Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
MONITUM.
Plenae bonae frugis sunt epistolae Gozperti, exeunte fere saeculo X abbatis Tegernseensis, quarum quarta,
quinta et sexta inscriptae sunt #Meginhelmo, famosissimo comiti, summae nobilitatis prosapia progenito,@# cui
familiam Tegernseensem, #in Oriente@# gravi fame laborantem, his verbis commendat: « Petimus ut nobis
aperiatis manum solitae largitionis vestrae, et jubeatis nobis dari aliquantulum frumenti ob eleemosynam
vestri in victum eorum in regione orientali, qua vos dominamini, ne fame penitus eos et inedia consummari
vel mori videamus. » Quo loco #Orientem@# et #regionem orientalem@# esse #Austriam,@# in qua hodieque quaedam
praedia juris Tegernseensis sunt, clarissime constat ex iis quae de veteri Austriae nomenclatione diffusius
disputat reverendus Frater in #Dissertationibus praevtis ad tomum I Scriptorum rerum Austriacarum.@#
Et tamen de hoc #famosissimo@# comite, qui olim in Austria #dominabatur,@# altum, quod ego quidem sciam,
in vetustis nostris annalibus silentium.
EPISTOLA PRIMA. AD RAMUOLDUM ABBATEM S. EMMERAMMI.
#Se Ratisbonae in festo S. Emmerammi futurum nuntiat,
petitque sibi exscribendum transmitti librum
plenariae collationis.@#
Abbati R., monachicae religionis speculo perspicacissimo,
G. famulamini debiti discipulatus toto
mentis affectu subjectus.
Ardenti desiderio praesentiam paternitatis vestrae
sitimus: marcescentes artus, quos prae lassitudine
senii laborumque aegre ferimus, penes vos aliquantulum
animare cupimus; lepidissimo fratrum colloquio
paululum recreari desideramus, quia nos tam
longo temporis spatio a vobis disjunctum fore suspiriosum
pectus saepiuscule dolendo prodere non cessat.
Proximo ducis nostri colloquio speramus nos
praesentari conspectui vestro; quod si fuerit interdictum
aliquo eventu praepediente, vel aliqua re annullatum,
vestro tamen precamine fultus festo S. E.
patroni nostri interesse non dubitamus. #Librum plenariae
collationis,@# quem dudum petiveramus, quia in
nostra non habetur bibliotheca, humo tenus geniculantes
repetimus ut nobis praestari praecipiatis.
Quam celerrime videlicet possumus, conscribi facimus,
vobisque aut ipsi reportare, aut per nuntium
remittere statuto tempore non tardamus. Valete.
EPISTOLA II. AD ARNOLDUM COMITEM.
#Illi pro impensis favoribus gratias cumulate agit, doloremque
suum ob Adelheidis imperatricis obitum
declarat, ac quae pro ejus animae requie a suis
monachis persoluta sint perscribit.@#
Abbas G., monachici cultus solo nomine provisor
constitutus, comiti A., stemmate generoso, nec minus
dignitate nobilitato, felicitatem summae salutis
in Domino.
Nullo digno sermonum tractatu possumus grates
conscribere beneficentissimae celsitudini vestrae pro
multiplici clementia quam nobis indignis nostrisque
domesticis indefesse jugiter impertitis. Et quia nihil
tale ullo unquam promeruimus servitio, Deo supplicamus
ut vobis mercedem recompenset dono centuplicato;
in primis ego, qui abbatis fungor vocabulo,
devotaque cohors nostrorum commonasterialium
usque modo memoriam vestri habuimus sedulis
orationibus. Deinceps autem firmissime statuimus
nomen vestrum in nostro monasterio die noctuque
precaminibus memorialiter perpetuare.
Lugubre nuntium de obitu amicissimae dominae
nostrae Adalheidae nimium nos et . . . nostra, ut decuit
in casu talis personae, perturbavit, pro qua ex
tunc usque nunc consuetudinarias complevimus precaminum
celebrationes, et in semper annuali revolutione
temporis vigilias missasque cum oblationibus
sciamus facere. Diem Kal. jubete conscribi
membrana, nobisque transmitti per praesentem pelligerum.
Valete.
EPISTOLA III. AD EUMDEM.
#Maximas gratias agit pro fenestris templo Tegernseensi
affabre comparatis, et pueros quos discendi causa
hactenus in monasterio enutrivit, eruditionis specimina
daturos remittit.@#
Dignissimo comiti A., gloria multimodarum virtutum
ubique diffamato. abbas G. fratrumque sibi
subjectorum conventus, sedulitatem precaminum et
salutem in Domino.
Fidelissimae devotionis exercitia, quae tam longi
temporis nobis ac nostris a vobis infatigabiliter diversitate
laborum magnitudineque ministeriorum
sunt impertita, cunctorum remunerator Deus sancti
testis sui Quirini precibus, mercedibus centies centuplicatis
remunerari dignetur coram coetibus coelestibus.
Merito pro vobis Deo supplicamus, qui locum
nostrum talibus operibus honorum sublimastis, qualibus
nec priscorum temporibus comperti sumus,
nec nos visuros esse sperabamus. Ecclesiae nostrae
fenestrae veteribus pannis usque nunc fuerunt clausae.
Vestris felicibus temporibus auricomus sol primum
infulsit basilicae nostrae pavimenta per discoloria
picturarum vitra; cunctorumque inspicientium corda
pertentant multiplicia gaudia, qui inter se mirantur
insoliti operis varietates. Quocirca quousque locus
iste cernitur tali decoratus ornatu, vestrum nomen
die noctuque celebrationibus orationum ascribitur.
Et ut omnium proximorum vestrorum memoria
deinceps hic agatur, facite conscribi nomina quorumcunque
vultis in membrana, nobisque transmitti
per praesentem nuntium. Vestrae deliberationi dimittimus
illos pueros probandos, si | null | 0e8d2baa-268c-4936-9313-9a0352a64bd2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illud opus adhuc
ita sint edocti uti vobis est honorificum nobisque
necessarium; vel, si aliquid eis deesse inveniam, liceat
eos remittere vobis causa meliorationis. Valete.
EPISTOLA IV. AD MEGINHELMUM COMITEM.
#Rogat ut sibi nonnihil frumenti in victum eorum qui
in Austria monasterio suo serviunt, elargiatur.@#
G., abbas monasterii S. Q., #ill.@# comiti venerando
salutem in Domino.
In maxima necessitate fideles amici merito quaeruntur,
et, ut scriptum est, sine dubio tunc comprobantur
quando solatium adjutorii largiuntur. Quia
consolationem vestram semper habuimus in omnibus
rebus nostris, idcirco etiam nunc, quasi unico patri
et proprio domino, pietati vestrae querimoniam facimus
de familia nostra quam in #Oriente@# habemus,
quae prae penuria grani praesenti anno subjacet gravi
periculo famis, cui de parte nostra non possumus
subvenire sicut debuimus, quia in isto anno Ceres
non bene fructificavit nobis in locis nostris. Sed petimus
ut nobis aperiatis manum solitae largitionis
vestrae, et jubeatis nobis dari aliquantulum frumenti
ob eleemosynam vestri in victum eorum in #regione
orientali,@# qua vos dominamini, ne fame penitus eos
et inedia consummari vel mori videamus. Valete.
EPISTOLA V. AD EUMDEM.
#Gratias agit pro husonibus, piscium genere, quantumque
precum Deo pro ejus conjugis anima offerant
Tegernseenses, exponit.@#
Famosissimo comiti MEGINHELMO, summae nobilitatis
prosapia progenito, G. abbas cum grege monachico
sibi subjecto salutem in Domino.
Quod singulis annis petendo vos sollicitamus,
compellit nos instans necessitas, et solita atque annualis
largitio benignitatis vestrae, quia vix potuimus
scire, quid essent pisces quos #husones@# nominant,
nisi eleemosyna vestri. Volumus etiam vos
nosse quod nullo anno praetermittimus censum orationis
quem vobis promisimus, exceptis his quas pro
eleemosynas nobis facientibus communiter celebramus;
specialiter pro vobis amicisque vestris qui adhuc
vivunt vel jam in Christo obierunt, ac felicis
memoriae conjuge vestra XLIII missas et psalteria X
decantamus. Quin etiam nomina vestra scripta sunt
apud nos propter jugem memoriam. Valete.
EPISTOLA VI. AD EUMDEM.
#Petit sibi suisque, cum carnibus monachorum more
abstineant, husones mitti.@#
Domno M. boni nominis gloria ubique diffamato,
GOZPERTUS abbas cum suis confratribus salutem in
Domino.
Nullius servitii munus prae manibus habentes, accedimus
ad vos magnas res postulantes, sed tamen
audacter, qui confidentiam resumimus de conscientia
totius bonitatis in vos. In #regione Australi,@# sicut
scitis, habitantes, more monachorum, ut decet, a
carnibus abstinentes, captura piscium raro pascimur,
quia piscosas aquas minime habemus. Sed si
Deus anno praesenti fecundavit capturam husonum,
nobiscum petimus ut jubeatis largiendo communicari,
ut memoriam vestri deinceps coram Deo in
orationibus nostris habeamus. Valete.
EPISTOLA VII. AD GEBHARDUM EPISCOPUM AUGUSTANUM.
#Ejus religionem ac pietatem laudat, spondetque se
ad eumdem, cum per anni tempus licuerit, accessurum.@#
Domno pontifici G., sanctorum antecessorum meritis
apostolica sede digne sublimato, G., servorum
Dei ultimus, humilisque monachica congregatio sibi
commissa, famulaminum precumque sedulitatem in
Christo.
Virtutibus vestrae laudabilis famae, quas pius rumor
matris Ecclesiae ubique diffundit, congratulamur,
quosque saepissime comperti sumus, frequentiori
narratione venerandi antistitis nostri G. ( #Goteschalchi
ep. Frising.@# ), qui vos multum amat in
Christo, cum priscorum praedecessorum vestri episcoporum
gratia seu familiaritate admodum pleniter
ob eleemosynam sui functi sumus, qui nos dilexerunt
pro amore Dei sanctique Quirini, patroni nostri,
eo ardentius etiam gratiam vestri prae caeteris habere
spiritus desiderio sitimus, quo vos nomen religiositatemque #Benedictinae vitae@#
positum in apostolica dignitate
prae aliis exornare moribus habituque sentimus.
Quia gremio Augustensis ecclesiae nutriti sumus
a puero, sanctum locum saepe saepius visitare
debemus, proximaque aestate, quando gramina sufficere
possunt iteratoribus, vestris orationibus intus
vos videre cupimus, vestraque animari praesentia,
ut spiritus desiderat per singula momenta. Quocirca
petimus, pontifex venerande, deinceps mementote
nostri: quando nos vestri obliviscimur,
nec nostri recordamur. Valete.
EPISTOLA VIII. AD BRUNONEM.
#Ut decimas in vico Tatinhusa ecclesiae Tontinhusanae
reddi jubeat.@#
BRUNONI, domno beneficentissimo, abbas, vester
servitor devotus.
Quidam viculus haereditatis vestrae, Tatinhusa
nuncupatus, duarum hobarum colonia possessus,
memoria et aetate cunctorum qui adhuc supersunt,
semper decimatus fuerat ad ecclesiam nostram,
Tontinhusa nominatam. Et causamur | null | 7e509712-a788-4fce-b648-8c6b51652a24 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pietati vestrae
vestituram nobis injuste abstractam, petimusque ut,
judicum vestri moderamine omnia justa libenter
ponderante, nobis praecipiatis eamdem decimationem
concedi, donec in concilio archipresbyteri et apud
legum conditores dijudicetur quod justissimum sit;
postea nolumus nec possumus contradicere, quidquid
exinde facere praecipitis. Valete.
EPISTOLA IX. AD OTTONEM COMITEM.
#Commendat ei servum quemdam, rogatque ut duo
ipsi palliola reddantur.@#
OTTONI comiti venerando GOZPERTUS abbas cum
fratribus sibi commissis devotum servitium ac precum
sedulitatem.
Diu noctuque vestrae pietati nimium confidentes,
istum servum nostrum, omni solatio destitutum,
commendamus vobis, post Deum unicissimum consolatorem
de sibi nunc instanti tribulatione. Videlicet
duo palliola, quae remanserant in vestra potestate,
sibi reddi praecipiatis pro amore Dei et S. Quirini
eleemosynamque vestri. Si illum dignamini consolari,
nos utique scitote multum exinde gratulari.
Valete.
EPISTOLA X. AD H. COMITISSAM.
#Petit pecuniam pro quorumdam consanguineorum suorum
redemptione.@#
Domnae comitissae H., bona opinione ubique
diffamatae, vester servitor devotus sedulae orationis
constantiam.
Instantis necessitatis meae causam conqueror pietati
vestrae, quia eos, ut audimus, benigne consolamini
qui in angustia sunt. Quidam consanguinitate
mihi juncti, qui fuerunt liberi, venundati ab iniquis
hominibus, duro premuntur servitio. Sed domnus
noster, dux Heinricus, ob eleemosynam sui praecepit
ut liberi redeant, si ei et pretium reddamus. Ad
hoc petimus ut nobis aliquod auxilium faciatis pro
Dei amore, semper memor quod ereptores oppressorum
sibi mereantur praemia aeterna. Valete.
EPISTOLA XI. AD OTPERTUM ABBATEM.
#Ut quamdam inter utriusque servos commutationem
fieri permittat.@#
Abbas GOZBERTUS cum fratribus dilecto domno et
confratri OTPERTO salutem in Domino.
Rogamus vos per amorem amicitiae quam inter
nos habemus pro mercatione quam famulus noster
et famulus vester inter se fecerunt, ut commutationem
fieri ejusdem mercationis praecipiatis, et hoc
perficiatur salva fide inter utrosquei ita tamen, si
vultis et praecipitis, ut famulus noster cum juramento
contestetur ne res famuli vestri pejorata sit in potestate
sua de suo aliquo delicto.
EPISTOLA XII. AD EIHSTATENSIS ECCLESIAE FRATRES.
#Ut diem obitus fratris sui ad se perscribant.@#
G., TEGERNSEENSIS monasterii abbas, quamvis indignus,
fratribus Eihstatensis Ecclesiae amandis
tanquam uterinis Christianae germanitatis.
Quamvis corporali localitate a vobis simus disjuncti,
coagulatione tamen specialis commemorationis
jugiter vestrae dilectioni sumus compaginati. Lugubre
nuntium turbabat nos corde tenus, quia fratrem
nostrum jam ad Deum migrasse audivimus, qui, dum
vixit, dimidium animae meae fuit, cujus obitus diem
Kalendario conscribi nobisque transmitti rogamus.
Hoc unum viventi fratri nostro dare decrevimus, sed
eum in Christo laetari speramus. Petimus ut pro
memoria felicis animae vobis ministrari jubeatis.
Valete.
EPISTOLA XIII. AD DOMNUM II.
#Ut tertiam partem Historiae Tripartitae sibi utendam
et exscribendam concedat.@#
Abbas G., quamvis indignus, domno H. salutem
in Christo.
Recordamini, petimus, fidei charitatisque quam
uterque vestrum alteri promiserat; et, ne ullo modo
inter nos frigescat, si nobis aliquid vestri servitii
praecipitis, devotus implere studebo. Tripartitae Historiae
duas partes conscriptas habemus; tertia pars
ideo deest, quia exemplar alias acquirere non possumus,
nisi ob gratiam vestri nobis mittere dignemini.
EPISTOLA XIV. AD R. COMITEM.
#Immam ancillam cum filiis suis sibi lege deberi probat,
ac reddi postulat.@#
Domno R., comitatus honore valde digno, GOZPERTUS
abbas cum fratribus sibi subjectis salutem in
Domino.
In omni potestate vestri praesidatus sapienter vos
agere, et cuncta secundum legem decernere, semper
audivimus. Ideo dolemus quod famula nostra Imma
cum filiis suis nobis est a vestra potestate injuste
rapta. Scimus enim, si legem patrum suorum haberet,
quod filii ejus vestri servi essent. Illa autem
perdidit legem patrum, quia in nostra potestate stuprata
est et peperit filium antequam legitimum maritum
acciperet; cujus rei testes sunt omnes qui illam
cognoscunt, qui eumdem infantem viderunt.
Idcirco petimus ut nobis eamdem servam cum filiis
reddi praecipiatis, ne et vobis peccatum sit, si moram
in reddendo facitis, et nobis necesse non #sic,
cum negatione, contra sensum@# sit domno nostri
duci de hac requerimoniam facere.
EPISTOLA XV. AD P. COGNATUM SUUM.
#Ut in egregio Tegernseensem familiam juvandi animo
persistat, et quosdam famulos civitate pulsos, tueatur@#
G., in | null | 8b45c59f-934a-4cd1-a8ec-f7e809789f2e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnibus vester devotus servitor, P. amicissimo
consanguineo domnoque charissimo sedulam
orationem devotumque famulamen.
Deus, qui nullum bene operantem indonatum relinquet,
restituat vobis remunerationis donum quod
pro nobis constanter, devote fideliterque laborastis
in eo quod ad vestrum solatium confugimus justitiam
Dei nostri monasterii exquirendam. Petimus
vero ut pro amore Dei sanctique Quirini adhuc persistatis
fido adjutorio, ut coepistis, et usque ad fidelem
finem, ut vobis confidimus, perducatis. Quidquid
nos vel nuntii nostri vobis dare pro hoc negotio
promisimus, quando vel ubi vultis, sine mora
praesentamus, ita tamen si vestro juvamine nobis
curtlia restituantur. Istos famulos nostros mittimus
pietati vestrae, quos isti urbani de civitate expulerant
propter despoliatos homines, quod bene nostis,
quia illi de hac re aliquid non praesumpserant priusquam
vestram et domni Taginini licentiam habebant.
Quocirca rogamus ne eos extra potestatem
vestram dimittatis, donec illos pacifice et sine timore
in civitate manere faciatis. Valete.
EPISTOLA XVI. AD EUMDEM
#Conqueritur ob sui neglectum et oblivionem, rogatque
ut aliquid cupri, stanni et plumbi ad fundendam
campanam, et nonnihil thymiamatis ad cultum Dei
et S. Quirini mittat.@#
Abbas G. caeterique fratres P. quidquid patres dilecto
fratri filioque charissimo.
Plures anni computantur quod nativum solum
dereliquistis, et regiones adistis ignotas, in quibus,
ut libenter audivimus, etiam satis abunde ditatus
estis. Sed miramur et dolemus quod nostri penitus
ita oblitus estis, ut nec per nuntios, hinc inde saepius
cursitantes, ullum salutaminis verbum unquam
nobis demandastis; cum menti nostrae, ut puerulus
eratis, corde tenus semper amore sitis coagulatus.
Ob recordationem non obliviscendae priorisque amicitiae
rogamus nobis transmitti aliquantum cupri,
stanni, sive etiam plumbi. Volumus enim, si Deus
praeibit, grandem fundere campanam ad honorem
Dei et S. Quirini. His enim omnibus exhaustae sunt
nostrae patriae civitates, nec ullo pretio aliquid
istiusmodi possumus comparare. Ad thurificandum
etiam domui Dei altarique S. Quirini petimus nobis
aliquantulum thuris vel alicujus generis thymiamata
transmitti. Si aliquid nobis per praesentes
nuntios remandatis quod ad servitium vestrum facere
possumus, omni devotionis studio libenter implebimus.
Valete.
MONITUM.
Plenae bonae frugis sunt epistolae Gozperti, exeunte fere saeculo X abbatis Tegernseensis, quarum quarta,
quinta et sexta inscriptae sunt #Meginhelmo, famosissimo comiti, summae nobilitatis prosapia progenito,@# cui
familiam Tegernseensem, #in Oriente@# gravi fame laborantem, his verbis commendat: « Petimus ut nobis
aperiatis manum solitae largitionis vestrae, et jubeatis nobis dari aliquantulum frumenti ob eleemosynam
vestri in victum eorum in regione orientali, qua vos dominamini, ne fame penitus eos et inedia consummari
vel mori videamus. » Quo loco #Orientem@# et #regionem orientalem@# esse #Austriam,@# in qua hodieque quaedam
praedia juris Tegernseensis sunt, clarissime constat ex iis quae de veteri Austriae nomenclatione diffusius
disputat reverendus Frater in #Dissertationibus praevtis ad tomum I Scriptorum rerum Austriacarum.@#
Et tamen de hoc #famosissimo@# comite, qui olim in Austria #dominabatur,@# altum, quod ego quidem sciam,
in vetustis nostris annalibus silentium.
EPISTOLA PRIMA. AD RAMUOLDUM ABBATEM S. EMMERAMMI.
#Se Ratisbonae in festo S. Emmerammi futurum nuntiat,
petitque sibi exscribendum transmitti librum
plenariae collationis.@#
Abbati R., monachicae religionis speculo perspicacissimo,
G. famulamini debiti discipulatus toto
mentis affectu subjectus.
Ardenti desiderio praesentiam paternitatis vestrae
sitimus: marcescentes artus, quos prae lassitudine
senii laborumque aegre ferimus, penes vos aliquantulum
animare cupimus; lepidissimo fratrum colloquio
paululum recreari desideramus, quia nos tam
longo temporis spatio a vobis disjunctum fore suspiriosum
pectus saepiuscule dolendo prodere non cessat.
Proximo ducis nostri colloquio speramus nos
praesentari conspectui vestro; quod si fuerit interdictum
aliquo eventu praepediente, vel aliqua re annullatum,
vestro tamen precamine fultus festo S. E.
patroni nostri interesse non dubitamus. #Librum plenariae
collationis,@# quem dudum petiveramus, quia in
nostra non habetur bibliotheca, humo tenus geniculantes
repetimus ut nobis praestari praecipiatis.
Quam celerrime videlicet possumus, conscribi facimus,
vobisque aut ipsi reportare, aut per nuntium
remittere statuto tempore non tardamus. Valete.
EPISTOLA II. AD ARNOLDUM COMITEM.
#Illi pro impensis favoribus gratias cumulate agit, doloremque
suum ob Adelheidis imperatricis obitum
declarat, ac quae pro ejus animae requie a suis
monachis persoluta sint | null | fd6891c6-2233-4097-9de3-6ab308a5358c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
perscribit.@#
Abbas G., monachici cultus solo nomine provisor
constitutus, comiti A., stemmate generoso, nec minus
dignitate nobilitato, felicitatem summae salutis
in Domino.
Nullo digno sermonum tractatu possumus grates
conscribere beneficentissimae celsitudini vestrae pro
multiplici clementia quam nobis indignis nostrisque
domesticis indefesse jugiter impertitis. Et quia nihil
tale ullo unquam promeruimus servitio, Deo supplicamus
ut vobis mercedem recompenset dono centuplicato;
in primis ego, qui abbatis fungor vocabulo,
devotaque cohors nostrorum commonasterialium
usque modo memoriam vestri habuimus sedulis
orationibus. Deinceps autem firmissime statuimus
nomen vestrum in nostro monasterio die noctuque
precaminibus memorialiter perpetuare.
Lugubre nuntium de obitu amicissimae dominae
nostrae Adalheidae nimium nos et . . . nostra, ut decuit
in casu talis personae, perturbavit, pro qua ex
tunc usque nunc consuetudinarias complevimus precaminum
celebrationes, et in semper annuali revolutione
temporis vigilias missasque cum oblationibus
sciamus facere. Diem Kal. jubete conscribi
membrana, nobisque transmitti per praesentem pelligerum.
Valete.
EPISTOLA III. AD EUMDEM.
#Maximas gratias agit pro fenestris templo Tegernseensi
affabre comparatis, et pueros quos discendi causa
hactenus in monasterio enutrivit, eruditionis specimina
daturos remittit.@#
Dignissimo comiti A., gloria multimodarum virtutum
ubique diffamato. abbas G. fratrumque sibi
subjectorum conventus, sedulitatem precaminum et
salutem in Domino.
Fidelissimae devotionis exercitia, quae tam longi
temporis nobis ac nostris a vobis infatigabiliter diversitate
laborum magnitudineque ministeriorum
sunt impertita, cunctorum remunerator Deus sancti
testis sui Quirini precibus, mercedibus centies centuplicatis
remunerari dignetur coram coetibus coelestibus.
Merito pro vobis Deo supplicamus, qui locum
nostrum talibus operibus honorum sublimastis, qualibus
nec priscorum temporibus comperti sumus,
nec nos visuros esse sperabamus. Ecclesiae nostrae
fenestrae veteribus pannis usque nunc fuerunt clausae.
Vestris felicibus temporibus auricomus sol primum
infulsit basilicae nostrae pavimenta per discoloria
picturarum vitra; cunctorumque inspicientium corda
pertentant multiplicia gaudia, qui inter se mirantur
insoliti operis varietates. Quocirca quousque locus
iste cernitur tali decoratus ornatu, vestrum nomen
die noctuque celebrationibus orationum ascribitur.
Et ut omnium proximorum vestrorum memoria
deinceps hic agatur, facite conscribi nomina quorumcunque
vultis in membrana, nobisque transmitti
per praesentem nuntium. Vestrae deliberationi dimittimus
illos pueros probandos, si illud opus adhuc
ita sint edocti uti vobis est honorificum nobisque
necessarium; vel, si aliquid eis deesse inveniam, liceat
eos remittere vobis causa meliorationis. Valete.
EPISTOLA IV. AD MEGINHELMUM COMITEM.
#Rogat ut sibi nonnihil frumenti in victum eorum qui
in Austria monasterio suo serviunt, elargiatur.@#
G., abbas monasterii S. Q., #ill.@# comiti venerando
salutem in Domino.
In maxima necessitate fideles amici merito quaeruntur,
et, ut scriptum est, sine dubio tunc comprobantur
quando solatium adjutorii largiuntur. Quia
consolationem vestram semper habuimus in omnibus
rebus nostris, idcirco etiam nunc, quasi unico patri
et proprio domino, pietati vestrae querimoniam facimus
de familia nostra quam in #Oriente@# habemus,
quae prae penuria grani praesenti anno subjacet gravi
periculo famis, cui de parte nostra non possumus
subvenire sicut debuimus, quia in isto anno Ceres
non bene fructificavit nobis in locis nostris. Sed petimus
ut nobis aperiatis manum solitae largitionis
vestrae, et jubeatis nobis dari aliquantulum frumenti
ob eleemosynam vestri in victum eorum in #regione
orientali,@# qua vos dominamini, ne fame penitus eos
et inedia consummari vel mori videamus. Valete.
EPISTOLA V. AD EUMDEM.
#Gratias agit pro husonibus, piscium genere, quantumque
precum Deo pro ejus conjugis anima offerant
Tegernseenses, exponit.@#
Famosissimo comiti MEGINHELMO, summae nobilitatis
prosapia progenito, G. abbas cum grege monachico
sibi subjecto salutem in Domino.
Quod singulis annis petendo vos sollicitamus,
compellit nos instans necessitas, et solita atque annualis
largitio benignitatis vestrae, quia vix potuimus
scire, quid essent pisces quos #husones@# nominant,
nisi eleemosyna vestri. Volumus etiam vos
nosse quod nullo anno praetermittimus censum orationis
quem vobis promisimus, exceptis his quas pro
eleemosynas nobis facientibus communiter celebramus;
specialiter pro vobis amicisque vestris qui adhuc
vivunt vel jam in Christo obierunt, ac felicis
memoriae conjuge vestra XLIII missas et psalteria X
decantamus. Quin etiam nomina vestra scripta sunt
apud nos propter jugem memoriam. Valete.
EPISTOLA VI. AD EUMDEM.
#Petit sibi suisque, cum carnibus monachorum more
abstineant, husones mitti.@#
Domno M. boni nominis gloria ubique diffamato, | null | ba4a58b1-450d-4fcc-9727-79a59181d1d5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
GOZPERTUS abbas cum suis confratribus salutem in
Domino.
Nullius servitii munus prae manibus habentes, accedimus
ad vos magnas res postulantes, sed tamen
audacter, qui confidentiam resumimus de conscientia
totius bonitatis in vos. In #regione Australi,@# sicut
scitis, habitantes, more monachorum, ut decet, a
carnibus abstinentes, captura piscium raro pascimur,
quia piscosas aquas minime habemus. Sed si
Deus anno praesenti fecundavit capturam husonum,
nobiscum petimus ut jubeatis largiendo communicari,
ut memoriam vestri deinceps coram Deo in
orationibus nostris habeamus. Valete.
EPISTOLA VII. AD GEBHARDUM EPISCOPUM AUGUSTANUM.
#Ejus religionem ac pietatem laudat, spondetque se
ad eumdem, cum per anni tempus licuerit, accessurum.@#
Domno pontifici G., sanctorum antecessorum meritis
apostolica sede digne sublimato, G., servorum
Dei ultimus, humilisque monachica congregatio sibi
commissa, famulaminum precumque sedulitatem in
Christo.
Virtutibus vestrae laudabilis famae, quas pius rumor
matris Ecclesiae ubique diffundit, congratulamur,
quosque saepissime comperti sumus, frequentiori
narratione venerandi antistitis nostri G. ( #Goteschalchi
ep. Frising.@# ), qui vos multum amat in
Christo, cum priscorum praedecessorum vestri episcoporum
gratia seu familiaritate admodum pleniter
ob eleemosynam sui functi sumus, qui nos dilexerunt
pro amore Dei sanctique Quirini, patroni nostri,
eo ardentius etiam gratiam vestri prae caeteris habere
spiritus desiderio sitimus, quo vos nomen religiositatemque #Benedictinae vitae@#
positum in apostolica dignitate
prae aliis exornare moribus habituque sentimus.
Quia gremio Augustensis ecclesiae nutriti sumus
a puero, sanctum locum saepe saepius visitare
debemus, proximaque aestate, quando gramina sufficere
possunt iteratoribus, vestris orationibus intus
vos videre cupimus, vestraque animari praesentia,
ut spiritus desiderat per singula momenta. Quocirca
petimus, pontifex venerande, deinceps mementote
nostri: quando nos vestri obliviscimur,
nec nostri recordamur. Valete.
EPISTOLA VIII. AD BRUNONEM.
#Ut decimas in vico Tatinhusa ecclesiae Tontinhusanae
reddi jubeat.@#
BRUNONI, domno beneficentissimo, abbas, vester
servitor devotus.
Quidam viculus haereditatis vestrae, Tatinhusa
nuncupatus, duarum hobarum colonia possessus,
memoria et aetate cunctorum qui adhuc supersunt,
semper decimatus fuerat ad ecclesiam nostram,
Tontinhusa nominatam. Et causamur pietati vestrae
vestituram nobis injuste abstractam, petimusque ut,
judicum vestri moderamine omnia justa libenter
ponderante, nobis praecipiatis eamdem decimationem
concedi, donec in concilio archipresbyteri et apud
legum conditores dijudicetur quod justissimum sit;
postea nolumus nec possumus contradicere, quidquid
exinde facere praecipitis. Valete.
EPISTOLA IX. AD OTTONEM COMITEM.
#Commendat ei servum quemdam, rogatque ut duo
ipsi palliola reddantur.@#
OTTONI comiti venerando GOZPERTUS abbas cum
fratribus sibi commissis devotum servitium ac precum
sedulitatem.
Diu noctuque vestrae pietati nimium confidentes,
istum servum nostrum, omni solatio destitutum,
commendamus vobis, post Deum unicissimum consolatorem
de sibi nunc instanti tribulatione. Videlicet
duo palliola, quae remanserant in vestra potestate,
sibi reddi praecipiatis pro amore Dei et S. Quirini
eleemosynamque vestri. Si illum dignamini consolari,
nos utique scitote multum exinde gratulari.
Valete.
EPISTOLA X. AD H. COMITISSAM.
#Petit pecuniam pro quorumdam consanguineorum suorum
redemptione.@#
Domnae comitissae H., bona opinione ubique
diffamatae, vester servitor devotus sedulae orationis
constantiam.
Instantis necessitatis meae causam conqueror pietati
vestrae, quia eos, ut audimus, benigne consolamini
qui in angustia sunt. Quidam consanguinitate
mihi juncti, qui fuerunt liberi, venundati ab iniquis
hominibus, duro premuntur servitio. Sed domnus
noster, dux Heinricus, ob eleemosynam sui praecepit
ut liberi redeant, si ei et pretium reddamus. Ad
hoc petimus ut nobis aliquod auxilium faciatis pro
Dei amore, semper memor quod ereptores oppressorum
sibi mereantur praemia aeterna. Valete.
EPISTOLA XI. AD OTPERTUM ABBATEM.
#Ut quamdam inter utriusque servos commutationem
fieri permittat.@#
Abbas GOZBERTUS cum fratribus dilecto domno et
confratri OTPERTO salutem in Domino.
Rogamus vos per amorem amicitiae quam inter
nos habemus pro mercatione quam famulus noster
et famulus vester inter se fecerunt, ut commutationem
fieri ejusdem mercationis praecipiatis, et hoc
perficiatur salva fide inter utrosquei ita tamen, si
vultis et praecipitis, ut famulus noster cum juramento
contestetur ne res famuli vestri pejorata sit in potestate
sua de suo aliquo delicto.
EPISTOLA XII. AD EIHSTATENSIS ECCLESIAE FRATRES.
#Ut diem obitus fratris sui ad se perscribant.@#
G., TEGERNSEENSIS monasterii abbas, quamvis indignus, | null | 30599ec5-54a4-4eb9-8429-d1a56439a2a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fratribus Eihstatensis Ecclesiae amandis
tanquam uterinis Christianae germanitatis.
Quamvis corporali localitate a vobis simus disjuncti,
coagulatione tamen specialis commemorationis
jugiter vestrae dilectioni sumus compaginati. Lugubre
nuntium turbabat nos corde tenus, quia fratrem
nostrum jam ad Deum migrasse audivimus, qui, dum
vixit, dimidium animae meae fuit, cujus obitus diem
Kalendario conscribi nobisque transmitti rogamus.
Hoc unum viventi fratri nostro dare decrevimus, sed
eum in Christo laetari speramus. Petimus ut pro
memoria felicis animae vobis ministrari jubeatis.
Valete.
EPISTOLA XIII. AD DOMNUM II.
#Ut tertiam partem Historiae Tripartitae sibi utendam
et exscribendam concedat.@#
Abbas G., quamvis indignus, domno H. salutem
in Christo.
Recordamini, petimus, fidei charitatisque quam
uterque vestrum alteri promiserat; et, ne ullo modo
inter nos frigescat, si nobis aliquid vestri servitii
praecipitis, devotus implere studebo. Tripartitae Historiae
duas partes conscriptas habemus; tertia pars
ideo deest, quia exemplar alias acquirere non possumus,
nisi ob gratiam vestri nobis mittere dignemini.
EPISTOLA XIV. AD R. COMITEM.
#Immam ancillam cum filiis suis sibi lege deberi probat,
ac reddi postulat.@#
Domno R., comitatus honore valde digno, GOZPERTUS
abbas cum fratribus sibi subjectis salutem in
Domino.
In omni potestate vestri praesidatus sapienter vos
agere, et cuncta secundum legem decernere, semper
audivimus. Ideo dolemus quod famula nostra Imma
cum filiis suis nobis est a vestra potestate injuste
rapta. Scimus enim, si legem patrum suorum haberet,
quod filii ejus vestri servi essent. Illa autem
perdidit legem patrum, quia in nostra potestate stuprata
est et peperit filium antequam legitimum maritum
acciperet; cujus rei testes sunt omnes qui illam
cognoscunt, qui eumdem infantem viderunt.
Idcirco petimus ut nobis eamdem servam cum filiis
reddi praecipiatis, ne et vobis peccatum sit, si moram
in reddendo facitis, et nobis necesse non #sic,
cum negatione, contra sensum@# sit domno nostri
duci de hac requerimoniam facere.
EPISTOLA XV. AD P. COGNATUM SUUM.
#Ut in egregio Tegernseensem familiam juvandi animo
persistat, et quosdam famulos civitate pulsos, tueatur@#
G., in omnibus vester devotus servitor, P. amicissimo
consanguineo domnoque charissimo sedulam
orationem devotumque famulamen.
Deus, qui nullum bene operantem indonatum relinquet,
restituat vobis remunerationis donum quod
pro nobis constanter, devote fideliterque laborastis
in eo quod ad vestrum solatium confugimus justitiam
Dei nostri monasterii exquirendam. Petimus
vero ut pro amore Dei sanctique Quirini adhuc persistatis
fido adjutorio, ut coepistis, et usque ad fidelem
finem, ut vobis confidimus, perducatis. Quidquid
nos vel nuntii nostri vobis dare pro hoc negotio
promisimus, quando vel ubi vultis, sine mora
praesentamus, ita tamen si vestro juvamine nobis
curtlia restituantur. Istos famulos nostros mittimus
pietati vestrae, quos isti urbani de civitate expulerant
propter despoliatos homines, quod bene nostis,
quia illi de hac re aliquid non praesumpserant priusquam
vestram et domni Taginini licentiam habebant.
Quocirca rogamus ne eos extra potestatem
vestram dimittatis, donec illos pacifice et sine timore
in civitate manere faciatis. Valete.
EPISTOLA XVI. AD EUMDEM
#Conqueritur ob sui neglectum et oblivionem, rogatque
ut aliquid cupri, stanni et plumbi ad fundendam
campanam, et nonnihil thymiamatis ad cultum Dei
et S. Quirini mittat.@#
Abbas G. caeterique fratres P. quidquid patres dilecto
fratri filioque charissimo.
Plures anni computantur quod nativum solum
dereliquistis, et regiones adistis ignotas, in quibus,
ut libenter audivimus, etiam satis abunde ditatus
estis. Sed miramur et dolemus quod nostri penitus
ita oblitus estis, ut nec per nuntios, hinc inde saepius
cursitantes, ullum salutaminis verbum unquam
nobis demandastis; cum menti nostrae, ut puerulus
eratis, corde tenus semper amore sitis coagulatus.
Ob recordationem non obliviscendae priorisque amicitiae
rogamus nobis transmitti aliquantum cupri,
stanni, sive etiam plumbi. Volumus enim, si Deus
praeibit, grandem fundere campanam ad honorem
Dei et S. Quirini. His enim omnibus exhaustae sunt
nostrae patriae civitates, nec ullo pretio aliquid
istiusmodi possumus comparare. Ad thurificandum
etiam domui Dei altarique S. Quirini petimus nobis
aliquantulum thuris vel alicujus generis thymiamata
transmitti. Si aliquid nobis per praesentes
nuntios remandatis quod ad servitium vestrum facere
possumus, omni devotionis studio libenter implebimus.
Valete. | null | 2a0b2f83-d821-47f9-902c-ae67053dd573 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Sermo de Paschate Domini
Redemptionis nostrae dies, charissimi, tanto nobis
est propensius honorandus et celebri devotione recolendus,
quanto salutis nostrae gaudio dicatum
illum agnoscimus. Licet enim caeterarum festivitatum
dies ad nostrum sint instituti gaudium et profectum,
hic tamen, qui resurrectionis est nostrae
mysterium, salutis et exsultationis privilegio obtinet
principatum: sicut per Psalmistam dicitur: #Haec est
dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea.@#
Haec est, inquam, dies in qua viventibus gaudium et
mortuis praestatur refrigerium: haec est, inquam,
dies quam sibi Dominus specialiter vindicavit, et
sanguinis sui pretio et resurrectionis gloria dedicavit;
pro nobis enim mortuus resurrexit, nunquam,
secundum apostoli Petri sententiam, moriturus, ut
cum eo pariter ad virtutem a vitiis resurgamus. #Christus,@#
inquit, #resurgens a mortuis jam non moritur:
mors illi ultra non dominabitur.@# In hac itaque,
fratres, nobis est permaxime congaudendum; in hac,
Domino auctore, spiritualiter exsultandum, in qua
caput nostrum Christus, morte devicta, resurrexit,
et resurrectionis nostrae nobis formam resurgendo
demonstravit, Apostolo teste, qui ait: #Si complantati@#
(ita cod.) #facti sumus similitudini mortis ejus,
simul et resurrectionis erimus.@# Sed ut solemnitatis
hujus vobis amodo mysteria revelemus, Testamenti
Veteris quodammodo portas subeamus, et unde haec
prius celebritas inoleverit agnoscamus: quo bene
cognitam et plus amemus et venerabilius observemus:
quidquid etiam hinc spiritualiter patuerit assumendum,
utilitatis vestrae per nos erit usibus exponendum.
Cum de servitute Aegyptiaca portentis insignibus
plebs Israelitica liberatur, phase Domino anniversaliter
celebrare praecipitur, ne tot tantorumque virtutem
miraculorum processu temporis posteritas ignoraret,
ignotamque nulla honoris reverentia celebraret: ubi
etiam agnus, qui illorum pascha fuerat, immolari
jubetur, quo typicus ille populus insuetae comestionis
more vesceretur: sicut ei per Moysen a Domino
demonstratur: #Renes,@# inquit, #vestros accingentis,
calceamenta habebitis in pedibus, et comedetis festinanter.@#
Sed quod illi in occidente legis littera, hoc
nos vivificantis spiritus custodire debemus in gratia. #Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.@#
Quid
ergo per Aegyptum, nisi #tenebras@# accipimus? et quid
phase, nisi #transitum@# nominamus? Phase igitur, pro
quo pascha, sit licet linguae alterius accipimus, recte
celebramus, cum de veteris legis tenebris ad novae
gratiae lucem venimus, et infernalia claustra coelesti
sede commutamus, apostolo Petro teste qui ait: #Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.@#
Et paulo post nos admonet dicens: #Populus acquisitionis,
annuntiate virtutes ejus qui vos vocavit in admirabile
lumen suum.@#
Quod bene etiam demonstratur cum per Lucam
evangelistam dicitur: #Homo quidam descendens in
Hiericho incidit in latrones;@# qui exspoliatus atque
vulneratus, tandem relinquitur semivivus; sed a
Samaritano misericorditer susceptus, vitae et salutis
gratiam adeptus est. Homo hic protoplastus, imo
humanum genus accipitur. Hiericho #defectio@# exprimitur.
Hierusalem #pacis visio@# nominatur. Latrones
maligni spiritus intelliguntur. Tunc revera homo
hic ab Hierusalem descendit quando in paradiso
Domini sui praecepta contempsit; qui cum Hiericho
pergit, merito spiritus malignos offendit; quia cum
relictis aeternis, solum defectivis intendit, quod sibi
pernicies paretur nullatenus intellexit. Merito itaque
tunica immortalitatis exuitur: merito multarum
miseriarum, quibus hic involvitur, plagis afficitur.
merito postremo semivivus in hujus saeculi via proteritur:
ut amodo quivis aeterna discat appetere, et
transeuntia omni studeat cautela declinare. Et quia
sacerdos et levita, Veteris Testamenti Patres, eisdem
addicti plagis succumbebant, nullum vulnerato
temedium exhibere valebant. Neque enim aliorum
solutioni idoneus est habendus quicunque suis est
vinculis irretitus. Sic Dominus dicit: #Si caeco caecus
ducatum praebet, ambo in foveam cadunt.@# Quid ergo?
Estne in illatis vulneribus et imminentis mortis discrimine
relinquendus? Absit! adest enim Samaritanus, #custos@#
interpretatus, Dominus videlicet Jesus
Christus, nullius peccati tenebris, secundum Petrum
apostolum, obfuscatus, qui #peccatum non fecit, nec
inventus est dolus in ore ejus;@# qui ejus calamitatibus
adeo propitiatus indoluit, quod de tenebris eum moriens
et umbra mortis eripuit, et resurgens vitae et
luci perpetuae sociavit.
Sed videamus quid sequitur. #Renes vestros accingetis,
calciamenta habebitis in pedibus, et comedetis
festinanter.@# Per renes, | null | 512ed84f-0fbb-4459-9776-171ecee07910 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
charissimi, carnales delectationes
accipiuntur, quos qui pascha comedunt, hoc
est qui agni immaculati, Domini scilicet Jesu Christi,
carne reficiuntur, accingere monentur: quoniam
qui Dominicae resurrectionis gloriam digne
cupiunt celebrare, immundos carnis appetitus et
voluntates debent noxias refrenare: calciamenta in
pedibus habere, ut praecedentium exemplis suam
valeant vitam custodire. Calciamenta quippe ex
mortuorum fieri pellibus non ambigimus, quae tunc
in pedibus procul dubio gestamus, cum sanctorum
Patrum exemplis vitae nostrae gressus munimus.
Tenentes baculum in manibus; quia enim caecae
noctis itinera per baculum exploramus, discretionem
per baculum non inconvenienter accipimus. Tunc
siquidem in manibus baculum tenemus cum a vitiorum
offendiculis baculo nos discretionis observamus.
Renes itaque vestros, fratres, accingite, carnis delectationes
cohibete; vitae vestrae viam exemplo sanctorum
Patrum et discretionis baculo custodite; a terrenis
ad coelestia festinanter transite, ut Jesum in Galilaea,
quae interpretatur #transmigratio,@# possitis inspicere.
Resurrectionis enim ejus perfrui societate merebimur,
si a corruptela vitiorum ad virtutum opera
transmigremus. Quod discipulis per mulierem resurrectio
Dominica nuntiatur, procul dubio ostenditur,
quia per quem humano generi sexum est mors
addicta, per eum beatae vitae est resurrectio nuntiata,
et quo mors mundo, diabolo suggerente, paratur,
per hunc a monumento, angelo monente, vita revelatur;
et per cujus manum homo mortis suscepit
poculum, per ejusdem vitae suscepit antidotum. Illi
ergo concinamus laudes in terris qui pro redemptione
nostra descendit de coelis Jesus Christus Dominus
noster.

Samaritano misericorditer susceptus, vitae | null | c550b7f0-68d4-46b4-a020-977ae7de1ca4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et salutis
gratiam adeptus est. Homo hic protoplastus, imo
humanum genus accipitur. Hiericho #defectio@# exprimitur.
Hierusalem #pacis visio@# nominatur. Latrones
maligni spiritus intelliguntur. Tunc revera homo
hic ab Hierusalem descendit quando in paradiso
Domini sui praecepta contempsit; qui cum Hiericho
pergit, merito spiritus malignos offendit; quia cum
relictis aeternis, solum defectivis intendit, quod sibi
pernicies paretur nullatenus intellexit. Merito itaque
tunica immortalitatis exuitur: merito multarum
miseriarum, quibus hic involvitur, plagis afficitur.
merito postremo semivivus in hujus saeculi via proteritur:
ut amodo quivis aeterna discat appetere, et
transeuntia omni studeat cautela declinare. Et quia
sacerdos et levita, Veteris Testamenti Patres, eisdem
addicti plagis succumbebant, nullum vulnerato
temedium exhibere valebant. Neque enim aliorum
solutioni idoneus est habendus quicunque suis est
vinculis irretitus. Sic Dominus dicit: #Si caeco caecus
ducatum praebet, ambo in foveam cadunt.@# Quid ergo?
Estne in illatis vulneribus et imminentis mortis discrimine
relinquendus? Absit! adest enim Samaritanus, #custos@#
interpretatus, Dominus videlicet Jesus
Christus, nullius peccati tenebris, secundum Petrum
apostolum, obfuscatus, qui #peccatum non fecit, nec
inventus est dolus in ore ejus;@# qui ejus calamitatibus
adeo propitiatus indoluit, quod de tenebris eum moriens
et umbra mortis eripuit, et resurgens vitae et
luci perpetuae sociavit.
Sed videamus quid sequitur. #Renes vestros accingetis,
calciamenta habebitis in pedibus, et comedetis
festinanter.@# Per renes, charissimi, carnales delectationes
accipiuntur, quos qui pascha comedunt, hoc
est qui agni immaculati, Domini scilicet Jesu Christi,
carne reficiuntur, accingere monentur: quoniam
qui Dominicae resurrectionis gloriam digne
cupiunt celebrare, immundos carnis appetitus et
voluntates debent noxias refrenare: calciamenta in
pedibus habere, ut praecedentium exemplis suam
valeant vitam custodire. Calciamenta quippe ex
mortuorum fieri pellibus non ambigimus, quae tunc
in pedibus procul dubio gestamus, cum sanctorum
Patrum exemplis vitae nostrae gressus munimus.
Tenentes baculum in manibus; quia enim caecae
noctis itinera per baculum exploramus, discretionem
per baculum non inconvenienter accipimus. Tunc
siquidem in manibus baculum tenemus cum a vitiorum
offendiculis baculo nos discretionis observamus.
Renes itaque vestros, fratres, accingite, carnis delectationes
cohibete; vitae vestrae viam exemplo sanctorum
Patrum et discretionis baculo custodite; a terrenis
ad coelestia festinanter transite, ut Jesum in Galilaea,
quae interpretatur #transmigratio,@# possitis inspicere.
Resurrectionis enim ejus perfrui societate merebimur,
si a corruptela vitiorum ad virtutum opera
transmigremus. Quod discipulis per mulierem resurrectio
Dominica nuntiatur, procul dubio ostenditur,
quia per quem humano generi sexum est mors
addicta, per eum beatae vitae est resurrectio nuntiata,
et quo mors mundo, diabolo suggerente, paratur,
per hunc a monumento, angelo monente, vita revelatur;
et per cujus manum homo mortis suscepit
poculum, per ejusdem vitae suscepit antidotum. Illi
ergo concinamus laudes in terris qui pro redemptione
nostra descendit de coelis Jesus Christus Dominus
noster. | null | 429f9935-f9b7-4394-b0c2-18c5b1537820 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Epistola ad Hugonem monachum
Frater Hugo, si interrogeris cui potius credere
debeas, quandoquidem dissentiunt, Evangelio an
Dionysio, responsurum te non diffido quia potius
Evangelio. Sed Evangelio in veritate constante,
Dionysius invenitur multum dissentire. Habet enim
veritas Evangelii quia anno decimo quinto imperii
Tiberii Caesaris baptizatus sit Christus, incipiens
quasi annorum triginta. Secundum vero chronica
Eusebii, vel etiam Hieronymi, qui nisi probasset,
non ita transtulisset, anno XVIII Tiberii venit ad
passionem, qui potuit esse annus XXXIII incarnationis
ejus. Iterum habet veritas Evangelii XIV luna,
id est feria V, celebrasse eum pascha legale, nec
illud vel anticipasse, vel distulisse; feria autem VI,
id est luna XV, crucem ascendisse; Sabbato, id est
luna XVI, in sepulcro quievisse; Dominica vero,
id est luna XVII, resurrexisse. Ergo aperto circulo
Dionysii, si ita inveneris, anno XXXII incarnationis
ejus, vel XXXIII, vel XXXIIII, qui sunt post circulum
magnae reversionis DLXIIII, vel DLXV, vel DLXVI, age
Deo gratias, sicut Beda praecipit, quod tamen ironice
dixit. Ideo autem tres numeros annorum posui,
quia alii putaverunt eum anno XXXII, alii XXXIII,
fuisse passum, alii autem XXXIIII: quibus Beda magis
assentire videtur. Secundum autem veritatem
Evangelii, vel revelationem Joannis, vel prophetiam
Danielis, tribus semis annis praedicavit, et alii
praedicationis ejus annorum primum putaverunt,
nativitatis ejus esse XXX, ut statim post baptismum
et jejunium coeperit praedicandi exordium. Scimus
autem Joannem evangelistam, post reditum de exsilio,
non solum propter haereses quae se absente
emerserant confutandas, verum etiam quia caeteros
evangelistas legeret multa de miraculis Christi,
pauca vero de divinitate dixisse, quaedam vero insigniora
praetermisisse, utpote de nuptiis in Cana Galileae,
de Nicodemo, de caeco nato, de languido ad
piscinam, de muliere ad puteum, de Lazaro suscitato,
de pedum lavatione, et alia multa. Ipsa vero
quae dixerant confuse et inordinate, id est priora
posterius, posteriora prius posuisse. Igitur aggressus
est numerum annorum praedicationis Christi
per dies festos paschae distinguere, et quampulchre
ab ipsis diebus voluit exordium sumere, #Miserunt
Judaei ab Jerosolymis (Joan. I, 19)
@#; altera die, #Vidit
Joannes Jesum venientem ad se (ibid. 29)
@#; altera die, #Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo
(ibid. 35)
@#;
die tertio, #Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae (Joan.
II)
@#. Igitur primo anno praedicationis suae, cum esset
Jerosolymis in Pascha, ejecit vendentes et ementes
de templo; secundo anno in die festo Paschae sana
vit languidum ad piscinam; tertio anno, post miraculum
de quinque panibus factum, erat proximum
Pascha, dies festus Judaeorum; quarto anno venit
ante sex dies Paschae Bethaniam, ubi Lazarum
suscitavit, quando et passus est. Nam si anno XVIII
Tiberii passus est, qui forte fuit dimidius super tres
praedicationis suae annos, ergo primus praedicationis
ille fuit, qui decimus quintus Tiberii exstitit, quo
et baptizatus est. Sed forte, secundum supputationem
Bedae, initium decimi noni Tiberii Caesaris
anni potuit esse quartus praedicationis, qui fuit et
passionis, id est XXXIIII incarnationis, praecedentibus
III annis, id est XXXI, XXXII, XXXIII. Sive ergo
XXXIII, sive XXXIIII secundum cyclum Dionysii, ab
incarnatione sua passus sit anno, nullo modo consentit
evangelicae veritatis relatio; nam anno XXXIIII
luna in Pascha, non XVII, ut dictum est, sed provenit
XXI, nec XIIII luna in feria V, sed provenit in
die Dominica. Passio vero non VI feria, nec in X
Kalendarum Aprilium, secundum Graecos; nec in
VIII Kalendas, secundum Latinos; sed nec resurrectio
in VIII Kalendarum Aprilium, secundum Graecos,
nec in VI Kalendas, secundum Latinos, ullo
modo proventura est. Jam vero quam inconsentaneum
sit in XXXIII ab incarnatione sua passum esse,
vel resurrexisse, palam liquebit, cum haec omnia
potius occurrant in Aprili quam in Martio. Evangelio
autem praescribente, scimus quia in aequinoctio
autumnali praenuntiatus sit Joannes Baptista;
in mense autem sexto, id est Martio, post dimidium
annum, eisdem Kalendis, annuntiatus est Christus,
quo conceptus est et passus, secundum illud: #Non
coques | null | ffc26b8d-4e02-43ab-ac1d-18452083cc08 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
agnum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19)
@#;
id est, non eo die Christum interficias, quo conceptus
est, quod, licet vetuerit, praesciebat tamen
Judaeos non obaudituros; sicut et Adae lignum scientiae
boni et mali vetuit, quod tamen eum non observaturum
praescivit, propter quod dicit Psalmista: #Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum
(Psal.
XXXI, 2)
@#. O quam periculosum est vel a Deo, vel ab
aliquo sancto viro talia praemonendo audire, cui
quia Spiritus inest prophetiae, raro contingit quae
prohibet non evenire! Languido enim ad piscinam
sanato tristis praemonuit: #Vade jam, et noli peccare,
ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V, 14)
@#. Deterius
quippe ei contigit, quando in passione Christo
alapam dedit. Igitur his in veritate constantibus,
liquet Christum uno eodemqe die et conceptum et
passum. De Kalendario autem, vel annis Dominicae
incarnationis, propter inscitiam temporum, magna
est consultatio chronographorum. Qui enim scire
potuit abbas Dionysius a suo tempore retro computans
annos imperatorum usque ad quadragesimum
secundum Augusti Caesaris annum, qui fuit annus
primus nativitatis Christi, secundum chronica Eusebii?
Quomodo, inquam, indubitate scire potuit qui
integris annis regnaverint, qui aliquot menses vel
dies superhabuerint, quanta interregna fuerint, id
est, uno defuncto et altero substituto, quantum
temporis intercesserit? Sed Graecis, auctore Nicaeno
concilio et beato Cyrillo Alexandrino episcopo, magis
assentiendum, qui et finitimi Orientalibus et
vicini apostolicorum virorum fuere temporibus.
Omnis enim antiquitas, ut ait orator maximus, quo
proprius aberat ab ortu et divina progenie, eo melius
quae erant vera cernebat. Hi itaque VIII annos ab
Incarnatione Domini minus quam circulus Dionysii
supputant; ergo, secundum illos, primus ab Incarnatione
Domini annus is est qui est in circulo Dionysii
nonus. Is autem est XXXIIII, qui est in circulo
Dionysii XLII, habens VII concurrentes, XIIII epactam,
terminum in XI Kalend. Aprilis, feria scilicet
V, quando et Coena facta est, et vespere Pascha
celebrari coepta est, sicut dicit Dominus; die XIIII
ad vesperum Pascha Domini est, et in XV sub luna
solemnitatem celebrabitis, quando et passus est, id
est X Kalendas Aprilis, et Sabbatum quando requievit
in sepulcro, luna XVI, IX Kalendas Aprilis, et
Dominicum diem Resurrectionis VIII Kalendas Aprilis,
luna XVII. Praeclare: nam in quaestionibus
Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus de libro
Exodi agitatis, deprehensum est aequinoctia et solstitia
in XII Kalendarum, potius quam in octavis,
etiam ratione horologica esse adnotandum. Constantino
quippe Augusto XVIII imperii sui anno baptizato,
scandalum ortum est per Ecclesias Orientales
noviter aedificatas, aut renovatas, non solum de simultatibus
inter Alexandrum Alexandrinum episcopum,
et Arium presbyterum suum, sed etiam de
Pascha celebrando, quod prius ab Orientalibus
agebatur quam ab ipsis Judaeis. Judaei enim, annos
lunares sequentes, in quibusdam embolismis uno
mense antequam nos, et hoc ante aequinoctium celebrant;
sed hic error ex libro Bedae De temporibus
facile decutitur. Orientales vero, qui successores
apostolorum jactabant se consectari, sed concordiam
solarium et lunarium annorum non usquequaque
perscrutati, utroque claudicabant pede. Quapropter
rogatu Sylvestri papae missus est ab imperatore
Osius Cordubensis episcopus, qui utrumque
corrigeret, et pacem inter Alexandrinos componeret,
sed reversus est sine effectu. Igitur rogatu Sylvestri,
et jussu Constantini congregata synodus
apud Nicaeam, per duos menses celebrata est, ubi
error Arii facile deprehensus, cito fuit damnatus.
Sed de paschali observatione quaestiones difficiles
et pene inextricabiles diu sunt agitatae. Ad ultimum
quaestionibus Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus
recitatis, XIIII quoque lunis paschalibus secundum
Pachomium confirmatis, sancitum est ut quicunque
deinceps Pascha cum Judaeis, id est ante aequinoctium,
celebrasset, anathema esset. Sed in XIIII
lunis Pachomii invenitur ante aequinoctium, quod
in VIII Kalendas Aprilis putabatur XIIII luna paschalis,
V die, id est in XII Kalendas Aprilis; aut IIII die,
id est in XI Kalendas Aprilis, ubi et terminus et aliquoties
ipsa solemnitas reperitur; aut III die, id est
in X Kalendas Aprilis, ubi solemnitas tantum; aut
pridie, id est IX Kalendas Aprilis, ubi utrumque;
aut in ipsa VIII Kalendarum die, ubi identidem adnotatur.
Itaque, aut | null | 40c1a456-876a-4280-8f64-0f0b7050c7b2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
anathemati subjacendum, aut
sicut in Nicaeno concilio sancitum est, Pascha est
celebrandum. Conclusum est igitur et Aegyptiaca
disciplina, qui peritiores in arte calculandi sunt,
utpote apud quos nunquam pluviae, nunquam nubila
fuere, et horologica ratione aequinoctium vernale in
XII Kalendarum potius esse. Et quam congruenter,
quam apte; feria quippe IIII dum crearentur sidera,
ipso momento, dividentibus sphaeram coelestem sole
et luna, et sole quidem Arietem, luna autem obtinente
Libram, patuit in XII Kalendarum aequinoctium
vernale fuisse. Ergo in XIII Kalendarum, feria III,
apparuit arida; in XIIII Kalendarum feria II, factum
est firmamentum; in XV Kalendarum, id est feria I,
affigitur primus dies saeculi, et ingressio solis in
Arietem. His ita in veritate constantibus, feria V,
id est XI Kalend. Aprilis creati sunt pisces et aves;
feria autem VI, id est X Kalend. Aprilis, factus
est homo, et producta est de latere ejus Eva.
Et ubi auctoratius, ubi sanctius per crucem
Christi redimeretur homo, et de sanguine profluenti
e latere Christi baptizaretur Ecclesia,
quam in ipso die et eodem Kalendario? Et sicut
Deus ab operibus suis requievit in die Sabbato, id
est VIIII Kal. April., ita et Christus in sepulcro.
Successsit Resurrectionis ejus dies Dominica, id est
VIII Kalend. April., quae non solum prima, sed etiam
inscribitur pro octava. Ut autem transcenso aequinoctio,
utque in tertia hebdomada, utque Dominica
die, sicut angelus per pastorem mandavit Victori
papae Romano, facile est inveniri apud Bedam in
libro De temporibus de ipsorum sacramento. Nam
Judaei quocunque die post Sabbatum, id est una vel
prima Sabbati, quae modo dicitur dies Dominica,
aut secunda Sabbati, aut tertia Sabbati, aut quarta
Sabbati, aut quinta Sabbati, luna XIIII occurrisset,
eodem die, facto vespere, et XV luna incipiente,
habebant Pascha, et quot dies superessent usque ad
Sabbatum, protrahebant illud usque ad Sabbatum,
et ipsum Pascha aliquoties V diebus, aliquoties IIII
et deinceps, aliquoties uno tantum die vel duobus
ante Sabbatum, sicut contigit in passione Domini,
quando feria V advesperascente, et luna XV incipiente,
ipsam noctem et sequentem diem habebant
pro Pascha, sicut dicit evangelista: #Erat pascha, et
azyma post biduum (Marc. XIIII, 1)
@#. Sabbatum autem
subsequens, non solum propter semetipsum,
sed et propter solemnitatem paschalem, quasi duplex
festum dicebatur Sabbatum Sabbatorum. Quid
autem distet inter Pascha et azyma, vel si indifferenter
dicatur, sicut apud alium evangelistam: #Prima autem die azymorum, quando pascha immolari
solet
(Math. XXVI, 17)
@#, vel quot diebus Judaei
antequam nos, vel quot nobiscum celebrent Pascha,
apud Bedam inventu facile est. Liquet igitur quia
prius Orientales quam ipsi Judaei celebrabant. Judaei
enim, licet de aequinoctio aliquoties errarent,
tamen XIIII lunam sequebantur. Orientales vero,
lunaris circuli penitus ignari, aequinoctium autem
in VIII Kalendas Aprilis tenentes, sicut et multi nostrorum,
utpote Augustinus, Fulgentius, Joannes
Chrysostomus, et ipse Plinius, quo etiam die conceptionem
Christi et passionem adnotabant, Pascha
in VI Kalendas Aprilis celebrandum praefixerant,
quocunque die hebdomadis evenisset, sicut et Natale
Domini in VIII Kalendas Januarii. Victor vero papa
Romanus, ab angelo per pastorem monitus quocunque
die hebdomadis ipsa VI Kalendarum Aprilium
dies provenisset, in Dominicum diem Pascha differendum
statuit. Et de Dominica bene, ut ipse utique
quo Dominus resurrexit dies nunquam permutaretur,
et ut post aequinoctium semper Pascha celebraretur.
Ut vero post XIIII, id est in III hebdomada
hujus saeculi omnino adhuc aut ignorabatur, aut ne
legebatur, donec in Nicaena synodo et aequinoctium
XII Kalend. April. praefixum, et dies paschales,
juxta XIIII lunas Pachomii, deinceps sunt observati.
Hoc vero certissime sciendum quod si eo tempore
aequinoctia et solstitia in XII Kalendarum,
sicut modo essent praefixa, nunquam conceptiones
et natales beati Joannis et ipsius Christi
in VIII Kalendarum, sed potius in XII essent
assignatae. Nam qui ipsa aequinoctia in VIII
Kal. putaverunt, ipsi easdem festivitates ibidem assignaverunt,
propter illud quod dixit Joannes: #Illum oportet crescere, me autem minui
(Joan. III, 30)
@#.
Sed veritas cum | null | 9c8ebad3-e342-44bf-84d2-b1c4b16b0216 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Graecis scienda. Consuetudo autem
Ecclesiarum, si non est contra fidem, nullo modo
permutanda, nec eis qui in VIII Kalend. putaverunt,
omnino abrogandum, cum Graecis vero et Aegyptiis
de XII sentiendum. Quod dictum adversus haeresim
quae nuper exorta est valet plurimum, domno Gerberto
illam ex Toletano concilio praerogante. Nam
cum sint V dies a XII Kalendis usque ad VIII, si dies
Dominicus paschae, aut Sabbatum sanctum, aut Parasceven,
aut coena Domini praepedierint quominus
annuntiatio beatae Mariae matris celebrari possit
in quolibet ex ipsis V diebus, anticipari valebit, et
rescriptum nostrum adversus haec, si petieris, impetrare
valebis. Haec, frater dilectissime, summatim
breviterque quia per memetipsum infirmitate interpellante,
et oculorum acie jam caligante, scribere
non potui. Minus de leporis urbanitate curavi, sciens
eos qui ante nos de artibus scripsere, ut tantum
intelligerentur elaborasse, eloquentiam vero omnino
neglexisse. Volo autem pro talionis recompensatione
vicem reposcere, ut quia multa sunt in Scripturis
divinis quae nostrum videntur intellectum offendere,
vobis orantibus, et Scripturarum campos percurrentibus,
possint lucidiora esse.
Primo qualiter tantam diversitatem quae est in
homilia Bedae de Palmarum die valeam discernere.
« Agnus, inquit, paschalis, cujus immolatione populus
Israel est ab Aegyptia servitute liberatus,
ante V dies Paschae, id est XIIII luna ad vesperum
jussus est immolari. Significans eum qui nos sanguine
suo redempturus ante V dies Paschae, idem
hodierna die, magno praecedentium sequentiumque
populorum gaudio ac laudatione deductus, venit in
templum Domini.
Secundo de epistolis decretalibus Jacobi et Clementis
ad alterutrum missis, in quibus ita Clemens
ait de beato Petro, sicut jam passo. Igitur Petro
vivente manifestum est eum non scripsisse. Et Jacobum
VIII annis manifestum est ante passionem
Petri decessisse. Post passionem vero beati Petri
Linus XII annis et Anacletus totidem, cooperatores
Clementis, qui Petro vere successerat, exstitere.
Multo minus igitur istorum tempore potuit Jacob
rescribere. Post decessum vero ipsorum, cum Clemens
solus VIIII annis Romanae praesideret Ecclesiae,
multo adhuc minus credendum est potuisse rescribere
completo a passione Jacobi XXXII annorum
tempore.
Tertio de nostris Treverensibus Euchario, Valerio,
Materno, qui dicuntur missi fuisse ab apostolo
Petro, et locus quidem in Elisatio pago nomen
habens Eligia concordat cum eorum historia; sed
a passione beati Petri qui est XIII annus Neronis,
qui si forte Eucharium, Valerium et Maternum
Treveribus misit, ante aliquot annos passionis suae
hoc fecit, computantur anni CCLXIII usque ad annum
XXV Constantini, quando obiit sanctus Sylvester,
cujus jussu Arelato facta est synodus, ubi legitur
interfuisse sanctus Maternus Agrippinensis episcopus,
cum Maurino archidiacono suo, ubi et adfuit
sanctus Agricius Treverensis episcopus.
Quarto, quomodo Decius, qui uno tantum anno
vel paulo plus praefuit, et Cornelium papam martyrizavit,
Xistum papam cum Laurentio archidiacono
suo interficere debuerit, cum Stephanus et
Lucius, antecessores Xisti, a successoribus Decii
Gallo et Volusiano vel Valeriano et Gallieno martyrizati
sint.
Quinto, de Constantino Augusto, quod ab Eusebio
Nicomediense baptizatus sit, Ariano dogmate. Dicunt
autem haeretici baptismum eum, ut in Jordane
baptizaretur, differre voluisse, sed in Nicomedia
praeventum morte noviter ab Eusebio Ariano
baptizatum esse. Verior autem est historiae Graecorum
assertio, ubi habetur ab haereticis, propter invidiam
Christianorum, quod de concubina sit natus,
et rebaptizatus, confictum esse, cum et baptisterium
ejus quo a Sylvestro baptizatus est adhuc Romae
appareat, et pragmatica ipsius omnem veritatem contineat.
Sexto, de sancta cruce, quam quidam putant
nisi post conversionem Constantini et tempore
S. Sylvestri non esse inventam; sed Sylvestro antecessit
Melchiades, Melchiadi Eusebius, qui inventionis
ejus celebritatem praecipit in decretalibus suis
observandam, utpote suo tempore inventam V Nonas
Maii.
Septimo, de probroso Arii interitu, quasi tempore
Constantii filii Constantini secundum historiam
ecclesiasticam exstitit, sub Alexandro episcopo suo
esse non potuit. Obitus enim Alexandri obitum praecessit
Constantini annis VIII. Athanasius namque,
qui Alexandro successit, primum exsilium apud
Treverim, jussu Constantini, non Constantii, pertulit,
quando cum Maximino episcopo Treverorum et
Servatio Tungrorum et aliis multis Coloniensi synodo
interfuit, ubi Ephrata ejusdem civitatis episcopus
damnatus fuit.
Epistola ad Hugonem monachum
Frater Hugo, si interrogeris cui potius credere
debeas, quandoquidem dissentiunt, Evangelio an
Dionysio, responsurum te non | null | 3bab0760-9ad7-4da3-a6ce-69e117804201 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
diffido quia potius
Evangelio. Sed Evangelio in veritate constante,
Dionysius invenitur multum dissentire. Habet enim
veritas Evangelii quia anno decimo quinto imperii
Tiberii Caesaris baptizatus sit Christus, incipiens
quasi annorum triginta. Secundum vero chronica
Eusebii, vel etiam Hieronymi, qui nisi probasset,
non ita transtulisset, anno XVIII Tiberii venit ad
passionem, qui potuit esse annus XXXIII incarnationis
ejus. Iterum habet veritas Evangelii XIV luna,
id est feria V, celebrasse eum pascha legale, nec
illud vel anticipasse, vel distulisse; feria autem VI,
id est luna XV, crucem ascendisse; Sabbato, id est
luna XVI, in sepulcro quievisse; Dominica vero,
id est luna XVII, resurrexisse. Ergo aperto circulo
Dionysii, si ita inveneris, anno XXXII incarnationis
ejus, vel XXXIII, vel XXXIIII, qui sunt post circulum
magnae reversionis DLXIIII, vel DLXV, vel DLXVI, age
Deo gratias, sicut Beda praecipit, quod tamen ironice
dixit. Ideo autem tres numeros annorum posui,
quia alii putaverunt eum anno XXXII, alii XXXIII,
fuisse passum, alii autem XXXIIII: quibus Beda magis
assentire videtur. Secundum autem veritatem
Evangelii, vel revelationem Joannis, vel prophetiam
Danielis, tribus semis annis praedicavit, et alii
praedicationis ejus annorum primum putaverunt,
nativitatis ejus esse XXX, ut statim post baptismum
et jejunium coeperit praedicandi exordium. Scimus
autem Joannem evangelistam, post reditum de exsilio,
non solum propter haereses quae se absente
emerserant confutandas, verum etiam quia caeteros
evangelistas legeret multa de miraculis Christi,
pauca vero de divinitate dixisse, quaedam vero insigniora
praetermisisse, utpote de nuptiis in Cana Galileae,
de Nicodemo, de caeco nato, de languido ad
piscinam, de muliere ad puteum, de Lazaro suscitato,
de pedum lavatione, et alia multa. Ipsa vero
quae dixerant confuse et inordinate, id est priora
posterius, posteriora prius posuisse. Igitur aggressus
est numerum annorum praedicationis Christi
per dies festos paschae distinguere, et quampulchre
ab ipsis diebus voluit exordium sumere, #Miserunt
Judaei ab Jerosolymis (Joan. I, 19)
@#; altera die, #Vidit
Joannes Jesum venientem ad se (ibid. 29)
@#; altera die, #Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo
(ibid. 35)
@#;
die tertio, #Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae (Joan.
II)
@#. Igitur primo anno praedicationis suae, cum esset
Jerosolymis in Pascha, ejecit vendentes et ementes
de templo; secundo anno in die festo Paschae sana
vit languidum ad piscinam; tertio anno, post miraculum
de quinque panibus factum, erat proximum
Pascha, dies festus Judaeorum; quarto anno venit
ante sex dies Paschae Bethaniam, ubi Lazarum
suscitavit, quando et passus est. Nam si anno XVIII
Tiberii passus est, qui forte fuit dimidius super tres
praedicationis suae annos, ergo primus praedicationis
ille fuit, qui decimus quintus Tiberii exstitit, quo
et baptizatus est. Sed forte, secundum supputationem
Bedae, initium decimi noni Tiberii Caesaris
anni potuit esse quartus praedicationis, qui fuit et
passionis, id est XXXIIII incarnationis, praecedentibus
III annis, id est XXXI, XXXII, XXXIII. Sive ergo
XXXIII, sive XXXIIII secundum cyclum Dionysii, ab
incarnatione sua passus sit anno, nullo modo consentit
evangelicae veritatis relatio; nam anno XXXIIII
luna in Pascha, non XVII, ut dictum est, sed provenit
XXI, nec XIIII luna in feria V, sed provenit in
die Dominica. Passio vero non VI feria, nec in X
Kalendarum Aprilium, secundum Graecos; nec in
VIII Kalendas, secundum Latinos; sed nec resurrectio
in VIII Kalendarum Aprilium, secundum Graecos,
nec in VI Kalendas, secundum Latinos, ullo
modo proventura est. Jam vero quam inconsentaneum
sit in XXXIII ab incarnatione sua passum esse,
vel resurrexisse, palam liquebit, cum haec omnia
potius occurrant in Aprili quam in Martio. Evangelio
autem praescribente, scimus quia in aequinoctio
autumnali praenuntiatus sit Joannes Baptista;
in mense autem sexto, id est Martio, post dimidium
annum, eisdem Kalendis, annuntiatus est Christus,
quo conceptus est et passus, secundum illud: #Non
coques agnum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19)
@#;
id est, non eo die Christum interficias, quo conceptus | null | ab5edeab-5adc-427e-9d06-957978c0ff3d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est, quod, licet vetuerit, praesciebat tamen
Judaeos non obaudituros; sicut et Adae lignum scientiae
boni et mali vetuit, quod tamen eum non observaturum
praescivit, propter quod dicit Psalmista: #Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum
(Psal.
XXXI, 2)
@#. O quam periculosum est vel a Deo, vel ab
aliquo sancto viro talia praemonendo audire, cui
quia Spiritus inest prophetiae, raro contingit quae
prohibet non evenire! Languido enim ad piscinam
sanato tristis praemonuit: #Vade jam, et noli peccare,
ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V, 14)
@#. Deterius
quippe ei contigit, quando in passione Christo
alapam dedit. Igitur his in veritate constantibus,
liquet Christum uno eodemqe die et conceptum et
passum. De Kalendario autem, vel annis Dominicae
incarnationis, propter inscitiam temporum, magna
est consultatio chronographorum. Qui enim scire
potuit abbas Dionysius a suo tempore retro computans
annos imperatorum usque ad quadragesimum
secundum Augusti Caesaris annum, qui fuit annus
primus nativitatis Christi, secundum chronica Eusebii?
Quomodo, inquam, indubitate scire potuit qui
integris annis regnaverint, qui aliquot menses vel
dies superhabuerint, quanta interregna fuerint, id
est, uno defuncto et altero substituto, quantum
temporis intercesserit? Sed Graecis, auctore Nicaeno
concilio et beato Cyrillo Alexandrino episcopo, magis
assentiendum, qui et finitimi Orientalibus et
vicini apostolicorum virorum fuere temporibus.
Omnis enim antiquitas, ut ait orator maximus, quo
proprius aberat ab ortu et divina progenie, eo melius
quae erant vera cernebat. Hi itaque VIII annos ab
Incarnatione Domini minus quam circulus Dionysii
supputant; ergo, secundum illos, primus ab Incarnatione
Domini annus is est qui est in circulo Dionysii
nonus. Is autem est XXXIIII, qui est in circulo
Dionysii XLII, habens VII concurrentes, XIIII epactam,
terminum in XI Kalend. Aprilis, feria scilicet
V, quando et Coena facta est, et vespere Pascha
celebrari coepta est, sicut dicit Dominus; die XIIII
ad vesperum Pascha Domini est, et in XV sub luna
solemnitatem celebrabitis, quando et passus est, id
est X Kalendas Aprilis, et Sabbatum quando requievit
in sepulcro, luna XVI, IX Kalendas Aprilis, et
Dominicum diem Resurrectionis VIII Kalendas Aprilis,
luna XVII. Praeclare: nam in quaestionibus
Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus de libro
Exodi agitatis, deprehensum est aequinoctia et solstitia
in XII Kalendarum, potius quam in octavis,
etiam ratione horologica esse adnotandum. Constantino
quippe Augusto XVIII imperii sui anno baptizato,
scandalum ortum est per Ecclesias Orientales
noviter aedificatas, aut renovatas, non solum de simultatibus
inter Alexandrum Alexandrinum episcopum,
et Arium presbyterum suum, sed etiam de
Pascha celebrando, quod prius ab Orientalibus
agebatur quam ab ipsis Judaeis. Judaei enim, annos
lunares sequentes, in quibusdam embolismis uno
mense antequam nos, et hoc ante aequinoctium celebrant;
sed hic error ex libro Bedae De temporibus
facile decutitur. Orientales vero, qui successores
apostolorum jactabant se consectari, sed concordiam
solarium et lunarium annorum non usquequaque
perscrutati, utroque claudicabant pede. Quapropter
rogatu Sylvestri papae missus est ab imperatore
Osius Cordubensis episcopus, qui utrumque
corrigeret, et pacem inter Alexandrinos componeret,
sed reversus est sine effectu. Igitur rogatu Sylvestri,
et jussu Constantini congregata synodus
apud Nicaeam, per duos menses celebrata est, ubi
error Arii facile deprehensus, cito fuit damnatus.
Sed de paschali observatione quaestiones difficiles
et pene inextricabiles diu sunt agitatae. Ad ultimum
quaestionibus Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus
recitatis, XIIII quoque lunis paschalibus secundum
Pachomium confirmatis, sancitum est ut quicunque
deinceps Pascha cum Judaeis, id est ante aequinoctium,
celebrasset, anathema esset. Sed in XIIII
lunis Pachomii invenitur ante aequinoctium, quod
in VIII Kalendas Aprilis putabatur XIIII luna paschalis,
V die, id est in XII Kalendas Aprilis; aut IIII die,
id est in XI Kalendas Aprilis, ubi et terminus et aliquoties
ipsa solemnitas reperitur; aut III die, id est
in X Kalendas Aprilis, ubi solemnitas tantum; aut
pridie, id est IX Kalendas Aprilis, ubi utrumque;
aut in ipsa VIII Kalendarum die, ubi identidem adnotatur.
Itaque, aut anathemati subjacendum, aut
sicut in Nicaeno concilio sancitum est, Pascha est
celebrandum. Conclusum est igitur et Aegyptiaca
disciplina, qui peritiores | null | e54e8737-72f7-4e9f-b180-5f37ad804af5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in arte calculandi sunt,
utpote apud quos nunquam pluviae, nunquam nubila
fuere, et horologica ratione aequinoctium vernale in
XII Kalendarum potius esse. Et quam congruenter,
quam apte; feria quippe IIII dum crearentur sidera,
ipso momento, dividentibus sphaeram coelestem sole
et luna, et sole quidem Arietem, luna autem obtinente
Libram, patuit in XII Kalendarum aequinoctium
vernale fuisse. Ergo in XIII Kalendarum, feria III,
apparuit arida; in XIIII Kalendarum feria II, factum
est firmamentum; in XV Kalendarum, id est feria I,
affigitur primus dies saeculi, et ingressio solis in
Arietem. His ita in veritate constantibus, feria V,
id est XI Kalend. Aprilis creati sunt pisces et aves;
feria autem VI, id est X Kalend. Aprilis, factus
est homo, et producta est de latere ejus Eva.
Et ubi auctoratius, ubi sanctius per crucem
Christi redimeretur homo, et de sanguine profluenti
e latere Christi baptizaretur Ecclesia,
quam in ipso die et eodem Kalendario? Et sicut
Deus ab operibus suis requievit in die Sabbato, id
est VIIII Kal. April., ita et Christus in sepulcro.
Successsit Resurrectionis ejus dies Dominica, id est
VIII Kalend. April., quae non solum prima, sed etiam
inscribitur pro octava. Ut autem transcenso aequinoctio,
utque in tertia hebdomada, utque Dominica
die, sicut angelus per pastorem mandavit Victori
papae Romano, facile est inveniri apud Bedam in
libro De temporibus de ipsorum sacramento. Nam
Judaei quocunque die post Sabbatum, id est una vel
prima Sabbati, quae modo dicitur dies Dominica,
aut secunda Sabbati, aut tertia Sabbati, aut quarta
Sabbati, aut quinta Sabbati, luna XIIII occurrisset,
eodem die, facto vespere, et XV luna incipiente,
habebant Pascha, et quot dies superessent usque ad
Sabbatum, protrahebant illud usque ad Sabbatum,
et ipsum Pascha aliquoties V diebus, aliquoties IIII
et deinceps, aliquoties uno tantum die vel duobus
ante Sabbatum, sicut contigit in passione Domini,
quando feria V advesperascente, et luna XV incipiente,
ipsam noctem et sequentem diem habebant
pro Pascha, sicut dicit evangelista: #Erat pascha, et
azyma post biduum (Marc. XIIII, 1)
@#. Sabbatum autem
subsequens, non solum propter semetipsum,
sed et propter solemnitatem paschalem, quasi duplex
festum dicebatur Sabbatum Sabbatorum. Quid
autem distet inter Pascha et azyma, vel si indifferenter
dicatur, sicut apud alium evangelistam: #Prima autem die azymorum, quando pascha immolari
solet
(Math. XXVI, 17)
@#, vel quot diebus Judaei
antequam nos, vel quot nobiscum celebrent Pascha,
apud Bedam inventu facile est. Liquet igitur quia
prius Orientales quam ipsi Judaei celebrabant. Judaei
enim, licet de aequinoctio aliquoties errarent,
tamen XIIII lunam sequebantur. Orientales vero,
lunaris circuli penitus ignari, aequinoctium autem
in VIII Kalendas Aprilis tenentes, sicut et multi nostrorum,
utpote Augustinus, Fulgentius, Joannes
Chrysostomus, et ipse Plinius, quo etiam die conceptionem
Christi et passionem adnotabant, Pascha
in VI Kalendas Aprilis celebrandum praefixerant,
quocunque die hebdomadis evenisset, sicut et Natale
Domini in VIII Kalendas Januarii. Victor vero papa
Romanus, ab angelo per pastorem monitus quocunque
die hebdomadis ipsa VI Kalendarum Aprilium
dies provenisset, in Dominicum diem Pascha differendum
statuit. Et de Dominica bene, ut ipse utique
quo Dominus resurrexit dies nunquam permutaretur,
et ut post aequinoctium semper Pascha celebraretur.
Ut vero post XIIII, id est in III hebdomada
hujus saeculi omnino adhuc aut ignorabatur, aut ne
legebatur, donec in Nicaena synodo et aequinoctium
XII Kalend. April. praefixum, et dies paschales,
juxta XIIII lunas Pachomii, deinceps sunt observati.
Hoc vero certissime sciendum quod si eo tempore
aequinoctia et solstitia in XII Kalendarum,
sicut modo essent praefixa, nunquam conceptiones
et natales beati Joannis et ipsius Christi
in VIII Kalendarum, sed potius in XII essent
assignatae. Nam qui ipsa aequinoctia in VIII
Kal. putaverunt, ipsi easdem festivitates ibidem assignaverunt,
propter illud quod dixit Joannes: #Illum oportet crescere, me autem minui
(Joan. III, 30)
@#.
Sed veritas cum Graecis scienda. Consuetudo autem
Ecclesiarum, si non est contra fidem, nullo modo
permutanda, nec eis qui in VIII Kalend. | null | 427bfc62-48f3-4d90-ad9b-da6f082224c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
putaverunt,
omnino abrogandum, cum Graecis vero et Aegyptiis
de XII sentiendum. Quod dictum adversus haeresim
quae nuper exorta est valet plurimum, domno Gerberto
illam ex Toletano concilio praerogante. Nam
cum sint V dies a XII Kalendis usque ad VIII, si dies
Dominicus paschae, aut Sabbatum sanctum, aut Parasceven,
aut coena Domini praepedierint quominus
annuntiatio beatae Mariae matris celebrari possit
in quolibet ex ipsis V diebus, anticipari valebit, et
rescriptum nostrum adversus haec, si petieris, impetrare
valebis. Haec, frater dilectissime, summatim
breviterque quia per memetipsum infirmitate interpellante,
et oculorum acie jam caligante, scribere
non potui. Minus de leporis urbanitate curavi, sciens
eos qui ante nos de artibus scripsere, ut tantum
intelligerentur elaborasse, eloquentiam vero omnino
neglexisse. Volo autem pro talionis recompensatione
vicem reposcere, ut quia multa sunt in Scripturis
divinis quae nostrum videntur intellectum offendere,
vobis orantibus, et Scripturarum campos percurrentibus,
possint lucidiora esse.
Primo qualiter tantam diversitatem quae est in
homilia Bedae de Palmarum die valeam discernere.
« Agnus, inquit, paschalis, cujus immolatione populus
Israel est ab Aegyptia servitute liberatus,
ante V dies Paschae, id est XIIII luna ad vesperum
jussus est immolari. Significans eum qui nos sanguine
suo redempturus ante V dies Paschae, idem
hodierna die, magno praecedentium sequentiumque
populorum gaudio ac laudatione deductus, venit in
templum Domini.
Secundo de epistolis decretalibus Jacobi et Clementis
ad alterutrum missis, in quibus ita Clemens
ait de beato Petro, sicut jam passo. Igitur Petro
vivente manifestum est eum non scripsisse. Et Jacobum
VIII annis manifestum est ante passionem
Petri decessisse. Post passionem vero beati Petri
Linus XII annis et Anacletus totidem, cooperatores
Clementis, qui Petro vere successerat, exstitere.
Multo minus igitur istorum tempore potuit Jacob
rescribere. Post decessum vero ipsorum, cum Clemens
solus VIIII annis Romanae praesideret Ecclesiae,
multo adhuc minus credendum est potuisse rescribere
completo a passione Jacobi XXXII annorum
tempore.
Tertio de nostris Treverensibus Euchario, Valerio,
Materno, qui dicuntur missi fuisse ab apostolo
Petro, et locus quidem in Elisatio pago nomen
habens Eligia concordat cum eorum historia; sed
a passione beati Petri qui est XIII annus Neronis,
qui si forte Eucharium, Valerium et Maternum
Treveribus misit, ante aliquot annos passionis suae
hoc fecit, computantur anni CCLXIII usque ad annum
XXV Constantini, quando obiit sanctus Sylvester,
cujus jussu Arelato facta est synodus, ubi legitur
interfuisse sanctus Maternus Agrippinensis episcopus,
cum Maurino archidiacono suo, ubi et adfuit
sanctus Agricius Treverensis episcopus.
Quarto, quomodo Decius, qui uno tantum anno
vel paulo plus praefuit, et Cornelium papam martyrizavit,
Xistum papam cum Laurentio archidiacono
suo interficere debuerit, cum Stephanus et
Lucius, antecessores Xisti, a successoribus Decii
Gallo et Volusiano vel Valeriano et Gallieno martyrizati
sint.
Quinto, de Constantino Augusto, quod ab Eusebio
Nicomediense baptizatus sit, Ariano dogmate. Dicunt
autem haeretici baptismum eum, ut in Jordane
baptizaretur, differre voluisse, sed in Nicomedia
praeventum morte noviter ab Eusebio Ariano
baptizatum esse. Verior autem est historiae Graecorum
assertio, ubi habetur ab haereticis, propter invidiam
Christianorum, quod de concubina sit natus,
et rebaptizatus, confictum esse, cum et baptisterium
ejus quo a Sylvestro baptizatus est adhuc Romae
appareat, et pragmatica ipsius omnem veritatem contineat.
Sexto, de sancta cruce, quam quidam putant
nisi post conversionem Constantini et tempore
S. Sylvestri non esse inventam; sed Sylvestro antecessit
Melchiades, Melchiadi Eusebius, qui inventionis
ejus celebritatem praecipit in decretalibus suis
observandam, utpote suo tempore inventam V Nonas
Maii.
Septimo, de probroso Arii interitu, quasi tempore
Constantii filii Constantini secundum historiam
ecclesiasticam exstitit, sub Alexandro episcopo suo
esse non potuit. Obitus enim Alexandri obitum praecessit
Constantini annis VIII. Athanasius namque,
qui Alexandro successit, primum exsilium apud
Treverim, jussu Constantini, non Constantii, pertulit,
quando cum Maximino episcopo Treverorum et
Servatio Tungrorum et aliis multis Coloniensi synodo
interfuit, ubi Ephrata ejusdem civitatis episcopus
damnatus fuit. | null | 27d7a0d7-e9cd-48aa-aea4-9ec0c1709db3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#OBSERVATIO PRAEVIA.@#
#Hanc sanctae Berlendis seu Bellendis Vitam edidit sine prologo, et commentariis illustravit Joannes
Bollandus, eamdemque tribuit auctori anonymo, qui saeculo@# XI #vixerit. Prologum nacti sumus ex quodam
codice manu descripto, in quo auctoris nomen prima duntaxat littera H. decurtatum reperitur. Herigerum
abbatem Lobiensem interpretor: cui conjecturae favet tum Herigeri aetas, tum titulus in prologo expressus,
quo Auctor se@# monachorum Lobiensium ultimum #fatetur. Auctoris aetas petitur ex nomine@# ducis Lotharingorum, #quod usurpat num.@#
3 (Lothariensium #nomen vertente saeculo@# IX #ob Lotharium regem audivi
coeptum, serius@# Lotharingorum #vocabulum auditum). Herigerus vero, testante continuatore Chronici Lob.,
Fulcuino abbati successit anno 990, mortuus anno 1007, clarus ingenii sui monimentis ibidem recensitis.@#
PROLOGUS AUCTORIS.
1.
Domino et amico suo GERARDO, H., Lobiensium
monachorum ultimus, cum Bellende in coelesti curia
laureatum incedere. Scio me fecisse tardius et desidiosius
quod vobis dudum promiseram, sed tamen
parcendum est amico. Ego enim semper habui voluntatem
faciendi, sed ad voluntatem meam non
habui exemplar. Vos igitur legere et relegere curate,
ut ipsius Virginis bonae conversationis exemplo instructi,
cum ipsa in coelesti regno gaudere possitis.
INCIPIT VITA.
2.
Cum ubique fideles Christicolae nationum omnium,
confisi atque protecti patrociniis sanctorum
omnium, eos venerantes intercessionibus eorum de
coelo postulent auxilium, et eorum sanctorum quorum
in suis locis pignora habentur reverentiam majoris dilectionis
venerentur affectu, non incongruum arbitror
hujus virginis, cujus patrociniis possumus apud
Deum protegi, memoriam pro modulo styli humilis,
verbisque licet impolitis retexere, ad exemplar
vitae utriusque audientium animis commendare.
Haec igitur virgo, Bellendis nomine, licet secundum
saeculi dignitatem non infimis, sed totius
regni nobilioribus orta parentibus memoria exstiterit,
excellentiori tamen reverentia a nobis colenda
est, quae apud Christum veneranda refulget meritis,
et gloriosa castimonia sanctitatis. Nam et coelesti
sponso jucundum in sua virginitate aedificavit habitaculum,
et domus aeternae sibi, sacris insudans
actibus, in coelo locavit fundamentum. Non enim immerito
haec virgo ab illis debet honorari quibus et
ipsa in hac vita consanguinitate vel familiaritate
conjuncta fuit, vel qui, ex ejus parentela genealogiam
ducunt, vel qui, ejus atque majorum illius famulatui
obnoxii, obsequiis ejus deservierunt. Indigena
namque istius loci atque domina fuit, et
ideo ejus orationibus divini adjutorii rore irrigatus
semper floruit et florebit.
3.
Tempore itaque Dagoberti regis Francorum,
pater ejusdem virginis, Odelardus nomine, sub Wigero
duce Lotharingorum militans, totius ducatus
exercitui praeerat, atque prae caeteris ipsi duci
adhaerens, familiarique amicitia perfruens, cuncta
provido utilique consilio quae in domo et in exercitu
illius gerenda erant disponebat. Fuit autem possessio
illius #Huniberth@# [al. #Grimbergh@# ] et Ascum [ #al.@# Ascia #inter Bruxellam et Alostum@#
], castella duo; quorum
alterum, scilicet Ascum, ab Hunnis destructum;
alterum vero natura munitum, militumque copia
defensum, inexpugnabile perstitit. Quia igitur vir
iste tam generosa propagine quam divitiis atque
praediis honorumque dignitate ampliatus pollebat
(nam a portu Antwerpensium usque Condacum ( #Condeck,
inter Antuerpiam et Mechliniam@# ) comitatum
regebat), puellam nobilissimam, sororem beati pontificis
Amandi, nomine Nonam, in matrimonium
sumpsit. Erat etenim virgo specie nimis decora,
moribus honestis composita, castitate pudica, fide
catholica omnique doctrina ad unguem erudita. Ex
hac igitur genuit filium nomine Eligardum, qui in
supradicti castri destructione ab Hunnis interfectus
fuit. Genuit etiam ex eadem conjuge virginem facie
quidem formosissimam, forma conspicuam, persona
elegantem, omnique probitate et industria luculentam,
nomine Bellendem.
4.
Tribus denique annis quater revolutis post
primae noctis copulam, praenotata Nona uxor illius
in Domino Jesu Christo obiit, qua juxta humanae
consuetudinis debitum primae matris gremio ad reservandum
beatae resurrectioni commendata, vir
idem saeculo ulterius implicari noluit, implere cupiens
quod beatus ait Apostolus: #Solutus es ab uxore,
noli quaerere uxorem (I Cor. VII, 17)
@#. Sed cum per
prolixum tempus cum sua filia praedicta virgine piis
actibus instaret, eleemosynis et operibus bonis erga
omnes, sed maxime erga domesticos fidei viscera
pietatis haberet, remunerator omnium bonorum
Deus, qui lucis filios nondum rubigine peccatorum
examinatos flagellis sanctae castigationis verberat,
ut | null | d67e1222-be93-4c6a-b570-2f1eb4351395 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
excussa palea triticum purum in area munda recipiat,
volens probare aurum mundum in fornace
purgatum, eumdem virum, sicut filium, multiplicis
languoris paterno verbere corripuit. Nam et languor
eum diutinus invasit, et in ipso languore lepra eum
graviter percussit.
5.
Cum igitur multo langueret annorum curriculo,
defluentibus famulis taedio affectis, contigit quadam
die solum cum filia in domo remanere. Qui cum ab
ea potum peteret, continuo illa surrexit, scyphum
concite lavit, potum infudit, patri portavit: qui
bibit, eique scyphum reddidit. Sed serpens antiquus,
humano generi semper invidus, humanitatis nescius,
radicis omnium malorum superbiae fuco virginem
aliquantulum infecit. Nam sitiens, post patrem bibere
dedignans, poculum effudit, scyphum iterum lavit,
potum imposuit, ac sic bibit. Quod pater aspiciens,
nullum ei verbum fecit, sed tacitus mirabili indignatione
tulit, iraque vehementi turbatus vocavit
servos, currum sibi parari statim jussit, super quem
ascendens Nivellam petiit, ibique sanctae Gertrudi
quidquid habebat in praediis cum omni familia servorum
ancillarumque, cum cespite et ramo cultelloque
cum manubrio albo tradidit, ac filiam
paternae omni maternaeque haereditatis jure privavit.
6.
In eadem vero traditione res stupenda, et ultra
humanum modum admiranda, ad laudem ipsius qui
omnia condidit, advenit. Nam cum idem vir ad
feretrum accederet, omni obstinatione affirmavit se
nunquam ei praedium daturum, nisi beata virgo
propria manu reciperet. Qui cum ter quaterque
clamaret: « Sancta Gertrudis, hoc munusculum de
manu mea suscipe, et noli me peccatorem ante te
flentem et ejulantem spernere, nisi potius me alias
daturum vis abire, » confestim, nutu summi Tonantis,
scrinium in quo beata virgo jacebat sese aperuit,
corpusque exanime manum porrexit, cunctisque
cernentibus populis qui aderant, ramum cum cespite
cultelloque de manu viri porrigentis intra scrinium
recepit, et sicut fuerat prius clausum ac sigillatum
permansit. Tunc clamor ad coelum tollitur,
Creator omnium qui gemitui suorum aures suae
pietatis nunquam avertit adoratur, ejusque famula
cujus meritis tam inopinatum miraculum tamque
jucundum peccatorum praesentiae exhibere dignatus
est, summa devotione veneratur. Sed cum vir praememoratus
aliquanti temporis spatio tribulationum
igne ad exemplum B. Job purgaretur, placuit ei qui
nihil irremuneratum dimittit, illius patientiam remunerare,
atque ejus animam post laborum dolorumque
desudationem in aeterna requie collocare.
7.
Beata igitur virgo Bellendis, omni paternae
maternaeque haereditatis jure privata, animadvertens
sese spoliatam bonis patriis ob reatum criminis,
parvi pendens honores hujus saeculi, timensque
iram superni Judicis, quia patrem dedignari praesumpsit
(audiverat enim saepe quod scriptum est (Deut.
XXVII, 16): #Qui patri vel matri injuriam intulerit,
mortis aeternae tententiae subjacebit@# ), tanta mentis
intentione mundana postposuit, ut non solum ciborum
vestiumque delicias respueret, sed etiam vilia
et contemptibilia habere recusaret. Mox subtus ad
carnem cilicio induitur, inedia et algoris uredine
martyrium desiderans afficitur, corpusque jejuniis
et orationibus vigiliisque crebris perurgens, lacrymarumque
imbres crebro fundens, non solum peccatis
purgari meruit, sed et superni sponsi gratiam
invenit. Manus enim illius quidquid boni invenire
poterat, pauperibus erogabat, adeo ut vix aut nullatenus
ab eleemosynis vacua foret, et saepe cum
pauper non inveniretur, in ejusdem manu desudaret.
8.
Contigit autem eamdem virginem in loco qui
dicitur Morsella, coenobio beatae Dei genitricis
Mariae sacri velaminis habitum suscipere, et annorum
multorum spatio caelibem vitam ducere. Cum
ergo esset eadem virgo in coenobio, sanctis operibus
summo certamine invigilans, cujusdam noctis
medio pulsante matutinali signo, audivit voces
sanctorum angelorum in coelum animam patris ipsius
cum canoro jubilo deferentium. Mirae ergo sanctitatis
gratiaeque supernae haec virgo plena exstitit,
quae instar gloriosissimi Severini Agrippinae urbis
archiepiscopi, sicut ille in obsequio animae B. Martini
angelorum choros audire meruit. Quae tantae
suavitatis dulcedine modulationisque lenitate supra
se velut in excessum mentis erecta, intentis in coelum
auribus, laetitia tam beatae refectionis refecta,
interrogat assistentem sibi famulam si quae audiebat
audiret, et quae intelligebat intelligeret. Quae
cum illa minime se audire vel intelligere responderet,
intimavit ei beata virgo animam patris sui, corporeis
nexibus solutam, pro tribulationis patientia coronari,
et a psallentibus angelis in altum deferri. Accepta
itaque coenobita Domini licentia a matre monasterii,
ad sepeliendum patrem suum Merbeccam
adiit, et in ecclesiola quam in honore B | null | fc6c8b12-44a9-4056-8682-21ed5b960a81 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Petri ipse
aedificaverat, juxta uxorem suam, matrem ejusdem
virginis, juxta morem nobilium, sicut decebat, eum
sepelivit.
9.
Post mortem vero patris sui, quia coenobium in
quo ordinata fuerat, quod prius ab Hunnis funditus
dirutum atque combustum fuerat, pauperique
modo reaedificatum fuerat, carebat appendiciis substantiaque
qua famulae Christi sustentari possent
(nam in pane et aqua vix puellas sex detinere poterat),
cogentibus famulis atque necessitate domi
remansit, et in praefata ecclesiola die noctuque degens,
se Domini servitio mancipavit. Nunquam
enim pes ejus a visitatione infirmorum quiescebat,
nunquam manus ejus a procuratione pauperum
cessabat. Semper laus Dei in corde ipsius assidua
erat, psalmorum hymnorumque cantus ex ore ejus
nunquam recedebat, psallens sibimet, juxta Apostolum,
in canticis et psalmis et hymnis spiritualibus in
Domino. Nihil unquam, neque hiemis neque aestatis
tempore, praeter cilicium, quo super nudum corpus
utebatur, mattulamque atque lapidem capiti suppositum
sibi substerni patiebatur. Vigiliis et orationibus
assiduis jejuniisque continuis corpus macerabat.
Bis tantum in hebdomada, praeter diem Dominicum
apostolicasque solemnitates, reficiebat. Carnem a
die consecrationis suae non comedebat, piscem aut
cibum alium, praeter panem et aquam, nisi in praeclaris
solemnitatibus non attingebat.
10.
Tantam ei Dominus ob beatae vitae meritum
gratiam concesserat, ut quibuscunque infirmis sive
febricitantibus manus imponebat, saluti pristinae
restitueret. Ea igitur de die in diem proficiente, et
de virtute in virtutem ascendente, tribus lustris in
asperitate vitae jam peractis, diei paschalis solemnitatibus
contigit perticulam piscis illi ad mensam
sedenti apponi. Quae (quod admirabile dictu est et
quasi incredibile) inter manus ipsius in carnem conversa,
valde eam perterruit, et cum vehementi stupore
ministro indignans ait: « Ignoscat tibi Deus:
quare me sic illudere voluisti? sciebas me carnem
non comesturam, et eam mihi apposuisti. » Quo
negante et obnixe jurante, intellexit hoc Dei nutu
factum fuisse. Parumque gustavit, et a se submovit,
protinusque a mensa surgens, Ecclesiae et orationi
ad laudem sui Creatoris se reddidit.
11.
Hoc etiam silentio supprimi indignum arbitror,
quod ille qui servos suos glorificare ac
magnificare nunquam distulit, poculum aquae quadam
die solemni sibi appositum in vini saporem
convertit.
12.
Terquinis igitur annis cum duobus post patris
mortem expletis, cum divina revelatione extrema
hujus lucis tempora imminere sibi sentiret, convocatis
sacerdotibus oleum sanctum petiit: quo
accepto, corpore et sanguine sui Redemptoris exitum
suum consecravit, et sic ultimum spiritum coelo
reddidit.
13.
Congregati igitur cognati et amici ejus, servi
et ancillae, et etiam majores regionis illius, ad sepeliendum
eam convenerunt, illamque modo congruo
juxta tumulum parentum recondiderunt. Sed cum
in quo eam reconderent sarcophagum non haberent
lapideum, quorum in hac regione penuria est,
quercum magnam juxta templum stantem succiderunt,
illique ex eadem quercu vas in quo posita est,
aptaverunt. Quantas autem per illam virtutes Dominus
in eodem loco operari dignatus est, nec mens
nostra valet edere, nec lingua sufficit explicare.
Multi enim caeci, luminibus redditi, sine duce domum
redierunt; multi claudi solidatis basibus erecti
sunt; surdis auditus redditus; linguae mutorum
solutae; daemonesque ad ejus sepulturam ex obsessis
corporibus expulsi sunt.
14.
Cum ergo tot ac tantis miraculis ejus sanctitas
pollens longe lateque claresceret, placuit post
septennium amicis et vicinis ejus sarcophagum videre,
et, si possent, in melius ad ejus honorem mutare.
In quo loco mira res et inusitatum miraculum
humanisque auribus inauditum evenit. Nam cum
sarcophagum idem in quo sancta virgo jacebat
ejicerent de terra, cum prius ligneum fuisset, lapideum
est inventum. Hujus rei notitia cum per hanc
regionem divulgaretur, omniumque audientium animos
ad laudem Dei et sanctae Bellendis extolleret,
quaedam mulier ex vicino incredula permanens,
atque mendacium esse affirmans, ad videndum male
credula venit. Sed mox ut vidit sarcophagum, a
daemone arrepta ad terram cecidit; quae per triduum
exanimis, non audiens neque videns, ibi
jacuit, donec virgo sacratissima, astantium precibus
pulsata, pristinae saluti eam restituit.
15.
Quibus miraculis tam jucundis tamque mirificis
omnis regio permota occurrit, et in honore
beatae Dei genitricis Mariae sanctaeque Bellendis
virginis ecclesiam in qua nunc requiescit, fabricavit.
Tricesimo itaque depositionis suae anno, omnis
multitudo finitimarum regionum, divina inspiratione | null | 74aebf4f-c4e3-4cd8-ae78-ca37b11a8afb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
afflata, convenit cum duobus episcopis, Cameracensi
videlicet, nomine Ausberto, Torna
censique, nomine Norberto, qui eam de sepulcro
levaverunt, atque in scrinium in quo nunc pausat
locaverunt.
16.
Cum autem vellet Deus gloriam et honorem
atque nomen suae famulae amplificare, contigit Tulli
civitate monachum quemdam coenobii B. protomartyris
Stephani, per visum juvenem pulcherrimum
videre assistentem sibi, atque dicentem:
« Surge, et vade ad provinciam Bracbantiae, ad locum
qui dicitur Merbecca, et de reliquiis sanctae
virginis nomine Bellendis tenta habere, ut in ejus
honore, in loco quem tibi Deus ostenderit, ecclesiam
possis aedificare. Qui ad praefatum locum veniens
cum magno honore suscipitur, ibique manens in
magna veneratione habetur, et ad ultimum templi
custos efficitur. Nocte igitur quadam cunctis sopore
depressis, scrinium aperuit, et de virgine quantum
sibi placuit, abstulit, ac tempore sibi congruo recessit.
Veniens autem Dei ductu in solitudinem
ad locum nomine #Tin@# sibi coelitus ostensum,
ibidem mansit, beataeque virgini basilicam aedificavit,
in qua signis ac virtutibus atque miraculis
coruscans, usque ad hodiernum diem fulget admirabilis.
Nam et congregatio monachorum religiosorum
ibidem constituta Domino famulatur, et
ipsius virginis patrociniis illa patria a Domino sustentatur.
Dominum igitur qui tam magna et pene
innumerabilia gloriose et laudabiliter operatur
miracula in sanctis suis, condecet colentes eum,
amantes eum, credentes in eum, servientes ei,
laudare, et glorificare, et benedicere; et, ut ipsi mereamur
ab eo conservari atque benedici, hujus virginis
precibus cujus, Domino juvante, Vitam verbis
licet incompositis descripsimus, tota piae devotionis
intentione poscamus ut pervenire mereamur
ad patriam supernae haereditatis.
17.
Migravit autem sancta Bellendis ex hac vita
feliciter in Domino, tertio Nonas Februarii;
et exsultat cum sanctis perenniter regnans cum
Christo, qui regnat ubique sine termino.
#OBSERVATIO PRAEVIA.@#
#Hanc sanctae Berlendis seu Bellendis Vitam edidit sine prologo, et commentariis illustravit Joannes
Bollandus, eamdemque tribuit auctori anonymo, qui saeculo@# XI #vixerit. Prologum nacti sumus ex quodam
codice manu descripto, in quo auctoris nomen prima duntaxat littera H. decurtatum reperitur. Herigerum
abbatem Lobiensem interpretor: cui conjecturae favet tum Herigeri aetas, tum titulus in prologo expressus,
quo Auctor se@# monachorum Lobiensium ultimum #fatetur. Auctoris aetas petitur ex nomine@# ducis Lotharingorum, #quod usurpat num.@#
3 (Lothariensium #nomen vertente saeculo@# IX #ob Lotharium regem audivi
coeptum, serius@# Lotharingorum #vocabulum auditum). Herigerus vero, testante continuatore Chronici Lob.,
Fulcuino abbati successit anno 990, mortuus anno 1007, clarus ingenii sui monimentis ibidem recensitis.@#
PROLOGUS AUCTORIS.
1.
Domino et amico suo GERARDO, H., Lobiensium
monachorum ultimus, cum Bellende in coelesti curia
laureatum incedere. Scio me fecisse tardius et desidiosius
quod vobis dudum promiseram, sed tamen
parcendum est amico. Ego enim semper habui voluntatem
faciendi, sed ad voluntatem meam non
habui exemplar. Vos igitur legere et relegere curate,
ut ipsius Virginis bonae conversationis exemplo instructi,
cum ipsa in coelesti regno gaudere possitis.
1.
Domino et amico suo GERARDO, H., Lobiensium
monachorum ultimus, cum Bellende in coelesti curia
laureatum incedere. Scio me fecisse tardius et desidiosius
quod vobis dudum promiseram, sed tamen
parcendum est amico. Ego enim semper habui voluntatem
faciendi, sed ad voluntatem meam non
habui exemplar. Vos igitur legere et relegere curate,
ut ipsius Virginis bonae conversationis exemplo instructi,
cum ipsa in coelesti regno gaudere possitis.
INCIPIT VITA.
2.
Cum ubique fideles Christicolae nationum omnium,
confisi atque protecti patrociniis sanctorum
omnium, eos venerantes intercessionibus eorum de
coelo postulent auxilium, et eorum sanctorum quorum
in suis locis pignora habentur reverentiam majoris dilectionis
venerentur affectu, non incongruum arbitror
hujus virginis, cujus patrociniis possumus apud
Deum protegi, memoriam pro modulo styli humilis,
verbisque licet impolitis retexere, ad exemplar
vitae utriusque audientium animis commendare.
Haec igitur virgo, Bellendis nomine, licet secundum
saeculi dignitatem non infimis, sed totius
regni nobilioribus orta parentibus memoria exstiterit,
excellentiori tamen reverentia a nobis colenda
est, quae apud Christum veneranda refulget meritis,
et gloriosa castimonia sanctitatis. Nam et coelesti
sponso jucundum in sua virginitate aedificavit habitaculum,
et domus aeternae sibi, sacris insudans
actibus | null | 9c30954b-7be2-4ab9-aa49-53d6a9ee64f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, in coelo locavit fundamentum. Non enim immerito
haec virgo ab illis debet honorari quibus et
ipsa in hac vita consanguinitate vel familiaritate
conjuncta fuit, vel qui, ex ejus parentela genealogiam
ducunt, vel qui, ejus atque majorum illius famulatui
obnoxii, obsequiis ejus deservierunt. Indigena
namque istius loci atque domina fuit, et
ideo ejus orationibus divini adjutorii rore irrigatus
semper floruit et florebit.
3.
Tempore itaque Dagoberti regis Francorum,
pater ejusdem virginis, Odelardus nomine, sub Wigero
duce Lotharingorum militans, totius ducatus
exercitui praeerat, atque prae caeteris ipsi duci
adhaerens, familiarique amicitia perfruens, cuncta
provido utilique consilio quae in domo et in exercitu
illius gerenda erant disponebat. Fuit autem possessio
illius #Huniberth@# [al. #Grimbergh@# ] et Ascum [ #al.@# Ascia #inter Bruxellam et Alostum@#
], castella duo; quorum
alterum, scilicet Ascum, ab Hunnis destructum;
alterum vero natura munitum, militumque copia
defensum, inexpugnabile perstitit. Quia igitur vir
iste tam generosa propagine quam divitiis atque
praediis honorumque dignitate ampliatus pollebat
(nam a portu Antwerpensium usque Condacum ( #Condeck,
inter Antuerpiam et Mechliniam@# ) comitatum
regebat), puellam nobilissimam, sororem beati pontificis
Amandi, nomine Nonam, in matrimonium
sumpsit. Erat etenim virgo specie nimis decora,
moribus honestis composita, castitate pudica, fide
catholica omnique doctrina ad unguem erudita. Ex
hac igitur genuit filium nomine Eligardum, qui in
supradicti castri destructione ab Hunnis interfectus
fuit. Genuit etiam ex eadem conjuge virginem facie
quidem formosissimam, forma conspicuam, persona
elegantem, omnique probitate et industria luculentam,
nomine Bellendem.
4.
Tribus denique annis quater revolutis post
primae noctis copulam, praenotata Nona uxor illius
in Domino Jesu Christo obiit, qua juxta humanae
consuetudinis debitum primae matris gremio ad reservandum
beatae resurrectioni commendata, vir
idem saeculo ulterius implicari noluit, implere cupiens
quod beatus ait Apostolus: #Solutus es ab uxore,
noli quaerere uxorem (I Cor. VII, 17)
@#. Sed cum per
prolixum tempus cum sua filia praedicta virgine piis
actibus instaret, eleemosynis et operibus bonis erga
omnes, sed maxime erga domesticos fidei viscera
pietatis haberet, remunerator omnium bonorum
Deus, qui lucis filios nondum rubigine peccatorum
examinatos flagellis sanctae castigationis verberat,
ut excussa palea triticum purum in area munda recipiat,
volens probare aurum mundum in fornace
purgatum, eumdem virum, sicut filium, multiplicis
languoris paterno verbere corripuit. Nam et languor
eum diutinus invasit, et in ipso languore lepra eum
graviter percussit.
5.
Cum igitur multo langueret annorum curriculo,
defluentibus famulis taedio affectis, contigit quadam
die solum cum filia in domo remanere. Qui cum ab
ea potum peteret, continuo illa surrexit, scyphum
concite lavit, potum infudit, patri portavit: qui
bibit, eique scyphum reddidit. Sed serpens antiquus,
humano generi semper invidus, humanitatis nescius,
radicis omnium malorum superbiae fuco virginem
aliquantulum infecit. Nam sitiens, post patrem bibere
dedignans, poculum effudit, scyphum iterum lavit,
potum imposuit, ac sic bibit. Quod pater aspiciens,
nullum ei verbum fecit, sed tacitus mirabili indignatione
tulit, iraque vehementi turbatus vocavit
servos, currum sibi parari statim jussit, super quem
ascendens Nivellam petiit, ibique sanctae Gertrudi
quidquid habebat in praediis cum omni familia servorum
ancillarumque, cum cespite et ramo cultelloque
cum manubrio albo tradidit, ac filiam
paternae omni maternaeque haereditatis jure privavit.
6.
In eadem vero traditione res stupenda, et ultra
humanum modum admiranda, ad laudem ipsius qui
omnia condidit, advenit. Nam cum idem vir ad
feretrum accederet, omni obstinatione affirmavit se
nunquam ei praedium daturum, nisi beata virgo
propria manu reciperet. Qui cum ter quaterque
clamaret: « Sancta Gertrudis, hoc munusculum de
manu mea suscipe, et noli me peccatorem ante te
flentem et ejulantem spernere, nisi potius me alias
daturum vis abire, » confestim, nutu summi Tonantis,
scrinium in quo beata virgo jacebat sese aperuit,
corpusque exanime manum porrexit, cunctisque
cernentibus populis qui aderant, ramum cum cespite
cultelloque de manu viri porrigentis intra scrinium
recepit, et sicut fuerat prius clausum ac sigillatum
permansit. Tunc clamor ad coelum tollitur,
Creator omnium qui gemitui suorum aures suae
pietatis nunquam avertit adoratur, ejusque famula
cujus meritis tam inopinatum | null | 52161ab3-ae38-468c-a0ef-e4c9f068f20b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
miraculum tamque
jucundum peccatorum praesentiae exhibere dignatus
est, summa devotione veneratur. Sed cum vir praememoratus
aliquanti temporis spatio tribulationum
igne ad exemplum B. Job purgaretur, placuit ei qui
nihil irremuneratum dimittit, illius patientiam remunerare,
atque ejus animam post laborum dolorumque
desudationem in aeterna requie collocare.
7.
Beata igitur virgo Bellendis, omni paternae
maternaeque haereditatis jure privata, animadvertens
sese spoliatam bonis patriis ob reatum criminis,
parvi pendens honores hujus saeculi, timensque
iram superni Judicis, quia patrem dedignari praesumpsit
(audiverat enim saepe quod scriptum est (Deut.
XXVII, 16): #Qui patri vel matri injuriam intulerit,
mortis aeternae tententiae subjacebit@# ), tanta mentis
intentione mundana postposuit, ut non solum ciborum
vestiumque delicias respueret, sed etiam vilia
et contemptibilia habere recusaret. Mox subtus ad
carnem cilicio induitur, inedia et algoris uredine
martyrium desiderans afficitur, corpusque jejuniis
et orationibus vigiliisque crebris perurgens, lacrymarumque
imbres crebro fundens, non solum peccatis
purgari meruit, sed et superni sponsi gratiam
invenit. Manus enim illius quidquid boni invenire
poterat, pauperibus erogabat, adeo ut vix aut nullatenus
ab eleemosynis vacua foret, et saepe cum
pauper non inveniretur, in ejusdem manu desudaret.
8.
Contigit autem eamdem virginem in loco qui
dicitur Morsella, coenobio beatae Dei genitricis
Mariae sacri velaminis habitum suscipere, et annorum
multorum spatio caelibem vitam ducere. Cum
ergo esset eadem virgo in coenobio, sanctis operibus
summo certamine invigilans, cujusdam noctis
medio pulsante matutinali signo, audivit voces
sanctorum angelorum in coelum animam patris ipsius
cum canoro jubilo deferentium. Mirae ergo sanctitatis
gratiaeque supernae haec virgo plena exstitit,
quae instar gloriosissimi Severini Agrippinae urbis
archiepiscopi, sicut ille in obsequio animae B. Martini
angelorum choros audire meruit. Quae tantae
suavitatis dulcedine modulationisque lenitate supra
se velut in excessum mentis erecta, intentis in coelum
auribus, laetitia tam beatae refectionis refecta,
interrogat assistentem sibi famulam si quae audiebat
audiret, et quae intelligebat intelligeret. Quae
cum illa minime se audire vel intelligere responderet,
intimavit ei beata virgo animam patris sui, corporeis
nexibus solutam, pro tribulationis patientia coronari,
et a psallentibus angelis in altum deferri. Accepta
itaque coenobita Domini licentia a matre monasterii,
ad sepeliendum patrem suum Merbeccam
adiit, et in ecclesiola quam in honore B. Petri ipse
aedificaverat, juxta uxorem suam, matrem ejusdem
virginis, juxta morem nobilium, sicut decebat, eum
sepelivit.
9.
Post mortem vero patris sui, quia coenobium in
quo ordinata fuerat, quod prius ab Hunnis funditus
dirutum atque combustum fuerat, pauperique
modo reaedificatum fuerat, carebat appendiciis substantiaque
qua famulae Christi sustentari possent
(nam in pane et aqua vix puellas sex detinere poterat),
cogentibus famulis atque necessitate domi
remansit, et in praefata ecclesiola die noctuque degens,
se Domini servitio mancipavit. Nunquam
enim pes ejus a visitatione infirmorum quiescebat,
nunquam manus ejus a procuratione pauperum
cessabat. Semper laus Dei in corde ipsius assidua
erat, psalmorum hymnorumque cantus ex ore ejus
nunquam recedebat, psallens sibimet, juxta Apostolum,
in canticis et psalmis et hymnis spiritualibus in
Domino. Nihil unquam, neque hiemis neque aestatis
tempore, praeter cilicium, quo super nudum corpus
utebatur, mattulamque atque lapidem capiti suppositum
sibi substerni patiebatur. Vigiliis et orationibus
assiduis jejuniisque continuis corpus macerabat.
Bis tantum in hebdomada, praeter diem Dominicum
apostolicasque solemnitates, reficiebat. Carnem a
die consecrationis suae non comedebat, piscem aut
cibum alium, praeter panem et aquam, nisi in praeclaris
solemnitatibus non attingebat.
10.
Tantam ei Dominus ob beatae vitae meritum
gratiam concesserat, ut quibuscunque infirmis sive
febricitantibus manus imponebat, saluti pristinae
restitueret. Ea igitur de die in diem proficiente, et
de virtute in virtutem ascendente, tribus lustris in
asperitate vitae jam peractis, diei paschalis solemnitatibus
contigit perticulam piscis illi ad mensam
sedenti apponi. Quae (quod admirabile dictu est et
quasi incredibile) inter manus ipsius in carnem conversa,
valde eam perterruit, et cum vehementi stupore
ministro indignans ait: « Ignoscat tibi Deus:
quare me sic illudere voluisti? sciebas me carnem
non comesturam, et eam mihi apposuisti. » Quo
negante et obnixe jurante, intellexit hoc Dei nutu
factum fuisse. Parumque gustavit, et a se submovit,
protinusque a mensa surgens, Ecclesiae et orationi
ad laudem sui | null | 05bd84ec-619a-406e-8fef-a07ac07a4a08 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Creatoris se reddidit.
11.
Hoc etiam silentio supprimi indignum arbitror,
quod ille qui servos suos glorificare ac
magnificare nunquam distulit, poculum aquae quadam
die solemni sibi appositum in vini saporem
convertit.
12.
Terquinis igitur annis cum duobus post patris
mortem expletis, cum divina revelatione extrema
hujus lucis tempora imminere sibi sentiret, convocatis
sacerdotibus oleum sanctum petiit: quo
accepto, corpore et sanguine sui Redemptoris exitum
suum consecravit, et sic ultimum spiritum coelo
reddidit.
13.
Congregati igitur cognati et amici ejus, servi
et ancillae, et etiam majores regionis illius, ad sepeliendum
eam convenerunt, illamque modo congruo
juxta tumulum parentum recondiderunt. Sed cum
in quo eam reconderent sarcophagum non haberent
lapideum, quorum in hac regione penuria est,
quercum magnam juxta templum stantem succiderunt,
illique ex eadem quercu vas in quo posita est,
aptaverunt. Quantas autem per illam virtutes Dominus
in eodem loco operari dignatus est, nec mens
nostra valet edere, nec lingua sufficit explicare.
Multi enim caeci, luminibus redditi, sine duce domum
redierunt; multi claudi solidatis basibus erecti
sunt; surdis auditus redditus; linguae mutorum
solutae; daemonesque ad ejus sepulturam ex obsessis
corporibus expulsi sunt.
14.
Cum ergo tot ac tantis miraculis ejus sanctitas
pollens longe lateque claresceret, placuit post
septennium amicis et vicinis ejus sarcophagum videre,
et, si possent, in melius ad ejus honorem mutare.
In quo loco mira res et inusitatum miraculum
humanisque auribus inauditum evenit. Nam cum
sarcophagum idem in quo sancta virgo jacebat
ejicerent de terra, cum prius ligneum fuisset, lapideum
est inventum. Hujus rei notitia cum per hanc
regionem divulgaretur, omniumque audientium animos
ad laudem Dei et sanctae Bellendis extolleret,
quaedam mulier ex vicino incredula permanens,
atque mendacium esse affirmans, ad videndum male
credula venit. Sed mox ut vidit sarcophagum, a
daemone arrepta ad terram cecidit; quae per triduum
exanimis, non audiens neque videns, ibi
jacuit, donec virgo sacratissima, astantium precibus
pulsata, pristinae saluti eam restituit.
15.
Quibus miraculis tam jucundis tamque mirificis
omnis regio permota occurrit, et in honore
beatae Dei genitricis Mariae sanctaeque Bellendis
virginis ecclesiam in qua nunc requiescit, fabricavit.
Tricesimo itaque depositionis suae anno, omnis
multitudo finitimarum regionum, divina inspiratione
afflata, convenit cum duobus episcopis, Cameracensi
videlicet, nomine Ausberto, Torna
censique, nomine Norberto, qui eam de sepulcro
levaverunt, atque in scrinium in quo nunc pausat
locaverunt.
16.
Cum autem vellet Deus gloriam et honorem
atque nomen suae famulae amplificare, contigit Tulli
civitate monachum quemdam coenobii B. protomartyris
Stephani, per visum juvenem pulcherrimum
videre assistentem sibi, atque dicentem:
« Surge, et vade ad provinciam Bracbantiae, ad locum
qui dicitur Merbecca, et de reliquiis sanctae
virginis nomine Bellendis tenta habere, ut in ejus
honore, in loco quem tibi Deus ostenderit, ecclesiam
possis aedificare. Qui ad praefatum locum veniens
cum magno honore suscipitur, ibique manens in
magna veneratione habetur, et ad ultimum templi
custos efficitur. Nocte igitur quadam cunctis sopore
depressis, scrinium aperuit, et de virgine quantum
sibi placuit, abstulit, ac tempore sibi congruo recessit.
Veniens autem Dei ductu in solitudinem
ad locum nomine #Tin@# sibi coelitus ostensum,
ibidem mansit, beataeque virgini basilicam aedificavit,
in qua signis ac virtutibus atque miraculis
coruscans, usque ad hodiernum diem fulget admirabilis.
Nam et congregatio monachorum religiosorum
ibidem constituta Domino famulatur, et
ipsius virginis patrociniis illa patria a Domino sustentatur.
Dominum igitur qui tam magna et pene
innumerabilia gloriose et laudabiliter operatur
miracula in sanctis suis, condecet colentes eum,
amantes eum, credentes in eum, servientes ei,
laudare, et glorificare, et benedicere; et, ut ipsi mereamur
ab eo conservari atque benedici, hujus virginis
precibus cujus, Domino juvante, Vitam verbis
licet incompositis descripsimus, tota piae devotionis
intentione poscamus ut pervenire mereamur
ad patriam supernae haereditatis.
17.
Migravit autem sancta Bellendis ex hac vita
feliciter in Domino, tertio Nonas Februarii;
et exsultat cum sanctis perenniter regnans cum
Christo, qui regnat ubique sine termino.
2.
Cum ubique fideles Christicolae nationum omnium,
confisi atque protecti patrociniis sanctorum
omnium, eos venerantes intercessionibus eorum de
coelo postulent auxilium, et eorum sanctorum quorum
in suis | null | 0d9d3448-e7bd-48d0-8eda-b366f42735e6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
locis pignora habentur reverentiam majoris dilectionis
venerentur affectu, non incongruum arbitror
hujus virginis, cujus patrociniis possumus apud
Deum protegi, memoriam pro modulo styli humilis,
verbisque licet impolitis retexere, ad exemplar
vitae utriusque audientium animis commendare.
Haec igitur virgo, Bellendis nomine, licet secundum
saeculi dignitatem non infimis, sed totius
regni nobilioribus orta parentibus memoria exstiterit,
excellentiori tamen reverentia a nobis colenda
est, quae apud Christum veneranda refulget meritis,
et gloriosa castimonia sanctitatis. Nam et coelesti
sponso jucundum in sua virginitate aedificavit habitaculum,
et domus aeternae sibi, sacris insudans
actibus, in coelo locavit fundamentum. Non enim immerito
haec virgo ab illis debet honorari quibus et
ipsa in hac vita consanguinitate vel familiaritate
conjuncta fuit, vel qui, ex ejus parentela genealogiam
ducunt, vel qui, ejus atque majorum illius famulatui
obnoxii, obsequiis ejus deservierunt. Indigena
namque istius loci atque domina fuit, et
ideo ejus orationibus divini adjutorii rore irrigatus
semper floruit et florebit.
3.
Tempore itaque Dagoberti regis Francorum,
pater ejusdem virginis, Odelardus nomine, sub Wigero
duce Lotharingorum militans, totius ducatus
exercitui praeerat, atque prae caeteris ipsi duci
adhaerens, familiarique amicitia perfruens, cuncta
provido utilique consilio quae in domo et in exercitu
illius gerenda erant disponebat. Fuit autem possessio
illius #Huniberth@# [al. #Grimbergh@# ] et Ascum [ #al.@# Ascia #inter Bruxellam et Alostum@#
], castella duo; quorum
alterum, scilicet Ascum, ab Hunnis destructum;
alterum vero natura munitum, militumque copia
defensum, inexpugnabile perstitit. Quia igitur vir
iste tam generosa propagine quam divitiis atque
praediis honorumque dignitate ampliatus pollebat
(nam a portu Antwerpensium usque Condacum ( #Condeck,
inter Antuerpiam et Mechliniam@# ) comitatum
regebat), puellam nobilissimam, sororem beati pontificis
Amandi, nomine Nonam, in matrimonium
sumpsit. Erat etenim virgo specie nimis decora,
moribus honestis composita, castitate pudica, fide
catholica omnique doctrina ad unguem erudita. Ex
hac igitur genuit filium nomine Eligardum, qui in
supradicti castri destructione ab Hunnis interfectus
fuit. Genuit etiam ex eadem conjuge virginem facie
quidem formosissimam, forma conspicuam, persona
elegantem, omnique probitate et industria luculentam,
nomine Bellendem.
4.
Tribus denique annis quater revolutis post
primae noctis copulam, praenotata Nona uxor illius
in Domino Jesu Christo obiit, qua juxta humanae
consuetudinis debitum primae matris gremio ad reservandum
beatae resurrectioni commendata, vir
idem saeculo ulterius implicari noluit, implere cupiens
quod beatus ait Apostolus: #Solutus es ab uxore,
noli quaerere uxorem (I Cor. VII, 17)
@#. Sed cum per
prolixum tempus cum sua filia praedicta virgine piis
actibus instaret, eleemosynis et operibus bonis erga
omnes, sed maxime erga domesticos fidei viscera
pietatis haberet, remunerator omnium bonorum
Deus, qui lucis filios nondum rubigine peccatorum
examinatos flagellis sanctae castigationis verberat,
ut excussa palea triticum purum in area munda recipiat,
volens probare aurum mundum in fornace
purgatum, eumdem virum, sicut filium, multiplicis
languoris paterno verbere corripuit. Nam et languor
eum diutinus invasit, et in ipso languore lepra eum
graviter percussit.
5.
Cum igitur multo langueret annorum curriculo,
defluentibus famulis taedio affectis, contigit quadam
die solum cum filia in domo remanere. Qui cum ab
ea potum peteret, continuo illa surrexit, scyphum
concite lavit, potum infudit, patri portavit: qui
bibit, eique scyphum reddidit. Sed serpens antiquus,
humano generi semper invidus, humanitatis nescius,
radicis omnium malorum superbiae fuco virginem
aliquantulum infecit. Nam sitiens, post patrem bibere
dedignans, poculum effudit, scyphum iterum lavit,
potum imposuit, ac sic bibit. Quod pater aspiciens,
nullum ei verbum fecit, sed tacitus mirabili indignatione
tulit, iraque vehementi turbatus vocavit
servos, currum sibi parari statim jussit, super quem
ascendens Nivellam petiit, ibique sanctae Gertrudi
quidquid habebat in praediis cum omni familia servorum
ancillarumque, cum cespite et ramo cultelloque
cum manubrio albo tradidit, ac filiam
paternae omni maternaeque haereditatis jure privavit.
6.
In eadem vero traditione res stupenda, et ultra
humanum modum admiranda, ad laudem ipsius qui
omnia condidit, advenit. Nam cum idem vir ad
feretrum accederet, omni obstinatione affirmavit se
nunquam ei praedium daturum, nisi beata virgo
propria manu reciperet. Qui cum ter quaterque
clamaret | null | ebdbdfd4-1f1b-4eff-a939-83860c152f42 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: « Sancta Gertrudis, hoc munusculum de
manu mea suscipe, et noli me peccatorem ante te
flentem et ejulantem spernere, nisi potius me alias
daturum vis abire, » confestim, nutu summi Tonantis,
scrinium in quo beata virgo jacebat sese aperuit,
corpusque exanime manum porrexit, cunctisque
cernentibus populis qui aderant, ramum cum cespite
cultelloque de manu viri porrigentis intra scrinium
recepit, et sicut fuerat prius clausum ac sigillatum
permansit. Tunc clamor ad coelum tollitur,
Creator omnium qui gemitui suorum aures suae
pietatis nunquam avertit adoratur, ejusque famula
cujus meritis tam inopinatum miraculum tamque
jucundum peccatorum praesentiae exhibere dignatus
est, summa devotione veneratur. Sed cum vir praememoratus
aliquanti temporis spatio tribulationum
igne ad exemplum B. Job purgaretur, placuit ei qui
nihil irremuneratum dimittit, illius patientiam remunerare,
atque ejus animam post laborum dolorumque
desudationem in aeterna requie collocare.
7.
Beata igitur virgo Bellendis, omni paternae
maternaeque haereditatis jure privata, animadvertens
sese spoliatam bonis patriis ob reatum criminis,
parvi pendens honores hujus saeculi, timensque
iram superni Judicis, quia patrem dedignari praesumpsit
(audiverat enim saepe quod scriptum est (Deut.
XXVII, 16): #Qui patri vel matri injuriam intulerit,
mortis aeternae tententiae subjacebit@# ), tanta mentis
intentione mundana postposuit, ut non solum ciborum
vestiumque delicias respueret, sed etiam vilia
et contemptibilia habere recusaret. Mox subtus ad
carnem cilicio induitur, inedia et algoris uredine
martyrium desiderans afficitur, corpusque jejuniis
et orationibus vigiliisque crebris perurgens, lacrymarumque
imbres crebro fundens, non solum peccatis
purgari meruit, sed et superni sponsi gratiam
invenit. Manus enim illius quidquid boni invenire
poterat, pauperibus erogabat, adeo ut vix aut nullatenus
ab eleemosynis vacua foret, et saepe cum
pauper non inveniretur, in ejusdem manu desudaret.
8.
Contigit autem eamdem virginem in loco qui
dicitur Morsella, coenobio beatae Dei genitricis
Mariae sacri velaminis habitum suscipere, et annorum
multorum spatio caelibem vitam ducere. Cum
ergo esset eadem virgo in coenobio, sanctis operibus
summo certamine invigilans, cujusdam noctis
medio pulsante matutinali signo, audivit voces
sanctorum angelorum in coelum animam patris ipsius
cum canoro jubilo deferentium. Mirae ergo sanctitatis
gratiaeque supernae haec virgo plena exstitit,
quae instar gloriosissimi Severini Agrippinae urbis
archiepiscopi, sicut ille in obsequio animae B. Martini
angelorum choros audire meruit. Quae tantae
suavitatis dulcedine modulationisque lenitate supra
se velut in excessum mentis erecta, intentis in coelum
auribus, laetitia tam beatae refectionis refecta,
interrogat assistentem sibi famulam si quae audiebat
audiret, et quae intelligebat intelligeret. Quae
cum illa minime se audire vel intelligere responderet,
intimavit ei beata virgo animam patris sui, corporeis
nexibus solutam, pro tribulationis patientia coronari,
et a psallentibus angelis in altum deferri. Accepta
itaque coenobita Domini licentia a matre monasterii,
ad sepeliendum patrem suum Merbeccam
adiit, et in ecclesiola quam in honore B. Petri ipse
aedificaverat, juxta uxorem suam, matrem ejusdem
virginis, juxta morem nobilium, sicut decebat, eum
sepelivit.
9.
Post mortem vero patris sui, quia coenobium in
quo ordinata fuerat, quod prius ab Hunnis funditus
dirutum atque combustum fuerat, pauperique
modo reaedificatum fuerat, carebat appendiciis substantiaque
qua famulae Christi sustentari possent
(nam in pane et aqua vix puellas sex detinere poterat),
cogentibus famulis atque necessitate domi
remansit, et in praefata ecclesiola die noctuque degens,
se Domini servitio mancipavit. Nunquam
enim pes ejus a visitatione infirmorum quiescebat,
nunquam manus ejus a procuratione pauperum
cessabat. Semper laus Dei in corde ipsius assidua
erat, psalmorum hymnorumque cantus ex ore ejus
nunquam recedebat, psallens sibimet, juxta Apostolum,
in canticis et psalmis et hymnis spiritualibus in
Domino. Nihil unquam, neque hiemis neque aestatis
tempore, praeter cilicium, quo super nudum corpus
utebatur, mattulamque atque lapidem capiti suppositum
sibi substerni patiebatur. Vigiliis et orationibus
assiduis jejuniisque continuis corpus macerabat.
Bis tantum in hebdomada, praeter diem Dominicum
apostolicasque solemnitates, reficiebat. Carnem a
die consecrationis suae non comedebat, piscem aut
cibum alium, praeter panem et aquam, nisi in praeclaris
solemnitatibus non attingebat.
10.
Tantam ei Dominus ob beatae vitae meritum
gratiam concesserat, ut quibuscunque infirmis sive
febricitantibus manus imponebat, saluti pristinae
restitueret. Ea igitur de die in diem proficiente, et
de virtute in virtutem ascendente, tribus | null | 29d87d9a-3320-462a-bb24-6a8504cd484e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lustris in
asperitate vitae jam peractis, diei paschalis solemnitatibus
contigit perticulam piscis illi ad mensam
sedenti apponi. Quae (quod admirabile dictu est et
quasi incredibile) inter manus ipsius in carnem conversa,
valde eam perterruit, et cum vehementi stupore
ministro indignans ait: « Ignoscat tibi Deus:
quare me sic illudere voluisti? sciebas me carnem
non comesturam, et eam mihi apposuisti. » Quo
negante et obnixe jurante, intellexit hoc Dei nutu
factum fuisse. Parumque gustavit, et a se submovit,
protinusque a mensa surgens, Ecclesiae et orationi
ad laudem sui Creatoris se reddidit.
11.
Hoc etiam silentio supprimi indignum arbitror,
quod ille qui servos suos glorificare ac
magnificare nunquam distulit, poculum aquae quadam
die solemni sibi appositum in vini saporem
convertit.
12.
Terquinis igitur annis cum duobus post patris
mortem expletis, cum divina revelatione extrema
hujus lucis tempora imminere sibi sentiret, convocatis
sacerdotibus oleum sanctum petiit: quo
accepto, corpore et sanguine sui Redemptoris exitum
suum consecravit, et sic ultimum spiritum coelo
reddidit.
13.
Congregati igitur cognati et amici ejus, servi
et ancillae, et etiam majores regionis illius, ad sepeliendum
eam convenerunt, illamque modo congruo
juxta tumulum parentum recondiderunt. Sed cum
in quo eam reconderent sarcophagum non haberent
lapideum, quorum in hac regione penuria est,
quercum magnam juxta templum stantem succiderunt,
illique ex eadem quercu vas in quo posita est,
aptaverunt. Quantas autem per illam virtutes Dominus
in eodem loco operari dignatus est, nec mens
nostra valet edere, nec lingua sufficit explicare.
Multi enim caeci, luminibus redditi, sine duce domum
redierunt; multi claudi solidatis basibus erecti
sunt; surdis auditus redditus; linguae mutorum
solutae; daemonesque ad ejus sepulturam ex obsessis
corporibus expulsi sunt.
14.
Cum ergo tot ac tantis miraculis ejus sanctitas
pollens longe lateque claresceret, placuit post
septennium amicis et vicinis ejus sarcophagum videre,
et, si possent, in melius ad ejus honorem mutare.
In quo loco mira res et inusitatum miraculum
humanisque auribus inauditum evenit. Nam cum
sarcophagum idem in quo sancta virgo jacebat
ejicerent de terra, cum prius ligneum fuisset, lapideum
est inventum. Hujus rei notitia cum per hanc
regionem divulgaretur, omniumque audientium animos
ad laudem Dei et sanctae Bellendis extolleret,
quaedam mulier ex vicino incredula permanens,
atque mendacium esse affirmans, ad videndum male
credula venit. Sed mox ut vidit sarcophagum, a
daemone arrepta ad terram cecidit; quae per triduum
exanimis, non audiens neque videns, ibi
jacuit, donec virgo sacratissima, astantium precibus
pulsata, pristinae saluti eam restituit.
15.
Quibus miraculis tam jucundis tamque mirificis
omnis regio permota occurrit, et in honore
beatae Dei genitricis Mariae sanctaeque Bellendis
virginis ecclesiam in qua nunc requiescit, fabricavit.
Tricesimo itaque depositionis suae anno, omnis
multitudo finitimarum regionum, divina inspiratione
afflata, convenit cum duobus episcopis, Cameracensi
videlicet, nomine Ausberto, Torna
censique, nomine Norberto, qui eam de sepulcro
levaverunt, atque in scrinium in quo nunc pausat
locaverunt.
16.
Cum autem vellet Deus gloriam et honorem
atque nomen suae famulae amplificare, contigit Tulli
civitate monachum quemdam coenobii B. protomartyris
Stephani, per visum juvenem pulcherrimum
videre assistentem sibi, atque dicentem:
« Surge, et vade ad provinciam Bracbantiae, ad locum
qui dicitur Merbecca, et de reliquiis sanctae
virginis nomine Bellendis tenta habere, ut in ejus
honore, in loco quem tibi Deus ostenderit, ecclesiam
possis aedificare. Qui ad praefatum locum veniens
cum magno honore suscipitur, ibique manens in
magna veneratione habetur, et ad ultimum templi
custos efficitur. Nocte igitur quadam cunctis sopore
depressis, scrinium aperuit, et de virgine quantum
sibi placuit, abstulit, ac tempore sibi congruo recessit.
Veniens autem Dei ductu in solitudinem
ad locum nomine #Tin@# sibi coelitus ostensum,
ibidem mansit, beataeque virgini basilicam aedificavit,
in qua signis ac virtutibus atque miraculis
coruscans, usque ad hodiernum diem fulget admirabilis.
Nam et congregatio monachorum religiosorum
ibidem constituta Domino famulatur, et
ipsius virginis patrociniis illa patria a Domino sustentatur.
Dominum igitur qui tam magna et pene
innumerabilia gloriose et laudabiliter operatur
miracula in sanctis suis, condecet colentes eum,
amantes eum, credentes in eum, servientes ei,
laudare, et glorificare, et | null | 6a18db60-a9b7-4d4e-b2a4-4606511f5b3d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
benedicere; et, ut ipsi mereamur
ab eo conservari atque benedici, hujus virginis
precibus cujus, Domino juvante, Vitam verbis
licet incompositis descripsimus, tota piae devotionis
intentione poscamus ut pervenire mereamur
ad patriam supernae haereditatis.
17.
Migravit autem sancta Bellendis ex hac vita
feliciter in Domino, tertio Nonas Februarii;
et exsultat cum sanctis perenniter regnans cum
Christo, qui regnat ubique sine termino. | null | b44e2d08-1965-4b07-82e8-619c4b96916d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
PROOEMIUM.
In hoc Dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus
addictus, qui patrium et avitum deorum
cultum a nemine deserendum, variis rationibus probare
conatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum,
sed antiquam retinendam, novam repudiandam.
Contra vero Octavius, qui, impio illo cultu
rejecto, christianae professioni nomen eum Minucio
Felice dederat, omnia Caecilii argumenta sic funditus
evertit, tantisque rationum momentis christianae religionis
veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissima
disputatione fractus ac plane convictus, veram
religionem laeto gratantique animo fuerit amplexatus.
Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum
cultu exponit auctor. Deinde vero Octavii responsionem
ad singula orationis Caecilianae membra subinfert.
CAPUT PRIMUM.
ARGUMENTUM.-- #Ab ipso dialogi exordio, narrat Minucius
quam jucunda eorum quae sibi cum Octavio,
dum apud se Romae ageret, contigerant, ac potissimum
hujusce disputationis recordatione oblectaretur.@#
I. (I) 1 COGITANTI mihi, et cum animo meo Octavii, boni
et fidelissimi contubernalis, memoriam recensenti, tanta
dulcedo et affectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo
mihi viderer in praeterita redire, non ea quae
jam transacta et decursa sunt, recordatione revocare.
Ita ejus contemplatio, quantum subtracta est oculis,
tantum pectori meo, ac pene intimis sensibus, implicata
est. (II) Nec immerito discedens vir eximius et
sanctus immensum sui desiderium nobis reliquit: utpote
quum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit,
ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate
concineret, eadem vellet vel nollet. Crederes unam
mentem in duobus fuisse 2 divisam: sic solus in amoribus,
conscius ipse, socius in erroribus, et quum,
discussa caligine, de tenebrarum profundo in lucem
sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem,
sed, quod est gloriosius, praecucurrit. Itaque,
cum per universam convictus nostri et familiaritatis
aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone
ejus mentis meae resedit intentio, quo Caecilium,
superstitiosis vanitatibus etiam nunc inhaerentem,
disputatione gravissima ad veram religionem
reformavit.
CAPUT II.
ARGUMENTUM.-- #Octavii Romam adventus forensium
feriarum tempore, pergratus Minucio. Utrique ad
marina Ostiae balnea, adscito Minucii comite Caecilio,
ire placuit. Dum simul ad mare pergunt, Caecilius
conspecto Serapidis simulacro, manum ori admovens,
illud colit.@#
Nam negotii et visendi mei gratia, Romam contenderat,
relicta domo, conjuge, liberis, et, quod est
in liberis amabilius, adhuc annis innocentibus, et
adhuc dimidiata verba tentantibus, loquelam ipso offensantis
linguae fragmine dulciorem. Quo in adventu
ejus non possum exprimere sermonibus, quanto
quamque impatienti gaudio exultaverim, quum autem
geret maxime laetitiam meam amicissimi hominis
inopinata praesentia. Igitur, post unum et alterum
diem, quum jam et aviditatem desiderii frequens assiduitatis
usus implesset, et quae per absentiam mutuam
de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus;
placuit Ostiam petere, amoenissimam
civitatem, quod esset corpori meo siccundis humoribus
de marinis lavacris blanda et apposita curatio.
Sane et ad vindemiam feriae judiciariam curam relaxaverant.
Nam id temporis, post aestivam diem, in
temperiem semet autumnitas dirigebat. Itaque, quum
diluculo ad mare, inambulando littore, pergeremus,
ut et aura, 3 aspirans leniter, membra vegetaret, et
cum eximia voluptate molli vestigio cedens arena
subsideret; Caecilius, simulacro Serapidis denotato,
ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens
osculum labiis impressit.
CAPUT III.
ARGUMENTUM.-- #Superstitiosi hominis actum indigne
ferens Octavius, Minucio acriter exprobrat hujus
impii facinoris in famiam non minorem in ipsum, utpote
Coecilii hospitem, quam in eumdem Caecilium
redundare.@#
Tunc Octavius ait: Non boni viri est, Marce frater,
hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem,
sic in hac imperitiae vulgaris caecitate deserere, ut
tam luculento die in lapides eum patiaris impingere,
effigiatos sane, et unctos, et coronatos; quum scias
hujus erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam
redundare. Cum hoc sermone ejus medium
spatium civitatis emensi, jam liberum littus tenebamus.
Ibi arenas extimas, velut sterneret ambulacro
perfundens lenis unda tendebat: et, ut semper mare
etiam positis flatibus, inquietum est, etsi non canis
spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis
torosisque. Ibidem erroribus delectati perquam sumus,
quum in ipso aequoris limine plantas tingeremus,
quod vicissim nunc appulsum nostris pedibus
alluderet, fluctus nunc, | null | 6c40961a-7303-4f19-b363-5a4263bfb46e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
relabens ac vestigia retrahens
in sese resorberet. Sensim itaque tranquilleque progressi,
oram curvi molliter littoris, iter fabulis fallentibus,
legebamus. Hae fabulae erant Octavii, disserentis
de navigatione, narratio. Sed ubi eundi spatium satis
justum cum sermone consumpsimus, eamdem emensi
viam rursus, versis vestigiis, terebamus. Et quum ad
id loci ventum est ubi subductae naviculae, substratis
roboribus, a terrena labe suspensae quiescebant;
pueros videmus, certatim gestientes, testarum in
mare jaculationibus 4 ludere. Is lusus est: testam teretem,
jactatione fluctuum laevigatam, legere de littore;
eam testam plano situ digitis comprehensam, inclinem
ipsum atque humilem, quantum potest, super undas
irrotare, ut illud jaculum, vel dorsum maris raderet,
enataret, dum leni impetu labitur; vel summis
fluctibus tonsis emicaret, emergeret, dum assiduo
saltu sublevatur. Is se in pueris victorem ferebat,
cujus testa et procurreret longius, et frequentius
exsiliret.
CAPUT IV.
ARGUMENTUM.-- #Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione
qua sui causa Octavius Minucium perstrinxit,
petit ut sibi cum Octavio de suae religionis
veritate disputare liceat. Annuit cum socio suo Octavius,
ac medius inter Caecilium et Octavium sedet Minucius.@#
Igitur, quum omnes hac spectaculi voluptate caperemur,
Caecilius nihil intendere, neque de contentione
ridere; sed tacens, anxius, segregatus, dolere
nescio quid vultu fatebatur. Cui ego: Quid hoc
est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam
illam? et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem
requiro? Tum ille: Jamdudum me Octavii nostri
acriter angit et remordet oratio, qua, in te invectus,
objurgavit negligentiae, ut me dissimulanter gravius argueret
inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto et
integro mihi cum Octavio res est. Si placet ut ipsius sectae
homo cum eo disputem, jam profecto intelliget facilius
esse in contubernalibus disputare, quam conserere
sapientium modo; modo in istis ad tutelam balnearum
jactis, et in altum procurrentibus petrarum obicibus
residamus, ut et requiescere de itinere possimus
et intentius disputare. Et cum dicto ejus assedimus
ita ut me ex tribus medium lateris ambitione
protegerent; nec hoc obsequii fuit, aut ordinis aut5
honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat
aut faciat, sed ut arbiter, et utrique proximus,
aures darem, et disceptantes duos medius segregarem,
Tum sic Caecilius exorsus est:
CAPUT V.
ARGUMENTUM.-- #Disputationem suam aggreditur Caecilius:
et primum quidem omnia in rebus humanis
dubia et incerta; adeoque dolendum quod Christiani,
rudes plerumque et illitterati, de summa rerum ac divina
majestate aliquid certi decernere audeant; hinc
nulla providentia mundum regi arguit, concluditque satius
esse traditis religionibus adhaerere.@#
Quamquam tibi, Marce frater, de quo maxime quaerimus,
non sit ambiguum, utpote quum, diligenter
in utroque vivendi genere versatus, repudians alterum,
[alterum] comprobans; in praesentiarum tamen
ita tibi informandus est animus, ut libram teneas
aequissimi judicis, nec in alteram partem propensus
incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus
nata sententia, quam ex tuis sensibus prolata videatur.
Proinde, si mihi, quasi novus aliqui et quasi ignarus
partis utriusque, considas, nullum negotium est
patefacere omnia in rebus humanis dubia, incerta,
suspensa, magisque omnia verisimilia quam vera.
Quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae
penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere,
quam in explorando pertinaci diligentia perseverare.
Itaque indignandum omnibus, indolescendum est,
audere quosdam, et hoc studiorum rude [rudes],
litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum,
certum aliquid de summa rerum ac majestate
decernere, de qua tot omnibus saeculis
sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia
deliberat. Nec immerito: quum tantum absit ab exploratione
divina humana mediocritas, ut neque, quae
supra nos coelo suspensa, sublata sunt, neque quae
infra terram profunda, demersa sunt, aut scire 6 sit
datum, aut scrutari permissum, aut stuprari religiosum:
et beati satis, satisque prudentes jure videamur
si, secundum illud vetus Sapientis oraculum,
nosmetipsos familiarius noverimus. Sed quatenus indulgentes
insano atque inepto labori, ultra humilitatis
nostrae terminos evagamur, et in terram projecti,
coelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus,
vel hunc errorem saltem, non vanis et
formidolosis opinionibus implicemus. Sint principio
omnium semina, natura in | null | 69ee10fd-d8d4-42ca-9ef4-c75164d25b2a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
se coeunte, densata: quis
hic auctor deus? sint fortuitis concursionibus totius
mundi membra coalita, digesta, formata: quis deus
machinator? Sidera licet ignis accenderit, et coelum
licet sua materia suspenderit; licet terram fundaverit
pondere, et mare licet influxerit e liquore; unde haec
religio, unde formido, quae superstitio est? Homo, et
animal omne quod nascitur, inspiratur et alitur, elementorum
ut voluntaria concretio est, in quae rursum
homo, et animal omne dividitur, solvitur, dissipatur,
ita in fontem refluunt, et in semet omnia revolvuntur,
nullo artifice, nec judice, nec auctore. Sic, congregatis
ignium seminibus, soles alios atque alios
semper splendere; sic exhalatis terrae vaporibus, nebulas
semper adolescere: quibus densatis coactisque,
nubes altius surgere: iisdem labentibus, pluvias
fluere, flare ventos, grandines increpare: vel nimbis
collidentibus, tonitrua mugire, rutilare fulgura, fulmina 7 praemicare. Adeo passim cadunt, montes irruunt,
arboribus incurrunt: sine delectu tangunt loca sacra
et profana; homines noxios feriunt, saepe et religiosos.
(III) Quid tempestates loquar varias ac incertas? quibus,
nullo ordine vel examine, rerum omnium impetus
volutatur; in naufragiis, bonorum malorumque
fata mixta, merita confusa; in incendiis, interitum
convenire insontium nocentiumque; et, cum tabe
pestifera coeli tractus inficitur, sine discrimine
omnes deperire; et, cum belli ardore saevitur,
meliores potius occumbere. In pace etiam, non
tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur:
ut in pluribus nescias utrum sit eorum detestanda
pravitas, an optanda felicitas. (IV) Quod si mundus
divina providentia et alicujus numinis auctoritate
regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius
regnum, numquam Rutilius et Camillus exsilium,
numquam Socrates venenum. (V) Ecce arbusta frugifera,
ecce jam seges cana, jam temulenta vindemia
imbri corrumpitur, grandine caeditur: adeo aut incerta
nobis veritas occultatur et premitur; aut, quod
magis credendum est, variis et lubricis casibus, soluta
legibus fortuna dominatur.
CAPUT VI.
ARGUMENTUM.-- #Quaelibet natio, ac Romani postmodum
numina sua ita coluere, ut eorum cultum supremum
totius orbis terrae imperium fuerint assecuti.@#
Cum igitur aut fortuna certa, aut incerta natura
sit, quanto venerabilius ac melius, antistites veritatis
majorum excipere disciplinam, religiones traditas
colere; deos quos a parentibus ante imbutus es
timere, quam nosse familiarius, adorare; nec de
numinibus ferre sententiam, sed 8 prioribus credere
qui, adhuc rudi saeculo, ipsius mundi natalibus;
meruerunt deos vel faciles habere, vel reges!
Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida,
videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere,
et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem,
Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos
Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium,
universa Romanos. Sic eorum potestas
et auctoritas totius orbis ambitus occupavit: sic
imperium suum ultra solis vias et ipsius Oceani
limites propagavit, dum exercent in armis
virtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum
religionibus, castis virginibus, multis
honoribus, ac nominibus sacerdotum: dum
obsessi, et citra solum Capitolium capti,
colunt deos, quos alius jam sprevisset, iratos;
et per Gallorum acies, mirantium superstitionis
audaciam, pergunt telis inermes, sed cultu religionis
armati: dum capti, in hostilibus moenibus adhuc
ferociente victoria, numina victa venerantur: dum
undique hospites deos quaerunt, et suos faciunt:
dum aras exstruunt, dum etiam ignotis numinibus et
manibus. Sic, dum universarum gentium sacra suscipiunt,
etiam regna [meruerunt]. Hinc perpetuus merent
venerationis tenor mansit, qui longa aetate non
infringitur, sed augetur: quippe antiquitas caeremoniis
atque fanis tantum sanctitatis tribuere consuevit,
quantum adstruxerit vetustatis.
CAPUT VII.
ARGUMENTUM.-- #Auspicia et auguria Romana poenitenter
omissa, observata feliciter.@#
Nec tamen temere (ausim enim interim 9 et ipse
concedere, et sic melius errare), majores nostri, aut
observandis auguriis, aut extis consulendis, aut instituendis
sacris, aut delubris dedicandis, operam
navaverunt. Specta de libris memoriam: jam eos
deprehendes initiasse ritus omnium religionum, vel
ut remuneraretur divina indulgentia, vel ut averteretur
imminens ira, aut ut, jam tumens et saeviens,
placaretur. Testis mater Idaea, quae adventu | null | 0bbf431f-caba-44eb-8c5f-49b58d86e057 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suo et probavit matronae castitatem, et urbem metu
hostili liberavit: testes equestrium fratrum
in lacu, sicut ostenderant, statuae consecratae,
qui anhelis, spumantibus equis atque fumantibus,
de Perse victoriam eadem die qua fecerant,
nuntiaverunt: testis ludorum, offensio Jovis, de
somno plebeii hominis iteratio: et Decuriorum
devotio rata testis est: testis et Curtius, qui, equitis
sui vel mole honore hiatum profundae voraginis
coaequavit. Frequentius etiam quam volebamus,
deorum praesentiam contempta auspicia contestata
sunt. Sic Allia nomen infaustum, sic Claudii et
Junii, non praelium in Poenos, sed ferale naufragium
est. Et, ut Trasimenus Romanorum sanguine
et major esset et decolor, sprevit auguria Flaminius:
et, ut Parthos signa reposcamus, Dirarum
imprecationes Crassus et meruit et irrisit. Omitto
vetera, quae multa sunt, et de deorum natalibus,
donis, muneribus, negligo carmina poetarum; praedicta
etiam de oraculis fata transilio, ne vobis antiquitas
nimium fabulosa videatur. Intende templis ac delubris
deorum quibus Romana civitas et protegitur 10 et
armatur: magis sunt augusta numinibus incolis praesentibus,
inquilinis, quam cultus insignibus et muneribus
opulenta. Inde adeo pleni et mixti Deo vates futura
praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medelam,
spem afflictis, opem miseris, solatium
calamitatibus, laboribus levamentum: etiam per
quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos
impie per diem negamus, nolumus, pejeramus.
CAPUT VIII.
ARGUMENTUM.-- #Mimine ferenda Theodori, Diagorae
ac Protagorae impia temeritas, qui deorum religionem
vel penitus tollere, vel saltem infirmare voluere; at
multo minus ferri debet latebrosa et lucifugax
Christianorum natio, qui deos despuunt, et dum
mori post mortem timent, interim mori non timent.@#
Itaque, cum omnium gentium de diis immortalibus,
quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen
firma consensio; neminem fero tanta audacia, tamque
irreligiosa nescio qua prudentia tumescentem,
qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam
salubrem dissolvere aut infirmare nitatur. Sit licet
ille Theodorus Cyrenaeus, vel, qui prior, Diagoras
Melius, cui Atheon cognomen apposuit
antiquitas, qui uterque, nullos deos asseverando,
timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque
penitus sustulerunt: numquam tamen
in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae
nomine atque auctoritate pollebunt, quum Abderiten
Pithagoram [Protagoram] Athenienses viri, consulte
potius quam profane de divinitate disputantem, et
expulerint suis finibus, et in concione ejus scripta
deusserint; quid homines (sustinebitis enim me impetum
susceptae actionis liberius exserentem) homines,
inquam, deploratae, illicitae ac desperatae factionis
grassari in eos, non ingemiscendum est? qui
de ultima faece collectis imperitioribus, et mulieribus
credulis, sexus sui 11 facilitate labentibus, plebemprofanae
conjurationis instituunt; quae nocturnis congregationibus,
et jejuniis solemnibus et inhumanis
cibis, non sacro quodam sed piaculo foederantur.
Latebrosa et lucifugax natio, in publicum muta, in angulis
garrula: templa, ut busta, despiciunt; deos
despuunt, rident sacra, miserentur miseri, si fas
est, sacerdotum honores et purpuras despiciunt
ipsi seminudi. Pro mira stultitia et incredibili
audacia, spernunt tormenta praesentia, dum incerta
metuunt et futura; et dum mori post mortem timent,
interim mori non timent. Ita illis pavorem fallax spes
solatio redivivo blanditur.
CAPUT IX.
ARGUMENTUM.-- #Christianorum religio stulta, hominem
siquidem crucifixum, ipsumque hujus supplicii
instrumentum venerantur. Asini caput colere, ipsamque
parentis sui naturam adorare dicuntur. De caede
infantis et sanguine initiantur, ac per impudentes tenebras
incerta sorte omnes permiscentur.@#
Ac jam, ut foecundius nequiora proveniunt, serpentibus
in dies perditis moribus, per universum
orbem sacraria ista teterrima impiae coitionis adolescunt.
Eruenda prorsus haec, et exsecranda consensio.
Occultis se notis et insignibus noscunt, et amant mutuo
pene antequam noverint: passim etiam inter eos
velut quaedam libidinum religio miscetur; ac se promisce
appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens
stuprum, intercessione sacri nominis, fiat incestum:
ita eorum vana et demens superstitio sceleribus
gloriatur. Nec de ipsis, nisi subsisteret veritas,
maxima et varia maxime nefaria et honore praefanda,
sagax fama loqueretur. Audio eos turpissimae pecudis
caput asini consecratum, inepta nescio qua persuasione,
venerari: digna et nata religio talibus moribus.
Alii eos ferunt ipsius antistitis ac | null | 49128c24-4c4b-4566-a6b9-4f3f6c66f65f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sacerdotis colere
genitalia, et quasi parentis sui adorare naturam.
Nescio an falsa 12, certe occultis ac nocturnis sacris
apposita suspicio: et qui hominem, summo supplicio
pro facinore punitum, et crucis ligna feralia, eorum
caerimonias fabulantur, congruentia perditis sceleratisque
tribuit altaria, ut id colant quod merentur. (VI) Jam
de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam
nota est: infans farre contectus, ut decipiat incautos,
apponitur ei qui sacris imbuatur. Is infans a tirunculo,
farris superficie, quasi ad innoxios ictus provocato,
coecis occultisque vulneribus occiditur: hujus,
proh nefas! sitienter sanguinem lambunt, hujus certatim
membra dispertiunt: hac foederantur hostia;
hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur:
haec sacra sacrilegiis omnibus tetriora. (VII) Et
de convivio notum est, passim omnes loquuntur, id
etiam Cirtensis nostri testatur oratio: ad epulas solemni
die coeunt, cum omnibus liberis, sororibus, matribus,
sexus omnis hominis et omnis aetatis: illic, post
multas epulas, ubi convivium caruit [caluit], et incestae
libidinis ebrietatis fervor exarsit, carnis [canis] qui
candelabro nexus est, jactu offulae ultra spatium lineae
qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur:
sic everso et exstincto conscio lumine, impudentibus
tenebris nexus infandae cupiditatis involvunt per
incertum sortis; et, si non omnes opera, conscientia
tamen pariter incesti, quoniam voto universorum
appetitur quicquid accidere potest in actu singulorum.
CAPUT X.
ARGUMENTUM.-- #Quidquid colunt, magnopere occultare
nituntur: nullas aras habent, templa nulla, nulla
nota simulacra. Deus illorum, sicut et Judaeorum,
unicus esse fertur: quem cum nec videre nec ostendere
queant, illum nihilominus molestum, inquietum
et praepostere curiosum arbitrantur.@#
Multa praetereo consulto; nam et haec nimis multa
sunt quae aut omnia aut pleraque omnium vera declarat
ipsius pravae religionis obscuritas. Cur etenim
occultare 13 et abscondere quidquid illud colunt magnopere
nituntur, quum honesta semper publico gaudeant,
scelera secreta sint? cur nullas aras habent,
templa nulla, nulla nota simulacra? numquam palam
loqui, numquam libere congregari [sustinent], nisi
illud quod colunt et interprimunt, aut puniendum est
aut pudendum? Unde autem, vel quis ille, aut ubi
Deus unicus, solitarius, destitutus; quem non gens
libera, non regna, non saltem Romana superstitio
noverunt? Judaeorum sola et misera gentilitas unum
et ipsi Deum, sed palam, sed templis, aris, victimis
caerimoniisque coluerunt: cujus adeo nulla vis nec
potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi
natione captivus. At etiam Christiani quanta monstra,
quae portenta confingunt? Deum illum suum,
quem nec ostendere possunt nec videre, in omnium
mores, actus omnium, verba denique et occultas cogitationes
diligenter inquirere, discurrentem scilicet,
atque ubique praesentem; molestum illum volunt,
inquietum, impudenter etiam curiosum, siquidem
adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat:
cum nec singulis inservire possit, per universa
districtus, nec universis sufficere, in singulis occupatus.
(VIII) Quid? quod toto orbi, et ipsi mundo cum
sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur?
quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus
ordo turbetur, aut rupto elementorum omnium
foedere, et coelesti compage divisa, moles 14 ista qua
continetur et cingitur subruatur.
CAPUT XI.
ARGUMENTUM.-- #Futurum quoque asserunt totius
mundi incendium; ac post corporum nostrorum
resurrectionem, justis beatissimae vitae, injustis maximarum
poenarum aeternitatem promittunt.@#
Nec hac furiosa opinione contenti, aniles fabulas
adstruunt et annectunt; renasci se ferunt, post
mortem et cineres et favillas: et nescio qua fiducia
mendaciis suis invicem credunt; putes eos jam revixisse.
Anceps malum, et gemina dementia! Coelo et
astris, quae sic relinquimus ut invenimus, interitum
denuntiare: sibi mortuis, exstinctis, qui sicut nascimur
et interimus, aeternitatem repromittere. Inde
videlicet et exsecrantur rogos, et damnant ignium
sepulturas; quasi non omne corpus, etsi flammis
subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur:
nec intersit utrum ferae diripiant, an
maria consumant, an humus contegat, an flamma
subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si
sentiunt, poena sit; si non sentiunt, ipsa conficiendi
celeritate medicina. Hoc errore decepti beatam sibi,
ut bonis et perpetem | null | e8cf9029-7910-4740-80f9-223f7eb66f6f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vitam mortuis, pollicentur:
caeteris, ut injustis, poenam sempiternam. Multa ad
haec suppetunt, ni festinet oratio, injustos ipsos,
magis nec laboro, jam docui: quamquam etsi justos
darem, culpam tamen, vel innocentiam fato tribui
sententiis plurimorum et haec vestra consensio
est. Nam quidquid agimus, ut alii fato, ita vos
Deo addicitis: sic sectae vestrae non spontaneo
cupere, sed electos. Igitur iniquum judicem fingitis,
qui sortem in hominibus puniat, non voluntatem.
Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus?
et corporibus quibus? ipsisne an innovatis, resurgatur?
sine corpore? Sine corpere. Hoc, 15 quod sciam,
neque mens, neque anima, nec vita est. Ipso corpore?
sed jam ante dilapsum est. Alio corpore?
ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur.
Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera
fluxerunt, quis unus ullus ab inferis, vel Protesilai
sorte, remeavit, horarum saltem permisso
commeatu, vel ut exemplo crederemus? Omnia ista
figmenta malesanae opinionis, et inepta solatia, a
poetis fallacibus in dulcedine carminis lusa, a vobis,
nimirum credulis, in Deum vestrum turpiter reformata
sunt.
CAPUT XII.
ARGUMENTUM.-- #Quid autem ipsismet Christianis post
mortem eventurum sit, inde augurari possimus, quod
nunc omni ope destituti, summis calamitatibus et miseriis
premuntur.@#
Nec saltem de praesentibus capitis experimentum,
quam vos irritae pollicitationis cassa vota decipiant:
quid post mortem impendeat, miseri, dum adhuc
vivitis, aestimate. Ecce pars vestrum et major [et]
melior, ut dicitis, egetis, algetis, opere, fame, laboratis:
et Deus patitur, dissimulat; non vult, aut
non potest opitulari suis. Ita aut invalidus, aut iniquus
est. Tu qui immortalitatem postumam somnias,
cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum
dolore laceraris, non tum conditionem tuam sentis?
Non tum agnoscis fragilitatem? Invitus, miser, infirmitatis argueris, nec fateris? Sed omitto communia;
ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et jam non
adorandae, sed subeundae cruces: ignes etiam, quos
et praedicitis, et timetis: ubi Deus ille, qui subvenire
reviviscentibus potest, viventibus non potest? Nonne
Romani sine vestro Deo imperant, regnant, fruuntur
orbe toto, vestrique dominantur? Vos vero suspensi
interim atque solliciti, 16 honestis voluptatibus abstinetis.
Non spectacula visitis, non pompis interestis:
convivia publica absque vobis; sacra certamina,
praecerptos cibos, et delibatos altaribus potus abhorretis.
Sic reformidatis deos, quos negatis. Non floribus
caput nectitis; non corpus odoribus honestatis:
reservatis unguenta funeribus: coronas etiam sepulchris
denegatis, pallidi, trepidi, misericordia digni,
sed nostrorum deorum. Ita nec resurgitis miseri, nec
interim vivitis. (IX) Proinde si quid sapientiae vobis,
aut verecundiae est, desinite coeli plagas, et mundi fata
et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere,
maxime indoctis, impolitis, rudibus, agrestibus:
quibus non est datum intelligere civilia, multo magis
denegatum est disserere divina.
CAPUT XIII.
ARGUMENTUM.-- #Concludit tandem Caecilius repudiandam
religionem novam; nec de rebus dubiis temere
pronuntiandum.@#
Quamquam, si philosophandi libido est, Socratem
sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit,
imitetur; ejus viri, quoties de coelestibus rogabatur,
nota responsio est: QUOD SUPRA NOS, NIHIL AD NOS.
Merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae
singularis, quod oraculum, idem ipse praesensit,
idcirco universis esse praepositum; non quod omnia
comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita
confessae imperitiae summa prudentia est. Hoc fonte
defluxit Arcesilae, et multo post Carneadis, et Academicorum
plurimorum in summis quaestionibus tuta
dubitatio; quo genere philosophari et caute indocti
possunt, et docti gloriose. (X) Quid? Simonidis Melesii
nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui
Simonides, cum de eo, quid et quales 17 arbitraretur
deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi
diem petiit, postridie biduum prorogavit,
mox alterum tantum, admonitus, adjunxit: postremo,
cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit
ille, quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret,
tanto veritas fieret obscurior. Mea quoque opinione,
quae sunt dubia | null | da6bbc8b-336d-4ff2-adfd-54a82abc5e88 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ut sunt, relinquenda sunt: nec, tot
ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in
alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis
inducatur superstitio, aut omnis religio destruatur.
CAPUT XIV.
ARGUMENTUM.-- #Non sine animi elati fastidio provocat
Octavium Caecilius, ut argumentis suis respondeat.
Cui Minucius modeste respondet, de sua haud mediocri
eloquentia, deque concinna orationis varietate
non esse ipsi exultandum.@#
Sic Caecilius, et renidens (nam indignationis ejus
tumorem effusae orationis impetus relaxaverat): Ecquid
ad haec, ait, audet Octavius, homo Plautinae
prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita prostremus
philosophorum? Parce, inquam, in eum plaudere;
neque enim prius exultare te dignum est concinnitate
sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum;
maxime quum non laudis, et veritati disceptatio
vestra nitatur. Et quamquam magnum in modum
me, subtili varietate, tua delectaverit oratio, tamen
altius moveor, non de praesenti actione, sed de toto
genere disputandi: quod plerumque pro disserentium
viribus, et eloquentiae potestate, etiam perspicuae veritatis
conditio mutetur. Id accidere pernotum est auditorum
facilitate, qui, dum verborum lenocinio a rerum
intentionibus avocantur, sine delectu adsentiuntur
dictis omnibus: nec a rectis falsa 18 secernunt, nescientes
inesse et incredibili verum, et in verisimili
mendacium. Itaque quo saepius asseverationibus credunt,
eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic
assidue temeritate decepti. Culpam judicis transferunt
ad incerti querelam, ut damnatis omnibus
malint universa suspendere, quam de fallacibus judicare.
Igitur nobis providendum est, ne odio identidem
sermonum omnium laboremus, ita, ut in execrationem
et odium hominum plerique simpliciores efferantur.
Nam incaute creduli circumveniuntur ab his,
quos bonos putaverunt: mox, errore--consimili jam
suspectis omnibus, ut improbos metuunt etiam, quos
optimos sentire potuerunt. Nos proinde solliciti, quod
utrimque in omni negotio disseratur, et ex altera
parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere
mira subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi,
fidem confessae probationis imitetur: diligenter quantum
potest, singula ponderemus, ut argutias quidem
laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare,
suscipere possimus.
CAPUT XV.
ARGUMENTUM.-- #Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua
laesi animi significatione, ipsum religiosi judicis
officio recedere, dum suae disputationis vires infirmat.
Integrum, Octavio esse ea omnia, quae in medium
protulerat, confutare.@#
Decedis, inquit Caecilius, officio judicis religiosi; nam
perinjurium est, vires te actionis meae, intergressu gravissimae
disputationis, infringere cum Octavius integra
et illibata habeat singula. Si potest reputare; id quod
criminaris, inquam, in commune, nisi fallor, compendium
protuli, ut examine scrupuloso nostram
sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum
soliditate liberemus: nec avocanda, quod quereris,
diutius 19 intentio, cum toto silentio liceat
responsionem Januarii nostri, jam gestientis, audire.
CAPUT XVI.
ARGUMENTUM.-- #Suam itaque orditur responsionem
Octavius: seque veracium verborum flumine amarissimam
conviciorum labem diluturum confidit. Dehinc
ad infirmanda singula Caecilii argumenta digreditur.
Primum itaque statuit, nemini aegre ferendum quod
Christiani quantumvis indocti, de coelestibus rebus
disputent: non enim disputantis auctoritas, sed disputationis
ipsius veritas est spectanda.@#
Et Octavius: Dicam equidem, ut potero, pro viribus;
et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam
labem verborum veracium in flumine diluamus.
Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem,
vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis
ambigendum, utrum tua eruditio turbata sit, an
vacillaverit per errorem. Nam interim deos credere,
interim se deliberare variavit, ut, propositionis incerto,
[in]certio[r] responsionis nostrae intentio fundaretur.
Sed in Natale meo versutiam nolo, non
credo: procul est ab ejus simplicitate subtilis urbanitas.
Quid igitur? Ut qui rectam viam nescit, ubi,
ut fit, in plures una diffunditur, quia viam nescit,
haeret anxius, nec singulas audet eligere, nec universas
probare; sic cui non est veri stabile judicium,
prout infida suspicio spargitur, ita ejus dubio opinio
dissipatur. Nullum itaque miraculum est, si
Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus
jactetur aestu et fluctuetur: quod ne fiat ulterius,
convincam, et redarguam, quamvis diversa sint,
quae dicta sunt; una veritate confirmata | null | 69f11d21-f680-4b3b-9d0c-bb2ec88d0161 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
probataque,
nec dubitandum ei de caetero est, nec vagandum. Et
quoniam meus frater erupit aegre se fere, stomachari,
indignari, dolere, illiteratos, pauperes, imperitos,
de rebus coelestibus disputare; sciat omnes
homines sine delectu aetatis, sexos, dignitatis, rationis
et sensus capaces et habiles procreatos: nec
fortuna nactos, sed natura insitos esse sapientiam:
quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores20
in memorias exierunt, priusquam solertia
mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios,
indoctos, seminudos; adeo divites facultatibus
suis illigatos, magis aurum suspicere consuesse, quam
coelum: nostrates pauperes, et commentos esse
prudentiam, et tradidisse caeteris disciplinam. Unde
apparet ingenium non dari facultatibus, nec studio
parari, sed cum ipsa mentis formatione generari.
Nihil itaque indignandum, vel dolendum, si quicumque
de divinis quaerat, sentiat, proferat; quum non
disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas
requiratur: atque etiam quo imperitior sermo, hoc
illustrior ratio est: quoniam non fucatur pompa facundiae
et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.
CAPUT XVII.
ARGUMENTUM.-- #Fatetur quidem hominem debere se
ipsum nosse: sed plane negat hanc cognitionem ab
eo posse comparari, quin antea rerum universitatem
et Deum ipsum agnoscat. Ex ipsius autem mundi
constitutione atque ornatu, quisque ratione praeditus,
compertum habet eum a Deo conditum fuisse atque
ab eo regi et administrari@#
Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua
connisus est, hominem nosse se et circumspicere
debere, quid sit, unde sit, quare sit; utrum elementis
concretus, an concinnatus atomis, an potius a
Deo factus, formatus, animatus? Quod ipsum explorare
et eruere, sine universitatis inquisitione non
possumus, quum ita cohaerentia, connexa, concatenata
sint, ut, nisi divinitatis rationem diligenter excusseris
nescias humanitatis: nec possis pulchre gerere
rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium
mundi civitatem: praecipue quum a feris belluis
hoc differamus, quod illa prona, in terramque
vergentia, nihil nata sint prospicere, nisi pabulum
nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in coelum
datus est, sermo et ratio, per quae Deum agnoscimus,
sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet
ingerentem sese oculis et sensibus 21 nostris coelestem
claritatem. Sacrilegii enim vel maximi instar est,
humi quaerere, quod in sublimi debeas, invenire.
(XI) Quo magis mihi videntur, qui hunc mundi totius
ornatum non divina ratione perfectum volunt,
sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum,
mentem, sensum, oculos denique ipsos
non habere. Quid enim potest esse tam apertum,
tam confessum, tamque perspicuum, quum oculos
in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustraveris,
quam esse aliquod numen praestantissimae
mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur,
gubernetur? Coelum ipsum vide. Quam late tenditur!
quam rapide volvitur! vel, quod in noctem
astris distinguitur, vel, quod in diem sole lustratur:
jam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira
et divina libratio. Vide et annum ut solis ambitus faciat:
et mensem vide ut luna auctu, senio, labore
circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes
vices, ut sit nobis operis et quietis alterna
reparatio? Reliquenda vero astrologis prolixior
de sideribus oratio vel quod regant cursum navigandi,
vel quod arandi metendique tempus
inducant; quae singula, non modo, ut crearentur,
fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae
rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici,
intelligi, sine summa solertia et ratione non possunt.
Quid quum ordo temporum ac frugum stabili varietate
distinguitur, nonne auctorem suum parentemque
testatur ver aeque cum suis floribus, et aestas
cum suis messibus, et autumni maturitas grata, 22 et
hiberna olivitas necessaria? Qui ordo facile turbaretur,
nisi maxima ratione consisteret. Jam providentiae
quantae, ne hiems sola glacie ureret, aut sola
aestas ardore torreret, autumni et veris inserere
medium temperamentum, ut per vestigia sua anni
revertentis occulti et innoxii transitus laberentur.
Mari intende: lege littoris stringitur. Quidquid arborum
est vide, quam e terrae visceribus animatur. Aspice
Oceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes:
manant venis perennibus; fluvios intuere: eunt
semper exercitis lapsibus. Quid | null | 2556ab2f-9a17-45ec-9ec8-2d31b4fc96eb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
loquar apte disposita
recta montium collium flexa, porrecta camporum?
quidve animantium loquar adversus sese tutelam
multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus
septas, et fundatas ungulis, et spicatas aculeis: aut
pedum celeritate liberas, aut elatione pinnarum?
Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo Deum fatetur
artificem, status rigidus, vultus erectus, oculi in
summo, velut in specula, constituti, et omnes caeteri
sensus velut in arce compositi.
CAPUT XVIII.
Longum est ire per singula: nihil in homine membrorum
est, quod non et necessitatis causa sit, et
decoris: et quod magis mirum est, eadem figura
omnibus, sed quaedam unicuique lineamenta deflexa.
Sic et similes universi videmur, et inter se singulis
dissimiles invenimur. Quid nascendi ratio? Quid cupido
generandi? Nonne a Deo data est? et ut ubera
partu maturescente lactescant, et ut tener foelus
ubertate lactei roris adolescat? Nec universitati solummodo
Deus, sed et partibus consulit. Britannia
sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur:
Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis: colit
Euphrates Mesopotamiam: pro imbribus pensat Indus,
et serere Orientem dicitur et rigare. Quod si
ingressus aliquam domum, omnia exculta, disposita,
ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum,
et illis bonis rebus multo esse meliorem: ita
in hac mundi domo, cum coelum terramque perspicias,
providentiam, ordinem, legem, crede esse
universitatis dominum parentemque ipsis sideribus
et totius mundi partibus pulchriorem. Ni forte,
quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum
putas, utrum unius imperio, an arbitrio
plurimorum coeleste regnum gubernetur: quod
ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia
terrena, quibus exempla utique de coelo: quando
umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine
cruore discessit? Omitto Persas, de equorum hinnitu
augurantes principatum; et Thebanorum permortuam
fabulam, transeo: ob pastorum et casae
regnum de geminis memoria notissima est; generi
et soceri bella toto orbe diffusa sunt: et tam magni
imperii duos fortuna non cepit. Vide caetera: rex
unus apibus, dux unus gregibus, in armentis rector
unus: tu in coelo summam potestatem dividi credas,
et scindi veri illius ac divini imperii totam potestatem?
cum palam sit parentem omnium Deum nec
principium habere, nec terminum; qui nativitatem24
omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum
fuerit sibi ipse pro mundo; qui universa,
quaecumque sunt, verbo jubet, ratione dispensat,
virtute consummat. Hic nec videri potest, visu
clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec
aestimari, sensibus major est, infinitus, immensus,
et soli sibi, tantus quantus est, notus; nobis vero
ad intellectum pectus angustum est; et ideo sic eum
digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus. Eloquar
quemadmodum sentio; magnitudinem Dei
qui se putat nosse, minuit; qui non vult minuere,
non novit. Nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est.
Illic vocabulis opus est cum per singulos propriis
appellationum insignibus multitudo dirimenda est:
Deo, qui solus est, Dei vocabulum totum est. Quem
si patrem dixero, terrenum opineris; si regem, carnalem
suspiceris; si dominum, intelliges utique
mortalem. Aufer additamenta nominum, et perspicies
ejus claritatem. Quid? quod omnium de isto
habeo consensum: audio vulgus, quum ad coelum
manus tendunt, nihil aliud quam DEUM dicunt; et,
DEUS MAGNUS EST; et, DEUS VERUS EST, et, SI DEUS
DEDERIT. Vulgi iste naturalis sermo est, an Christiani
confitentis oratio? et qui Jovem principem volunt,
falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.
Audio poetas quoque « unum patrem divum atque hominum »
praedicantes, et « talem esse mortalium
mentem qualem parens omnium diem duxerit. »
CAPUT XIX.
ARGUMENTUM.-- #Praeterea poetae illum divum hominumque
Parentem, omnium rerum creatorem, mentem
et spiritum appellarunt. Quin et ipsimet praestantiores
philosophi eadem fere ac Christiani de Deo uno
sensere.@#
Quid Mantuanus Maro? nonne apertius, proximius,
verius? « Principio, ait, coelum et terras, » et caetera
mundi membra « spiritus intus alit, et infusa mens
agitat. Inde hominum pecudumque 26 genus » et quidquid
aliud animalium. Idem alio loco, mentem istam
et spiritum, Deum nominat | null | e9eb89a3-b5f2-4223-9534-2fbfcc974f6e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; haec enim vera [ #impr.@#
verba] sunt:
Deum namque ire per omnes
Terrasque tractusque maris coelumque profundum.
Unde homines, et pecudes, unde imber et ignis.
Quid aliud et a nobis Deus, quam mens et ratio et
spiritus praedicatur? Recenseamus, si placet, disciplinas
philosophorum, deprehendes eos, etsi sermonibus
variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et
conspirare sententiam. (XII) Omitto illos rudes et veteres
qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. Sit
Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium
de coelestibus disputavit. Is Milesius Thales rerum
initium aquam dixit; Deum autem eam mentem quae
ex aqua cuncta formaverit. Eho! altior et sublimior
aquae et spiritus ratio, quam ab homine potuerit inveniri;
a Deo traditum. Vides Philosophi principalis
nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes
deinceps, et post Apolloniates Diogenes, aera Deum
statuunt, infinitum et immensum. Horum quoque similis
de divinitate consensio est. Anaxagorae vero descriptio
et motus infinitae mentis Deus dicitur. Et Pythagorae
Deus est animus, per universam rerum naturam
commeans et intentus: ex quo etiam animalium omnium
vita capiatur. Xenophanem notum est omne
infinitum cum mente Deum tradere; et Antisthenem,
populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum;
Zeuxippum [ #imp.@# Spensippum], vim naturalem,
animalem, qua omnia regantur, Deum nosse.
Quid Democritus? quamvis atomorum primus inventor,26
nonne plerumque naturam, quae imagines
fundat, et intelligentiam, Deum loquitur? Straton
quoque et ipse naturam: etiam Epicurus ille qui
deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.
Aristoteles variat, et adsignat tamen
unam potestatem. Nam interim mentem, mundum interim
Deum dicit, interim mundo Deum praeficit.
Aristoteles Ponticus variat, alias mundo, alias menti
divinae tribuens principatum. Heraclides Ponticus
quoque Deo divinam mentem, quamvis varie, adscribit.
Theophrastus, et Zenon, et Chrysippus, et
Cleanthes, sunt et ipsi multiformes; sed ad unitatem
providentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim
mentem, modo animum, modo aethera, plerumque
rationem Deum disseruit. Zenon, ejusdem magister,
naturalem legem atque divinam, et aethera interim,
interdumque rationem, vult omnium esse principium.
Item interpretando Junonem aera, Jovem coelum,
Neptunum mare, ignem esse Vulcanum, et caeteros
similiter vulgi deos elementa esse monstrando, publicum
arguit graviter et revincit errorem. Eadem
fere Chrysippus, vim divinam, rationalem naturam,
et mundum interim, et fatalem necessitatem Deum
credit, Zenonemque interpretatione physiologiae in
Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur.
(XIII) Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi
et disserendi Jovis partum et ortum Minervae, et hoc
genus caeterarum rerum vocabula esse, non deorum.
(XIV) Nam Socraticus Xenophon formam Dei veri negat
videri 27 posse, et ideo quaeri non oportere. Aristo
Stoicus [ #impr.@# Chius], comprehendi omnino non posse.
Uterque majestatem Dei, intelligendi desperatione;
senserunt. Platoni apertior de Deo et rebus ipsis et
nominibus oratio est; et quae tota esset coelestis,
nisi persuasionis civilis nonnumquam admixtione
sordesceret. Platoni itaque in Timaeo Deus est ipso
suo nomine mundi parens, artifex animae, coelestium
terrenorumque fabricator; quem et invenire difficile,
prae nimia et incredibili potestate; et, cum
inveneris, in publicum dicere impossibile praefatur.
(XV) Eadem fere et ista quae nostra sunt nam et Deum
novimus et parentem omnium dicimus, et numquam
publice, nisi interrogati, praedicamus.
CAPUT XX.
ARGUMENTUM.-- #Quod si Providentia mundus regitur et
unius Dei nutu gubernetur, non nos debet antiquitas
imperita rapere ad mutui consensus errorem; quae
nimirum fabellis suis delectata, ridiculas traditiones
invexit. Nec minus evidenter ostenditur insulsum
impiumque semper fuisse deorum cultum, dum mortalium
antiquissimi suos reges, duces inclytos artiumque
inventores, ob praeclara illorum facinora, non
secus ac deos venerati sunt.@#
Exposui opiniones omnium ferme philosophorum,
quibus illustrior gloria est Deum unum multis licet
designasse nominibus; ut quivis arbitretur, aut nunc
Christianos philosophos esse, aut philosophos fuisse
jam tunc Christianos. Quod si Providentia mundus
regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet
antiquitas imperitorum, fabellis suis delectata vel
capta, ad errorem mutui rapere consensus; quum
philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus
et | null | d98c2017-ae7a-45c4-8d1d-4f2a31c3b687 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rationis et vetustatis adsistit auctoritas.
Majoribus enim nostris tam facilis in mendaciis
fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa
mira miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram
multiformem, et Hydram felicibus vulneribus
renascentem, et Centauros, equos suis hominibus
implexos; et quidquid famae licet fingere, illis 28 erat
libenter audire. Quid? illas aniles fabulas, de hominibus
aves et feras, homines et de hominibus arbores
atque flores: quae si essent facta, fierent; quia
fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter vero,
ac erga deos quoque majores nostri improvidi, creduli,
rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt
religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus
videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere,
sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solatia.
Denique, et antequam commerciis orbis pateret, et
antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque
natio conditorem suum, aut ducem inclytum,
aut reginam pudicam sexu suo fortiorem, aut
alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur,
ut civem bonae memoriae. Sic et defunctis praemium
et futuris dabatur exemplum.
CAPUT XXI.
ARGUMENTUM.-- #Mortales in deos fuisse assumptos
confirmat Octavius Evhemeri, Prodici, Perses et
Alexandri Magni testimonio, a quibus deorum patria,
natales, sepulchra recensentur. Exponit praeterea
deorum tristes exitus, fata et funera. Ad haec ineptas
putidasque nugas videt, quas de suorum deorum
forma et figura ethnici venditant.@#
Lege Stoicorum scripta vel scripta sapientium, eadem
mecum recognosces. Ob merita virtutis aut muneris
deos habitos Erueret [ #impr.@# Evhemerus] exsequitur,
et eorum natales, patrias, sepulchra dinumerat
et per provincias monstrat: dicta [impr. Dictaei]
Jovis et Apollinis Delphiciae [ #impr.@# Delphici],
et Pariae [ #impr.@# Phariae] Isidis, et Cereris Eleusiniae.
Prodigiis [ #impr.@# Prodicus] assumptos in
deos loquitur, qui errando inventis novis utilitati
hominum profuere. In eamdem sententiam et
Persaeus philosophatur, et annectit inventas fruges et
frugum ipsarum repertores iisdem nominibus, ut comicus
sermo est, Venerem 29 sine Libero et Cerere frigere.
Alexander ille Magnus, Macedo, insigni volumine
ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum
sibi de diis hominibus a sacerdote secretum: illi
Vulcanum facit omnium principem, et postea Jovis
gentem et despicis Isidis ad hirundinem, sistrum,
et adspersis membris inanem (XVI) tui Serapidis sive
Osiridis tumulum. Considera denique sacra ipsa et
ipsa mysteria, invenies exitus tristes, fata et funera,
et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum
filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus
luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri
caedunt pectora, et dolorem infelicissimae matris
imitantur: mox, invento parvulo, gaudet Isis, exsultant
sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur:
nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt,
vel invenire quod perdunt. Nonne ridiculum
est vel lugere quod colas, vel colere quod lugeas?
haec tamen Aegyptia quondam, nunc et sacra Romana
sunt. Ceres facibus accensis, et serpente circumdata,
errore subreptam et corruptam Liberam anxia et
sollicita vestigat. Haec sunt Eleusina. Et quae Jovis
sacra sunt? Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur
infans, ne voretur; et Corybantum cymbalis,
ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur. Cybele
Dyndima, pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter
placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut
multorum 30 deorum mater, ad stuprum inlicere non
poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum.
Propter hanc fabulam Galli eam et semiviri sui corporis
supplicio colunt. Haec jam non sunt sacra; tormenta
sunt. Quid formae ipsae et habitus? Nonne arguunt
ludibria et decora [ #impr.@# dedecora] deorum vestrorum?
Vulcanus claudus deus et debilis; (XVII) Apollo tot
aetatibus levis; Aesculapius bene barbatus, etsi semper
adolescentis Apollinis filius; Neptunus glaucis oculis,
Minerva caesiis, bubulis Juno, pedibus Mercurius alatis,
Pan ungulatis, Saturnus compeditis; (XVIII) Janus
vero frontes duas gestat, quasi ut aversus incedat.
Diana interim est alte succincta venatrix; et Ephesia
mammis multis et veribus exstructa; et Trivia trinis
capitibus, et mult s manibus horrifica. Quid? ipse Jupiter
vester modo imberbis statuitur, modo barbatus
locatur: et quum Hammon | null | b98a41fd-f792-489e-8f4f-263859bf2c5d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dicitur, habet cornua;
et quum Capitolinus, tunc gerit fulmina; et quum
Latiaris, cruore perfunditur; et quum Feretrius, non
aditur. (XIX) Et, ne longius multos Joves obeam, tot
sunt Jovis monstra quot nomina. Erigone suspensa de
laqueo est, ut Virgo inter astra, ignata sit. Castores
alternis moriuntur, ut vivant: Aesculapius, ut
in deum surgat, fulminatur: Hercules, ut hominem
exuat, Henneis [ #vulg.@# Oeteis] ignibus concrematur.
CAPUT XXII.
ARGUMENTUM.-- #Has porro fabulas, ab imperitis hominibus
primum traditas, alii deinceps celebrarunt, ac
poetae potissimum, qui haud parum veritati sua auctoritate
nocuere; atque hujusmodi figmentis et mendaciis
dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, qui
proinde in iis miseri consenescunt, quum alioquin sit
obvia, sed requirentibus.@#
(XX) Has fabulas et errores et ab imperitis parentibus
discimus, et, quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis
elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui
plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuere.31
Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum,
laudatum et coronatum, de civitate quam in sermone
instituebat, ejecit. Hic enim praecipuus bello Troico
deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus
et actibus miscuit: hic eorum paria composuit,
sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit.
Jovem narrat a Briareo liberatum, ne a diis caeteris
ligaretur; et Sarpedonem filium, quoniam morti non
poterat eripere, cruentis imbribus flevisse; et thoro
[ #impr.@# loro] Veneris illectum, flagrantius quam in adulteras
soleat, cum Junone uxore concumbere. Alibi Hercules
stercora egerit, et Apollo Admetto pecus pascit;
Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem
operis infelix structor accipit: illic Jovis
fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur,
quum coelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint
quam Jupiter in Creta nasceretur, et flammas
veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari, nec ipse
Jupiter non vereri. Quid loquar Martis et Veneris
adulterium deprehensum? et in Ganymedem Jovis
stuprum coelo consecratum? quae omnia in hoc prodita,
ut vitiis hominum quaedam auctoritas pararetur.
His atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus
corrumpuntur ingenia puerorum, et, hisdem
fabulis inhaerentibus, ad usque summae aetatis robur
adolescunt, et in iisdem opinionibus miseri consenescunt,
quum sit veritas obvia, sed requirentibus.
Saturnum enim 32 principem hujus generis, et examinis
omnes scriptores vetustatis, Graeci Romanique, hominem
prodiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in
historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur. Is
itaque Saturnus, Creta profugus, Italiam, metu filii
saevientis, accesserat, et, Jani susceptus hospitio,
rudes illos homines et agrestes multa docuit, ut
graeculus et politus, litteras imprimere, nummos signare,
instrumenta conficere. Itaque latebram suam,
quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem
Saturniam dedit de suo nomine, et Janiculum Janus
ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt. Homo
igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater
hominis, et natus ex homine: terrae enim vel [ #impr.@# et]
coeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus,
proditus; ut in hodiernum inopinato visos, coelo missos;
ignobiles et ignotos, terrae filios nominamus Ejus
filius Jupiter Cretae, excluso parente, regnavit, illic
obiit, illic filios habuit; adhuc antrum Jovis visitur,
et sepulchrum ejus ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis
arguitur.
CAPUT XXIII.
ARGUMENTUM.-- #Quamvis ethnici reges suos mortales
agnoscant, illos tamen deos fingunt, vel ipsis invitis;
non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae posteritatis.
Atqui verus Deus neque ortum habet neque
occasum. Deorum deinde imagines et simulacra Octavius
exagitat.@#
Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis
istius explicare, quum in primis parentibus
probata mortalitas in caeteros ipso ordine successionis
influxerit: nisi forte post mortem deos fingitis,
et, pejerante Proculo, deus Romulus, et Juba, Mauris
volentibus, deus est, et divi caeteri reges, qui
consecrantur, non ad fidem numinis, sed ad honorem
emeritae potestatis. Invitis 23 his denique hoc nomen adscribitur:
optant in homine perseverare; fieri se deos
metuunt, etsi jam senes, nolunt. Ergo nec de mortuis
dii sunt | null | 81bb1fc6-6db7-428c-b4e2-5570babd728d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quoniam Deus mori non posset [ #impr.@# potest];
nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur,
divinum autem id est quod nec ortum habet nec occasum.
Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur?
nisi forte jam Jupiter senuit et partus in Junone
defecit, et Minerva canuit antequam peperit. An ideo
cessavit ista generatio, quoniam nulla hujusmodi fabulis
praebetur adsensio? Caeterum, si dii creare
possent, interire non possent; plures totis [ #impr.@# natis]
hominibus deos haberemus, ut jam eos nec coelum
contineret, nec aer caperet, nec terra gestaret:
unde manifestum est homines illos fuisse quos et natos
legimus et mortuos scimus. Quis ergo dubitat horum
imagines consecratas vulgus orare et publice colere?
dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate
decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore
et candore eboris hebetatur. Quod si in animum
quis inducat tormentis quibus et quibus machinis
simulacrum omne formetur, erubescet timere se
materiem ab artifice, ut deum faceret, illusam.
Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis
portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur;
et deus aureus, vel argenteus, de immundo
vasculo saepius, ut factum Aegyptio regi, conflatur,
tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus
caeditur, scalpitur et ab impurato 34 homine
laevigatur; nec sentit suae nativitatis injuriam, ita ut
nec postea de vestra veneratione culturam: nisi forte
nondum deus saxum est, vel lignum, vel argentum.
Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur,
sculpitur; nondum deus est: ecce plumbatur, construitur,
erigitur; nec adhuc deus est: ecce ornatur,
consecratur, oratur: tunc postremo deus est quum
homo illum voluit et dedicavit.
CAPUT XXIV.
ARGUMENTUM.-- #Brevi insuper inductione demonstrat
quantum in celebrandis quorumdam deorum mysteriis
ridiculi, obscoeni crudelesque ritus observarentur.@#
Quanta vero de diis vestris animalia muta naturaliter
judicant? Mures, hirundines, milvi, non sentire
eos sciunt, norunt; inculcant, insident; ac, nisi abigatis,
in ipso dei vestri ore nidificant. Araneae vero
faciem ejus intexunt, et de ipso capite sua fila suspendunt:
vos tergitis, mundatis, eraditis, et illos
quos facitis, protegitis et timetis. Dum unusquisque
vestrum non cogitat prius se debere Deum nosse
quam colere; dum inconsulte gestiunt parentibus
obedire; dum fieri malunt alieni erroris accessio,
quam sibi credere; dum nihil ex his quae timent
norunt: sic in auro et argento avaritia consecrata est;
sic statuarum inanium consignata forma; sic nata
Romana superstitio. Quorum ritus si percenseas,
ridenda quam multa, [multa] etiam miseranda
sunt. Nudi cruda hieme discurrunt; alii incedunt
pileati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt
mendicantes, vicantes deos ducunt. Quaedam fana
semel anno adire permittunt, quaedam in totum
nefas visere; est quo viro non licet, nonnulla
absque 55 feminis sacra sunt; etiam servo quibusdam
caerimonis interesse piaculare flagitium est: alia sacra
coronat univira, alia multivira, et magna religione
conquiritur quae plura possit adulteria numerare.
Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat,
non profanus melius esset, quam sic religiosus?
aut cui exta sunt obscoena demessa, quomodo Deum
violat, qui hoc modo placat, quum, si eunuchos
Deus vellet, posset procreare, non facere? Quis non
intelligat male sanos, et vanae et perditae mentis in
ista desipere, et ipsam errantium turbam mutua sibi
patrocinia praestare? heic defensio communis furoris
est furentium multitudo.
CAPUT XXV.
ARGUMENTUM.-- #Dehinc ostendit a Caecilio perperam
jactitari Romanos qui totius orbis imperio potiti fuerint
hujusmodi superstitionibus rite observatis. Atqui
Romani in ortu suo et scelere collecti et immanitatis
terrore creverunt. Igitur Romani non ideo tanti quod
religiosi, sed quod impune sacrilegi.@#
At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit,
fundavit imperium, quum non tam virtute, quam
religione et pietate pollerent; nimirum insignis et nobilis
justitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis
auspicata est. Nonne in ortu suo et scelere
collecti, et muniti immanitatis suae terrore creverunt?
nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant
perditi, facinorosi, incesti, sicarii, proditores: et ut
ipse Romulus, imperator et rector, populum | null | 29ea9648-3e61-4553-8ee7-8f8128f60f92 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suum facinore
praecelleret, parricidium fecit. (XXI) Haec prima
sunt auspicia religiosae civitatis. Mox alienas virgines
jam desponsatas, jam destinatas, et nonnullas de
matrimonio mulierculas, sine more, rapuit, violavit,
illusit; et cum earum parentibus, id est cum soceris
suis, bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit.
Quid irreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris
confidentia 36 tutius? Jam finitimos agro pellere; civitates
proximas evertere cum templis et altaribus,
captos cogere; damnis alienis et suis sceleribus adolescere,
cum Romulo, regibus caeteris et postremis ducibus
disciplina communis est. Ita quidquid Romani
tenent, colunt, possident, audaciae praeda est, templa
omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis
deorum, de caedibus sacerdotum. Hoc insultare
et illudere est, victis religionibus servire, et captivas
eas post victorias adorare. Nam adorare quae manu
ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina. Toties
ergo Romanis impiatum est, quoties triumphatum;
tot de diis spolia, quot de gentibus et tropaea.
Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed
quod impune sacrilegi. Neque enim potuerunt in ipsis
bellis deos adjutores habere, adversus quos arma
rapuerunt: et quos postulaverant, detriumphatos colere
coeperunt. Quid autem isti dii pro Romanis possunt,
qui nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt?
Romanorum enim vernaculos deos novimus;
Romulus, Picus. Tiberinus, et Consus, et Pilumnus,
ac Polumnus. Cloacinam Tatius et invenit et coluit;
Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo
Febris dedicata. Haec alumna urbis istius superstitio,
morbi et malae valetudines: (XXII) sane et Acca Laurentia,
et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos
Romanorum et deos computandae. Isti scilicet adversus
caeteros, qui in gentibus colebantur. Romanorum imperium
protulerunt. Neque enim 37 eos adversum suos homines
vel Mars Thracius, vel Jupiter Creticus, vel Juno
nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena; nunc [ #impr.@# vel]
Diana Taurica, vel mater Idaea, vel Aegyptia illa, non
numina, sed portenta, juverunt. Nisi forte apud istos
major castitas virginum, aut religio sanctior sacerdotum;
quum pene in pluribus virginibus, et quae inconsultius
se viris miscuissent, Vesta sane nesciente,
sit incestum vindicatum; in residuis impunitatem
fecerit non castitas tutior, sed impudicitia felicior.
(XXIII) Ubi autem magis a sacerdotibus, quam inter
aras et delubra, conducuntur stupra, tractantur lenocinia,
adulteria meditantur? frequentius denique in
aedituorum cellulis, quam in ipsis lupanaribus, flagrans
libido defungitur. Et tamen ante eos. Deo dispensante,
diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci
etiam, et Aegyptii, quum Pontifices, et Arvales, et
Salios, et Vestales, et Augures non haberent, nec
pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio respublica
summa regeretur.
CAPUT XXVI.
ARGUMENTUM.-- #Ex avium porro auspiciis atque auguriis
vibratum leviter a Caecilio telum contra ipsum Octavius
Reguli, Mancini, Pauli atque Caesaris exemplo
retorquet. Non magis item validam esse petitam
ex oraculis argumentationem, aliis exemplis demonstrat.@#
Jam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana,
quae summo labore collecta testatus es, et poenitenter
omissa et observata feliciter. Clodius scilicet,
et Flaminius, et Junius ideo exercitus perdiderunt,
quod pullorum solemnissimum tripudium exspectandum
non putaverunt? Quid Regulus? nonne auguria
servavit, et captus est? Mancinus religionem tenuit,
et sub jugum missus est et deditus. Pullos edaces
habuit et Paulus apud Cannas: tamen cum majore
reipublicae parte 38 prostratus est. C. Caesar, ne ante
brumam in Africam navigia transmitteret, auguriis
et auspiciis retinentibus, sprevit, eo facilius et navigavit
et vicit. Quae vero et quanta de oraculis prosequar?
Post mortem Amphiaraus ventura respondit,
qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias
caecus, futura videbat, qui praesentia non videbat.
De Pyrrho Ennius Apollinis Pythii responsa
confinxit, quum jam Apollo versus facere desisset:
cujus tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum
quum et politiores homines et minus creduli esse
coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata
philippizaeno [ φιλιππίζειν] Pythiam querebatur.
At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula
tetigere. Quamquam inter multa | null | 9bd7d1cc-1a68-4083-b607-02966acea537 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mendacia videri
possit industriam casus imitatus, aggrediar tamen
fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo
ista manavit, et altius eruere et aperire manifestius.
Spiritus sunt insinceri, vagi, a coelesti vigore terrenis
labibus et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus,
posteaquam simplicitatem substantiae suae,
onusti et immersi vitiis, perdiderunt, ad solatium calamitatis
suae non desinunt perditi jam perdere, et
depravati errorem pravitatis infundere, et alienati a
Deo, inductis pravis religionibus a Deo segregare.
Eos spiritus 39 daemonas esse poetae sciunt, philosophi
disserunt, Socrates novit, qui, ad nutum et arbitrium
adsidentis sibi daemonis, vel declinabat negotia, vel
petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas,
sed etiam, quidquid miraculi ludunt, per daemonas
faciunt: illis adspirantibus et infundentibus, praestigias
edunt, vel, quae non sunt, videri; vel, quae sunt,
non videri. Eorum magorum et eloquio et negotio
primus Sosthenes et verum Deum merita majestate
prosequitur: et Angelos, id est ministros et nuntios
Dei, sed veri; ejusque venerationi novit assistere, ut et
nutu ipso, et vultu Domini, territi contremiscant. Idem
etiam daemonas prodidit terrenos, vagos, humanitatis
inimicos. Quid Plato, qui invenire Deum negotium
credidit? nonne et Angelos sine negotio narrat et daemonas?
et in Symposio etiam suo naturam daemonum
exprimere connititur? vult enim esse substantiam
inter mortalem immortalemque, id est, inter
corpus et spiritum, mediam, terreni ponderis et coelestis
levitatis admixtione concretam, ex qua monet
etiam nos procupidinem amoris, et dicit informari,
et labi pectoribus humanis, et sensum movere,
et affectus fingere, et ardorem cupiditatis infundere.
CAPUT XXVII.
ARGUMENTUM.-- #Quod ut solide praestet, rem alterius
et a prima sua origine repetit. Nimirum erroris fons
iste: daemones sub statuis et imaginibus delitescunt,
commorantur in fanis, extorum fibras animant, avium
volatus gubernant, sortes regunt, oracula fundunt,
falsis involuta responsis. Verumtamen haec non a
Deo, sed a se ipsis facta fuisse fateri coguntur, quum
a Christianis per Deum verum adjurati ab obsessis corporibus
fugantur. Hinc vero Christianos de Proximo
fugitant; tantumque gentilium in eos excitant odium
ut illos ante incipiant odisse, quam nosse, ne cognitos
aut incitari possint aut damnare non possint.@#
Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum
a magis, a philosophis, et a Platone,
sub statuis et imaginibus consecrati delitescunt, et
afflatu suo auctoritatem, quasi praesentis numinis,
consequuntur, dum inspirantur interim vatibus, dum
fanis immorantur, dum nonnumquam extorum fibras
animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula
efficiunt falsis pluribus involuta. Nam et falluntur
et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem, et
quam sciunt, in perditionem 40 sui non confitentes. Sic
a coelo deorsum gravant, et a Deo vero ad materias
avocant, vitam turbant, omnes inquietant, irrepentes
etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos
fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut
ad cultum sui cogant: ut nidore altarium, vel hostiis
pecudum saginati remissis, quae constrinxerant
curasse videantur. Hi sunt et furentes, quos in publicum
videtis excurrere; vates et ipsi absque templo
sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur. Par et
in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar
furoris. De ipsis etiam illa quae paulo ante tibi dicta
sunt, ut Jupiter ludos repeteret ex somnio, ut cum
equis Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula
sequeretur. Haec omnia sciunt plerique pars
vestrum, ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quoties
a nobis et tormentis verborum et orationis incendiis
de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus, et
Serapis, et Jupiter, et quidquid daemonum colitis,
victi dolore, quod sunt eloquuntur: nec utique in
turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum assistentibus,
mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas,
de se verum confitentibus credite. Adjurati enim
per Deum verum et solum, inviti miseris corporibus inhorrescunt:
et vel exsiliunt statim, vel evanescunt
gradatim, prout fides patientis adjuvat, aut gratia
curantis aspirat. Sic Christianos de proximo fugitant,
quos longe in coetibus per vos lacessebant. Ideo inserti
mentibus imperitorum, odium nostri serunt occulte
per timorem: 41 naturale est enim et odisse,
quem timeas; | null | 1e20860a-bf92-4104-8bb4-5f85739c62ea | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et quem metueris, infestare, si possis. Sic
occupant animos, et obstruunt pectora, ut ante nos
incipiant homines odisse, quam nosse: ne cognitos
aut imitari possint, aut damnare non possint.
CAPUT XXVIII.
ARGUMENTUM.-- #Neque odium solum, sed nefanda etiam
illis inferunt crimina quae a nemine probari hactenus
potuerunt. Sic est negotium daemonum. Ab ipsis enim
rumor falsus et seritur et fovetur. Invictissime autem
demonstrat Octavius Christianos sacrilegii, incestus,
stupri, parricidii tam false insimulari, quam certum
verumque erat eadem prorsus crimina, aut his omnino
similia atque majora ab ipsismet ethnicis reapse
committi.@#
Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis,
judicare, quod facitis; nobis ipsis poenitentibus credite:
et nos enim idem fecimus, ut eadem vobiscum
quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi
Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia
incesta miscerent: nec intelligebamus ab his
fabulas istas semper ventilari, et numquam vel investigari,
vel probari, nec tanto tempore aliquem
existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum
etiam indicii gratiam consecuturum; malum
autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret,
nec timeret, et unum solummodo, quod non
ante fuerit, poeniteret. Nos tamen quum sacrilegos
aliquos, et incestos, parricidas etiam, defendendos et
tuendos suscipiebamus; hos nec audiendos in totum
putabamus: nonnumquam etiam, miserantes eorum,
crudelius saeviebamus, ut torqueremus confitentes ad
negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his
perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed
quae mendacium cogeret. Et si quis infirmior, malo
pressus et victus, Christianum se negasset, favebamus
ei, quasi, ejerato nomine, jam omnia facta sua illa
negatione purgaret. Agnoscitisne eadem nos sensisse
et egisse, 42 quae sentitis et geritis? Quum, si ratio, non
instigatio daemonis judicaret, urguendi magis, non ut
diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris,
de impiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur.
His enim et hujusmodi fabulis iidem daemones ad
exsecrationis horrorem imperitorum aures adversus
nos referserunt. Nec tamen mirum, quum hominum
fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa
veritate, consumitur: sic est negotium daemonum; ab
ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. Inde est
quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam.
Quis tam stultus ut hoc colat? Quis stultior,
ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in
stabulis, cum vestra vel Epona consecratis: et eosdem
asinos cum Iside religiose devoratis: item boum
capita et capita vervecum, et immolatis et colitis:
de capro etiam et homine mixtos, et leonum et canum
vultus, deos dedicatis. Nonne et Apen bovem
cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum
sacra damnatis instituta serpentibus, crocodilis,
belluis caeteris, et avibus, et piscibus, quorum aliquem
deum si quis occiderit, etiam capite punitur.
Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem,
quam ceparum acrimonias metuunt: nec Serapidem
magis, quam strepitus per pudenda corporis
expressos contremiscunt. Etiam ille qui de adoratis
sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur,
tentat in nos 43 conferre quae sua sunt. Ista enim impudicitiae
eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus
omnis membris omnibus prostat, apud quos tota impudicitia
vocatur urbanitas; qui scortorum licentiae
invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore
inguinibus inhaerescunt: homines malae linguae,
etiamsi tacerent; quos prius taedescit impudicitiae
suae, quam pudescit. Proh nefas! id in se mali facinoris
admittunt quod nec aetas potest pati mollior,
nec cogi servitus durior.
CAPUT XXIX.
ARGUMENTUM.-- #Nec magis verum hominem cruci propter
sua crimina affixum coli; nam eum non modo innocentem,
sed Deum etiam esse merito credunt. Contra
vero, ethnici regum in deos a se adscriptorum invocant
numina, ad imagines supplicant, eorumque genios
implorant.@#
Haec et hujusmodi propudia nobis non licet nec audire,
etiam pluribus turpe defendere est. Ea enim de
castis fingitis et pudicis quae fieri non crederemus,
nisi de vobis probaretis. Nam quod religioni nostrae
hominem nexium, et crucem ejus adscribitis, longe
de vicinia veritatis erratis, qui putatis Deum credi, aut
meruisse noxium, aut potuisse terrenum. Nec [ #impr.@# | null | 5abd44dd-dcf0-45be-b39a-452a4a81cbee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nae] ille miserabilis cujus in homine mortali spes omnis
innititur; totum enim ejus auxilium, cum exstincto
homine, finitur. Aegyptii sane hominem sibi quem colant
eligunt, illum unum propitiant, illum de omnibus
consulunt, illi victimas caedunt; et ille qui caeteris
deus, sibi certe homo est, velit nolit: nec enim conscientiam
suam decipit, si fallit alienam. Etiam principibus
et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut
fas est, sed ut de eis [ #impr.@# deis], turpiter adulatio falsa
blanditur, 44 quum et praeclaro viro honor verius, et
optimo amor dulcius praebeatur. Sic eorum numen
vocant, ad imagines supplicant, genium, id est
daemonem, ejus implorant: et est eis tutius per
Jovis genium pejerare, quam regis.
Cruces etiam nec colimus, nec optamus. Vos plane
qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas, ut deorum
vestrorum partes, forsitan adoratis. Nam et signa
ipsa et cantabra et vexilla castrorum, quid aliud
quam inauratae cruces sunt et ornatae? Tropaea vestra
victricia, non tantum simplicis crucis faciem, verum
et affixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter
visimus in navi, quum velis tumentibus vehitur,
quum expansis palmulis labitur; et quum erigitur
jugum, crucis signum est, et quum homo, porrectis
manibus, Deum pura mente veneratur. Ita signo crucis
aut ratio naturalis innititur, aut vestra religio formatur.
CAPUT XXX.
ARGUMENTUM.-- #Impudentissimam quoque esse de potato
a Christianis infantis a se occisi sanguine calumniam
evincit Octavius. Ethnici vero, inquit, et pueros
recens natos crudeliter exponunt et priusquam nascantur,
crudeli necant abortu. Christianis homicidium
nec videre fas, nec audire.@#
Illum jam velim convenire qui initiari nos dicit aut
credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri
ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum
capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli,
et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo
hoc potest credere, nisi qui possit audere. Vos enim
video procreatos filios nunc feris et avibus exponere,
nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere.
Sunt quae in ipsis visceribus, medicaminibus et potis,
originem futuri hominis exstinguant, et parricidium45
faciant antequam pariant. Et haec utique de deorum
vestrorum disciplina descendunt; nam Saturnus filios
suos non exposuit, sed voravit. Merito et ei in nonnullis
Africae partibus a parentibus infantes immolabantur,
blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis
hostia immoletur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio
Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio
Gallos humanas vel inhumanas victimas caedere:
Romani Graecum et Graecam, Gallum et
Gallam, sacrificii viventes obruere; hodieque ab
ab ipsis Latiaris Jupiter homicidio colitur; et, quod
Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine
saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis foedere
conjurare Catilinam, et Vellonam sacrum suum
haustu humani cruoris imbuere; et comitialem morbum
hominis sanguine, id est morbo graviore, sanare.
Non dissimiles et qui de arena feras devorant illitas
et infactas cruore, vel membris hominis et viscere
saginatas. Nobis homicidium nec videre fas, nec audire;
tantumque ab humano sanguine cavemus, ut
nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.
CAPUT XXXI.
ARGUMENTUM.-- #Ab omni etiam verisimilitudine tam
alienum est quod Christianis objicitur, pollutum incesto
convivium, quam constat incesti reos revera
esse gentiles; Christianorum convivia non tantum pudica,
sed et sobria. Tantum denique abest incesti
cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio.@#
Et de incesto convivio fabulam grandem adversum
nos daemonum cotio [ #impr.@# coitio #vel@# concio] mentita
est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aversione
[ #impr.@# adspersione] macularet, ut ante exploratam
veritatem homines a nobis, terrore infandae opinionis,
averteret: sic de isto 46 et tuus Fronto, non, ut affirmator,
testimonium fecit; sed convicium, ut orator, aspersit.
Haec enim potius de vestris gentibus nata sunt. Jus
est apud Persas misceri cum matribus; Aegyptiis et
Athenis, cum sororibus legitima connubia: memoriae et
tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter
et legitis et auditis: sic et deos colitis incestos, cum
matre, cum filia, cum sorore conjunctos. Merito igitur
incestum penes vos saepe deprehenditur, semper | null | d7f8fedc-cc2b-4af0-bb50-d5c50395760b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
admittitur; etiam nescientes miseri potestis in illicita
proruere, dum Venerem promisce spargitis, dum
passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae
misericordiae frequenter exponitis, necesse est in
vestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam
nectitis, etiam quum conscientiam non habetis.
Ad nos pudorem non facie sed mente praestamus.
Unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus, cupiditate
procreandi aut unam scimus, aut nullam.
Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria:
nec enim indulgemus epulis, aut convivium mero
ducimus; sed gravitate hilaritatem temperamus,
casto sermone, corpore castiore; plerique inviolati
corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam
gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut
nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio. Nec de
ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et
purpuras recusamus: nec fastidiosi [ #impr.@# factiosi]
sumus, 47 si omnes unum bonum sapimus, eadem
congregati quiete qua singuli: nec in angulis garruli, si
audire nos publice aut erubescitis, aut timetis. Et quod
in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris,
sed testimonium laudis. Nam in pulchro genere vivendi
et praestat et perseverat suus, et accrescit alienus.
Sic nos denique, non notaculo corporis, ut putatis,
sed innocentiae ac modestiae signo facile dignoscimus:
sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam
odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, FRATRES
vocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes
fidei, ut spei cohaeredes. Vos enim nec invicem
agnoscitis, et in mutua odia saevitis: nec fratres vos,
nisi sane ad parricidium recognoscitis.
CAPUT XXXII.
ARGUMENTUM.-- #Neque dici potest Christianos occultare
quod colunt, quoniam nulla delubra, nullasque aras
habent. Persuasum siquidem ipsis est non posse
Deum ullo templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum.
Ubique autem praesens, omnia videt, etiam
secretiores mentis nostrae cogitationes; ac prope cum
illo et in ejus vivimus sinu.@#
#(XXVI)@# Putatis autem nos occultare quod colimus, si
delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum
Deo fingam, quum, si recte existimes, sit Dei homo
ipse simulacrum? Templum quod ei exstruam,
quum totus hic mundus, ejus opere fabricatus, eum
capere non possit? et, quum homo latius maneam,
intra unam aediculam vim tantae majestatis includam?
Nonne melius in nostra dedicandus est mente, in
nostro imo consecrandus est pectore? Hostias et
victimas Domino offeram, quas in usum mei protulit,
ut rejiciam ei suum munus? ingratum est; quum sit
litabilis hostia bonus animus, et pura mens, et sincera
sententia. Igitur, qui innocentiam colit, Domino48
supplicat; qui justitiam, Deo libat; qui fraudibus
abstinet, propitiat Deum; qui hominem periculo
surripit, optimam victimam caedit. Haec nostra
sacrificia, haec Dei sacra sunt; sic apud nos religiosior
est ille qui justior. At enim, quem colimus
Deum, nec ostendimus nec videmus: immo ex hoc
Deum credimus, quod eum sentire possumus, videre
non possumus. In operibus enim ejus et in mundi
omnibus motibus virtutem ejus semper praesentem
aspicimus, quum tonat, fulgurat, fulminat, quum
serenat. Nec mireris si Deum non videas: vento et
flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur; et
sub oculos tamen non venit ventus et flatus. In sole
adeo, qui videndi omnibus causa est, videre non
possumus; radiis acies submovetur, obtutus intuentis
hebetatur: et, si diutius inspicias, omnis visus exstinguitur.
Quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem
possis sustinere, quum te ab ejus fulgoribus
avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis
carnalibus vis videre, quum ipsam animam tuam, qua
vivificaris et loqueris, nec aspicere possis, nec tenere? #(XVII)@#
Sed enim Deus actum hominis ignorat, et, in
coelo constitutus, non potest, aut omnes obire, aut
singulos nosse. Erras, o homo, et falleris. Unde
enim Deus longe est, quum omnia coelestia terrenaque,
et quae extra istam orbis provinciam sunt, Deo
cognita, plena sint? Ubique non tantum nobis proximus,
sed infusus est. In sole adeo rursus intende:
coelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est; 49 pariter
praesens ubique interest | null | cbeac3fa-5f82-421f-9194-8a0fb8036a2b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et miscetur omnibus, nusquam
enim claritudo violatur. Quanto magis Deus,
auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum
potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus
nostris quasi alteris tenebris. Non tantum
sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim,
vivimus.
CAPUT XXXIII.
ARGUMENTUM.-- #Quod si tamen. Deus Judaeis nihil
profuisse dicatur, certe judaicorum annalium scriptores
testes locupletissimi sunt, illos prius Deum
deseruisse, quam ab ipso fuisse desertos.@#
Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi
nobis videmur, sed Deo admodum pauci sumus.
Nos gentes nationesque distinguimus: Deo una
domus est mundus hic totus. Reges tantum regni sui
per officia ministrorum universa novere; Deo indiciis
opus non est: non in solum oculis ejus, sed
et in sinu vivimus. Sed Judaeis nihil profuit quod
unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione
coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum
aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. Nam
et ipsi Deum nostrum, idem enim omnium Deus est:
quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt,
quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt,
de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus
reges; modici multos, inermi armatos,
dum fugiunt insequentes, Dei jussu et elementis
adnitentibus obruerunt. Scripta eorum relege, vel,
si Romanis magis gaudes, ut transeamus veteres,
Flavi Josaepi vel Antonini Juliani de Judaeis require:
jam scies nequitia sua hanc eos meruisse fortunam;
nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia
perseverarent, 50 ante praedictum. Ita prius eos
deseruisse comprehendes, quam esse desertos: nec,
ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo,
ut disciplinae transfugas, deditos.
CAPUT XXXIV.
ARGUMENTUM.-- #Nihil autem mirum si mundus hic
igne tandem sit absumendus, omnia siquidem quae
initium, eadem et finem habent. Neque a sententia
de mundi incendio abhorrent antiqui philosophi.
Constat tamen Deum posse hominem quem ex nihilo
finxit, ex morte excitare ad vitam. Resurrectionem
autem futuram omnis natura meditatur.@#
Caeterum, de incendio mundi, aut improvisum
ignem cadere, aut difficile non credere, vulgaris
erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis
ignorat, omnia quae orta sunt, occidere; quae facta
sunt, interire? coelum quoque, cum omnibus quae
coelo continentur, ita, ut coepisse, desinere? fontium
dulcis aqua maria nutrire, in vim ignis abiturum?
Stoicis constans opinio est quod, consumpto humore,
mundus hic omnis ignescat; et Epicureis, de elementorum
conflagratione et mundi ruina, eadem
ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc
inundare, dicit nunc alternis vicibus ardescere; et,
quum ipsum mundum perpetuum et insolubilem
diceret esse fabricatum, addit tamen ipsi artifici,
Deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil
mirum est, si ista moles ab eo quo exstructa est,
destruatur. Animadvertis philosophos eadem disputare
quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia
subsecuti, sed quod illi, de divinis praedicationibus
Prophetarum, umbram interpolatae veritatis imitati
sint. Sic etiam conditionem renascendi, sapientium
clariores, Pythagoras primus, et praecipuus Plato, corrupta
et dimidiata fide, tradiderunt: nam, corporibus
dissolutis, solas animas volunt et perpetuo manere,
et in alia 51 nova corpora saepius commeare. Addunt istis
et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves,
belluas, hominum animas redire. Non philosophi sane
studio, sed mimico vitio digna ista sententia est. Sed
ad propositum satis est etiam in hoc sapientes vestros,
in aliquam modum nobiscum consonare. Caeterum,
quis tam stultus aut brutus est ut audeat repugnare
hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse
denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum
nihil fuisse; sicut de nihilo nasci licuit, ita de nasci
licere reparari? Porro difficilius est id quod non sit
incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et
Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur?
Corpus omne, sive arescit in pulverem, sive in
humorem solvitur, vel in cinerem comprimitur, vel
in nidorem tenuatur, subducitur nobis; sed Deo, elementorum
custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum
damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem | null | dbca4ecb-0c50-49da-be9c-c5e4affa5d2e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consuetudinem humandi frequentamus. Vide
adeo quam, in solatium nostri, resurrectionem futuram
omnis natura meditetur! Sol demergit et nascitur,
astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reviviscunt,
post senium arbusta frondescunt, semina non nisi
corrupta revirescunt: ita corpus in saeculo, ut arbores
in hyberno, occultant virorem ariditate mentita. Quid
festinas, ut cruda adhuc hyeme reviviscat et redeat?
expectandum nobis 52 etiam corporis ver est. Nec
ignoro plerosque, conscientia meritorum, nihil se
esse post mortem magis optare quam credere: malunt
enim exstingui penitus, quam ad supplicia reparari.
Quorum error augetur, et in saeculo libertate
remissa, et Dei patientia maxima: cujus quanto
judicium tardum, tanto magis justum est.
CAPUT XXXV.
ARGUMENTUM.-- #Ostendit deinde Octavius justos piosque
homines sempiterna felicitate donandos, injustos vero
poenis afficiendos aeternis. Tum luculenter demonstrat
multo sanctiores esse Christianorum mores
quam ethnicorum.@#
Et tamen admonentur homines, doctissimorum
[ #impr.@# libris] et carminibus poetarum, illius ignei fluminis,
et de Stygia palude saepius ambientis ardoris,
quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum
indiciis et de oraculis Prophetarum cognita tradiderunt.
Et ideo apud eos etiam ipse rex Jupiter per torrentes
ripas et atram voraginem jurat religiose; destinatam
enim sibi cum suis cultoribus poenam, praescius,
perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus, aut
terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit;
carpit et nutrit, sicut ignes fulminum corpora tangunt,
nec, absumunt; sicut ignes Hennei montis et
Lesui montis [ #impr.@# Aetnae et Vesuvii montis], et
ardentium ubique terrarum flagrant, nec erogantur:
ita poenale illud incendium non damnis ardentium
pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur.
Eos autem merito torqueri qui Deum nesciunt, ut
impios, ut injustos, nisi profanus, nemo deliberat,
cum Parentem omnium et omnium Dominum non
minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam
imperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia
prosit 53 ad veniam, tamen, si vobiscum Christiani
comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra
minor est, multo tamen vobis meliores deprehendemur.
Vos enim adulteria prohibetis, et facitis; nos
uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera
admissa punitis; apud nos et cogitare, peccare
est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam
solam, sine qua esse non possumus. Denique de vestro
numero carcer exaestuat: Christianus ibi nullus,
nisi aut reus suae religionis, aut profugus.
CAPUT XXXVI.
ARGUMENTUM.-- #Nec minus perspicue docet fatum nihil
aliud esse quam quod@# fatum est Deus. #Mens libera
est, et ideo actus hominis, non nativitas judicatur.
Posthaec manifestissimam facit, exprobratam Christianis
pauperiem, non infamiam esse, sed gloriam;
et quod corporis mala patiantur, non esse poenam,
sed militiam.@#
Nec de fato quisquam aut solatium captet, aut excuset
eventum. Sit sortis fortunae, mens tamen libera
est: et ideo actus hominis, non dignitas judicatur.
Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque
nostrum Deus fatum est? qui quum possit praescire
materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum
etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura
plectitur, sed ingenii natura punitur. Ac de fato satis:
vel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius
et plenius. Caeterum, quod plerique pauperes dicimur,
non est infamia nostra, sed gloria: animus enim, ut
luxu solvitur, ita frugalitate firmatur: et tamen, quis
potest pauper esse, qui non eget, qui non inhiat alieno,
qui Deo dives est? magis pauper ille est qui, quum
multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen, quemadmodum
sentio: nemo tam pauper potest esse, quam natus
est. Aves sine 54 patrimonio vivunt, et in diem pascua
pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt: quae omnia,
si non concupiscimus, possidemus. Igitur, ut qui
viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in
hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non
sub divitiarum onere suspirat. Et tamen facultates, si
utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere
posset aliquantum, cujus est totum. Sed nos contemnere
malumus opes quam continere; innocentiam magis
cupimus, magis patientiam flagitamus; malumus
nos bonos | null | 538fe410-6a42-401b-9355-1c239b792df3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
esse quam prodigos. Et, quod corporis humana
vitia sentimus et patimur, non est poena, militia
est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur, et calamitas
saepius disciplina virtutis est. Vires denique et
mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt:
omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum
praedicatis, aerumnis suis incluti floruerunt. Itaque et
nobis Deus nec non potest subvenire, nec despicit,
quum sit et omnium rector et amator suorum; sed in
adversis unumquemque explorat et examinat: ingenium
singolorum periculis pensitat; usque ad extremam
mortem, voluntatem hominis sciscitatur, nihil
sibi posse perire securus. Itaque, ut aurum ignibus,
sic nos discriminibus arguimur.
CAPUT XXXVII.
ARGUMENTUM.-- #Digna Deo spectacula sunt, pro Christi
confessione iniquissime inflicti cruciatus. Quod quidem
Octavius luculenter ostendit, comparatione fortissimorum
quorumdam ethnicorum cum sanctis martyribus
instituta. Spectaculis porro et pompis Christianos
ideo non interesse declarat, quia ea non minus impia
quam crudelia esse certo certius noverant.@#
Quam pulchrum spectaculum Deo, quum Christianus
cum dolore congreditur, quum adversum minas et
supplicia et tormenta componitur; quum strepitum mortis55
et horrorem carnificis irripiens inculcat; quum,
libertatem suam adversus reges et principes erigit,
soli Deo, cujus est, cedit; quum triumphator et victor,
ipsi qui adversum se sententia dixit, stultat [ #impr.@# insultat]!
Vicit enim qui quod contendit obtinuit. Quis
non miles sub oculis imperatoris audacius periculum
provocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum:
et imperator tamen, quod non habet, non
dat; non potest propagare vitam, potest honestare militiam.
At enim Dei miles nec in dolore deseritur, nec
morte finitur. Sic Christianus miser videri potest, non
potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis ad
coelum, Mucium Scaevolam, qui, quum errasset in regem,
periisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.
Et quot ex nostris non dextram solum, sed totum
corpus uri, cremari, sine ullis ejulatibus, pertulerunt,
quum dimitti praesertim haberent in sua potestate?
Viros cum Mucio, vel cum Aquilio aut Regulo comparo?
Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta,
feras et omnes suppliciorum terriculas, inspirata patientia
doloris, illudunt. Nec intelligilis, o miseri, neminem
esse qui, aut sine ratione velit poenam subire,
aut tormenta sine Deo posse sustinere. Nisi forte vos
decipit, quod, Deum nescientes, divitiis affluant, honoribus
floreant, polleant potestatibus. Miseri! in hoc
altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut victimae,
56
ad supplicium saginantur; ut hostiae ad poenam,
coronantur. In hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus
eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentis
licentiae potestatis libere nundinentur: absque
enim notitia Dei, quae potest esse solida felicitas,
quum mors sit somnio similis? antequam tenetur,
elabitur. Rex es? et tam times quam timeris: et, quamlibet
sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen
solus es. Dives es? sed fortunae male creditur, et
magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed
oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? vanus error
hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura,
mente sordescere. Nobilitate generosus es? parentes
tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur; sola
virtute distinguimur. Nos igitur qui moribus et pudore
censemur, merito malis voluptatibus et pompis
vestris et spectaculis abstinemus: quorum et de sacris
originem novimus, et noxia blandimenta damnamus.
Nam in ludis curulibus, quis non horreat populi
in se rixantis insaniam? In gladiatoriis, homicidii
disciplinam? In scenicis etiam non minor furore
turpitudo prolixior: nunc enim mimus vel exponit
adulteria, vel monstrat; nunc enervis histrio amorem
dum fingit, infligit. Idem deos vestros, induendo
57
stupra, suspiria, odia, dedecorat. Idem, simulatis doloribus,
lacrymas vestras vanis gestibus et nutibus
provocat. Sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio
fletis.
CAPUT XXXVIII.
ARGUMENTUM.-- #Ab Idolothytis quoque iidem abstinent,
ne quis eos existimet aut cedere daemoniis, aut suae
religionis pudere. Non omnem vero florum colorem
odoremque aspernantur. Sparsis enim, solutis ac mollibus
uti solent, ac sertis colla complecti; sed mortui
caput coronare, superfluum et inutile censent. Eadem
etiam tranquillitate qua vivunt, sepeliunt mortuos, | null | f4428530-7de1-4e33-a2f4-bbb518e2835f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
coronam aeternae felicitatis certissima spe exspectantes.
Vera igitur eorum religio, rejectis gentilium
superstitionibus, ab omnibus est suscipienda.@#
Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata
contemnimus, non confessio timoris est, sed
verae libertatis assertio. Nam, etsi omne quod nascitur,
ut inviolabile Dei munus, nullo opere corrumpitur,
abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis,
quibus libatum est, cedere, aut nostrae religionis pudere.
Quis autem ille qui dubitat vernis indulgere
nos floribus, quum capiamus et rosam veris et lilium,
et quidquid aliud in floribus blandi coloris et odoris
est? His enim et sparsis utimur mollibus ac solutis,
et sertis colla complectimur. Sane, quod caput non
coronamus, ignoscite. Auram boni floris naribus ducere,
non occipitio capillisve solemus haurire. Nec
mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror,
quemadmodum tribuatis exanimi, aut non sentienti,
facem, aut non sentienti, coronam; quum et beatus
non egeat, et miser non gaudeat floribus. At enim
nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua
vivimus. Nec annectimus arescentem coronam, sed
a Deo aeternis floribus vividam sustinemus, qui et
modesti, Dei nostri liberalitate securi, spem futurae
felicitatis, fide praesentis ejus majestatis animamur.
Sic et beati resurgimus, et futuri contemplatione
viam vivimus. Proinde 58 Socrates, scurra atticus, viderit,
nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi
daemonis gloriosus: Arcesilas quoque et Carneades,
et Pyrrho, et omnis Academicorum multitudo
deliberet: Simonides etiam, in perpetuum, comprehendi
nec [ #vulg.@# comperendinet;] Philosophorum supercilia
contemnimus, quos corruptores et adulteros
novimus et tyrannos; et semper adversus sua vitia
facundos. Nos, non habitu, sapientiam, sed mente,
praeferimus: non eloquimur magna, sed vivimus:
gloriamur nos consecutos; quod illi, summa intentione,
quaesiverunt, nec invenire potuerunt. Quid
ingrati sumus? quid nobis invidemur, si veritas Divinitatis,
nostri temporis aetate, maturuit? Fruamur
bono nostro, et recti sententiam temperemus: cohibeatur
superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur.
CAPUT XXXIX.
ARGUMENTUM.-- #Haec porro quum perorasset Octavius,
Minucius et Caecilius aliquando ad silentium stupefacti
intentos vultus tenebant. Et Minucius quidem
in Octavii admirationem raptus conticuit, apud se tacitus
illa evolvens quae audierat.@#
Quum Octavius perorasset, aliquamdiu nos, ad silentium
stupefacti, intentos vultus tenebamus: et,
quod ad me est, magnitudine admirationis evanui,
quod ea quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis
et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset;
et quod malevolos iisdem illis, quibus armantur,
philosophorum telis retudisset; ostendisset
etiam veritatem, non tantummodo facilem, sed et
favorabilem.
CAPUT XL.
ARGUMENTUM.-- #Caecilius vero exclamavit se ab Octavio
victum, nunc erroris esse victorem christianamque
religionem jam tum profiteri; dilata interim in diem
crastinum pleniore fidei mysteriorum institutione.@#
Dum isthaec igitur apud me tacitus revolvo, Caecilius
erupit: Ego Octavio meo plurimum quantum
eadem tranquillitate qua vivimus, sed et mihi gratulor,
nec exspecto sententiam. Vicimus, et ita ut improbe
usurpo victoriam: nam, ut ille mei victor est, ita ego
triumphator erroris. 59 Itaque, quod pertineat ad summam
quaestionis, et de providentia fateor, et Deo
cedo, et de sectae, jam nostrae, sinceritate consentio.
etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia
veritati, sed perfectae institutioni necessaria:
de quibus crastino, quod jam sol occasui declivis
est, ut de toto, congruentius, promptius requiremus.
CAPUT XLI.
ARGUMENTUM.-- #Postremo laeti omnes, hilaresque
discedunt: Caecilius, quod crediderit; Octavius, quod
vicerit; Minucius autem, quod ille crediderit et hic
vicerit.@#
At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice
gaudeo, quod etiam Octavius mihi vicerit, quum
maxima judicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen
possum meritum ejus verborum laudibus repensare.
Testimonium et hominis et unius infirmum est.
Habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus oravit,
et obtinuit adjutus.
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius,
quod crediderit: Octavius, gaudere quod vicerit: ego,
et quod hic crediderit, et hic vicerit.
INDEX CAPITUM DIALOGI #OCTAVIUS@# INSCRIPTI, MARCI MINUCII FELICIS
ARGUMENTUM.
In hoc dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus addictus, | null | 13223ecd-7954-42ef-bb3c-f3373c920edb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui patrium et avitum deorum cultum a nemine
deserendum, variis rationibus probare conatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum; sed antiquam retinendam,
novam repudiandam. Contra vero Octavius, qui, impio illo cultu rejecto, christianae professioni nomen cum
Minucio Felice dederat, omnia Caecilii argumenta sic funditus evertit, tantisque rationum momentis christianae religionis
veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissima disputatione fractus ac plane convictus, veram religionem laeto gratantique
animo fuerit amplexatus. Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum cultu exponit auctor. Deinde
vero Octavii responsionem ad singula orationis Caecilianae membra subinfert.CAP. IV. Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione,
qua sui causa Octavius Minucium
CAP. I. Ab ipso Dialogi exordio narrat Minucius,
quam jucunda eorum quae sibi cum Octavio
dum apud se Romae ageret contigerant,
ac potissimum hujusce disputationis recordatione
oblectaretur. col. 232
CAP. II. Octavii Romam adventus forensium feriarum
tempore, pergratus Minucio. Utrique
ad marina Ostiae balnea, adscito Minucii
comite Caecilio, ire placuit. Dum simul
ad mare pergunt, Caecilius, conspecto
Serapidis simulacro, manum ori admovens,
illud colit. 235
CAP. III. Superstitiosi hominis actum indigne ferens
Octavius, Minucio acriter exprobrat, hujus
impii facinoris infamiam non minorem in
ipsum, utpote Caecilii hospitem, quam in
eumdem Caecilium redundare. 237
perstrinxit, petit ut sibi cum Octavio de
suae religionis veritate disputare liceat.
Annuit cum socio suo Octavius; ac medius
inter Caecilium et Octavium sedet
Minucius. 240
CAP. V. Disputationem suam aggreditur Caecilius.
Et primum quidem omnia in rebus humanis
dubia et incerta esse asseverat:
adeoque dolendum quod Christiani, rudes
plerumque ac illitterati, de summa rerum
ac divina majestate aliquid certi decernere
audeant. Hinc nulla providentia
mundum regi arguit, concluditque satius
esse traditis antiquis religionibus
adhaerere. 242
CAP. IX. Christianorum religio stulta: hominem siquidem
CAP. VI. Quaelibet natio, ac Romani postmodum
numina sua ita coluere, ut eorum cultu
supremum totius orbis terrae imperium
fuerint assecuti. 250
CAP. VII. Auspicia et auguria Romana poenitenter
omissa, observata feliciter. 253
CAP. VIII. Minime ferenda Theodori, Diagorae ac
Protagorae impia temeritas, qui deorum
religionem vel penitus tollere, vel saltem
infirmare voluere. At multo minus ferri
debet latebrosa et lucifugax Christianorum
natio, qui deos despuunt; et dum
mori post mortem timent, interim mori
non timent. 256
crucifixum ipsumque hujus supplicii
instrumentum venerantur. Asini
caput colere, ipsamque parentis sui naturam
adorare dicuntur. De caede infantis
et sanguine initiantur: ac per impudentes
tenebras, incerta sorte omnes permiscentur.
260
CAP. X. Quidquid colunt, magnopere occultare nituntur:
nullas aras habent, templa nulla,
nulla nota simulacra. Deus illorum, sicuti
et Judaeorum, unicus esse fertur: quem
quum nec videre nec ostendere queant,
illum nihilominus molestum, inquietum
et praepostere curiosum arbitrantur. 263
CAP. XIV. Non sine elati animi fastidio provocat Octavium
Caecilius, ut argumentis suis respondeat.
CAP. XI. Futurum quoque asserunt totius mundi incendium;
ac post corporum nostrorum
resurrectionem, justis beatissimae vitae,
injustis maximarum poenarum aeternitatem
repromittunt. 266
CAP. XII. Quid autem ipsismet Christianis post mortem
eventurum sit, inde augurari possumus,
quod nunc omni ope destituti,
summis calamitatibus et miseriis premuntur.
271
CAP. XIII. Concludit tandem Caecilius, repudiandam
religionem novam; nec de rebus dubiis
temere pronuntiandum. 273
CAP. XVI. Suam itaque orditur responsionem Octavius:
seque veracium verborum flumine amarissimam
conviciorum labem diluturum
confidit. Dehinc ad infirmanda singula
Caecilii argumenta digreditur. Primum
Cui Minucius modeste respondet
de sua haud mediocri eloquentia, deque
concinna orationis varietate non esse
ipsi exsultandum: sed singula ejus argumenta
diligenter expendenda. 275
CAP. XV. Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua
laesi animi significatione, ipsum religiosi
judicis officio decedere, dum suae disputationis
vires infirmat. Integrum Octavio
esse ea omnia quae in medium protulerat,
confutare. 278
itaque statuit, nemini aegre ferendum
quod Christiani, quamtumvis indocti, de
coelestibus rebus disputent: non enim
disputantis auctoritas, sed disputationis
ipsius veritas est spectanda. 279
CAP. XVII. Fatetur quidem hominem debere se ipsum
nosse: sed plane negat hanc cognitionem
ab eo posse comparari, quin antea rerum
universitatem, | null | ed7d72a1-3d33-4d99-a9f1-fa76b145bd6b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et Deum ipsum agnoscat.
Ex ipsius autem mundi constitutione atque
ornatu, quisque ratione praeditus,
compertum habet, eum a Deo conditum
fuisse, atque ab eo regi et administrari.
284
CAP. XIX. Praeterea poetae illum divum hominumque
parentem, omnium rerum creatorem,
mentem et spiritum appellarunt. Quin
et ipsimet praestantiores philosophi, eadem
CAP. XVIII. Non solum autem universo mundo, sed
singulis ejus partibus Deus consulit.
Unius autem Dei nutu omnia gubernari,
terrenorum exemplo imperiorum probatur.
Quamvis autem ille ïnfinitus et
immensus, sibique uni, quantus est,
cognitus, a nobis nec videri nec nominari
queat; ipsius tamen claritas, si nominum
tollantur additamenta, perspicitur.
287
CAP. XXI. Idque confirmat Octavius Euhemeri, Prodici,
fere ac Christiani, de Deo uno sensere.
292
CAP. XX. Quod si Providentia mundus regitur, et
unius Dei nutu gubernatur, non nos debet
antiquitas imperita rapere ad mutui consensus
errorem; quae nimirum fabellis
suis delectata, ridiculas traditiones invexit.
Nec minus evidenter ostenditur
insulsum impiumque semper fuisse deorum
cultum; dum mortalium antiquissimi
suos reges, duces inclytos artiumque
inventores, ob praeclara illorum
facinora, non secus ac deos venerati
sunt. 297
CAP. XXII. Has porro fabulas ab imperitis hominibus
primum traditas, alii deinceps celebrarunt,
ac poetae potissimum, qui haud
parum veritati sua auctoritate nocuere.
Atque hujusmodi figmentis et mendaciis
dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum,
qui proinde in iis miseri consenescunt:
cum alioquin sit veritas obvia,
Persei, et Alexandri Magni testimonio,
a quibus deorum patria, dies
natales, sepulchra recensentur. Exponit
praeterea deorum tristes exitus, fata et
funera. Ad haec ineptias putidasque nugas
ridet, quas de suorum deorum forma et
figura ethnici venditant. 299
CAP. XXV. Dehinc ostendit, a Caecilio perperam jactitari
Romanos, qui totius orbis imperio
potiti fuerint, hujusmodi superstitionibus
sed requirentibus. 306
CAP. XXIII. Quamvis ethnici reges suos mortales agnoscant,
illos tamen deos fingunt, vel ipsis
invitis; non ad fidem numinis, sed ad
honorem emeritae posteritatis. Atqui
verus Deus neque ortum habet, neque
occasum. Deorum deinde imagines et simulacra
Octavius exagitat. 309
CAP. XXIV. Brevi insuper inductione demonstrat,
quantum in celebrandis quorumdam deorum
mysteriis ridiculi, obsceni crudelesque
ritus observarentur. 312
CAP. XXVII. Quod ut solide praestet, rem altius et a
prima sua origine repetit. Nimirum erroris
rite observatis. Atqui Romani in ortu suo
et scelere collecti, et immanitatis terrore
creverunt. Igitur Romani non ideo tanti,
quod religiosi; sed quod impune sacrilegi.
315
XXVI. Ex avium porro auspiciis atque auguriis
vibratum leviter a Caecilio telum, contra
ipsum Octavius Reguli, Mancini, Pauli
atque Caesaris exempla retorquet. Non
magis item validam esse petitam ex oraculis
argumentationem, aliis exemplis
demonstrat. 320
CAP. XXVIII. Neque odium solum, sed nefanda etiam
fons iste: daemones sub statuis et
imaginibus delitescunt, commorantur
in fanis, extorum fibras animant, avium
volatus gubernant, fortes regunt, oracula
fundunt, falsis involuta responsis.
Verumtamen haec non a Deo, sed a se
ipsis facta fuisse fateri coguntur, cum
a Christianis per Deum verum adjurati,
ab obsessis corporibus fugantur. Hinc
vero Christianos de proximo fugitant;
tantumque gentilium in eos excitant
odium, ut illos ante incipiant odisse,
quam nosse: ne cognitos aut imitari
possint, aut damnare non possint. 323
CAP. XXIX. Nec magis verum hominem cruci propter
sua crimina affixum a Christianis coli.
Nam eum non modo innocentem, sed
Deum etiam esse merito credunt. Contra
illis inferunt crimina, quae a nemine
probari hactenus potuerunt. Sic est
negotium daemonum. Ab ipsis enim
rumor falsus et seritur, et fovetur. Invictissime
autem demonstrat Octavius,
Christianos sacrilegii, incestus, stupri,
parricidii tam falso insimulari,
quam certum verumque erat eadem
prorsus crimina, aut his omnino similia
atque majora, ab ipsismet
ethnicis reapse committi. 327
CAP. XXXI. Ab omni etiam verisimilitudine tam alienum
est quod Christianis objicitur,
pollutum incesto convivium quam constat
vero ethnici regum in deos a se
adscriptorum invocant numina, ad
imagines supplicant, eorumque genios
implorant. 331
CAP. XXX. Impudentissimam quoque esse de potato
a Christianis infantis a se occisi sanguine | null | 17ce5601-8034-4008-b036-bfd194ac94ff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
calumniam evincit Octavius.
Ethnici vero, inquit et pueros recens
natos crudeliter exponunt, et priusquam
nascantur, crudeli necant abortu.
Christianis homicidium nec videre fas,
nec audire. 333
CAP. XXXII. Neque dici potest, Christianos occultare
quod colunt, quoniam nulla delubra,
nullasque aras habent. Persuasum siquidem
ipsis est, non posse Deum ullo
templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum.
Ubique autem praesens omnia
videt, etiam secretiores mentis
nostrae cogitationes; ac prope cum illo,
incesti reos revera esse gentiles.
Christianorum convivia non tantum
pudica, sed et sobria. Tantum denique
abest incesti cupido, ut nonnuliis
rubori sit etiam pudica conjunctio.
335
et in ejus vivimus sinu. 338
CAP. XXXIII. Quod si tamen Deus Judaeis nihil profuisse
dicatur, certe Judaicorum annalium
scriptores testes locupletissimi
sunt, illos prius Deum deseruisse,
quam ab ipso fuisse desertos. 342
CAP. XXXIV. Nihil autem mirum, si mundus hic igne
tandem sit absumendus: omnia siquidem
quae initium, eadem et finem habent.
Neque a sententia de mundi incendio
abhorrent antiqui philosophi.
Constat tamen Deum posse hominem
quem ex nihilo finxit, ex morte excitare
ad vitam. Resurrectionem autem
futuram omnis natura meditatur. 344
CAP. XXXV. Ostendit deinde Octavius, justos piosque
homines sempiterna felicitate donandos:
injustos vero poenis afficiendos
aeternis. Tum luculenter demonstrat
multo sanctiores esse Christianorum
mores, quam ethnicorum. 348
CAP. XXXVI. Nec minus perspicue docet fatum nihil
aliud esse quam quod fatus est Deus.
Mens libera est: et ideo actus hominis,
non nativitas judicatur. Posthaec manifestissimum
facit, exprobratam Christianis
pauperiem, non infamiam esse,
sed gloriam: et quod corporis mala
patiantur, non esse poenam, sed militiam.
350
CAP. XXXVIII. Ab idolothytis quoque iidem abstinent,
ne quis eos existimet aut cedere daemoniis,
aut suae religionis pudere.
Non omnem vero florum colorem
odoremque adspernantur. Sparsis
enim, solutis ac mollibus uti solent,
ac sertis colla complecti: sed mortu
caput coronare, superfluum et inutile
censent. Eadem etiam tranquillitate
qua vivunt, sepeliunt mortuos,
coronam aeternae felicitatis certissima
CAP. XXXVII. Digna Deo spectacula sunt, pro Christi
confessione iniquissime inflicti cruciatus.
Quod quidem Octavius luculenter
ostendit, comparatione fortissimorum
quorumdam ethnicorum cum
sanctis martyribus instituta. Spectaculis
porro et pompis Christianos ideo
non interesse declarat, quia ea non
minus impia quam crudelia esse certo
certius noverant. 352
CAP. XL. Caecilius vero exclamavit se ab Octavio
victum, nunc erroris esse victorem,
Christianamque religionem jam tum
profiteri: dilata interim in diem crastinum
spe exspectantes. Vera igitur eorum
religio, rejectis gentilium superstitionibus,
ab omnibus est suscipienda.
355
CAP. XXXIX. Haec porro quum perorasset Octavius,
Minucius et Caecilius aliquamdiu ad
silentium stupefacti, intentos vultus
tenebant. Et Minucius, quidem in Octavii
admirationem raptus conticuit,
apud se tacitus illa evolvens quae audierat.
357
pleniore fidei mysteriorum institutione.
358
CAP. XLI. Postremo, laeti omnes hilaresque discedunt:
Caecilius, quod crediderit: Octavius,
quod vicerit: Minucius autem
quod ille crediderit, et hic vicerit. 359
PROOEMIUM.
In hoc Dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus
addictus, qui patrium et avitum deorum
cultum a nemine deserendum, variis rationibus probare
conatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum,
sed antiquam retinendam, novam repudiandam.
Contra vero Octavius, qui, impio illo cultu
rejecto, christianae professioni nomen eum Minucio
Felice dederat, omnia Caecilii argumenta sic funditus
evertit, tantisque rationum momentis christianae religionis
veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissima
disputatione fractus ac plane convictus, veram
religionem laeto gratantique animo fuerit amplexatus.
Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum
cultu exponit auctor. Deinde vero Octavii responsionem
ad singula orationis Caecilianae membra subinfert.
CAPUT PRIMUM.
ARGUMENTUM.-- #Ab ipso dialogi exordio, narrat Minucius
quam jucunda eorum quae sibi cum Octavio,
dum apud se Romae ageret, contigerant, ac potissimum
hujusce disputationis recordatione oblectaretur.@#
I. (I) 1 COGITANTI mihi, et cum animo meo Octavii, boni
et fidelissimi contubernalis, memoriam recensenti, tanta
dulcedo et affectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo
mihi viderer in praeterita redire, non ea quae
jam transacta et decursa sunt, recordatione revocare.
Ita ejus contemplatio, quantum subtracta | null | c9035dcb-9072-4201-8a55-47bc0c88e2e0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est oculis,
tantum pectori meo, ac pene intimis sensibus, implicata
est. (II) Nec immerito discedens vir eximius et
sanctus immensum sui desiderium nobis reliquit: utpote
quum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit,
ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate
concineret, eadem vellet vel nollet. Crederes unam
mentem in duobus fuisse 2 divisam: sic solus in amoribus,
conscius ipse, socius in erroribus, et quum,
discussa caligine, de tenebrarum profundo in lucem
sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem,
sed, quod est gloriosius, praecucurrit. Itaque,
cum per universam convictus nostri et familiaritatis
aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone
ejus mentis meae resedit intentio, quo Caecilium,
superstitiosis vanitatibus etiam nunc inhaerentem,
disputatione gravissima ad veram religionem
reformavit.
CAPUT II.
ARGUMENTUM.-- #Octavii Romam adventus forensium
feriarum tempore, pergratus Minucio. Utrique ad
marina Ostiae balnea, adscito Minucii comite Caecilio,
ire placuit. Dum simul ad mare pergunt, Caecilius
conspecto Serapidis simulacro, manum ori admovens,
illud colit.@#
Nam negotii et visendi mei gratia, Romam contenderat,
relicta domo, conjuge, liberis, et, quod est
in liberis amabilius, adhuc annis innocentibus, et
adhuc dimidiata verba tentantibus, loquelam ipso offensantis
linguae fragmine dulciorem. Quo in adventu
ejus non possum exprimere sermonibus, quanto
quamque impatienti gaudio exultaverim, quum autem
geret maxime laetitiam meam amicissimi hominis
inopinata praesentia. Igitur, post unum et alterum
diem, quum jam et aviditatem desiderii frequens assiduitatis
usus implesset, et quae per absentiam mutuam
de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus;
placuit Ostiam petere, amoenissimam
civitatem, quod esset corpori meo siccundis humoribus
de marinis lavacris blanda et apposita curatio.
Sane et ad vindemiam feriae judiciariam curam relaxaverant.
Nam id temporis, post aestivam diem, in
temperiem semet autumnitas dirigebat. Itaque, quum
diluculo ad mare, inambulando littore, pergeremus,
ut et aura, 3 aspirans leniter, membra vegetaret, et
cum eximia voluptate molli vestigio cedens arena
subsideret; Caecilius, simulacro Serapidis denotato,
ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens
osculum labiis impressit.
CAPUT III.
ARGUMENTUM.-- #Superstitiosi hominis actum indigne
ferens Octavius, Minucio acriter exprobrat hujus
impii facinoris in famiam non minorem in ipsum, utpote
Coecilii hospitem, quam in eumdem Caecilium
redundare.@#
Tunc Octavius ait: Non boni viri est, Marce frater,
hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem,
sic in hac imperitiae vulgaris caecitate deserere, ut
tam luculento die in lapides eum patiaris impingere,
effigiatos sane, et unctos, et coronatos; quum scias
hujus erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam
redundare. Cum hoc sermone ejus medium
spatium civitatis emensi, jam liberum littus tenebamus.
Ibi arenas extimas, velut sterneret ambulacro
perfundens lenis unda tendebat: et, ut semper mare
etiam positis flatibus, inquietum est, etsi non canis
spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis
torosisque. Ibidem erroribus delectati perquam sumus,
quum in ipso aequoris limine plantas tingeremus,
quod vicissim nunc appulsum nostris pedibus
alluderet, fluctus nunc, relabens ac vestigia retrahens
in sese resorberet. Sensim itaque tranquilleque progressi,
oram curvi molliter littoris, iter fabulis fallentibus,
legebamus. Hae fabulae erant Octavii, disserentis
de navigatione, narratio. Sed ubi eundi spatium satis
justum cum sermone consumpsimus, eamdem emensi
viam rursus, versis vestigiis, terebamus. Et quum ad
id loci ventum est ubi subductae naviculae, substratis
roboribus, a terrena labe suspensae quiescebant;
pueros videmus, certatim gestientes, testarum in
mare jaculationibus 4 ludere. Is lusus est: testam teretem,
jactatione fluctuum laevigatam, legere de littore;
eam testam plano situ digitis comprehensam, inclinem
ipsum atque humilem, quantum potest, super undas
irrotare, ut illud jaculum, vel dorsum maris raderet,
enataret, dum leni impetu labitur; vel summis
fluctibus tonsis emicaret, emergeret, dum assiduo
saltu sublevatur. Is se in pueris victorem ferebat,
cujus testa et procurreret longius, et frequentius
exsiliret.
CAPUT IV.
ARGUMENTUM.-- #Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione
qua sui causa Octavius Minucium perstrinxit,
petit ut sibi cum Octavio de suae religionis
veritate disputare liceat. Annuit cum socio suo Octavius,
ac medius inter Caecilium | null | 112ad1e3-3eb2-453c-bbe0-d9e72b5e0b9c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et Octavium sedet Minucius.@#
Igitur, quum omnes hac spectaculi voluptate caperemur,
Caecilius nihil intendere, neque de contentione
ridere; sed tacens, anxius, segregatus, dolere
nescio quid vultu fatebatur. Cui ego: Quid hoc
est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam
illam? et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem
requiro? Tum ille: Jamdudum me Octavii nostri
acriter angit et remordet oratio, qua, in te invectus,
objurgavit negligentiae, ut me dissimulanter gravius argueret
inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto et
integro mihi cum Octavio res est. Si placet ut ipsius sectae
homo cum eo disputem, jam profecto intelliget facilius
esse in contubernalibus disputare, quam conserere
sapientium modo; modo in istis ad tutelam balnearum
jactis, et in altum procurrentibus petrarum obicibus
residamus, ut et requiescere de itinere possimus
et intentius disputare. Et cum dicto ejus assedimus
ita ut me ex tribus medium lateris ambitione
protegerent; nec hoc obsequii fuit, aut ordinis aut5
honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat
aut faciat, sed ut arbiter, et utrique proximus,
aures darem, et disceptantes duos medius segregarem,
Tum sic Caecilius exorsus est:
CAPUT V.
ARGUMENTUM.-- #Disputationem suam aggreditur Caecilius:
et primum quidem omnia in rebus humanis
dubia et incerta; adeoque dolendum quod Christiani,
rudes plerumque et illitterati, de summa rerum ac divina
majestate aliquid certi decernere audeant; hinc
nulla providentia mundum regi arguit, concluditque satius
esse traditis religionibus adhaerere.@#
Quamquam tibi, Marce frater, de quo maxime quaerimus,
non sit ambiguum, utpote quum, diligenter
in utroque vivendi genere versatus, repudians alterum,
[alterum] comprobans; in praesentiarum tamen
ita tibi informandus est animus, ut libram teneas
aequissimi judicis, nec in alteram partem propensus
incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus
nata sententia, quam ex tuis sensibus prolata videatur.
Proinde, si mihi, quasi novus aliqui et quasi ignarus
partis utriusque, considas, nullum negotium est
patefacere omnia in rebus humanis dubia, incerta,
suspensa, magisque omnia verisimilia quam vera.
Quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae
penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere,
quam in explorando pertinaci diligentia perseverare.
Itaque indignandum omnibus, indolescendum est,
audere quosdam, et hoc studiorum rude [rudes],
litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum,
certum aliquid de summa rerum ac majestate
decernere, de qua tot omnibus saeculis
sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia
deliberat. Nec immerito: quum tantum absit ab exploratione
divina humana mediocritas, ut neque, quae
supra nos coelo suspensa, sublata sunt, neque quae
infra terram profunda, demersa sunt, aut scire 6 sit
datum, aut scrutari permissum, aut stuprari religiosum:
et beati satis, satisque prudentes jure videamur
si, secundum illud vetus Sapientis oraculum,
nosmetipsos familiarius noverimus. Sed quatenus indulgentes
insano atque inepto labori, ultra humilitatis
nostrae terminos evagamur, et in terram projecti,
coelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus,
vel hunc errorem saltem, non vanis et
formidolosis opinionibus implicemus. Sint principio
omnium semina, natura in se coeunte, densata: quis
hic auctor deus? sint fortuitis concursionibus totius
mundi membra coalita, digesta, formata: quis deus
machinator? Sidera licet ignis accenderit, et coelum
licet sua materia suspenderit; licet terram fundaverit
pondere, et mare licet influxerit e liquore; unde haec
religio, unde formido, quae superstitio est? Homo, et
animal omne quod nascitur, inspiratur et alitur, elementorum
ut voluntaria concretio est, in quae rursum
homo, et animal omne dividitur, solvitur, dissipatur,
ita in fontem refluunt, et in semet omnia revolvuntur,
nullo artifice, nec judice, nec auctore. Sic, congregatis
ignium seminibus, soles alios atque alios
semper splendere; sic exhalatis terrae vaporibus, nebulas
semper adolescere: quibus densatis coactisque,
nubes altius surgere: iisdem labentibus, pluvias
fluere, flare ventos, grandines increpare: vel nimbis
collidentibus, tonitrua mugire, rutilare fulgura, fulmina 7 praemicare. Adeo passim cadunt, montes irruunt,
arboribus incurrunt: sine delectu tangunt loca sacra
et profana; homines noxios feriunt, saepe et religiosos.
(III) Quid tempestates loquar varias ac incertas? quibus,
nullo | null | 980a66f0-4bec-42f8-aebd-90b5d592e008 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ordine vel examine, rerum omnium impetus
volutatur; in naufragiis, bonorum malorumque
fata mixta, merita confusa; in incendiis, interitum
convenire insontium nocentiumque; et, cum tabe
pestifera coeli tractus inficitur, sine discrimine
omnes deperire; et, cum belli ardore saevitur,
meliores potius occumbere. In pace etiam, non
tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur:
ut in pluribus nescias utrum sit eorum detestanda
pravitas, an optanda felicitas. (IV) Quod si mundus
divina providentia et alicujus numinis auctoritate
regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius
regnum, numquam Rutilius et Camillus exsilium,
numquam Socrates venenum. (V) Ecce arbusta frugifera,
ecce jam seges cana, jam temulenta vindemia
imbri corrumpitur, grandine caeditur: adeo aut incerta
nobis veritas occultatur et premitur; aut, quod
magis credendum est, variis et lubricis casibus, soluta
legibus fortuna dominatur.
CAPUT VI.
ARGUMENTUM.-- #Quaelibet natio, ac Romani postmodum
numina sua ita coluere, ut eorum cultum supremum
totius orbis terrae imperium fuerint assecuti.@#
Cum igitur aut fortuna certa, aut incerta natura
sit, quanto venerabilius ac melius, antistites veritatis
majorum excipere disciplinam, religiones traditas
colere; deos quos a parentibus ante imbutus es
timere, quam nosse familiarius, adorare; nec de
numinibus ferre sententiam, sed 8 prioribus credere
qui, adhuc rudi saeculo, ipsius mundi natalibus;
meruerunt deos vel faciles habere, vel reges!
Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida,
videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere,
et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem,
Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos
Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium,
universa Romanos. Sic eorum potestas
et auctoritas totius orbis ambitus occupavit: sic
imperium suum ultra solis vias et ipsius Oceani
limites propagavit, dum exercent in armis
virtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum
religionibus, castis virginibus, multis
honoribus, ac nominibus sacerdotum: dum
obsessi, et citra solum Capitolium capti,
colunt deos, quos alius jam sprevisset, iratos;
et per Gallorum acies, mirantium superstitionis
audaciam, pergunt telis inermes, sed cultu religionis
armati: dum capti, in hostilibus moenibus adhuc
ferociente victoria, numina victa venerantur: dum
undique hospites deos quaerunt, et suos faciunt:
dum aras exstruunt, dum etiam ignotis numinibus et
manibus. Sic, dum universarum gentium sacra suscipiunt,
etiam regna [meruerunt]. Hinc perpetuus merent
venerationis tenor mansit, qui longa aetate non
infringitur, sed augetur: quippe antiquitas caeremoniis
atque fanis tantum sanctitatis tribuere consuevit,
quantum adstruxerit vetustatis.
CAPUT VII.
ARGUMENTUM.-- #Auspicia et auguria Romana poenitenter
omissa, observata feliciter.@#
Nec tamen temere (ausim enim interim 9 et ipse
concedere, et sic melius errare), majores nostri, aut
observandis auguriis, aut extis consulendis, aut instituendis
sacris, aut delubris dedicandis, operam
navaverunt. Specta de libris memoriam: jam eos
deprehendes initiasse ritus omnium religionum, vel
ut remuneraretur divina indulgentia, vel ut averteretur
imminens ira, aut ut, jam tumens et saeviens,
placaretur. Testis mater Idaea, quae adventu
suo et probavit matronae castitatem, et urbem metu
hostili liberavit: testes equestrium fratrum
in lacu, sicut ostenderant, statuae consecratae,
qui anhelis, spumantibus equis atque fumantibus,
de Perse victoriam eadem die qua fecerant,
nuntiaverunt: testis ludorum, offensio Jovis, de
somno plebeii hominis iteratio: et Decuriorum
devotio rata testis est: testis et Curtius, qui, equitis
sui vel mole honore hiatum profundae voraginis
coaequavit. Frequentius etiam quam volebamus,
deorum praesentiam contempta auspicia contestata
sunt. Sic Allia nomen infaustum, sic Claudii et
Junii, non praelium in Poenos, sed ferale naufragium
est. Et, ut Trasimenus Romanorum sanguine
et major esset et decolor, sprevit auguria Flaminius:
et, ut Parthos signa reposcamus, Dirarum
imprecationes Crassus et meruit et irrisit. Omitto
vetera, quae multa sunt, et de deorum natalibus,
donis, muneribus, negligo carmina poetarum; praedicta
etiam de oraculis fata transilio, ne vobis antiquitas
nimium fabulosa videatur. Intende templis ac delubris
deorum quibus Romana civitas et protegitur 10 et
armatur: magis sunt augusta numinibus incolis praesentibus,
inquilinis, quam cultus insignibus et muneribus
opulenta. Inde adeo pleni et | null | 302d40b9-98ea-450e-9324-22f93da36d36 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mixti Deo vates futura
praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medelam,
spem afflictis, opem miseris, solatium
calamitatibus, laboribus levamentum: etiam per
quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos
impie per diem negamus, nolumus, pejeramus.
CAPUT VIII.
ARGUMENTUM.-- #Mimine ferenda Theodori, Diagorae
ac Protagorae impia temeritas, qui deorum religionem
vel penitus tollere, vel saltem infirmare voluere; at
multo minus ferri debet latebrosa et lucifugax
Christianorum natio, qui deos despuunt, et dum
mori post mortem timent, interim mori non timent.@#
Itaque, cum omnium gentium de diis immortalibus,
quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen
firma consensio; neminem fero tanta audacia, tamque
irreligiosa nescio qua prudentia tumescentem,
qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam
salubrem dissolvere aut infirmare nitatur. Sit licet
ille Theodorus Cyrenaeus, vel, qui prior, Diagoras
Melius, cui Atheon cognomen apposuit
antiquitas, qui uterque, nullos deos asseverando,
timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque
penitus sustulerunt: numquam tamen
in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae
nomine atque auctoritate pollebunt, quum Abderiten
Pithagoram [Protagoram] Athenienses viri, consulte
potius quam profane de divinitate disputantem, et
expulerint suis finibus, et in concione ejus scripta
deusserint; quid homines (sustinebitis enim me impetum
susceptae actionis liberius exserentem) homines,
inquam, deploratae, illicitae ac desperatae factionis
grassari in eos, non ingemiscendum est? qui
de ultima faece collectis imperitioribus, et mulieribus
credulis, sexus sui 11 facilitate labentibus, plebemprofanae
conjurationis instituunt; quae nocturnis congregationibus,
et jejuniis solemnibus et inhumanis
cibis, non sacro quodam sed piaculo foederantur.
Latebrosa et lucifugax natio, in publicum muta, in angulis
garrula: templa, ut busta, despiciunt; deos
despuunt, rident sacra, miserentur miseri, si fas
est, sacerdotum honores et purpuras despiciunt
ipsi seminudi. Pro mira stultitia et incredibili
audacia, spernunt tormenta praesentia, dum incerta
metuunt et futura; et dum mori post mortem timent,
interim mori non timent. Ita illis pavorem fallax spes
solatio redivivo blanditur.
CAPUT IX.
ARGUMENTUM.-- #Christianorum religio stulta, hominem
siquidem crucifixum, ipsumque hujus supplicii
instrumentum venerantur. Asini caput colere, ipsamque
parentis sui naturam adorare dicuntur. De caede
infantis et sanguine initiantur, ac per impudentes tenebras
incerta sorte omnes permiscentur.@#
Ac jam, ut foecundius nequiora proveniunt, serpentibus
in dies perditis moribus, per universum
orbem sacraria ista teterrima impiae coitionis adolescunt.
Eruenda prorsus haec, et exsecranda consensio.
Occultis se notis et insignibus noscunt, et amant mutuo
pene antequam noverint: passim etiam inter eos
velut quaedam libidinum religio miscetur; ac se promisce
appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens
stuprum, intercessione sacri nominis, fiat incestum:
ita eorum vana et demens superstitio sceleribus
gloriatur. Nec de ipsis, nisi subsisteret veritas,
maxima et varia maxime nefaria et honore praefanda,
sagax fama loqueretur. Audio eos turpissimae pecudis
caput asini consecratum, inepta nescio qua persuasione,
venerari: digna et nata religio talibus moribus.
Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere
genitalia, et quasi parentis sui adorare naturam.
Nescio an falsa 12, certe occultis ac nocturnis sacris
apposita suspicio: et qui hominem, summo supplicio
pro facinore punitum, et crucis ligna feralia, eorum
caerimonias fabulantur, congruentia perditis sceleratisque
tribuit altaria, ut id colant quod merentur. (VI) Jam
de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam
nota est: infans farre contectus, ut decipiat incautos,
apponitur ei qui sacris imbuatur. Is infans a tirunculo,
farris superficie, quasi ad innoxios ictus provocato,
coecis occultisque vulneribus occiditur: hujus,
proh nefas! sitienter sanguinem lambunt, hujus certatim
membra dispertiunt: hac foederantur hostia;
hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur:
haec sacra sacrilegiis omnibus tetriora. (VII) Et
de convivio notum est, passim omnes loquuntur, id
etiam Cirtensis nostri testatur oratio: ad epulas solemni
die coeunt, cum omnibus liberis, sororibus, matribus,
sexus omnis hominis et omnis aetatis: illic, post
multas epulas, ubi convivium caruit [caluit], et incestae
libidinis ebrietatis fervor exarsit, carnis [canis] qui
candelabro nexus est, jactu offulae ultra spatium lineae | null | 1b3b9c5e-67b6-4152-945e-62b99552e218 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur:
sic everso et exstincto conscio lumine, impudentibus
tenebris nexus infandae cupiditatis involvunt per
incertum sortis; et, si non omnes opera, conscientia
tamen pariter incesti, quoniam voto universorum
appetitur quicquid accidere potest in actu singulorum.
CAPUT X.
ARGUMENTUM.-- #Quidquid colunt, magnopere occultare
nituntur: nullas aras habent, templa nulla, nulla
nota simulacra. Deus illorum, sicut et Judaeorum,
unicus esse fertur: quem cum nec videre nec ostendere
queant, illum nihilominus molestum, inquietum
et praepostere curiosum arbitrantur.@#
Multa praetereo consulto; nam et haec nimis multa
sunt quae aut omnia aut pleraque omnium vera declarat
ipsius pravae religionis obscuritas. Cur etenim
occultare 13 et abscondere quidquid illud colunt magnopere
nituntur, quum honesta semper publico gaudeant,
scelera secreta sint? cur nullas aras habent,
templa nulla, nulla nota simulacra? numquam palam
loqui, numquam libere congregari [sustinent], nisi
illud quod colunt et interprimunt, aut puniendum est
aut pudendum? Unde autem, vel quis ille, aut ubi
Deus unicus, solitarius, destitutus; quem non gens
libera, non regna, non saltem Romana superstitio
noverunt? Judaeorum sola et misera gentilitas unum
et ipsi Deum, sed palam, sed templis, aris, victimis
caerimoniisque coluerunt: cujus adeo nulla vis nec
potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi
natione captivus. At etiam Christiani quanta monstra,
quae portenta confingunt? Deum illum suum,
quem nec ostendere possunt nec videre, in omnium
mores, actus omnium, verba denique et occultas cogitationes
diligenter inquirere, discurrentem scilicet,
atque ubique praesentem; molestum illum volunt,
inquietum, impudenter etiam curiosum, siquidem
adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat:
cum nec singulis inservire possit, per universa
districtus, nec universis sufficere, in singulis occupatus.
(VIII) Quid? quod toto orbi, et ipsi mundo cum
sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur?
quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus
ordo turbetur, aut rupto elementorum omnium
foedere, et coelesti compage divisa, moles 14 ista qua
continetur et cingitur subruatur.
CAPUT XI.
ARGUMENTUM.-- #Futurum quoque asserunt totius
mundi incendium; ac post corporum nostrorum
resurrectionem, justis beatissimae vitae, injustis maximarum
poenarum aeternitatem promittunt.@#
Nec hac furiosa opinione contenti, aniles fabulas
adstruunt et annectunt; renasci se ferunt, post
mortem et cineres et favillas: et nescio qua fiducia
mendaciis suis invicem credunt; putes eos jam revixisse.
Anceps malum, et gemina dementia! Coelo et
astris, quae sic relinquimus ut invenimus, interitum
denuntiare: sibi mortuis, exstinctis, qui sicut nascimur
et interimus, aeternitatem repromittere. Inde
videlicet et exsecrantur rogos, et damnant ignium
sepulturas; quasi non omne corpus, etsi flammis
subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur:
nec intersit utrum ferae diripiant, an
maria consumant, an humus contegat, an flamma
subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si
sentiunt, poena sit; si non sentiunt, ipsa conficiendi
celeritate medicina. Hoc errore decepti beatam sibi,
ut bonis et perpetem vitam mortuis, pollicentur:
caeteris, ut injustis, poenam sempiternam. Multa ad
haec suppetunt, ni festinet oratio, injustos ipsos,
magis nec laboro, jam docui: quamquam etsi justos
darem, culpam tamen, vel innocentiam fato tribui
sententiis plurimorum et haec vestra consensio
est. Nam quidquid agimus, ut alii fato, ita vos
Deo addicitis: sic sectae vestrae non spontaneo
cupere, sed electos. Igitur iniquum judicem fingitis,
qui sortem in hominibus puniat, non voluntatem.
Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus?
et corporibus quibus? ipsisne an innovatis, resurgatur?
sine corpore? Sine corpere. Hoc, 15 quod sciam,
neque mens, neque anima, nec vita est. Ipso corpore?
sed jam ante dilapsum est. Alio corpore?
ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur.
Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera
fluxerunt, quis unus ullus ab inferis, vel Protesilai
sorte, remeavit, horarum saltem permisso
commeatu, vel ut exemplo crederemus? Omnia ista
figmenta malesanae opinionis, et inepta solatia, a
poetis fallacibus in dulcedine carminis lusa, a vobis,
nimirum credulis, in | null | efd6c3e7-f115-4df7-9b18-e9e7789064f9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Deum vestrum turpiter reformata
sunt.
CAPUT XII.
ARGUMENTUM.-- #Quid autem ipsismet Christianis post
mortem eventurum sit, inde augurari possimus, quod
nunc omni ope destituti, summis calamitatibus et miseriis
premuntur.@#
Nec saltem de praesentibus capitis experimentum,
quam vos irritae pollicitationis cassa vota decipiant:
quid post mortem impendeat, miseri, dum adhuc
vivitis, aestimate. Ecce pars vestrum et major [et]
melior, ut dicitis, egetis, algetis, opere, fame, laboratis:
et Deus patitur, dissimulat; non vult, aut
non potest opitulari suis. Ita aut invalidus, aut iniquus
est. Tu qui immortalitatem postumam somnias,
cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum
dolore laceraris, non tum conditionem tuam sentis?
Non tum agnoscis fragilitatem? Invitus, miser, infirmitatis argueris, nec fateris? Sed omitto communia;
ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et jam non
adorandae, sed subeundae cruces: ignes etiam, quos
et praedicitis, et timetis: ubi Deus ille, qui subvenire
reviviscentibus potest, viventibus non potest? Nonne
Romani sine vestro Deo imperant, regnant, fruuntur
orbe toto, vestrique dominantur? Vos vero suspensi
interim atque solliciti, 16 honestis voluptatibus abstinetis.
Non spectacula visitis, non pompis interestis:
convivia publica absque vobis; sacra certamina,
praecerptos cibos, et delibatos altaribus potus abhorretis.
Sic reformidatis deos, quos negatis. Non floribus
caput nectitis; non corpus odoribus honestatis:
reservatis unguenta funeribus: coronas etiam sepulchris
denegatis, pallidi, trepidi, misericordia digni,
sed nostrorum deorum. Ita nec resurgitis miseri, nec
interim vivitis. (IX) Proinde si quid sapientiae vobis,
aut verecundiae est, desinite coeli plagas, et mundi fata
et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere,
maxime indoctis, impolitis, rudibus, agrestibus:
quibus non est datum intelligere civilia, multo magis
denegatum est disserere divina.
CAPUT XIII.
ARGUMENTUM.-- #Concludit tandem Caecilius repudiandam
religionem novam; nec de rebus dubiis temere
pronuntiandum.@#
Quamquam, si philosophandi libido est, Socratem
sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit,
imitetur; ejus viri, quoties de coelestibus rogabatur,
nota responsio est: QUOD SUPRA NOS, NIHIL AD NOS.
Merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae
singularis, quod oraculum, idem ipse praesensit,
idcirco universis esse praepositum; non quod omnia
comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita
confessae imperitiae summa prudentia est. Hoc fonte
defluxit Arcesilae, et multo post Carneadis, et Academicorum
plurimorum in summis quaestionibus tuta
dubitatio; quo genere philosophari et caute indocti
possunt, et docti gloriose. (X) Quid? Simonidis Melesii
nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui
Simonides, cum de eo, quid et quales 17 arbitraretur
deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi
diem petiit, postridie biduum prorogavit,
mox alterum tantum, admonitus, adjunxit: postremo,
cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit
ille, quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret,
tanto veritas fieret obscurior. Mea quoque opinione,
quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt: nec, tot
ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in
alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis
inducatur superstitio, aut omnis religio destruatur.
CAPUT XIV.
ARGUMENTUM.-- #Non sine animi elati fastidio provocat
Octavium Caecilius, ut argumentis suis respondeat.
Cui Minucius modeste respondet, de sua haud mediocri
eloquentia, deque concinna orationis varietate
non esse ipsi exultandum.@#
Sic Caecilius, et renidens (nam indignationis ejus
tumorem effusae orationis impetus relaxaverat): Ecquid
ad haec, ait, audet Octavius, homo Plautinae
prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita prostremus
philosophorum? Parce, inquam, in eum plaudere;
neque enim prius exultare te dignum est concinnitate
sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum;
maxime quum non laudis, et veritati disceptatio
vestra nitatur. Et quamquam magnum in modum
me, subtili varietate, tua delectaverit oratio, tamen
altius moveor, non de praesenti actione, sed de toto
genere disputandi: quod plerumque pro disserentium
viribus, et eloquentiae potestate, etiam perspicuae veritatis
conditio mutetur. Id accidere pernotum est auditorum
facilitate, qui, dum verborum lenocinio a rerum
intentionibus avocantur | null | 3a6e43af-8fa5-4c31-b443-fe3cadb9505e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, sine delectu adsentiuntur
dictis omnibus: nec a rectis falsa 18 secernunt, nescientes
inesse et incredibili verum, et in verisimili
mendacium. Itaque quo saepius asseverationibus credunt,
eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic
assidue temeritate decepti. Culpam judicis transferunt
ad incerti querelam, ut damnatis omnibus
malint universa suspendere, quam de fallacibus judicare.
Igitur nobis providendum est, ne odio identidem
sermonum omnium laboremus, ita, ut in execrationem
et odium hominum plerique simpliciores efferantur.
Nam incaute creduli circumveniuntur ab his,
quos bonos putaverunt: mox, errore--consimili jam
suspectis omnibus, ut improbos metuunt etiam, quos
optimos sentire potuerunt. Nos proinde solliciti, quod
utrimque in omni negotio disseratur, et ex altera
parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere
mira subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi,
fidem confessae probationis imitetur: diligenter quantum
potest, singula ponderemus, ut argutias quidem
laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare,
suscipere possimus.
CAPUT XV.
ARGUMENTUM.-- #Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua
laesi animi significatione, ipsum religiosi judicis
officio recedere, dum suae disputationis vires infirmat.
Integrum, Octavio esse ea omnia, quae in medium
protulerat, confutare.@#
Decedis, inquit Caecilius, officio judicis religiosi; nam
perinjurium est, vires te actionis meae, intergressu gravissimae
disputationis, infringere cum Octavius integra
et illibata habeat singula. Si potest reputare; id quod
criminaris, inquam, in commune, nisi fallor, compendium
protuli, ut examine scrupuloso nostram
sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum
soliditate liberemus: nec avocanda, quod quereris,
diutius 19 intentio, cum toto silentio liceat
responsionem Januarii nostri, jam gestientis, audire.
CAPUT XVI.
ARGUMENTUM.-- #Suam itaque orditur responsionem
Octavius: seque veracium verborum flumine amarissimam
conviciorum labem diluturum confidit. Dehinc
ad infirmanda singula Caecilii argumenta digreditur.
Primum itaque statuit, nemini aegre ferendum quod
Christiani quantumvis indocti, de coelestibus rebus
disputent: non enim disputantis auctoritas, sed disputationis
ipsius veritas est spectanda.@#
Et Octavius: Dicam equidem, ut potero, pro viribus;
et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam
labem verborum veracium in flumine diluamus.
Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem,
vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis
ambigendum, utrum tua eruditio turbata sit, an
vacillaverit per errorem. Nam interim deos credere,
interim se deliberare variavit, ut, propositionis incerto,
[in]certio[r] responsionis nostrae intentio fundaretur.
Sed in Natale meo versutiam nolo, non
credo: procul est ab ejus simplicitate subtilis urbanitas.
Quid igitur? Ut qui rectam viam nescit, ubi,
ut fit, in plures una diffunditur, quia viam nescit,
haeret anxius, nec singulas audet eligere, nec universas
probare; sic cui non est veri stabile judicium,
prout infida suspicio spargitur, ita ejus dubio opinio
dissipatur. Nullum itaque miraculum est, si
Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus
jactetur aestu et fluctuetur: quod ne fiat ulterius,
convincam, et redarguam, quamvis diversa sint,
quae dicta sunt; una veritate confirmata probataque,
nec dubitandum ei de caetero est, nec vagandum. Et
quoniam meus frater erupit aegre se fere, stomachari,
indignari, dolere, illiteratos, pauperes, imperitos,
de rebus coelestibus disputare; sciat omnes
homines sine delectu aetatis, sexos, dignitatis, rationis
et sensus capaces et habiles procreatos: nec
fortuna nactos, sed natura insitos esse sapientiam:
quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores20
in memorias exierunt, priusquam solertia
mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios,
indoctos, seminudos; adeo divites facultatibus
suis illigatos, magis aurum suspicere consuesse, quam
coelum: nostrates pauperes, et commentos esse
prudentiam, et tradidisse caeteris disciplinam. Unde
apparet ingenium non dari facultatibus, nec studio
parari, sed cum ipsa mentis formatione generari.
Nihil itaque indignandum, vel dolendum, si quicumque
de divinis quaerat, sentiat, proferat; quum non
disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas
requiratur: atque etiam quo imperitior sermo, hoc
illustrior ratio est: quoniam non fucatur pompa facundiae
et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.
CAPUT XVII.
ARGUMENTUM.-- #Fatetur quidem hominem debere | null | 567b4c6b-65bd-48f9-af99-702a6b341981 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
se
ipsum nosse: sed plane negat hanc cognitionem ab
eo posse comparari, quin antea rerum universitatem
et Deum ipsum agnoscat. Ex ipsius autem mundi
constitutione atque ornatu, quisque ratione praeditus,
compertum habet eum a Deo conditum fuisse atque
ab eo regi et administrari@#
Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua
connisus est, hominem nosse se et circumspicere
debere, quid sit, unde sit, quare sit; utrum elementis
concretus, an concinnatus atomis, an potius a
Deo factus, formatus, animatus? Quod ipsum explorare
et eruere, sine universitatis inquisitione non
possumus, quum ita cohaerentia, connexa, concatenata
sint, ut, nisi divinitatis rationem diligenter excusseris
nescias humanitatis: nec possis pulchre gerere
rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium
mundi civitatem: praecipue quum a feris belluis
hoc differamus, quod illa prona, in terramque
vergentia, nihil nata sint prospicere, nisi pabulum
nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in coelum
datus est, sermo et ratio, per quae Deum agnoscimus,
sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet
ingerentem sese oculis et sensibus 21 nostris coelestem
claritatem. Sacrilegii enim vel maximi instar est,
humi quaerere, quod in sublimi debeas, invenire.
(XI) Quo magis mihi videntur, qui hunc mundi totius
ornatum non divina ratione perfectum volunt,
sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum,
mentem, sensum, oculos denique ipsos
non habere. Quid enim potest esse tam apertum,
tam confessum, tamque perspicuum, quum oculos
in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustraveris,
quam esse aliquod numen praestantissimae
mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur,
gubernetur? Coelum ipsum vide. Quam late tenditur!
quam rapide volvitur! vel, quod in noctem
astris distinguitur, vel, quod in diem sole lustratur:
jam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira
et divina libratio. Vide et annum ut solis ambitus faciat:
et mensem vide ut luna auctu, senio, labore
circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes
vices, ut sit nobis operis et quietis alterna
reparatio? Reliquenda vero astrologis prolixior
de sideribus oratio vel quod regant cursum navigandi,
vel quod arandi metendique tempus
inducant; quae singula, non modo, ut crearentur,
fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae
rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici,
intelligi, sine summa solertia et ratione non possunt.
Quid quum ordo temporum ac frugum stabili varietate
distinguitur, nonne auctorem suum parentemque
testatur ver aeque cum suis floribus, et aestas
cum suis messibus, et autumni maturitas grata, 22 et
hiberna olivitas necessaria? Qui ordo facile turbaretur,
nisi maxima ratione consisteret. Jam providentiae
quantae, ne hiems sola glacie ureret, aut sola
aestas ardore torreret, autumni et veris inserere
medium temperamentum, ut per vestigia sua anni
revertentis occulti et innoxii transitus laberentur.
Mari intende: lege littoris stringitur. Quidquid arborum
est vide, quam e terrae visceribus animatur. Aspice
Oceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes:
manant venis perennibus; fluvios intuere: eunt
semper exercitis lapsibus. Quid loquar apte disposita
recta montium collium flexa, porrecta camporum?
quidve animantium loquar adversus sese tutelam
multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus
septas, et fundatas ungulis, et spicatas aculeis: aut
pedum celeritate liberas, aut elatione pinnarum?
Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo Deum fatetur
artificem, status rigidus, vultus erectus, oculi in
summo, velut in specula, constituti, et omnes caeteri
sensus velut in arce compositi.
CAPUT XVIII.
Longum est ire per singula: nihil in homine membrorum
est, quod non et necessitatis causa sit, et
decoris: et quod magis mirum est, eadem figura
omnibus, sed quaedam unicuique lineamenta deflexa.
Sic et similes universi videmur, et inter se singulis
dissimiles invenimur. Quid nascendi ratio? Quid cupido
generandi? Nonne a Deo data est? et ut ubera
partu maturescente lactescant, et ut tener foelus
ubertate lactei roris adolescat? Nec universitati solummodo
Deus, sed et partibus consulit. Britannia
sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur:
Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis: colit
Euphrates Mesopotamiam: pro imbribus pensat Indus,
et serere Orientem dicitur et rigare. Quod si
ingressus aliquam | null | 2ad4c014-9c1d-44ce-87f9-a4d160f144e0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
domum, omnia exculta, disposita,
ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum,
et illis bonis rebus multo esse meliorem: ita
in hac mundi domo, cum coelum terramque perspicias,
providentiam, ordinem, legem, crede esse
universitatis dominum parentemque ipsis sideribus
et totius mundi partibus pulchriorem. Ni forte,
quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum
putas, utrum unius imperio, an arbitrio
plurimorum coeleste regnum gubernetur: quod
ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia
terrena, quibus exempla utique de coelo: quando
umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine
cruore discessit? Omitto Persas, de equorum hinnitu
augurantes principatum; et Thebanorum permortuam
fabulam, transeo: ob pastorum et casae
regnum de geminis memoria notissima est; generi
et soceri bella toto orbe diffusa sunt: et tam magni
imperii duos fortuna non cepit. Vide caetera: rex
unus apibus, dux unus gregibus, in armentis rector
unus: tu in coelo summam potestatem dividi credas,
et scindi veri illius ac divini imperii totam potestatem?
cum palam sit parentem omnium Deum nec
principium habere, nec terminum; qui nativitatem24
omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum
fuerit sibi ipse pro mundo; qui universa,
quaecumque sunt, verbo jubet, ratione dispensat,
virtute consummat. Hic nec videri potest, visu
clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec
aestimari, sensibus major est, infinitus, immensus,
et soli sibi, tantus quantus est, notus; nobis vero
ad intellectum pectus angustum est; et ideo sic eum
digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus. Eloquar
quemadmodum sentio; magnitudinem Dei
qui se putat nosse, minuit; qui non vult minuere,
non novit. Nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est.
Illic vocabulis opus est cum per singulos propriis
appellationum insignibus multitudo dirimenda est:
Deo, qui solus est, Dei vocabulum totum est. Quem
si patrem dixero, terrenum opineris; si regem, carnalem
suspiceris; si dominum, intelliges utique
mortalem. Aufer additamenta nominum, et perspicies
ejus claritatem. Quid? quod omnium de isto
habeo consensum: audio vulgus, quum ad coelum
manus tendunt, nihil aliud quam DEUM dicunt; et,
DEUS MAGNUS EST; et, DEUS VERUS EST, et, SI DEUS
DEDERIT. Vulgi iste naturalis sermo est, an Christiani
confitentis oratio? et qui Jovem principem volunt,
falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt.
Audio poetas quoque « unum patrem divum atque hominum »
praedicantes, et « talem esse mortalium
mentem qualem parens omnium diem duxerit. »
CAPUT XIX.
ARGUMENTUM.-- #Praeterea poetae illum divum hominumque
Parentem, omnium rerum creatorem, mentem
et spiritum appellarunt. Quin et ipsimet praestantiores
philosophi eadem fere ac Christiani de Deo uno
sensere.@#
Quid Mantuanus Maro? nonne apertius, proximius,
verius? « Principio, ait, coelum et terras, » et caetera
mundi membra « spiritus intus alit, et infusa mens
agitat. Inde hominum pecudumque 26 genus » et quidquid
aliud animalium. Idem alio loco, mentem istam
et spiritum, Deum nominat; haec enim vera [ #impr.@#
verba] sunt:
Deum namque ire per omnes
Terrasque tractusque maris coelumque profundum.
Unde homines, et pecudes, unde imber et ignis.
Quid aliud et a nobis Deus, quam mens et ratio et
spiritus praedicatur? Recenseamus, si placet, disciplinas
philosophorum, deprehendes eos, etsi sermonibus
variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et
conspirare sententiam. (XII) Omitto illos rudes et veteres
qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. Sit
Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium
de coelestibus disputavit. Is Milesius Thales rerum
initium aquam dixit; Deum autem eam mentem quae
ex aqua cuncta formaverit. Eho! altior et sublimior
aquae et spiritus ratio, quam ab homine potuerit inveniri;
a Deo traditum. Vides Philosophi principalis
nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes
deinceps, et post Apolloniates Diogenes, aera Deum
statuunt, infinitum et immensum. Horum quoque similis
de divinitate consensio est. Anaxagorae vero descriptio
et motus infinitae mentis Deus dicitur. Et Pythagorae
Deus est animus, per universam rerum naturam
commeans et intentus: ex quo etiam animalium omnium
vita capiatur. Xenophanem notum | null | 1d49f154-1a88-4df6-907e-9040b1c62a87 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est omne
infinitum cum mente Deum tradere; et Antisthenem,
populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum;
Zeuxippum [ #imp.@# Spensippum], vim naturalem,
animalem, qua omnia regantur, Deum nosse.
Quid Democritus? quamvis atomorum primus inventor,26
nonne plerumque naturam, quae imagines
fundat, et intelligentiam, Deum loquitur? Straton
quoque et ipse naturam: etiam Epicurus ille qui
deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.
Aristoteles variat, et adsignat tamen
unam potestatem. Nam interim mentem, mundum interim
Deum dicit, interim mundo Deum praeficit.
Aristoteles Ponticus variat, alias mundo, alias menti
divinae tribuens principatum. Heraclides Ponticus
quoque Deo divinam mentem, quamvis varie, adscribit.
Theophrastus, et Zenon, et Chrysippus, et
Cleanthes, sunt et ipsi multiformes; sed ad unitatem
providentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim
mentem, modo animum, modo aethera, plerumque
rationem Deum disseruit. Zenon, ejusdem magister,
naturalem legem atque divinam, et aethera interim,
interdumque rationem, vult omnium esse principium.
Item interpretando Junonem aera, Jovem coelum,
Neptunum mare, ignem esse Vulcanum, et caeteros
similiter vulgi deos elementa esse monstrando, publicum
arguit graviter et revincit errorem. Eadem
fere Chrysippus, vim divinam, rationalem naturam,
et mundum interim, et fatalem necessitatem Deum
credit, Zenonemque interpretatione physiologiae in
Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur.
(XIII) Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi
et disserendi Jovis partum et ortum Minervae, et hoc
genus caeterarum rerum vocabula esse, non deorum.
(XIV) Nam Socraticus Xenophon formam Dei veri negat
videri 27 posse, et ideo quaeri non oportere. Aristo
Stoicus [ #impr.@# Chius], comprehendi omnino non posse.
Uterque majestatem Dei, intelligendi desperatione;
senserunt. Platoni apertior de Deo et rebus ipsis et
nominibus oratio est; et quae tota esset coelestis,
nisi persuasionis civilis nonnumquam admixtione
sordesceret. Platoni itaque in Timaeo Deus est ipso
suo nomine mundi parens, artifex animae, coelestium
terrenorumque fabricator; quem et invenire difficile,
prae nimia et incredibili potestate; et, cum
inveneris, in publicum dicere impossibile praefatur.
(XV) Eadem fere et ista quae nostra sunt nam et Deum
novimus et parentem omnium dicimus, et numquam
publice, nisi interrogati, praedicamus.
CAPUT XX.
ARGUMENTUM.-- #Quod si Providentia mundus regitur et
unius Dei nutu gubernetur, non nos debet antiquitas
imperita rapere ad mutui consensus errorem; quae
nimirum fabellis suis delectata, ridiculas traditiones
invexit. Nec minus evidenter ostenditur insulsum
impiumque semper fuisse deorum cultum, dum mortalium
antiquissimi suos reges, duces inclytos artiumque
inventores, ob praeclara illorum facinora, non
secus ac deos venerati sunt.@#
Exposui opiniones omnium ferme philosophorum,
quibus illustrior gloria est Deum unum multis licet
designasse nominibus; ut quivis arbitretur, aut nunc
Christianos philosophos esse, aut philosophos fuisse
jam tunc Christianos. Quod si Providentia mundus
regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet
antiquitas imperitorum, fabellis suis delectata vel
capta, ad errorem mutui rapere consensus; quum
philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus
et rationis et vetustatis adsistit auctoritas.
Majoribus enim nostris tam facilis in mendaciis
fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa
mira miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram
multiformem, et Hydram felicibus vulneribus
renascentem, et Centauros, equos suis hominibus
implexos; et quidquid famae licet fingere, illis 28 erat
libenter audire. Quid? illas aniles fabulas, de hominibus
aves et feras, homines et de hominibus arbores
atque flores: quae si essent facta, fierent; quia
fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter vero,
ac erga deos quoque majores nostri improvidi, creduli,
rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt
religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus
videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere,
sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solatia.
Denique, et antequam commerciis orbis pateret, et
antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque
natio conditorem suum, aut ducem inclytum,
aut reginam pudicam sexu suo fortiorem, aut
alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur,
ut civem bonae memoriae. Sic et defunctis praemium
et futuris dabatur exemplum.
CAPUT XXI.
ARGUMENTUM.-- #Mortales in deos fuisse assumptos
confirmat Octavius | null | ce050278-9002-4b77-b080-2332612e3325 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Evhemeri, Prodici, Perses et
Alexandri Magni testimonio, a quibus deorum patria,
natales, sepulchra recensentur. Exponit praeterea
deorum tristes exitus, fata et funera. Ad haec ineptas
putidasque nugas videt, quas de suorum deorum
forma et figura ethnici venditant.@#
Lege Stoicorum scripta vel scripta sapientium, eadem
mecum recognosces. Ob merita virtutis aut muneris
deos habitos Erueret [ #impr.@# Evhemerus] exsequitur,
et eorum natales, patrias, sepulchra dinumerat
et per provincias monstrat: dicta [impr. Dictaei]
Jovis et Apollinis Delphiciae [ #impr.@# Delphici],
et Pariae [ #impr.@# Phariae] Isidis, et Cereris Eleusiniae.
Prodigiis [ #impr.@# Prodicus] assumptos in
deos loquitur, qui errando inventis novis utilitati
hominum profuere. In eamdem sententiam et
Persaeus philosophatur, et annectit inventas fruges et
frugum ipsarum repertores iisdem nominibus, ut comicus
sermo est, Venerem 29 sine Libero et Cerere frigere.
Alexander ille Magnus, Macedo, insigni volumine
ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum
sibi de diis hominibus a sacerdote secretum: illi
Vulcanum facit omnium principem, et postea Jovis
gentem et despicis Isidis ad hirundinem, sistrum,
et adspersis membris inanem (XVI) tui Serapidis sive
Osiridis tumulum. Considera denique sacra ipsa et
ipsa mysteria, invenies exitus tristes, fata et funera,
et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum
filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus
luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri
caedunt pectora, et dolorem infelicissimae matris
imitantur: mox, invento parvulo, gaudet Isis, exsultant
sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur:
nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt,
vel invenire quod perdunt. Nonne ridiculum
est vel lugere quod colas, vel colere quod lugeas?
haec tamen Aegyptia quondam, nunc et sacra Romana
sunt. Ceres facibus accensis, et serpente circumdata,
errore subreptam et corruptam Liberam anxia et
sollicita vestigat. Haec sunt Eleusina. Et quae Jovis
sacra sunt? Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur
infans, ne voretur; et Corybantum cymbalis,
ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur. Cybele
Dyndima, pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter
placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut
multorum 30 deorum mater, ad stuprum inlicere non
poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum.
Propter hanc fabulam Galli eam et semiviri sui corporis
supplicio colunt. Haec jam non sunt sacra; tormenta
sunt. Quid formae ipsae et habitus? Nonne arguunt
ludibria et decora [ #impr.@# dedecora] deorum vestrorum?
Vulcanus claudus deus et debilis; (XVII) Apollo tot
aetatibus levis; Aesculapius bene barbatus, etsi semper
adolescentis Apollinis filius; Neptunus glaucis oculis,
Minerva caesiis, bubulis Juno, pedibus Mercurius alatis,
Pan ungulatis, Saturnus compeditis; (XVIII) Janus
vero frontes duas gestat, quasi ut aversus incedat.
Diana interim est alte succincta venatrix; et Ephesia
mammis multis et veribus exstructa; et Trivia trinis
capitibus, et mult s manibus horrifica. Quid? ipse Jupiter
vester modo imberbis statuitur, modo barbatus
locatur: et quum Hammon dicitur, habet cornua;
et quum Capitolinus, tunc gerit fulmina; et quum
Latiaris, cruore perfunditur; et quum Feretrius, non
aditur. (XIX) Et, ne longius multos Joves obeam, tot
sunt Jovis monstra quot nomina. Erigone suspensa de
laqueo est, ut Virgo inter astra, ignata sit. Castores
alternis moriuntur, ut vivant: Aesculapius, ut
in deum surgat, fulminatur: Hercules, ut hominem
exuat, Henneis [ #vulg.@# Oeteis] ignibus concrematur.
CAPUT XXII.
ARGUMENTUM.-- #Has porro fabulas, ab imperitis hominibus
primum traditas, alii deinceps celebrarunt, ac
poetae potissimum, qui haud parum veritati sua auctoritate
nocuere; atque hujusmodi figmentis et mendaciis
dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, qui
proinde in iis miseri consenescunt, quum alioquin sit
obvia, sed requirentibus.@#
(XX) Has fabulas et errores et ab imperitis parentibus
discimus, et, quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis
elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui
plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuere.31
Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum,
laudatum et coronatum, de civitate quam in sermone
instituebat, ejecit. | null | 5a573288-9b5e-4c23-adc6-6182ae95cca1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Hic enim praecipuus bello Troico
deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus
et actibus miscuit: hic eorum paria composuit,
sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit.
Jovem narrat a Briareo liberatum, ne a diis caeteris
ligaretur; et Sarpedonem filium, quoniam morti non
poterat eripere, cruentis imbribus flevisse; et thoro
[ #impr.@# loro] Veneris illectum, flagrantius quam in adulteras
soleat, cum Junone uxore concumbere. Alibi Hercules
stercora egerit, et Apollo Admetto pecus pascit;
Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem
operis infelix structor accipit: illic Jovis
fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur,
quum coelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint
quam Jupiter in Creta nasceretur, et flammas
veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari, nec ipse
Jupiter non vereri. Quid loquar Martis et Veneris
adulterium deprehensum? et in Ganymedem Jovis
stuprum coelo consecratum? quae omnia in hoc prodita,
ut vitiis hominum quaedam auctoritas pararetur.
His atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus
corrumpuntur ingenia puerorum, et, hisdem
fabulis inhaerentibus, ad usque summae aetatis robur
adolescunt, et in iisdem opinionibus miseri consenescunt,
quum sit veritas obvia, sed requirentibus.
Saturnum enim 32 principem hujus generis, et examinis
omnes scriptores vetustatis, Graeci Romanique, hominem
prodiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in
historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur. Is
itaque Saturnus, Creta profugus, Italiam, metu filii
saevientis, accesserat, et, Jani susceptus hospitio,
rudes illos homines et agrestes multa docuit, ut
graeculus et politus, litteras imprimere, nummos signare,
instrumenta conficere. Itaque latebram suam,
quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem
Saturniam dedit de suo nomine, et Janiculum Janus
ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt. Homo
igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater
hominis, et natus ex homine: terrae enim vel [ #impr.@# et]
coeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus,
proditus; ut in hodiernum inopinato visos, coelo missos;
ignobiles et ignotos, terrae filios nominamus Ejus
filius Jupiter Cretae, excluso parente, regnavit, illic
obiit, illic filios habuit; adhuc antrum Jovis visitur,
et sepulchrum ejus ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis
arguitur.
CAPUT XXIII.
ARGUMENTUM.-- #Quamvis ethnici reges suos mortales
agnoscant, illos tamen deos fingunt, vel ipsis invitis;
non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae posteritatis.
Atqui verus Deus neque ortum habet neque
occasum. Deorum deinde imagines et simulacra Octavius
exagitat.@#
Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis
istius explicare, quum in primis parentibus
probata mortalitas in caeteros ipso ordine successionis
influxerit: nisi forte post mortem deos fingitis,
et, pejerante Proculo, deus Romulus, et Juba, Mauris
volentibus, deus est, et divi caeteri reges, qui
consecrantur, non ad fidem numinis, sed ad honorem
emeritae potestatis. Invitis 23 his denique hoc nomen adscribitur:
optant in homine perseverare; fieri se deos
metuunt, etsi jam senes, nolunt. Ergo nec de mortuis
dii sunt, quoniam Deus mori non posset [ #impr.@# potest];
nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur,
divinum autem id est quod nec ortum habet nec occasum.
Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur?
nisi forte jam Jupiter senuit et partus in Junone
defecit, et Minerva canuit antequam peperit. An ideo
cessavit ista generatio, quoniam nulla hujusmodi fabulis
praebetur adsensio? Caeterum, si dii creare
possent, interire non possent; plures totis [ #impr.@# natis]
hominibus deos haberemus, ut jam eos nec coelum
contineret, nec aer caperet, nec terra gestaret:
unde manifestum est homines illos fuisse quos et natos
legimus et mortuos scimus. Quis ergo dubitat horum
imagines consecratas vulgus orare et publice colere?
dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate
decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore
et candore eboris hebetatur. Quod si in animum
quis inducat tormentis quibus et quibus machinis
simulacrum omne formetur, erubescet timere se
materiem ab artifice, ut deum faceret, illusam.
Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis
portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur;
et deus aureus | null | 911f80e1-09a8-404b-96f9-85ce4c0dbf25 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, vel argenteus, de immundo
vasculo saepius, ut factum Aegyptio regi, conflatur,
tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus
caeditur, scalpitur et ab impurato 34 homine
laevigatur; nec sentit suae nativitatis injuriam, ita ut
nec postea de vestra veneratione culturam: nisi forte
nondum deus saxum est, vel lignum, vel argentum.
Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur,
sculpitur; nondum deus est: ecce plumbatur, construitur,
erigitur; nec adhuc deus est: ecce ornatur,
consecratur, oratur: tunc postremo deus est quum
homo illum voluit et dedicavit.
CAPUT XXIV.
ARGUMENTUM.-- #Brevi insuper inductione demonstrat
quantum in celebrandis quorumdam deorum mysteriis
ridiculi, obscoeni crudelesque ritus observarentur.@#
Quanta vero de diis vestris animalia muta naturaliter
judicant? Mures, hirundines, milvi, non sentire
eos sciunt, norunt; inculcant, insident; ac, nisi abigatis,
in ipso dei vestri ore nidificant. Araneae vero
faciem ejus intexunt, et de ipso capite sua fila suspendunt:
vos tergitis, mundatis, eraditis, et illos
quos facitis, protegitis et timetis. Dum unusquisque
vestrum non cogitat prius se debere Deum nosse
quam colere; dum inconsulte gestiunt parentibus
obedire; dum fieri malunt alieni erroris accessio,
quam sibi credere; dum nihil ex his quae timent
norunt: sic in auro et argento avaritia consecrata est;
sic statuarum inanium consignata forma; sic nata
Romana superstitio. Quorum ritus si percenseas,
ridenda quam multa, [multa] etiam miseranda
sunt. Nudi cruda hieme discurrunt; alii incedunt
pileati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt
mendicantes, vicantes deos ducunt. Quaedam fana
semel anno adire permittunt, quaedam in totum
nefas visere; est quo viro non licet, nonnulla
absque 55 feminis sacra sunt; etiam servo quibusdam
caerimonis interesse piaculare flagitium est: alia sacra
coronat univira, alia multivira, et magna religione
conquiritur quae plura possit adulteria numerare.
Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat,
non profanus melius esset, quam sic religiosus?
aut cui exta sunt obscoena demessa, quomodo Deum
violat, qui hoc modo placat, quum, si eunuchos
Deus vellet, posset procreare, non facere? Quis non
intelligat male sanos, et vanae et perditae mentis in
ista desipere, et ipsam errantium turbam mutua sibi
patrocinia praestare? heic defensio communis furoris
est furentium multitudo.
CAPUT XXV.
ARGUMENTUM.-- #Dehinc ostendit a Caecilio perperam
jactitari Romanos qui totius orbis imperio potiti fuerint
hujusmodi superstitionibus rite observatis. Atqui
Romani in ortu suo et scelere collecti et immanitatis
terrore creverunt. Igitur Romani non ideo tanti quod
religiosi, sed quod impune sacrilegi.@#
At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit,
fundavit imperium, quum non tam virtute, quam
religione et pietate pollerent; nimirum insignis et nobilis
justitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis
auspicata est. Nonne in ortu suo et scelere
collecti, et muniti immanitatis suae terrore creverunt?
nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant
perditi, facinorosi, incesti, sicarii, proditores: et ut
ipse Romulus, imperator et rector, populum suum facinore
praecelleret, parricidium fecit. (XXI) Haec prima
sunt auspicia religiosae civitatis. Mox alienas virgines
jam desponsatas, jam destinatas, et nonnullas de
matrimonio mulierculas, sine more, rapuit, violavit,
illusit; et cum earum parentibus, id est cum soceris
suis, bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit.
Quid irreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris
confidentia 36 tutius? Jam finitimos agro pellere; civitates
proximas evertere cum templis et altaribus,
captos cogere; damnis alienis et suis sceleribus adolescere,
cum Romulo, regibus caeteris et postremis ducibus
disciplina communis est. Ita quidquid Romani
tenent, colunt, possident, audaciae praeda est, templa
omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis
deorum, de caedibus sacerdotum. Hoc insultare
et illudere est, victis religionibus servire, et captivas
eas post victorias adorare. Nam adorare quae manu
ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina. Toties
ergo Romanis impiatum est, quoties triumphatum;
tot de diis spolia, quot de gentibus et tropaea.
Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed
quod impune sacrilegi. Neque enim potuerunt in ipsis | null | c50fd9a6-e104-4e92-9d8f-e8aa011af961 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
bellis deos adjutores habere, adversus quos arma
rapuerunt: et quos postulaverant, detriumphatos colere
coeperunt. Quid autem isti dii pro Romanis possunt,
qui nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt?
Romanorum enim vernaculos deos novimus;
Romulus, Picus. Tiberinus, et Consus, et Pilumnus,
ac Polumnus. Cloacinam Tatius et invenit et coluit;
Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo
Febris dedicata. Haec alumna urbis istius superstitio,
morbi et malae valetudines: (XXII) sane et Acca Laurentia,
et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos
Romanorum et deos computandae. Isti scilicet adversus
caeteros, qui in gentibus colebantur. Romanorum imperium
protulerunt. Neque enim 37 eos adversum suos homines
vel Mars Thracius, vel Jupiter Creticus, vel Juno
nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena; nunc [ #impr.@# vel]
Diana Taurica, vel mater Idaea, vel Aegyptia illa, non
numina, sed portenta, juverunt. Nisi forte apud istos
major castitas virginum, aut religio sanctior sacerdotum;
quum pene in pluribus virginibus, et quae inconsultius
se viris miscuissent, Vesta sane nesciente,
sit incestum vindicatum; in residuis impunitatem
fecerit non castitas tutior, sed impudicitia felicior.
(XXIII) Ubi autem magis a sacerdotibus, quam inter
aras et delubra, conducuntur stupra, tractantur lenocinia,
adulteria meditantur? frequentius denique in
aedituorum cellulis, quam in ipsis lupanaribus, flagrans
libido defungitur. Et tamen ante eos. Deo dispensante,
diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci
etiam, et Aegyptii, quum Pontifices, et Arvales, et
Salios, et Vestales, et Augures non haberent, nec
pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio respublica
summa regeretur.
CAPUT XXVI.
ARGUMENTUM.-- #Ex avium porro auspiciis atque auguriis
vibratum leviter a Caecilio telum contra ipsum Octavius
Reguli, Mancini, Pauli atque Caesaris exemplo
retorquet. Non magis item validam esse petitam
ex oraculis argumentationem, aliis exemplis demonstrat.@#
Jam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana,
quae summo labore collecta testatus es, et poenitenter
omissa et observata feliciter. Clodius scilicet,
et Flaminius, et Junius ideo exercitus perdiderunt,
quod pullorum solemnissimum tripudium exspectandum
non putaverunt? Quid Regulus? nonne auguria
servavit, et captus est? Mancinus religionem tenuit,
et sub jugum missus est et deditus. Pullos edaces
habuit et Paulus apud Cannas: tamen cum majore
reipublicae parte 38 prostratus est. C. Caesar, ne ante
brumam in Africam navigia transmitteret, auguriis
et auspiciis retinentibus, sprevit, eo facilius et navigavit
et vicit. Quae vero et quanta de oraculis prosequar?
Post mortem Amphiaraus ventura respondit,
qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias
caecus, futura videbat, qui praesentia non videbat.
De Pyrrho Ennius Apollinis Pythii responsa
confinxit, quum jam Apollo versus facere desisset:
cujus tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum
quum et politiores homines et minus creduli esse
coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata
philippizaeno [ φιλιππίζειν] Pythiam querebatur.
At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula
tetigere. Quamquam inter multa mendacia videri
possit industriam casus imitatus, aggrediar tamen
fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo
ista manavit, et altius eruere et aperire manifestius.
Spiritus sunt insinceri, vagi, a coelesti vigore terrenis
labibus et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus,
posteaquam simplicitatem substantiae suae,
onusti et immersi vitiis, perdiderunt, ad solatium calamitatis
suae non desinunt perditi jam perdere, et
depravati errorem pravitatis infundere, et alienati a
Deo, inductis pravis religionibus a Deo segregare.
Eos spiritus 39 daemonas esse poetae sciunt, philosophi
disserunt, Socrates novit, qui, ad nutum et arbitrium
adsidentis sibi daemonis, vel declinabat negotia, vel
petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas,
sed etiam, quidquid miraculi ludunt, per daemonas
faciunt: illis adspirantibus et infundentibus, praestigias
edunt, vel, quae non sunt, videri; vel, quae sunt,
non videri. Eorum magorum et eloquio et negotio
primus Sosthenes et verum Deum merita majestate
prosequitur: et Angelos, id est ministros et nuntios
Dei, sed veri; ejusque venerationi novit assistere, ut et
nutu ipso, et vultu Domini, territi contremiscant. Idem
etiam daemonas | null | 70a1e59f-7519-47aa-b09f-4a45f9ee0d63 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
prodidit terrenos, vagos, humanitatis
inimicos. Quid Plato, qui invenire Deum negotium
credidit? nonne et Angelos sine negotio narrat et daemonas?
et in Symposio etiam suo naturam daemonum
exprimere connititur? vult enim esse substantiam
inter mortalem immortalemque, id est, inter
corpus et spiritum, mediam, terreni ponderis et coelestis
levitatis admixtione concretam, ex qua monet
etiam nos procupidinem amoris, et dicit informari,
et labi pectoribus humanis, et sensum movere,
et affectus fingere, et ardorem cupiditatis infundere.
CAPUT XXVII.
ARGUMENTUM.-- #Quod ut solide praestet, rem alterius
et a prima sua origine repetit. Nimirum erroris fons
iste: daemones sub statuis et imaginibus delitescunt,
commorantur in fanis, extorum fibras animant, avium
volatus gubernant, sortes regunt, oracula fundunt,
falsis involuta responsis. Verumtamen haec non a
Deo, sed a se ipsis facta fuisse fateri coguntur, quum
a Christianis per Deum verum adjurati ab obsessis corporibus
fugantur. Hinc vero Christianos de Proximo
fugitant; tantumque gentilium in eos excitant odium
ut illos ante incipiant odisse, quam nosse, ne cognitos
aut incitari possint aut damnare non possint.@#
Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum
a magis, a philosophis, et a Platone,
sub statuis et imaginibus consecrati delitescunt, et
afflatu suo auctoritatem, quasi praesentis numinis,
consequuntur, dum inspirantur interim vatibus, dum
fanis immorantur, dum nonnumquam extorum fibras
animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula
efficiunt falsis pluribus involuta. Nam et falluntur
et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem, et
quam sciunt, in perditionem 40 sui non confitentes. Sic
a coelo deorsum gravant, et a Deo vero ad materias
avocant, vitam turbant, omnes inquietant, irrepentes
etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos
fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut
ad cultum sui cogant: ut nidore altarium, vel hostiis
pecudum saginati remissis, quae constrinxerant
curasse videantur. Hi sunt et furentes, quos in publicum
videtis excurrere; vates et ipsi absque templo
sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur. Par et
in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar
furoris. De ipsis etiam illa quae paulo ante tibi dicta
sunt, ut Jupiter ludos repeteret ex somnio, ut cum
equis Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula
sequeretur. Haec omnia sciunt plerique pars
vestrum, ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quoties
a nobis et tormentis verborum et orationis incendiis
de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus, et
Serapis, et Jupiter, et quidquid daemonum colitis,
victi dolore, quod sunt eloquuntur: nec utique in
turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum assistentibus,
mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas,
de se verum confitentibus credite. Adjurati enim
per Deum verum et solum, inviti miseris corporibus inhorrescunt:
et vel exsiliunt statim, vel evanescunt
gradatim, prout fides patientis adjuvat, aut gratia
curantis aspirat. Sic Christianos de proximo fugitant,
quos longe in coetibus per vos lacessebant. Ideo inserti
mentibus imperitorum, odium nostri serunt occulte
per timorem: 41 naturale est enim et odisse,
quem timeas; et quem metueris, infestare, si possis. Sic
occupant animos, et obstruunt pectora, ut ante nos
incipiant homines odisse, quam nosse: ne cognitos
aut imitari possint, aut damnare non possint.
CAPUT XXVIII.
ARGUMENTUM.-- #Neque odium solum, sed nefanda etiam
illis inferunt crimina quae a nemine probari hactenus
potuerunt. Sic est negotium daemonum. Ab ipsis enim
rumor falsus et seritur et fovetur. Invictissime autem
demonstrat Octavius Christianos sacrilegii, incestus,
stupri, parricidii tam false insimulari, quam certum
verumque erat eadem prorsus crimina, aut his omnino
similia atque majora ab ipsismet ethnicis reapse
committi.@#
Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis,
judicare, quod facitis; nobis ipsis poenitentibus credite:
et nos enim idem fecimus, ut eadem vobiscum
quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi
Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia
incesta miscerent: nec intelligebamus ab his
fabulas istas semper ventilari, et numquam vel investigari,
vel probari, nec tanto tempore aliquem
existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum
etiam indicii gratiam consecuturum; malum
autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret, | null | 4076a497-0af7-4eef-8d41-7e93c81747e0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nec timeret, et unum solummodo, quod non
ante fuerit, poeniteret. Nos tamen quum sacrilegos
aliquos, et incestos, parricidas etiam, defendendos et
tuendos suscipiebamus; hos nec audiendos in totum
putabamus: nonnumquam etiam, miserantes eorum,
crudelius saeviebamus, ut torqueremus confitentes ad
negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his
perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed
quae mendacium cogeret. Et si quis infirmior, malo
pressus et victus, Christianum se negasset, favebamus
ei, quasi, ejerato nomine, jam omnia facta sua illa
negatione purgaret. Agnoscitisne eadem nos sensisse
et egisse, 42 quae sentitis et geritis? Quum, si ratio, non
instigatio daemonis judicaret, urguendi magis, non ut
diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris,
de impiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur.
His enim et hujusmodi fabulis iidem daemones ad
exsecrationis horrorem imperitorum aures adversus
nos referserunt. Nec tamen mirum, quum hominum
fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa
veritate, consumitur: sic est negotium daemonum; ab
ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. Inde est
quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam.
Quis tam stultus ut hoc colat? Quis stultior,
ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in
stabulis, cum vestra vel Epona consecratis: et eosdem
asinos cum Iside religiose devoratis: item boum
capita et capita vervecum, et immolatis et colitis:
de capro etiam et homine mixtos, et leonum et canum
vultus, deos dedicatis. Nonne et Apen bovem
cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum
sacra damnatis instituta serpentibus, crocodilis,
belluis caeteris, et avibus, et piscibus, quorum aliquem
deum si quis occiderit, etiam capite punitur.
Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem,
quam ceparum acrimonias metuunt: nec Serapidem
magis, quam strepitus per pudenda corporis
expressos contremiscunt. Etiam ille qui de adoratis
sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur,
tentat in nos 43 conferre quae sua sunt. Ista enim impudicitiae
eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus
omnis membris omnibus prostat, apud quos tota impudicitia
vocatur urbanitas; qui scortorum licentiae
invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore
inguinibus inhaerescunt: homines malae linguae,
etiamsi tacerent; quos prius taedescit impudicitiae
suae, quam pudescit. Proh nefas! id in se mali facinoris
admittunt quod nec aetas potest pati mollior,
nec cogi servitus durior.
CAPUT XXIX.
ARGUMENTUM.-- #Nec magis verum hominem cruci propter
sua crimina affixum coli; nam eum non modo innocentem,
sed Deum etiam esse merito credunt. Contra
vero, ethnici regum in deos a se adscriptorum invocant
numina, ad imagines supplicant, eorumque genios
implorant.@#
Haec et hujusmodi propudia nobis non licet nec audire,
etiam pluribus turpe defendere est. Ea enim de
castis fingitis et pudicis quae fieri non crederemus,
nisi de vobis probaretis. Nam quod religioni nostrae
hominem nexium, et crucem ejus adscribitis, longe
de vicinia veritatis erratis, qui putatis Deum credi, aut
meruisse noxium, aut potuisse terrenum. Nec [ #impr.@#
nae] ille miserabilis cujus in homine mortali spes omnis
innititur; totum enim ejus auxilium, cum exstincto
homine, finitur. Aegyptii sane hominem sibi quem colant
eligunt, illum unum propitiant, illum de omnibus
consulunt, illi victimas caedunt; et ille qui caeteris
deus, sibi certe homo est, velit nolit: nec enim conscientiam
suam decipit, si fallit alienam. Etiam principibus
et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut
fas est, sed ut de eis [ #impr.@# deis], turpiter adulatio falsa
blanditur, 44 quum et praeclaro viro honor verius, et
optimo amor dulcius praebeatur. Sic eorum numen
vocant, ad imagines supplicant, genium, id est
daemonem, ejus implorant: et est eis tutius per
Jovis genium pejerare, quam regis.
Cruces etiam nec colimus, nec optamus. Vos plane
qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas, ut deorum
vestrorum partes, forsitan adoratis. Nam et signa
ipsa et cantabra et vexilla castrorum, quid aliud
quam inauratae cruces sunt et ornatae? Tropaea vestra
victricia, non tantum simplicis crucis faciem, verum
et affixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter | null | 82db1cc3-5664-4ebc-b077-fba13a162436 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
visimus in navi, quum velis tumentibus vehitur,
quum expansis palmulis labitur; et quum erigitur
jugum, crucis signum est, et quum homo, porrectis
manibus, Deum pura mente veneratur. Ita signo crucis
aut ratio naturalis innititur, aut vestra religio formatur.
CAPUT XXX.
ARGUMENTUM.-- #Impudentissimam quoque esse de potato
a Christianis infantis a se occisi sanguine calumniam
evincit Octavius. Ethnici vero, inquit, et pueros
recens natos crudeliter exponunt et priusquam nascantur,
crudeli necant abortu. Christianis homicidium
nec videre fas, nec audire.@#
Illum jam velim convenire qui initiari nos dicit aut
credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri
ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum
capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli,
et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo
hoc potest credere, nisi qui possit audere. Vos enim
video procreatos filios nunc feris et avibus exponere,
nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere.
Sunt quae in ipsis visceribus, medicaminibus et potis,
originem futuri hominis exstinguant, et parricidium45
faciant antequam pariant. Et haec utique de deorum
vestrorum disciplina descendunt; nam Saturnus filios
suos non exposuit, sed voravit. Merito et ei in nonnullis
Africae partibus a parentibus infantes immolabantur,
blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis
hostia immoletur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio
Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio
Gallos humanas vel inhumanas victimas caedere:
Romani Graecum et Graecam, Gallum et
Gallam, sacrificii viventes obruere; hodieque ab
ab ipsis Latiaris Jupiter homicidio colitur; et, quod
Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine
saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis foedere
conjurare Catilinam, et Vellonam sacrum suum
haustu humani cruoris imbuere; et comitialem morbum
hominis sanguine, id est morbo graviore, sanare.
Non dissimiles et qui de arena feras devorant illitas
et infactas cruore, vel membris hominis et viscere
saginatas. Nobis homicidium nec videre fas, nec audire;
tantumque ab humano sanguine cavemus, ut
nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.
CAPUT XXXI.
ARGUMENTUM.-- #Ab omni etiam verisimilitudine tam
alienum est quod Christianis objicitur, pollutum incesto
convivium, quam constat incesti reos revera
esse gentiles; Christianorum convivia non tantum pudica,
sed et sobria. Tantum denique abest incesti
cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio.@#
Et de incesto convivio fabulam grandem adversum
nos daemonum cotio [ #impr.@# coitio #vel@# concio] mentita
est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aversione
[ #impr.@# adspersione] macularet, ut ante exploratam
veritatem homines a nobis, terrore infandae opinionis,
averteret: sic de isto 46 et tuus Fronto, non, ut affirmator,
testimonium fecit; sed convicium, ut orator, aspersit.
Haec enim potius de vestris gentibus nata sunt. Jus
est apud Persas misceri cum matribus; Aegyptiis et
Athenis, cum sororibus legitima connubia: memoriae et
tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter
et legitis et auditis: sic et deos colitis incestos, cum
matre, cum filia, cum sorore conjunctos. Merito igitur
incestum penes vos saepe deprehenditur, semper
admittitur; etiam nescientes miseri potestis in illicita
proruere, dum Venerem promisce spargitis, dum
passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae
misericordiae frequenter exponitis, necesse est in
vestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam
nectitis, etiam quum conscientiam non habetis.
Ad nos pudorem non facie sed mente praestamus.
Unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus, cupiditate
procreandi aut unam scimus, aut nullam.
Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria:
nec enim indulgemus epulis, aut convivium mero
ducimus; sed gravitate hilaritatem temperamus,
casto sermone, corpore castiore; plerique inviolati
corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam
gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut
nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio. Nec de
ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et
purpuras recusamus: nec fastidiosi [ #impr.@# factiosi]
sumus, 47 si omnes unum bonum sapimus, eadem
congregati quiete qua singuli: nec in angulis garruli, si
audire nos publice aut erubescitis, aut timetis. Et quod
in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris,
sed testimonium laudis. Nam in pulchro genere vivendi
et praestat et perseverat suus | null | 7af00f59-1d20-4f3c-a0c2-40fad77b4e03 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et accrescit alienus.
Sic nos denique, non notaculo corporis, ut putatis,
sed innocentiae ac modestiae signo facile dignoscimus:
sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam
odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, FRATRES
vocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes
fidei, ut spei cohaeredes. Vos enim nec invicem
agnoscitis, et in mutua odia saevitis: nec fratres vos,
nisi sane ad parricidium recognoscitis.
CAPUT XXXII.
ARGUMENTUM.-- #Neque dici potest Christianos occultare
quod colunt, quoniam nulla delubra, nullasque aras
habent. Persuasum siquidem ipsis est non posse
Deum ullo templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum.
Ubique autem praesens, omnia videt, etiam
secretiores mentis nostrae cogitationes; ac prope cum
illo et in ejus vivimus sinu.@#
#(XXVI)@# Putatis autem nos occultare quod colimus, si
delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum
Deo fingam, quum, si recte existimes, sit Dei homo
ipse simulacrum? Templum quod ei exstruam,
quum totus hic mundus, ejus opere fabricatus, eum
capere non possit? et, quum homo latius maneam,
intra unam aediculam vim tantae majestatis includam?
Nonne melius in nostra dedicandus est mente, in
nostro imo consecrandus est pectore? Hostias et
victimas Domino offeram, quas in usum mei protulit,
ut rejiciam ei suum munus? ingratum est; quum sit
litabilis hostia bonus animus, et pura mens, et sincera
sententia. Igitur, qui innocentiam colit, Domino48
supplicat; qui justitiam, Deo libat; qui fraudibus
abstinet, propitiat Deum; qui hominem periculo
surripit, optimam victimam caedit. Haec nostra
sacrificia, haec Dei sacra sunt; sic apud nos religiosior
est ille qui justior. At enim, quem colimus
Deum, nec ostendimus nec videmus: immo ex hoc
Deum credimus, quod eum sentire possumus, videre
non possumus. In operibus enim ejus et in mundi
omnibus motibus virtutem ejus semper praesentem
aspicimus, quum tonat, fulgurat, fulminat, quum
serenat. Nec mireris si Deum non videas: vento et
flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur; et
sub oculos tamen non venit ventus et flatus. In sole
adeo, qui videndi omnibus causa est, videre non
possumus; radiis acies submovetur, obtutus intuentis
hebetatur: et, si diutius inspicias, omnis visus exstinguitur.
Quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem
possis sustinere, quum te ab ejus fulgoribus
avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis
carnalibus vis videre, quum ipsam animam tuam, qua
vivificaris et loqueris, nec aspicere possis, nec tenere? #(XVII)@#
Sed enim Deus actum hominis ignorat, et, in
coelo constitutus, non potest, aut omnes obire, aut
singulos nosse. Erras, o homo, et falleris. Unde
enim Deus longe est, quum omnia coelestia terrenaque,
et quae extra istam orbis provinciam sunt, Deo
cognita, plena sint? Ubique non tantum nobis proximus,
sed infusus est. In sole adeo rursus intende:
coelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est; 49 pariter
praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam
enim claritudo violatur. Quanto magis Deus,
auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum
potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus
nostris quasi alteris tenebris. Non tantum
sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim,
vivimus.
CAPUT XXXIII.
ARGUMENTUM.-- #Quod si tamen. Deus Judaeis nihil
profuisse dicatur, certe judaicorum annalium scriptores
testes locupletissimi sunt, illos prius Deum
deseruisse, quam ab ipso fuisse desertos.@#
Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi
nobis videmur, sed Deo admodum pauci sumus.
Nos gentes nationesque distinguimus: Deo una
domus est mundus hic totus. Reges tantum regni sui
per officia ministrorum universa novere; Deo indiciis
opus non est: non in solum oculis ejus, sed
et in sinu vivimus. Sed Judaeis nihil profuit quod
unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione
coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum
aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. Nam
et ipsi Deum nostrum, idem enim omnium Deus est:
quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt,
quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt,
de paucis innumeri facti, de egentibus | null | 535e6f7d-f151-4c8f-aeec-031f231b8a47 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
divites, de servientibus
reges; modici multos, inermi armatos,
dum fugiunt insequentes, Dei jussu et elementis
adnitentibus obruerunt. Scripta eorum relege, vel,
si Romanis magis gaudes, ut transeamus veteres,
Flavi Josaepi vel Antonini Juliani de Judaeis require:
jam scies nequitia sua hanc eos meruisse fortunam;
nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia
perseverarent, 50 ante praedictum. Ita prius eos
deseruisse comprehendes, quam esse desertos: nec,
ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo,
ut disciplinae transfugas, deditos.
CAPUT XXXIV.
ARGUMENTUM.-- #Nihil autem mirum si mundus hic
igne tandem sit absumendus, omnia siquidem quae
initium, eadem et finem habent. Neque a sententia
de mundi incendio abhorrent antiqui philosophi.
Constat tamen Deum posse hominem quem ex nihilo
finxit, ex morte excitare ad vitam. Resurrectionem
autem futuram omnis natura meditatur.@#
Caeterum, de incendio mundi, aut improvisum
ignem cadere, aut difficile non credere, vulgaris
erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis
ignorat, omnia quae orta sunt, occidere; quae facta
sunt, interire? coelum quoque, cum omnibus quae
coelo continentur, ita, ut coepisse, desinere? fontium
dulcis aqua maria nutrire, in vim ignis abiturum?
Stoicis constans opinio est quod, consumpto humore,
mundus hic omnis ignescat; et Epicureis, de elementorum
conflagratione et mundi ruina, eadem
ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc
inundare, dicit nunc alternis vicibus ardescere; et,
quum ipsum mundum perpetuum et insolubilem
diceret esse fabricatum, addit tamen ipsi artifici,
Deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil
mirum est, si ista moles ab eo quo exstructa est,
destruatur. Animadvertis philosophos eadem disputare
quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia
subsecuti, sed quod illi, de divinis praedicationibus
Prophetarum, umbram interpolatae veritatis imitati
sint. Sic etiam conditionem renascendi, sapientium
clariores, Pythagoras primus, et praecipuus Plato, corrupta
et dimidiata fide, tradiderunt: nam, corporibus
dissolutis, solas animas volunt et perpetuo manere,
et in alia 51 nova corpora saepius commeare. Addunt istis
et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves,
belluas, hominum animas redire. Non philosophi sane
studio, sed mimico vitio digna ista sententia est. Sed
ad propositum satis est etiam in hoc sapientes vestros,
in aliquam modum nobiscum consonare. Caeterum,
quis tam stultus aut brutus est ut audeat repugnare
hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse
denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum
nihil fuisse; sicut de nihilo nasci licuit, ita de nasci
licere reparari? Porro difficilius est id quod non sit
incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et
Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur?
Corpus omne, sive arescit in pulverem, sive in
humorem solvitur, vel in cinerem comprimitur, vel
in nidorem tenuatur, subducitur nobis; sed Deo, elementorum
custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum
damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem
consuetudinem humandi frequentamus. Vide
adeo quam, in solatium nostri, resurrectionem futuram
omnis natura meditetur! Sol demergit et nascitur,
astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reviviscunt,
post senium arbusta frondescunt, semina non nisi
corrupta revirescunt: ita corpus in saeculo, ut arbores
in hyberno, occultant virorem ariditate mentita. Quid
festinas, ut cruda adhuc hyeme reviviscat et redeat?
expectandum nobis 52 etiam corporis ver est. Nec
ignoro plerosque, conscientia meritorum, nihil se
esse post mortem magis optare quam credere: malunt
enim exstingui penitus, quam ad supplicia reparari.
Quorum error augetur, et in saeculo libertate
remissa, et Dei patientia maxima: cujus quanto
judicium tardum, tanto magis justum est.
CAPUT XXXV.
ARGUMENTUM.-- #Ostendit deinde Octavius justos piosque
homines sempiterna felicitate donandos, injustos vero
poenis afficiendos aeternis. Tum luculenter demonstrat
multo sanctiores esse Christianorum mores
quam ethnicorum.@#
Et tamen admonentur homines, doctissimorum
[ #impr.@# libris] et carminibus poetarum, illius ignei fluminis,
et de Stygia palude saepius ambientis ardoris,
quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum
indiciis et de oraculis Prophetarum cognita tradiderunt.
Et ideo | null | 2481a51b-c2fe-42ed-811e-a968dd2f01f6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
apud eos etiam ipse rex Jupiter per torrentes
ripas et atram voraginem jurat religiose; destinatam
enim sibi cum suis cultoribus poenam, praescius,
perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus, aut
terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit;
carpit et nutrit, sicut ignes fulminum corpora tangunt,
nec, absumunt; sicut ignes Hennei montis et
Lesui montis [ #impr.@# Aetnae et Vesuvii montis], et
ardentium ubique terrarum flagrant, nec erogantur:
ita poenale illud incendium non damnis ardentium
pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur.
Eos autem merito torqueri qui Deum nesciunt, ut
impios, ut injustos, nisi profanus, nemo deliberat,
cum Parentem omnium et omnium Dominum non
minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam
imperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia
prosit 53 ad veniam, tamen, si vobiscum Christiani
comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra
minor est, multo tamen vobis meliores deprehendemur.
Vos enim adulteria prohibetis, et facitis; nos
uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera
admissa punitis; apud nos et cogitare, peccare
est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam
solam, sine qua esse non possumus. Denique de vestro
numero carcer exaestuat: Christianus ibi nullus,
nisi aut reus suae religionis, aut profugus.
CAPUT XXXVI.
ARGUMENTUM.-- #Nec minus perspicue docet fatum nihil
aliud esse quam quod@# fatum est Deus. #Mens libera
est, et ideo actus hominis, non nativitas judicatur.
Posthaec manifestissimam facit, exprobratam Christianis
pauperiem, non infamiam esse, sed gloriam;
et quod corporis mala patiantur, non esse poenam,
sed militiam.@#
Nec de fato quisquam aut solatium captet, aut excuset
eventum. Sit sortis fortunae, mens tamen libera
est: et ideo actus hominis, non dignitas judicatur.
Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque
nostrum Deus fatum est? qui quum possit praescire
materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum
etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura
plectitur, sed ingenii natura punitur. Ac de fato satis:
vel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius
et plenius. Caeterum, quod plerique pauperes dicimur,
non est infamia nostra, sed gloria: animus enim, ut
luxu solvitur, ita frugalitate firmatur: et tamen, quis
potest pauper esse, qui non eget, qui non inhiat alieno,
qui Deo dives est? magis pauper ille est qui, quum
multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen, quemadmodum
sentio: nemo tam pauper potest esse, quam natus
est. Aves sine 54 patrimonio vivunt, et in diem pascua
pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt: quae omnia,
si non concupiscimus, possidemus. Igitur, ut qui
viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in
hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non
sub divitiarum onere suspirat. Et tamen facultates, si
utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere
posset aliquantum, cujus est totum. Sed nos contemnere
malumus opes quam continere; innocentiam magis
cupimus, magis patientiam flagitamus; malumus
nos bonos esse quam prodigos. Et, quod corporis humana
vitia sentimus et patimur, non est poena, militia
est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur, et calamitas
saepius disciplina virtutis est. Vires denique et
mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt:
omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum
praedicatis, aerumnis suis incluti floruerunt. Itaque et
nobis Deus nec non potest subvenire, nec despicit,
quum sit et omnium rector et amator suorum; sed in
adversis unumquemque explorat et examinat: ingenium
singolorum periculis pensitat; usque ad extremam
mortem, voluntatem hominis sciscitatur, nihil
sibi posse perire securus. Itaque, ut aurum ignibus,
sic nos discriminibus arguimur.
CAPUT XXXVII.
ARGUMENTUM.-- #Digna Deo spectacula sunt, pro Christi
confessione iniquissime inflicti cruciatus. Quod quidem
Octavius luculenter ostendit, comparatione fortissimorum
quorumdam ethnicorum cum sanctis martyribus
instituta. Spectaculis porro et pompis Christianos
ideo non interesse declarat, quia ea non minus impia
quam crudelia esse certo certius noverant.@#
Quam pulchrum spectaculum Deo, quum Christianus
cum dolore congreditur, quum adversum minas et
supplicia et tormenta componitur; quum strepitum mortis55
et horrorem carnificis irripiens inculcat; quum,
libertatem suam | null | a4c89f31-54bc-4d9c-9908-8766ffa4bb50 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adversus reges et principes erigit,
soli Deo, cujus est, cedit; quum triumphator et victor,
ipsi qui adversum se sententia dixit, stultat [ #impr.@# insultat]!
Vicit enim qui quod contendit obtinuit. Quis
non miles sub oculis imperatoris audacius periculum
provocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum:
et imperator tamen, quod non habet, non
dat; non potest propagare vitam, potest honestare militiam.
At enim Dei miles nec in dolore deseritur, nec
morte finitur. Sic Christianus miser videri potest, non
potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis ad
coelum, Mucium Scaevolam, qui, quum errasset in regem,
periisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.
Et quot ex nostris non dextram solum, sed totum
corpus uri, cremari, sine ullis ejulatibus, pertulerunt,
quum dimitti praesertim haberent in sua potestate?
Viros cum Mucio, vel cum Aquilio aut Regulo comparo?
Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta,
feras et omnes suppliciorum terriculas, inspirata patientia
doloris, illudunt. Nec intelligilis, o miseri, neminem
esse qui, aut sine ratione velit poenam subire,
aut tormenta sine Deo posse sustinere. Nisi forte vos
decipit, quod, Deum nescientes, divitiis affluant, honoribus
floreant, polleant potestatibus. Miseri! in hoc
altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut victimae,
56
ad supplicium saginantur; ut hostiae ad poenam,
coronantur. In hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus
eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentis
licentiae potestatis libere nundinentur: absque
enim notitia Dei, quae potest esse solida felicitas,
quum mors sit somnio similis? antequam tenetur,
elabitur. Rex es? et tam times quam timeris: et, quamlibet
sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen
solus es. Dives es? sed fortunae male creditur, et
magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed
oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? vanus error
hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura,
mente sordescere. Nobilitate generosus es? parentes
tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur; sola
virtute distinguimur. Nos igitur qui moribus et pudore
censemur, merito malis voluptatibus et pompis
vestris et spectaculis abstinemus: quorum et de sacris
originem novimus, et noxia blandimenta damnamus.
Nam in ludis curulibus, quis non horreat populi
in se rixantis insaniam? In gladiatoriis, homicidii
disciplinam? In scenicis etiam non minor furore
turpitudo prolixior: nunc enim mimus vel exponit
adulteria, vel monstrat; nunc enervis histrio amorem
dum fingit, infligit. Idem deos vestros, induendo
57
stupra, suspiria, odia, dedecorat. Idem, simulatis doloribus,
lacrymas vestras vanis gestibus et nutibus
provocat. Sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio
fletis.
CAPUT XXXVIII.
ARGUMENTUM.-- #Ab Idolothytis quoque iidem abstinent,
ne quis eos existimet aut cedere daemoniis, aut suae
religionis pudere. Non omnem vero florum colorem
odoremque aspernantur. Sparsis enim, solutis ac mollibus
uti solent, ac sertis colla complecti; sed mortui
caput coronare, superfluum et inutile censent. Eadem
etiam tranquillitate qua vivunt, sepeliunt mortuos,
coronam aeternae felicitatis certissima spe exspectantes.
Vera igitur eorum religio, rejectis gentilium
superstitionibus, ab omnibus est suscipienda.@#
Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata
contemnimus, non confessio timoris est, sed
verae libertatis assertio. Nam, etsi omne quod nascitur,
ut inviolabile Dei munus, nullo opere corrumpitur,
abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis,
quibus libatum est, cedere, aut nostrae religionis pudere.
Quis autem ille qui dubitat vernis indulgere
nos floribus, quum capiamus et rosam veris et lilium,
et quidquid aliud in floribus blandi coloris et odoris
est? His enim et sparsis utimur mollibus ac solutis,
et sertis colla complectimur. Sane, quod caput non
coronamus, ignoscite. Auram boni floris naribus ducere,
non occipitio capillisve solemus haurire. Nec
mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror,
quemadmodum tribuatis exanimi, aut non sentienti,
facem, aut non sentienti, coronam; quum et beatus
non egeat, et miser non gaudeat floribus. At enim
nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua
vivimus. Nec annectimus arescentem coronam, sed
a Deo aeternis floribus vividam sustinemus, qui et
modesti, Dei nostri | null | ad6903cf-a0d8-4033-84d7-852ac1cde339 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
liberalitate securi, spem futurae
felicitatis, fide praesentis ejus majestatis animamur.
Sic et beati resurgimus, et futuri contemplatione
viam vivimus. Proinde 58 Socrates, scurra atticus, viderit,
nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi
daemonis gloriosus: Arcesilas quoque et Carneades,
et Pyrrho, et omnis Academicorum multitudo
deliberet: Simonides etiam, in perpetuum, comprehendi
nec [ #vulg.@# comperendinet;] Philosophorum supercilia
contemnimus, quos corruptores et adulteros
novimus et tyrannos; et semper adversus sua vitia
facundos. Nos, non habitu, sapientiam, sed mente,
praeferimus: non eloquimur magna, sed vivimus:
gloriamur nos consecutos; quod illi, summa intentione,
quaesiverunt, nec invenire potuerunt. Quid
ingrati sumus? quid nobis invidemur, si veritas Divinitatis,
nostri temporis aetate, maturuit? Fruamur
bono nostro, et recti sententiam temperemus: cohibeatur
superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur.
CAPUT XXXIX.
ARGUMENTUM.-- #Haec porro quum perorasset Octavius,
Minucius et Caecilius aliquando ad silentium stupefacti
intentos vultus tenebant. Et Minucius quidem
in Octavii admirationem raptus conticuit, apud se tacitus
illa evolvens quae audierat.@#
Quum Octavius perorasset, aliquamdiu nos, ad silentium
stupefacti, intentos vultus tenebamus: et,
quod ad me est, magnitudine admirationis evanui,
quod ea quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis
et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset;
et quod malevolos iisdem illis, quibus armantur,
philosophorum telis retudisset; ostendisset
etiam veritatem, non tantummodo facilem, sed et
favorabilem.
CAPUT XL.
ARGUMENTUM.-- #Caecilius vero exclamavit se ab Octavio
victum, nunc erroris esse victorem christianamque
religionem jam tum profiteri; dilata interim in diem
crastinum pleniore fidei mysteriorum institutione.@#
Dum isthaec igitur apud me tacitus revolvo, Caecilius
erupit: Ego Octavio meo plurimum quantum
eadem tranquillitate qua vivimus, sed et mihi gratulor,
nec exspecto sententiam. Vicimus, et ita ut improbe
usurpo victoriam: nam, ut ille mei victor est, ita ego
triumphator erroris. 59 Itaque, quod pertineat ad summam
quaestionis, et de providentia fateor, et Deo
cedo, et de sectae, jam nostrae, sinceritate consentio.
etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia
veritati, sed perfectae institutioni necessaria:
de quibus crastino, quod jam sol occasui declivis
est, ut de toto, congruentius, promptius requiremus.
CAPUT XLI.
ARGUMENTUM.-- #Postremo laeti omnes, hilaresque
discedunt: Caecilius, quod crediderit; Octavius, quod
vicerit; Minucius autem, quod ille crediderit et hic
vicerit.@#
At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice
gaudeo, quod etiam Octavius mihi vicerit, quum
maxima judicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen
possum meritum ejus verborum laudibus repensare.
Testimonium et hominis et unius infirmum est.
Habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus oravit,
et obtinuit adjutus.
Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius,
quod crediderit: Octavius, gaudere quod vicerit: ego,
et quod hic crediderit, et hic vicerit.
INDEX CAPITUM DIALOGI #OCTAVIUS@# INSCRIPTI, MARCI MINUCII FELICIS
ARGUMENTUM.
In hoc dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus addictus, qui patrium et avitum deorum cultum a nemine
deserendum, variis rationibus probare conatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum; sed antiquam retinendam,
novam repudiandam. Contra vero Octavius, qui, impio illo cultu rejecto, christianae professioni nomen cum
Minucio Felice dederat, omnia Caecilii argumenta sic funditus evertit, tantisque rationum momentis christianae religionis
veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissima disputatione fractus ac plane convictus, veram religionem laeto gratantique
animo fuerit amplexatus. Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum cultu exponit auctor. Deinde
vero Octavii responsionem ad singula orationis Caecilianae membra subinfert.CAP. IV. Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione,
qua sui causa Octavius Minucium
CAP. I. Ab ipso Dialogi exordio narrat Minucius,
quam jucunda eorum quae sibi cum Octavio
dum apud se Romae ageret contigerant,
ac potissimum hujusce disputationis recordatione
oblectaretur. col. 232
CAP. II. Octavii Romam adventus forensium feriarum
tempore, pergratus Minucio. Utrique
ad marina Ostiae balnea, adscito Minucii
comite Caecilio, ire placuit. Dum simul
ad mare pergunt, Caecilius, conspecto
Serapidis simulacro, manum ori admovens,
illud colit. 235
CAP. III. Superstitiosi hominis | null | 345360de-9bd3-4bad-b880-7e44a7c1e56c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
actum indigne ferens
Octavius, Minucio acriter exprobrat, hujus
impii facinoris infamiam non minorem in
ipsum, utpote Caecilii hospitem, quam in
eumdem Caecilium redundare. 237
perstrinxit, petit ut sibi cum Octavio de
suae religionis veritate disputare liceat.
Annuit cum socio suo Octavius; ac medius
inter Caecilium et Octavium sedet
Minucius. 240
CAP. V. Disputationem suam aggreditur Caecilius.
Et primum quidem omnia in rebus humanis
dubia et incerta esse asseverat:
adeoque dolendum quod Christiani, rudes
plerumque ac illitterati, de summa rerum
ac divina majestate aliquid certi decernere
audeant. Hinc nulla providentia
mundum regi arguit, concluditque satius
esse traditis antiquis religionibus
adhaerere. 242
CAP. IX. Christianorum religio stulta: hominem siquidem
CAP. VI. Quaelibet natio, ac Romani postmodum
numina sua ita coluere, ut eorum cultu
supremum totius orbis terrae imperium
fuerint assecuti. 250
CAP. VII. Auspicia et auguria Romana poenitenter
omissa, observata feliciter. 253
CAP. VIII. Minime ferenda Theodori, Diagorae ac
Protagorae impia temeritas, qui deorum
religionem vel penitus tollere, vel saltem
infirmare voluere. At multo minus ferri
debet latebrosa et lucifugax Christianorum
natio, qui deos despuunt; et dum
mori post mortem timent, interim mori
non timent. 256
crucifixum ipsumque hujus supplicii
instrumentum venerantur. Asini
caput colere, ipsamque parentis sui naturam
adorare dicuntur. De caede infantis
et sanguine initiantur: ac per impudentes
tenebras, incerta sorte omnes permiscentur.
260
CAP. X. Quidquid colunt, magnopere occultare nituntur:
nullas aras habent, templa nulla,
nulla nota simulacra. Deus illorum, sicuti
et Judaeorum, unicus esse fertur: quem
quum nec videre nec ostendere queant,
illum nihilominus molestum, inquietum
et praepostere curiosum arbitrantur. 263
CAP. XIV. Non sine elati animi fastidio provocat Octavium
Caecilius, ut argumentis suis respondeat.
CAP. XI. Futurum quoque asserunt totius mundi incendium;
ac post corporum nostrorum
resurrectionem, justis beatissimae vitae,
injustis maximarum poenarum aeternitatem
repromittunt. 266
CAP. XII. Quid autem ipsismet Christianis post mortem
eventurum sit, inde augurari possumus,
quod nunc omni ope destituti,
summis calamitatibus et miseriis premuntur.
271
CAP. XIII. Concludit tandem Caecilius, repudiandam
religionem novam; nec de rebus dubiis
temere pronuntiandum. 273
CAP. XVI. Suam itaque orditur responsionem Octavius:
seque veracium verborum flumine amarissimam
conviciorum labem diluturum
confidit. Dehinc ad infirmanda singula
Caecilii argumenta digreditur. Primum
Cui Minucius modeste respondet
de sua haud mediocri eloquentia, deque
concinna orationis varietate non esse
ipsi exsultandum: sed singula ejus argumenta
diligenter expendenda. 275
CAP. XV. Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua
laesi animi significatione, ipsum religiosi
judicis officio decedere, dum suae disputationis
vires infirmat. Integrum Octavio
esse ea omnia quae in medium protulerat,
confutare. 278
itaque statuit, nemini aegre ferendum
quod Christiani, quamtumvis indocti, de
coelestibus rebus disputent: non enim
disputantis auctoritas, sed disputationis
ipsius veritas est spectanda. 279
CAP. XVII. Fatetur quidem hominem debere se ipsum
nosse: sed plane negat hanc cognitionem
ab eo posse comparari, quin antea rerum
universitatem, et Deum ipsum agnoscat.
Ex ipsius autem mundi constitutione atque
ornatu, quisque ratione praeditus,
compertum habet, eum a Deo conditum
fuisse, atque ab eo regi et administrari.
284
CAP. XIX. Praeterea poetae illum divum hominumque
parentem, omnium rerum creatorem,
mentem et spiritum appellarunt. Quin
et ipsimet praestantiores philosophi, eadem
CAP. XVIII. Non solum autem universo mundo, sed
singulis ejus partibus Deus consulit.
Unius autem Dei nutu omnia gubernari,
terrenorum exemplo imperiorum probatur.
Quamvis autem ille ïnfinitus et
immensus, sibique uni, quantus est,
cognitus, a nobis nec videri nec nominari
queat; ipsius tamen claritas, si nominum
tollantur additamenta, perspicitur.
287
CAP. XXI. Idque confirmat Octavius Euhemeri, Prodici,
fere ac Christiani, de Deo uno sensere.
292
CAP. XX. Quod si Providentia mundus regitur, et
unius Dei nutu gubernatur, non nos debet
antiquitas imperita rapere ad mutui consensus
errorem; quae nimirum fabellis
suis delectata, ridiculas traditiones invexit.
Nec minus evidenter ostenditur
insulsum impiumque semper fuisse deorum
cultum; dum mortalium antiquissimi
suos reges, duces inclytos artiumque
inventores, ob praeclara illorum | null | 7e78c1cd-911b-402a-8927-ba8d9bbcce07 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
facinora, non secus ac deos venerati
sunt. 297
CAP. XXII. Has porro fabulas ab imperitis hominibus
primum traditas, alii deinceps celebrarunt,
ac poetae potissimum, qui haud
parum veritati sua auctoritate nocuere.
Atque hujusmodi figmentis et mendaciis
dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum,
qui proinde in iis miseri consenescunt:
cum alioquin sit veritas obvia,
Persei, et Alexandri Magni testimonio,
a quibus deorum patria, dies
natales, sepulchra recensentur. Exponit
praeterea deorum tristes exitus, fata et
funera. Ad haec ineptias putidasque nugas
ridet, quas de suorum deorum forma et
figura ethnici venditant. 299
CAP. XXV. Dehinc ostendit, a Caecilio perperam jactitari
Romanos, qui totius orbis imperio
potiti fuerint, hujusmodi superstitionibus
sed requirentibus. 306
CAP. XXIII. Quamvis ethnici reges suos mortales agnoscant,
illos tamen deos fingunt, vel ipsis
invitis; non ad fidem numinis, sed ad
honorem emeritae posteritatis. Atqui
verus Deus neque ortum habet, neque
occasum. Deorum deinde imagines et simulacra
Octavius exagitat. 309
CAP. XXIV. Brevi insuper inductione demonstrat,
quantum in celebrandis quorumdam deorum
mysteriis ridiculi, obsceni crudelesque
ritus observarentur. 312
CAP. XXVII. Quod ut solide praestet, rem altius et a
prima sua origine repetit. Nimirum erroris
rite observatis. Atqui Romani in ortu suo
et scelere collecti, et immanitatis terrore
creverunt. Igitur Romani non ideo tanti,
quod religiosi; sed quod impune sacrilegi.
315
XXVI. Ex avium porro auspiciis atque auguriis
vibratum leviter a Caecilio telum, contra
ipsum Octavius Reguli, Mancini, Pauli
atque Caesaris exempla retorquet. Non
magis item validam esse petitam ex oraculis
argumentationem, aliis exemplis
demonstrat. 320
CAP. XXVIII. Neque odium solum, sed nefanda etiam
fons iste: daemones sub statuis et
imaginibus delitescunt, commorantur
in fanis, extorum fibras animant, avium
volatus gubernant, fortes regunt, oracula
fundunt, falsis involuta responsis.
Verumtamen haec non a Deo, sed a se
ipsis facta fuisse fateri coguntur, cum
a Christianis per Deum verum adjurati,
ab obsessis corporibus fugantur. Hinc
vero Christianos de proximo fugitant;
tantumque gentilium in eos excitant
odium, ut illos ante incipiant odisse,
quam nosse: ne cognitos aut imitari
possint, aut damnare non possint. 323
CAP. XXIX. Nec magis verum hominem cruci propter
sua crimina affixum a Christianis coli.
Nam eum non modo innocentem, sed
Deum etiam esse merito credunt. Contra
illis inferunt crimina, quae a nemine
probari hactenus potuerunt. Sic est
negotium daemonum. Ab ipsis enim
rumor falsus et seritur, et fovetur. Invictissime
autem demonstrat Octavius,
Christianos sacrilegii, incestus, stupri,
parricidii tam falso insimulari,
quam certum verumque erat eadem
prorsus crimina, aut his omnino similia
atque majora, ab ipsismet
ethnicis reapse committi. 327
CAP. XXXI. Ab omni etiam verisimilitudine tam alienum
est quod Christianis objicitur,
pollutum incesto convivium quam constat
vero ethnici regum in deos a se
adscriptorum invocant numina, ad
imagines supplicant, eorumque genios
implorant. 331
CAP. XXX. Impudentissimam quoque esse de potato
a Christianis infantis a se occisi sanguine
calumniam evincit Octavius.
Ethnici vero, inquit et pueros recens
natos crudeliter exponunt, et priusquam
nascantur, crudeli necant abortu.
Christianis homicidium nec videre fas,
nec audire. 333
CAP. XXXII. Neque dici potest, Christianos occultare
quod colunt, quoniam nulla delubra,
nullasque aras habent. Persuasum siquidem
ipsis est, non posse Deum ullo
templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum.
Ubique autem praesens omnia
videt, etiam secretiores mentis
nostrae cogitationes; ac prope cum illo,
incesti reos revera esse gentiles.
Christianorum convivia non tantum
pudica, sed et sobria. Tantum denique
abest incesti cupido, ut nonnuliis
rubori sit etiam pudica conjunctio.
335
et in ejus vivimus sinu. 338
CAP. XXXIII. Quod si tamen Deus Judaeis nihil profuisse
dicatur, certe Judaicorum annalium
scriptores testes locupletissimi
sunt, illos prius Deum deseruisse,
quam ab ipso fuisse desertos. 342
CAP. XXXIV. Nihil autem mirum, si mundus hic igne
tandem sit absumendus: omnia siquidem
quae initium, eadem et finem habent.
Neque a sententia de mundi incendio
abhorrent antiqui philosophi.
Constat tamen Deum posse hominem
quem ex nihilo finxit, ex morte excitare | null | 64241338-9e5d-4136-9c52-889b002be58f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad vitam. Resurrectionem autem
futuram omnis natura meditatur. 344
CAP. XXXV. Ostendit deinde Octavius, justos piosque
homines sempiterna felicitate donandos:
injustos vero poenis afficiendos
aeternis. Tum luculenter demonstrat
multo sanctiores esse Christianorum
mores, quam ethnicorum. 348
CAP. XXXVI. Nec minus perspicue docet fatum nihil
aliud esse quam quod fatus est Deus.
Mens libera est: et ideo actus hominis,
non nativitas judicatur. Posthaec manifestissimum
facit, exprobratam Christianis
pauperiem, non infamiam esse,
sed gloriam: et quod corporis mala
patiantur, non esse poenam, sed militiam.
350
CAP. XXXVIII. Ab idolothytis quoque iidem abstinent,
ne quis eos existimet aut cedere daemoniis,
aut suae religionis pudere.
Non omnem vero florum colorem
odoremque adspernantur. Sparsis
enim, solutis ac mollibus uti solent,
ac sertis colla complecti: sed mortu
caput coronare, superfluum et inutile
censent. Eadem etiam tranquillitate
qua vivunt, sepeliunt mortuos,
coronam aeternae felicitatis certissima
CAP. XXXVII. Digna Deo spectacula sunt, pro Christi
confessione iniquissime inflicti cruciatus.
Quod quidem Octavius luculenter
ostendit, comparatione fortissimorum
quorumdam ethnicorum cum
sanctis martyribus instituta. Spectaculis
porro et pompis Christianos ideo
non interesse declarat, quia ea non
minus impia quam crudelia esse certo
certius noverant. 352
CAP. XL. Caecilius vero exclamavit se ab Octavio
victum, nunc erroris esse victorem,
Christianamque religionem jam tum
profiteri: dilata interim in diem crastinum
spe exspectantes. Vera igitur eorum
religio, rejectis gentilium superstitionibus,
ab omnibus est suscipienda.
355
CAP. XXXIX. Haec porro quum perorasset Octavius,
Minucius et Caecilius aliquamdiu ad
silentium stupefacti, intentos vultus
tenebant. Et Minucius, quidem in Octavii
admirationem raptus conticuit,
apud se tacitus illa evolvens quae audierat.
357
pleniore fidei mysteriorum institutione.
358
CAP. XLI. Postremo, laeti omnes hilaresque discedunt:
Caecilius, quod crediderit: Octavius,
quod vicerit: Minucius autem
quod ille crediderit, et hic vicerit. 359 | null | 8efba08c-7dee-4a21-a50a-ec1fe1ccadbb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
PROLOGUS.
NOTGERUS, quem, etsi indignum S. Mariae sanctique
Lamberti mancipium, praedicant tamen episcopum,
WOMARO venerabili in Christo Patri et
Fratribus Gandensibus, omnibusque fidelibus quocunque
locorum positis, haec oculo non obliquo
lecturis, perpetuitatem vitae coelestis. Postulare, imo
exhortari facultatulam nostrae modicitatis, Patres
reverendissimi, non dubitastis ut ex mirabilibus,
saeculis omnibus et gentibus praedicandis, nostrisque
diebus, licet simus indigni, nobis quidem
manifestatis, vobis insuper praerogatis, in translatione
scilicet S. Landoaldi archipresbyteri et sociorum
ejus revelatis, quia, ex nostra elati dioecesi,
vestro, praeordinante Deo, cesserunt juri; debeamus,
quantum ad nos usque, fama vulgante, potuit perferri,
omnium imo vestrae satisfacere petitioni. Justa
quidem petitio et digna exhortatio, quae, juxta quemdam
sapientem, et de praesentis honestate propositi,
et de futurae aetatis utilitate conjuncta est. Nisi enim
gesta eorum incuria praedecessorum nostrorum
deperissent, nobis hodieque sufficerent. Sed quanta
audivimus et cognovimus ea, et Patres nostri narraverunt
nobis, ea videlicet quae adhuc nostra tenet
memoria, rogatis scripto mandanda, ne itidem et
nos damnemur a posteritate subsecutura. Positis ad
haec in ancipiti, quia praesulatum apud vos omnium
artium arcem constat esse et credi, suspensam
mentem silentium librabat, illudque poeticum animum
offendens: In silvam ne ligna feras (HOR.
Sat. I, 10, 34), parum quid diffidentiae importabat.
Sed quia In culpa est animus, qui se non effugit unquam (HOR. Epist. I, 14, 13),
diffidentiae torpor
cessit, expostulatio vestra invaluit: nisi quod celeritas,
quae juxta Socratem beneficium gratius facit,
plus festinare, quam res expostularet, nos compulit.
Erat namque ante nos dictum: Vires, quas imperitia
denegat, charitas subministrat; et quia Incoepto
tantum opus est, caetera res expediet (SALLUST. Catil.
21). Igitur adorsi sumus, ne vestram auctoritatem
defugere videremur. Praesumenti enim auctoritas
datur, cum credit, quem postulat, praestare posse
quod petitur: et scienti econtra parere aequalis est
gloria cum imperante. Si quis autem forte futurus
obtrectator, #obliquo@# haec #oculo@# non timuerit #limare (HOR. Ep. I, 14, 37)
@#
et #odio obscuro morsuque@#
praesumpserit #venenare (Ibid.)
@#: in ejus satisfactionem
Jesum et sanctos angelos ejus, judiciumque
futurum testamur, nos parum hic aliud posuisse,
quam quae aut a presbytero Saraberto (id
sancte jurante, a vobisque, ut ipse retulit, fortiter et
horum merita Sanctorum obtestato) audivimus, aut
in scripto vestro nobis delato, fideliter mandata reperimus:
exceptis duntaxat iis quae, ex episcopatu
nostro decerpta, huic schedulae pro temporis ratione
videbantur congruenter praeponenda. Valete. Datum
tertio decimo Kalend. Julii, anno Dominicae Incarnationis
nongentesimo octogesimo, indictione
octava, imperante Domino Ottone post mortem
patris anno octavo, episcopatus nostri anno
nono.
LIBER PRIMUS. #S. Landoaldi et sociorum gesta, translationes miracula Wintershovii facta@#
CAPUT PRIMUM. #Viri apostolici sub Francis in Belgio adventus S. Landoaldi et sociorum.@#
1.
Francorum regnum a sui principio semper
infatigabile, tunc prae caeteris sibi collimitaneis
visum est florere, cum imago Dominicae fidei
colla passum est inclinare; et quod prius adorarat,
incendere; quod incenderat, voluit deinceps adorare.
Maximum autem accepit incrementum et firmum sub
eo sancta Dei Ecclesia statum, cum Clotharius rex,
justa successione hinc quartus, monarchiam
singulariter trium regebat regnorum, et cum quadragesimum
agebat annum, quem Heraclius Augustus,
sanctae crucis relator, quartum decimum.
Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus
est occursare: sed quidquid pene Gallia et Germania
regum et gentium continebat, suis habenis studuit
coercere. Hic filium suum inclytum Dagobertum
Austrasiis praefecerat, ejusque dominio Germaniae
regnum conjunxerat. Quorum felicissimo tempore
in tantum exuberavit Christianitatis titulus ubique,
ut pene rara aut nulla citra finitimos inveniatur hodieque
ecclesia, quae non alicujus sancti ejus temporis
nobis praetendat patrocinia. Sed ut sileamus interim
de innumeris, sancti viri Eligius et
Audoenus palatinis inceptabant insudare curis, B.
Arnulphus cum Romarico jam tunc intererant
regalibus consiliis: sanctus autem Amandus Aquitaniam
nativitatis suae illustrabat auspiciis. Qui dum
puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit,
Ogiamque insulam, ad occidentem maris Oceani
positam | null | 41ee2f30-7128-4059-b4c4-6cab053d0afb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, expetivit. Illic a fratribus spiritualibus cum
magno suscipitur gaudio: et quia sacras litteras
didicerat, in Dei quotidie servitio majori fervebat
desiderio. Post haec aetate quidem adultior, sed
animi intentione ferventior, apud Turones S. Martini
expetiit sepulcrum: ibique ejus interventionis oravit
auxilium, ut id sibi gratiae apponi expostularet Dominum,
quatenus peregrinationi totius vitae suae sibi
concedat apprehendere cursum. Ab oratione surrexit,
capitis comam sibi abscindi fecit, clericatus
adeptus honorem, omnem in clero gratiam, peregrinando
tamen, transcendit per ordinem. Bituricos
deinceps adiit, cum b. Austrigisilo ejusque archidiacono
S. Sulpitio sanctissime conversatus, in
cella a se aedificata per quindecim annos arctissimae
vitae se addixit.
2.
Deinde Romam quoque regressus, et a B. Petro
per visum monitus ut Gallias praedicationis causa
repedaret, tandem coactus a rege ac sacerdotibus,
episcopus ad praedicandum, ut tunc moris erat, est
ordinatus. Circumquaque etenim paganorum errore
adhuc impendente, necesse erat tam religiosis principibus
quam Domini sacerdotibus, alios ad verbum
Domini annuntiandum baptizandumque populum
et confirmandum ordinare. Quod ut nemini forte
videatur ambiguum, testis est Taxandria, post
multos hinc annos a B. Lamberto idolorum
culturis stirpitus liberata. Brachbantum quoque,
multis erroribus gentilium irretitum, ab ejus successore
S. Huberto ex parte correctum. Germania
etiam pene tota, noviter non solum conversa, sed
etiam novis episcopiis et ecclesiis illustrata pariter
et ditata. Ex iis alios novimus praedicationi usque ad
obitum institisse, alios vacantibus episcopiis aut
abbatiis postea subrogatos esse, alios novis Ecclesiis
episcopia nova instituisse. Beatus vero
Amandus officium susceptum strenue implevit, et
circumcirca positis (Vaccejam, id est Vasconiam,
et Danubium ultra pertentans) verbum Domini
annuntiavit, donec vires suas ad opus tam arduum
videns non sufficere, Romam deliberavit iterato
adire.
3.
Romanum universalem pontificatum Martinus
papa tum administrabat. Cui beatus Amandus votum
suum, cujus obtentu venerat, aperuit: et ut sibi ad
id opus peragendum suppetiae mitterentur poposcit.
Destinati sunt ei plures, quorum nomina exciderunt,
adjutores: inter quos S. Landoaldus archipresbyter,
Amantius diaconus: quos etiam comitatae
sunt sanctae feminae Vinciana et Adeltrudis,
cum aliis viris et mulieribus septem. Per idem fere
tempus B. Joannes, Tungrensium et Trajectensium
feliciter regens pontificatum, mortem occubuit.
Dagobertus vero rex, qui patre defuncto
rerum potitus auspicabiliter successerat, B.
Amandum evocavit, eumque Trajectensium cathedrae
praesidere fecit. Qui per triennium vicos et castra,
verbum vitae annuntiando, circuivit: sed nil se proficere
cernens, sacerdotes insuper et levitas insultare
sibi dolens, ad alia deinceps loca demigravit.
Incompertum est deinde quanta temporis intercapedine
plebs Trajectensium fuerit usque ad B.
Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quod
fama ad nos usque perferente accepimus B. Landoaldum
illic remansisse, et per novem annos vices
pontificis administrasse.
4.
Cui opinioni illud nos facile fecit accedere, quia
refertur idem B. Landoaldus, specialem patronum
nostrum, sanctum scilicet Lambertum, prima
pueritia nutrivisse. Propter quod et illustris vir
Aper, ejusdem pueri pater, praedium vocabulo Wintershovum,
super Archa fluvium positum, eidem
ad inhabitandum et ecclesiam construendam perpetuo
jure concessit, et eumdem puerum, divinis dogmatibus
imbuendam, cum eo manere constituit. Ubi
dum artifices operi insistunt, et aquam, utpote de
paludibus turbidam, fastidiunt, B. Landoaldus cum
puero Lamberto, invocato Christi nomine, cum crucis
protensione fontem limpidissimum baculi impressione
omnium usibus fecit ebullire, qui fidem
dictis praebet usque hodie.
5.
Alio itidem tempore cum usui necessario ignis
deesse videretur, accitus a viro sancto puer, ignem
inferre jubetur. Coepit idem imperio reniti, et cur
statim jubenti non satisfecerit, palam fateri: « Vas,
inquit, Domine, quo ignis opportune importetur,
deesse vides, et quo hunc modo inferri jubes?
Promptus quidem tibi obtemperare mihi est animus:
sed ut votis tuis contraire videar, ipse vasis cogit
defectus. » At pius Pater, ubi haesitantis pueri animum
persensit: « Placetne, inquit, fili, paternae jussioni
moram fieri, cum ea qua tegeris veste ignis satis
commode queat inferri? » Qua puer motus increpatione,
cum praeterea obedientiae exemplo cogeretur.
imperio Patris sane optemperat, pauloque progressus,
ignem requirere properat. Quo tandem invento,
nil | null | b4eb5c87-f8cb-4818-95b1-58f455343ed2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adesse videns quo eum opportunius ferret,
gremium prunis ardentibus laxat, easque nihil
cunctatus infra collocat, et ita, veste illaesa, ad Patrem
usque deportat. Tunc vir sanctus novitatem miraculi
secum altius considerare, felicisque pueri meritum
perfectorum etiam non dubitat virtutibus comparare:
quo quidem ardens elementum naturam suam vel
ostendere timuit vel omnino coactum est occultare.
At ubi ad populares aures recens adhuc miraculum
accessit, tum omnium ore puer extollitur, tum etiam
res divinitus gesta cum obedientis merito, jubentis
imperio ascribitur. Itaque ex utriusque sanctitate
virtus eadem acta creditur. Operabatur et alia multa
per eorum meritum illic Christus miracula.
CAPUT II. #Variae translationes Wintershovii factae.@#
Quorum rumore Childericus rex, tunc
sedem habens apud Trajectum, tactus compunctione,
sumptus necessarios mittebat ei quotidie.
Sed quadam vice Adrianus quidam, ejusdem beati
viri ad regem internuntius, nimia auri et argenti
pondera deportare creditus, a latronibus est interceptus,
et in medio viae loco Villari martyrium
adeptus. Beatus vero Landoaldus, cursum vitae praesentis
explens, in senectute bona repausationem
indeptus, hominem exuit, bravium coronae perennis
accepit, sepultus in ecclesia quam ipse aedificaverat
et in honore B. Petri per Kalendas Decembris dedicaverat.
Decessit autem quartodecimo Kalendas
Aprilis. Sed et comites peregrinationis ejus supra
denominati, suis, prout Christo libuit, temporibus
ab hac luce evocati, circa eum sunt in eadem
ecclesia tumulati. Solus beatus nomine et merito
Amantius diaconus in eadem cum ipso theca, quia
ejus, ut fama fert, in baptismate filius extiterat,
sepeliri est contentus.
7.
Plurimis deinde elapsis annorum curriculis,
S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum
regens Trajectense vel Leodiense episcopium, audita
illic multitudine signorum, monitus pariter
responsis visionum, eos illinc cum digna reverentia
transtulit, et eorum tumbas pro possibilitate sua
decorari mandavit. Facta est autem haec translatio
Kalend. Decembris, quo et dedicationem ejusdem
ecclesiae supra diximus memoratam. Mansit vero
honor, cultus et reverentia circa sanctorum corpora
quoadusque effera gens Normannorum, sedibus suis
non contenta, totam pene Galliam perturbavit: et
timore eruptionis eorum, ne sanctorum violarentur
busta, terrae sunt a fidelibus remandata.
Haic reposit oni interfuit quidam Frangerus, homo
nostra aetate senissimus, qui et ante infestationem
paganorum novem annis villae ejusdem exstiterat
procurator et villicus. Hildebrandus quoque
presbyter, quem propria manu ante paucos annos
tumulavit Sarabertus aeque presbyter, hujus notitiae
relator fidelissimus, qui et haec, quae praemisimus,
ab eodem Frangero commemorabat multis attestantibus
se audisse, et libellum de vita eorum pariter
vidisse (quem quia antiquaria manu commemorat
scriptum et a stillicidio cerae pene infusum, lectorem
ejus non ignoramus fuisse perrarum), at vero
quae hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se
delibasse, nuperrime vero incursione Hungrorum,
propter incuriam custodum, cum aliis rebus
eumdem libellum deflagrasse: Sed haec hactenus.
8.
Post Nortmannicam autem repulsionem, primus
quidam nomine Tietboldus locum praelibatum,
ubi corpora sanctorum erant reposita, a comite
Flandrensi, abbatiam sancti confessoris Christi
Bavonis tenente, accepit jure beneficii; post eum
Adelgandus. Qui potius cogitantes quae sunt mundi
quam quae sunt Domini, aliquem reverentiae cultum
sanctorum parvipenderunt reliquum esse honori:
quocirca paulatim haberi coepit contemptui. Ut vero
Aper, nostrae aetati finitimus, cum filiis locum ipsum
precario sortitus est, jam, ipsius Dei timore postposito,
ecclesia ipsa non tantum sancti honore condebito,
verum suo omnino vacuata est ornamento.
Wandoldus deinceps in dominio ejusdem successit
villae, ubi et accepit locum sepulturae; pro cujus
tumulatione filius deinde ejus Lambertus
cordis tactus est devotione, ut locum hunc deberet
excolere, pariterque miraculorum, quae illic fiebant,
suspensus admonitione. Namque, Domino praedium
ipsum sibi tunc vindicante, a vicinis, praeeuntibus
inimicitiis quibusdam, dissidente familia ipsius, villae
telas et alias vestes, ad ecclesiam confugium faciens,
super sanctorum tumbas abjecit, presbyter econtra
Sarabertus exinde ea deturbavit. Sed iis iterum a
familia reportatis ibidem, et presbytero deterrito ne
ulterius resisteret eis, nox supervenit, et familia ipsa
dormitum se circum locavit. Mane expergefacti,
vident, insperato et sine sua laesione, telas et quae deposuerant, ambusta esse.
9.
Est praeterea phylacterium, quod vere dicitur
S. Landoaldi fuisse proprium, in quo qui perjurare
praesumit, non impunitus abscedit | null | 568b0602-92ca-465b-8064-a5c09a0c7bcb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Familia plus duodecim
virorum ac mulierem, Witgeri et Lamberti
fratrum sacramento, ne aufugerent, in eo phylacterio
est obstricta: quod irritum ducens, insuper et thesaurum
in eadem ecclesia dominorum suorum reconditum
violando auferens, aufugit: sed mane circumcirca
a persequentibus frustra requisita, et a revertentibus
sub arbore prope ecclesiam dormiens salvo
thesauro est reinventa. Alius quidam, quodam flagitio
vere impeditus, in eodem perjuravit; eademque
nocte cum domo et unico filio miser deflagravit.
Alia quoque miracula illic fieri contigit, quae nunc
dicere supersedeo.
10.
Quapropter idem Lantso venerabilem virum
antecessorem nostrum, dominum scilicet Euraclum,
supplex adiit, rogans ut aut per se aut per
vicarios suos sanctorum corpora transferrentur, et
unde ante Nortmannicam depositi erant infestationem
relevarentur. Saepius postulando haec iterans,
tandem impetravit: et Bono archidiaconus cum
duobus archipresbyteris, fidelibus utique viris,
Thietboldo et Uhodone, sed et cum aliis ex monasteriis,
Sancti scilicet Trudonis, Belisiae, et Tungris,
illud advenerunt, et cum litania solemni ex tumulis,
quibus negligenter nimis squalebant, extulerunt.
Invenerunt autem plures thecas: sed una erat
in qua S. Landoaldus archipresbyter et diaconus
suus pariter tegebantur Amantius. Aderat et lapis
ad capita eorum, nominibus ipsorum insculptus. Aliae
continebant SS. Adeltrudem et Vincianam, quod
indicabat crucicula quaedam argentea, pectori S.
Vincianae superinventa. His rejectis pariter et relatis,
dum sanctorum corpora vino simul et aqua diluerentur,
avicula quaedam per fenestram feretro sanctorum
illapsa, simul et importune aliquoties eis, qui
huic officio intererant immersa, aliquoties in delossum
devolans quo corpora sanctorum erant elata,
omnibus astantibus et haec videntibus, miraculum
incussit pariter et horrorem. Nam et colore pulchritudinis
erat diversae, sed antehac inviso; et stridore
vocis quidem dulcifluae, sed inaudito. Quae licet ab
astantibus posset comprehendi, a nemine praesumpta
est temerari. Quae quasi quibusdam plausibus
laetitiae et vocis sibilatione hac illac circumvolans, et
iteruin feretro sanctorum insidens, non destitit ab
incoepto, donec omnia competenti consummarentur
officio.
11.
Eadem die caeca quaedam de villa Hasbina,
quae erat in vicinia, vulgante fama quod sanctorum
efferrentur corpora, accurrit celeriter cum candela.
Biduum deinde sustinens, et sanctorum patrocinia
indesinenter exposcens, tertia die recessit clare
videns.
12.
Sequenti igitur anno uxor jam dicti Lantsonis,
nomine Sigeburgis, morbo sic intercutis laborabat,
cruraque ejus cum pedibus ita intumuerant, ut pene
per totum annum nec saltem ecclesiam, nisi sella
gestatoria eveheretur, intraverit, nec toro viri nec
convivio participata sit, edulium omne fastidierit,
potum excepta aqua universum execrata sit. Haec
intempestae cujusdam noctis visione subita semivigilans
corripitur, atque in haec verba monetur: « Cum
dominos dominasque nostras extuleris, cur et nos
fideles eorum in luto delitescere sinis? Ego quippe
sum Landrada; Adrianus martyr et Julianus ipsi
quoque sunt de societate nostra. » Hanc visionem
illa viro intimavit, et, ut aut episcopus aut auctoritas
episcopi ad sublevationem eorum invitaretur rogavit.
Ille praeterito anno ita in elevatione caeterorum
questus est obsonatum, ut ei per manus haec inceptare
nimis videatur arduum. Post dies aliquot,
apparente iterum eadem visione, ab eadem qua prius
sanctimoniali secundum effigiem de negligentia corripitur,
de contemptu confunditur, « Et quae, inquit,
tot et tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti,
si nos ex luto efferres, jam sanari meruisses. »
Et ubi, inquit illa, vos inveniemus? Sella tua, qua
ad ecclesiam gestaris, inquit, nostra irreverenter
deprimit busta; arca autem retro posita, nimium
est nobis onerosa. Et si causaris quod episcopum
aut ejus vicarios non meritis, e vicino Sarabertum
saltem presbyterum habes, et alios ad id perficiendum
viros fideles. Mane itaque quid super his facto
opus esset deliberanti adest quaedam ex gynaeceo
ejus puella, cum eadem visione referens se monitam
per haec eadem signa: ea nunc in villa Guodenghove
habitabat. Sigeburgis autem domina ejus, cui haec
demonstrabantur, a cujusque ore jurantis haec et
obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc vivit; vivit
inquam, et praesenti duce sana et incolumis vescitur:
nobilis persona, domus ampla, rem fideliter
quaerentes scire non sinit latere. Quae cum omni
festinatione mittens presbyteros, qui haec explerent,
accersire; interim ipsa pro obtentu recuperandae
salutis | null | d9ade50c-dd8e-4367-9abe-1263a916c098 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non passa quiescere, fecit se ferri ad ecclesiam,
et interim a loco denominato paulatim egerere
terram. Et vix semipedem terrae eruerunt, et ecce
sanctorum cisternae in ipsa pene superficie apparebant.
Adveniunt et presbyteri quicunque fuerant
evocati, et, retectis sanctorum sepulcris, repererunt
nomina eorum exprompta in breviculis. Et dum
quaeque digna translatione adimplent pro posse,
ipsa jam dicta matrona, quae operi insistebat attentius,
subito conversa, rivos veneni et putredinis
saniem ad sextarii mensuram videt excurrisse sibi
ex cruribus. Quae admirata et de recepta sospitate
hilarior reddita, domum pedes rediit, convivium
hospitibus et domesticis opulenter apparavit, ipsa
intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini
potionem vel alterius sorbitionis jam abhorrens.
Fert autem fama multorum et ante nos et inpraesentiarum,
hanc beatam, dum sanctimonialibus Belisiae
positis praefecta suavissimos supernae contemplationis
carperet fructus, sacratissimam virginem praeclaraeque
nobilitatis Amelbergam sanctis instituisse
moribus studiisque. Facta est vero haec translatio
tertio Nonas Martii.
CAPUT III. #Miracula Wintershovii patrata.@#
13.
Illud quoque in memorabili sanctorum
clarificatione miraculum minime remur silendum,
quod perinde stupenda sui novitate constat magnificum.
Praefato quippe Lantsoni cum basilica vel
fundus sacratissimae quietis praedictorum sanctorum
post nonnullos sorte successisset, bene sibi conscius,
determinato rationis tenore (nam in eum constitutio
chirographi finem statuerat possidendi) successuram
sibi stirpis suae progeniem praelibato fore privandam
praedio, consulte sibi prospicere deliberavit, eo
animo ut, rurali privatus fundo, sanctorum saltem
pignorum non fraudaretur solatio. Expetens enim
ejusdem dioeceseos magnificentiam pontificis, tantae
illi suae dovotionis intimavit arcanum. Cujus illico
benedictione insignitus et auctoritate roboratus,
pretiosarum gazarum adiit repositorium, deligens
ex sacris corporibus quas aestimavit portiunculas.
Ecce autem in ipso praecipuo paschalis feste gaudii,
submissis bajulorum cervicibus, impendiosum invadunt
laborem itineris, et ad fores usque aedis sacratae
properantes perveniunt. Verum. mirabile dictu!
neutiquam vel ipsas transgredi praevalentes, repentinis
inopinate defixi passibus haesere: omni tamen
annisu multa diu frustra moliti, tandem divina
potentia se intelligunt arceri, sicque inviti, pudoris
sui cessere difficultati. Porro illustris Lantso a proposito
nequaquam destituitur. Verum diem ipsam
noctemque contiguam eleemosynarum largitionibus
crebrisque precum continuans obsecrationibus, sequenti
rursus die frustratur, ut prius: imo perendinatis
totius hebdomadae diebus quotidie eosdem
conatus consimilis sequitur liminaris obstaculi repulsus.
Hac ergo, quia minus successerat, octava
itidem lucis aurora, alia non cunctatus aggreditur
via. Licet enim tot antea fusis nequaquam profecisset
orationibus, tunc omni virtutis conamine praecordialia
accumulans vota, plurimaque spondens
obsequia, delegavit ad ipsam quietis eorum basilicam,
nonam frugum suarum portionem, quia decimam
alterius constaret esse Ecclesiae. Ei vero
loco, cui devotionis suae inferre satagebat fructum,
non modicam, cum aliis xeniorum impensis, haereditatis
suae largitus est possessionem. Sicque tandem,
sanctorum obtentu, benignum misericordis Dei meruit
respectum, votique compos ac spe potitus optabili,
vilipendit pristinae difficultatis dispendia, magnifica
Domini miseratione adeptus desiderii sui
lucra.
14.
Subenmenha nomen est fundi, unde quidam,
Manimius nomine, contractus omni nervorum virtute,
nec manum gratia cibi sumendi poterat ad os
ducere, nec nisi alio subvehente ad necessaria saltem
naturae procedere. Is carpento quidem ad santorum
patrocinia est provectus: sed eis salutem
plenissimam impartientibus, domum rediit pedes et
sanus. In villa Lewa, Huberto cuidam primario
ab Leodiensi episcopo beneficiato, erat mulier,
Geyla vocabulo, sed legionario plena daemonio, quod
deinde patuit: nam ducta a cognatis per diversa
virorum Dei coenobia, scilicet SS. Gervasii, Lamberti,
Trudonis, Gertrudis, cum nusquam posset
curari, praesentatur jam desperata eo loci; quia
sanctos noviter mirificandos spectabat de hoste
plenior laus triumphi. Quae in cupa fonte benedicto
redundante deposita, mox nomen B. Landoaldi terribiliter
coepit inclamare, et magnum ab ore muscarum
examen emittere: quae mediante hebdomada
paschali, meruit emundari.
15.
Mulier alia, S. Bavonis ancilla, Andresburgi
eatenus commorata, pro neglecto per annos censu,
oculorum visu est mulctata. Quarto jam anno caecitati
succumbens, de caetero emendationem pollicens,
candelam sanctorum luminariis attulit, censum neglectum
retulit, illuminata illico sana recessit. Zubleva
dicitur et alia villa: illic quaedam mulier sex
annorum curriculo patiebatur hydropis morbum.
Videt in visu nocturno se illuc adduci cum oblatione,
et recepta regredi sospitate. Quod evigilans
continuo | null | 55eecfda-7ad3-4c28-b886-0dd5b99acfc5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
explevit, in plaustro illo se deduci mandavit:
et postquam sanitatem recuperavit, a domino
suo Hildrado tradita sanctorum juri, deinde recessit.
16.
Quidam, Hildico nomine, omni dissipatus
actione, silvam ecclesiasticam saepius exstirpans,
increpatus tandem quadam die per nomen sanctorum
ut saltem desisteret, cum monitores insuper
suos cum sanctis, verbis vilibus annullaret; progressus
sequenti die, ut itidem faceret, fagum cum securi
illico superbus conscendit, et continuo, inverso
cadens collo, guttur liquidum, quod blasphemiam
spiraverat, elisit, sicque pessimam vitam digna
morte finivit. Presbyter Sarabertus equum, furtim
nocte quadam latronibus subripientibus, perdiderat:
mane comperto ad notum praesidium cucurrit, candelam
facere maturat: quam ut sanctis attulit, et
precum suarum vota deprompsit, reversum equum
foribus astantem reperit.
17.
Sic ergo copiosa, quae per eorum merita Dominus
dignatus est operari, miracula nos segnis tenacitate
silentii perhorrescentes succingere, res
quidem memorabiles, tamen paulo diffusa prolixitate
signavimus. Praesenti vero tempore nihilominus
apud nos gesta suppetunt adhuc perplura, quae nostra
itidem mandantes roboranda auctoritate, petistis
huic quam breviter inseri schedae. Nos autem
respirationi legentium vel auditorum consulentes
affectui, neve magni Domini magnifica in angustum
cogantur beneficia, dilatis sequentibus, sermonem
istum isto claudendum fine judicavimus, ut, viribus
interim per silentium recreatis, quae restant, quoniam
proprio indigere volumine pernoscuntur, alio
rursus initio commodius et insignius praetitulentur.
LIBER SECUNDUS. #Translatio reliquiarum Gandavum@#
1.
Relaturi mira Domini cunctipotentis opera,
quibus dilectum sui nominis confessorem B. Landoaldum
sociosque ejus nostris in temporibus mirifice
dignatus est propalare, dignum remur nec superfluum
memorabilem translationis eorumdem sanctorum
praemittere jucunditatem, per quam et ipsorum
signorum enituerunt nonnulla, et locus vester
vel regio dignationis eorum meruit feliciter insigniri
praesentia. Igitur emenso dierum curriculo, cum
inexplicabilis aevi mortalis ita exigeret determinatio,
praefatus illustris Lantso, determinatus videlicet
praememorati possessor fundi, cunctis viventibus
commune debitum solvit, prolisque suae successionem
ejusdem possessionis haereditate destituit. Imperialis
autem serenitatis moderante clementia (quae,
laudabili devotionis voto, suapte natura benevolum
induxit animum, servorum Dei vilitatibus impendio
prospicere), eadem possessio, absque refragationis
obstaculo, vestrae potestatis relegata cessit ditioni,
praelatorum scilicet sanctorum praeelecti Christi militis
egregii confessoris Bavonis.
2.
Igitur quia sapiens semper agit sapienter, vestro
restitutam juri sagaci perlustrantes industria,
altiori intellexistis consilio, honorabile depositum
ejus ipsam praeponderare omnimodo, nec tam pretiosi
thesauri thecam eo loci tantillo occulendam
modio. Super qua re trutinata inter vos diu mutuae
collationis deliberatione, astipulante praeterea archipraesulum
et antistitum prudentiumque virorum
convenientia, ad vestri, praepollentioris videlicet,
eminentiam loci sanctorum cinerum transferri decrevistis
pignora. Sed inter iter agendum, dum videlicet
sanctae devotionis tandem celebraretur exsecutio,
sanctorumque pretiosissimae per non modicam
itineris intercapedinem transferrentur reliquiae,
contigit, ut par erat, plurimos finitimorum tam felicis
opinionis occupari rumore.
3.
Inter nonnullos itaque auditorum comperit
haec languida quaedam, quae aegritudinis depressa
pondere, lectuli detinebatur strato, ut non diebus
jam numerosis ab eo, nisi bajulata, exsurgeret. Sed
cum hac optabili auditi rumoris jucunditate in spem
bonam pariter erigitur, de destitutae salutis recuperatione
per sanctorum opitulationem fiducialiter
certioratur. Unde non cunctata, per unanimem sibi
collateralem, apparatum candelae munusculum sanctorum
meritis et praesentiae precatur celeriter exhiberi.
Assensit ille fideliter, sanctumque fidei aggrediens
officium implere maturavit. Ecce autem, dictu
mirabile! repentinum sanctorum suffragium derelicta
conjux experitur infirma. E vestigio namque
dirigit, qui praemissum a sanctorum accessu removerent
maritum, utpote ipsa mox secutura, sanctorumque
praesentiam expetitura, et per semet quae
mittebat oblatura. Sed inhibente loci vel temporis
angustia, ne sanctorum moraretur profectio, lator
munusculi sanctorum se misericordiae praesentialiter
submissus intulit, coramque ipsis omnium qui aderant
notitiae in uxore exhibita pietatis eorum opera,
ad laudem et gloriam cunctipotentis Domini, protestatus
et professus est.
4.
Praeterea quoniam profectionis conducebat
competentia, locata navis cum mercenariis jucundae
sanctorum devectioni instituitur famulari. Ecce autem
unus remis applicitorum, cui quoddam acciderat
haud longe infortunium, rei familiaris dispendio
stimulatus, susceptoque labore obsaturatus, ante
destinatum itineris expensum, tam sancto infelix
sese subripere praesumpsit officio. Sed quia non
contemnenda, nec utilitati privatae substituenda
sanctorum feretra fuerint, absque moroso persensit
interstitio. Ultroneus namque et inexorabilis electorum
Dei avulsus ministerio, non modo | null | 667b3b9a-a7a4-4be0-9f44-ff45670dd160 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
deliberatae
non profuit utilitati, imo dignam non sponte passus
est redargutionem. Discedens itaque non spatiosa
peragrat itinera, neque desiderata expetit spatia:
verum mentis alienatus integritate, pristino quoque
membrorum frustratus vigore, vix proximae sibique
citius oblatae viciniae sepem cum gressibus offendens
commigrat, ibique stupidus dejicitur. Quin etiam superantem
nihilominus instantis diei particulam, totumque
sequentis noctis excursum debitae impendens
ultioni, haerebat attonitus. Attritus ergo aliquandiu
tanto correptionis verbere, tandemque pio
sanctorum quos vilipenderat obtentu, benigno miserentis
Dei visitatus respectu, ipse reatus sui medullitus
intelligit offensam. Mox igitur ut fenestratum
mentis penetrale sera licet transegit poenitentia,
consopito pariter corpori desides reviguere
vires: posthabitisque pristinae intentionis mordacibus
curis, solo vero sanctorum, pridem neglecto,
nunc inhianter flagrans obsequio, emensa retrorsum
festinis passibus remetitur itinera, ut tandem laetabundus
eorum sese inferret praesentiae. Cujus nimirum
recentis castigatio verberis, veraeque conversio
poenitudinis, velocia [vestigia] reddiderant: nec requievit
donec, voti compos optabilis, gloriosa sanctorum
praesentialiter consequeretur merita, coramque
ipsis et multorum frequentia expertam in se
protestatus est castigationem et clementiam.
5.
Ipso autem die, id est octavo Kalendas Aprilis,
quo in monasterium praefatum cum reliquiis
eisdem est intratum, mulier quaedam, Lenekin
nomine, praevenit, lumen diu amissum recepit Idibus
Aprilis, feria tertia scilicet hebdomadae paschalis.
Puella quaedam caeca de villa Ostholta advenit,
nomine Teudsmudis, vespertinam synaxim
fratribus celebrantibus sustinens, rediit clare videns,
nec viae ducem ulterius quaerens.
6.
In ipsa villa fuit et altera, intra annos infantiae
ita debilitata ut ante annum nec pedibus incedere
nec saltem a lecto quiverit surgere. Hanc mater,
supradictis virtutibus excita, primo mane inter brachia
sub divo sustulit, pro ejus recuperatione votum
sanctis fecit, scilicet illo se cum sobole venturam,
oblationem pariter devotam secum delaturam. Quod
ut explevit, puella paulatim subrigens sese in pedes,
stetit, convaluit, ambulare coepit, et abiit. Ibidem
exstitit et alia, Lewich vocitata, itidem omni corporis
virtute invalida, ea cum jam pene desperasset de
vita, audita signorum, quae illic fiebant, fama,
cereum sanctorum luminariis devovit. Mox ut illuc
destinavit, valentia totius corporis statim reintegrari
meruit. Wechtre nomen villae est; Riberta
erat illic mulier nuncupata, variis passionibus
detenta et pene omni membrorum officio destituta:
ad horum memoriam devota accessit, aliquantis
diebus demorari instituit, sanitatem consecuta recessit.
7.
Mulier praeterea quaedam XIII Kalend. Maii pro
filio rogatura venit. Huic filius domi relictus erat,
nomine Adelgerus, non solum lumine oculorum destitutus,
sed et capitis et corporis rheumatis motu
gibbosus totus. Mater pro ejus recuperatione oravit,
votum fecit; timore filii, quem desperatum reliquit,
citius rediit: ut domum remeavit, filium videntem
reperit, et certa incolumitate gaudentem laeta recepit.
Post haec, sub die septimo decimo Kalend. Junii,
advenit ancilla, Egerin vocata, albedinem vel lippitudinem
in oculis per annos multos perpessa: quae,
sanctorum meritis sospitatem indepta, sine ductore
gaudens et exsultans remeavit ad propria.
8.
Deinceps quinto Kalend. Junii mulier de villa
Rothen, paupercula, Adalmudis vocitata, dum ex
infirmitate nimia facta fuisset caeca, audita sanctorum
fama, ad eorum desiderabat pervenire patrocinia:
sed dum inflatis cruribus vix reperet, et a suis
prae paupertate illo deduci neglecta esset, et
hac desperatione nimis tabesceret, nocte superveniente
se sopori indulsit, SS. Landoaldum et Vincianam
habitu splendidissimo incensis cereis astantes
sibi cognovit; evigilans, reintegrationem totius corporis
adesse sibi persensit, dolorem totius infirmitatis
recessisse didicit: in crastinum de illuminatione
jam certa, de reliqua sanitate non dubia, per se cum
aliis admiratoribus multis sanctorum limina tentavit
invisere, gratiarum actiones pro posse non cessavit
impendere. In crastinum, id est, quarto Kalend.
Junii, quaedam femina Frethunara, et ipsa caeca,
sanctorum limina orationis gratia, causa salutis
expetendae, adibat: sed in ipsa via necdum illuc
pervenerat, et ecce pristina sanitate recepta, incedens
gaudebat.
9.
Sequenti demum die sancto Pentecostes, quod
est secundo Kalend. Junii. quidam Theodoricus,
nervis totius corporis per annos multos contractus,
multis veridicis testibus coram astantibus,
omnino sospitatem est adeptus. Deinde tertio Nonas
Julii, feria quinta ejusdem hebdomadae, mulier caeca
ex pago | null | 9eadf078-2a23-4b28-a64b-4a4ed216ed72 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Brachbantensi, sanctos cum auxiliatum
invocasset, et luminare deferendum eis pro
posse parasset, non mora exstitit, et lumen oculorum
recepit. De eodem pago exstitit et altera mulier,
quae nimio renum affecta dolore, per unius ferme
anni spatium ad nullius, ut ipsa fatebatur, officii
commoditatem valuit exsurgere. Haec ubi sanctorum
pignora delata didicit, et per ea illic mira operari
cognovit, candelam pro readipiscenda salute devovit;
ut sui in tanto dolore misererentur, oravit:
continuo sospitati pristinae reddita, candelam sanctis
devote offerens, cinctorium simul protulit, pro
indepta incolumitate gratias Deo per sanctorum merita
immensas retulit.
PROLOGUS.
NOTGERUS, quem, etsi indignum S. Mariae sanctique
Lamberti mancipium, praedicant tamen episcopum,
WOMARO venerabili in Christo Patri et
Fratribus Gandensibus, omnibusque fidelibus quocunque
locorum positis, haec oculo non obliquo
lecturis, perpetuitatem vitae coelestis. Postulare, imo
exhortari facultatulam nostrae modicitatis, Patres
reverendissimi, non dubitastis ut ex mirabilibus,
saeculis omnibus et gentibus praedicandis, nostrisque
diebus, licet simus indigni, nobis quidem
manifestatis, vobis insuper praerogatis, in translatione
scilicet S. Landoaldi archipresbyteri et sociorum
ejus revelatis, quia, ex nostra elati dioecesi,
vestro, praeordinante Deo, cesserunt juri; debeamus,
quantum ad nos usque, fama vulgante, potuit perferri,
omnium imo vestrae satisfacere petitioni. Justa
quidem petitio et digna exhortatio, quae, juxta quemdam
sapientem, et de praesentis honestate propositi,
et de futurae aetatis utilitate conjuncta est. Nisi enim
gesta eorum incuria praedecessorum nostrorum
deperissent, nobis hodieque sufficerent. Sed quanta
audivimus et cognovimus ea, et Patres nostri narraverunt
nobis, ea videlicet quae adhuc nostra tenet
memoria, rogatis scripto mandanda, ne itidem et
nos damnemur a posteritate subsecutura. Positis ad
haec in ancipiti, quia praesulatum apud vos omnium
artium arcem constat esse et credi, suspensam
mentem silentium librabat, illudque poeticum animum
offendens: In silvam ne ligna feras (HOR.
Sat. I, 10, 34), parum quid diffidentiae importabat.
Sed quia In culpa est animus, qui se non effugit unquam (HOR. Epist. I, 14, 13),
diffidentiae torpor
cessit, expostulatio vestra invaluit: nisi quod celeritas,
quae juxta Socratem beneficium gratius facit,
plus festinare, quam res expostularet, nos compulit.
Erat namque ante nos dictum: Vires, quas imperitia
denegat, charitas subministrat; et quia Incoepto
tantum opus est, caetera res expediet (SALLUST. Catil.
21). Igitur adorsi sumus, ne vestram auctoritatem
defugere videremur. Praesumenti enim auctoritas
datur, cum credit, quem postulat, praestare posse
quod petitur: et scienti econtra parere aequalis est
gloria cum imperante. Si quis autem forte futurus
obtrectator, #obliquo@# haec #oculo@# non timuerit #limare (HOR. Ep. I, 14, 37)
@#
et #odio obscuro morsuque@#
praesumpserit #venenare (Ibid.)
@#: in ejus satisfactionem
Jesum et sanctos angelos ejus, judiciumque
futurum testamur, nos parum hic aliud posuisse,
quam quae aut a presbytero Saraberto (id
sancte jurante, a vobisque, ut ipse retulit, fortiter et
horum merita Sanctorum obtestato) audivimus, aut
in scripto vestro nobis delato, fideliter mandata reperimus:
exceptis duntaxat iis quae, ex episcopatu
nostro decerpta, huic schedulae pro temporis ratione
videbantur congruenter praeponenda. Valete. Datum
tertio decimo Kalend. Julii, anno Dominicae Incarnationis
nongentesimo octogesimo, indictione
octava, imperante Domino Ottone post mortem
patris anno octavo, episcopatus nostri anno
nono.
LIBER PRIMUS. #S. Landoaldi et sociorum gesta, translationes miracula Wintershovii facta@#
CAPUT PRIMUM. #Viri apostolici sub Francis in Belgio adventus S. Landoaldi et sociorum.@#
1.
Francorum regnum a sui principio semper
infatigabile, tunc prae caeteris sibi collimitaneis
visum est florere, cum imago Dominicae fidei
colla passum est inclinare; et quod prius adorarat,
incendere; quod incenderat, voluit deinceps adorare.
Maximum autem accepit incrementum et firmum sub
eo sancta Dei Ecclesia statum, cum Clotharius rex,
justa successione hinc quartus, monarchiam
singulariter trium regebat regnorum, et cum quadragesimum
agebat annum, quem Heraclius Augustus,
sanctae crucis relator, quartum decimum.
Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus
est occursare: sed quidquid pene Gallia et Germania | null | 66d01bc6-057c-4601-9f9b-5fdc4aed5b0f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regum et gentium continebat, suis habenis studuit
coercere. Hic filium suum inclytum Dagobertum
Austrasiis praefecerat, ejusque dominio Germaniae
regnum conjunxerat. Quorum felicissimo tempore
in tantum exuberavit Christianitatis titulus ubique,
ut pene rara aut nulla citra finitimos inveniatur hodieque
ecclesia, quae non alicujus sancti ejus temporis
nobis praetendat patrocinia. Sed ut sileamus interim
de innumeris, sancti viri Eligius et
Audoenus palatinis inceptabant insudare curis, B.
Arnulphus cum Romarico jam tunc intererant
regalibus consiliis: sanctus autem Amandus Aquitaniam
nativitatis suae illustrabat auspiciis. Qui dum
puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit,
Ogiamque insulam, ad occidentem maris Oceani
positam, expetivit. Illic a fratribus spiritualibus cum
magno suscipitur gaudio: et quia sacras litteras
didicerat, in Dei quotidie servitio majori fervebat
desiderio. Post haec aetate quidem adultior, sed
animi intentione ferventior, apud Turones S. Martini
expetiit sepulcrum: ibique ejus interventionis oravit
auxilium, ut id sibi gratiae apponi expostularet Dominum,
quatenus peregrinationi totius vitae suae sibi
concedat apprehendere cursum. Ab oratione surrexit,
capitis comam sibi abscindi fecit, clericatus
adeptus honorem, omnem in clero gratiam, peregrinando
tamen, transcendit per ordinem. Bituricos
deinceps adiit, cum b. Austrigisilo ejusque archidiacono
S. Sulpitio sanctissime conversatus, in
cella a se aedificata per quindecim annos arctissimae
vitae se addixit.
2.
Deinde Romam quoque regressus, et a B. Petro
per visum monitus ut Gallias praedicationis causa
repedaret, tandem coactus a rege ac sacerdotibus,
episcopus ad praedicandum, ut tunc moris erat, est
ordinatus. Circumquaque etenim paganorum errore
adhuc impendente, necesse erat tam religiosis principibus
quam Domini sacerdotibus, alios ad verbum
Domini annuntiandum baptizandumque populum
et confirmandum ordinare. Quod ut nemini forte
videatur ambiguum, testis est Taxandria, post
multos hinc annos a B. Lamberto idolorum
culturis stirpitus liberata. Brachbantum quoque,
multis erroribus gentilium irretitum, ab ejus successore
S. Huberto ex parte correctum. Germania
etiam pene tota, noviter non solum conversa, sed
etiam novis episcopiis et ecclesiis illustrata pariter
et ditata. Ex iis alios novimus praedicationi usque ad
obitum institisse, alios vacantibus episcopiis aut
abbatiis postea subrogatos esse, alios novis Ecclesiis
episcopia nova instituisse. Beatus vero
Amandus officium susceptum strenue implevit, et
circumcirca positis (Vaccejam, id est Vasconiam,
et Danubium ultra pertentans) verbum Domini
annuntiavit, donec vires suas ad opus tam arduum
videns non sufficere, Romam deliberavit iterato
adire.
3.
Romanum universalem pontificatum Martinus
papa tum administrabat. Cui beatus Amandus votum
suum, cujus obtentu venerat, aperuit: et ut sibi ad
id opus peragendum suppetiae mitterentur poposcit.
Destinati sunt ei plures, quorum nomina exciderunt,
adjutores: inter quos S. Landoaldus archipresbyter,
Amantius diaconus: quos etiam comitatae
sunt sanctae feminae Vinciana et Adeltrudis,
cum aliis viris et mulieribus septem. Per idem fere
tempus B. Joannes, Tungrensium et Trajectensium
feliciter regens pontificatum, mortem occubuit.
Dagobertus vero rex, qui patre defuncto
rerum potitus auspicabiliter successerat, B.
Amandum evocavit, eumque Trajectensium cathedrae
praesidere fecit. Qui per triennium vicos et castra,
verbum vitae annuntiando, circuivit: sed nil se proficere
cernens, sacerdotes insuper et levitas insultare
sibi dolens, ad alia deinceps loca demigravit.
Incompertum est deinde quanta temporis intercapedine
plebs Trajectensium fuerit usque ad B.
Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quod
fama ad nos usque perferente accepimus B. Landoaldum
illic remansisse, et per novem annos vices
pontificis administrasse.
4.
Cui opinioni illud nos facile fecit accedere, quia
refertur idem B. Landoaldus, specialem patronum
nostrum, sanctum scilicet Lambertum, prima
pueritia nutrivisse. Propter quod et illustris vir
Aper, ejusdem pueri pater, praedium vocabulo Wintershovum,
super Archa fluvium positum, eidem
ad inhabitandum et ecclesiam construendam perpetuo
jure concessit, et eumdem puerum, divinis dogmatibus
imbuendam, cum eo manere constituit. Ubi
dum artifices operi insistunt, et aquam, utpote de
paludibus turbidam, fastidiunt, B. Landoaldus cum
puero Lamberto, invocato Christi nomine, cum crucis
protensione fontem limpidissimum baculi impressione
omnium usibus fecit ebullire, qui fidem
dictis praebet usque hodie.
5.
Alio itidem tempore cum usui necessario ignis
deesse videretur, accitus a viro sancto puer, ignem
inferre jubetur. Coepit idem imperio reniti, et cur
statim jubenti non | null | 881b2a74-e843-44d4-aad4-2aafc938a823 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
satisfecerit, palam fateri: « Vas,
inquit, Domine, quo ignis opportune importetur,
deesse vides, et quo hunc modo inferri jubes?
Promptus quidem tibi obtemperare mihi est animus:
sed ut votis tuis contraire videar, ipse vasis cogit
defectus. » At pius Pater, ubi haesitantis pueri animum
persensit: « Placetne, inquit, fili, paternae jussioni
moram fieri, cum ea qua tegeris veste ignis satis
commode queat inferri? » Qua puer motus increpatione,
cum praeterea obedientiae exemplo cogeretur.
imperio Patris sane optemperat, pauloque progressus,
ignem requirere properat. Quo tandem invento,
nil adesse videns quo eum opportunius ferret,
gremium prunis ardentibus laxat, easque nihil
cunctatus infra collocat, et ita, veste illaesa, ad Patrem
usque deportat. Tunc vir sanctus novitatem miraculi
secum altius considerare, felicisque pueri meritum
perfectorum etiam non dubitat virtutibus comparare:
quo quidem ardens elementum naturam suam vel
ostendere timuit vel omnino coactum est occultare.
At ubi ad populares aures recens adhuc miraculum
accessit, tum omnium ore puer extollitur, tum etiam
res divinitus gesta cum obedientis merito, jubentis
imperio ascribitur. Itaque ex utriusque sanctitate
virtus eadem acta creditur. Operabatur et alia multa
per eorum meritum illic Christus miracula.
CAPUT II. #Variae translationes Wintershovii factae.@#
Quorum rumore Childericus rex, tunc
sedem habens apud Trajectum, tactus compunctione,
sumptus necessarios mittebat ei quotidie.
Sed quadam vice Adrianus quidam, ejusdem beati
viri ad regem internuntius, nimia auri et argenti
pondera deportare creditus, a latronibus est interceptus,
et in medio viae loco Villari martyrium
adeptus. Beatus vero Landoaldus, cursum vitae praesentis
explens, in senectute bona repausationem
indeptus, hominem exuit, bravium coronae perennis
accepit, sepultus in ecclesia quam ipse aedificaverat
et in honore B. Petri per Kalendas Decembris dedicaverat.
Decessit autem quartodecimo Kalendas
Aprilis. Sed et comites peregrinationis ejus supra
denominati, suis, prout Christo libuit, temporibus
ab hac luce evocati, circa eum sunt in eadem
ecclesia tumulati. Solus beatus nomine et merito
Amantius diaconus in eadem cum ipso theca, quia
ejus, ut fama fert, in baptismate filius extiterat,
sepeliri est contentus.
7.
Plurimis deinde elapsis annorum curriculis,
S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum
regens Trajectense vel Leodiense episcopium, audita
illic multitudine signorum, monitus pariter
responsis visionum, eos illinc cum digna reverentia
transtulit, et eorum tumbas pro possibilitate sua
decorari mandavit. Facta est autem haec translatio
Kalend. Decembris, quo et dedicationem ejusdem
ecclesiae supra diximus memoratam. Mansit vero
honor, cultus et reverentia circa sanctorum corpora
quoadusque effera gens Normannorum, sedibus suis
non contenta, totam pene Galliam perturbavit: et
timore eruptionis eorum, ne sanctorum violarentur
busta, terrae sunt a fidelibus remandata.
Haic reposit oni interfuit quidam Frangerus, homo
nostra aetate senissimus, qui et ante infestationem
paganorum novem annis villae ejusdem exstiterat
procurator et villicus. Hildebrandus quoque
presbyter, quem propria manu ante paucos annos
tumulavit Sarabertus aeque presbyter, hujus notitiae
relator fidelissimus, qui et haec, quae praemisimus,
ab eodem Frangero commemorabat multis attestantibus
se audisse, et libellum de vita eorum pariter
vidisse (quem quia antiquaria manu commemorat
scriptum et a stillicidio cerae pene infusum, lectorem
ejus non ignoramus fuisse perrarum), at vero
quae hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se
delibasse, nuperrime vero incursione Hungrorum,
propter incuriam custodum, cum aliis rebus
eumdem libellum deflagrasse: Sed haec hactenus.
8.
Post Nortmannicam autem repulsionem, primus
quidam nomine Tietboldus locum praelibatum,
ubi corpora sanctorum erant reposita, a comite
Flandrensi, abbatiam sancti confessoris Christi
Bavonis tenente, accepit jure beneficii; post eum
Adelgandus. Qui potius cogitantes quae sunt mundi
quam quae sunt Domini, aliquem reverentiae cultum
sanctorum parvipenderunt reliquum esse honori:
quocirca paulatim haberi coepit contemptui. Ut vero
Aper, nostrae aetati finitimus, cum filiis locum ipsum
precario sortitus est, jam, ipsius Dei timore postposito,
ecclesia ipsa non tantum sancti honore condebito,
verum suo omnino vacuata est ornamento.
Wandoldus deinceps in dominio ejusdem successit
villae, ubi et accepit locum sepulturae; pro cujus
tumulatione filius deinde ejus Lambertus
cordis tactus est devotione, ut locum hunc deberet
excolere, pariterque miraculorum, quae illic fiebant,
suspensus admonitione. Namque, Domino | null | afd40756-128a-4538-96f0-ac8323c696ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
praedium
ipsum sibi tunc vindicante, a vicinis, praeeuntibus
inimicitiis quibusdam, dissidente familia ipsius, villae
telas et alias vestes, ad ecclesiam confugium faciens,
super sanctorum tumbas abjecit, presbyter econtra
Sarabertus exinde ea deturbavit. Sed iis iterum a
familia reportatis ibidem, et presbytero deterrito ne
ulterius resisteret eis, nox supervenit, et familia ipsa
dormitum se circum locavit. Mane expergefacti,
vident, insperato et sine sua laesione, telas et quae deposuerant, ambusta esse.
9.
Est praeterea phylacterium, quod vere dicitur
S. Landoaldi fuisse proprium, in quo qui perjurare
praesumit, non impunitus abscedit. Familia plus duodecim
virorum ac mulierem, Witgeri et Lamberti
fratrum sacramento, ne aufugerent, in eo phylacterio
est obstricta: quod irritum ducens, insuper et thesaurum
in eadem ecclesia dominorum suorum reconditum
violando auferens, aufugit: sed mane circumcirca
a persequentibus frustra requisita, et a revertentibus
sub arbore prope ecclesiam dormiens salvo
thesauro est reinventa. Alius quidam, quodam flagitio
vere impeditus, in eodem perjuravit; eademque
nocte cum domo et unico filio miser deflagravit.
Alia quoque miracula illic fieri contigit, quae nunc
dicere supersedeo.
10.
Quapropter idem Lantso venerabilem virum
antecessorem nostrum, dominum scilicet Euraclum,
supplex adiit, rogans ut aut per se aut per
vicarios suos sanctorum corpora transferrentur, et
unde ante Nortmannicam depositi erant infestationem
relevarentur. Saepius postulando haec iterans,
tandem impetravit: et Bono archidiaconus cum
duobus archipresbyteris, fidelibus utique viris,
Thietboldo et Uhodone, sed et cum aliis ex monasteriis,
Sancti scilicet Trudonis, Belisiae, et Tungris,
illud advenerunt, et cum litania solemni ex tumulis,
quibus negligenter nimis squalebant, extulerunt.
Invenerunt autem plures thecas: sed una erat
in qua S. Landoaldus archipresbyter et diaconus
suus pariter tegebantur Amantius. Aderat et lapis
ad capita eorum, nominibus ipsorum insculptus. Aliae
continebant SS. Adeltrudem et Vincianam, quod
indicabat crucicula quaedam argentea, pectori S.
Vincianae superinventa. His rejectis pariter et relatis,
dum sanctorum corpora vino simul et aqua diluerentur,
avicula quaedam per fenestram feretro sanctorum
illapsa, simul et importune aliquoties eis, qui
huic officio intererant immersa, aliquoties in delossum
devolans quo corpora sanctorum erant elata,
omnibus astantibus et haec videntibus, miraculum
incussit pariter et horrorem. Nam et colore pulchritudinis
erat diversae, sed antehac inviso; et stridore
vocis quidem dulcifluae, sed inaudito. Quae licet ab
astantibus posset comprehendi, a nemine praesumpta
est temerari. Quae quasi quibusdam plausibus
laetitiae et vocis sibilatione hac illac circumvolans, et
iteruin feretro sanctorum insidens, non destitit ab
incoepto, donec omnia competenti consummarentur
officio.
11.
Eadem die caeca quaedam de villa Hasbina,
quae erat in vicinia, vulgante fama quod sanctorum
efferrentur corpora, accurrit celeriter cum candela.
Biduum deinde sustinens, et sanctorum patrocinia
indesinenter exposcens, tertia die recessit clare
videns.
12.
Sequenti igitur anno uxor jam dicti Lantsonis,
nomine Sigeburgis, morbo sic intercutis laborabat,
cruraque ejus cum pedibus ita intumuerant, ut pene
per totum annum nec saltem ecclesiam, nisi sella
gestatoria eveheretur, intraverit, nec toro viri nec
convivio participata sit, edulium omne fastidierit,
potum excepta aqua universum execrata sit. Haec
intempestae cujusdam noctis visione subita semivigilans
corripitur, atque in haec verba monetur: « Cum
dominos dominasque nostras extuleris, cur et nos
fideles eorum in luto delitescere sinis? Ego quippe
sum Landrada; Adrianus martyr et Julianus ipsi
quoque sunt de societate nostra. » Hanc visionem
illa viro intimavit, et, ut aut episcopus aut auctoritas
episcopi ad sublevationem eorum invitaretur rogavit.
Ille praeterito anno ita in elevatione caeterorum
questus est obsonatum, ut ei per manus haec inceptare
nimis videatur arduum. Post dies aliquot,
apparente iterum eadem visione, ab eadem qua prius
sanctimoniali secundum effigiem de negligentia corripitur,
de contemptu confunditur, « Et quae, inquit,
tot et tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti,
si nos ex luto efferres, jam sanari meruisses. »
Et ubi, inquit illa, vos inveniemus? Sella tua, qua
ad ecclesiam gestaris, inquit, nostra irreverenter
deprimit busta; arca autem retro posita, nimium
est nobis onerosa. Et si causaris quod episcopum
aut ejus vicarios non meritis, e vicino Sarabertum
saltem presbyterum habes | null | 63a280d3-ac36-49b9-8090-014b3bb5fbff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et alios ad id perficiendum
viros fideles. Mane itaque quid super his facto
opus esset deliberanti adest quaedam ex gynaeceo
ejus puella, cum eadem visione referens se monitam
per haec eadem signa: ea nunc in villa Guodenghove
habitabat. Sigeburgis autem domina ejus, cui haec
demonstrabantur, a cujusque ore jurantis haec et
obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc vivit; vivit
inquam, et praesenti duce sana et incolumis vescitur:
nobilis persona, domus ampla, rem fideliter
quaerentes scire non sinit latere. Quae cum omni
festinatione mittens presbyteros, qui haec explerent,
accersire; interim ipsa pro obtentu recuperandae
salutis non passa quiescere, fecit se ferri ad ecclesiam,
et interim a loco denominato paulatim egerere
terram. Et vix semipedem terrae eruerunt, et ecce
sanctorum cisternae in ipsa pene superficie apparebant.
Adveniunt et presbyteri quicunque fuerant
evocati, et, retectis sanctorum sepulcris, repererunt
nomina eorum exprompta in breviculis. Et dum
quaeque digna translatione adimplent pro posse,
ipsa jam dicta matrona, quae operi insistebat attentius,
subito conversa, rivos veneni et putredinis
saniem ad sextarii mensuram videt excurrisse sibi
ex cruribus. Quae admirata et de recepta sospitate
hilarior reddita, domum pedes rediit, convivium
hospitibus et domesticis opulenter apparavit, ipsa
intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini
potionem vel alterius sorbitionis jam abhorrens.
Fert autem fama multorum et ante nos et inpraesentiarum,
hanc beatam, dum sanctimonialibus Belisiae
positis praefecta suavissimos supernae contemplationis
carperet fructus, sacratissimam virginem praeclaraeque
nobilitatis Amelbergam sanctis instituisse
moribus studiisque. Facta est vero haec translatio
tertio Nonas Martii.
CAPUT III. #Miracula Wintershovii patrata.@#
13.
Illud quoque in memorabili sanctorum
clarificatione miraculum minime remur silendum,
quod perinde stupenda sui novitate constat magnificum.
Praefato quippe Lantsoni cum basilica vel
fundus sacratissimae quietis praedictorum sanctorum
post nonnullos sorte successisset, bene sibi conscius,
determinato rationis tenore (nam in eum constitutio
chirographi finem statuerat possidendi) successuram
sibi stirpis suae progeniem praelibato fore privandam
praedio, consulte sibi prospicere deliberavit, eo
animo ut, rurali privatus fundo, sanctorum saltem
pignorum non fraudaretur solatio. Expetens enim
ejusdem dioeceseos magnificentiam pontificis, tantae
illi suae dovotionis intimavit arcanum. Cujus illico
benedictione insignitus et auctoritate roboratus,
pretiosarum gazarum adiit repositorium, deligens
ex sacris corporibus quas aestimavit portiunculas.
Ecce autem in ipso praecipuo paschalis feste gaudii,
submissis bajulorum cervicibus, impendiosum invadunt
laborem itineris, et ad fores usque aedis sacratae
properantes perveniunt. Verum. mirabile dictu!
neutiquam vel ipsas transgredi praevalentes, repentinis
inopinate defixi passibus haesere: omni tamen
annisu multa diu frustra moliti, tandem divina
potentia se intelligunt arceri, sicque inviti, pudoris
sui cessere difficultati. Porro illustris Lantso a proposito
nequaquam destituitur. Verum diem ipsam
noctemque contiguam eleemosynarum largitionibus
crebrisque precum continuans obsecrationibus, sequenti
rursus die frustratur, ut prius: imo perendinatis
totius hebdomadae diebus quotidie eosdem
conatus consimilis sequitur liminaris obstaculi repulsus.
Hac ergo, quia minus successerat, octava
itidem lucis aurora, alia non cunctatus aggreditur
via. Licet enim tot antea fusis nequaquam profecisset
orationibus, tunc omni virtutis conamine praecordialia
accumulans vota, plurimaque spondens
obsequia, delegavit ad ipsam quietis eorum basilicam,
nonam frugum suarum portionem, quia decimam
alterius constaret esse Ecclesiae. Ei vero
loco, cui devotionis suae inferre satagebat fructum,
non modicam, cum aliis xeniorum impensis, haereditatis
suae largitus est possessionem. Sicque tandem,
sanctorum obtentu, benignum misericordis Dei meruit
respectum, votique compos ac spe potitus optabili,
vilipendit pristinae difficultatis dispendia, magnifica
Domini miseratione adeptus desiderii sui
lucra.
14.
Subenmenha nomen est fundi, unde quidam,
Manimius nomine, contractus omni nervorum virtute,
nec manum gratia cibi sumendi poterat ad os
ducere, nec nisi alio subvehente ad necessaria saltem
naturae procedere. Is carpento quidem ad santorum
patrocinia est provectus: sed eis salutem
plenissimam impartientibus, domum rediit pedes et
sanus. In villa Lewa, Huberto cuidam primario
ab Leodiensi episcopo beneficiato, erat mulier,
Geyla vocabulo, sed legionario plena daemonio, quod
deinde patuit: nam ducta a cognatis per diversa
virorum Dei coenobia, scilicet SS. Gervasii, Lamberti,
Trudonis, Gertrudis, cum nusquam posset
curari, praesentatur jam desperata eo loci; quia
sanctos noviter mirificandos spectabat de hoste
plenior laus triumphi. Quae in cupa fonte benedicto
redundante deposita | null | 6ff9b144-4e92-4f2c-a4ef-f53d6782c795 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, mox nomen B. Landoaldi terribiliter
coepit inclamare, et magnum ab ore muscarum
examen emittere: quae mediante hebdomada
paschali, meruit emundari.
15.
Mulier alia, S. Bavonis ancilla, Andresburgi
eatenus commorata, pro neglecto per annos censu,
oculorum visu est mulctata. Quarto jam anno caecitati
succumbens, de caetero emendationem pollicens,
candelam sanctorum luminariis attulit, censum neglectum
retulit, illuminata illico sana recessit. Zubleva
dicitur et alia villa: illic quaedam mulier sex
annorum curriculo patiebatur hydropis morbum.
Videt in visu nocturno se illuc adduci cum oblatione,
et recepta regredi sospitate. Quod evigilans
continuo explevit, in plaustro illo se deduci mandavit:
et postquam sanitatem recuperavit, a domino
suo Hildrado tradita sanctorum juri, deinde recessit.
16.
Quidam, Hildico nomine, omni dissipatus
actione, silvam ecclesiasticam saepius exstirpans,
increpatus tandem quadam die per nomen sanctorum
ut saltem desisteret, cum monitores insuper
suos cum sanctis, verbis vilibus annullaret; progressus
sequenti die, ut itidem faceret, fagum cum securi
illico superbus conscendit, et continuo, inverso
cadens collo, guttur liquidum, quod blasphemiam
spiraverat, elisit, sicque pessimam vitam digna
morte finivit. Presbyter Sarabertus equum, furtim
nocte quadam latronibus subripientibus, perdiderat:
mane comperto ad notum praesidium cucurrit, candelam
facere maturat: quam ut sanctis attulit, et
precum suarum vota deprompsit, reversum equum
foribus astantem reperit.
17.
Sic ergo copiosa, quae per eorum merita Dominus
dignatus est operari, miracula nos segnis tenacitate
silentii perhorrescentes succingere, res
quidem memorabiles, tamen paulo diffusa prolixitate
signavimus. Praesenti vero tempore nihilominus
apud nos gesta suppetunt adhuc perplura, quae nostra
itidem mandantes roboranda auctoritate, petistis
huic quam breviter inseri schedae. Nos autem
respirationi legentium vel auditorum consulentes
affectui, neve magni Domini magnifica in angustum
cogantur beneficia, dilatis sequentibus, sermonem
istum isto claudendum fine judicavimus, ut, viribus
interim per silentium recreatis, quae restant, quoniam
proprio indigere volumine pernoscuntur, alio
rursus initio commodius et insignius praetitulentur.
CAPUT PRIMUM. #Viri apostolici sub Francis in Belgio adventus S. Landoaldi et sociorum.@#
1.
Francorum regnum a sui principio semper
infatigabile, tunc prae caeteris sibi collimitaneis
visum est florere, cum imago Dominicae fidei
colla passum est inclinare; et quod prius adorarat,
incendere; quod incenderat, voluit deinceps adorare.
Maximum autem accepit incrementum et firmum sub
eo sancta Dei Ecclesia statum, cum Clotharius rex,
justa successione hinc quartus, monarchiam
singulariter trium regebat regnorum, et cum quadragesimum
agebat annum, quem Heraclius Augustus,
sanctae crucis relator, quartum decimum.
Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus
est occursare: sed quidquid pene Gallia et Germania
regum et gentium continebat, suis habenis studuit
coercere. Hic filium suum inclytum Dagobertum
Austrasiis praefecerat, ejusque dominio Germaniae
regnum conjunxerat. Quorum felicissimo tempore
in tantum exuberavit Christianitatis titulus ubique,
ut pene rara aut nulla citra finitimos inveniatur hodieque
ecclesia, quae non alicujus sancti ejus temporis
nobis praetendat patrocinia. Sed ut sileamus interim
de innumeris, sancti viri Eligius et
Audoenus palatinis inceptabant insudare curis, B.
Arnulphus cum Romarico jam tunc intererant
regalibus consiliis: sanctus autem Amandus Aquitaniam
nativitatis suae illustrabat auspiciis. Qui dum
puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit,
Ogiamque insulam, ad occidentem maris Oceani
positam, expetivit. Illic a fratribus spiritualibus cum
magno suscipitur gaudio: et quia sacras litteras
didicerat, in Dei quotidie servitio majori fervebat
desiderio. Post haec aetate quidem adultior, sed
animi intentione ferventior, apud Turones S. Martini
expetiit sepulcrum: ibique ejus interventionis oravit
auxilium, ut id sibi gratiae apponi expostularet Dominum,
quatenus peregrinationi totius vitae suae sibi
concedat apprehendere cursum. Ab oratione surrexit,
capitis comam sibi abscindi fecit, clericatus
adeptus honorem, omnem in clero gratiam, peregrinando
tamen, transcendit per ordinem. Bituricos
deinceps adiit, cum b. Austrigisilo ejusque archidiacono
S. Sulpitio sanctissime conversatus, in
cella a se aedificata per quindecim annos arctissimae
vitae se addixit.
2.
Deinde Romam quoque regressus, et a B. Petro
per visum monitus ut Gallias praedicationis causa
repedaret, tandem coactus a rege ac sacerdotibus,
episcopus ad praedicandum, ut tunc moris erat, est
ordinatus. Circumquaque etenim paganorum errore
adhuc impendente, necesse erat tam religiosis principibus | null | 11a9f644-df4b-4f4d-9dd0-6dc8e5b93834 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quam Domini sacerdotibus, alios ad verbum
Domini annuntiandum baptizandumque populum
et confirmandum ordinare. Quod ut nemini forte
videatur ambiguum, testis est Taxandria, post
multos hinc annos a B. Lamberto idolorum
culturis stirpitus liberata. Brachbantum quoque,
multis erroribus gentilium irretitum, ab ejus successore
S. Huberto ex parte correctum. Germania
etiam pene tota, noviter non solum conversa, sed
etiam novis episcopiis et ecclesiis illustrata pariter
et ditata. Ex iis alios novimus praedicationi usque ad
obitum institisse, alios vacantibus episcopiis aut
abbatiis postea subrogatos esse, alios novis Ecclesiis
episcopia nova instituisse. Beatus vero
Amandus officium susceptum strenue implevit, et
circumcirca positis (Vaccejam, id est Vasconiam,
et Danubium ultra pertentans) verbum Domini
annuntiavit, donec vires suas ad opus tam arduum
videns non sufficere, Romam deliberavit iterato
adire.
3.
Romanum universalem pontificatum Martinus
papa tum administrabat. Cui beatus Amandus votum
suum, cujus obtentu venerat, aperuit: et ut sibi ad
id opus peragendum suppetiae mitterentur poposcit.
Destinati sunt ei plures, quorum nomina exciderunt,
adjutores: inter quos S. Landoaldus archipresbyter,
Amantius diaconus: quos etiam comitatae
sunt sanctae feminae Vinciana et Adeltrudis,
cum aliis viris et mulieribus septem. Per idem fere
tempus B. Joannes, Tungrensium et Trajectensium
feliciter regens pontificatum, mortem occubuit.
Dagobertus vero rex, qui patre defuncto
rerum potitus auspicabiliter successerat, B.
Amandum evocavit, eumque Trajectensium cathedrae
praesidere fecit. Qui per triennium vicos et castra,
verbum vitae annuntiando, circuivit: sed nil se proficere
cernens, sacerdotes insuper et levitas insultare
sibi dolens, ad alia deinceps loca demigravit.
Incompertum est deinde quanta temporis intercapedine
plebs Trajectensium fuerit usque ad B.
Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quod
fama ad nos usque perferente accepimus B. Landoaldum
illic remansisse, et per novem annos vices
pontificis administrasse.
4.
Cui opinioni illud nos facile fecit accedere, quia
refertur idem B. Landoaldus, specialem patronum
nostrum, sanctum scilicet Lambertum, prima
pueritia nutrivisse. Propter quod et illustris vir
Aper, ejusdem pueri pater, praedium vocabulo Wintershovum,
super Archa fluvium positum, eidem
ad inhabitandum et ecclesiam construendam perpetuo
jure concessit, et eumdem puerum, divinis dogmatibus
imbuendam, cum eo manere constituit. Ubi
dum artifices operi insistunt, et aquam, utpote de
paludibus turbidam, fastidiunt, B. Landoaldus cum
puero Lamberto, invocato Christi nomine, cum crucis
protensione fontem limpidissimum baculi impressione
omnium usibus fecit ebullire, qui fidem
dictis praebet usque hodie.
5.
Alio itidem tempore cum usui necessario ignis
deesse videretur, accitus a viro sancto puer, ignem
inferre jubetur. Coepit idem imperio reniti, et cur
statim jubenti non satisfecerit, palam fateri: « Vas,
inquit, Domine, quo ignis opportune importetur,
deesse vides, et quo hunc modo inferri jubes?
Promptus quidem tibi obtemperare mihi est animus:
sed ut votis tuis contraire videar, ipse vasis cogit
defectus. » At pius Pater, ubi haesitantis pueri animum
persensit: « Placetne, inquit, fili, paternae jussioni
moram fieri, cum ea qua tegeris veste ignis satis
commode queat inferri? » Qua puer motus increpatione,
cum praeterea obedientiae exemplo cogeretur.
imperio Patris sane optemperat, pauloque progressus,
ignem requirere properat. Quo tandem invento,
nil adesse videns quo eum opportunius ferret,
gremium prunis ardentibus laxat, easque nihil
cunctatus infra collocat, et ita, veste illaesa, ad Patrem
usque deportat. Tunc vir sanctus novitatem miraculi
secum altius considerare, felicisque pueri meritum
perfectorum etiam non dubitat virtutibus comparare:
quo quidem ardens elementum naturam suam vel
ostendere timuit vel omnino coactum est occultare.
At ubi ad populares aures recens adhuc miraculum
accessit, tum omnium ore puer extollitur, tum etiam
res divinitus gesta cum obedientis merito, jubentis
imperio ascribitur. Itaque ex utriusque sanctitate
virtus eadem acta creditur. Operabatur et alia multa
per eorum meritum illic Christus miracula.
1.
Francorum regnum a sui principio semper
infatigabile, tunc prae caeteris sibi collimitaneis
visum est florere, cum imago Dominicae fidei
colla passum est inclinare; et quod prius adorarat,
incendere; quod incenderat, voluit deinceps adorare.
Maximum autem accepit incrementum et firmum sub
eo sancta Dei Ecclesia statum, cum Clotharius rex,
justa successione hinc quartus, | null | 9069f9c3-d610-4097-a0cc-fadb97bedbd5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
monarchiam
singulariter trium regebat regnorum, et cum quadragesimum
agebat annum, quem Heraclius Augustus,
sanctae crucis relator, quartum decimum.
Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus
est occursare: sed quidquid pene Gallia et Germania
regum et gentium continebat, suis habenis studuit
coercere. Hic filium suum inclytum Dagobertum
Austrasiis praefecerat, ejusque dominio Germaniae
regnum conjunxerat. Quorum felicissimo tempore
in tantum exuberavit Christianitatis titulus ubique,
ut pene rara aut nulla citra finitimos inveniatur hodieque
ecclesia, quae non alicujus sancti ejus temporis
nobis praetendat patrocinia. Sed ut sileamus interim
de innumeris, sancti viri Eligius et
Audoenus palatinis inceptabant insudare curis, B.
Arnulphus cum Romarico jam tunc intererant
regalibus consiliis: sanctus autem Amandus Aquitaniam
nativitatis suae illustrabat auspiciis. Qui dum
puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit,
Ogiamque insulam, ad occidentem maris Oceani
positam, expetivit. Illic a fratribus spiritualibus cum
magno suscipitur gaudio: et quia sacras litteras
didicerat, in Dei quotidie servitio majori fervebat
desiderio. Post haec aetate quidem adultior, sed
animi intentione ferventior, apud Turones S. Martini
expetiit sepulcrum: ibique ejus interventionis oravit
auxilium, ut id sibi gratiae apponi expostularet Dominum,
quatenus peregrinationi totius vitae suae sibi
concedat apprehendere cursum. Ab oratione surrexit,
capitis comam sibi abscindi fecit, clericatus
adeptus honorem, omnem in clero gratiam, peregrinando
tamen, transcendit per ordinem. Bituricos
deinceps adiit, cum b. Austrigisilo ejusque archidiacono
S. Sulpitio sanctissime conversatus, in
cella a se aedificata per quindecim annos arctissimae
vitae se addixit.
2.
Deinde Romam quoque regressus, et a B. Petro
per visum monitus ut Gallias praedicationis causa
repedaret, tandem coactus a rege ac sacerdotibus,
episcopus ad praedicandum, ut tunc moris erat, est
ordinatus. Circumquaque etenim paganorum errore
adhuc impendente, necesse erat tam religiosis principibus
quam Domini sacerdotibus, alios ad verbum
Domini annuntiandum baptizandumque populum
et confirmandum ordinare. Quod ut nemini forte
videatur ambiguum, testis est Taxandria, post
multos hinc annos a B. Lamberto idolorum
culturis stirpitus liberata. Brachbantum quoque,
multis erroribus gentilium irretitum, ab ejus successore
S. Huberto ex parte correctum. Germania
etiam pene tota, noviter non solum conversa, sed
etiam novis episcopiis et ecclesiis illustrata pariter
et ditata. Ex iis alios novimus praedicationi usque ad
obitum institisse, alios vacantibus episcopiis aut
abbatiis postea subrogatos esse, alios novis Ecclesiis
episcopia nova instituisse. Beatus vero
Amandus officium susceptum strenue implevit, et
circumcirca positis (Vaccejam, id est Vasconiam,
et Danubium ultra pertentans) verbum Domini
annuntiavit, donec vires suas ad opus tam arduum
videns non sufficere, Romam deliberavit iterato
adire.
3.
Romanum universalem pontificatum Martinus
papa tum administrabat. Cui beatus Amandus votum
suum, cujus obtentu venerat, aperuit: et ut sibi ad
id opus peragendum suppetiae mitterentur poposcit.
Destinati sunt ei plures, quorum nomina exciderunt,
adjutores: inter quos S. Landoaldus archipresbyter,
Amantius diaconus: quos etiam comitatae
sunt sanctae feminae Vinciana et Adeltrudis,
cum aliis viris et mulieribus septem. Per idem fere
tempus B. Joannes, Tungrensium et Trajectensium
feliciter regens pontificatum, mortem occubuit.
Dagobertus vero rex, qui patre defuncto
rerum potitus auspicabiliter successerat, B.
Amandum evocavit, eumque Trajectensium cathedrae
praesidere fecit. Qui per triennium vicos et castra,
verbum vitae annuntiando, circuivit: sed nil se proficere
cernens, sacerdotes insuper et levitas insultare
sibi dolens, ad alia deinceps loca demigravit.
Incompertum est deinde quanta temporis intercapedine
plebs Trajectensium fuerit usque ad B.
Remaclum sine pastorali benedictione, nisi quod
fama ad nos usque perferente accepimus B. Landoaldum
illic remansisse, et per novem annos vices
pontificis administrasse.
4.
Cui opinioni illud nos facile fecit accedere, quia
refertur idem B. Landoaldus, specialem patronum
nostrum, sanctum scilicet Lambertum, prima
pueritia nutrivisse. Propter quod et illustris vir
Aper, ejusdem pueri pater, praedium vocabulo Wintershovum,
super Archa fluvium positum, eidem
ad inhabitandum et ecclesiam construendam perpetuo
jure concessit, et eumdem puerum, divinis dogmatibus
imbuendam, cum eo manere constituit. Ubi
dum artifices operi insistunt, et aquam, utpote de
paludibus turbidam, fastidiunt, B. Landoaldus cum
puero Lamberto, invocato Christi nomine, cum crucis
protensione fontem limpidissimum baculi impressione
omnium usibus fecit ebullire, | null | 26205d24-3e3f-4a00-b610-eaacb4747aa3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui fidem
dictis praebet usque hodie.
5.
Alio itidem tempore cum usui necessario ignis
deesse videretur, accitus a viro sancto puer, ignem
inferre jubetur. Coepit idem imperio reniti, et cur
statim jubenti non satisfecerit, palam fateri: « Vas,
inquit, Domine, quo ignis opportune importetur,
deesse vides, et quo hunc modo inferri jubes?
Promptus quidem tibi obtemperare mihi est animus:
sed ut votis tuis contraire videar, ipse vasis cogit
defectus. » At pius Pater, ubi haesitantis pueri animum
persensit: « Placetne, inquit, fili, paternae jussioni
moram fieri, cum ea qua tegeris veste ignis satis
commode queat inferri? » Qua puer motus increpatione,
cum praeterea obedientiae exemplo cogeretur.
imperio Patris sane optemperat, pauloque progressus,
ignem requirere properat. Quo tandem invento,
nil adesse videns quo eum opportunius ferret,
gremium prunis ardentibus laxat, easque nihil
cunctatus infra collocat, et ita, veste illaesa, ad Patrem
usque deportat. Tunc vir sanctus novitatem miraculi
secum altius considerare, felicisque pueri meritum
perfectorum etiam non dubitat virtutibus comparare:
quo quidem ardens elementum naturam suam vel
ostendere timuit vel omnino coactum est occultare.
At ubi ad populares aures recens adhuc miraculum
accessit, tum omnium ore puer extollitur, tum etiam
res divinitus gesta cum obedientis merito, jubentis
imperio ascribitur. Itaque ex utriusque sanctitate
virtus eadem acta creditur. Operabatur et alia multa
per eorum meritum illic Christus miracula.
CAPUT II. #Variae translationes Wintershovii factae.@#
Quorum rumore Childericus rex, tunc
sedem habens apud Trajectum, tactus compunctione,
sumptus necessarios mittebat ei quotidie.
Sed quadam vice Adrianus quidam, ejusdem beati
viri ad regem internuntius, nimia auri et argenti
pondera deportare creditus, a latronibus est interceptus,
et in medio viae loco Villari martyrium
adeptus. Beatus vero Landoaldus, cursum vitae praesentis
explens, in senectute bona repausationem
indeptus, hominem exuit, bravium coronae perennis
accepit, sepultus in ecclesia quam ipse aedificaverat
et in honore B. Petri per Kalendas Decembris dedicaverat.
Decessit autem quartodecimo Kalendas
Aprilis. Sed et comites peregrinationis ejus supra
denominati, suis, prout Christo libuit, temporibus
ab hac luce evocati, circa eum sunt in eadem
ecclesia tumulati. Solus beatus nomine et merito
Amantius diaconus in eadem cum ipso theca, quia
ejus, ut fama fert, in baptismate filius extiterat,
sepeliri est contentus.
7.
Plurimis deinde elapsis annorum curriculis,
S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum
regens Trajectense vel Leodiense episcopium, audita
illic multitudine signorum, monitus pariter
responsis visionum, eos illinc cum digna reverentia
transtulit, et eorum tumbas pro possibilitate sua
decorari mandavit. Facta est autem haec translatio
Kalend. Decembris, quo et dedicationem ejusdem
ecclesiae supra diximus memoratam. Mansit vero
honor, cultus et reverentia circa sanctorum corpora
quoadusque effera gens Normannorum, sedibus suis
non contenta, totam pene Galliam perturbavit: et
timore eruptionis eorum, ne sanctorum violarentur
busta, terrae sunt a fidelibus remandata.
Haic reposit oni interfuit quidam Frangerus, homo
nostra aetate senissimus, qui et ante infestationem
paganorum novem annis villae ejusdem exstiterat
procurator et villicus. Hildebrandus quoque
presbyter, quem propria manu ante paucos annos
tumulavit Sarabertus aeque presbyter, hujus notitiae
relator fidelissimus, qui et haec, quae praemisimus,
ab eodem Frangero commemorabat multis attestantibus
se audisse, et libellum de vita eorum pariter
vidisse (quem quia antiquaria manu commemorat
scriptum et a stillicidio cerae pene infusum, lectorem
ejus non ignoramus fuisse perrarum), at vero
quae hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se
delibasse, nuperrime vero incursione Hungrorum,
propter incuriam custodum, cum aliis rebus
eumdem libellum deflagrasse: Sed haec hactenus.
8.
Post Nortmannicam autem repulsionem, primus
quidam nomine Tietboldus locum praelibatum,
ubi corpora sanctorum erant reposita, a comite
Flandrensi, abbatiam sancti confessoris Christi
Bavonis tenente, accepit jure beneficii; post eum
Adelgandus. Qui potius cogitantes quae sunt mundi
quam quae sunt Domini, aliquem reverentiae cultum
sanctorum parvipenderunt reliquum esse honori:
quocirca paulatim haberi coepit contemptui. Ut vero
Aper, nostrae aetati finitimus, cum filiis locum ipsum
precario sortitus est, jam, ipsius Dei timore postposito,
ecclesia ipsa non tantum sancti honore condebito,
verum suo omnino vacuata est ornamento.
Wandoldus deinceps in dominio ejusdem successit | null | fb4954ba-3c57-4feb-a970-2f01e5bc8c0a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
villae, ubi et accepit locum sepulturae; pro cujus
tumulatione filius deinde ejus Lambertus
cordis tactus est devotione, ut locum hunc deberet
excolere, pariterque miraculorum, quae illic fiebant,
suspensus admonitione. Namque, Domino praedium
ipsum sibi tunc vindicante, a vicinis, praeeuntibus
inimicitiis quibusdam, dissidente familia ipsius, villae
telas et alias vestes, ad ecclesiam confugium faciens,
super sanctorum tumbas abjecit, presbyter econtra
Sarabertus exinde ea deturbavit. Sed iis iterum a
familia reportatis ibidem, et presbytero deterrito ne
ulterius resisteret eis, nox supervenit, et familia ipsa
dormitum se circum locavit. Mane expergefacti,
vident, insperato et sine sua laesione, telas et quae deposuerant, ambusta esse.
9.
Est praeterea phylacterium, quod vere dicitur
S. Landoaldi fuisse proprium, in quo qui perjurare
praesumit, non impunitus abscedit. Familia plus duodecim
virorum ac mulierem, Witgeri et Lamberti
fratrum sacramento, ne aufugerent, in eo phylacterio
est obstricta: quod irritum ducens, insuper et thesaurum
in eadem ecclesia dominorum suorum reconditum
violando auferens, aufugit: sed mane circumcirca
a persequentibus frustra requisita, et a revertentibus
sub arbore prope ecclesiam dormiens salvo
thesauro est reinventa. Alius quidam, quodam flagitio
vere impeditus, in eodem perjuravit; eademque
nocte cum domo et unico filio miser deflagravit.
Alia quoque miracula illic fieri contigit, quae nunc
dicere supersedeo.
10.
Quapropter idem Lantso venerabilem virum
antecessorem nostrum, dominum scilicet Euraclum,
supplex adiit, rogans ut aut per se aut per
vicarios suos sanctorum corpora transferrentur, et
unde ante Nortmannicam depositi erant infestationem
relevarentur. Saepius postulando haec iterans,
tandem impetravit: et Bono archidiaconus cum
duobus archipresbyteris, fidelibus utique viris,
Thietboldo et Uhodone, sed et cum aliis ex monasteriis,
Sancti scilicet Trudonis, Belisiae, et Tungris,
illud advenerunt, et cum litania solemni ex tumulis,
quibus negligenter nimis squalebant, extulerunt.
Invenerunt autem plures thecas: sed una erat
in qua S. Landoaldus archipresbyter et diaconus
suus pariter tegebantur Amantius. Aderat et lapis
ad capita eorum, nominibus ipsorum insculptus. Aliae
continebant SS. Adeltrudem et Vincianam, quod
indicabat crucicula quaedam argentea, pectori S.
Vincianae superinventa. His rejectis pariter et relatis,
dum sanctorum corpora vino simul et aqua diluerentur,
avicula quaedam per fenestram feretro sanctorum
illapsa, simul et importune aliquoties eis, qui
huic officio intererant immersa, aliquoties in delossum
devolans quo corpora sanctorum erant elata,
omnibus astantibus et haec videntibus, miraculum
incussit pariter et horrorem. Nam et colore pulchritudinis
erat diversae, sed antehac inviso; et stridore
vocis quidem dulcifluae, sed inaudito. Quae licet ab
astantibus posset comprehendi, a nemine praesumpta
est temerari. Quae quasi quibusdam plausibus
laetitiae et vocis sibilatione hac illac circumvolans, et
iteruin feretro sanctorum insidens, non destitit ab
incoepto, donec omnia competenti consummarentur
officio.
11.
Eadem die caeca quaedam de villa Hasbina,
quae erat in vicinia, vulgante fama quod sanctorum
efferrentur corpora, accurrit celeriter cum candela.
Biduum deinde sustinens, et sanctorum patrocinia
indesinenter exposcens, tertia die recessit clare
videns.
12.
Sequenti igitur anno uxor jam dicti Lantsonis,
nomine Sigeburgis, morbo sic intercutis laborabat,
cruraque ejus cum pedibus ita intumuerant, ut pene
per totum annum nec saltem ecclesiam, nisi sella
gestatoria eveheretur, intraverit, nec toro viri nec
convivio participata sit, edulium omne fastidierit,
potum excepta aqua universum execrata sit. Haec
intempestae cujusdam noctis visione subita semivigilans
corripitur, atque in haec verba monetur: « Cum
dominos dominasque nostras extuleris, cur et nos
fideles eorum in luto delitescere sinis? Ego quippe
sum Landrada; Adrianus martyr et Julianus ipsi
quoque sunt de societate nostra. » Hanc visionem
illa viro intimavit, et, ut aut episcopus aut auctoritas
episcopi ad sublevationem eorum invitaretur rogavit.
Ille praeterito anno ita in elevatione caeterorum
questus est obsonatum, ut ei per manus haec inceptare
nimis videatur arduum. Post dies aliquot,
apparente iterum eadem visione, ab eadem qua prius
sanctimoniali secundum effigiem de negligentia corripitur,
de contemptu confunditur, « Et quae, inquit,
tot et tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti,
si nos ex luto efferres, jam sanari meruisses. »
Et ubi, inquit illa, vos inveniemus? Sella tua, | null | 712e564f-647c-4ddd-8b3d-bcb5ebe8d4ca | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qua
ad ecclesiam gestaris, inquit, nostra irreverenter
deprimit busta; arca autem retro posita, nimium
est nobis onerosa. Et si causaris quod episcopum
aut ejus vicarios non meritis, e vicino Sarabertum
saltem presbyterum habes, et alios ad id perficiendum
viros fideles. Mane itaque quid super his facto
opus esset deliberanti adest quaedam ex gynaeceo
ejus puella, cum eadem visione referens se monitam
per haec eadem signa: ea nunc in villa Guodenghove
habitabat. Sigeburgis autem domina ejus, cui haec
demonstrabantur, a cujusque ore jurantis haec et
obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc vivit; vivit
inquam, et praesenti duce sana et incolumis vescitur:
nobilis persona, domus ampla, rem fideliter
quaerentes scire non sinit latere. Quae cum omni
festinatione mittens presbyteros, qui haec explerent,
accersire; interim ipsa pro obtentu recuperandae
salutis non passa quiescere, fecit se ferri ad ecclesiam,
et interim a loco denominato paulatim egerere
terram. Et vix semipedem terrae eruerunt, et ecce
sanctorum cisternae in ipsa pene superficie apparebant.
Adveniunt et presbyteri quicunque fuerant
evocati, et, retectis sanctorum sepulcris, repererunt
nomina eorum exprompta in breviculis. Et dum
quaeque digna translatione adimplent pro posse,
ipsa jam dicta matrona, quae operi insistebat attentius,
subito conversa, rivos veneni et putredinis
saniem ad sextarii mensuram videt excurrisse sibi
ex cruribus. Quae admirata et de recepta sospitate
hilarior reddita, domum pedes rediit, convivium
hospitibus et domesticis opulenter apparavit, ipsa
intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini
potionem vel alterius sorbitionis jam abhorrens.
Fert autem fama multorum et ante nos et inpraesentiarum,
hanc beatam, dum sanctimonialibus Belisiae
positis praefecta suavissimos supernae contemplationis
carperet fructus, sacratissimam virginem praeclaraeque
nobilitatis Amelbergam sanctis instituisse
moribus studiisque. Facta est vero haec translatio
tertio Nonas Martii.
7.
Plurimis deinde elapsis annorum curriculis,
S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum
regens Trajectense vel Leodiense episcopium, audita
illic multitudine signorum, monitus pariter
responsis visionum, eos illinc cum digna reverentia
transtulit, et eorum tumbas pro possibilitate sua
decorari mandavit. Facta est autem haec translatio
Kalend. Decembris, quo et dedicationem ejusdem
ecclesiae supra diximus memoratam. Mansit vero
honor, cultus et reverentia circa sanctorum corpora
quoadusque effera gens Normannorum, sedibus suis
non contenta, totam pene Galliam perturbavit: et
timore eruptionis eorum, ne sanctorum violarentur
busta, terrae sunt a fidelibus remandata.
Haic reposit oni interfuit quidam Frangerus, homo
nostra aetate senissimus, qui et ante infestationem
paganorum novem annis villae ejusdem exstiterat
procurator et villicus. Hildebrandus quoque
presbyter, quem propria manu ante paucos annos
tumulavit Sarabertus aeque presbyter, hujus notitiae
relator fidelissimus, qui et haec, quae praemisimus,
ab eodem Frangero commemorabat multis attestantibus
se audisse, et libellum de vita eorum pariter
vidisse (quem quia antiquaria manu commemorat
scriptum et a stillicidio cerae pene infusum, lectorem
ejus non ignoramus fuisse perrarum), at vero
quae hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se
delibasse, nuperrime vero incursione Hungrorum,
propter incuriam custodum, cum aliis rebus
eumdem libellum deflagrasse: Sed haec hactenus.
8.
Post Nortmannicam autem repulsionem, primus
quidam nomine Tietboldus locum praelibatum,
ubi corpora sanctorum erant reposita, a comite
Flandrensi, abbatiam sancti confessoris Christi
Bavonis tenente, accepit jure beneficii; post eum
Adelgandus. Qui potius cogitantes quae sunt mundi
quam quae sunt Domini, aliquem reverentiae cultum
sanctorum parvipenderunt reliquum esse honori:
quocirca paulatim haberi coepit contemptui. Ut vero
Aper, nostrae aetati finitimus, cum filiis locum ipsum
precario sortitus est, jam, ipsius Dei timore postposito,
ecclesia ipsa non tantum sancti honore condebito,
verum suo omnino vacuata est ornamento.
Wandoldus deinceps in dominio ejusdem successit
villae, ubi et accepit locum sepulturae; pro cujus
tumulatione filius deinde ejus Lambertus
cordis tactus est devotione, ut locum hunc deberet
excolere, pariterque miraculorum, quae illic fiebant,
suspensus admonitione. Namque, Domino praedium
ipsum sibi tunc vindicante, a vicinis, praeeuntibus
inimicitiis quibusdam, dissidente familia ipsius, villae
telas et alias vestes, ad ecclesiam confugium faciens,
super sanctorum tumbas abjecit, presbyter econtra
Sarabertus exinde ea deturbavit. Sed iis iterum a
familia reportatis ibidem, et presbytero deterrito ne
ulterius resisteret eis, nox supervenit, et familia ipsa
dormitum se circum locavit. Mane expergefacti | null | 3c911876-53c9-4fc8-b39a-b08872551025 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
vident, insperato et sine sua laesione, telas et quae deposuerant, ambusta esse.
9.
Est praeterea phylacterium, quod vere dicitur
S. Landoaldi fuisse proprium, in quo qui perjurare
praesumit, non impunitus abscedit. Familia plus duodecim
virorum ac mulierem, Witgeri et Lamberti
fratrum sacramento, ne aufugerent, in eo phylacterio
est obstricta: quod irritum ducens, insuper et thesaurum
in eadem ecclesia dominorum suorum reconditum
violando auferens, aufugit: sed mane circumcirca
a persequentibus frustra requisita, et a revertentibus
sub arbore prope ecclesiam dormiens salvo
thesauro est reinventa. Alius quidam, quodam flagitio
vere impeditus, in eodem perjuravit; eademque
nocte cum domo et unico filio miser deflagravit.
Alia quoque miracula illic fieri contigit, quae nunc
dicere supersedeo.
10.
Quapropter idem Lantso venerabilem virum
antecessorem nostrum, dominum scilicet Euraclum,
supplex adiit, rogans ut aut per se aut per
vicarios suos sanctorum corpora transferrentur, et
unde ante Nortmannicam depositi erant infestationem
relevarentur. Saepius postulando haec iterans,
tandem impetravit: et Bono archidiaconus cum
duobus archipresbyteris, fidelibus utique viris,
Thietboldo et Uhodone, sed et cum aliis ex monasteriis,
Sancti scilicet Trudonis, Belisiae, et Tungris,
illud advenerunt, et cum litania solemni ex tumulis,
quibus negligenter nimis squalebant, extulerunt.
Invenerunt autem plures thecas: sed una erat
in qua S. Landoaldus archipresbyter et diaconus
suus pariter tegebantur Amantius. Aderat et lapis
ad capita eorum, nominibus ipsorum insculptus. Aliae
continebant SS. Adeltrudem et Vincianam, quod
indicabat crucicula quaedam argentea, pectori S.
Vincianae superinventa. His rejectis pariter et relatis,
dum sanctorum corpora vino simul et aqua diluerentur,
avicula quaedam per fenestram feretro sanctorum
illapsa, simul et importune aliquoties eis, qui
huic officio intererant immersa, aliquoties in delossum
devolans quo corpora sanctorum erant elata,
omnibus astantibus et haec videntibus, miraculum
incussit pariter et horrorem. Nam et colore pulchritudinis
erat diversae, sed antehac inviso; et stridore
vocis quidem dulcifluae, sed inaudito. Quae licet ab
astantibus posset comprehendi, a nemine praesumpta
est temerari. Quae quasi quibusdam plausibus
laetitiae et vocis sibilatione hac illac circumvolans, et
iteruin feretro sanctorum insidens, non destitit ab
incoepto, donec omnia competenti consummarentur
officio.
11.
Eadem die caeca quaedam de villa Hasbina,
quae erat in vicinia, vulgante fama quod sanctorum
efferrentur corpora, accurrit celeriter cum candela.
Biduum deinde sustinens, et sanctorum patrocinia
indesinenter exposcens, tertia die recessit clare
videns.
12.
Sequenti igitur anno uxor jam dicti Lantsonis,
nomine Sigeburgis, morbo sic intercutis laborabat,
cruraque ejus cum pedibus ita intumuerant, ut pene
per totum annum nec saltem ecclesiam, nisi sella
gestatoria eveheretur, intraverit, nec toro viri nec
convivio participata sit, edulium omne fastidierit,
potum excepta aqua universum execrata sit. Haec
intempestae cujusdam noctis visione subita semivigilans
corripitur, atque in haec verba monetur: « Cum
dominos dominasque nostras extuleris, cur et nos
fideles eorum in luto delitescere sinis? Ego quippe
sum Landrada; Adrianus martyr et Julianus ipsi
quoque sunt de societate nostra. » Hanc visionem
illa viro intimavit, et, ut aut episcopus aut auctoritas
episcopi ad sublevationem eorum invitaretur rogavit.
Ille praeterito anno ita in elevatione caeterorum
questus est obsonatum, ut ei per manus haec inceptare
nimis videatur arduum. Post dies aliquot,
apparente iterum eadem visione, ab eadem qua prius
sanctimoniali secundum effigiem de negligentia corripitur,
de contemptu confunditur, « Et quae, inquit,
tot et tanta in medicos expendisti, nec curari meruisti,
si nos ex luto efferres, jam sanari meruisses. »
Et ubi, inquit illa, vos inveniemus? Sella tua, qua
ad ecclesiam gestaris, inquit, nostra irreverenter
deprimit busta; arca autem retro posita, nimium
est nobis onerosa. Et si causaris quod episcopum
aut ejus vicarios non meritis, e vicino Sarabertum
saltem presbyterum habes, et alios ad id perficiendum
viros fideles. Mane itaque quid super his facto
opus esset deliberanti adest quaedam ex gynaeceo
ejus puella, cum eadem visione referens se monitam
per haec eadem signa: ea nunc in villa Guodenghove
habitabat. Sigeburgis autem domina ejus, cui haec
demonstrabantur, a cujusque ore jurantis haec et
obtestantis nos ista decerpsimus, adhuc vivit; vivit
inquam, | null | 055a3882-d2d3-4974-96e0-6144619c460c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et praesenti duce sana et incolumis vescitur:
nobilis persona, domus ampla, rem fideliter
quaerentes scire non sinit latere. Quae cum omni
festinatione mittens presbyteros, qui haec explerent,
accersire; interim ipsa pro obtentu recuperandae
salutis non passa quiescere, fecit se ferri ad ecclesiam,
et interim a loco denominato paulatim egerere
terram. Et vix semipedem terrae eruerunt, et ecce
sanctorum cisternae in ipsa pene superficie apparebant.
Adveniunt et presbyteri quicunque fuerant
evocati, et, retectis sanctorum sepulcris, repererunt
nomina eorum exprompta in breviculis. Et dum
quaeque digna translatione adimplent pro posse,
ipsa jam dicta matrona, quae operi insistebat attentius,
subito conversa, rivos veneni et putredinis
saniem ad sextarii mensuram videt excurrisse sibi
ex cruribus. Quae admirata et de recepta sospitate
hilarior reddita, domum pedes rediit, convivium
hospitibus et domesticis opulenter apparavit, ipsa
intersedit, nec edulium aliquod fastidiens, nec vini
potionem vel alterius sorbitionis jam abhorrens.
Fert autem fama multorum et ante nos et inpraesentiarum,
hanc beatam, dum sanctimonialibus Belisiae
positis praefecta suavissimos supernae contemplationis
carperet fructus, sacratissimam virginem praeclaraeque
nobilitatis Amelbergam sanctis instituisse
moribus studiisque. Facta est vero haec translatio
tertio Nonas Martii.
CAPUT III. #Miracula Wintershovii patrata.@#
13.
Illud quoque in memorabili sanctorum
clarificatione miraculum minime remur silendum,
quod perinde stupenda sui novitate constat magnificum.
Praefato quippe Lantsoni cum basilica vel
fundus sacratissimae quietis praedictorum sanctorum
post nonnullos sorte successisset, bene sibi conscius,
determinato rationis tenore (nam in eum constitutio
chirographi finem statuerat possidendi) successuram
sibi stirpis suae progeniem praelibato fore privandam
praedio, consulte sibi prospicere deliberavit, eo
animo ut, rurali privatus fundo, sanctorum saltem
pignorum non fraudaretur solatio. Expetens enim
ejusdem dioeceseos magnificentiam pontificis, tantae
illi suae dovotionis intimavit arcanum. Cujus illico
benedictione insignitus et auctoritate roboratus,
pretiosarum gazarum adiit repositorium, deligens
ex sacris corporibus quas aestimavit portiunculas.
Ecce autem in ipso praecipuo paschalis feste gaudii,
submissis bajulorum cervicibus, impendiosum invadunt
laborem itineris, et ad fores usque aedis sacratae
properantes perveniunt. Verum. mirabile dictu!
neutiquam vel ipsas transgredi praevalentes, repentinis
inopinate defixi passibus haesere: omni tamen
annisu multa diu frustra moliti, tandem divina
potentia se intelligunt arceri, sicque inviti, pudoris
sui cessere difficultati. Porro illustris Lantso a proposito
nequaquam destituitur. Verum diem ipsam
noctemque contiguam eleemosynarum largitionibus
crebrisque precum continuans obsecrationibus, sequenti
rursus die frustratur, ut prius: imo perendinatis
totius hebdomadae diebus quotidie eosdem
conatus consimilis sequitur liminaris obstaculi repulsus.
Hac ergo, quia minus successerat, octava
itidem lucis aurora, alia non cunctatus aggreditur
via. Licet enim tot antea fusis nequaquam profecisset
orationibus, tunc omni virtutis conamine praecordialia
accumulans vota, plurimaque spondens
obsequia, delegavit ad ipsam quietis eorum basilicam,
nonam frugum suarum portionem, quia decimam
alterius constaret esse Ecclesiae. Ei vero
loco, cui devotionis suae inferre satagebat fructum,
non modicam, cum aliis xeniorum impensis, haereditatis
suae largitus est possessionem. Sicque tandem,
sanctorum obtentu, benignum misericordis Dei meruit
respectum, votique compos ac spe potitus optabili,
vilipendit pristinae difficultatis dispendia, magnifica
Domini miseratione adeptus desiderii sui
lucra.
14.
Subenmenha nomen est fundi, unde quidam,
Manimius nomine, contractus omni nervorum virtute,
nec manum gratia cibi sumendi poterat ad os
ducere, nec nisi alio subvehente ad necessaria saltem
naturae procedere. Is carpento quidem ad santorum
patrocinia est provectus: sed eis salutem
plenissimam impartientibus, domum rediit pedes et
sanus. In villa Lewa, Huberto cuidam primario
ab Leodiensi episcopo beneficiato, erat mulier,
Geyla vocabulo, sed legionario plena daemonio, quod
deinde patuit: nam ducta a cognatis per diversa
virorum Dei coenobia, scilicet SS. Gervasii, Lamberti,
Trudonis, Gertrudis, cum nusquam posset
curari, praesentatur jam desperata eo loci; quia
sanctos noviter mirificandos spectabat de hoste
plenior laus triumphi. Quae in cupa fonte benedicto
redundante deposita, mox nomen B. Landoaldi terribiliter
coepit inclamare, et magnum ab ore muscarum
examen emittere: quae mediante hebdomada
paschali, meruit emundari.
15.
Mulier alia, S. Bavonis ancilla, Andresburgi
eatenus commorata, pro neglecto per annos censu,
oculorum visu est mulctata. Quarto jam anno caecitati
succumbens, de caetero emendationem pollicens,
candelam sanctorum luminariis attulit, censum neglectum | null | 6bb785cc-6a79-44d9-b9dd-13093d4be7df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
retulit, illuminata illico sana recessit. Zubleva
dicitur et alia villa: illic quaedam mulier sex
annorum curriculo patiebatur hydropis morbum.
Videt in visu nocturno se illuc adduci cum oblatione,
et recepta regredi sospitate. Quod evigilans
continuo explevit, in plaustro illo se deduci mandavit:
et postquam sanitatem recuperavit, a domino
suo Hildrado tradita sanctorum juri, deinde recessit.
16.
Quidam, Hildico nomine, omni dissipatus
actione, silvam ecclesiasticam saepius exstirpans,
increpatus tandem quadam die per nomen sanctorum
ut saltem desisteret, cum monitores insuper
suos cum sanctis, verbis vilibus annullaret; progressus
sequenti die, ut itidem faceret, fagum cum securi
illico superbus conscendit, et continuo, inverso
cadens collo, guttur liquidum, quod blasphemiam
spiraverat, elisit, sicque pessimam vitam digna
morte finivit. Presbyter Sarabertus equum, furtim
nocte quadam latronibus subripientibus, perdiderat:
mane comperto ad notum praesidium cucurrit, candelam
facere maturat: quam ut sanctis attulit, et
precum suarum vota deprompsit, reversum equum
foribus astantem reperit.
17.
Sic ergo copiosa, quae per eorum merita Dominus
dignatus est operari, miracula nos segnis tenacitate
silentii perhorrescentes succingere, res
quidem memorabiles, tamen paulo diffusa prolixitate
signavimus. Praesenti vero tempore nihilominus
apud nos gesta suppetunt adhuc perplura, quae nostra
itidem mandantes roboranda auctoritate, petistis
huic quam breviter inseri schedae. Nos autem
respirationi legentium vel auditorum consulentes
affectui, neve magni Domini magnifica in angustum
cogantur beneficia, dilatis sequentibus, sermonem
istum isto claudendum fine judicavimus, ut, viribus
interim per silentium recreatis, quae restant, quoniam
proprio indigere volumine pernoscuntur, alio
rursus initio commodius et insignius praetitulentur.
13.
Illud quoque in memorabili sanctorum
clarificatione miraculum minime remur silendum,
quod perinde stupenda sui novitate constat magnificum.
Praefato quippe Lantsoni cum basilica vel
fundus sacratissimae quietis praedictorum sanctorum
post nonnullos sorte successisset, bene sibi conscius,
determinato rationis tenore (nam in eum constitutio
chirographi finem statuerat possidendi) successuram
sibi stirpis suae progeniem praelibato fore privandam
praedio, consulte sibi prospicere deliberavit, eo
animo ut, rurali privatus fundo, sanctorum saltem
pignorum non fraudaretur solatio. Expetens enim
ejusdem dioeceseos magnificentiam pontificis, tantae
illi suae dovotionis intimavit arcanum. Cujus illico
benedictione insignitus et auctoritate roboratus,
pretiosarum gazarum adiit repositorium, deligens
ex sacris corporibus quas aestimavit portiunculas.
Ecce autem in ipso praecipuo paschalis feste gaudii,
submissis bajulorum cervicibus, impendiosum invadunt
laborem itineris, et ad fores usque aedis sacratae
properantes perveniunt. Verum. mirabile dictu!
neutiquam vel ipsas transgredi praevalentes, repentinis
inopinate defixi passibus haesere: omni tamen
annisu multa diu frustra moliti, tandem divina
potentia se intelligunt arceri, sicque inviti, pudoris
sui cessere difficultati. Porro illustris Lantso a proposito
nequaquam destituitur. Verum diem ipsam
noctemque contiguam eleemosynarum largitionibus
crebrisque precum continuans obsecrationibus, sequenti
rursus die frustratur, ut prius: imo perendinatis
totius hebdomadae diebus quotidie eosdem
conatus consimilis sequitur liminaris obstaculi repulsus.
Hac ergo, quia minus successerat, octava
itidem lucis aurora, alia non cunctatus aggreditur
via. Licet enim tot antea fusis nequaquam profecisset
orationibus, tunc omni virtutis conamine praecordialia
accumulans vota, plurimaque spondens
obsequia, delegavit ad ipsam quietis eorum basilicam,
nonam frugum suarum portionem, quia decimam
alterius constaret esse Ecclesiae. Ei vero
loco, cui devotionis suae inferre satagebat fructum,
non modicam, cum aliis xeniorum impensis, haereditatis
suae largitus est possessionem. Sicque tandem,
sanctorum obtentu, benignum misericordis Dei meruit
respectum, votique compos ac spe potitus optabili,
vilipendit pristinae difficultatis dispendia, magnifica
Domini miseratione adeptus desiderii sui
lucra.
14.
Subenmenha nomen est fundi, unde quidam,
Manimius nomine, contractus omni nervorum virtute,
nec manum gratia cibi sumendi poterat ad os
ducere, nec nisi alio subvehente ad necessaria saltem
naturae procedere. Is carpento quidem ad santorum
patrocinia est provectus: sed eis salutem
plenissimam impartientibus, domum rediit pedes et
sanus. In villa Lewa, Huberto cuidam primario
ab Leodiensi episcopo beneficiato, erat mulier,
Geyla vocabulo, sed legionario plena daemonio, quod
deinde patuit: nam ducta a cognatis per diversa
virorum Dei coenobia, scilicet SS. Gervasii, Lamberti,
Trudonis, Gertrudis, cum nusquam posset
curari, praesentatur jam desperata eo loci; quia
sanctos noviter mirificandos spectabat de hoste
plenior laus triumphi. Quae in cupa | null | 4158b12d-98af-4852-9a9e-66f874a783d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.