtulit puellae, dicens: « Haec mandat dominus meus rex Clodoveus, ut si ei praebueris tuae voluntatis assensum, absque dilatione te recipiet in uxorem. » Tantam industriam viri miratur puella, et cum nimia mentis alacritate donaria regis amplexatur, et caetera sibi recondens, annulum solum in thesauros avunculi sui reposuit, et talia retulit portitori: « Salutem dicito Clodoveo, et quamvis non sit licitum ut nubat Christiana pagano, tamen si Domini Dei voluntas adfuerit cui servio, quem confiteor, quem adoro, gratias divinae referam majestati, et nutum subsequar imperantis. Et tu nostri secreti fidus adjutor vade in pace. » Perlata sunt ad Clodoveum verba puellae, et rursum Clodoveus Aurelianum legatarium ad Gundebaldum mandatque ut ei in conjugem neptem suam tribuat, si Francos velit habere pacatos; alioquin aut tributa persolvat, aut ad pugnandum cum eo arma corripiat. Haec audiens Gundobaldus, mente consternatus convocat amicos et consiliaros suos, dicens illis: « Nostis omnes consiliarii et amici mei, quod Francorum rex Clodoveus adversum nos quaerat occasiones, petens per legatum neptem Chrochildem, cum necdum eam facie noverit. Haec est dissensionis origo, haec causa discordiae, haec nostrae vastationis infinita perditio. Ad hoc tendit omne negotium, ut nos omnes vita privet, deinde gentem nostram spoliet libertate. Ideo enim vos accersivi ut pari consilio saniorem exitum inquiratis, et communi utilitati providentes, quid facto opus sit vestra auctoritate decernatis. » His ita peroratis, Burgundiones consiliarii ejus metuentes iram incurrere Clodovei, pari consilio decreverunt ut tanto regi tamque potenti puella donaretur, ne hac occasione ad delendos eos tantae gentis ferocitas acueretur. Metuebant enim Francos, ut caeterae gentes quae cernebant eos undique dilatari; nec esse aliquem, qui eorum gladiis resistere posset. Mandant ergo accelerari negotium, ne prolongata responsio verteretur in fastidium. Et advocans Aurelianum Gundobaldus, his eum coepit interpellare sermonibus: « Quoniam occasione petendi uxorem domino tuo regi domos nostras et patriam explorare venisti, haec populi nostri responsa dicito Clodoveo. Inaniter suspicatus est habere neptem meam conjugem, frustra concupivit Chrochildis meae pulchritudinem. His exasperatus Aurelianus, ita respondit: Quoniam rusticani alicujus me putas mandata detulisse, non hoc mandat alius nisi Clodoveus, tuus et meus dominus: tuus, inquam, tuus, ut mittas ei sponsam suam Chrochildem. Quod si distuleris, aut ei tributa persolves, aut libertatem gladio defensabis. » Substomachatus Gundolbadus haec tantum Aureliano verba rependit: « Veniat, veniat dominus tuus Clodoveus, quoniam ad defendendam libertatem Burgundionum enses paratos inveniet, et, Domino Deo nobis auxiliante, ad internecionem decidet audacia ejus, et vindicabitur
null
07ba2e71-f0e2-43d9-bfae-4f953b603073
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanguis gentium plurimarum, qui effusus est in manibus ejus. » Et plura locutus, tandem consilio prudentum virorum mitigata est insania, et sic Chrochildem Aureliano tradidit. Quam cum ingenti gaudio Aurelianus suscipiens, Suessionis civitatem secum usque duxit, et reddidit eam Clodoveo. Cujus pulchritudine delectatus rex, convocatis regni sui proceribus, secundum regiam consuetudinem eam sibi sociavit in uxorem. Sero igitur die illo, quando more nuptiali simul accumbere deberent, sic illa prior allocuta est Clodoveum. « Audiat, oro, dominus meus rex ancillam suam, et concedere dignetur famulae suae petitiunculam, si inveni gratiam in conspectu illius. » Cui Clodoveus: « Pete, ait, quod vis, quoniam tua petitio consequetur effectum. » Ad haec regina spiritu Dei repleta, his regem coepit interpellare sermonibus. « Primum postulat ancilla tua, domine mi rex, ut Dominum coeli patrem omnipotentem credas, qui te creavit. Deinde ut Dominum Jesum Christum, qui nos redemit, a Patre de coelis missum ad salutem credentium confitearis. Tertio Spiritum sanctum et illuminationem omnium justorum agnoscas, et agnoscens omnem simul venerare divinitatis unicae majestatem, et in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti, nihil prius, nil posterius, nil minus suspiceris, sed aeternitatem tota mente et coaequalitate complectaris. Et idola quae non sunt dii, sed muta simulacra succendas, ecclesiasque Dei mei quas succendisti reaedifices, et baptismum recipias in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et hoc ad ultimum peto ut requiras thesauros patris mei et matris meae, quos Gundobaldus avunculus meus nequiter interfecit, quorum sanguinem Dominus ulciscatur. » Et ait rex: « Hoc ad praesens mihi videtur haberi difficile ut deos meos relinquam et Deum tuum colam; sed caetera, ut potero, faciam. » Cui et illa: « Hoc est, inquit, maximum et singulare, quod postulo, ut Dominum coeli colas, per quem velis nolis regnas, in cujus nomine adversariorum castra facile superabis. » His ita peroratis, cubiculum introgressi pariter accubuerunt, et nuptialiter solemnisantes in gaudio et laetitia totius anni spatium expenderunt. Expleto itaque anno, ad Gundobaldum iterum Clodoveus Aurelianum dirigit, mandans ut Chrochildis uxoris suae thesauros ei transmitteret. Ira fervens Gundobaldus Aureliani verba vix sustinet, et in haec verba tandem prorumpit: « Nunquid in manibus Clodovei regnum meum tradetur, aut thesauri mei? nonne obtestatus sum, et dixi tibi, Aureliane, ut non venires amplius explorare substantiam regni nostri, vel principum nostrorum felicitatem? Salutem populi nostri testor, nisi cito reverteris et recesseris a me, ego interficiam te. » Cui Aurelianus ita respondit, dicens: « Vivit dominus meus Clodoveus rex et primates regni ejus, quia non te timeo, dum dominus meus advixerit. Et sic mandat proprius tuus et meus dominus Clodoveus, quia tibi est occursurus ut thesauros uxoris suae recipiat. » His auditis, Burgundionum majores dederunt regi suo consilium ut universa quae fuerant patris ejus vel matris Chrochildi absque dilatione redderentur, dicentes regem esse ferocem, populum sine Deo, pactum debere stabiliri cum talibus, ne unanimiter irruentes in eos, terram pariter delerent ac populum. Quid plura? Reddit Gundobaldus legatario regis omnem Chrochildis supellectilem, et ex thesauro suo auri purissimi et argenti fabricaturas pretiosissimas, et ait ad Aurelianum: « Quid restat amplius, nisi ut universum regnum meum Clodoveo dare debeam? Revertere cito ad dominum regem tuum, qui habes quod ei deferas, munera multa. Metit messem quam non seminavit, et colligit quod non sparsit. » Et ait Aurelianus: « Filius tuus est dominus meus Clodoveus. Non contristeris si modicum istud ei detulero; ex hoc nunc omnia vestra communia erunt. » Et dixerunt Burgundiones: « Vivat rex, qui tales legatos habet. » Reversus est Aurelianus ad dominum suum, et restituit ei omnia quae reddiderat Gundobaldus. In diebus illis dilatavit Clodoveus Francorum regnum usque ad Sequanam, et accipiens castrum Miledunensem tradidit eum Aureliano legatario, cumque ducem provinciae illius esse instituit. Dehinc Aurelianis usque perveniens, Francorum terminos usque ad fluvium Ligeris protelavit. Interim regina dominum suum adhortabatur ut Deum coleret, et muta simulacra ex omni regno suo deleret, si victor adversus inimicorum omnium impietates esse cuperet. Deludebat eam Clodoveus et subsannabat; non tamen
null
6f367bc9-bee8-48e5-9ce3-807b92b59bd9
latin_170m_raw
null
None
None
None
exprobrando, sed blandiendo potius vitae monita refutabat. Ad hoc utique ventum est ut regina conciperet et pareret filium, et juxta ritum Christianorum ad abluendum sacro baptismate in ecclesiam deferri praeciperet. Baptizatus, et signatus, et sacro chrismate delibutus: quem Ingumerem vocaverunt hi, qui eum de sacro baptismate susceperunt. Nec mora defungitur infans, et res sicut evenerat innuitur Clodoveo. Tristatur pater anxius, primam sobolem cum insperate deferri videt ad tumulum, et reginam increpat cur videlicet in nomine Domini nostri Jesu Christi signasset infantulum. Affirmabat enim insanus quod si diis suis dedicatus fuisset, non tam cito privaretur hac luce. Regina vero gratias Deo referebat quod ejus primogenita in coelesti gloria sublimasset. Post autem hunc peperit et alterum, et ablutum fonte baptismatis Clodomirem vocaverunt. Et hic cum aegrotare coepisset, verbis reginam asperioribus increpat Clodoveus, asserens istum etiam nulla ratione vivere posse, nisi quo modo vixerat et alius. Sed orante regina, et Domini misericordia praecurrente, vitae pariter et sospitati restitutus est infantulus. Rex itaque credere differebat, nec monita salutis audire volebat, donec tandem aliquando bellum contra Alemannos Suevosque moveret, in quo compulsus est confiteri quod Deus solus potest auxilium praestare credenti. Nam cum hinc et inde utraeque acies insisterent, et perstrepentibus buccinis cominus jacula mitterentur, nec Francorum vires ad proterendos inimicos sufficerent, prospexit ex alto Dominus, et miratus laborem mulieris virum infidelem salvare cupientis, immisit timorem suum super Francos. Et jam terga dare volebant, cum Aurelianus nomen Domini ad adjutorium interpellans, his regem verbis constanter alloquitur: « Crede tantummodo, domine mi rex, Dominum coeli, quem Chrochildis praedicat, et inclamato ejus nomine tuos celeriter conteres inimicos. » Hoc rex animatus alloquio, ad coelum oculos elevat, et cum lacrymis hac Dominum voce precatur: « Jesu bone, quem Chrochildis regina mea praedicat esse Filium Dei vivi, qui subvenis in tribulatione, qui das auxilium in te sperantibus, tuum auxilium devote postulo, non abneges mihi soli quod plurimis est collatum. Quod si mihi victoriam dederis, et in hoc virtutem tuam expertus fuero, credam tibi, et baptizabor Nam invocavi deos meos, et elongati sunt a me, et nullam eos suspicor habere virtutem, qui nec occurrunt, nec auxilium deferunt invocati. Te invoco, te confiteor, te jubente, noster confortetur exercitus, et adversariorum nostrorum audacia conteratur, ut vel si victoriam non mereor, tantummodo ab eis liberer. » Et cum haec ita perorasset, ac nomen Domini cum interno rugitu cordis inclamasset, defectis viribus terga dederunt Alamanni vitae spem fugae credentes. Sed cum et regem suum cernerent interfectum, retroversi Clodoveo supplicant ut tantam stragem cessare praeciperet, sua omnia seque dedentes. Qui cum imminentem plagam cessare fecisset, terras eorum nimia populatione vastavit, et eos sub tributo constituit. Hac igitur patrata victoria, reversus in Franciam narravit uxori qualiter per invocationem nominis Jesu Christi victoriam meruerit obtinere. Laeta illico Chrochildis efficitur, et lacrymis superfusa sanctum Remigium Remorum archiepiscopum sub festinatione convocat ut ipse videlicet suppleat quod in marito Dominus per eam jam coeperat operari. Pandit episcopus salutis januam, et torrente Scripturarum sitientem animam reficit peccatoris. Mitigatur amentia regis et ex lupo mutatur in ovem, et vacuus ad Dominum venire formidans mille hostias praeparat, quas secum offerat creatori. Necdum initiatus in sacris fit suae genti apostolus, nomen Domini gentibus praedicat, exercitui comminatur ne ultra simulacris incurventur. Quid plura? fit subito concursus populi, exercitus omnes dextras jungunt, pares animos offerunt Creatori, et qui tardior currit ad lavacrum quasi ignavior a caeteris incusatur. Et consertis manibus videns acies ad ecclesiam convolare, et ob amorem regis antea etiam baptizari cupiebant, quam baptismatis jura cognovissent. Hac igitur frequentia constipatus subintrat ecclesiam rex victurus. Cumque persensisset, per thymiamatis redolentis thurisve fragrantiam, et miraretur parietes cortinis palliisque velatos, pavimentum omne diversis floribus fuisse respersum, quaesivit a pontifice si esset hoc paradisus, vel futura gloria quam ei in sua praedicatione promiserat. Ad quem episcopus: « Non, inquit, hoc est paradisus, quem pollicitus sum domino meo regi, sed est Ecclesia Dei per quam et in qua bonis operibus, acquiritur gloria illa indeficiens regni celestis, quam ab origine mundi praeparavit Dominus his qui diligunt eum.
null
e2e26744-8c2d-4940-a7e4-a64c9b274a53
latin_170m_raw
null
None
None
None
» Tantam denique gratiam subministravit Dominus in populo, ut non jam viceni vel centeni ad locum baptisterii convenirent, sed universam pene civitatem in unum convolasse crederes, unam dedisse sententiam, pares animos obtulisse Creatori. Interiori igitur gaudio conformati applaudebant in unum, et regem suum his adhortabantur alloquiis: « Dominus noster rex prosequatur inceptum, quia et nos mortales deos abjicimus, nugaces contemnimus, manufactos expellimus: et Deum verum quem praedicat Remigius incontaminata credulitate recipimus, et eum fidei veneratione complectimur. Hunc Deum enim Christianitatis credimus, et adoramus, et in hac religione usque ad terminum vitae permanere parati sumus. » Quid plura? venit ad baptismum quasi novus Constantinus abnegatis diaboli pompis, et feroces animos humilians Creatori. Huic devotioni congaudens episcopus, protensis manibus in sublime Dei potentiam collaudabat, et regem his hortabatur alloquiis: « Mitis en, inquit, depone colla, Sicamber; idola varia crema, cultum venerare divinum. Pristinos errores, et fana priora relinque, et sanctas aedes vel nunc renovare studeto. » Igitur rex omnipotentem Dominum in Trinitate confessus baptizatus est a sancto Remigio in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et sacro chrismate delibutus cum signaculo crucis videlicet Domini nostri Jesus Christi. Baptizati sunt de exercitu illius amplius quam tria millia, baptizatae sunt et sorores illius Alblofedis et Landechildis, insuper totus Francorum populus. Nam Dominus noster Jesus Christus abundanter his sanctam gratiam infundebat. Hac occasione suae fidei gratiam Gallica disseminabat in tellure. Ecce regem reddimus innovatum, necesse est uti et paginam pariter innovemus. Sed prius quieti modicum membra locantes resumamus flatum, quo facilius die crastino materiae nostrae valeamus referre sequentia. LIBER TERTIUS. PROLOGUS LIBRI TERTII. Nondum noctis detersa caligine ad persolvendum debitum, quia importuni feneratores insistitis et pigritantes artus excutitis, e lectulo socordiam meam verbis asperioribus increpantes, cur non jam adhuc pene dormiens extenderim digitos ad scribendum, cum noverit unusquisque vestrum qua conditione gravetur, qui mercede conductus aliis servire compellitur. Prius ad pastum reducemus oviculas, prius agnisculos modico lacte potabimus, prius et tectulo eos contutabimus, et cum sub frondosa arbore membra locavero, si vos adfueritis, et jactis globis vel lapidibus, ne modico gregi insidietur, lupum nobiscum exturbaveritis, tunc forte liberius atque commodius exsolvere potero quod repetitis. Et ne vobis videar innectere moras, dum nocui aeris nebulas formidantes Austri spiramina, qui eas submoveat vel aranearum telas disrumpat, quibus herbae solent infici, praestolamur: jam nunc in alteram partem nos ducentes consistamus in unum, et taedium vestrum hac modica relatione levabo. LIBER TERTIUS. Baptizato, ut diximus, rege nostro Clodoveo, et universo exercitu ejus sacro chrismate delibuto, tanto regina dicitur exsultasse tripudio, ut in conspectu omnis populi solo procumbens, et lacrymis superfusa Domini benediceret majestatem, quia in ea dignatus fuerat adimplere quod scriptum esse in Apostolo legerat qui dicit: #Salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem.@# Ex tunc Francorum virtus et gloria ita Domino procurante magnificata fuisse refertur, ut non solum vicinae gentes, verum etiam longe remotae eorum amicitias expeterent, et eos consanguinitatis gratia sibi foederari vel consortiari cuperent. Unde contigit ut Theodericus Italiae rex, qui in Italia Gothis imperabat et Romanis, Landechildem Clodovei sororem ad conjugium expeteret et acciperet. Is igitur Theodoricus quis fuerit vel unde originem duxerit, si modicis verbis evolvero non vobis onerosum habeatur, praesertim cum heri promiserim me aliqua relaturum de opusculis vicinarum gentium. Theodericus igitur iste, ut Idatius refert, ex Macedonum descendit origine, illorum videlicet, qui summa sorte de Troja cum nostris aufugerant et Macedoniam armis domuerant, insuper et pervaserant. Hanc insectantes Romani, sicut et caeteras nationes, multis eam praeliis attriverunt, captivos secum adducentes, et spolia multa ferentes. Adductus est inter reliquos puer quidam Theodericus nomine, et puella quaedam quae Lilia vocabatur. Hi sorte militaris praedae devoluti sunt in partem Idatii patricii, et fideliter serviendo domini sui gratiam pleniter sunt adepti. Erat huic Idatio uxor nomine Eugenia decora valde, sed sterilis. Ob hanc causam adoptaverunt sibi in filium Theodericum, Liliam in filiam, et singulari dilectione excolebant. Quos cum arnandi lege consueta nutibus et sibilis, jocis et amplexibus incubare conspicerent, conjugio copulari permiserunt. Et advocans Eugenia puellam dixit ei secretius, cum ad viri coitum
null
8f2fd041-133f-4e40-981f-2ae9adf3cf98
latin_170m_raw
null
None
None
None
accesseris, quaecunque tibi nocturna visione occurrerint in crastino mihi referes universa. Putabant enim insani et vecordes universa provenire, quae prima nocte copulationis somniasset mulier desponsata. Hanc consuetudinem ab insipientibus et rusticis adhuc etiam conservari quasi veracem, cum ex toto inanis sit et abjicienda, plurimi asseverant. Abiit mulier, et obdormivit, et tamen ei in somnis fictitia quasi praesentia demonstrata sunt. Vidit in somnis quasi de umbilico ventris sui exire arborem excelsam et sublimem, ita ut pene nubium altitudini coaequari videretur: filium videlicet signans, qui ex utero illius generandus erat. Et evigilata prae pavore narravit viro suo somnium, insuper et secretum dominae suae nil morata nudavit. Quae cum mane surrexisset edocta a marito, non ut evenerat, sed fallens dominam suam ei aliter est locuta. En, inquit, domina mea, tua verba rememorans, juxta virum hac nocte obdormivi, et vidi per somnium quasi equum et equam omnium pulchriores ingredi in domum dominorum meorum, quos subsequebatur pullus habilis et lascivus sua pulchritudine superans omnes greges equorum. His auditis, Idatius et Eugenia putaverunt sibi sobolem adfuturam, et ob hanc gratiam Theodericum et Liliam libertate donaverunt, et multis muneribus ditaverunt. Conceptum puerum Lilia peperit, et vocavit eum nomine patris sui Theodericum. Crevit puer, et ablactatus est, et adoptans eum Idatius in filium, cum omni diligentia eum enutrire praecepit. Fuit enim decorus aspectu, statura procerus, saeculari prudentia et calliditate munitus, et corporis nimia fortitudine circonspectus. Defuncto igitur Idatio et Eugenia, jussus est militare Theodericus, et sic Leonis imperatoris gratiam emeruit, et imperiali palatio apud Constantinopolim ingenuitatis et audaciae nomen sibi acquisivit et laudem. Ptolemaeus quidam ex senatorio ordine huic in amicitiam singularem ita devinctus esse refertur, ut eum usque ad diem sui obitus suo consilio et prudentia ab obviantibus periculis invidorum tutare conatus sit. Et dum quibusdam Theoderici prudentia placeret, dum et quibusdam invidiae causa videretur onerosa, per internuntios communi consilio ab imperatore Itali petiverunt ut eis Theodericus patricius institueretur, quatenus ejus prudentia singulari ab instantibus inimicis tueretur Romana libertas. Placuit hoc imperatori, et eum Romam dirigens, patriciatus honore sublimatus est, et cum Herulis praelia multa commisit, et eos ad internecionem usque delevit. Unde contigit ut cum die quadam adversus eorum regem praelium concitassent, et ex utroque exercitu plurima hominum multitudo mutuis vulneribus sternerentur, sentiens Theodericus suorum gladios defecisse, terga dedit, et ita cum suis fugiens Ravennam est ingressus. Quem cum insperate Lilia mater inspexisset, sic eum exasperans et illudens increpare coepit et dicere: « Quae, inquit, o mi nate, dementia ita te compellit abire praecipitem? Non jam quo fugias, nisi ut sublevatis vestibus meis ingrediaris uterum, de quo parvulus oriendo prodiisti. » Quod ille audiens, et nimia verecundia perfusus, recollectis paucis militibus, optans magis mori quam amplius vivere, cum jam dispersi essent ad praedandum, quasi ex improviso inimicis occurrit, et eos imparatos inveniens veluti vulgus ignobile superavit, et eorum regem gladio trucidavit, uxorem insuper ac liberos interfecit, regnumque et gentem Herulorum et nominis dignitatem ad nihilum usque deduxit, et eorum spoliis ditatus est, ita ut Chroesi opes superasse se crederet. Hoc cum relatum fuisset imperatori, extimuit protinus ne similiter adversus eum aliquando arma corriperet, et eum vita privaret et imperio. Tunc etiam et persuasum est imperatori a quibusdam aemulis, quibus Theoderici liberalitas et prudentia displicebat, qui eum quoque accusaverant crimine pessimo, ut Theodericum sub festinatione ad se venire praeciperet et eum vita privaret. Theodericus igitur nihil doli suspicatus, cum 12 millibus fortissimorum bellatorum Constantinopolim usque properavit, et sic occurrit imperatori. Decretum erat ab universo senatu ut cum Theodericus solus ingrederetur palatium, membratim scinderetur totus, et ita de medio viventium tolleretur. Sed Ptolemaei amici sui consilio conservatus et astutia liberatus est. Accessit enim ad imperatorem, et eum his allocutus est verbis: « Indignum nimium est majestati vestrae, domine mi imperator, ut sic fraudulenter homo ille interficiatur sine lege, sine judicio, sic separetur a suis, sic opprimatur a nostris. Prius omnibus causa criminis exponatur; prius ad suos senatores etiam de curia nostra nobiliores dirigantur qui rem diligenter examinent, qui offensionum culpas multiplicare didicerunt, ut cum ab utrisque morte dignus fuerit judicatus
null
ec94f1cd-b26f-4ae9-85d6-35d64a3fcc5a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, tunc decentius atque liberius aut bestiis subrigatur, aut capite puniatur, vel suspendio pereat. Interim vivus teneatur et vinctus. En et ego cum legatis vestris abire paratus sum. » Eliguntur denique quinque viri nobiliores de curia imperatoris qui, ut suggesserat Ptolemaeus, ad Gothos Italosve imperatoris mandata deferrent. Jussu imperatoris abiit cum eis Ptolemaeus, et secretissime praemisit puerum qui Gothis universa nuntiasset, et qui intimaret legatos omnes esse vinciendos pariter et Ptolemaeum, et quarumdam poenarum ostentatione perterrendos, nisi eis velociter dominum suum Theodericum sanum et incolumem redderet imperator, et cum prosperitate eos omnes qui cum eo erant ad propria redire permitteret. Quid plura? necdum verba finierant qui missi fuerant senatores, et ecce undique vinciuntur, ad suspendendum cruces aptantur, gladii acuuntur et diversa mortium genera praeparantur: eos pariter enecare comminantes, nisi dominus suus eisdem redderetur, et sacramento firmaret imperator ut eos omnes qui cum eo erant incolumes ad propria redire permitteret. His angustiis arctatus imperator, vellet nollet Theodericum Gothis reddidit, et eos omnes cum prosperitate repatriari permisit. Cum ergo Theodericus cum sociis ad propria remeasset, comperit Avares in Italiam introisse, populum et patriam devastasse, urbes plurimas solo coaequasse et Romam usque vestigium velle protendere. Tandem resumptis armis et viribus eos omnes de patria expulit, et usque ad Pannoniorum terminos insecutus, et juxta eorum exercitum tentoria fixit. In die igitur crastino, assumptis secum militibus sex, septimus ipse castris est egressus ut Avarorum castra per semetipsum exploraret. Simili modo Avarorum quidam Xerxes nomine singulariter e suorum castris est egressus, ut et ipse quasi potentissimus praeliator potentiam persequentium exploraret. Quem cum singulariter oberrantem Theodericus inspexisset, tres e suis comitibus ad eum capiendum ire mandavit, quos Avar solus fugam fingens, et saepius loca reflectens, singulariter interfecit. Alios tres iterum abire imperat, sed statim ut primos fefellerat, fallere tentavit et alios, et in oculis Theoderici eos hasta dejecit et gladio. Post haec Theodericus cum eo singulariter decertans, in brachio eum vulneravit, tandemque devictum secum ad castra suorum ipse reduxit. Cujus prudentia et fortitudine delectatus, verbis eum suavioribus est hortatus ut cum eo pacifice remaneret, munera plurima promittens et honores. Qui parvipendens preces et munera, hoc solum quotidie precabatur ut ad solum proprium Theodericus redire permitteret. Et cum eum ullatenus retinere non posset, tandem abire permisit, et ipse eum subsecutus est usque ad Istriam fluvium. Quem cum Avar transnatasset, respiciens retro sic ab altera ripa Theodericum est allocutus: « Quoniam libero me arbitrio restituisti, jam nunc ad te revertar, eroque tibi fidelissimus. » Reduxit eum Theodericus secum, multisque dilatum muneribus contra Wandalos et Suevos eum saepius comitem habuit, quoniam omnia prospera illi provenire cernebat. His ita gestis, et fugatis Avaribus, Romam cum prosperitate Theodericus reversus est victor. His ferme diebus ad Clodoveum Theodericus legatos suos misit, mandans ut ei sororem suam Landechildem in matrimonium tribueret, et ex hoc pacis firmissimum pactum inter se custodirent. Annuit ejus petitionibus dominus noster Clodoveus, et cum honore maximo suam sororem ei tradidit. Quam Theodericus benigne suscipiens, eam sibi sociavit in uxorem. Quae peperit ei filias duas, et cum eo pariter et ipsa benignissime conversata est, donec earum unam beato Sigismundo regi et martyri in matrimonium copularet. Alia vero cum matre sua domi residens post mortem Theoderici, cum viro cuidam ignobili connubio illicito copulari cuperet, a matre prohibita est. Sed conceptam saniem mente revolvens, injuriam quam pertulerat refudit in matrem, et eam quasi nefariam veneno interfecit. Quod cum comperisset rex qui patri suo sucesserat, tanti piaculi malum debita ultione decrevit esse vindicandum, et eam balnei calore praefocari praecepit. Sed de his satis dictum, et jam ad historiae ordinem recurramus, praesertim cum adhuc Theoderici istius historiam ad supplendum nostrae narrationis ordinem nobis necessariam suspicemur. Clodoveus igitur anno 2 sui baptismatis contra Gundobaldum et Godegisilum arma corripuit, et in eos aciem dirigens, ad ulciscendos veteres uxoris suae injurias Francorum animos acuit, Burgundiones universos aut gladio trucidare, aut tributo gravi subjugare decernens. Contra quem Gundobaldus et Godegisilus exercitum magnum praeparant, et ad se defendendum, licet redarguente conscientia poenam fratricidii mererentur, cum omni bellorum apparatu aetatis utriusque viros conglomerare fecerunt. Et sic collecta omni multitudine Divionem
null
32cbeee7-62de-4cf3-a401-c12ac42263a6
latin_170m_raw
null
None
None
None
usque properarunt, et utrinque totis viribus concertantes terga dederunt Burgundiones, et tanta feritate depopulatus est eos Francorum exercitus ut vix possit colligi numerus occisorum. Gundobaldus itaque de praelio fugiens, in Avenionem civitatem se reclusit atque communivit, ac si tanto regi resistere posset. Sed manus ejus quandoque se effugere non posse persentiens, et offensionis suae modum reformidans, Aredium quemdam consiliarium suum, virum sapientem atque modestum, ad Clodoveum direxit qui furentes ejus animos suo moderatissimo eloquio ( #deest aliquid@# ) . . . . . viri sapientis mitigata est ira regis, et cum propositione fratricidii dedit Gundobaldus domino nostro regi auri et argenti pondera multa et immensa, pro perpetrato videlicet scelere, ne regis animus amplius moveretur. Hanc autem conditionem inter se statuerunt ut per singulos annos saeculi superventuri tributum Burgundiones Francis praesentibus ac futuris exsolverent. Clodoveus igitur onustus praeda, his atque muneribus honoratus, victor ad propria remeavit. Erant autem Gundobaldo filii duo, Sigismundus et Godegisilus. Eodem vero tempore apud Viennam urbem terraemotus accidit maximus, et multae ecclesiae subversae sunt. Domus insuper quamplurimae ita eodem motu concussae referuntur, ut etiam fundamenta ipsarum ab imis sedibus solverentur. Nec mora, oberrantes lupi et aliae bestiae feroces terraemotum subsequuntur, et per civitatis portas cum impetu formidabili irrumpentes, si quem fortasse offendissent hunc miserabiliter laniabant et puerorum aliquos ad silvestria protrahebant, catulis utique dividendos. Hac peste vastata est civitas pene per unius anni spatium, et tota ejusdem civitatis regio. Eodem vero anno, adveniente paschali solemnitate, dum S. Mammertus, ejusdem civitatis episcopus, Sabbato sancto more solemni offerret sacrificium Creatori, regale palatium urbis ejusdem divino igne crematum est. Videns igitur praefatus pontifex super miseros accolas pagi illius divinum exarsisse furorem, et feras irrationabiles ratione utentes homines permissione Dei omnipotentis irrationabili feritate vastantes, tanti infortunii remedium a Domino monuit esse quaerendum. Praecepit namque populo universo ut cum gemitu et contritione spiritus per triduum more Ninivitarum ab alimentis abstinerent, et operti ciliciis, et nudatis pedibus incedentes, loca sacrata flendo et orando circuirent, clamantes #Kyrie eleyson,@# si forte hac humiliatione placatus Dominus tam terribilem exterminationis sententiam in benevolentiam commutaret. Instituit etiam ut per annos singulos in eadem ecclesia litaniae per triduum agerentur, ad quas universus populus conveniret, et ne amplius feraliter absumerentur, preces supplices effunderet Creatori. Vidit Dominus afflictionem populi sui, et pepercit creaturae suae, ne vastaretur ad internecionem; hac plurimum devotione delectatus est. Ita lupi saevientes repulsi sunt; ita vindicta coelestis repropitiante Domino conquievit. Ita generalis luctus in gaudium est mutatus, dum cessavit tribulatio, dum in mansuetudinem bestiarum feritas est conversa. Hac sancta consuetudine delectata est sancta mater Ecclesia, et cum auctoritate Romani pontificis per universum orbem institutum est ut in his diebus tribus, id est secunda feria ante Dominicam Ascensionem, tertia videlicet et quarta, ad ecclesiam conveniat populus. Et sic litanias celebrent, ut sicut eodem tempore ab insectantibus lupis per Dei gratiam defensus est populus Viennensis, ita et nunc Dei miseratio spiritales lupos, id est, diabolos a nobis amoveat, et sanctam Ecclesiam suam defensare dignetur, ne callidus hostis sua feritate commaculet quod Domini sanguine cognoscitur esse redemptum. Precatur ibi pro statu Ecclesiae, pro incolumitate principum, pro serenitate aurarum, pro terrae frugibus, et pro diversis populi incommoditatibus, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus pro sua pietate et misericordia suae sanctae Ecclesiae statum in omni prosperitate custodiat; principes populi catholici ita protegat et conservet, ut accincti fortitudine spiritali procul a nobis expellant omnes barbaras nationes; aeris temperiem bonam nobis tribuat, agrorum sterilitatem in opimam fecunditatem ipse commutet, fruges custodiat atque multiplicet, et ad maturitatem usque perducat; corporum quoque nostrorum incommoditates medicabili virtute depellat, et sanos atque incolumes in suo sancto servitio nos conservare dignetur. Pepulit Auster nebulam formidabilem aranearum, telae disruptae sunt, nocivus aer submotus, ad pastum oviculae sunt ducendae, ne procacis linguae flagello percutiar et verberer. Vos vero nomine sciente caute me sequimini, si quid amplius audire delectat, et cavete ne hoc quoque Domini mei sentiant, quia mihi plurimum irascentur, si me deprehenderint otiantem vobiscum atque fabulantem. LIBER QUARTUS. PROLOGUS LIBRI QUARTI Hora diei decursa jam tertia, quartum, juvante Domino, hujus operis inchoabo libellum,
null
09adccbc-7a70-4675-8e1b-d1855fe6a20c
latin_170m_raw
null
None
None
None
quia et sub frondosa arbore residentes aestum solis declinavimus, et lupus qui insidiabatur ovibus territus abiit. Constrinxerunt enim fauces illius, quibus pariter insidiabatur, nec jam ut lupus ululat, sed ut vulpecula gannit, humiliavit oculos, cervicem flexit, alteratur in voce, incedit ut languidus, non ut feritatem ponat, sed ut incautos decipiat. Utrum gallinas inspiciat, an sitiat agnos, habetur incertum: et si pellem mutasset Aethiops, in ovem pariter et hunc se crederem immutasse. Quod si mentitum habitum exuerit, et oves nostras amplius consueta feritate pervaserit, peram pastoralem, quam prope cernitis, lapidibus implevimus, fundam praeparavimus; non nos segnes et imparatos inveniet, audacter eum exspectabimus, funda dejicietur et lapide. Et quoniam spectatis ad Austrum, et non verbis, sed nutibus intuitis, ut sicut Romanos a Gallis attritos et expulsos insinuasti, Gothos pariter tangam, et qualiter eorum rabies sit compressa plano sermone demonstremus. Faciam quod hortamini, si vos promiseritis nulla nos amplius inquietudine pulsaturum, et si rusticitatem meam mecum ipsi celaveritis, ne virorum nobilium quam urbanas aures laedat sermo pauperior, quia tanti regis historiam ausu temerario degustavi, quam sensatus aliquis praeconiis innumerabilibus extollere debuisset. LIBER QUARTUS. Clodoveus igitur, cujus religiosum animum divinus fervor afflaverat, zelo fidei accensus, non solum de propriis finibus exturbabat haereticos, verum etiam si aliquos vicinarum gentium minus religiosos esse comperisset, aut eos sedulis irruptionibus edomabat, aut duris nexibus servitutis violenter opprimebat. Unde contigit ut adversus Alaricum, Gothorum regem, arma corriperet, quem Ariana pravitate foedatum totius vulgi opinione compererat. Alaricus iste audax et validus, et vir amplissimi animi exstitit, prosperis eventibus semper clarus ac nimia feritate praecinctus. Hunc saepius Clodoveus rex per legatos admonuerat, ut ab Ariana pravitate desisteret, et aequalem divinitatem in tribus personis Patris, et Filii, et Spiritus sancti esse crederet, si eum sibi in amicitiam retentare cuperet. Sed Alaricus consueta feritate suffultus, propriis viribus confidere coepit, et hoc etiam indigne ferens, cur talia auderet eum saepius injuriabat, et pro gratiarum actione contumelias inferebat. Quamobrem et adversus eum, ut dictum est, multoties arma sustulit Clodoveus, et eum multis bellorum incursionibus lacessivit, donec tandem Paternus quidam legatarius Clodovei, vir sapiens et modestus, efferos Alarici animos pene inflecteret ad credendum, pacis et inimicitiae jura perpetuo inter utrosque conserere cupiens, nisi caeterorum infidelitas obstitisset. Petiverat enim vir modestus ut in tondenda barba Clodovei patrinus ejus efficeretur Alaricus, et deinceps in confessione verae fidei perseverans, foedus alterutrae pacis tali observatione firmarent, ut Franci pariter atque Gothi arma deponerent quoties ad stabiliendum foedus, vel ad colloquendum acies utraeque convenirent. Gothi itaque assueta infidelitate pacis foedera perturbare cupientes, et regem nostrum vita et imperio spoliare meditantes, cultellos permaximos, quos vulgariter #hantsaccos@# corrupto vocabulo nominamus, palliis contexerunt, ut hoc habitu palliati sine impedimento sternerent imparatum exercitum Clodovei. Quod cum Paternus legatarius praesensisset, genus factionis admiratus, Francos ad propria redire praetexit, et ipse Alaricum his sermocinationibus est aggressus: « Quoniam pacis et amicitiae jura nostris ac vestris utilitatibus providendo inter utraque regna stabilire meditarer, et ut ex facto patuit, consueto mendacio et fraudulentia utimini, ut nostros palliatis vulneribus sternere volueritis, ne tam subito et insperate rejiciatur ista conditio, qualemcunque vicinorum regum per internuntios super hac re pariter consulamus, quidquid ipse decreverit absque frustratione compleatur. » Quod Paternus oraverat mandat compleri populis, et Theodericum Italiae regem super hoc percunctandum insinuat, et quidquid ipse decernat praecipit exsequendum. Quo cum pariter perrexissent, Paternus videlicet et legatus Alarici, istius patefacto negotio cogitavit Theodericus quod si hos fortissimos reges separaret ab invicem et inter eos, altercationis et odii affamina seminaret, dum se mutuis bellorum eventibus impugnarent, dumque se uterque exercitus mutuis vulneribus sternerent, horum ipse medius pacato jure quiesceret. Hoc denique statuit, hoc decrevit, quasi ex sententia prodiretur, ut hinc et inde Francorum et Gothorum utraeque acies convenirent atque circumstarent; in quorum medio legatus Clodovei equo residens sursum hastam erigeret, et tandiu in circuitu ejus aurum argentumque pro compositione facinoris Gothi comportarent, donec omne spiculum hujus gemini metalli congerie operiretur. Hac conditione gravatus Alaricus, odium quam pacem elegit potius, et alio fraudis genere Paternum decipere conabatur
null
8c971a0f-16f5-4efe-8f81-971068d5d008
latin_170m_raw
null
None
None
None
, si forte casu aliquo laederetur ad mortem et ita finiretur ista contentio, dum non esset qui renuntiaret hujus negotii veritatem domino nostro Clodoveo. In vetustissimo eum solario hospitari praecepit, per quod dum incaute graditur, comminuto sub pedibus ejus ligno, pronus ad terram cecidit, et fracto brachio vitae reservatus est, Domino protegente. Cumque vix convalesceret, nec dum sanato vulnere, ad ostendendos thesauros suos eum quadam die duxit Alaricus, et aperiens arcas demonstravit ei divitiarum suarum innumerabilem quantitatem. Ad hos Paternus exsiliens et alludens, prae gaudio manum tetendit ad arcam et rapuit aurum quod pugillus capere poterat; et respectans Alaricum, sic eum audaciter alloquitur: « Nisi cito conduxeris acies. exercitum innumerabilem adunaveris, dextras eorum et animos armaveris, juratas legiones in nostrum sanguinem acueris, absque dilatione factionis tuae dignas poenas accipies, cum ad hoc aurum dividendum Francos nostros adduxero, cum ad hanc dignitatem possidendam nostros nepotes accendero, cum ad dividendos hos terminos calamos nostros vel funes extendere fecero. » His ita peroratis, ascenso equo ad Francos concitus abiens, universa sicut evenerant domino suo Clodoveo nuntiavit, et ejus animos ad amplificandam Francorum gloriam vehementer accendit, dum ad videndos montes Pyrenaeos, vel ad collustrandum mare Oceanum eum hortatur abire. Hoc fuit scandalorum initium, inde concertationis causa succrevit. Hoc origo discordiae, qua et Gothorum feritas est attrita, et Alaricus vita pariter spoliatus et dignitate. Et quoniam Theoderici regis quaedam principia retulimus quae nostrae narrationi congruere sperabamus, quis finis ejus fuerit pariter intimemus, ut ejus formidabili exemplo pravos judices corrigamus. Hic iniquorum quorumdam consilio depravatus, Joannem papam et Symmachum patricium, viros Christianos, ab insidiatoribus accusatos, cum ex toto sine offensione viverent, iniquo judicio condemnavit atque trucidare praecepit. Post haec cum duceretur ad exitum, nec rem hujuscemodi purgaret poenitudine, ultio in eum divina descendit et iniquum ejus spiritum a corpore violenter abstraxit, et sicut beato papa Gregorio referente cognovimus, eodem die quo de hac luce migravit, vir quidam in Sicilia habitans et angelorum vitam inter homines gerens, dum juxta consuetudinem orationi incumberet, et raptus in spiritu vota supplicia porrigeret Creatori, vidit ipsum Theodericum discinctum et discalceatum vinctis post tergum manibus ad poenarum loca pertrahi. Et hi duo viri, Joannes videlicet et Symmachus, turpiter eum appellabant violenter atque pertrahebant. Et sicut eos injusta morte damnaverat, ita ipsi eum post mortem ad supplicium perduxerunt, et in barathrum Vulcani sine miseratione projecerunt. Et de his ista sufficiant. Verum ad historiae ordinem revertamur. Clodoveus igitur Paterni legatarii sui consilio animatus et prudentia confortatus, Francorum proceres apud Parisios congregare praecepit, et astutiores his verbis alloquitur: « Quoniam animi vestri vigor et confidentia mihi bene comperta habetur, ideo vos accersendo aestimavi ut quibus mecum est una voluntas et amicitia singularis, animi mei secreta patefaciam. Volo compertum habeatis animum meum accendi vehementius, cum considero vitae nostrae statum sine aliquo laudis titulo ad occasum quotidie vergi, et feroces nostrorum militum animos desidia mollescere, et metuo ne cum inertes animos ex dissuetudine capiunt, cum necessitas forte poposcerit, gladios eorum hebetatos ac rubigine corruptos inveniamus. Arma jam resumenda sunt, gladii acuendi, ad laborem militiae corpora sunt reducenda. Non vos illiciant blandimenta mulierum, non parvulorum vagitus exterreant. Licet gentilitatis errore tenerentur nostri parentes, armis et vicibus domuere superbos. Et nos, qui Christum adorare jam coepimus, qui ejus laudibus delectamur et amicitiis fruimur, condignum valde ut inimicos ejus exosos habeamus. Ecce Galliarum partem maximam, quam Aquitaniam nominant, populus infidelis, Gothi videlicet insensati, cruentare videntur. Qui per Arianam pravitatem Filium a Patre separant, nec Spiritum sanctum cum Patre et Filio aequalem divinitatem habere fatentur, et per hoc inimici Dei esse comprobantur. Quod si uno animo verbis nostris assensum dederitis et vos ex nomine Christiano Dei amicos esse monstraveritis, sursum dextras erigite, et ad conterendum populum infelicem gladios felices exerite, minus cautos armis et adhortationibus bonis instruite. Dabit ipse pro certo victoriam, qui mentes vestras suo cultui dedicavit. Felicem Romam divitiis pariter et libertate nudaverunt, nec nobis minor gloria parabitur, si regem eorum ferocissimum bellando vicerimus, et regnum ejus atque fortunam nostrae ditioni subjecerimus. » Regis prudentiam omnes pariter amplectuntur, animositatem admirantur, et fidem potius
null
4d69271b-0126-4f41-9d04-c24537106af9
latin_170m_raw
null
None
None
None
venerantur. Dextras omnes in sublime erigunt, mandatum regis accelerari denuntiant, seseque votis stringunt, et ni superessent infideles, barbas non amplius esse radendas profitentur. Nec mora per populos volat edictum, praeparari jubetur sexus uterque ad tale negotium. Parvuli ducuntur et matres, et evulsis et eradicatis aculeis hereticae pravitatis, inserantur virtutum surculi, et novella plantatio fructum Domino centuplicet, quem adinventio foeda fraudaverat. Ad haec regina Crothildis nimium exhilarata gaudebat in Domino, et plaudebat quod tam pretiosam sobolem per baptismum obtulerat Creatori, quae etiam infidelium mentes, quas vomer ecclesiasticus sulcare non poterat, armis edomare decerneret. Accessit igitur ad regem, et ait illi; « Audi, obsecro, Domine mi rex, ancillam tuam, et jube construi ecclesiam in honorem beati Petri principis apostolorum, ut tibi sit auxiliator in bello, et profecto faciet Dominus victoriam in manibus tuis. » Placuit sermo reginae in oculis Clodovei, et elevata bipenne quam manu gerebat, adnisu quo potuit projecit eam a se, et ait: « In hoc loco, adjuvante Domino, S. Petri stabilietur ecclesia, cum e praelio victor reversus fuero. » Movit itaque exercitum, et Pictavis usque properare decrevit. Alaricus vero Gothorum rex tunc temporis morabatur ibidem. Cumque per pagum Turonicum transiret exercitus Clodovei, pro reverentia S. Martini praecepit rex ut nemini in eadem provincia aliqua violentia inferretur. Sed nec omnino aliquid inde per vim tollere praesumpsisset exercitus, nisi tantummodo herbam quae equis eorum videbatur esse necessaria. Munera etiam plurima et equum velocissimum, quem amabat plurimum, transmisit rex per legatos ad beati Martini basilicam, et ait illis: « Cum ingressi fueritis beati viri oratorium, et nostra munera praesentaveritis, quidquid ecclesiae cantor primum ore pronuntiaverit, mandate memoriae, ut mihi renuntiare sciatis. Forsitan aliquod victoriae signum ex sancto sermone capietis. » His dictis, oravit ad Dominum, et ait: « Si tu, Domine, gentem hanc incredulam mihi tradideris, et victoriam in manibus meis videris [ #f.,@# dederis], et adjutor et protector in bello mihi exstiteris, in ingressu basilicae Sancti Martini talia nostris pueris audire contingat in quibus aliquod victoriae signum deprehendam, et cognoscam quia tu propitius fueris mihi servo tuo. » Dimisit itaque pueros, et abierunt. Cumque pervenissent ad ingressum basilicae, emissa voce cantor pronuntiabat, dicens: #Praecinxisti me, Domine, virtute ad bellum; supplantasti insurgentes in me subtus me, et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.@# Oblatis itaque muneribus, et oraculo divino confortati, cum laetitia et exsultatione ad dominum suum sunt reversi, et eum tali nuntio reficiunt. Inundaverant tunc aquae prae nimietate pluviarum; et Vicenus fluvius in tantum excreverat ut penitus inveniri non posset locus quo sine navigio transmeari posset. Quo cum pervenisset rex et ultra progredi non valeret, tentoria figere praecepit ut vel pontem sterneret, vel navigium praepararet quo illud aquae diluvium cum exercitu pertransire deberet. Sustulit hunc laborem Dei nostri miseratio, et in die crastina matutina jam luce diffusa, ecce cervam mirae magnitudinis eminus conspicantur quae lento gressu amnem est ingressa, et quo transire debeat populus animal inscium nutu divino demonstrat. Nec mora cunctus exercitus amnem transiit, et cum animi tripudio Dominum glorificant in excelsis, qui ut Israeliticum populum per mare Rubrum, ita et Francorum populum per inundationem tanti fluminis viam mirabiliter ostendendo transire praecepit. Qui cum Pictavam pervenissent ad urbem, longe ab ecclesia Sancti Hilarii tentoria figere praecepit Clodoveus. Et comminatus est omni populo, ne in ipso pago spolium alicujus auferrent, neve diriperent domos, non pecora praedarentur, nec stipendia etiam per violentiam raperent. Eadem vero nocte pharus igneus quasi de sepulcro S. Hilarii egredi visus est, et super Clodovei tentorium per dimidiam fere horam apparuit, missus, ut credimus, in Francorum auxilium, ut hoc vexillo confortati ad conterendam incredulam gentem magis ac magis accenderentur. Alaricus forte tunc aberat, et ad congregandum innumerabilem exercitum legatos ubique direxerat, et ut ita dicam, non ad resistendum, sed potius ad communiendum suorum animos accendit, eorum fortia facta commemorans. Gentem nostram dicit esse paucissimam, latum et spatiosum suum denuntiat imperium. Sicut Romam attriverant, ita Francorum gloriam insinuat conterendam. Non ad bellandum, sed ad
null
69cd8274-6bb5-45da-82e1-fddacdac4137
latin_170m_raw
null
None
None
None
praedandum eos adventasse mentitur. Mille convitiis nostros infamat, suos laudibus extollit immensis. Ne parvulos suos latrunculi spolient, arma denuntiat prehendenda. Sic substomachatus occurrit nostris non ut feriat, sed ut deglutiat; et vallatus militum suorum multitudine nostrorum exuvias suspirabat, anhelus quod effuso sanguine foedarentur. Ignorabat insanus, quod ipse nostrum ductaret exercitum, qui non confidit in millibus, qui tonat in nubibus, qui movet abyssum, et sedet in coelo. Clodoveus igitur castris egressus Christum gestabat in pectore, et totum lustrans exercitum ordinabat acies electorum. Fortissimos milites ut feriant adhortabatur, et mediocres ne paveant dictis informabat alacribus. Ut egregius miles ante ductabat exercitum, ut fidelissimus Christianus saepius suspirabat ad coelum. Ne ante tempus prorumpant ex acie, nobilium juvenum ardentes animos comprimit, et cum in bello steterint, gladios ne obliviscantur hortatur. Rudibus insinuat qualiter hostem feriant, et designat pariter quomodo ictus hostium incassum dissilire faciant. Petrum atque Martinum invocat ut succurrant; et respectans Hilarium ut vexillum capiat et ductet exercitum imprecatur. Nec segnius feriat Arianos, quam ventrem vacuum suis disputationibus ferire consueverat eorum principem infelicem Arium. Et innixus hasta Francos omnes intuetur, et signaculo nostrae fidei fidelem signat exercitum, et ut in nomine Domini feriant imprecatur. Ast hinc et inde conseritur praelium, et buccinis undique sonantibus, coelum clamoribus impletur, tela volant per aera, terra sanguine cruentatur. Audires hinc gemitum morientium, illinc vulneratorum stridores horresceres. Palpitabat hinc exsanguis, et moriens vorabat terram aut lapides. Alius calcitrans, dum ei mortis tarda molimina viderentur, augustiatus prae dolore vulnerum, quiddam effractis spiculis rapiebat quo tristia pectora transverberaret, et tali mortis acceleratione finiebat vulnerum cruciatus. Clodoveus igitur hastam vibrans obvios quosque prosternebat, et nomen Domini saepius inclamabat. Cumque Francorum animos ad internecionem odiosae gentis sedulis inclamationibus adhortaretur, et aliquos in bello minus sollicitos confortaret, Alaricum eminus conspicatur, et equo post eum emisso, eum lancea percutit, et sic gladium evaginat. Ecce reges ferocissimos circumstans populus mirabatur, et eis ita bellantibus nullum solatium impendebat. Rimabatur uterque locum vulneris, et plerumque non inveniens aversi clypeum gladio decurtabat. Cumque hac vicissitudine alter alteri fervens succederet, et utrarumque galearum planities scinderetur in partes, ne res luceretur ad effectum, antiquae feritatis fortia facta rememorans Clodoveus, elevato brachio ensem librat ad vulnus, et barbam mentumque pariter ac laevam manum, qua clypeum gestabat, excussit Alarici, et sic resiluit in partem; ita altera caput ejus amputare deliberans. His ita bellantibus, duo Gothi prosillunt ex adverso, et regem nostrum lanceis suis forti conamine percusserunt, eum ex improviso morti tradere meditantes. Sed Dominus omnipotens hunc protexit, et gloria triplici coopertus ictus tales pro nihilo reputavit, et Alaricum laeva corripiens, adnisu valido deduxit gladium, et sic caput ejus amputavit. Tolluntur iterum voces ad sidera, et renovatis viribus Franci iterum animantur ad caedes. Sed Gothi morte sui regis inspecta, turbinum more hac illacque diffugiunt, et projectis armis incassum abdita quaeque collustrant. Et, ut in veterum Patrum historia legitur, unus nostrum eorum mille persequebatur, et duo fugabant decem millia. Cerneres illud impletum, quod de peccatoribus Scriptura testatur, #quia sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.@# Ita Clodoveus inimicum superavit exercitum, et pene ad internecionem usque deduxit. Hi vero, qui Francorum gladios evaserunt, cum Amalarico Alarici filio ad Hispanias profugerunt, et eumdem Amalaricum in paterno solio sublimarunt. Maximus autem Arvernorum populus, qui cum Apollinare duce in adjutorium Alarici venerat, ita in eodem praelio cum multis senatoribus est attritus, ut vix ex tanta multitudine nuntius superesset, qui hoc uxoribus nuntiaret. Factum est praelium istud in campo Vosaglinse super Clinnum fluvium, decimo milliario ab urbe Pictava. Hac igitur patrata victoria, filium suum Theodericum, quem ex concubina genuerat, Clodoveus rex cum parte sui exercitus ad Arvernum dirigit, qui ei civitates et municipia ad Rhodanum fluvium usque subjiciat. Qui patris sui mandatis obtemperans urbes universas a finibus Gothorum usque Burgundiam sagaciter subjugavit et Francorum ditioni substituit. Clodoveus igitur rex Burdegalem civitatem ingrediens, per hiemem ibidem demoratus est, et fatigatum in bello refecit exercitum
null
de583559-6e16-45cc-b4b8-436fd9e08379
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Unde progrediens Tolosam invasit, et thesauros Alarici his, qui eamdem provinciam possessuri erant, dividere praecepit. Cumque Ecolesinam civitatem, quae rebellionis audaciam assumpserat, expeteret, et eam armis et obsidione expugnare decerneret, tantam gratiam ei virtus divina concessit ut in ejus adventum muri ejusdem civitatis ruerent. Quod videntes oppidani, et rem divino nutu evenisse credentes, sese suaque dedere Clodoveo, et urbis munitionem machinis protriverunt, et Gothos milites munitionis ejusdem regi pariter obtulerunt. Quos omnes capite plexos morti tradidit, et Pyrenaeos montes usque Perperaum subjiciens, urbes et castella subruens, municipia quaeque depopulans, praedam innumerabilem et spolia multa suis militibus aeque dispertiens. His igitur ita patratis, cum ad solum proprium redire deliberaret, electos milites atque fortissimos cum parvulis atque mulieribus ad pervasas civitates custodiendas et ad reprimendam Gothorum saevitiam dereliquit, et immensis muneribus ampliavit. Sic itaque exsultans in Domino et in laetitia delectatus, Turonis est regressus, et multa munera supplex obtulit confessori, centumque solidos ad redimendum equum suum matriculariis dare praecepit. Sed nec solvi, nec etiam moveri potuit loco. Dedit iterum centum, et moveri potuit et absolvi. Quem cum recepisset, ex abundanti laetitia resolutis in risum, talia dicitur responsa dedisse: « Vere beatus Martinus et auxilio promptus, et in negotio charus habetur. » Et ascendens equum, purpura redimitus et auro ac diadema regium in capite gestans, pro exsultatione victoriae ob reverentiam sancti Martini auri et argenti plurimum in atrio, quod est inter ecclesiam S. Martini et civitatem praesente populo sparsit, et regia munificentia dispensavit. Ab ipso igitur die suscepit eum Anastasius imperator in amicitiam singularem, et non solum rex aut consul, sed et Augustus ab eodem imperatore jussus est appellari. Et tali gloria sublimatus ante sepulcrum beati Martini genua fixit et oravit. Et sic urbe progressus, Parisios rediit, et eamdem civitatem regni sui sedem esse constituit. Ecclesiam vero Sancti Petri quam se facturum promiserat antequam progrederetur ad bellum et decenti compositione construere fecit, et constructam ornamentis atque redditibus sufficienter ampliavit. Dehinc adversus Ragnerium atque Richarium duxit exercitum, qui apud Camaracum morabantur, et eos omni dignitate saeculari et vita pariter confirmavit esse nudandos. Erat iste Ragnerius effrenus in luxuriam, et habebat consiliarium quemdam Pharonem nomine simili spurcitia lutulentum. Oderat eos Dominus, et ideo ab hominibus Dei amari non poterant. Propterea et Franci superiores, quos dominatu premebant iniquo, nimium indigne ferentes talibus subdi, accesserunt ad Clodoveum, et petierunt ab eo munera ut eum dolo ad certandum contra nostros impellerent, et ita sine tumultu maximo et vitae illius finis imponeretur et crimini. Dedit eis itaque rex armillas, et balteos cuprinos, et electrinos subdole compositos, et desuper auro tectos. Quibus receptis muneribus, coeperunt adhortari Ragnerium ut adversus Clodoveum arma corriperet et egrederetur ad bellum, mentientes regem adventare cum paucis, se multis militibus esse constipatum. Quod cum audisset Ragnerius, audacter ad pugnam iit, et adversus nostros acriter praeliatus est. Sed favente Domino, cui nefaria ejus vita displicuerat, correptus est et ligatus, et Clodoveo praesentatus. Cum quo et Richarium atque Pharonem comprehenderunt, et vinctos pariter regi obtulerunt. Quos capitibus puniri praecepit, et ita nefando crimini finem imposuit. Insuper et thesauros eorum ac civitatem propriae ditioni restituit. Apud Cenomanicam quoque civitatem Ragnerii propinquus quidam morabatur Ragnimirus nomine, quem pariter vita privavit et regno: ne scintilla videlicet iniqui germinis remanere videretur, quae scelus horrendum suscitaret in populos, et Sodomorum Gomorrhaeorumve, quod absit, exterminio damnarentur. Cumque proditores Ragnerii cognovissent quod in pretio tanti facinoris aes vitiatum accepissent, conquerentes nimium et sero poenitentes, accesserunt ad regem, et qualiter ludificati fuerant intimaverunt. Quibus Clodoveus ita respondens, ait: « Tale aurum merito recepistis, qui dominum vestrum morti tradidistis. Sit jam vobis satis vestras animas reservasse, et non pro tanto crimine condigna supplicia persolvisse. » His igitur patratis, febre corripitur Clodoveus, et de die in diem sentiens langorem ingravescere, convocatis Francorum proceribus, regnum suum divisit in partes, et filiis suis quatuor easdem partes distribuit. Childeberto vero filio suo, quem unice diligebat, Parisios tradidit, et Clodomirem apud Aureliam residere praecepit. Clothario Suessiones dedit, et Theoderico, quem ex concubina genuerat, Remis civitatem
null
0ff94dfa-449d-41af-90b7-b70ca68bdc76
latin_170m_raw
null
None
None
None
atque Camaracum indulsit. Cumque per Francorum proceres luctus ingens oriretur pro tanti regis abscessu, suspirans ad coelum rex fidelis: « En, inquit, Domine Deus, miserere mei, et populum hunc, qui in tuo nomine sacri baptismatis regeneratione purgatus est, ut ipse guberna; tu nostros haeredes perpetua tuitione circumda. Crochildem vero nostram, imo tuam, et quia tuam ideo melius nostram, ita tibi commendo, ut eam tuearis sicut propriam, sicut domesticam, sicut filiam, vel sicut ancillam. Tu eam mihi providisti servo tuo atque tradidisti; tibi eam reddo, per quam et tuae legis decreta cognovi. » His dictis, reddidit spiritum et sepultus est in basilica Sancti Petri, quam ipse construxerat, anno tricesimo sui regni, Domino Jesu Christo regnante in perpetuum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. #Explicit.@# LIBER PRIMUS. PROLOGUS. Quia calami nostri acies quadam rubigine videtur ambesa, quam boni totius inimica connexit otiositas, ne plectrum linguae desidia pariter innectat aut quadam tarditate rigescat, dum in custodiendis pecoribus immoramur, dum capellae legunt cytisum, et adhuc aliquantulum diei superesse videtur; memor patriae quaedam meae gentis opuscula, sicut nostri priores retulerunt, quoniam injungitis, modica relatione narrabo. Nec imputetur garrulitati, si gesta parentum praeconiis aliquibus extulero, quoniam ordini debetur et naturae ut prudentium facta parentum extollat devotio filiorum. LIBER PRIMUS. Quoniam id vestra deposcit intentio ut vobis insinuare debeam, cur compatriotae mei Franci cognominentur, quae res est digna relatu, si vos otium praebueritis; quantum exinde ad nos veterum monimenta transmiserunt, quantumve memoria retinere potui, intimabo. Si vestrum aliquis facta Trojanorum cognovit, si, Virgilio referente, eorum excidium Ulyssis fraude compertum aure vel leviter tetigit, non opus est hic enarrare per singula cur ad debellandam ferocissimam gentem Agamemnonis exarsit insania, quia nec nostrae facultati congruit et non historiam texere, sed brevem narratiunculam referre proposui. Mortuo igitur Hectore, Ilioque destructo, spes patriae tota deperiit, omnium corda tremuerunt, ac viribus defaecatis dulcia arva linquentes, alii pedestri itinere lares incognitos expetunt, alii marinis fluctibus remigantes fallacibus undis spem vitae committunt. Utrique videlicet necessitati consulentes, non jam vicinas, sed longe remotas et incognitas nationes expetere decreverunt: quo tantae infamiae notam vel paululum evitare quivissent. Ex his Priamus et Antenor cum ingenti multitudine de exercitu Trojano intrantes ripas Tanais fluminis, Pannoniorum terminos secus Maeotidas paludes navigio petierunt. Missisque per gyrum exploratoribus deprehenderunt e vicino locum suae habitationi congruum, remotum videlicet a communi habitatione hominum, terram nullis cultam vomeribus, marinis fluctibus undique circumseptam. Ibi itaque fixere tentoria, et resumptis animis civitatem aedificaverunt, quam Sicambriam appellavere. Viri igitur isti fortes et validi consueta ferocitate suffulti contra vicinos arma moventes, per gyrum finitima devastantes, famam sui nominis vulgaverunt ubique. Et quoties de propriis finibus Pannoniorum populus hos exturbare voluisset, toties frustratis viribus eorum gladiis caedebatur, nec ad debellandos eos aliqua poterat facultate consurgere. Cumque eos nec armis, nec viribus, nec suffragiis aliquibus de propriis agellis extrudere potuissent, tandem ab insectationibus eorum desistentes, quos ante persecuti sunt ut inimicos, contra velle postmodum coeperunt colere ac venerari quasi dominos ac vicinos. Creverunt itaque in gentem magnam, et inhabitaverunt Sicambriam usque ad tempora Valentiniani imperatoris. Habebant duces et primarios, et universos ordines magnatorum: et si non eamdem honoris amplitudinem, tamen pristinae dignitatis fastum vel nomine tenus retinere gestiebant. Si forte primates aliquos elegissent, quasi haereditario jure priorum patrum nomina conservantes, non alium sibi patiebantur imponi, nisi quem nominis dignitas sublimasset. Valentinianus ergo imperator arcem Romani regebat imperii, vir strenuissimus et amator reipublicae, pauperum ac humilium cultor munificus, et rebellium exstirpator atrocissimus. Adversum hunc Alanorum gens atrocissima servilia arma corripiens, rebelles dexteras ad devastandum imperium, vel seditiones excitandas, ausu temerario erigens, quaeque attrectare poterat universa devastabat. Occurrit his imperator cum exercitu maximo super fluvium Danubii, et in eos aciem dirigens servilem insolentiam imperiali repressit edicto: plures eorum bello superans, alios in fugam praecipites abire compellens. Hi vero qui fuga elapsi sunt, Maeotidas intravere paludes, ibique se communientes ad defendendum vel potius resistendum quaeque poterant adjumenta congerebant. Perlustratis imperator importunitatibus loci, nolens totum fatigari exercitum, sacramentis
null
4c6361df-c619-4e4f-93dc-1a293ea11ef7
latin_170m_raw
null
None
None
None
imperialibus constrinxit, per annos 10 illis relaxari tributa, qui gentem hanc rebellem exinde dolo armisve ejicere potuissent. Audientes hoc Sicambri, quos a Troja adventasse jam diximus, animi audaciam experiri cupientes, per occulta latibula intra paludes insidias collocant, et facto impetu super Alanos irruunt; et eos nimia caede mactantes, tandem vinctos ut inimicos imperatori repraesentant. Hac igitur patrata victoria, et rebelles condigna ultione perdomuit, et Trojanos nostros, Sicambros videlicet, Francos appellari praecepit. Expletis itaque 10 annis, idem imperator primarium quemdam cum exactoribus de Romanorum populo misit, qui tributum a Francis exigerent. Franci vero indigne ferentes quod qui eadem sorte Graecorum saevitiam evitantes de propriis finibus aufugerant, ad persolvenda tributa germanum sanguinem provocassent, nil morati adversus primarium insurgentes, eum vita privavere. Pariter et legatos, quos direxerat imperator. Consilio etenim juvenum depravati, haec inter se verba tractabant: Imperator cum exercitu Romanorum Alanorum gentem rebellem de latibulo paludum ejicere non potuit, et nos, qui eos devicimus, cur tributa persolvimus? His auditis, imperator felle fervens contra Francos movit exercitum, ducens secum Aristarchum militiae suae principem. Qui videlicet Aristarchus cum innumera multitudine super Francos irruens, quemdam eorum ducem nomine Priamum gladio trucidavit, et caeteros nimia caede comminuens, licet cum multo dispendio Romani exercitus, tandem eos superans, terga dare compulit. Sentientes itaque Franci iram imperatoris diu sustinere non posse, et libertatem quam armis acquisierant perdere formidantes, elegerunt magis omnibus diebus vitae suae exsulari, quam tanti nominis dignitatem servili amplius maculari infamia. Et relicta Sicambria, media pars ipsorum cum uxoribus et liberis pervagantes Europam, huc et illuc vacillabant, non habentes certos lares, nec propriae stationis aliquod firmamentum. Per diversos igitur anfractus itineris se suosque nepotes gladio defensabant, si forte propter adipiscenda vitae stipendia progrederentur alicubi, et inhumanos aliquos ad prohibenda necessaria offendissent. Et quocunque progrediebantur, eorum terror ubique diffusus compellebat in unum convenire populos, gentes innumeras adunari, universas patriae munitiones machinis omnibus armisve muniri. Vulgus insuper universum, quasi spes patriae deperisset, abdita quaeque lustrantes, se suosque parvulos ad montium abdita conferebant, et undique, buccinis concrepantibus, ita ex propugnaculis oppidani quique transeuntem populum jactis spiculis atque sagittis exturbabant, ac si debellandam patriam eos adventasse cognovissent. Sed gens, quae non ad pugnam, sed ad commeandum venerat, recto gradiebatur itinere, nisi forte aliquem capiendi cibarii necessitas alicubi pergere coegisset. Communis vero exercitus citato calle gradientes, absque nimio impedimento ripas Rheni fluminis attigerunt. Ibique in Germanorum oppidis fixere tentoria, habitaveruntque pacifice cum principibus terrae illius. Hi vero, qui apud Sicambriam remanserunt, incolentes videlicet ripas Danubii, elegerunt super se regem nomine Torcat, unde et propterea Torci appellati sunt. Modico itaque tempore elapso, intrantes Franci resumptis viribus, et a lassitudine recreati, qui, ut diximus, ripas Rheni fluminis attigerant, ad instar Trojae civitatem aedificare conati sunt. Sed imperfectum opus relinquentes, pari consilio elegerunt sibi regem, sicut et caeterae gentes, nomine Faramundum, filium Marchomiris filii Priami, et eum solio sublimantes debita reverentia excolere coeperunt. Quo defuncto, filium ejus Clodionem in paterno solio sublimaverunt. Hic in finibus Thoringorum in Dispargo castello paucis diebus habitavit. Suspecti semper erant Franci et dubii, et in incerto vacillantes, dum explorarent sedulo, si forte inveniretur alicubi locellus aliquis, qui eorum habitationi videretur esse congruus. Et dum hoc taedio aestuarent, relatum est illis ab exploratoribus, Galliam esse omnium regionum nobiliorem, omni refertam dignitate, consitam nemoribus pomiferis, terram esse fecundam, aptam ad omnia quae humanis possunt subvenire necessitatibus. Tali nuntio animati animos et arma corripiunt, et ad vindicandas injurias quas a Romanis pertulerant, corda cum gladiis exacuunt non ut fugiant, sed ut eos exterminent, et unumquemque suorum dictis asperioribus accendunt. His ferme diebus Romani habitabant a flumine Rheni usque ad fluvium Ligeris, et a Ligere fluvio versus Hispanias Gothi dominabantur. Burgundiones quoque Ariani erant, et habitabant secus Rhodanum fluvium. Clodio igitur rex missis praecursoribus suis usque ad urbem Camaracum, ipse quoque cum exercitu maximo Rhenum transiens eos subsecutus est, et ingressus Carbonariam silvam, Turnacensem civitatem obtinuit, et exinde Camaracum usque properavit. Ibique modicum residens, Romanos omnes qui in eadem reperti sunt gladio
null
32ea9fda-f869-42ce-afaf-281974eb164d
latin_170m_raw
null
None
None
None
trucidari praecepit. Qua civitate retenta, inde progreditur et usque ad Sumam fluvium occupavit, et ingressus Ambianorum urbem, ibidem et regni sedem statuit, et deinceps pacato jure quievit. Regnavit igitur annis 22 et mortuus est. Quo defuncto, Merovicus ad regendum populum eligitur, et in eadem Ambianorum civitate regali solio sublimatur. Merovicus itaque iste, a quo et Franci prius Merovinci vocati sunt, propter utilitatem videlicet et prudentiam illius, in tantam venerationem apud Francos est habitus, ut quasi communis pater ab omnibus coleretur. Hic genuit Childericum, patrem Clodovei regis excellentissimi. Erant autem Franci tunc fanatici, adorantes idola, et non agnoscebant regem coeli, qui creavit omnia. Mortuus igitur Merovicus, et regnavit Childericus filius ejus pro eo. Childericus itaque rex cum esset nimis luxuriosus, et regnaret super Francos, filias eorum violenter opprimebat. Super hac re nimium indignantes, pari consilio et aequalibus animis, aut eum occidere aut de regno expellere decreverunt. Sentiens Childericus adversum se Francorum animos esse commotos, aureum unum divisit in partes, vocans ad se Viomadum consiliarium suum, et ait illi: « Sentio gentem istam adversum me consurgere velle, et ego unanimitatem tuam peto, ut, in quantum potueris, Francos mihi pacifices. Cumque sedatos eos agnoveris, mandato tu ut redeam, et aurei ista partitio erit signum inter me et te. Cum autem videro quam tibi relinquo, revertar in pace. Sin autem, manebo apud Sisinum [ #al.@# Bisinum #vocant@# ] Thoringorum regem. » His dictis clam fugit apud Thoringos, habitavitque cum Sisino et Basina uxore sua. Quo expulso, Aegidium Romanum militem Franci super se statuunt consilio non bono atque inutili. Regnavitque super eos annis 8, et junctus est ei Viomadus in fictam amicitiam ob amorem Childerici domini sui. Et hortabatur regem Viomadus ut Francos aliquos male opprimeret; Franci vero Aegidii regis furore attriti, consilium Viomadi expetunt, et quid agere debeant inquirunt. Quibus ille ait: « Non reminiscitis, qualiter Romani parentes vestros attriverunt? quomodo eos a Sicambria expulerunt? Et vos regem vestrum expulistis utilem ac strenuum, et elevatis super vos militem hunc Romanum crudelem atque superbum? Sine consilio hoc fecistis, et nunc merito inebriamini poculo, quod propinastis. » Cui aiunt illi: « Sine lege licet tunc filias nostras abuteretur, nunc poenitet nos hoc fecisse, et utinam eum invenire meruissemus, ut cum pace regnaret super nos. » His Viomadus auditis, celeres nuntios ad Childericum dirigit, ut cum pace redeat, aurei divisi certa praemittens indicia. Sentiens Childericus quod desideraretur a Francis, laetus reversus est in regnum suum. Quem Franci cum gaudio recipientes, cum dedecore expulerunt Aegidium. Basina quoque Sisini regis uxor, apud quam latuisse praemonstravimus Childericum, saepius relicto viri toro, consortium nostri regis est experta. Quamobrem et eum nec multo post in Franciam est secuta, cupiens loco uxoris habitare cum eo. Quam Childericus cum insperate conspexisset, et ad quos usus de tam longinqua provincia ad eum properasset, inquireret: illa postposito pudore muliebri, ut erat nimis luxuriosa, tale fertur dedisse responsum: « Quoniam novi utilitatem tuam et pulchritudinem, et quod sis habilis et strenuus, e domo veni ut habitem tecum. Nam si in extremis terrae finibus utiliorem te cognovissem, et hunc nihilominus expetissem. » Complacuit regi mulieris sermo facetus, et eam gaudens sibi sociavit in uxorem. Quae concepit et peperit filium, vocavitque eum Clodoveum. Hic fuit rex potentissimus super omnes Francorum reges, vir egregius ac strenuissimus, expugnator bellicosissimus, imperii dilatator et totius aequitatis amator. Childericus itaque rex hac tempestate, collecto Francorum exercitu, Agrippinam civitatem super Rhenum fluvium est aggressus. Quam omni bellorum apparatu circumdans, tandem populum eumdem nimia caede vastatum devicit, et munitiones universas ejusdem civitatis sibi retinens, Coloniam eam vocari instituit. Hanc regebat Romanus Aegidius, cujus superius fecimus mentionem. Sed tanto exercitui resistere non valens, urbe progressus fugae consuluit, et sic furorem regis evasit. Inde progredientes Franci, Treveris civitatem super Mosellam fluvium vastantes ceperunt. Eo tempore mortuus est Aegidius Romanorum tyrannus, et ejus filius nomine Siagrius apud Suessionem civitatem in paterno solio sublimatur. Recollecto iterum Childericus rex Francorum exercitu, Aurelianis usque pervenit, terras
null
e5e5a4a7-431f-4a4e-85a0-7db4ad636f0b
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnes quae sunt in circuitu nimia feritate depopulans. Inde progreditur Andegavis, occursurus Adovagrio duci Saxonum, qui eamdem Andegavam debellaverat atque protiverat, relicto Paulo comite ad custodiendam civitatem. Cumque rex Childericus ex improviso civitatem irrumperet, et Adovagrium ducem obtruncare decerneret, nave subvectus Adovagrius aufugit regisque mucrone Paulus obtruncatus est et principalis domus ejusdem civitatis est igne cremata. Hac igitur patrata victoria, cum ad solum proprium, hoc est ad Ambianorum urbem remeare cuperet, febre correptus spiritum exhalavit, et regendum populum Clodoveo filio suo dereliquit. Mortuus est autem Childericus rex XXIV imperii sui anno, et regnavit Clodoveus filius ejus pro eo. PROLOGUS. Quia calami nostri acies quadam rubigine videtur ambesa, quam boni totius inimica connexit otiositas, ne plectrum linguae desidia pariter innectat aut quadam tarditate rigescat, dum in custodiendis pecoribus immoramur, dum capellae legunt cytisum, et adhuc aliquantulum diei superesse videtur; memor patriae quaedam meae gentis opuscula, sicut nostri priores retulerunt, quoniam injungitis, modica relatione narrabo. Nec imputetur garrulitati, si gesta parentum praeconiis aliquibus extulero, quoniam ordini debetur et naturae ut prudentium facta parentum extollat devotio filiorum. LIBER PRIMUS. Quoniam id vestra deposcit intentio ut vobis insinuare debeam, cur compatriotae mei Franci cognominentur, quae res est digna relatu, si vos otium praebueritis; quantum exinde ad nos veterum monimenta transmiserunt, quantumve memoria retinere potui, intimabo. Si vestrum aliquis facta Trojanorum cognovit, si, Virgilio referente, eorum excidium Ulyssis fraude compertum aure vel leviter tetigit, non opus est hic enarrare per singula cur ad debellandam ferocissimam gentem Agamemnonis exarsit insania, quia nec nostrae facultati congruit et non historiam texere, sed brevem narratiunculam referre proposui. Mortuo igitur Hectore, Ilioque destructo, spes patriae tota deperiit, omnium corda tremuerunt, ac viribus defaecatis dulcia arva linquentes, alii pedestri itinere lares incognitos expetunt, alii marinis fluctibus remigantes fallacibus undis spem vitae committunt. Utrique videlicet necessitati consulentes, non jam vicinas, sed longe remotas et incognitas nationes expetere decreverunt: quo tantae infamiae notam vel paululum evitare quivissent. Ex his Priamus et Antenor cum ingenti multitudine de exercitu Trojano intrantes ripas Tanais fluminis, Pannoniorum terminos secus Maeotidas paludes navigio petierunt. Missisque per gyrum exploratoribus deprehenderunt e vicino locum suae habitationi congruum, remotum videlicet a communi habitatione hominum, terram nullis cultam vomeribus, marinis fluctibus undique circumseptam. Ibi itaque fixere tentoria, et resumptis animis civitatem aedificaverunt, quam Sicambriam appellavere. Viri igitur isti fortes et validi consueta ferocitate suffulti contra vicinos arma moventes, per gyrum finitima devastantes, famam sui nominis vulgaverunt ubique. Et quoties de propriis finibus Pannoniorum populus hos exturbare voluisset, toties frustratis viribus eorum gladiis caedebatur, nec ad debellandos eos aliqua poterat facultate consurgere. Cumque eos nec armis, nec viribus, nec suffragiis aliquibus de propriis agellis extrudere potuissent, tandem ab insectationibus eorum desistentes, quos ante persecuti sunt ut inimicos, contra velle postmodum coeperunt colere ac venerari quasi dominos ac vicinos. Creverunt itaque in gentem magnam, et inhabitaverunt Sicambriam usque ad tempora Valentiniani imperatoris. Habebant duces et primarios, et universos ordines magnatorum: et si non eamdem honoris amplitudinem, tamen pristinae dignitatis fastum vel nomine tenus retinere gestiebant. Si forte primates aliquos elegissent, quasi haereditario jure priorum patrum nomina conservantes, non alium sibi patiebantur imponi, nisi quem nominis dignitas sublimasset. Valentinianus ergo imperator arcem Romani regebat imperii, vir strenuissimus et amator reipublicae, pauperum ac humilium cultor munificus, et rebellium exstirpator atrocissimus. Adversum hunc Alanorum gens atrocissima servilia arma corripiens, rebelles dexteras ad devastandum imperium, vel seditiones excitandas, ausu temerario erigens, quaeque attrectare poterat universa devastabat. Occurrit his imperator cum exercitu maximo super fluvium Danubii, et in eos aciem dirigens servilem insolentiam imperiali repressit edicto: plures eorum bello superans, alios in fugam praecipites abire compellens. Hi vero qui fuga elapsi sunt, Maeotidas intravere paludes, ibique se communientes ad defendendum vel potius resistendum quaeque poterant adjumenta congerebant. Perlustratis imperator importunitatibus loci, nolens totum fatigari exercitum, sacramentis imperialibus constrinxit, per annos 10 illis relaxari tributa, qui gentem hanc rebellem exinde dolo armisve ejicere potuissent. Audientes hoc Sicambri, quos a Troja adventasse jam diximus, animi audaciam experiri cupientes, per occulta latibula intra paludes insidias collocant, et facto impetu
null
b1cbf4a7-11ee-49f2-8bfe-baef3425500c
latin_170m_raw
null
None
None
None
super Alanos irruunt; et eos nimia caede mactantes, tandem vinctos ut inimicos imperatori repraesentant. Hac igitur patrata victoria, et rebelles condigna ultione perdomuit, et Trojanos nostros, Sicambros videlicet, Francos appellari praecepit. Expletis itaque 10 annis, idem imperator primarium quemdam cum exactoribus de Romanorum populo misit, qui tributum a Francis exigerent. Franci vero indigne ferentes quod qui eadem sorte Graecorum saevitiam evitantes de propriis finibus aufugerant, ad persolvenda tributa germanum sanguinem provocassent, nil morati adversus primarium insurgentes, eum vita privavere. Pariter et legatos, quos direxerat imperator. Consilio etenim juvenum depravati, haec inter se verba tractabant: Imperator cum exercitu Romanorum Alanorum gentem rebellem de latibulo paludum ejicere non potuit, et nos, qui eos devicimus, cur tributa persolvimus? His auditis, imperator felle fervens contra Francos movit exercitum, ducens secum Aristarchum militiae suae principem. Qui videlicet Aristarchus cum innumera multitudine super Francos irruens, quemdam eorum ducem nomine Priamum gladio trucidavit, et caeteros nimia caede comminuens, licet cum multo dispendio Romani exercitus, tandem eos superans, terga dare compulit. Sentientes itaque Franci iram imperatoris diu sustinere non posse, et libertatem quam armis acquisierant perdere formidantes, elegerunt magis omnibus diebus vitae suae exsulari, quam tanti nominis dignitatem servili amplius maculari infamia. Et relicta Sicambria, media pars ipsorum cum uxoribus et liberis pervagantes Europam, huc et illuc vacillabant, non habentes certos lares, nec propriae stationis aliquod firmamentum. Per diversos igitur anfractus itineris se suosque nepotes gladio defensabant, si forte propter adipiscenda vitae stipendia progrederentur alicubi, et inhumanos aliquos ad prohibenda necessaria offendissent. Et quocunque progrediebantur, eorum terror ubique diffusus compellebat in unum convenire populos, gentes innumeras adunari, universas patriae munitiones machinis omnibus armisve muniri. Vulgus insuper universum, quasi spes patriae deperisset, abdita quaeque lustrantes, se suosque parvulos ad montium abdita conferebant, et undique, buccinis concrepantibus, ita ex propugnaculis oppidani quique transeuntem populum jactis spiculis atque sagittis exturbabant, ac si debellandam patriam eos adventasse cognovissent. Sed gens, quae non ad pugnam, sed ad commeandum venerat, recto gradiebatur itinere, nisi forte aliquem capiendi cibarii necessitas alicubi pergere coegisset. Communis vero exercitus citato calle gradientes, absque nimio impedimento ripas Rheni fluminis attigerunt. Ibique in Germanorum oppidis fixere tentoria, habitaveruntque pacifice cum principibus terrae illius. Hi vero, qui apud Sicambriam remanserunt, incolentes videlicet ripas Danubii, elegerunt super se regem nomine Torcat, unde et propterea Torci appellati sunt. Modico itaque tempore elapso, intrantes Franci resumptis viribus, et a lassitudine recreati, qui, ut diximus, ripas Rheni fluminis attigerant, ad instar Trojae civitatem aedificare conati sunt. Sed imperfectum opus relinquentes, pari consilio elegerunt sibi regem, sicut et caeterae gentes, nomine Faramundum, filium Marchomiris filii Priami, et eum solio sublimantes debita reverentia excolere coeperunt. Quo defuncto, filium ejus Clodionem in paterno solio sublimaverunt. Hic in finibus Thoringorum in Dispargo castello paucis diebus habitavit. Suspecti semper erant Franci et dubii, et in incerto vacillantes, dum explorarent sedulo, si forte inveniretur alicubi locellus aliquis, qui eorum habitationi videretur esse congruus. Et dum hoc taedio aestuarent, relatum est illis ab exploratoribus, Galliam esse omnium regionum nobiliorem, omni refertam dignitate, consitam nemoribus pomiferis, terram esse fecundam, aptam ad omnia quae humanis possunt subvenire necessitatibus. Tali nuntio animati animos et arma corripiunt, et ad vindicandas injurias quas a Romanis pertulerant, corda cum gladiis exacuunt non ut fugiant, sed ut eos exterminent, et unumquemque suorum dictis asperioribus accendunt. His ferme diebus Romani habitabant a flumine Rheni usque ad fluvium Ligeris, et a Ligere fluvio versus Hispanias Gothi dominabantur. Burgundiones quoque Ariani erant, et habitabant secus Rhodanum fluvium. Clodio igitur rex missis praecursoribus suis usque ad urbem Camaracum, ipse quoque cum exercitu maximo Rhenum transiens eos subsecutus est, et ingressus Carbonariam silvam, Turnacensem civitatem obtinuit, et exinde Camaracum usque properavit. Ibique modicum residens, Romanos omnes qui in eadem reperti sunt gladio trucidari praecepit. Qua civitate retenta, inde progreditur et usque ad Sumam fluvium occupavit, et ingressus Ambianorum urbem, ibidem et regni sedem statuit, et deinceps pacato jure quievit. Regnavit igitur annis 22 et mortuus est. Quo defuncto, Merovicus ad regendum
null
bd2f092d-d12c-4045-b587-b3b836ff7d26
latin_170m_raw
null
None
None
None
populum eligitur, et in eadem Ambianorum civitate regali solio sublimatur. Merovicus itaque iste, a quo et Franci prius Merovinci vocati sunt, propter utilitatem videlicet et prudentiam illius, in tantam venerationem apud Francos est habitus, ut quasi communis pater ab omnibus coleretur. Hic genuit Childericum, patrem Clodovei regis excellentissimi. Erant autem Franci tunc fanatici, adorantes idola, et non agnoscebant regem coeli, qui creavit omnia. Mortuus igitur Merovicus, et regnavit Childericus filius ejus pro eo. Childericus itaque rex cum esset nimis luxuriosus, et regnaret super Francos, filias eorum violenter opprimebat. Super hac re nimium indignantes, pari consilio et aequalibus animis, aut eum occidere aut de regno expellere decreverunt. Sentiens Childericus adversum se Francorum animos esse commotos, aureum unum divisit in partes, vocans ad se Viomadum consiliarium suum, et ait illi: « Sentio gentem istam adversum me consurgere velle, et ego unanimitatem tuam peto, ut, in quantum potueris, Francos mihi pacifices. Cumque sedatos eos agnoveris, mandato tu ut redeam, et aurei ista partitio erit signum inter me et te. Cum autem videro quam tibi relinquo, revertar in pace. Sin autem, manebo apud Sisinum [ #al.@# Bisinum #vocant@# ] Thoringorum regem. » His dictis clam fugit apud Thoringos, habitavitque cum Sisino et Basina uxore sua. Quo expulso, Aegidium Romanum militem Franci super se statuunt consilio non bono atque inutili. Regnavitque super eos annis 8, et junctus est ei Viomadus in fictam amicitiam ob amorem Childerici domini sui. Et hortabatur regem Viomadus ut Francos aliquos male opprimeret; Franci vero Aegidii regis furore attriti, consilium Viomadi expetunt, et quid agere debeant inquirunt. Quibus ille ait: « Non reminiscitis, qualiter Romani parentes vestros attriverunt? quomodo eos a Sicambria expulerunt? Et vos regem vestrum expulistis utilem ac strenuum, et elevatis super vos militem hunc Romanum crudelem atque superbum? Sine consilio hoc fecistis, et nunc merito inebriamini poculo, quod propinastis. » Cui aiunt illi: « Sine lege licet tunc filias nostras abuteretur, nunc poenitet nos hoc fecisse, et utinam eum invenire meruissemus, ut cum pace regnaret super nos. » His Viomadus auditis, celeres nuntios ad Childericum dirigit, ut cum pace redeat, aurei divisi certa praemittens indicia. Sentiens Childericus quod desideraretur a Francis, laetus reversus est in regnum suum. Quem Franci cum gaudio recipientes, cum dedecore expulerunt Aegidium. Basina quoque Sisini regis uxor, apud quam latuisse praemonstravimus Childericum, saepius relicto viri toro, consortium nostri regis est experta. Quamobrem et eum nec multo post in Franciam est secuta, cupiens loco uxoris habitare cum eo. Quam Childericus cum insperate conspexisset, et ad quos usus de tam longinqua provincia ad eum properasset, inquireret: illa postposito pudore muliebri, ut erat nimis luxuriosa, tale fertur dedisse responsum: « Quoniam novi utilitatem tuam et pulchritudinem, et quod sis habilis et strenuus, e domo veni ut habitem tecum. Nam si in extremis terrae finibus utiliorem te cognovissem, et hunc nihilominus expetissem. » Complacuit regi mulieris sermo facetus, et eam gaudens sibi sociavit in uxorem. Quae concepit et peperit filium, vocavitque eum Clodoveum. Hic fuit rex potentissimus super omnes Francorum reges, vir egregius ac strenuissimus, expugnator bellicosissimus, imperii dilatator et totius aequitatis amator. Childericus itaque rex hac tempestate, collecto Francorum exercitu, Agrippinam civitatem super Rhenum fluvium est aggressus. Quam omni bellorum apparatu circumdans, tandem populum eumdem nimia caede vastatum devicit, et munitiones universas ejusdem civitatis sibi retinens, Coloniam eam vocari instituit. Hanc regebat Romanus Aegidius, cujus superius fecimus mentionem. Sed tanto exercitui resistere non valens, urbe progressus fugae consuluit, et sic furorem regis evasit. Inde progredientes Franci, Treveris civitatem super Mosellam fluvium vastantes ceperunt. Eo tempore mortuus est Aegidius Romanorum tyrannus, et ejus filius nomine Siagrius apud Suessionem civitatem in paterno solio sublimatur. Recollecto iterum Childericus rex Francorum exercitu, Aurelianis usque pervenit, terras omnes quae sunt in circuitu nimia feritate depopulans. Inde progreditur Andegavis, occursurus Adovagrio duci Saxonum, qui eamdem Andegavam debellaverat atque protiverat, relicto Paulo comite ad custodiendam civitatem. Cumque rex Childericus ex improviso civitatem irrumperet, et Adovagrium ducem obtruncare decerneret, nave
null
b4b24e62-2e4e-4e63-9190-20d154c3bdaf
latin_170m_raw
null
None
None
None