Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
filii, Theodebertus, Meroveus,
Clodoveus, ex Audovera regina suscepti. Quam
Fredegundis eodem perfidiae commento qua Galsontam
hac de causa pepulit: Chilpericus, cum fratre
Sigeberto expeditionem in Saxones agens, Audoveram
reginam domi reliquerat alvo gravidam. Cui
Fredegundis, utpote ancilla ex ejus orta familia, ad
cuncta deserviebat vitae necessaria. Haec hortatur
dominam ut natam puellam perducat ad baptismi
gratiam, quo rex adveniens gratuletur non solum
natam sibi esse filiam, sed etiam in Christo renatam.
Paret mulier suadenti meretriculae eo attentius
quo autumabat eam sibi bona consulta dare. Quaerenti
deinde matronam quae puellam susciperet post
sacri baptismatis undam, respondit non posse inveniri
nobiliorem ea, quae hujus exsequeretur muneris
obsequia. His quoque illa credula verbis, efficitur
filiae mater spiritalis. Regredienti post haec regi
it obviam Fredegundis eumque his interpellat verbis:
« Quam gloriosus, ait, apparet hodie rex Chilpericus,
rediens victor triumphatis hostibus, cui
nata est filia, Childechinda, forma egregia corporis!
Sed proh dolor! scelus hac nocte a te patrabitur, refugiendum
quidem, si vitari posset, ne domina mea
Audovera tecum secreta subiret cubiculi silentia. »
Hujus novitate sermonis rex stupefactus, causam
quaesivit. Cum sileretur, elicuit studio quaerendi et
motu indignationis. Et comperto indicio, quod ejus
commater foret regina ex prole suscepta, Fredegundi
in haec respondit verba: « Si Audoverae nunc
fraudor amplexibus, te sociam asciscam mei stratus. »
Et properanti ad aulam occurrit regina, ferens
in ulnis parvulam, quam bis (ut ita dicam) generaverat,
filiam. Ad quam rex: « Nefandam, inquit, o
regina, rem perpetrasti, et regiae inconvenientem
majestati. Nec potero te habere conjugem, cum
commatris adepta sis nomen. » Postea episcopo qui
puellam baptizaverat in exsilium acto, reginam cum
filia sacro adopertas velamine monasterio retrusit,
praedia ac facultates eis tribuens. Fredegundem
vero sibi copulavit. Incidit ea tempestate necessitas
Sigberto regi, fratri Chilperici atque Guntranni,
exercitum ductandi adversus Cacanum principem
Chunorum; qui confinia regni ejus depopulaturus
adventabat. In hoc congressu superior bello factus,
ingentes Chunorum strages dedit. Cum reliquis vero
pacem firmavit. Cujus absentiam Chilpericus aucupatus,
ut se ejus habebat inquietudo morum, domestica
seditione publicam interpolans pacem Francorum,
Remis opulentissimam regni ejus urbem improviso
impetu occupavit. Super plagam fractus
Sigebertus Suessionis et ipse de regno Chilperici
pervasit captaeque urbis populum imperio suo adjunxit,
repertumque Theodebertum, Chilperici filium,
custodiae mancipavit. Quem patri petenti clementissime
muneratum postea reddidit, dato prius sacramento
ne quid in posterum Theodebertus contra Sigebertum
moliretur. Quod, praepediente humani generis
inimico, non diu inviolabile permansit. Chilpericus
quoque, bello superatus, conditiones pacis
amplexus est
CAPUT VII. #De Saxonibus Galliam irrumpentibus a Mummolo repulsis.@#
Saxones, qui ad Italiam jussu Theodeberti senioris
demigraverant, cum conjugibus ac liberis in Gallias
prorumpunt. Quibus Mummolus, Guntranni regis
patricius, obviam pergens, eos fugaciter Italiam
repetere compulit. Sequenti anno iterum Saxones ad
Rhodanum usque fluvium Gallias ingressuri accesserunt.
Mummolus cum exercitu suo obvius, transitum
eis fluminis denegabat. Sed acceptis muneribus,
per fines regni quod tuebatur transeundi ad Sigebertum
licentiam tribuit. A quo suscepti, jubentur
proprias incolere terras. Quo dum tendunt, plurimos
negotiatorum in itinere deceperunt, aeris laminas
quadam arte ad auri optimi atque probati speciem
coloratas venundantes aurumque pro pretio earumdem
accipientes. Hac de re multi mercatores
ad inopiae malum se devolutos sero doluerunt. Sed
Saxones fraudulentiae suae poenas matura ultione
luerunt. Nam a Suevi aliisque nationibus, quae patriam
eorum pervaserant, terna acie superati, ad XX
millia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus
hostium, licet inviti, paruerunt.
CAPUT VIII. #De Justiniano et Justino Augustis.@#
Justinianus, eo in tempore, postquam triginta tribus
annis imperium felici rexit sorte, sceptrum cum
corona regni Justino reliquit minori. Fuit autem Justinianus
vir fide catholicus, pietate insignis aequitatisque
cultor egregius. Ideoque ei omnia cooperabantur
in bonum. Qui et bella civilia prospere per
varios duces et maxime per Belisarium gessit, et in
causis civilibus componendisque legibus merificus
exstitit. Ob causam etiam multimodarum victoriarum,
ut Alemannicus, Gothicus, Alanicus, Vandalicus
Africanusque diceretur, habere agnomina meruit.
Exstruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim
Christo Deo (qui est sapientia Dei Patris) | null | 991deb9e-0ca4-417e-9b05-6cee1fc620d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
templum: quod Graeco vocabulo Hagiam Sophiam, id
est Sanctam Sapientiam nominavit. Cujus opus adeo
cuncta aedificia excellit ut in totis terrarum spatiis
huic simile non posse inveniri qui videre testentur.
CAPUT IX. #De Cassiodoro et aliis claris viris.@#
Hujus temporibus Cassiodorus tam in saeculari
quam divina scientia, Dionysius abbas in paschalis
calculi argumentatione mirandus, Priscianus Caesariensis
in arte Grammatica, Arator in exarandis apostolorum
Actibus arte metrica, claruerunt. Benedictus
quoque in coelesti disciplina placidius caeteris
effulsit. Haec nos studium boni principis, vel eorum
qui ejus fuere temporibus, dicere paucis coegerunt.
Nunc Narsetis acta succincte perstringamus, ut postmodum
continuo ductu inchoatae percurrat Historiae
ordo.
CAPUT X. #De Narsetis inclytis gestis.@#
Narses itaque multimodis subjugatarum gloriosus
triumphis nationum, civica insignis corona, summae
per Italiam aequitatis exercebat jura. Sed his
rebus sibi apud improbos expertus est nocuisse potius
invidiam quam apud probos fuisse gratiam. Nam
cum pro liberandis civibus mortis se discrimini saepissime
obtulisset, circumpositarum vero gentium
in se odia excitavisset, tanta a Romanis pertulit ut
plus post bellum a suis quam in ipso bello ab hostibus
periculi in sese expertus sit. Impleveruntque
Romani facinus exsecrandum ut quem protectorem
suae salutis habuerant eum ante tribunal judicis
etiam absentem accusare non erubescerent. Nec
novum apud eos hoc genus flagitii fuit. Quippe Scipio
major quondam Africanus devictae Carthaginis
nobilitatus tropaeis, ab ingrata sibi urbe Roma diu
exsulans, in agris suis morbo simul et tristitia defecit.
Alter quoque Africanus Scipio, superioris
haud ignobile genus Scipionis, post perdomitam Libyam
causam adversus accusantes in senatu dicere
coactus quod sibi pro patria laboranti ab improbis
et ingratis denuntiari cognovisset, medio subsequentis
noctis tempore, ab aemulis in cubiculo necatus
est. Simili modo contra hunc Narsetem relatio Romanorum
ad Justinum cucurrit principem ac ejus
conjugem Sophiam, querelantium nihil sibi collatum
libertatis devictis Gothis, quibus tetrior supersit dominus,
eunuchus scilicet Narses. Quibus cognitis,
Caesar ira exardescens successorem Narseti Longinum
direxit praefectum. Quod ubi Narses agnovit,
ita dixisse fertur: « Si male, inquit, egi cum Romanis,
digna factis recipiam meis. Si vero bona, et
si reddere volunt similia, ut quid calumniantur,
suentes capiti meo falsa testimonia? » Tanta autem
indignatio, praecipue Augustae, adversus Narsetem
excitata est ut inter caetera (quia eunuchus erat),
injurioso satis sermone mandaret, debere eum in
gynaeceo feminarum pensam dividere lanarum, non
consulatum tenere Romanum. Ad haec Narses: « Filum,
ait, filabo, quo talis ordietur tela, quam Justinus
et Sophia nequeant in omni sua rescindere « vita.
Nec promissa moratus, ad Alboin regem Longobardorum
mittit, qui Pannoniae paupertina rura deserere,
et ad Italiam solo uberem eum hortarentur
transire. Qui monita non aspernatus, cum cuncto
suo populo eorumque supellectili Hesperiam properat.
Narses autem urbe Romana relicta, Neapolim
venit. Quem subsecutus papa Joannes, qui Pelagio
successerat, Romam redire rogavit. Quo impetrato,
utrique regressi sunt. Et sanctissimus quidem Joannes
non diu supervixit. Narses vero post aliquantum
temporis defunctus est, corpusque ejus in loculo
plumbeo positum Constantinopolim cum omnibus
thesauris ejus est delatum. Sed, ut promissa solvamus,
Historiae est ordo repetendus.
CAPUT XI. #De Chunis seu Avaribus Galliam invadentibus.@#
Chuni, qui et Avares, rupto foedere quod cum
rege Francorum Sigeberto pepigerant, in imparatam
se Galliam infundunt. Quos cum ille congregato
exercitu bello excipere destinavisset, Chuni magicis
artibus, priusquam ad manus veniretur, quibusdam
phantasmatibus Francos perterrefactos fugere compulerunt.
Rex ipse, frustra resistere conatus, capitur.
Sed prudentiae suae astu oblatis muneribus
honorifice ad suos redire permissus, pacem cum
Chunis in reliquum stabilem firmavit. Nec praetulit
mortis compendium saluti, condemnans in hoc
facto pravum Crassi Romani, quondam consulis,
consilium, qui, ut dedecus servitutis evaderet, non
pretium hostibus, sed sibi interitum paravit. Nam,
dum forte contra Thraces pugnans, caesis suorum
millibus in potestatem hostium devenisset, ne ludibrium
inimicis foret, virgam, qua ad stimulandum
equum utebatur, in oculum Thracis se tenentis impegit.
Barbarus, dolore iraque percitus, latus Crassi
gladio transverberavit. Sicque vir magni nominis
simul et fortitudinis, dum devitat quod fortuito
casu sive beneficio hostis etiam posset evadere, incidit
in mortem quam illatam nec volens adversarius | null | 9c59a7cb-46e5-40a3-83ae-c0623786a8d4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
potest avertere.
CAPUT XII. #De Clodovei gestis, et Guntranni.@#
Eo tempore Clodoveus, Chilperici filius, Burdegalensem
(quae ad regnum Sigeberti pertinebat) urbem
invasit. Super quem Sigulfus dux partium
Sigeberti irruens, eum exinde expulit, ac veluti cervum
prae se ageret, ad propria festine regredientem,
buccinis insonando, usque ad refugia Parisiacae
civitatis insectatus est. Quo comperto, Chilpericus
Theodebertum alterum ex filiis, qui Sigeberto pridem
juraverat nullatenus se ei nociturum, in Neustriam
ad occupandas urbes quae fratri subjectae
erant mittit. Theodebertus, nonnullis urbibus subactis,
tributa Turonensibus, Pictavis, Caturcensibus,
Lemovicinis jure victoriae ascribit, pervagatusque
Aquitanicam provinciam, monasteria servorum
seu ancillarum Dei direptionibus vastans, monachos
sive clericos tormentis, sanctimoniales vero
turpibus dehonestamentis affecit. Denique ad monasterium
Sancti Martini, quod Lata dicitur, dum
quidam hostilis agminis tenderent vellentque fluvium
qui interfluebat transire, clamaverunt monachi,
dicentes: « Nolite, o barbari, nolite huic caenobio
Sancti Martini injurias inferre. » Hoc audito,
quidam redierunt compuncti corde retrorsum. Viginti
tamen ex ipsis ascensa navi flumen transeuntes,
caesis monachis, monasterium infringunt resque
diripiunt factisque sarcinis navim repetunt. Sed non
defuit beati confessoris virtus. Nam ingressi alveum,
amissis remis, dum hastilibus navim impellunt,
illa sub pedibus mersa est. Ipsi vero, lanceis
confixi suis, in profundum delabuntur, uno tantum
superstite qui haec eos deserere hortabatur. Monachi
vero eos resque suas aquis eripiunt, ipsos sepulturae,
res autem monasterio inferentes. Talisque
tunc Theodebertus Aquitanicis visus et Christianis,
qualis quondam Diocletianus catholicis in toto orbe
constitutis. Congressu Pictavis adversus Gundoaldum
ducem habito, universas pene ejus copias delevit.
Nec Chilpericus quievit, qui fratri Sigeberto ludibrio
suos fuisse exercitus indignabatur. Non contentus
enim filii triumpho, cum magna et ipse veniens
manu Campaniam depopulatus est Remensem.
Sigebertus tamen non usquequaque otiosus fuit,
nec multa diu regni sui passus dispendia est. Nam,
insidiis opportune locatis, omnem exercitum Theodeberti
cum ipso attrivit. Qui, dum evadere nititur,
a cohorte regia oppressus occiditur. Corpus ejus ab
Arnulpho duce collectum et ad Engolismam delatum,
ibidem est humatum. Deinde, congregatis superioribus
Francis Austrasiis, collecto etiam sociorum
adjumento, contra fratrem aciem dirigit. Sed intercurrentibus
legatis, pax convenit. Inde e communi
consensu expeditionem in Guntrannum suum fratrem
Burgundiae regem agunt. Sigebertus Arvernis
civibus mandat Arelas ex insperato invadant. Quo
praecognito, Guntrannus per internuntios Arelatenses
de adventu hostium certos facit. Illi, praeoccupatis
insidiarum locis duce Celso, eos qui se interfectum
venerant interficiunt. Guntrannus quoque, contractis
undecunque viribus, obviam parat ire fratribus.
Cumque castra in loco qui Viriacus dicitur fixisset,
residente Sigeberto apud Archiacum, Chilperico
identidem eo loci quo duodecim pontes Sequanae
superimpositi fuisse referuntur, mediantibus optimis
quibusque prudentia viris quibus moris est
semper regibus praebere consilia, hi tres fratres in
unum coeunt foedus. Trecas deinde in oratorio
Sancti Lupi dextras jungentes, Sigebertus cum Chilperico,
jusjurandum Guntranno praebuerunt nil se
ulterius adversus eum hostiliter acturos. Eadem eis
etiam Guntrannus visus et sacramenta dedisse. Inde
cum gratia discessum est; et se invicem salutantes,
Guntrannus ad propria, Sigebertus atque Chilpericus
ad castra redeunt.
Tunc Austrasii jurgari contra Sigebertum coepere,
promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent
spe hostilis praedae ad belli societatem sollicitatos:
oportere eum aut ex proprio stipendia illis largiri,
aut publicum demonstrare cujus rebus ditentur
adversarium; se interim, dum reges inter se pacem
venditant aut inimicitias, quasi mercenarios, haberi
queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel
praemia ultimos. Nec contra Guntrannum se querelam
cujuslibet offensionis praetendere velle fatentur,
cum quo Sigebertus justae firmarit foedera pactionis,
sed in Chilpericum veteris inimicitiae recordatione
cunctorum odia exardescere. Illum esse ex multis
unum, cujus vita ingrata, mors foret omnibus grata.
His igitur suorum persuasionibus coactus Sigebertus,
fratrem persequi statuit; qui, nil tale metuens,
majorem exercitus partem ad hiberna dimiserat.
Ipse, accepto fraternae insectationis nuntio, cum
paucis equitibus Tornacum urbem confugit. Quem
subsequens Sigebertus Parisiorum ingressus est
urbem. Cui occurrens sanctus Germanus pontifex:
« Si, inquit, fraternum cruentus cupis effundere
sanguinem, juxta Psalmistae vocem, eam quam fratri
paras foveam tibi experieris paratam, fratricidaeque
non privaberis vocabulo, cum voluntas | null | fd21f1f5-c778-4b7b-b762-46346426d076 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipsa non
careat supplicio. » Haec ille quasi ab episcopo partibus
fratris favente dicta aspernatus, cogitabat coepta
perficere. Et veniens in villam, cui vocabulum
est Victoriacus [ #al.,@# Victoria], offendit ibi validam
de regno Chilperici manum Neustrasiorum specie
se ei tradere volentium. Qui, viso rege, certatim
ad eum venientes, ditioni se ejus subdunt. Nec quilibet
ducum aut procerum regni Francorum cum
Chilperico relictus est, excepto Ansoaldo; qui fortunam
regis etiam in adversis maluit non deserete
quam promissam violando fidem proditor esse vel
dici. Tantis igitur Sigebertus vallatus militum catervis,
cunctas urbes regni Chilperici imperio suo
adjunxit. Inde progressus in urbem, cui Tornacum
nomen est, fratrem obsidione cinxit. Qui se urgeri
conspiciens haerebat consilii incertus qua via conjugem
ac filios, quos secum ibidem adveniens deduxerat,
periculo eximeret. Sed mulier, artibus
viro longe callidior, duos subornat viros, quibus
audacia contemptum mortis invexerat. Hos hortatur
monetque Sigebertum adeant eumque, se ut
Dominum adorare simulantes, interimant. Quod si
efficiant, evadentibus praemia, interemptis vero condignam
sepulturam, eleemosynasque ad loca sanctorum
pro oblatione tanti facinoris se praebituram
spondet. Illi nihil morati praecepto satisfaciunt, ac
urbem egressi ad castra progrediuntur hostium.
Nihil viris audacius, nil terribilius eo bello in hostem
ex urbe processit. In medium namque adversariorum
proruentes non trepidaverunt, non retractaverunt;
sed tanquam familiarium suorum
consortiis immorarentur, non ante remeandum putarunt
quam circumventum a lateribus regem, cultellis
latera fodientes, nefandissimae neci traderent.
Clamor illico universorum luctusque totis oritur castris,
ut palam daretur intelligi regem oppetiisse
Sigebertum. Impetu itaque facto in homicidas irruunt,
levique negotio membratim sectos duos delent
viros. Chilpericus dum egredi formidaret et quid
accidisset ignoraret, accedente ad se conjuge Fredegunde,
interiisse fratrem ut comperit, ad spem vitae
et salutis animum quasi ab inferis reduxit. In crastinum
egressus urbem, redeuntibus in gratiam Neustrasiis,
qui ad Sigebertum ab eo desciverant,
corpus fratris in villa, cui Lambrus nomen est, sepeliri
mandavit. Quod postmodum a fidelibus oblatum,
et in ecclesia Sancti Medardi Suessionis juxta
patrem Clotarium est humatum. Regnavit autem
annis XIII.
CAPUT XIII. #De Fortunato episcopo et ejus scientia.@#
Ejus tempore Fortunatus, qui in rhetorica metricaque
arte famosus habebatur, ab Hesperia in
Gallias transiens, Pictavis episcopus ordinatur. Hic
multorum vitas passionesve sanctorum, partim prosa,
partim metro composuit. Ad amicos quoque singula
disticha elegans orator conscripsit. Unde praefato
regi elegiacum misit carmen, congratulans ei
in nuptiis Brunichildis. Quod equidem ego, cum
sors librum ad diversos ab eo sibi familiares conscriptum
manibus intulisset meis, legi atque in eo
facunditatem viri, dulcemque affabilitatem satis admiratus
sum.
CAPUT XIV. #De Brunichildis in conservanda prole solertia.@#
Interfecto autem hoc modo Sigeberto, mutatio
facta est, multis familiarium ejus amicitiam Chilperici
expetentibus. Porro Brunichildis, quam Sigebertus,
dum a pervasione urbium rediret fraternarum,
Parisius sibi occurrere imperat, in eadem degens
civitate, nece viri comperta, fluctuabat animo
qualiter se suamque prolem ab imminenti liberaret
interitu. Tunc Gundoaldus dux arreptum puerum,
Childebertum nomine, per fenestram in sporta depositum
cuidam fidelium suorum tradit, ut eum
Metis exhiberet. Quem inibi perductum, adnitente
Gundoaldo, de quo praemisimus, universi Austrasii
in regnum sublimant patris. Brunichildem onere filii
levatam altera invadit cura. Nam sibimet timenti
nec somnus oculis, nec animo quies dabatur. Cui
etsi voluntas discedendi erat, facultas deerat. Tantis
ergo pressa sollicitudinibus, a superveniente
Chilperico Rothomagum in exsilium truditur. Thesauri
ejus opibus Chilperici sociati; filiae Meldis ad
custodiendum missae sunt.
CAPUT XV. #De Merovei et aliorum regum gestis.@#
Meroveus etiam missus a patre Chilperico, ut civitates,
quae flumini Ligeris adjacent, ad suam transduceret
partem, postposito patris praecepto, Cenomannis
contendit, ac si matrem suam Audoveram,
quae ibidem exsulabat, visitaturus. Inde Rothomagum
transiens, ad Brunichildem venit, eamque in
conjugium accepit. Non tulit hoc Chilpericus pater;
sed eos ab invicem dissociare volens, Rothomagum
usque accessit. Cujus illi declinantes praesentiam,
basilicam sancti Martini super muros praefatae urbis
ligneis constructam tabulis sunt ingressi. Irritaque
fuissent Chilperici tentamentorum exordia, nisi sacramento
spopondisset: Se eos minime separaturum,
imo permittente Deo magis copulaturum. Quo
illi | null | 10203601-0f63-4308-885a-15fe022e4be6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
credentes, ad eum progressi, et ab eo apparatioribus
epulis per biduum sunt suscepti. Tertio
die profectus secum abducit filium, parvipendens
quod dederat jusjurandum. Morum egregius censor,
qui illicitum in filio damnaret matrimonium nec
futurum pro perjurio super se Dei pertimesceret
judicium. Verum ille plus metuebat versuta Brunichildis
ingenia, ne filium imbueret perfidia, quam
indignaretur pro divinae legis illata injuria.
Revertenti inde nuntiatur proceres Campaniae Remensis
Suessionensem sibi praeripuisse urbem. Qui
continuo, raptis copiis, eosdem acie superans multos
nobilium interemit captamque civitatem juri suo
restituit. Clodoveum vero filium Turonis dirigit, ut
et Petrogoricum Aginnensemque pagum sibi subjiciat
edicit, juncto ei duce Desiderio, ut ejus frueretur
in cunctis incommoditatibus subsidio. Quos
Mummolus, Guntranni patricius, obviam cum exercitu
progressus, devicit fugavitque non sine maximo
suorum detrimento. Nam de exercitu ejus quinquaginta
millia sunt caesa, cum a parte hostium, licet
devictorum, non nisi viginti millia sint prostrata.
Exinde Chilpericus filium Meroveum, suspectum
doli, quod partes Brunichildis fulciret, instigante
noverca Fredegunde, coma attonsum ac in monasterio
Aninsolae detrusum, jussit ordinari presbyterum.
CAPUT XVI. #De divi Germani episcopi transitu, sanctitate et miraculis.@#
Eodem tempore sanctissimus et vere Deo dignus
Germanus, Parisiorum episcopus, migravit ad Dominum.
Cujus corpus in oratorio Sancti Vincentii
est sepultum. Quid autem Fortunatus de hoc beatissimo
scripserit viro, non praetermittam. Quadam,
inquit, vice praecellentissimus rex, Childebertus
senior, cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus
eroganda, expendens tria millia revertitur
ad palatium. Interrogatusque a rege si adhuc resideret
quod tribueret, respondit medietatem resedisse
nec invenisse inopes quibus totum expenderet.
Cui rex: « Domine, inquit, dona quod restitit. Nam,
Christo largiente, quod donetur non deficit. » Incidens
namque rex aurea missoria, et argentea comminuens
vasa, quidquid primum habebat dabat sacerdoti
ne perderet. Erat ergo exspectanda contentio
inter sacerdotem et principem. Faciebant apud se de
misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros
ut spargerent ac de suis talentis egeni ditescerent.
Denique, alia vice, cum aptus ad sedendum
sacerdoti requireretur equus, rex ei suum tribuit,
rogans ut sibi eum retineret. Interim beatus vir postulanti
captivo equum donat interdictum, quoniam
apud ipsum plus fuit, quam illa regis, vox pauperis.
Tunc quoque Chilpericus legationem suscepit
Childeberti junioris, nepotis sui, petentis matrem
suam sibi reddi Brunichildem. Cujus ille non aspernatus
preces, eam cum munere pacis poscenti remisit
filio.
CAPUT XVII. #De regum Hispanorum rebus.@#
Athanahildo autem rege Hispaniae defuncto, Leuva
cum Levigildo fratre regnum assumunt. Mortuo
Leuva, Levigildus integrum Hispaniae regnum tenuit,
habens Gadsuindam matrem Brunichildis uxorem.
Apud Longobardos Alboin, de quo praemisimus,
regnabat. Qui maxima ex parte Italiae urbibus potitus,
suos in eis statuit; Romanos, quos vel maxime
adversarios patiebatur, expulit. Hic civitatem, cui
Ticinum nomen est, quae alio vocabulo Papia dicitur,
per tres annos obsidens, tandem cepit. Cujus
cum incolas, utpote paganus, quia Christianos esse
cognoverat, gladio ferire destinavisset, equus ejus
in medio portae corruit. Qui calcaribus impulsus,
fustibus caesus, nullo modo adigi poterat ad surgendum.
Tandem suggerentibus suis in religionem rex
conversus, fregit quod de nece Christianorum voverat
votum. Huic fuit nupta Clodsinda Clotarii Francorum
regis filia. Qua defuncta, Rosemundam Chunimundi
Gepidorum regis natam accepit conjugem;
cujus ipse dudum interfecerat patrem. A qua, cum
tribus et eo amplius annis in Italia super Longobardos
regnasset, in vindictam paternae necis dedecorosissima
interemptus est morte. Et vir bellicosissimus
summaeque audaciae, unius mulierculae consilio
periit; qui per tot hostium strages bello famosissimus
exstitit. Et illa quidem tantae immanitatis
debita luit maturato supplicia. Nam dum corruptori
suo, Helmechis nomine, quem ipsa in necem regis
armaverat, postmodum e balneo egredienti veneni
poculum, quod salutare asserebat esse, porrexisset,
ille agnito mortiferum haustum se bibisse, evaginato
gladio eam quod reliquum erat bibere coegit. Sicque
nefandissimi homicidae justae factorum suorum subjacuere
vindictae. At vero post Alboin, cum Cleph
nobilissimus Longobardorum, anno uno et sex mensibus,
tenuisset principatum, denuo duces in Longobardorum
gente decennio creati sunt. Et unusquisque
ducum suam regebat civitatem. E quibus aliquanti
Gallias praedandi cupidine petentes, apud | null | a6bae88f-ec98-4a69-9a17-6e0c55b8b38d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Provinciam cum Amato patricio, qui regi parebat
Guntranno, bello confligunt. Factaque de Burgundionibus
maxima strage, ipsum ducem interemerunt.
Quod Guntrannus audiens, evocato ad se Mummolo
spectatae virtutis viro, patriciatus ei indixit curam.
Prorumpentibus iterum in Gallias Longobardis,
Mummolus cum valida Burgundionum manu occurrit.
Qui, duobus praeliis hostibus usque ad supremum
labefactatis, reliquos fugaciter in Italiam redire
compulit. Nec ultra adjecerunt animum Longobardi
ut ad Gallias transirent. Nam Mummolus post tergum
eorum Francorum dirigens exercitum, Anagnis castrum,
in finibus Italiae situm, debellavit et cepit.
Quam ob causam, comes Longobardorum Ragilo,
Anagnis veniens, depraedatus est, et ad sua reverti
festinans, ab obvio sibi duce Francorum, Chrannichis
nomine, perimitur.
CAPUT XVIII. #De Justini minoris gestis.@#
Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra
praemisimus, Justinus minor regnabat, in tantum
avaritae deditus ut arcas ferreas fieri juberet, in quibus
ea quae rapiebat auri talenta congereret. Hic cum
a divinis mandatis aurem cordis averteret, justo
Dei judicio amens effectus est. Post haec Tyberium
Caesarem adscivit, qui ejus imperium gubernaret,
hominem justum, utilem, eleemosynarium, sapientem,
in judiciis aequum, in victoriis clarum et
(quod his omnibus supereminet) verissimum Christianum.
Igitur Justinus cum undecim imperasset
annis, amentiam tandem, quam incurrerat, cum
vita finivit. Bella sane, quae per Narsetem patricium
Gothis vel Francis illata superius per anticipationem
diximus, Justiniani quidem temporibus coepta, sed
sub Justino terminata sunt.
CAPUT XIX. #De Tiberio Constantino et ejus imperio.@#
Mortuo Justino, Tiberius Constantinus Romanorum
regum quinquagesimus sumpsit imperium. Hic,
ut superius diximus, sub Justino adhuc Caesar cum
rempublicam regeret et multas egenis eleemosynas
erogaret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit.
Nam deambulans per palatium, vidit in
pavimento domus tabulam marmoream, Dominicae
crucis vexillo insignitam, et ait: « Crucem Domini,
qua pectus frontemque munire debemus, indignis ut
quid pedibus conculcamus? » Et simul cum verbo
jussit eamdem tabulam auferri a pavimento. Qua
amota, reperiunt et aliam simili signaculo expressam.
Post hanc quoque reperiunt et tertiam. Quibus
ablatis, inaestimabilis diuque occultatus in lucem
profertur thesaurus. Quem Tiberius, juxta consuetum
sibi morem, pauperibus erogavit. Narsetis
quoque thesaurum in quadam Italiae urbe terra defossum,
quodam decrepito indicante sene inventum,
in simile distribuit opus. Sophia vero Augusta, immemor
promissionis quam Tiberio fecerat, eum ab
imperio removere Justinianumque Justini nepotem
substituere moliebatur. Quod Imperator agnoscens
Augustam custodiae mancipavit; Justinianum verbis
objurgatum blandioribus tanto in posterum
amore dilexit ut filiam suam filio ejus promitteret
ac filio suo filiam ejus sociandam exposceret. Sed
haec res qua de causa incertum est cur non pervenit
ad effectum. Ad hunc Chilpericus, rex Francorum,
suos dirigens legatos, multa ab eo ornamenta, aureos
etiam singularum suscepit librarum, habentes
ab una parte effigiem imperatoris et in circulo
scriptum: TIBERII CONSTANTINI PERPETUI AUGUSTI;
ab alio vero quadrigam ac ascensorem continentesque
scriptum: GLORIA ROMANORUM. Hujus exercitus
ab eo missus Persas potentissime debellavit,
victorque regrediens tantam praedae molem cum
viginti pariter elephantis abduxit ut humanae crederetur
posse sufficere cupiditati.
CAPUT XX. #De Britannorum rebus et Guntranni facinore.@#
Dum haec in Orientis geruntur partibus, in
Britanniis haec acta sunt. Macliavus et Bodicus
illo tempore comites Britonum erant; qui amicitiam
mutuam sacramentis adinvicem datis junxerant.
Mortuo Bodico, Macliavus filium ejus Theodoricum
de regno Britanniae expulit. Theodoricus, resumptis
viribus, Maclianum cum filio ejus, Jacob nomine,
interfecit paternamque haereditatem recepit. Varocus
Macliavi filius patri in comitatu succedit. Tunc
quoque Guntrannus, rex Francorum, duos Magnacharii
soceri quondam sui filios interemit, facultates
eorum fisco subjiciens. Dehinc subsecuta mors duorum
filiorum ipsius est. Quapropter Guntrannus liberis
orbatus, Childebertum suum ex fratre Sigeberto
nepotem adoptavit in filium.
CAPUT XXI. #De Chilperici in Praetextatum simultate.@#
Chilpericus frater ejus, alter rex Francorum,
Praetextatum Rothomagensem eipscopum exsilio destinavit,
eo quod, consilio Brunichildis reginae usus,
insidias ipsi parasse diceretur. Meroveus vero filius
ejus, quem tonsuratum ac monasterio detrusum
a patre fuisse memoravimus, iterum laicus
efficitur. Nam a Guntranno duce, de quo sequens
sermo plura narrabit, per legatos sollicitatus,
a monasterio egressus et a Gaileno suo | null | 1db77f46-9a26-4024-be32-2612a42ae276 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
familiari
veste laicali indutus, ad ecclesiam Sancti
Martini Turonis ut confugeret, est impulsus. Ad
hanc denique et ipse Guntranus confugerat, metuens
minas regis Chilperici, eo quod diceretur filium
ejus Theodebertum in bello superius memorato
interemisse. Quapropter Chilpericus Ruccolenum
quemdam Turonis direxerat qui eum exinde vi abstraheret.
Ruccolenus Turonis veniens beato pontifici
tunc Gregorio mandavit ut Guntrannum a basilica
sancta expelleret. Quod si agere differret,
sciret eum cum valida manu venturum et haec impleturum.
Sanctus autem antistes respondit: Hoc
nunquam fuisse factum, nec a se ullo modo esse
faciendum. Interim miser dum domum ecclesiae,
in qua hospitabatur, destruere non formidat, regio
correptus morbo, ab basilicam sancti Martini defertur,
ubi nil medelae adeptus, non post multos dies est
defunctus. Porro Meroveus ad saepedictam veniens
ecclesiam, memorato pontifice missas celebrante,
petiit eum eulogias sibi dare. Quo recusante, minatus
est se quosdam de populo interimere, quoniam
sine judicio sacerdotum eum communione privaret.
Tunc pontifex eulogias quidem ei dedit, regi vero
per diaconum innotuit quae acta fuerant. Regina
itaque clamante ipsum clericum exploratorem a
Meroveo missum, rex eum in exsilium relegavit.
Direxit autem ad sacerdotem, ut inimicum suum de
ecclesia expelleret. Sed eo differente, Chilpericus
exercitum commoveri praecepit. Quod audiens Meroveus
a basilica egredi voluit. Leudastis vero Turonicus
comes pueros ejus, qui pro necessariis causis
in villam ierant, peremit. Quapropter Meroveus,
adnitente Guntranno, Marileffum medicum a rege
venientem tenuit, ablatoque auro ac argento quod
ferebat, eum utique occidisset, nisi ille ecclesiam
expetisset. Interea dum de patre ac noverca Meroveus
multa loqueretur facinora, quadam die Gregorium
episcopum ad convivium invitans, rogat aliquid
ad aedificationem legi. Tunc antistes, arrepto
Salomonis libro, hunc primum versiculum invenit ac
legit: #Oculum, qui aversatur patrem, effodiant eum
corvi de torrentibus (Prov. XXX)
@#. Et haec quidem ille
non intellexit, antistes vero miratus est, redargutionis
sibi verba prima occurrisse.
CAPUT XXII. #De Guntranno Pythonissam consultante.@#
Post haec direxit Guntrannus ad mulierem Pythonissam,
quae ei aliquando non solum annum, sed et
diem et horam qua Charibertus rex obiret, praedixerat,
ut eam super statu interrogaret suo. Cui
illa haec remisit mandata: « Hoc, inquit, anno Chilperico
defuncto, Meroveus, devictis fratribus, regnum
accipiet, teque ducem constituet. Quo munere
quinquennio functus, septimo efficieris episcopus. »
Hoc ille episcopo Gregorio retulit, et ab eo hoc
responsum accepit: « Ista magis a Deo quam a diabolo
exquir idebuissent. » Verumtamen Fredegundis,
quae occulte Guntranno favebat propter mortem
Theodeberti (non enim fuerat ex ea natus), misit ad
eum ut Meroveo suaderet egredi ab ecclesia. Ille
praesto putans fore percussores, non distulit; sed
nil ei nocuit. Demum Chilpericus per diaconum ad
sepulcrum sancti Martini duas mittit chartulas,
quarum una continebat ut sibi divinitus in alia, quae
erat vacua, rescriberetur si foret fas Guntrannum
a templo extrahi. Diaconus, triduo exspectans, inanis
a responso abscessit. Sed Guntrannus, venientibus
regiis missis, palam altaris cum sacramento fidejussorem
dedit, jactanter pollicitus nunquam se
inscio rege templum egressurum.
CAPUT XXIII. #De Meroveo oraculum a libris divinis petente.@#
Tandem Meroveus, postpositis Pythonissae responsis,
per triduum vigilans, in divinis hoc responsum
libris accepit. In Regum quidem: #Eo quod,@# inquit, #reliquistis Dominum Deum vestrum, tradidit vos Deus
in manus inimicorum vestrorum.@#
In Psalterio autem: #Dejecisti eos, dum allevarentur
(Psal. LXXII)
@#. In
Evangelio vero: #Scitis quia post biduum Pascha fiet,@#
etc. (Matth. XXVI). His ille visis flens, ad sancti Martini
tumbam cum quingentis et eo amplius viris, assumpto
quoque Guntranno duce, discessit, et per
Atissiodorensem urbem Divione castro veniens,
exinde ad Remensem Campaniam transiit. Qui, a
Tarvanensibus in quadam villa circumventus et se
capiendum fore intelligens, veritus ne, si ad patrem
duceretur, graves de se poenas daret, Gailenum
quemdam sibi familiarem rogavit, ut se gladio percuteret.
A quo cultro per viscera trajectus interiit.
Gailenus, truncatis manibus ac pedibus, naribus simul
et auribus, turpiter vitam finivit. Post haec
Sanson filius Chilperici mortuus est. Cujus | null | e779775e-5cec-44d8-86d7-0f42f8565045 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
funus
cum nimia lamentatione idem rex prosecutus est.
Eo anno stella in medio lunae fulgens visa est.
CAPUT XXIV. #De Guntranni-Bosonis filiabus virtute patris liberatis, suffragante divo Martino.@#
Quidam potentissimus procerum Chilperici, Guntrannus-Boso
uno nomine sic dictus, relectis in ecclesia
sancti Hilarii filiabus suis, ad Childebertum
transiit. Anno vero tertio regni Childeberti junioris,
qui erat Chilperici et Guntranni septimus decimus,
Guntrannus Boso filias suas Pictavis auferre volens,
Dracolenum quemdam, sibi infestissimum seque
persequentem, ut a se averteretur precibus ac muneribus
flectere nitebatur. Dracolenus, ut erat mente
elatus, superbe respondit, asserens se funiculum,
quo alios deceptos perdere solebat, paratum habere,
ut eo Guntrannum involveret. Non tulit Guntrannus
superba jactantem, sed manus elevans in
coelum, prodigia facientem invocavit Dominum et ut
sibi per intercessionem beati Martini misereretur
oravit. Congressus contra adversarium, fauces contumaciae
verba profantes conto transfodit elevatumque
e sella equitatoria dejecit exanimem ad terram.
Hoc eventu felici usus, translatas a Pictavorum urbe
filias deduxit quo voluit.
CAPUT XXV. #De Pictavorum Britonumque discordia.@#
Pictavienses quoque et Bagasseni, qui nunc Arbasseni
dicuntur, conjuncti Andegavensibus, Varocum
comitem Britonum repentino impetu opprimere
moliebantur. Quorum praevenit insidias Varocus,
circa medium noctis super eos irruens et
maximam ex eis stragem faciens. Tertia vero die
cum ducibus Chilperici foedus pepigit, dans filium
suum obsidem et quae pervaserat reddens. Venetum
quoque urbem ea conditione refudit ut si ex gratia
regis eam tenere mereretur, tributa quotannis solvere
non moraretur. Aliquanto autem interjecto
tempore a fide desciscens, Eunium Veneticae urbis
episcopum ad regem dirigit, pro quibusdam causis
responsa laturum. Quem rex cum ira objurgatum
direxit in exsilium.
CAPUT XXVI, XXVII. #De Chilperici in Praetextatum episcopum accusatione et Praetextati purgatione.@#
His ita gestis, Chilpericus rex congregato concilio
pontificum in ecclesia Sancti Petri Parisiacae urbis,
Praetextatum Rothomagensem episcopum (cujus jam
meminimus) exsilio revocatum, in eorum praesentia
cum hac accusatione exhibuit, dicens: « Quamvis,
venerandi pontifices, regia potestas reum majestatis
legibus condemnare possit, ego tamen hunc, qui
falsum sibi pastoris nomen usurpat, conjurationis
contra me factae auctorem, sacris non contradicens
canonibus, vestrae audientiae repraesento. » Et conversus
ad Praetextatum Rothomagensem episcopum:
« Ut quid, ait, o episcope, munera populo contra
meam erogasti salutem? Quave de causa filium meum
Meroveum cum uxore patrui conjunxisti? Non ignorabas
quid de hac causa sacri sanciant canones? Quare
autem ita filium adversus patrem armasti suum, ut
ille pariter cum vita regnum vellet eripere meum? »
Postquam vero rex siluit, Franci, qui prae foribus
stabant frementes, ostia basilicae effringere nitebantur,
ut antistitem poenis subderent. Sed rex, haec
fieri prohibens, Praetextato copiam purgandi tribuit.
Cumque ille objecta refelleret, quidam falsi testes
surgentes calumniabantur a pontifice sibi munera
data, ut regem dolo perderent. Quibus episcopus:
« In hoc, inquit, veros vos esse confirmo, quod muneratos
vos a me fore fatemini. Quid enim vestris
ditatus donis aliud agerem, nisi ut par pro pari referrem?
Quod vero falso confingitis, me mala regi
machinatum esse, id omnibus modis falsum est. »
Haec eo dicente, rex quidem in regiam se recepit,
episcopis autem in domo ecclesiae residentibus, adveniens
Etius archidiaconus Parisiensis ita eos alloquitur:
« Nunc, inquiens, est tempus, o sanctissimi
sacerdotes, quo aut pro vestra magnanimi constantia
glorificemini, aut pro dejectione et contumelia
fratris ac coepiscopi vestri, contemptui in posterum,
si tacueritis, habeamini. » Tunc caeteris tacentibus
(quod metuerent reginae furorem, cujus
instinctu ista gerebantur) et digitum ori suo superponentibus,
Gregorius Turonorum antistes sic orsus
est loqui: « Oportet nos, fratres charissimi, et
maxime eos qui principis fruuntur familiaritate salubria
ei suggerere consilia, ne forte, ira devictus, plus
justo in sacerdotem Domini commoveatur et a Deo,
innocentium ultore, gravius puniatur. » Illis quoque
nec ad ista respondentibus, subjunxit antistes:
« Cavenda nobis, sanctissimi Patres, illa terribilis
Domini comminatio est, quam per prophetam praenuntiavit:
S #i me,@# inquiens, #dicente ad impium: Morte
morieris, non annuntiaveris ei, sanguinem ejus de
manu tua requiram (Ezech. | null | 3708f9d4-d983-42d2-84b5-91e596008a60 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
III)
@#. Nos itaque, qui speculatores
in domo Dei sumus positi, non negligamus
regi pericula ostendere sua, et, si necesse sit, exemplis
ad resipiscendum provocetur, qualiter Maximus
imperator, beatum Martinum impiis communicare
compellens, imperio pulsus sit, vel Clodomirus, sacerdoti
Avito non obaudiens, interierit. »
Cumque nec tunc quidem aliquis eorum responsa
praebuisset, aliqui adulatoriae artis regi denuntiaverunt
nullum ei pertinacius resistere quam Gregorium
Turonicum. Qui mox per quemdam aulicum
evocatus, stante rege propter tabernaculum ramis
tectum Bertrannoque Burdegalensi pontifice dextrae
ejus inhaerente, sinistrae vero Ragnemodo Parisiaco,
taliter rex episcopum allocutus est dicens: « Dic,
domne pontifex, qui justitiae tramitem caeteris servas,
mihi cur denegas? Sed, ut video, perversis
consentis, et impletur in te vulgare proverbium,
quod Corvus corvi oculum non eruet. » Cui sacerdos:
« Mihi, inquit, o rex, aequitatem deserenti correptores
erunt multi. Te autem delinquentem quis
corripiet, nisi ille qui se fatetur peccaminum vindicem?
Quapropter si nos, te de justitia commonentes,
audire contempseris, plus a Deo quam a nobis
condemnaberis. » Ad haec rex: « Apud alios semper
justitiae causam obtineo, apud te nunquam. Verum
ego optimam inveni ultionis meae materiam. Persuaso
namque Turonico populo, ut clamet sibi a te
aequitatis jura denegari, ego quoque proclamabo
me, qui etiam regia polleo dignitate, nil eorum
quae ipsi postulant a te posse promereri. Et sic
orto adversum te populorum odio, injusti nomine
denotaberis. » Econtra pontifex respondit: « Si quidem
sim injustus, id Deo magis quam notum
est. Tu vero si nostra aspernaris monita, sacros
sume canones, et, his saltem consentiens, justa decerne. »
Tum demum rex animum antistitis, ut erat
callidus, hoc modo mulcere coepit. Erat autem coram
eis mensa panisque superpositus, cum diversis
ferculis. Ait ergo rex ad sacerdotem: « En, inquit,
ferculum tui gratia paravi, in quo nil aliud quam
cicer carnesque continentur volatilium. Utere nunc
eo libens mecum. » Beato veroGregorio respondente
quod cibus ei gratior esset facere voluntatem Patris
sui qui in coelis est, et a rege petente ut sponderet
rex nihil se contra canones acturum, elevatis Chilpericus
manibus juravit per Viventem in saecula se
decreta sanctorum Patrum non transgressurum. In
crastinum vero, aurora incipiente, legati Fredegundis
reginae ad hospitium memorati pontificis venerunt,
poscentes, et duas libras argenti pro munere
offerentes, ut in dejectionem Praetextati consentiret
caeteris episcopis. Dicebant enim aliorum se voluntatem
probatam habere. Illo itaque recusante et, si
sibi mille librae darentur, nullo modo assentire velle
se asserente, illisque magis instantibus, tandem pollicitus
est in decretis canonum fratribus suis se assensum
praebiturum. Tunc, illis quae petebant se impetrasse
putantibus et gratias agendo recedentibus, advenerunt
quidam sacerdotes similia petentes. Quibus
antistes eadem quae prioribus reddidit responsa. Convenientibus
autem in concilium episcopis, adveniens
Chilpericus rex ait illis reperisse se in decretis canonum
« quod episcopus furti obnoxius sacris deberet
privari ordinibus. » Erat enim rex litteris eruditus.
Cumque pontifices quaererent quis eorum furti insimularetur,
rex dixit: « Num obliti estis quanta vobis
ostenderim, quae Praetextatus mihi furto abstulit? »
Demonstraverat namque rex pridie varia ornamenta,
quorum pretium ad tria millia aestimabatur solidorum,
cum sacculo duobus millibus numismatibus
aureis referto. Haec omnia dicebat sibi ab episcopo
furata.
Sed Praetextatus objectis facile se purgavit, hoc
modo regi responsa dans: « Excellentia tua, domine
mi rex, reminisci valet, si dignatur, Brunichildem
a Rothomago abeuntem plerasque sarcinas in diversis
speciebus mihi commendasse et, post aliquod
tempus, missis pueris eas a me repetisse. Cumque
ego ex hac re tuam consuluissem voluntatem, praeceptis
obaudiens tuis, unam eis sarcinam, eo quod
amplius ferre non valerent, contradidi. Venientibus
iterum ac tertio, ex tua jussione caetera reddidi, dicente
magnificentia tua mihi ut a me ea rejicerem,
ne pro his ira inter vos iterum repullularet. Hae duae
tantum sarcinae apud me remanserunt. Nunc igitur
cujus furti me arguis fore obnoxium? » Cui respondit
rex: « Si haec ita se habent et custodiae causa ista
suscepisti, cur limbum aureis intextum filis exinde
rapiens secuisti et eum, pro nostri dejectione, his
quibus | null | 260c3307-a82a-497f-ba12-07037b194e7c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tibi placuit distribuisti? » Tunc sacerdos:
« Ad ista jam, inquit, semel dixi, et nunc iterum dico,
me non ob aliud illis ista largitum fuisse nisi ut
eorum muneribus mihi concessis parem referrem
gratiam. Ut vero, propriis deficientibus, ex commendatis
aliqua praesumerem, confidentia ausum tribuit,
eo quod Meroveus, cujus illa conjugium expetiverat,
ex te carnaliter genitus, mihi in baptismo spiritalis
esset filius. » Animadvertens Chilpericus Praetextatum
hoc modo non posse superari, relicto concilii loco,
ac convocatis quibusdam sibi adulantibus, ait illis:
« Victum me verbis episcopi fateor, et vera eum
prosequi scio. Sed ut Fredegundi reginae satisfiat,
ite ac ex vestra quasi persona consilium ei dantes
dicite: « Scis quia dominus noster Chilpericus, rex
misericors est et confessis cito ignoscit. Vade ergo
et prosternere pedibus ejus confitereque te in eum
peccasse, ac confestim indulget tibi. » Quibus jussa
perficientibus, seductus est Praetextatus eorum dolis
qui se quoque pollicebantur pedes regis deosculaturos,
ut ei ignosceret. Sequenti die residentibus
episcopis in concilio, Chilpericus cum Praetextato
iterato altercari coepit, dicens: « Si munera pro
muneribus retribuisti, sacramenta pro parte Merovei
contra meam salutem cur exegisti? » Ad haec
sacerdos respondit: « Innotui celsitudini vestrae
Meroveum me ex lavacro suscepisse salutari. Ideoque
si facultas fuisset, etiam angelum Domini in
ejus evocassem auxilium. » Quid plura? procedente
longius altercatione, Praetextatus ad pedes regis corruit,
clamans: « Miserere, clementissime rex, homicidae,
qui te regno pellere volui et filium tuum
tibi substituere. » Haec eo loquente, prostratus et
ipse rex pedibus aliorum sacerdotum, qui in synodo
residebant, aiebat: « Audite, sanctissimi sacerdotes,
nefandissimum reum exsecrabile crimen confitentem. »
Verumtamen pontificibus a terra regem elevantibus,
jussit rex Praetextatum ab ecclesia egredi.
Ipse autem in regiam se recepit, mittens ad synodum
quosdam canones, quibus erat annexus quaternio
novus, continens haec: « Episcopus, in homicidio
vel caeteris criminalibus deprehensus peccatis,
sacris privetur ordinibus. » His lectis, dum Praetextatus
staret stupens, ait illi Bertrannus Burdegalensis
antistes: « Audi, frater et quondam coepiscope, nisi
regis promerueris gratiam, nostra non poteris frui
societate. » Post haec rogavit Chilpericus pontifices,
ut aut vestis Praetextati scinderetur, aut centesimus
octavus psalmus (qui maledictiones Iscariothicas continet)
super eum recitaretur, vel certe in perpetuum
communione privaretur. Sed pontificibus hoc agere
recusantibus et maxime Gregorio Turonensi renitente,
ab ecclesia Praetextatus pellitur ac custodiae
traditur. De qua dum fugere noctu niteretur, caesusque,
in insula quadam maris, quae civitati adjacet
Constantiae, in exsilium relegatur.
CAPUT XXVIII. #De Guntranni Burgundionum regis ad Childebertum oratione.@#
Porro Guntrannus rex Burgundionum Childeberto
regi Austrasiorum, nepoti suo, ut pacificus cum
proceribus regni sui ad pontem, quem Petreum dicunt,
sibi occurreret mandavit. In cujus advenientis
amplexibus diu immoratus, universis audientibus sic
est locutus: « Evenit, meis praepedientilius peccatis,
ut ex me genitis carerem filiis. Unde mihi, propriis
orbato haeredibus, necesse est quaerere extraneos,
quibus partos relinquam thesauros. Optimum itaque
judicavi te, omni humana carne mihi charior nepos,
Childeberte, eligere, qui et mei successor regni et
congregati esses possessor thesauri. Quapropter maneat,
oro, quae inter patrem ac filium debet manere
dilectio. Unus nos protegat clypeus, una contra adversantes
tueatur hasta; et ab hodierno et deinceps
talis inter nos charitas parmaneat, ut si dante Deo
filios procreavero, te tamen a jure non secernam
haereditario. » His dictis et proceribus Childeberti
pro eo spondentibus, eo quod ipse puer adhuc esset,
simul prandentes et se muneribus honorantes, ad
sua sunt reversi. Verumtamen legatos utrique ad
Chilpericum regem miserunt, denuntiantes ut aut ea
quae de eorum regno pervaserat redderet, aut se
ad belli certamina praepararet. Quod ille tunc quidem
despectui habuit. Quo tempore sinister populi
rumor adversus Salonium et Sagittarium episcopos
surrexit. Hos sanctus Nicetius Lugdunensis antistes,
enutritos, primum quidem diaconii, deinde sacerdotii
eos gradibus insignivit. Et Salonium quidem Ebreduni,
Sagittarium vero apud Vapingum episcopos
instituit. Illi vero non velut episcopi religioni operam
dabant, sed tanquam tyranni homicidiis, rerum
alienarum pervasionibus, adulteriis quoque vacabant.
Et in tantum eorum | null | c97b2e14-91b5-4c33-8a6d-5fae4882ad5b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
excrevit malitia ut super
Victorem Tricassinum antistitem, natalitii sui diem
festum agentem, cum cohorte irruentes militari, ejus
vestimenta scindentes, famulos caesos fugantes, apparatum
prandii omnem raperent et ipsum cum hac
contumelia solum relinquerent. Qua causa ad aures
Guntranni regis delata, ex ejus jussu collecta est synodus
apud Lugdunum, qua praesidente sancto Nicetio,
hos convictos a propriis expulit sedibus. Unde
illi graviter indignati, regis gratiam sibi acquirentes,
acceptis ab eo epistolis ad papam Romanum Joannem
profecti sunt. Cui persuadentes, se injuste
damnatos, scripta ejus ad regem detulerunt, jubentia
ut suis restituerentur locis. Quos rex, verbis corripiens,
ad proprias jussit urbes redire. At illi, cum
Victore quidem pacem facientes, homines qui ei injurias
irrogaverant direxerunt ut ipse in eis ulcisceretur.
Qui Dominici praecepti memor, non reddens
mala pro malis, illaesos dimisit ad propria. Salonius
denique et Sagittarius, pessimis quotidie adjicientes
pejora, in expeditionem, quam Mummolus contra
Longobardos egit, pergentes, multa perpetrarunt
homicidia. In civibus pari modo suis ita crudeliter
saeviebant ut multos usque ad effusionem sanguinis
caederent. Quod ubi regi Guntranno nuntiatum est,
eos exhiberi praecepit, a praesentia tamen sua usque
ad audientiam sustinere. Hoc Sagittarius adeo indigne
tulit ut de rege indigna loquens, publice proclamaret:
« Filios regis non fore regnaturos, eo
quod mater eorum ex Magnacharii fuisset familia. »
Erant namque adhuc filii regis superstites. Propter
hoc rex ira commotus, equos eorum et cuncta quae
habebant abstulit et ipsos in duobus monasteriis a
se procul divisis poenitentiam agere constituit, mandans
propriis judicibus circum ea loca constitutis ut
eos cum summa armatorum cautela custodirent, ne
forte elaberentur. Tunc forte seniore ex filiis regis
aegrotante, accedentes quidam familiarium ejus ad
eum, suaserunt ut praefatos episcopos ad proprias
juberet regredi Ecclesias: ne fortassis ob eorum
damnationem ira Dei super domum incumberet principis.
Cumque rex petita non abnuisset, Salonius et Sagittarius
regressi ad sua, tam eximios sanctae religionis
cultores se ostendebant ut quotidie totum ex ordine
Psalterium recitando, nunquam a psalmodia cessare
viderentur. Qui tamen post paululum ad suum in
tantum reversi sunt vomitum ut fornicationi et ebrietati
inservientes, dum clerici matutinos psallerent
hymnos, ipsi adhuc in convivio positi vina flagitarent.
Incipiente vero aurora, circumdati mollibus
usque ad tertiam diei horam somnum capiebant.
Cumque in talibus versarentur, Deum post terga ponentes,
ipsi quoque a Deo postpositi iram ejus incurrerunt,
ut in sequentibus demonstrabimus.
CAPUT XXIX. #De Chilperici in Ennodium caeterosque Childeberti fautores saevitia et de motu Britonum.@#
His diebus, Chilpericus Pictavam pervasit urbem,
fidelesque nepotis sui, videlicet Childeberti regis,
cum Ennodio duce, ab ejus sunt hominibus pulsi.
Ennodius itaque exsilio trusus, facultatibus fisco
subactis, post annum patriae et suis redditus est rebus.
Dacco autem Gadarici filius, relicto Chilperico
dum ubique vagaretur, a Draccoleno duce, qui dicebatur
Industrius, fraude captus est, jurante sibi
quod non interficeretur. Cum vero eum ad regem
perduxisset, egit ut interimeretur. Quod ubi Dacco
in custodia positus agnovit, confessus cuidam presbytero
peccata sua, poenitentiam nesciente rege petiit.
Qua accepta, interfectus est. Porro Draccolenus
a Guntranno duce eo quo diximus interfectus est
modo.
Britanni, eo tempore, graviter regionem vastando
Redonicam, ad vicum, qui Cornutus dicitur, advenerunt.
Contra quos Bibolenus dux missus recedentes
insecutus est; Britanniamque ferro et igne depopulatur.
Hoc adeo Britannos in majorem commovit
iracundiam ut sequenti anno non solum Redonicam,
verum et Nanneticam infestarent provinciam. Qui
tamen, legatis Felicis Nannetici episcopi emendationem
polliciti, mendaces fuerunt.
CAPUT XXX. #De violatione templi Dionysiani et reparatione.@#
Illo tempore, mulier quaedam, a zelante viro apud
Parisius quod adultera esset impetita, dum opem
petisset a suis parentibus, et illi, eam innocentem
credentes, sacramentum pro ea viro vel ejus parentibus
super sepulcrum sancti Dionysii fecissent, ab
eis quod perjurassent redarguti sunt. Et causa
usque ad jurgium prorumpente, cum propter nobilitatem
eorum (erant enim primi in palatio regis Chilperici)
neutra pars alteri cederet, gladiis se invicem
percutientes sacram basilicam sanguine polluerunt.
Interea ecclesia sine officiis manente divinis, dum
haec ad regem delata fuissent, interminatus est nullis
eorum prorsus fore benevolum, donec Ragnemundi
Parisiaci antistitis, | null | a0fb8032-d675-477d-89a4-6d3b51e672f0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in cujus dioecesi haec acta
fuerant, reconciliatione veniam mererentur. Quos
episcopus, facinus confitentes, poenitentia indicta,
communioni restituit ecclesiamque reconciliavit.
CAPUT XXXI. #De Nantini Engolismensis morte formidanda.@#
Tunc temporis Nantinus Engolismensis comes
hujusmodi ex causa gravem divinitus est passus
mortis poenam: Maracharius avunculus ejus comitatu
praedictae urbis diu potitus, ad clericatum accedens,
post non multum tempus episcopus est factus.
Quem cum adversarii ejus, immisso in capite piscis
veneno, nefandissime necassent, non diu laetati
sunt. Nam Frontonius, cujus consilio hoc perpetratum
est scelus, uno tantum anno post eum functus
est episcopatu. Cumque ei Heraclius Burdegalensis
presbyter successisset, a Nantino, qui ob ulciscendam
avunculi mortem comitatum a rege emerat,
gravissime increpabatur, quod avunculi sui
interfectores secum retineret. Quare in majus crescente
controversia, comes villas ecclesiae ab avunculo
per testamentum relictas pervasit, asserens
quod non deberet ea tenere testamenta, quorum
testator ab ejus fuerat clericis interemptus. Post
haec crudeliori exardescens iracundia, interfectis
etiam quibusdam laicis, unum ex presbyteris lancea
vulneratum, dum adhuc viveret, suspendi ac ad
confessionem criminis cogi jussit. Qui diu revinctis
post terga manibus pendens, fluente e patenti vulnere
sanguine innocentem reddidit spiritum. Pro
tantis igitur sceleribus Nantinus ab Heraclio excommunitatus,
convenientes apud Sanctonas urbem
quosdam sacerdotum rogavit ut pro se antistitem
interpellarent, pollicitus se res ecclesiae redditurum
et mala quae commiserat emendaturum. Antistes
vero, rogantibus annuens fratribus, eum communioni
restituit. Sed comes ad Engolismam reversus,
domos quas pervaserat destruxit, dicens: « Si haec
ecclesia recipit, saltem deserta inveniantur. » Episcopus
sane, his auditis, iterum communione eum
privans vita decessit. Nantinus quoque a buibusdam
episcopis pecunia corruptis communioni redditus, in
morbum incidit. Cum vero valida cruciaretur febre,
clamabat: « Heu! heu! quae tormenta ab
Heraclio illata patior! Ipse me nunc cruciat, ipsius
igne consumor. Mortem peto, ne diu male vivam. »
In his vocibus constitutus interiit. Audiant ista qui
sacerdotibus, vel Deo servire cupientibus, injurias
irrogant. Intelligant Deum esse vindicem injuste oppressorum.
CAPUT XXXII. #De Chilperici per Fredegundem in suos saevitia.@#
Chilpericus etiam rex, suggerente Fredegunde regina,
proscriptionibus gravissimis populum sibi subjectum
atterere coepit. Qua de causa multi e plebe,
nativum relinquentes solum, maluerunt exsules novas
quaerere sedes quam patrios incolendo fines
injusto ruere sub onere tributi. Inter caetera namque
quae cogebantur solvere liberiori etiam orti progenie,
e terra propria culta labore amphoram vini
regiae inferebant mensae. Marcus referendarius,
huic muneri praepositus, ut cunctas Aquitaniae urbes,
quae ad regnum Chilperici respicere videbantur,
ad haec solvenda verbis vel minis invitaret, a
Lemowicinis seditione orta jugulatur; et tomi universi
quos secum ferebat igne cremati sunt. Porro
Chilpericus, dum pessimis quotidie adjiceret pejora,
febre arripitur valida. A quo cum convalescit languore,
parvulus ejus filius nec dum baptisma consecutus
aegrotare coepit gravius. Qui baptismatis
gratia imbutus, levato paulisper incommodo, matrem
nequivit laetificare gaudio pleno. Nam fratrem
ejus Clodobertum, cui aetas provectior, eo convalescente
doluit similia incurrisse. Ita denique latens
pestis in totam diffundebatur regiam prolem ac si a
visceribus transiens paternis, in filiorum membris
haereditariam videretur velle sibi vindicare sedem.
Tandem Fredegundis, cujus toties dolor lacera torquebat
praecordia, quoties semimortua natorum
contemplabatur corpora, pristinae feritatis oblita,
humani induit compassionem animi; adiensque regem,
hujusmodi apud eum habuit sermonem; « Beneficiis,
inquit, divinis nosmet, mi vir, benefactis
respondere convenit, quos superna non punit clementia,
tanto tempore perseverantes in malitia. Neque
enim flagella omnipotentis Dei sustinuimus,
quasi rei, sed in virga filiorum eruditi, propheticum
illud dictum in nobis sumus experti: #Quia flagellat
Dominus omnem filium quem recipit (Hebr. XII)
@#.
Ecce namque nos, et febribus et variis saepe vexati
calamitatibus, insuper filiorum amplexus amittimus
eratissimos, quos lacrymae viduarum et orphanorum,
a nobis injuste oppressorum, morti reddidere
proximos. Poeniteat nos tandem aliquando
malorum quae gessimus; et conversi ad Dominum,
placabilem cum super nostram imploremus
fore malitiam. Neque enim, quamvis indignos,
sibi supplices aversabitur, quia est misericors et
miserator. Incendamus igitur iniquas descriptiones,
et quas ad oppressionem constituimus pauperum,
ad nostram nostrorumque deleamus salutem. | null | 71d272f2-3acc-440b-b3fd-fa3b376fc7a9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Nihil est quod timeamus, si vere poeniteamus,
quasi passuri gravia, qui pertulimus gravissima.
Quid enim pati potest gravius quam ut amittatur
quod est charius? Quid vero nobis poterit esse dulcius
quam natorum affectus? Quibus porro per tot
annorum curricula partos reservamus thesauros, si
praemittimus haeredes, quos optaveramus fieri successores?
Cavendum profecto est ne illius evangelici
incurramus sententiam divitis qui, innovando horrea
et congregando multa, accepit responsum se non
visurum diem crastinum nec suarum cogniturum
haeredem rerum. Sed propitius jam potest esse qui
vindicavit et mitior quam si non vindicasset. » Hujusmodi
orationem circumferens Fredegundis regina,
transduxit Chilpericum regem a furore animi, atque
intentionem ejus adeo emollivit, ut libellos quibus
nefanda continebatur lex, manu propria voracibus
traderet flammis. Quibus peractis, junior eorum
filius diem obiit. Cujus corpusculum in oratorio
sanctorum Dionysii ac sociorum ejus martyrum est
humatum. Nec longum fluxerat tempus, alter quoque
ex filiis superius nominatus Clodobertus, morti
coepit esse proximus. Consternata mater anxiis gemitibus
languentis filii, ad basilicam Sancti Medardi
Suessionis eum defert. Ubi uterque parens votis,
aureis donis sancti honorarunt sepulcrum. Sed adveniente
nocte, aeger, ultimum exhalavit spiritum.
Cujus funus praefatae urbis populus, pulla veste circumamictus,
cum maximo luctu ad ecclesiam Sanctorum
Crispini et Crispiniani est prosecutus. Quo
in loco praedictus regis filius tumulariam est sepulturam
adeptus. Sequenti abhinc anno alius ex filiis
Chilperici, Theodericus nomine, terminum sortitus
est vitae. Unde Chilpericus divinae animadversionis
judicium cervici imminere suae cognoscens, multa
pauperibus Christi, seu ecclesiis, largitur donaria.
Restiterat sane adhuc unus e regia prole, quem
Chilpericus custodiae mancipatum, suggerente Fredegunde,
custodibus legavit puniendum. Ita efferbuerat
Chilpericus in malitia ut non ei sufficeret
generi ejus imminens coelestis vindicta, nisi eam
augmentaret per sua facinora
CAPUT XXXIII. #De inundatione aquarum, tempestate coeli, terraemotu et prodigiis multis.@#
Anno V Childeberti regis (qui fuit nonus decimus
Chilperici atque Guntranni) tantae lues aquarum per
universas regiones factae sunt Galliarum ut flumina
terminos, quos nunquam antea excesserant, praetergressa,
pecora quidem exitio, aedificia vero quorumque
locorum gravi afficerent ruina. Quibus alveorum
suorum metas repetentibus, pluviisque cessantibus,
circa mensem qui September dicitur,
denuo arbores floruerunt. Tunc quoque fulgur per
coelum cucurrisse visum est sonitusque tanquam
ruentium arborum per totam pene terram auditus.
Burdegalensis civitas terraemotu concussa est; et
de Pyrenaeis montibus immensi lapides sunt evulsi,
quibus immensa pecorum hominumque multitudo
percussa interiit. Vicus Burdegalensis, incendio divinitus
orto nulliusque hominis incitamentis augmentato
inflammatus, multos exussit, subito comprehendens
domos et areas frugibus refertas. Aurelianensis
urbs simili incendio vastata est. Apud
Carnotinum pagum de effracto pane sanguis effluxit.
In urbe Pictava lupus e silvis veniens, per portam
ingressus est; qua cum caeteris clausa, lupum cives
in media interemerunt urbe. Coelum quoque ardere
visum est et Liger fluvius plus solito excrevit. Ventus
auster tam violens fuit ut silvas prosterneret,
domos vel sepes erueret, hominesque usque ad internecionem
volutaret. Cujus turbinis spatium, eo
loci quo visus est cucurrisse, tenuit in latitudinem
jugera septem, licet longitudo quanta esset non
posset aestimari. Sed haec prodigia, gravia sunt subsecuta
mala. Nam et discordia inter reges orta,
bella excitavit civilia, et dysenteriae morbus totas
prope occupavit Gallias. Qua peste Austrigildis regina
Guntranno regi nupta laborans, querelam marito
adversus medicos detulit, quasi illorum negligentia
erga se aegritudo convaluisset. Jussu Guntranni
diversis poenis medici interierunt: ipsaque
post deficiens mortua est.
CAPUT XXXIV. #De legatis captis et remissis. De Maurilii episcopi laudabilis obitu deque Gregorii Turonensis pro fide catholica victoria.@#
Quibus diebus Chilpericus legatos Mirionis Galliciae
regis, qui Suevis imperitabat, ad Guntrannum
regem missos, apud Pictavium cepit et Parisius in
custodia posuit. Quos tamen post annum liberos ad
propria remisit. Maurilius quoque Caturcensis pontifex,
dum propter podagrae infirmitatem candens
ferrum tibiis seu pedibus imponeret, languorem pessimum
incurrit. Quo ingravescente, dum multi
episcopatum ambirent, ipse Ursicinum eligens, dum
adhuc superstes esset, benedici fecit, sicque ab hoc
saeculo migravit. Fuit autem eleemosynarius valde,
Scripturis in tantum eruditus divinis ut genealogias
Veteris Testamenti plerumque memoriter recenseret.
Pauperes Ecclesiae suae erga iniquorum judicum
oppressionem sustentabat, ut illud Job Domino
decantaret dicens: #Pater eram | null | 781ac04a-1840-4a9d-ae64-20782f335324 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pauperum, et causam
eorum diligentissime investigabam (Job XXIX)
@#. Tunc
etiam Gregorius Turonensis cum Egilane Leuvigildi
Hispanorum regis legato, quem ad Chilpericum
miserat, quia erat ipse Egila Arianus, de fide
sanctae Trinitatis conflictum habuit et eum mirabiliter
superavit. Qui quamvis negasset se aliquando
fieri catholicum, tamen infirmitate impulsus est
ipsam amplecti religionem.
CAPUT XXXV. #De Tiberii Constantini obitu et Mauricii in Imperium successione.@#
Tiberius vero Constantinus postquam imperium
VII rexit annis, sentiens diem suae imminere vocationis,
una cum consilio Augustae Sophiae Mauricium,
genere Cappadocem, virum strenuum, elegit
ad imperium suamque filiam regalibus ornamentis
ornatam ei tradidit, dicens: « Sit tibi imperium
cum hac puella concessum. Utere eo feliciter, in
mente habens aequitatem ac justitiam praecipua
optimi imperatoris esse insignia. » Haec postquam
dixit, corpoream relinquens sarcinam, ad aeternam
migravit patriam, maximum sui obitus populis sibi
subditis relinquens luctum. Fuit enim summae bonitatis,
in eleemosynis promptus, in judicando cautissimus,
nullum despiciens, omnes diligens, ipse quoque
est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius
purpura indutus, diademate redimitus, ad circum
processit et, acclamatis sibi laudibus, largitis populo
(ut moris est) muneribus, primus ex Graecorum genere
in imperium confirmatus est.
CAPUT XXXVI. #De primo Longobardorum rege.@#
At vero Longobardi, cum per annos decem sub
potestate ducum fuissent, tandem communi concilio
Flavium Authari, supra memorati principis Clephonis
filium, regem sibi statuerunt. Cui ob restaurationem
regni, duces qui tunc erant, mediam totius
substantiae suae partem contribuerunt, ut esset unde
rex ipse sive qui ei obsequebantur per diversa distributi
officia alerentur. Erat sane hoc mirabile in
gente Longobardorum. Nulla erat violentia, nullae
struebantur insidiae; unusquisque quo libebat securus
sine timore pergebat.
CAPUT XXXVII. #De Mauricio imperatore Francos in Longobardos sollicitante.@#
Hoc tempore, Mauricius imperator Childeberto
regi Francorum quinquaginta millia solidorum per
legatos suos ea vel maxime direxit gratia ut cum
exercitu supra Longobardos irrueret eosque Italia
pelleret. Qui, nil moratus, cum innumera Francorum
multitudine Italiam subito introivit. Longobardi
vero conserendae manus spem abjicientes, munimentis
suarum se commisere urbium, et, intercurrentibus
legatis oblatisque muneribus, pactum cum
Childeberto fecerunt. Quo ad Gallias remeante, cognito
imperator Mauricius quod cum Longobardis
foedus iniisset, solidos, quos ei ob Longobardorum
expulsionem dederat, repetere coepit. At ille, suarum
virium potentia fretus, pro hac re nec responsum
reddere voluit.
CAPUT XXXVIII. #De persecutione catholicorum in Hispania.@#
Exstitit in illis diebus apud Hispanias persecutio
dira catholicorum, quae tali quadam ex causa a
Gadsunda matre Brunichildis est excitata: Hermenegildus,
Lemugildi regis filius, sororem Childeberti
habebat uxorem. Qui videlicet Hermenegildus praedicatione
Leandri, Hispalensis pontificis, atque adhortatione
suae conjugis ab Ariana haeresi (qua pater
suus languebat) ad catholicam fidem conversus fuerat.
Gadsunda autem tentabat si posset Ingundem
suam neptem flectere, ut maritum qualicunque perderet
morte. Sed cum id nequisset implere, suadet
regi ut filium cum uxore propria alterius civitatis
jubeat incolere domicilia, dicens se offendi eo quod
alterius essent fidei. Cumque hac injuria Hermenegildus
minime flecteretur ad neganda verae fidei
sacramenta, impius pater eum sepsit custodia. Quem
postmodum, in ipso sacro paschali die, securi percussum
interemit. Ingundis vero post mariti ac
martyris funus ab Hispaniis fugiens, dum genuina
Galliae repeteret arva, in manus militum incidens,
qui limitem Hispaniae adversus Gothos tuebantur,
cum parvo filio capta atque in Siciliam ducta, ibi
diem clausit extremum. Filius vero Constantinopolim
imperatori Mauricio est directus. Captivitate
sororis Childebertus comperta, et de his quae contra
eam gesta fuerant certior factus, exercitum in Hispaniam
trajecit, cum Gothis praelio conflixit maximamque
cladem eis inferens victor exinde regressus
est.
Rursum Mauricius Augustus, legatos ad Childebertum
mittens, eum ut contra Longobardos exercitum
dirigeret, orabat. Childebertus existimans
suam adhuc germanam Constantinopoli degere, legatis
Mauricii acquiescens, ut suam posset sororem
recipere, iterum Francorum exercitum ad Italiam
contra Longobardos direxit. Verum Longobardis
aciem producere atque adversariis ire obviam meditantibus,
Franci ac Alemanni, dissensionem inter se
habentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam
remearunt.
CAPUT XXXIX. #De Benedicto et Pelagio Romanis pontificibus. De Mummoli in Avenionem profugio. De Childeberti ad Chilpericum transitione. | null | 2ec2caa4-5d94-463d-8df4-305113b9d6eb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
De Lupo Campanorum duce. De Chilperici in Petrogoricos expeditione. De Baudastis interitu, et de Hospitii reclusi sanctitate, et beati Martini Galliciensis transitu, et de comete et portento coelesti.@#
Romanam porro Ecclesiam post Joannem Benedictus
suscepit regendam. Post quem Pelagius absque
jussione principis ordinatus est, eo quod Longobardi
obsiderent Romam, nec posset quisquam a
Roma progredi. Mummolus patricius a Guntranno
rege desciscens, in Avenionem castrum se contulit,
ubi adversus insectantes armis sese defensare
aliisque subsidiis munire parabat. Childebertus
etiam, Guntranni pace relicta, Chilperico conjungitur,
promittente Chilperico, eo quod sine liberis
esset, Childebertum regni sui facturum se haeredem.
Cujus promissionis, ut in caeteris solitus erat, mendax
apparuit. Lupus dux Campaniensis ab Ursione
et Bertefrido in fugam actus, cum jam jamque aut
capiendus aut interficiendus cum suo exercitu foret,
Brunichilde pro eo intercedente, ab imminenti periculo
eripitur. Praesidium tamen ejus supra memorati
duces direptioni tradiderunt. Chilpericus Desiderium
ducem ad pervadendas Petrocoricum et
Agennum, Aquitaniae urbes, cum instructis dirigit
copiis. Qui fugato Ragnoaldo duce, praedictas urbes
invasit uxoremque Ragnoaldi cunctis rebus exspeliavit.
Baudastis dux cum maxima sui exercitus
parte in Wasconia periit. Fuit illo tempore reclusus
quidam Dei servus, Hospitius nomine, apud Nicensem
urbem. Qui catenis super nudum corpus constrictus
ferreis, desuper cilicio tegebatur. Caeteris
quidem diebus purum panem et paucos dactylos
edebat; in Quadragesima vero radicibus earum,
quas eremus ferebat, herbarum alebatur. Per quem,
in terris solo adhuc corpore conversantem, virtutes
multas, ad laudem et gloriam nominis sui, Dominus
ostendere est dignatus. Ea tempestate beatus Martinus
Galliciensis migravit ad Dominum. Hic Pannonia
oriundus, loca sancta in Oriente circumiens,
abunde se illic litteris imbuit, et per Galliciam revertens,
in basilica, quae prima apud Hispanos in
honore sancti Martini dedicata est, pontifex ordinatus,
triginta in hoc officio explevit annos.
Anno VII Childeberti regis, qui fuit XXI Chilperici
atque Guntranni, stella cometes visa est in die sancto
Paschae. Apud Suessionas civitatem coelum ardere
visum est. In pago Parisiaco sanguis, de nube
fluens, vestimenta multorum hominum cruentavit.
Valetudines variae ac mortalitas magna, eo anno,
Francorum attrivere gentem.
CAPUT XL. #De Rodini ducis obitu et pietate.@#
Tunc quoque Rodinus dux mortuus est, verus
eleemosynarius, bonitatis plenus, juste se in cunctis
agens ac pauperes Christi diligens. Hic dum una
dierum mortuum sepelire vellet, propriis praecepit
pueris monumentum quoddam aperire, ut in eo defunctum
poneret. Quod illi cum maturato implessent,
invenerunt immensi ponderis thesaurum solidorumque
non contemnendum numerum, elevatumque
a terra detulerunt ante domini sui praesentiam.
Ille vero donum coeleste intelligens, pauperibus
cuncta (ut consueverat) largitus, talentum sibi creditum
ei a quo acceperat duplicatum per manus
retransmisit egenorum. Multa autem signa et prodigia
eo anno in coelo sunt visa.
CAPUT XLI. #De Chilperici in haeresim Sabellianam lapsu et resipiscentia.@#
Per idem tempus Chilpericus rex Sabellianam
volens promulgare haeresim, scripsit Galliarum episcopis
ut, Trinitate abjecta, unum tantum dicerent
Deum, « asserens eumdem esse Patrem qui Filius
vel Spiritus sanctus est, et eumdem Filium ac Spiritum
sanctum qui Pater est, nec divisionem personarum
in Deum ullo modo cadere. » Quod cum
Gregorio Turonensi, qui tunc caeteros episcopos
sanctitate praeibat, suadere conaretur, et tamen in
hac ratione Hilarium atque Augustinum sibi contrarios
fateretur, ait ad eum beatus antistes: « Cavendum
est, domine mi rex, ne et ille irascatur tibi
cujus illi fuerunt famuli, qui, ut tu ipse fateris, in
ista credulitate sunt contrarii. » Porro rege cum
festu respondente quod sapientiores eo ex hoc forent
interrogandi, sacerdos dixit: « Non esse sapientem
quicunque aliter ex fide ac ipse sentiret. »
Salvio autem Albigensi episcopo ad palatium venienti
suadebat ut sibi consentaneus existeret, lecta
in auribus ejus chartula, in qua memoratam haeresim
conscripserat. Quam ille beatus in tantum
abhorruit ut, si in ejus forte manibus devenisset, in
partes scissam minaretur igne cremare. Denique
cernens rex omnes sibi contraria sentire, ab illa
quidem quievit intentione. Addidit autem nostris
litteris ω, omega, Graecam, et tres alias, quarum
characteres ab ipso inventos cum propriis sonis hic
subscripsimus χ ch, θ th, φ | null | 5f18f912-0a2a-469e-b948-23692506f8f5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ph; directisque epistolis
ad civitates sibi parentes, praecepit ut pueri in his
docerentur et libri pumice planati rescriberentur.
CAPUT XLII. #De Agricola et Dalmatio sanctis.@#
His diebus, Agricola Cabilonensis et Dalmatius
Rutenensis, viri in sanctitate praecipui et pontificatum
optime administrantes, e saeculo migraverunt.
E quibus Agricola, ecclesiam suae civitatis columnis
fulcivit, marmore variavit, musivo depinxit. Dalmatius
vero suam saepe destruendo, dum meliorare
nititur, imperfectam reliquit.
CAPUT XLIII. #De Leudastis comitis ob tyrannidem expulsione.@#
Leudastis sane Turonicus comes eo tempore a
comitatu submotus est, eo quod populum injuste opprimeret
et Gregorio pontifici (cui frequenter sacramenta
dederat se nunquam nociturum) injurias
irrogaret. Succedenteque Eunomio, Leudastis contra
episcopum felle commotus, quasi ejus consilio ista
sibi evenissent, ad regem perrexit, accusans Gregorium
quod civitatem Turonicam regi Guntranno
tradere vellet et de regina permulta loqueretur
mala, affirmans eam cum Bertranno Burdegalensi
episcopo misceri. Habebat autem cooperantem Riculfum
clericum, qui contra magistrum multos est
machinatus dolos. Rex itaque, pro his quae de regina
dicta erant, synodum adunari praecepit. Convenientibus
ergo apud Brittannicum villam episcopis,
et Bertranno injuste sibi crimen impositum esse
conquerente, Gregorius, ex decreto fratrum, ter
jusjurandum praebuit se id nunquam fuisse locutum,
et quamvis id contrarium auctoritatibus viderent,
propter satisfaciendum tamen regi peractum est.
Quamobrem adeuntes pontifices regem, dixerunt
ei: « Frater et coepiscopus noster Gregorius sacramentis
se innocentem ostendit. Quid nunc de te,
vel Bertranno episcopo, qui fratri nostro calumniam
inflixit, agendum censes, nisi et communione
privemini? » Quibus respondit rex a semetipso haec
non dixisse, sed a Leudaste indicata narrasse. Quaesitum
Leudasten, nec inventum (ipse enim sibi timens
audientiam fugerat) antistites excommunicaverunt
eum et absentibus ne eum in communionem
reciperent, scripserunt. Eo loci mirabilem patientiam
regis qui aderant mirati sunt, quia, quamvis tale
scelus de regina diffamatum foret quod ipsi quoque
ignominiam generaret, nunquam tamen ita animo
commotus est ut quemlibet injuste opprimeret. Quod
alias sane non consueverat agere. Solummodo Leudasten,
eo quod contra episcopum falsum tulerat
testimonium, excommunicatum ab omni suo jussit
eliminari regno. Tunc Leudastis universas suas res,
quae ei per beneficium regis concessae fuerant, a
civitate Turonica in Biturigum fines asportavit; et
diu huc illucque oberrans, tandem, post longum aevi
spatium, reconciliatus Ecclesiae et in gratiam receptus
a rege, dum moneretur a Pontifice Gregorio
quatenus observaret se a reginae animo contra se
turbato, parvipendens admonitionem, dum illa in
quadam oraret ecclesia, ad pedes ejus provolvitur.
A qua despectus, dum oratorium fuisset egressus et
quaedam mercimonia emere vellet, ut muneribus
sibi reginam conciliaret, ab ejus pueris circumvallatur.
E quibus unum gladio percutiens, a reliquis
in fugam actus in medio ponte Parisiacae urbis, pede
inter duo ligna lapso tibiam sibi fregit. Unde sublatus,
et in unam villam jussu regis ad sanandum deportatus,
a missis reginae inter duos vectes effracto
gutture, infelicem vitam finivit.
Hoc ergo exitu periit, qui ut crimen episcopo suo
objiceret, multos in vincula conjecerat, quosdam
etiam verberibus affecerat. Nec in ipsis quoque
sceleribus degenerabat. Nam de fiscalinis ortus servis,
primum culinae deputatus est regiae. Sed, quia
lippis erat oculis, inde in pistrinum redigitur. Ubi
dum inter fermentatas massas se delectari assimulat,
fuga se servitio subtraxit. Quam dum saepius reductus
repetit, auris abscissione signatus est. Qui hanc
injuriam tegere non valens, ad uxorem Chariberti
regis se contulit. Cui adulationibus familiarissimus
factus, custos equorum efficitur. Inde comitatum super
caeteros nactus custodes, post mortem reginae
comitatum Turonicum a Chariberto percepit. De quo
cum ignominia, quam praefati sumus, dejectus est.
Riculfus vero clericus, qui contra antistitem proprium
falsus non dubitavit esse testis, praecipiente
rege tanta sustinuit flagella ut, etiamsi aereus foret,
miraculum tamen spectantibus praeberet tanta patiens
tormenta. Verum a capitali supplicio interventu
beati Gregorii, liberatus est. Qui, inter cruciatus
et verbera, hoc confessus est ideo se talia de
regina adinvenisse ut ea de regno ejecta, Clodoveus
(qui solus ex filiis Chilperici supererat) a patre regnum
suscipiens regnaret. Hic etenim Clodoveus, ex
alia uxore Chilperici natus, post mortem filiorum
regis qui ex Fredegunde geniti erant | null | fe23002a-59fb-4ab7-96dc-5e36ae7e8a33 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, instigante
ipsa regina, apud Brenacum villam a patre manere
jussus est, ut simili quo fratres morbo deperiret.
Nam apud eumdem vicum dysenteriae tunc saeviebat
pestis. Sed ille ubi mortis evasit discrimen, dolos
persentiscens novercae, fastuose eam despiciens jactitabat
se solum haeredem regni relictum. Non defuere
tamen qui delatoria contra eum usi arte, non
solum quae ipse injuriose loquebatur de regina, verum
et aliqua ad ipsam referrent mendacia, asserentes
maleficio matri cujusdam meretriculae, quae
cum Clodoveo solita erat cubare, ejus filios interiisse.
Regina, hoc audito, iracundia commota, puellam
quidem caesam ante hospitium Clodovei palo praecepit
infigi. Matrem vero ejus, verberibus laceratam,
vera fuisse quae dicta erant profiteri coegit. Cum a
rege ultionem posceret, rex, venatum profectus,
filium ut ad se veniret jussum alligari fecit, et reginae
direxit. Quem illa sepsit in custodia, interrogans
rei veritatem, vel qui ex principibus ei faverent.
Verum ille nihil criminum confessus, amicos
suos seu familiares detexit. Illa eum post biduum
trans Matronam in villam, Nocetum nomine, duci et
ibi in custodia cultro interimi mandans, regi per
subintroductas insinuari fecit personas, quod ipse
se interfecisset, et adhuc cultrum in loco vulneris
persisteret. Quod rex audiens, nullum pro morte
filii concipiens luctum, eum ibidem sepeliri mandavit.
Mater Clodovei crudeliter necata, soror a pueris
reginae illusa, in monasterium est detrusa. Mulier,
quae contra eum locuta fuerat, ut viva ureretur adjudicata,
dum mendacium dixisse frustra clamaret,
ad stipitem ligata vivens exusta est. Thesaurarius
Clodovei, a Cupane Stabuli comite de Biturico retractus
et reginae vinctus directus, ab ipsa, rogante
pro eo beato Gregorio Turonico episcopo, vinculis ac
poenis absolutus est.
CAPUT XLIV. #De Chilperici spectaculis. De Salvii visione, et quae eam secuta sunt.@#
Per idem tempus, Chilpericus apud Suessionas
vel Parisius circos aedificari jubens, spectacula populis
praebuit. Sane post memoratam synodum,
dum beatus Gregorius, ad propria rediturus, cum
sancto Salvio familiare colloquium in atrio domus
regiae haberet, ait ad eum vir Domini Salvius:
« Videsne, o frater, super tectum aulae quae ego
cerno? » Cui cum ille responderet se nil aliud quam
tegulas, quas rex pridem superponi jusserat, videre,
rogaretque ut, si ipse aliud quidlibet cerneret, indicaret
(aestimabat enim illum solito more jocari),
ille iterato ad eum. « Conspicio, inquit, gladium
irae Dei super hanc dependentem domum. » Nec
frustra haec vaticinatus est. Nam post viginti dies
duo filii regis mortui sunt: de quibus paulo post
dicemus. Ipse quoque archipraesul Gregorius, una
noctium post matutinos hymnos strato recubans,
vidit angelum Dei super ecclesiam volantem, qui
clara voce dicebat: « Heu! percussit Deus Chilpericum
et cunctos filios ejus. Nec erit ex his qui nunc
vivunt ullus in regno ejus successor. Tunc » enim
quatuor adhuc superstites erant. Hoc tempore synodus
apud Lugdunum congregata multos episcoporum
negligenter agentium coercuit.
CAPUT XLV. #De benedictione quam judaeus respuit, Chilpericus expetiit, et de Eparchii reclusi obitu.@#
Interea Chilpericus, in villa Novientum nominata
consistens, dum Parisius iter suum destinavisset,
praefatum Gregorium antistitem rogabat, ut cuidam
Judaeo, nomine Prisco, sibi familiarissimo manus
imponeret. Sed reluctantem Judaeum et se non credere
reclamantem, insuper et fidei nostrae derogantem,
opportuna satis disputatione beatus pontifex
redarguit. Cui rex: « Quia, inquit, o sancte sacerdos,
perfidus benedictionem respuit, utique et ipsa
elongabitur ab eo. Ego vero tibi dico verbis Jacob,
quibus ille contra se luctantem allocutus est angelum: #Non dimittam te, nisi benedixeris mihi
(Gen.
XXXII)
@#. » Pontifex igitur benedicens regi, ac una cum
eo cibum accipiens, ad propria rediit.
Eo tempore obiit Eparchius apud Engotismam reclusus,
vir magnificae sanctitatis, qui hominem, furti
gratia patibulo suspensum, vitae restituit.
CAPUT XLVI. #De Theodoro Massiliensi episcopo et Lupo cive Turonensi: de eclipsi lunae, et prodigioso sanguinis fluxu aliisque portentis.@#
Ipsis diebus Theodorus, Massiliae episcopus, a Dinamio
rectore Provinciae comprehensus injuste et
injuriis affectus, dum inde liber ad regem Childebertum
properaret, iterum a Guntranno rege capitur.
Cujus clerici odio eum habentes, hoc audito
res | null | 4ae8360f-f6b2-4403-88a2-7f77b4b4644f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ecclesiae invadunt, promptuaria spoliant; de
ipso etiam pontifice crimina falso proloquuntur.
Tunc Childebertus rex ad avunculum suum regem
Guntrannum dirigit, mandans partem Massiliae,
quam ei post obitum patris sui dederat, sibi reddi;
sin alias, sciret se eo plura amissurum. His Guntranno
nequaquam assentiente et insuper vias in
regno suo custodiri jubente, ne quis fidelium nepotis
sui Massiliam adiret, Childebertus Gundulfum,
senatorii generis virum, suum vero domesticum,
ducem creatum, memoratam direxit ad urbem. Qui
per Turonicam eo tendens civitatem, a beato Gregorio
agnitus (quod matris ejus esset avunculus)
humanissime diebus quinque apud ipsum est habitus,
ac itineris necessariis sumptis est profectus.
Cumque a Dinamio et clericis ipsi quidem introitus
urbis, episcopo vero Theodoro, qui jam custodia
solutus se ei junxerat, ingressus negaretur ecclesiae,
tandem aliquando Dinamio suaserunt, ut in ecclesia
Beati Stephani, quae muris vicina erat, eis collocuturus
descenderet. Quo dum venisset, ab ostiariis
ipse solus receptus est, caeteris qui cum sequebantur
exclusis. Deductusque a Gundulfo ac antistite in
salutatorium, increpatur graviter. Illis itaque qui
cum eo venerant, et se non receptos indignabantur,
fugatis, Gundulfus seniores capi praecepit, volens
eos ad urbem deducere, ut illi portas aperirent. Interim
Dinamius, agnoscens se captum teneri, ad pedes
eorum ruit, pollicens se portas reseraturum regique
simul et pontifici de reliquo fidem servaturum.
Sua igitur fide dimissus, ducem pariter cum pontifice,
exsultante omni populo, recepit in urbem.
Clerici sane, qui eo impulsore nequiter contra suum
egerant pastorem, dum ad domum ejus se contulissent,
fidejussores dare compulsi sunt ut regi Childeberto
se praesentarent. Gundulfus autem, recepta
Massilia et episcopo suae sedi restituto, ad regem
reversus est. Dinamius autem, spreta quam promiserat
fide antistiti, ad Guntrannum regem mittit qui
dicerent se quidem urbem tradere velle, sed
Theodorum obstare; nec illi cives ullatenus parituros,
nisi sacerdos alicubi truderetur exsilio. Quibus
verbis rex irritatus, eum sibi vinctum exhiberi jussit.
Sed cum antistes, sibi metuens, non facile egrederetur
ab urbe, evenit necessitas dedicandae basilicae
suburbanae. Dum igitur eo properaret, ex insidiis
subito adversarii prorumpentes, clericos caeterosque
obsequentes caesos in fugam agunt ipsumque
equo proprio dejectum vili imponentes jumento, ad
regem deduxere. Cui Aquensem pervenienti ad urbem,
Plentius episcopus clericos ac caetera viae attribuit
necessaria. Porro rex eo discusso, dum immunem
invenisset a culpa, multis honoratum muneribus
ad suam reverti imperavit Ecclesiam. Qui a
plebe cum laetitia receptus, invenit ecclesiae res suasque
a clericis pervasas. His quippe pro causis
foedus inter Guntrannum et Childebertum ruptum,
discordiaque immensa acta est. Verumtamen regibus
hoc modo ab invicem dissidentibus, Lupus quidam
civis Turonicus uxore defuncta, dum clericatum
expeteret, a fratre Ambrosio ne id faceret prohibitus
est, pollicente conjugem se ejus congruam generi
illi provisurum. Cui rei dum studet dare operam, ab
adultero, qui cum conjuge Ambrosii stupri rem habebat,
utrique perempti sunt. Dumque unus alterum
Deo subtrahere ac vitae praesentis oblectamentis tradere
nititur, et se et illum perdidit.
Hoc anno Luna eclipsim passa est, et intra territorium
Turonicum verus de effracto pane sanguis
effluxit. In Silvanectensi pago, hominis cujusdam
domus, cum ille mane surgeret, sanguine introrsum
aspersa apparuit. Murus Suessionensis divinitus
subversus est. Andegavis terraemotus factus est.
Intra muros urbis Burdegalensis ingressi lupi canes
devoraverunt ignisque per coelum cucurrisse visus
est.
CAPUT XLVII. #De Prisci Judaei obstinatione et interitu.@#
Ea tempestate, Chilpericus rex, dum multos Judaeorum
baptizari jussisset, et ipse eos ex sacro
lavacro suscepisset, nullatenus Priscum familiarem
suum (cujus supra meminimus) verbis ad credendum
convertere poterat. Jubens ergo eum custodiae
mancipari, ab eo muneribus seducitur ut daretur
ei spatium filium suum Massilensi Hebraeae conjungendi,
ac tum demum jussa compleret. Sed qui noluit
confiteri. Christum, non longo post tempore
descendit ad infernum. Nam orto inter ipsum ac
quemdam Patirum, ex Judaeo conversum, jurgio, ab
eo gladio percussus interiit.
CAPUT XLVIII. #De Chilperici ob interfectum praesidium pontis Parisiensis in Guntrannum ultione.@#
Apud pontem Parisiacae urbis memoratus princeps
custodes posuerat, ut insidiatores de regno
fratris sui Guntranni advenientes arcerentur. Hos
Asclepius, officio quondam ducis functus, nocte
una | null | 3bda8c09-2bd3-4521-8d6d-48d0976bc9d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnes interemit, pagumque ponti proximum
depopulatus est. Quapropter Chilpericus cum exercitu
super fratrem irruere volens, consiliis bonorum
virorum monitus restitit, mittens fratri legatos,
ut mala sibi illata corrigeret. Ille justitiae amator,
prout monebatur, agere non distulit. Verumtamen
Chilpericus his non contentus, aliquas a fratre civitates
auferens, novos eis comites praefecit, praeceptum
dans, ut earum tributa suo inferrentur thesauro.
CAPUT XLIX. #De tabellariis Charterii episcopi deprehensis, et Theodorici ortu.@#
His diebus a Nunnichio comite Lemovicino duo
detenti sunt homines, ex nomine Charterii Petrogorici
antistitis litteras ferentes. In quibus, inter
alia quae de Chilperico continebantur maledicta,
hoc etiam legebatur: « Quod episcopus quereretur
se de paradiso pulsum descendisse ad infernum. »
Utique hoc volens intelligi, quod a regno
Guntranni in dominium devenisset Chilperici. Quibus
regi pariter cum delatoribus directis, praecipitur
adduci episcopus, de his rationem redditurus. Sed
cum non facile convinceretur, ad propria illaesus
regredi jubetur. Denique post funera filiorum,
Chilperico filius nascitur, quem sequenti anno Parisius
in Pascha baptizari fecit Theodoricumque
nominavit.
CAPUT L. #De legatione feciali Childeberti ad Chilpericum.@#
Porro Childebertus Egidium Remensem archiepiscopum,
cum aliis optimatibus, ad Chilpericum
patruum suum confirmandi foederis, quod inierant,
causa dirigit. Ex quibus Egidius in hunc modum
legationis retulit ordinem: « Pacem, quam tecum,
gloriose rex, inclytus nepos tuus firmavit, petit
omnino a te stabiliri. Fratris denique tui benevolentia
ideo uti nequit, quia partem ejus ex Massilia
injuste retinet, neque transfugas reddere ei vult
suos. Idcirco si, junctis viribus vestris, unanimes
ejus expugnationem adorsi fueritis, ultio debita pro
illatis injuriis ab eo facile exigi poterit. » Ad haec
ita respondit rex: « Fratris, inquit, mei culpa tam
est in aperto ut difficile occultari queat. Nam si dulcissimus
nepos meus animo malefacta recenseat sua,
reliquis praetermissis, reperiet patrem suum fraude
Guntranni interisse. Quapropter et ego me spondeo
adjutorem illi in ultionem paternae futurum necis,
qui amiserim fratrem magnae, si nunc viveret, dilectionis. »
Haec dum rex perorasset, datis obsidibus
foedus stabilitum est. Continuo Chilpericus exercitum
de regno suo commoveri praecepit, qui civitates
fratri subditas obsidens, circumjacentes depopularetur
agros. Tunc Berulfus partium ejus dux, cum
Turonicis et Andegavis una ex parte, Desiderius et
Biadastis ex alio latere cum maxima multitudine,
Bituricenses aggrediuntur. Quibus rex hoc dedit
mandati ut, capta urbe, sacramenta de nomine exigerent
suo. Sed Biturigi apud castrum Mediolanense,
quod nunc Magdunum dicitur, quindecim
armatorum millia Desiderio duci opponentes, cum
eo conflixere. Reliqui duces urbem obsidione cinxerunt.
Chilpericus vero, licet nondum exercitus Childeberti
advenisset, tamen quosdam de ejus ducibus
secum habens, universas copias suas per Parisius
transducens, cuncta vastando Milidunum venit. Cui
Guntrannus non dubitavit obviam ire, in solo Deo
spem habens, cuneumque hostium, prae cupiditate
ab aliis segregatum, crepusculo noctis aggressus
ultima labefactavit pernicie. In crastinum, intercurrentibus
legatis, frater cum fratre paciscitur,
pollicentibus utrisque commissorum correctionem.
Quippe Chilpericus, cum milites furto ac rapinis
abstinere moneret, nec tamen obtemperarent, comitem
Rotomagensem gladio percussit, sicque reliquos
coercens, ad propria reduxit, cunctam prius
restituens praedam, captivosque relaxans. At illi
qui Bituricos obsederant, accepto nuntio ut inde recederent,
quaecunque oculi viderant, manus rapiebant,
dum ad sua redirent.
CAPUT LI. #De vulgi in Egidium episcopum seditione.@#
Childebertus autem omnes militiae suae, quas aggregaverat,
cohortes dum uno in loco detinet, murmur
subito populi minoris adversus duces et Egidium
episcopum, nocte proxima, infremuit, dicentis:
« Tollantur a facie regis, qui regnum ejus inter se
venditant, qui urbes ejus alienae subjiciunt ditioni. »
Haec dicentes mane facto ad tentorium regis properant
armati, ut Egidium interimerent pontificem.
Quo cognito, sacerdos, ascenso equo, cum paucis
fugam arripuit. Cui tam veloces timor fugienti
addidit alas ut labentem tibiae fasciolam colligere
non curaret. Ea tamen causa illi auxilio fuit quod
adversarii equos, ad insequendum paratos, non habebant.
Dumque illi moram in sequendo faciunt,
ipse se intra urbem Remorum contulit. Post haec
Guntrannus Childeberto nepoti suo partem Massiliae,
quam invito eo retinebat, reddidit. Chilpericus quoque
pro obitu | null | 12feaed1-e599-4558-88c1-76c4ef58340f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
filii, quem ei natum supra diximus
fuisse, gravi affectus moerore, nuptias filiae suae,
quam regi Hispaniae per legatos tunc desponderat,
in posterum distulit. Quapropter, missis veredariis,
legatum qui in Hispaniam regrediebatur revocavit,
dicens ei: « Luctu pro morte filii gravatus, nuptias
in tempus quod constitui celebrare nequeo. » Verum,
legato insistente, voluit eo dirigere filiam,
quam ex Audovera susceperat Deoque in monasterio
Pictaviensi tradiderat. Sed a beata Radegunde
prohibitus est.
CAPUT LII. #De Mummolo magiae et veneficii insimulato.@#
Dum ista geruntur, relatio quorumdam ad Fredegundem
cucurrit reginam, dicentium puerum, qui
tunc defunctus erat, technis Mummoli sui praefecti,
per quasdam mulierculas maleficiis et incantationibus
vitam amisisse. Is reginae jamdudum erat infensus.
Quae talia de eo audiens, rapi meretrices ad
supplicia jubet, quae se fatebantur carminibus multos
interemisse innocentes, filiumque ejus pro
Mummoli donasse salute. Tunc quidem regina alias
earum flammis tradidit, alias rotis innexuit. De
Mummolo vero apud regem questa est. Quem rex
oneratum catenis adduci trabeque revinctis post
terga manibus suspendi praecipiens, quid maleficii
nosset interrogabat. Sed nil se de morte filii regis
nosse dicens, hoc solummodo confessus est quod
potiones praecantationesque varias a memoratis accepisset
mulierculis, ad promerendam regis et reginae
gratiam. Tandem depositus, mandavit regi se
nil sensisse poenarum. Ille eum maleficum esse protestatus,
loris durissimis flagellari, ac gladio percuti
imperavit. Pro cujus vita regina, aegre licet, obtinuit.
Qui tamen non post multum dolore ipsorum
tormentorum interiit. Regina autem assumens thesaurum
pueri, vestes quidem omnes igne combussit,
aurum vero fornace conflans terra obruit, ne quid
esset quod ei filium ad memoriam reduceret.
CAPUT LIII. #De clerici cujusdam libidine, et inaratitudine detestanda.@#
Porro Etherius Lexoviae episcopus clericum quemdam,
propter puellam quamdam quam seduxerat,
morti destinatum, viginti redemit aureis. Cui, profitenti
se doctorem fore litterarum, scholam committit.
Sed cum a parentibus puerorum, quos docebat,
saepe ad convivium vocaretur, unius matrem
concupivit. Quod cum illa casta indicasset viro suo,
et ille clericum ad supplicium quaereret, iterum a
pontifice liberatus pristino restituitur honori. Hic
itaque miser tantorum oblitus beneficiorum, dum,
una dierum, pontifex ad agricultores exercitandi
gratia exiisset, cum securi eum pone sequebatur.
Conversus sacerdos et videns eum: « Ut quid, ait,
me cum hac prosequeris dolabra? » Tunc ille, ejus
provolutus pedibus, veniam petiit, dicens: « Indulge,
Pater sancte, reo facinus confitenti. Ab archidiacono
namque ut talia auderem impulsus, ter jam
elevatis ad te percutiendum manibus, subita tegebar
caligine validoque arripiebar tremore. At ubi deposueram
manus, confestim et visus et vigor redibat
pristinus. » Quod ubi antistes audivit, Deo gratias
agens illum haec tacere jussit seque ad domum
contulit. Verum archidiaconus perpendens per alium
se non posse nocere episcopo, per seipsum calumniam
fingit, asserens se vidisse mulierem a cubiculo
pontificis egredientem. Statimque cum jam
dicto clerico irruens, episcopum vinciri imperat.
Alligatur pontifex ejus manibus, de cujus saepe brachiis
vincula dejecerat, atque ab eo mancipatur
custodiae, quem saepius coenoso eduxerat de carcere.
Interea cernens episcopus humanum sibi deesse
auxilium, precibus opem implorat divinam. Itaque
divinitus solutis vinculis, custodibusque sopitis, fugiens
e custodia ad regem transiit Guntrannum.
Tandem adversarii inventa occasione, regi Chilperico
suggerunt, illum proditorem regni esse. Verum
populus pro pastore moestus, direxit qui regem pro
reducendo eo exorarent. Chilpericus ergo misit ad
fratrem, ut pontificem ad suam dimitteret urbem,
dicens se nil offensae in ipso reperisse. Guntrannus
autem multas episcopo tribuens pecunias, ad propria
eum remisit, datis ad antistites regni sui epistolis,
ut illum muneribus honorarent. Qui iter faciens
tanta a fidelibus suscepit munera, quanta vix
civitati inferre suae quivit.
CAPUT LIV. #De Clotarii filii Chilperici ortu, partis Massiliae per Mummolum restitutione, et Chilperici metu.@#
In illis diebus Chilperico denuo natus est filius,
nomine Clotarius. Quapropter universos carceres in
regno suo Chilpericus aperiri jussit, et diversorum
reos criminum absolvi. Verum idem rex Parisius
urbem, contra pactum quod cum Francis inierat,
(ne scilicet jure dominantis eam aliquando ingrederetur)
violenter intravit. Ob quam rem portionem
ejusdem | null | 35a92cb2-f345-477c-88c1-b6b32628cefc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
civitatis, quae eum contingere videbatur,
juste amisit. Mummolus partem Massiliae, quae Guntrannum
ac Childebertum competebat, a se pervasam
reddidit. Chilpericus, metuens Guntrannum et
Childebertum contra se conspirasse, apud Camaracum
thesauros omneque defensionis suae praesidium
constituens, exercitum saepe movebat, et ac si ad
praelium progressurus, in papilionibus residere faciebat.
CAPUT LV. #De Innocentio Ruthenorum et Sulpicio Biturigum episcopis, deque rosarum praematuritate et arboribus biferis.@#
Theodosio Ruthenorum episcopo defuncto, Innocentius
Gavalitanorum comes, per decretum Brunechildis
reginae, successit. Remigio quoque Biturigum
praesule decedente, Sulpicius a Guntranno rege
substituitur: dicente praefato principe multis episcopatus
competitoribus: « Non est, inquit, nostrae
consuetudo mansuetudinis ecclesias Christi pretio
vendere, ne nos damnatione digni, et vos Mago
Simoni similes videamini. » Et hoc quidem rex dignum
memoria protulit verbum. Hoc anno rosae visae sunt
mense Januario; et arbores, quae mense Julio
fructus protulerant, iterum mense Septembri alios
protulerunt.
CAPUT LVI. #De filiae Chilperici regis per legatos desponsatione.@#
In cujus mensis Kalendis, Chilpericus filiam suam
Hispanorum regi hoc ordine per legatos despondit.
Veniens Parisius, fiscalinorum multos a parentibus
segregatos, cum filia Hispanias petere vi compellebat.
E quibus aliqui vitam sibi laqueo extorserunt,
ne a propinquis quoquam secederent. Multi etiam
violentia illuc ire coacti, testamenta condiderunt,
quasi in proximo vita carituri. Talisque tunc luctus
Parisiacis erat incolis, qualis quondam fuit Aegyptiis
interemptis primogenitis. E legatis sane Childeberti
(quos ad Chilpericum direxerat, obtestans ne
de thesauris civitatum, quas sibi praeripuerant, vel
de mancipiis, quidquam filiae tribueret) unum clam
interemptum fuisse ferunt. Suspicio erat Chilpericum
ejus necis fuisse auctorem. Qui tamen per reliquos
nepoti mandans, nil se ex vetitis praesumpturum,
multa ex suo filiae largitus est. Quinetiam
regina tanta in auro, argento variisque vestibus
protulit munera ut rex existimaret se inopem relinqui.
Cernens illa turbari propter hoc regem, ad
circumstantes Francos, ita ut Chilpericus audiret,
sic locuta est: « Nullus, inquit, nostrum autumet
haec regalium esse ornamenta thesaurorum. Quaedam
enim ipse princeps mihi dotis nomine contulit,
quaedam proprius labor acquisivit, aliqua vestra
munificentia tribuit. » Hac satisfactione suscepta,
intentio regis quievit. Francorum quoque primores
filiam regis clarissimis ditavere donis. Tanta denique
thesaurorum fuit copia, ut sex plaustra his
onerata eam praecederent. Quae digrediens ab urbe
Parisiorum, post oscula et lacrymas parentum,
dum curru veheretur, in ipso portae limine effracto
unius axe rotae, ad terram corruit. Cui cum plurimi
malam optarent horam, populus hoc pro auspicio
suscepit. Dum octavo denique ab urbe milliario
tentoria fixissent, quinquaginta viri, raptis
centum equis cum eorum aureis phaleris, ad Childebertum
regem se contulerunt. Unde metuens
Chilpericus, ne aliquae insidiae pararentur filiae a
nepote suo vel fratre, quatuor millia armatorum
ejus deputavit tuitioni, quibus Bobo et Wado duces
praeerant. Praecepit etiam ut de substantiis pauperum
necessaria eis in itinere subministrarentur:
ne fisci redditus aliquo modo minuerentur. Hac
igitur cum pompa, cumque utriusque sexus multimoda
familia, Hispanias petiit Chilperici regis filia.
Ii vero qui eam deducebant, cuncta per quae ibant
vastata linquebant.
CAPUT LVII. #De Fredegundis astu et illecebris, et Chilperici obitu ac moribus. Deque Aurelianorum cum Blesensibus in Dunenses expeditione.@#
Erat autem praefata Fredegundis forma egregia,
consilio callida, dolis (excepta Brunechilde) parem
nescia. Quae addicto ad suas libidines Chilperico,
ita mentem ejus cupiditate sui obstruxerat ut femineas
vincere non praevalens aviditates, quasi vile
mancipium insolentiae muliebri obsequeretur. Dum
igitur impenso eam diligeret amore, quadam die,
venatum profecturus, e regia in stabulum descendit
equorum. Regina vero aestimans regem jam progressum,
in interiori cubiculo caput proprium aquis
parabat abluere. Rex ergo iterum in regiam regressus,
cubiculum post illam intravit, et eam, ut jacebat,
super scamnum acclinem baculo in posterioribus
ludens percussit. Illa autumans Landericum
hoc fecisse (qui comes tunc et major domus erat
regiae consueveratque cum regina stupri habere consuetudinem),
ait: « Ut quid, Landerice, talia facere
praesumis! » Illico rex, ac si amens effectus, ubi haec
audivit, in suspicionem deductus, indignatione nimia
furens animique impos, exsiliit, fugiens turpis
corruptelae contagia. Nec furentem | null | 7a120473-4628-4a17-81f8-64f47ae196a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
capiebat aula.
Itaque silvarum secreta petiit, ut venatibus intentus
tantam animo conceptam leniret iracundiam. Cognoscens
vero regina non aequo animo regem verba
tulisse sua, et periculum suae imminere saluti, si
eum opperiretur venturum, timorem abjicit femineamque
audaciam assumit. Et mittens vocari jussit
Landericum, cui et dixit: « Res capitis tui, Landerice,
nunc agitur; plusque tibi de sepultura quam
de lectulo, nisi caves, in proximo cogitandum erit. »
Narravitque ei cuncta quae dicta seu gesta fuerant.
Quibus agnitis, Landericus reputare secum scelera
sua ipse coepit et conscientiae stimulis exagitari.
Nullum fugae locum, nec evadendi subsidium sibi
relictum; circumventum, velut quibusdam retibus,
et captum teneri. Denique ingemiscens altius: « Vae,
inquit, diei, quo in tantam cordis amaritudinem deveni!
Discrucior miser animo, et quid agam vel
quo me vertam ignoro. » Cui Fredegundis: « Ausculta,
ait, paucis; et quid ego te facere velim, et quid
nobis profuturum sit, scies. Revertente rege de
venatione, ut ei mos est, sub obscura nocte, immittantur
homicidae, qui praemiorum pollicitatione contemptum
sumentes vitae, lethali eum perfodiant
vulnere. Quo facto, nos securi a mortis periculo,
cum filio regnabimus Chlotario. » Laudat Landericus
consilium, et revertentem de silva Chilpericum, his
qui cum eo venerant alio intentis, circumstantes
qui missi fuerant praecepto satisfaciunt, atque desilientem
equo opprimunt, clamantes « insidiatores,
a Childeberto rege Austrasio directos, dominum
suum interemisse et se in pedes quantocius silvam
versus dedisse. » Quo audito, qui aderant, arreptis
equis, quos non videbant insequi conati sunt. Quos
cum minime invenissent, ad propria sunt reversi.
Madalulfus Silvanectensis episcopus (qui jam tertia
die in tentorio residebat et regi minime colloqui
poterat propter fastum superbiae, qua idem rex
tumebat) ut eum interfectum cognovit, advenit. Ablatoque
ejus corpore et veste meliori circumdato,
navi imposuit, et a Calensi villa, ubi haec acta fuerant,
Parisius deducens, in basilica sancti Vincentii
sepelivit. Fuit vero Chilpericus gulae deditus, cujus
Deus venter erat. In cujus tempore pauci clerici ad
episcopatum sunt promoti, ipso neophytis ecclesias
contradente. Ipse namque omnes sui temporis sapientes
scientia se anteire existimans, composuit
duos libros imitari Sedulium volens. In quibus plurimi
versus scazon erant, breves quoque syllabas
pro longis, longasque pro brevibus continebant. Cumque
et alia opuscula, vel hymnos, sive missas componeret,
quae nulla poterant ratione suscipi, cum
ipsis etiam memorati superius libri a memoria aboliti
sunt hominum. Causas pauperum non facile ad
se ingredi sinebat, Ecclesias seu monasteria hostili
odio insectabatur: adeo ut plerumque in palatio
residens astantibus sibi diceret: « Ecce, divitiae
nostrae ad ecclesias transierunt; soli nunc episcopi
regnant, solis eis defertur honor. » Sacerdotes etiam
Domini sibi in fabulam verterat et in proverbium.
Quid autem plura de ejus pravis recensemus moribus?
Nullum denique unquam perfecte dilexit, a
nullo dilectus est. Hoc modo periit invisus suis, nec
amabilis extraneis.
Defuncto Chilperico, Aurelianenses juncti Belesensibus
expeditionem super Dunenses agentes, eos
inopinate oppresserunt; res eorum mobiles auferentes,
immobiles igne cremantes. Sed eis ad sua
redeuntibus, Carnotini cum Dunensibus foederati
similem per omnia ultionis inflixerunt plagam, par
pari referentes. Et cum in majus ira augmentaretur,
intervenientibus utriusque partis comitibus pax
facta est.
CAPUT LVIII. #De Fredegundis et thesaurariorum Chilperici profugiis.@#
Interea Fredegundis regina marito viduata, ad
basilicam Parisiacae urbis in honore sanctae Mariae
dicatam, cum thesauris quos secum habebat se conferens,
a Ragnemodo suscipitur episcopo. Nam thesaurarii
Chilperici regis, cum thesauris apud Calam
vicum repertis cumque missorio aureo quem idem
rex magnis fabricarat impensis, ad Childebertum
regem se contulerunt. Porro eadem regina prudenti
consilio usa, ad Guntrannum regem legatos direxit,
mandans se cum filio, quem ex Chilperico fratre
ipsius susceperat, in clientelam illi velle tradere.
Guntrannus, de fratris interitu veris indiciis certior
factus, Parisius summo studio contendit. Occurrit
autem ei Fredegundis et eum intra urbem recepit.
Post quem Childebertus adveniens, dum a civibus
ingressus ei prohiberetur, ad patruum mittit, poscens
ut pactum quod dudum inierant rectius firmaret.
Verum memoratus princeps ipsos quidem
legatos perfidiae redarguit, quod eorum pravis consiliis | null | c6f335c7-3f22-4bf2-a032-b5891ac782b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
amicitia, olim cum nepote juncta, dirempta
foret; se vero cum eis foedus non facturum respondit.
His Childebertus sibi nuntiatis, iterum mandavit
ut se de regno Chariberti, quod sibi debebatur,
removeret. Respondit ille « sibi magis deberi, qui
frater defuncti erat, nec se ullo modo fraternam
haereditatem alteri cessurum. » Rursum alios nuntios
mittens Childebertus rogabat ut Fredegundis
sibi ad supplicia traderetur, quae patrem cum patruo
maligno peremisset ingenio. Respondit ille
« in proximo placitum cum nepote se habiturum,
ibique de his et similibus tractaturum. » Eosque
ei a quo directi fuerant remisit. Occulte namque
Fredegundi videbatur patrocinari. Quam dum saepius
ad convivium evocaret, una dierum e medio
prandio regina surgens a rege invitabatur, ut aliquid
cibi adhuc sumeret. Sed illa juxta consuetudinem
mulierum sibi accidisse dicente ut pro conceptu
surgeret, rex admiratus est, sciens nondum
quartum praeteriisse mensem, quo alterum pepererat.
CAPUT LIX. #De Clotarii filii Chilperici per principes inauguratione, deque Guntranni plausibili ad populum concione.@#
Principes sane Chilperici, e quibus Ansoaldus
primus erat, acceptum filium ejus Clotarium per
civitates regni ejus circumduxerunt, et sacramenta
ex nomine ipsius atque Guntranni susceperunt.
Guntrannus vero universos, quos Chilpericus injuste
oppresserat, relevans, Ecclesiis testamenta ab
eo ablata restituit. Sed suspectus horum inter quos
venerat malitiam, nusquam nisi armis custodibusque
vallatus progrediebatur. Unde quadam die in ecclesia
facto silentio, circumstantem populi multitudinem
hac voce rogavit: « Obsecro, inquiens, vos
qui adestis populi, ut firmiorem quam fratribus
meis ante hoc non servastis, mihi fidem custodiatis,
quatenus valeam cum quiete nepotes enutrire
meos, vosque cum justitia regere: ne forte (quod
Deus avertat) me ante tempus sublato, et ipsi careant
nutritore, et vos rectore. » Cumque ejus verba
admirans populus laudasset, Dominum pro ejus rogabat
salute.
CAPUT LX. #De Rigundis detentione, et dotis ejus occupatione.@#
Dum haec agerentur, Rigundis Chilperici regis
filia (quam ad Hispanias missam fuisse diximus),
Tolosam veniens, moras itineris ibi innectere coepit.
Sed, perlato ad aures Desiderii urbis ducis de
morte Chilperici nuntio, capta ac thesauris omnibus
spoliata in basilicam sanctae Mariae confugit.
Cui Desiderius arctum constituens victum, thesaurum
sigillo munitum, in quadam domo fortissimis
tradidit viris custodiendum, et ipse ad Mummolum
Avenione residentem transiit.
CAPUT LXI. #De Theodori Massiliensis, qui pseudofratrem Guntranni extulerat, multa; et de prodigiis ejus anni.@#
Nova iterum contra Theodorum Massiliae pontificem
jurgia sunt orta, eo quod Gundoaldum quemdam,
qui se fratrem Guntranni falso asserebat,
suscepisset. De cujus origine pauca disserere libet.
Hic denique Gundoaldus, in Galliis natus moreque
regum, a matre sua enutritus (uti consuetudo antiquis
Franciae fuit regibus), comam capitis profusam
gerebat. Oblatus itaque a matre Childeberto
seniori est, dicente ea quod Clotarii fratris ejus
filius esset. Sed quia Clotarius eum odio habebat,
ideo ad ipsum, cujus nepos erat, delatus ut ab eo
educaretur. Quem Childebertus, expers filiorum, ad
educandum suscepit, poscentique Clotario videndum
transmisit. Ille intuitus eum incidi ejus praecepit
capillos, hunc suum negans filium fuisse. Post obitum
quoque ejus, dum a Chereberto ejus filio loco
fratris aleretur, a Sigeberto evocatus, iterum incisis
crinibus Coloniae in custodiam truditur. Unde fuga
elapsus, succrescentibus capillis primum ad Narsetem
Italiam tunc gubernantem, indeque ad imperatorem
transiens, familiarissimus ei efficitur. Lapso
sane pauci temporis intervallo, Guntrannus
Boso, cujus supra meminimus, ad sepulcrum Domini
orationis gratia properans, eum Constantinopoli
reperit. A quo, ut ipse post asseruit, sollicitatus
ad Gallias rediit, et a Theodoro episcopo Massiliae
exceptus, sumptis ab eo equis ad Mummolum ducem,
qui a Guntranno rege desciscens Avenionem
confugerat, se confert. Quod Guntrannus Boso agnoscens,
ejus se velle conatibus contraire assimulans,
Theodorum episcopum in custodiam posuit,
arguens eum insidiatorem regni ausum fuisse suscipere.
Sed pontifice sub duris custodibus Dominum
exorante, lux immensa totam subito in qua
custodiebatur replevit cellulam, ita ut dux memoratus
nimio arriperetur timore. Ductus tamen antistes
ad Guntrannum regem, cum Epiphanio antistite,
qui ex Italia Massiliam demigraverat, iterum
mancipatur custodiae. In qua quidem Epiphanius
obiit, Theodorus vero innoxius repertus ad sua rediit.
Nam prolatis litteris | null | e7941f0b-550d-4c15-ba5d-3372c8001f69 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex nomine fidelium Childeberti,
quibus inscriptum erat ut Gundoaldum honorificentissime
exciperet, absolutus est. Guntrannus
sane dux cum alio duce Guntranni regis, thesauros
Gundoaldi, qui ad quamdam maris insulam
eventum rei praestolando demigraverat, dividens,
non parvum auri ac argenti pondus in urbem Arvernorum
devexit. Ex qua ad Childebertum demigrans,
in redeundo a Guntranno rege cum filio
captus minis ab eo terrebatur; quodque poenis, pro
invitato a se Gundoaldo, consumeretur interminantem
saepe audiebat. Cui ille: « Ex hoc, inquam,
me innocentem comprobabo, cum filio in obsidatum
tradito, Mummolum, ejus fautorem ingenio, captum
tibi tradidero. » Credidit rex pollicenti et, retento
puero, ipsum sivit abire. Qui Avenionem cum copiosa
suorum manu vallans urbem, quibusdam satellitibus
Rhodano submersis, ipse, colloqui Mummolo
cupiens, super ripam brachii fluvialis, quo
civitas cingitur, deambulat. Hortatu denique Mummoli,
spondentis nil adversi eum passurum, flumen
cum uno ex amicis ingressus, socio aquis submerso,
Boso undis se huc illucque circumferentibus, hastam
a milite sibi protensam arripiens, ereptus est.
Demum, illatis sibi a Mummolo conviciis et gravioribus
illi a se relatis, dum eum obsideret, Gundulfus,
cujus supra meminimus, missus a Childeberto,
eum ab obsidione removit, Mummolum secum
deducens in Arvernum. Qui diu ibi residere fastidiens,
ad suam, unde digressus fuerat, rediit civitatem;
junctusque duci Desiderio, qui ad eum, ut
diximus, de pago venerat Tholosano, evocatum Gundoaldum,
more antiquorum Francorum, regem proclamantes
esse suum, elevaverunt super clypeum.
Cumque tertio totum cum eo circumissent exercitum.
clypeus repente ruens cum rege, vix a terra
elevari potuit.
Erat, dum talia agerentur, mensis decimus, apparueruntque
in vineis pampini cum uvis ad plenum
formatis, et in arboribus flores. Pharus quoque
ignea, per coelum nocte currens media, late mundum
luce lustravit clara. Columna etiam ignis coelo
pendere est visa, cui superposita erat stella magna.
Quae aestimabant homines interitus Gundoaldi esse
indicia, cum et terra tremeret ac alia multa parerent
signa.
CAPUT LXII. #De Guntranni cum cohaeredibus regni concertatione.@#
Illis diebus Guntrannus rex duces suos ad pervadendas
urbes, quas Sigebertus de regno Chariberti
fratris amborum tenuerat, quasque Chilpericus
Childeberto nepoti suo, ex fratre Sigeberto genito,
vi praeripuerat, direxit. Verumtamen Gariricus,
comes partium Childeberti, post mortem Chilperici
sacramenta fidelitatis a Lemovicinis, domini sui
vice, exegerat. Caeterum Pictavis paria acturus veniens,
a civibus cum gratia susceptus, audivit Bituricos.
qui regi parebant Guntranno, hostiliter in
Turonicos irruisse, quoniam quidem et ipsi jam se
ad Childebertum contulerant. Idcirco, Bituricensibus
territorium Turonicum depopulantibus, Maroialensis
vici ecclesia, sancto Martino dicata, ab
eis est cremata. Ubi evidens apparuit virtus beati
confessoris, pallam altari cum circumjacentibus
herbis a flamma defendentis. Mirabile dictu, trahes
ingentes igne fuisse combustas, et mollitiem lintei
seu herbarum mansisse intactam. Cognoscens ergo
Gariricus quae agebantur, misit qui Turonensibus
denuntiarent ne ullatenus se ad partem Guntranni
transferrent. Ad quae mandata Gregorius episcopus
haec reddidit responsa: « Guntranno regi, post fratrum
obitum, omne regnum Francorum eo jure deberi,
ut quemadmodum Clotarius pater ejus super
proprios filios, sic Guntrannus super nepotes suos
principaretur. Non igitur se repugnaturos, sed ipsum
quoque inepte agere se dixit aestimare, qui putaret
tanto principi repugnare se posse. » Videns comes
non qualia ipse voluerat, sed qualia mandaverat rex,
a Turonensibus geri, relicto in urbe Pictavorum
Eberone Childeberti regis cubiculario, ipse quasi
exercitum contra inimicos congregaturus exinde
discessit. Tunc Pictavi fines suos vastari cernentes
(nam Turonici cum Aurelianensibus, et saepe nominatis
foederatis hostibus, agros eorum rapinis ac
incendio subvertebant), legatos eis de pace miserunt,
petentes ut usque ad placitum, quod patruus
cum nepote constituerat, quiescerent. Et tum
demum illum, quem Deus sorsque dedisset, dominum
essent habituri. Sed, illis respondentibus
petitiones eorum non se praeposituros regis praeceptis,
coacti Pictavi, sacramento se fideles Guntranno
fore spondentes, fautores Childeberti a suis
pepulere moenibus. Nec tamen haec facientes diu in
fide durarunt. Tandem, adveniente die colloquio regum
praefinito, Childebertus mandat Egidio Remensi
archiepiscopo legatione fungi apud patruum. Qui nil
moratus, ad Guntrannum pergit hocque initium | null | 064d44e0-8084-47a7-a8ca-6274ee15466f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sermonis
ad demulcendum principem habuit: « Gratias,
inquit, praecellentissime regum, omnipotenti referimus
Deo, qui tibi non solum regni tranquillitatem,
verum et augmentum quotidie attribuit. » Cui rex:
« Illi, ait, vere sunt gratiae referendae, qui omnium
est benignissimus gubernator regnorum; non tibi,
cunctorum nequissimo hominum, cujus consilio
mearum sunt vastati fines urbium, qui, sub veste
ovina, non Domini sacerdotis, verum crudelissimi
geris officium proditoris. » Silente ad ista sacerdote,
prae nimia indignatione unus legatorum ait regi:
« Mandat tibi gloriosissimus nepos tuus, dominus
noster Childebertus rex, ut patris ejus haereditatem
illi ad integrum reformes. » Ad haec Guntrannus rex
respondit: « Jam me ex hac causa responso satis
fecisse arbitrabar. Responderam enim in alio placito
quod et nunc respondebo, pactionibus ea mihi
cessisse, nec me ulli eis cessurum nisi gratia amicitiarum. »
Tunc alter e legatis his ad regem usus est
verbis: « Si haec, inquiens, optime princeps, difficilia
tibi videntur impetratu, saltem illa impetret, ut
Fredegundis ei ad supplicia dedatur, quae patrem
ejus cum patruo nefandissime interemit. » Huic quoque
rex hoc reddidit responsum: « Tradi ei, dicens,
nullatenus potest, eo quod filium regem ac rege genitum
habet, et eam innocentem a crimine quo impetitur
esse puto. » Post haec Guntrannus Boso, qui
dudum, ut praedictum est, ad Childebertum transierat
et tunc cum legatis ibi advenerat, quasi aliqua
regi Guntranno suggesturus, ad eum accessit.
Jubet rex silere, atque eum hujusmodi praevenit
sermone: « Quid ais, o bone vir? cujus prudentia
ideo Orientis expetiit regna ut nobis ballomirem
quemdam (sic namque rex nominabat Gundoaldum)
inde arcesseret qui urbes nostras pervaderet. O
semper perfide, et nullo modo in his quae promiseris
permanens! » Respondit ad ista Boso: « Tibi, inquiens,
regi in solio regali residenti nemo audet
contradicendo obloqui. Verumtamen si quisquam
meorum aequalium istud mihi impingeret crimen,
objecta armis refellens, Deo opitulante, et te spectante,
eum potenter superarem. » Tacentibus interim
caeteris, rex subjunxit: « Cunctos pie viventes
hoc indignari oportet ac conari ut et medio auferatur
hominum tyrannus hic; cujus pater procurator
fuit regalium molendinorum, et (ut verius fatear)
lanae opificio vitam produxit suam, » et quamvis
fieri possit ut unus homo utriusque sit artis peritus,
propter opprobrium tamen regis quidam ex legatis
calumniari coepit, dicens: « Ne loquaris tam inculte,
o rex. Nam qua ratione potest existere ut cujulsibet
hominis sint duo patres, re spirituali excepta? Non
sunt haec regiae dignitati congruentia verba. » Universis
igitur pro his sermonibus in risum solutis,
alius legatorum dixit regi: « Vale dicimus tibi, o
rex, et quia nepotis tui pacem aspernaris, scito
securim fore paratam, qua fratres percussi sunt
tui, ut ea excidaris. » His dictis, jussit rex eos a conspectu
suo pelli, ac super capita recedentium stercora
de plateis collecta projici. Pro tanta igitur injuria
vehemens inter reges discordia exorta est.
CAPUT LXIII. #De Fredegundis reginae in asylo Parisiensi saevitia per Audonem inflammata.@#
Per idem tempus, Leonardus quidam optimatum
Chilperici a partibus Tolosae adveniens, Fredegundi
reginae adhuc in majore ecclesia Parisiaca residenti
intimavit se fuga lapsum ab ejus filia; quam affirmabat
in magna victus ac vestitus degere inopia.
Quibus verbis regina indignata, praecepit ab eo auferri
balteum quem ex munere memorati meruerat
regis, ac omni privari dignitate. Simili modo multos
ab obsequio filiae recedentes vel honore privavit,
vel contumeliis seu poenis affecit. Nec verebatur
Dominum, aut ejus Genitricem, in cujus manebat
basilica, dum perversa ageret adhaerente ei Audone,
suo in malis omnibus cooperatore; quem populus
tunc peremisset, nisi in ecclesiam confugisset.
CAPUT LXIV. #De Praetextati episcopi Rothomagensis restitutione.@#
Praetextatum sane Rothomagensem pontificem de
exsilio mandavit Guntrannus rex reduci. Propter
quem cum synodum vellet rex congregare, Ragnemodus
Parisiensis antistes dixit a sacerdotibus nequaquam
eum communione fuisse privatum, nec
esse necesse ideo episcopos vocari. Sic demum
Praetextatus urbi restitutus est suae.
CAPUT LXV. #De diligenti Guntranni custodia sui, et Fredegundis in agrum perfugio et fraude.@#
Interea commorante rege apud urbem Parisiacam,
adveniens quidam pauper | null | 374dd1c3-efc0-4a2b-95b3-59f07f4823b8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suggessit ei ut se a
Faraulfo, Chilperici quondam cubiculario, observaret,
dicens « se consilium ejus, quod de perimendo
rege conceperat, compertum habere. » Audito hoc,
rex interrogatum quidem et negantem dimisit, se
vero ita armis et custodibus munivit ut nusquam
nec ad ecclesiam quidem sine armorum aut custodum
munimento procederet. Fredegundem autem
in Rotojalensem, Rothomagensis territorii vicum,
ad peragendum quod superesse poterat vitae, direxit.
Quam multi optimatum Chilperici prosecuti,
eam inibi cum Melanio (qui, Praetextato depulso, ab
ea subrogatus, ac post revocato, a Guntranno rejectus
erat) reliquerunt, promittentes se filio ejus
Clotario fideliter parituros. At illa exsortem se honoris
relictam indignata, et Brunechildem potentiorem
(ut erat) aestimans, clericum quemdam fallendi
dolis instructum ad eam dirigit, quatenus simulando
strenuum famulatum, occultum mortis
inferret ictum. Qui, dominae jussis obtemperans,
fingit se, crudelitate Fredegundis offensum, ad Brunechildis
properasse conspectum, quod audierit ejus
benignum in omnes affectum. Tandem in partem
susceptus amicitiarum, omnibus adulabatur, dominam
etiam usque ad cubiculi deducens januam,
coaequalibus se praebens benivolum, majoribus subjectum.
Sed non diu, quis esset, suspicione imminente,
valuit tegere; nempe, quaestioni subditus,
prodidit omnia malignitatis arcana et, diris affectus
suppliciis, ad priorem remissus est dominam. Cui
quae sibi accidissent enarrans, ut quasi suspicio auferri
ab animo Brunechildis posset, re autem vera
ut poenas pron on perpetrato lueret scelere, manuum
ac pedum abscisione ab ea est multatus.
CAPUT LXVI. #De Eberulfi punitione, et in beatum Gregorium Turonensem simultate, et Guntranni gestis.@#
Interjectis diebus, Guntrannus rex Cabilonis regressus,
fraternae necis auctorem sollicite investigans,
per responsales Fredegundis Eberulfum, in
palatio Chilperici cubiculariis praepositum, ejus sceleris
cognovit esse caput. Rogatus vero ab ea idem
Eberulfus fuerat ne ipsam desereret. Qui, dum consensum
ei denegasset suum, ob id apud regem accusatus
est ab illa. Rex igitur, felle commotus, circumstantibus
amicis juravit « se non solum homicidam,
verum cunctam ejus perditurum generationem,
quatenus ausus interficiendorum regum de
regno tolleretur Francorum. » Hoc terrore perculsus
vir supra nominatus, ad basilicam Sancti Martini
cum clericis, quibus frequentes intulerat injurias,
aufugit. Tunc Aurelianenses eam Blesensibus ad
custodiendum, ne exinde uspiam dilaberetur, jussu
regis alternas sortiti vices, in eundo ac redeundo
multas agebant praedas. Dumque duo, qui mulas
jam dicti rapiebant confessoris, ad domum cujusdam
rustici potum petituri advenissent, et ille se habere
negaret, unus eorum, protenta hasta, ut eum
percuteret, ab eo ictu gladii peremptus est. Alter,
casu socii perterritus, aufugiens quae male pervaserant
reddidit. Post haec facultas omnis Eberulfi,
quae multa erat valde, diversis a rege concessa. Domus
quoque, quam intra muros possidebat Turonicos,
adeo direptioni tradita est ut nil nisi nudi superessent
parietes. Pro his itaque causis calumnias
sancto antistiti inferebat Gregorio, quasi cuncta
ejus gererentur consilio; minabaturque quod si unquam
regis rediret in gratiam, similem ei retribueret
vicissitudinem. Verum antistes plus clementia
pro ejus miseriis quam indignatione pro illatis ab
eo commovebatur injuriis. Cumque foret eidem misero
domicilium in sancti Martini salutatorio, et a
presbytero (cui servandi oratorii cura delegata
erat) reliquae clauderentur januae, per ostium illius
salutatorii ingressi ecclesiam pueri vel puellae universa
rimabantur ornamenta sacri templi. Quod
postquam custos sacrae aedis animadvertit, ac ferreis
ipsas fores affixit clavis, media ferme nocte, in ipsis
nocturnalibus hymnis, a praefato Eberulfo episcopus
Gregorius et clerici tantis lacessiti sunt conviciis
ut laudes Deo debitas relinquere cogerentur. Sed et
clericum quemdam jam temulentus, quod vinum
sibi non largiretur, super scamnum extensum pene
usque ad mortem flagellis cecidit, multorumque caedem
in atrio beati antistitis exercuit, non veritus
illi ingerere contumeliam cujus quotidie flagitabat
clementiam.
Porro una noctium vidit idem episcopus somnium,
quod eidem viro retulit, in hunc se habens modum:
« Videbam, ait, me sacrosancti Martini astantem
altari ac Dominici celebrare mysteria sacrificii,
Guntrannumque regem, ipsam ingressum orationis
domum, suis imperantem ut te a palla altaris, cui
inhaerebas, evulsum foras pellerent. Cui cum, intermissis
ego missarum solemniis, me obvium praeberem,
et, ne te contingerent, manibus quoque detinerem,
tu interea ara | null | 90892b75-e083-43d6-ba01-2c1329f431a1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sacra deserta huc illucque
pavitans circumflectebaris. Tum ego, ex hoc molestus,
dum tibi innuerem ne quoquam abscederes,
evigilavi, mecum in animo visionis revolvens causam. »
Ad haec Eberulfus: « Multum, ait, cogitatio
mea cum viso quadrat quoque tuo.--Quidnam cogitas,
inquit antistes?--Cogito, infit ille, si me Guntrannus
rex hinc voluerit extrudere, una manu pallae
altaris inhaerente, altera te cum clericis gladio trucidare. »
Intellexit episcopus illum daemonis instinctu
talia effari. Nec longum fluxerat tempus, coeperunt
fieri actu manifesta, quae fuerant episcopo visu revelata.
Denique, Guntranno quaerente virum, qui
arte ab ecclesia educens Eberulfum, aut sibi adduceret
vinctum aut gladio relinqueret trucidatum, obtulit
se Claudius quidam, ad id opus strenuum spondens
se fore ministrum. Pollicito itaque sibi tanti sceleris
pretio, ad Eberulfum accedit; jurat per Deum perque
omnia coeli ac terrae sancta, nullum fidelius aut
posse aut velle causam ejus apud regem exsequi
quam se. Perpendebat enim infelix alio eum non
posse commodius decipi commento quam suo perjurio.
Quid plura? Credidit miser dejeranti, ac in
crastinum a clericis accitus, cum eo ad convivium
accedit. Finitis epulis, Eberulfo, secum per atrium
basilicae deambulanti et mutuam amicitiam jurejurando
pollicenti, ait Claudius: « Si forte facultas
foret jucundiora reperiri vina, faterer me eorum ardere
desiderio. » Respondens Eberulfus cuncta quae
cuperet se praebiturum, dum modo dignaretur ejus
adire hospitium, universos dirigit pueros, potioris
vini haustum quaesituros. Cernens Claudius illum
resedisse solum, cujus magis ipse lethum quam
aliud sitiret merum, manus elevans erga sancti Martini
sepulcrum, eum in hunc exorabat modum:
« Te, inquiens, sancte confessor, oro, ut sospes
revisam conjugem cum filio. « His dictis, evaginato
gladio impetum faciebat in adversarium. Cujus conatum
unus intelligens famulorum, brachiis complexum
resupinat Eberulfum. Qui jam a Claudio saucius,
ibi vagina exemptum ensem inimici defixit in
latera; sicque a circumstantibus ejus satellitibus invasus,
multis telorum interfectus est ictibus. Claudius
vero, tam immanis facinoris sibi male conscius,
ad cellam abbatis, confosso latere abscissoque pollice,
profugit, poscens se occuli ab eo. Verumtamen
irruentibus Eberulfi stipatoribus, vallatur armis domus,
jacula per fenestras intro jaciuntur: abba quoque
vix a duobus clericis illaesus reseratis extrahitur
ostiis. Per quae introgressi adversarii Claudium sub
lecto latitantem nacti jugulant, sociosque ejus simul.
Quorum corpora, a domo protracta ac super nudam
humum jacentia, parentes amicique colligentes sepelierunt.
Ad vindicandum autem homicidium in
sacrae aedis atrio perpetratum, etiam energumini ac
pauperes, pro foribus excubantes, cum fustibus et
saxis properarunt. Hanc igitur ad se causam perlatam
rex Guntrannus graviter primo quidem tulit,
donec, comperto rei gestae ordine, animum ad alia
tractanda convertit. Substantiam Eberulfi ii, quibus
regalis eam contribuerat potestas, auferentes, uxorem
ejus inopem reliquerunt.
CAPUT LXVII. #De Pictaviensis episcopi redemptione, ac populi reconciliatione.@#
Anno X regni Childeberti, Guntranni autem XXIV,
idem princeps adversum Gundoaldum exercitum ex
universis urbibus sibi subjectis commovit. E quibus
Aurelianenses cum Bituricensibus, Pictaviensem
aggressi civitatem, cives, qui jam a fide desciverant,
ad pristinam vi revocantes societatem, episcopum
injuriis afficere moliebantur. At ille, comminuto uno
ecclesiastici monasterii aureo calice, se quidem ab
exsilio, populum autem a captivitate redemit.
CAPUT LXVIII. #De Gundoaldi gestis et aliis quibusdam.@#
In illis diebus, Gundoaldus iter Pictavis destinatum,
audita expeditione, ad Engolismam deflexit.
Ubi ab antistite et proceribus gratanter exceptus,
eorum remunerata sedulitate, Petrogoricas tendit.
Cujus praesulem male mulctatum reliquit, eo quod
se cum favore non excepisset. Indeque Tolosam petens,
praemissis militibus, Magnulfo pontifici sibi
occursum iri mandat. Quapropter Magnulfus convocatam
plebem hortatur monetque ut viriliter repugnent,
ne forte calamitati quam quondam sub
Sigulpho experti sunt, iterato subdantur; meminerintque
quatenus Desiderius, ipsius dux urbis, memorati
experiatur fortunam viri, si quid simile molitus
fuerit. Et haec quidem populum ad rebellandum
excitaverunt. Sed robur adventantis exercitus
portas aperiri suasit. Receptum igitur Gundoaldum
urbe ac secum prandentem, his episcopus affatur
verbis: « Licet te filium Clotarii regnumque tibi
deberi astruas, incredibile tamen apud nostros manet
animos te quae coeperis posse perficere. » Respondit
ad ista | null | 3946043f-5f79-4ccf-b2ec-801d0400db80 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Gundoaldus: « Ego inquit, et Clotario
me genitum fateor, et debitam regni portionem
in praesentiarum adeptus, urbe capta Parisiorum,
ibi propriam statuam sedem.--Nunquam, ait pontifex,
tu ista, impediente Christo, complebis, quandiu
quispiam regii superfuerit germinis. » Tum Mummolus
alapa Domini sacerdotem percussit, dicens:
« Non pudet, ineptissime, tam nugacibus dominum
nostrum regem confutare verbis? » Desiderius quoque,
agnitis his quae contra salutem suam populo suaserat,
pugnis eum fustibusque cum reliquis cecidit, ac
post, fune revinctum pedes, direxit in exsilium,
raptis tam ipsius quam Ecclesiae facultatibus. Franci
itaque, qui undique ad persequendum Gundoaldum
permoti fuerant, usque ad Dordoniam progressi flumen,
praestolabantur si quos ejus, fama ferente, persentiscerent
motus. Sociaverat se ei Waldo cubicularius
Rigundis, vir haud spernendae potentiae, reliquis
puellae ministris fuga dilapsis. Sed et Desiderius
cum Mummolo ac Bladaste, necnon sagittario
(qui sponsionem de praesulatu Tolosano jam elicuerat
ab eo) intimi erant in consilio, perque eos res
agebatur. His diebus ad amicos in superiori Francia
degentes misit epistolas, duobus eas tradens ferendas
clericis; quorum unus Caturcinae urbis incola,
ligneam quam ferebat cavans tabulam, immissis litteris
ceram superinduxit. Nil tamen illum haec fraus
juvit, quin a fidelibus Guntranni regis deprehensus,
patefacta legatione, post flagella custodiae cum socio
manciparetur. Porro Gundoaldus ad Burdegalensem
transiens civitatem, Bertranno praesule humanissime
se suscipiente, aliquandiu ibi resedit. Quaerenti
vero ei quae res inexpugnabilem hostibus eum efficeret
indicatum ab uno familiarium est, quemdam
Orientis regem, reliquias sancti martyris Sergii brachio
alligatas ferentem, semper adversariis praevalere.
Cumque sollicite investigaret quis hujus testis
Domini patrocinia possideret, Bertrannus episcopus
dixit esse in eadem urbe quemdam Syrum negotiatorem,
nomine Eufronem, qui olim ab Oriente ea
detulit. « Hic, inquiens, in domo sua, quam Ecclesiam
consecravit, inter alia miracula illius dilecti Dei meritis
patrata, hoc etiam videre promeruit quod, civitate
flammata, ipsa basilica permansit intacta. »
Mittitur e vestigio Mummolus dux cum ipso episcopo,
memoratas inquisiturus reliquias. Cui acrius inquirenti
responsum Eufron reddidit: « Noli, obsecro,
me aetate confectum defatigare senem, nec sancto
illi inferre injuriam. Verum acceptis centum aureis,
ab hac desiste intentione. » Econtra ille asserens
se, etiam si ducenti darentur, coepta non
deserturum, insuper videns capsulam de pariete
pendere, apposita scala, jubet diacono ut ascendens
loculum deponeret. Qui praecepto parens,
dum sancta manu tangeret pignora, tanto arrigitur
tremore, ut confestim ruiturum omnes ipsum putarent.
Deposita tamen Mummolo tradidit. Ille, inventum
os pretiosi martyris, ausu temerario percussum
cultello, in tres partitur partes. Quibus resilientibus
nec usquam apparentibus, magnus astantes invadit
horror. Prostratis autem illis ad orationem, flenteque
praecipue sene, qui se tanto ingemiscebat privatum
patrocinio, apparuerunt particulae haud procul
positae. Harum una Mummolus assumpta discessit.
Sed beatus martyr id sibi non gratum fore ex hoc
praecipue ostendit quod eidem viro, cujus haec acta
fuerant imperio, noluit esse auxilio. Verumtamen
idem Gundoaldus, iterato duos ad regem Guntrannum
destinans legatos (quemadmodum olim Francorum
mos fuerat legatis), jussit illis virgas ferre sacratas;
quibus prolatis, totius immunes forent injuriae.
Hi itaque qui directi erant incaute legationem
suam prius popularibus vulgarunt quam regi praesentarentur.
Unde rex, eos sibi exhiberi jubens vinctos,
severe interrogat unde, vel a quo, seu a quibus directi
essent. Illi rem omnem, ut erat, enarrant ordine.
Missos se a Gundoaldo Clotarii (ut ipse profitebatur)
regis filio, quatenus debitam repeterent
regni partem. « Quae, inquiunt, nimature restituatur,
cum circumjacentibus in proximo depopulabitur
urbibus. Nec parvam illico coactam aiebant bellatorum
manum, cum, praeter Aquitanicas copias, validos
speraret sibi ex Austria adfuturos auxiliatores,
idque praepotentes ducum ex regno Childeberti nosse,
an ipsi vera prosequerentur. » Et haec quidem legati
ad primam interrogationem prodiderunt. Postea vero,
ad trocleas extensi et diutissime caesi, indicarunt
Rigundem Chilperici filiam cum Magnulfo, Tolasano
pontifice, in exsilium relegatam. Demum, custodiae
deputati, usque ad aliam audientiam jubentur asservari.
CAPUT LXIX. #De Childeberti et Guntranni reconciliatione, et Guntranni consilio Childeberto dato, deque Gundoaldi factione.@#
Interea Childebertus, | null | 83428a8f-f9df-4cae-9466-a71b7d467b79 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nuntiis patrui impellentibus,
a loco suae habitationis digressus advenit ei collocuturus.
Tunc, ex praecepto Guntranni, supramemorati
in amborum praesentiam perducti viri, cum prius
relata iterum recapitulassent, addiderunt universos
Rigundis thesauros a Gundoaldo pervasos ipsumque
dicere solitum, invitante Guntranno-Bosone ab
Oriente se ad Gallias transiisse. Cumque principibus
Childeberti haec nota esse asseverarent, suspicio
nata est ideo aliquos ad praesens colloquium venire
distulisse. Tunc demum Guntrannus rex hastam,
quam manu gerebat, nepoti tradidit, inquiens:
« Hoc, amantissime nepos, indicio noveris te mihi
successurum in regno. Idcirco, tradita tibi a me potestate,
cunctas regni mei civitates, tanquam tuas,
dispone, reminiscens te solum ex nostra superesse
stirpe. » Ita quidem rex, audiente omni populo, proferens,
semotum a coetu aliorum nepotem monuit
ne cui manifesta faceret quae ipse ei dicturus foret.
Denique instruens eum quos fidelium de rebus agendis
consuli, quosve oporteret a consilio removeri.
seu quibus proprii corporis tuendi curam committi,
Egidii episcopi fraudulentias ac perjuria, matris quoque
Brunichildis versutias cavendas praemonuit.
Finita sermocinatione, ad convivium ambo reges
consederunt. Et inter redundantioris mensae epulas,
serenissimus princeps Guntranus sic alloquitur convivas:
« Hortor vos, inclyti Franciae primates, ut,
nepotem meum summo dignum honore censentes,
fidei cultum ei exibeatis, quandoquidem ipse, transgressus
aevum pueritiae, suadet meliora de se sperare.
Nec contemnatis, ut puerum; sed reveremini
ut dominum. » Post haec, Childebertus, restitutis sibi
a patruo civitatibus, quas pater tenuerat suus, ad
propria maturavit regressum.
CAPUT LXX. #De Gundoaldi in Convenas fraude.@#
Ea tempestate, Gundoaldus a Desiderio derelictus
una cum Mummolo, Bladaste ac Waddone, sive Sagittario,
Convenas urbem ingreditur. Ea urbs in
cacumine praecelsi montis trans Garumnam sita est,
procul caeteris remotis montibus. Ad radices rupis
fons oritur, cui imminet desuper turris altissima,
quae cives per cuniculum descendentes aquarum a
laesione defendat hostium. Circumventis igitur, memoratus
vir, ejusdem urbis incolis, ut bona sua intra
muros propter adventantem reconderent exercitum,
dum illi ejus monitis paruissent, hac eos
fraude decepit. Confingens enim hostes jam in proximo
esse, ita eos affatur: « En, inimici, egredimini
ad resistendum eis. » Quibus digressis, expulso
etiam antistite, post eos clausit portas seque ad repugnandum
cum satellitibus parat. Quam caeca mens
hominum ignara futuri! Fuit profecto, post, illi dies
(videlicet qui simili ordine ipsum expulsum mortalibus
ostendit ab urbe) quo, magno emptos pretio,
eos qui pellebantur vellet videre receptos, rejectis
his qui putabantur fidissimi.
CAPUT LXXI. #De litteris a Guntranno ad Gundoaldum missis, de auri direptione, et de claustri Vincentiani apud Agennenses spoliatione, et ejus ultione, deque callida Gundoaldi querela et reliquis gestis.@#
His diebus, Guntrannus rex litteras ex persona
Brunichildis ei transmisit, suadentis ut, dimissis
quas aggregaverat ad hiberna copiis, ipse Burdegalim
hiematum secederet. At hostilis duces agminis,
quos super Dordoniam castrametatos fuisse praefati
sumus, audientes Gundoaldum ulteriorem tenere
Garumnae ripam fluminis, collecta virorum fortium
expeditaque multitudine, fluvium natatu transmeare
disposuerunt. E quibus aliqui, infirmis equis vecti,
fluvialis aquae oppressione perierunt. Reliqui, natando
ad contrarium delati littus, offenderunt in itinere
maximum camelorum mulorumque numerum, auro
et argento onustorum, quos fugientes adversarii reliquerant.
Quibus captis et, ob impedimenta, cum
residuis vulgi dimissis, ipsi quammaximis possunt
itineribus Gundoaldum persequuntur. Et venientes
ad basilicam Sancti Vincentii Agennensis territorii,
resistentibus his qui eo res suas contulerant, ignem
ostiis admovent, consumptisque eis, universa intro
reperta, cum sacri ministerii utensilibus, auferunt.
Adfuit e vestigio divina ultio #et,@# quorumdam manibus
sacro igne ardentibus, alii daemonibus replebantur,
quidam semetipsos interimebant. Tandem residui,
Convenas pervenientes, in campestribus castra posuerunt.
Vastatur primum tota suburbana regio.
Unde quidam, acriori praedae succensi cupiditate,
dum longius a suis recederent, a vicinarum urbium
custodibus trucidabantur. Interea, obsidione coepta,
audaciores per ardua collis ascendentes, Gundoaldo
conviciabantur, dicentes: « Unde, o silicernium,
haec tanta tibi praesumptio ut, vitam pictorum arte
solitus transigere, nunc te regem audeas nominare?
Nempe, pro similibus ausis, a dominis rerum, regibus | null | 865db9f3-4615-43c3-9de8-6ec40b36ac9d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
scilicet Francorum, saepe attonsus exsilioque es
damnatus. Te quippe universae Galliae ballomirem
vocitant cognomine. Age nunc, inepte; nobis responsum
redde, quis te coegit ista praesumere? vel,
quos habeas adjutores virium, expone. Namque in
proximo nostra captus muscipula, merita lues supplicia
pro tua stulta pertinacia. » Haec et alia illis
vociferantibus, nequaquam movebatur ad iram Gundoaldus.
Tantummodo ingemiscendo aiebat memoratas
sibi a patre illatas contumelias, seque, a propinquis
injuste patria pulsum, ab extraneis misericorditer
receptum, proximis hostili odio se persequentibus,
ab extraneis amica familiaritate receptum.
« Deinde, inquiens, dum peraegre regum pollerem
divitiis intimusque essem imperatoris Constantinopolitani
amicitiis, Guntrannus Boso me suis
decepit fallaciis. Nam, in Oriente gratia profectum
orationis, de salute sollicitus interrogans patris, quaerebam
una qualiter se status regni vel fratres haberent
mei. » Tum ille: « De patre, ait, quaeris? is
obiit mortem. Fratres, moriendo secuti patrem, vix
quempiam suorum reliquere superstitem. Remansit
sane solus Guntrannus, et ipse, liberis orbatus, cum
parvulo nepote, ex Sigeberto genito fratre. » Ad haec
ego: « Et quid, inquam, mi amantissime, mihi nunc
censes agendum? Hic vero ille, et me hortabatur
Gallias adire, et Francos affirmabat, mei cupidos,
mihi velle regnum tradere, maximeque eos qui Childeberti
nepotis mei aetatem ad rem tutandam publicam
perpenderent inutilem. Nunc igitur vos quoque
dominum agnoscentes me fore vestrum, a mea desistite
obsidione, mihique favendo, fratrem Guntrannum
ad concordiam revocare. »
Talia Gundoaldum prosequentem maledictis adversarii
deterrebant, insuperque tela in eum jaciebant.
Quintus decimus jam, ex quo ibidem advenerant,
fluxerat dies, cum Leudegisilus regalium praepositus
equorum, quem vulgo comistabilem vocant,
quemque rex ei praefecerat expeditioni, exstructa
machinamenta ad subruendos deduci imperat muros.
Erant carri vimineis cratibus tabulisque tecti
ligneis, in quibus latentes milites fundamenta subfoderent
murorum. Sed parum hoc proficiente instrumento
(praesertim hostibus, praeacutis sudibus,
validisque eos inhibentibus saxis) etiam parietes
videbantur non fore idonei, eo quod ignibus jactis
facile possent exuri. Nam obsessi cuppas, pice ac
siccis repletas lignis accensasque, jacientes desuper,
et opera exurebant, et inimicos accessu prohibebant.
Consumptoque in hoc certamine die, in crastinum
qui obsederant aliud nocendi genus excogitant.
Denique, ex virgis ramisque arborum unum
facientes mirae magnitudinis fascem, cupiebant eo
implere vallem. Verum conatibus eorum, et profunditas
vallis, et ignis, ab adversariis de superioribus
cum lapidibus missus, restitit. Leudegisilo,
contemplanti omnes actus suos irritos fieri, in mentem
venit opportunius fore clausos de proditionis
tentare sententia. Advocatum itaque Mummolum
ad sibi colloquendum incusare coepit, cur clementissimum
regem Guntrannum deseruerit, et iniquissimo
tyranno se junxerit. « Quid porro exspectas,
ait? an ut capta urbe male dispereas? Quin potius
resipiscens ad benignum revertere dominum, relicto
illo nugacissimo, post paululum puniendo. » Tunc
Mummolus se quidem consulturum respondit. Regressus
vero in urbem convocat Sagittarium atque
Waddonem. Bladastes enim timens captum iri urbem,
injecto domui ecclesiae igne, dum caeteris ad
restinguendum properarent incendium, ipse clam
aufugit. Junxerant autem factioni suae Cariulfum
ejusdem urbis civem, cujus apothecis, quae permultae
erant, ipsi alebantur. Hunc ergo Mummolus cum
praedictis adiit. Ostendit deinde quam iniquo res
suae sint constitutae loco, quamque odiosi ipsi cunctis
effecti sint gentibus, dum incerti generis regi
favent. Ad extremum hortatur cedant rebus adversum
se fluentibus et, si sibi sacramento securitas vitae
ac salutis detur, civitatem jamjamque capiendam
cum pseudorege hostibus dedant. Assentientibus
sociis, memoratus dux Leudegisilum mandat venire
ad colloquium, et quae sibi cum sodalibus complacuerint
exponit. Laudat ille sententiam, jusjurandumque
praebet se apud regem suum eorum vitam
iri impetratum. Quod si principis voluntas in sua
duraverit pertinacia, in qualibet illos se spondet
clausuros ecclesia, donec Guntranni defervesceret
ira.
Hac Mummolus seductus versutia, Gundoaldum
tali identidem circumvenit muscipula: « Prono,
inquit, animo devotaque mente me tibi fidelem
fore, non solum contra hostes pugnando, sed etiam
ipse probasti experiendo. Nam quam saepe meis
usus consiliis, semper fruitus sis prosperis, tute
melius scis. Nunc quoque par mihi manet consulendi
affectus, sicut tu bene es meritus. Ideo denique
cum adversariis | null | 0ec88e71-3d35-4882-bc11-2619ea3432b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sermonem habuit ut eorum
erga nos persentiscerem quis sit animus. Qui, in
quantum perpendere quivi, tuae nequaquam adversantur
utilitati. Imo mirari se aiunt te tantopere
praesentiam fratris vitare, autumareque quod genealogiae
ignarus tuae cum sciolis diffugias disputare;
nec fratri tuae cupido visionis agnoscendum
te praesentare. Si ergo nunc tibi me auscultare placuerit
atque ad regis Guntranni praesentiam una
cum his mecumque properare, et te hac suspicione
exsolves, et tibi pacique consules. » Non fefellit
animus Gundoaldum se a Mummolo iri deceptum:
eique hoc reddidit responsum: « Ego, inquiens,
licet invitus has jam deseruerim partes vobisque
impulsoribus Europam adierim, bona tamen voluntate
atque integra fide semper vestras fovi partes,
nec meas utilitates vestris praetuli commodis. Et
quamvis ejus, qui me huc pellexit venire, perfidia
in propatulo claruerit, dum et me fugax reliquit et
thesaurorum partem furto abstulit, nihilominus ego
vos, quasi meae auctores salutis, perpetuo colui
ac in fratrum loco dilexi. Nunc igitur, si secus quod
oportet, imo quod decet, adversum me egeritis,
praesertim cum ego corpus animamque meam, simul
cum consilio ac opibus, in vestris constituerim
manibus, scrutator cordium illud advertat Deus. »
His dictis, assensum praebuit ut cum eis ad hostes
descenderet. Mummolo vero monente, ne superbo
utens ad eos iret habitu; quin potius reformato ei,
quem ab ipso acceperat, balteo auro fabrefacto,
proprio accingeretur, qui fulgori memorati carebat
metalli. In hoc, inquit, tua jam patet fraudulentia,
dum ea quae ex tuo usque ad istud possedi tempus
repetis. Illo quoque negante ulla se contra eum
usurum fraude, ventum est ad portam, ubi eos
fortissimi opperiebantur adversariorum duces, Boso
videlicet cum Bollone Biturigum comite, non minima
satellitum vallati caterva.
Quibus Gundoaldum excipientibus, Mummolus
in urbem regressus, portas firmissime obseravit.
Cernens Gundoaldus se a suis derelictum, et ab
hostibus circumdatum, introitumque urbis sibi praeclusum,
manus elevans ad coelum, cum cordis gemitu
sic orabat ad Dominum: « Judex aeterne ac
ultor innocentium, Deus, cui omne patet secretum,
qui nullius amplecteris dolum, nec laetaris fraudibus
malignantium, esto velox vindex mearum miseriarum,
retorquens in eos qui me tradiderunt inimicis
deceptionis ipsorum laqueum. » Post haec verba,
consignans se cruce Dominica, cum his qui se ceperant
abire coepit ad eorum castra. Nondum collem,
cui civitas imminet, praeterierat, et impulsus
a Bollone ruit in faciem ferebaturque in profundum
vallis. Cumque surrexisset et contra adversum montem
niteretur, a Bosone lapide percussus in capite
concidit spiritumque exhalavit. Inde fune ligatis
pedibus protractus, loricaque qua amiciebatur exutus,
ac lanceis confixus, per totum circumducitur
exercitum. Mummolus, sane thesauros diripiens
universos, in diversis occuluit locis, dataque sequentis
luce diei, hostibus portas aperuit urbis.
Qui in tantam caedis exarsere insaniam ut etiam
sacerdotes Domini ad ipsa jugularent altaria, reliquosque
civium cum ipsa concremarent urbe. Quorum dux
Leudegisilus clam ad principem Guntrannum nuntios
miserat, super traditores civitatis ejus exquisituros
judicii sententiam. Ille cunctos gladio puniri
praecepit, « ut hujusmodi ausus de regno tolleretur
Francorum, ne quis scilicet tyrannis in reliquum
suffragari auderet. » Quo cognito, Cariulfus cum
Waddone e castris fuga lapsi sunt. Mummolus,
quosdam ad arma concurrere cernens et super se
irruere eos velle intelligens, ad tabernaculum Leudegisili
recta graditur via, incusans fidem sibi pollicitam
infringi. Cui Leudegisilus: « Ego, inquit,
progressus cuncta mitigabo. » Et his dictis, prolato
extra limen ostii pede, signum suis, ut Mummolum
cum Sagittario episcopo morti traderent, dedit. Illis
jussa facere maturantibus, pueri Mummoli eo praecipiente
aditum domus defensare nitebantur, donec
dominus eorum armis se muniret. Sed aliquibus
eorum letho occumbentibus, aliis vulneratis, Mummolus
armatum se ostio objicit et, adversarios omni
virtutis conamine caedens, exinde removit. Quos
dum loco cedentes incaute insectatur, egressus domum
a lateribus circumvenitur confixusque telis
concidit exanimis. Cujus casu Sagittarius, quondam
episcopus, turbatus, dum staret stupens, quidam ad
eum: « Ut quid, ait, episcope, hic ac si amens consistis?
Quin potius operto, ne agnoscaris, capite
festinus silvam pete. » Cui dum pontifex parens
plantas fugae commendasset, quidam velociter gradienti
caput cum operimento eum | null | 4b6f4c77-f3a2-4787-ab05-f9d9f35b6748 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
assecutus abstulit.
Leudegisilus ad sua cum victore exercitu regredi
festinans, dum milites nequaquam a rapina coerceret,
cuncta per quae transitus fuit, vastata reliquit.
CAPUT LXXII. #De Rigundis ad matrem revectione.@#
His diebus, Fredegundis Cuppanem cubicularium
suum Tolosam direxit, exploraturum quonam pacto
erga filiam suam res sese haberent. Cui etiam hoc
commisit mandati ut, quocunque valeret ingenio,
eam ad patruum reveheret solum. Qui dictis obaudiens
Tolosam petiit, reginaeque filiam in magna
humiliatione constitutam offendit; et in quantum
posse illi adfuit, ad matrem celerrime devexit.
CAPUT LXXIII. #De Mummoli rebus fisco addictis, et Italiae diluvio magno et pestilentia.@#
Guntrannus vero, thesauros Mummoli sibi exhiberi
praecipiens, uxori ejus, propter nobilitatem qua
pollebat generis, ea quae per arrhabonem meruerat
concessit. Fuerunt autem in thesauris memorati
ducis talenta auri XXX, argenti CC. Quae omnia Guntrannus,
et Childebertus nepos ejus, partiti, Clotarium
extra partem constituerunt. Ea tamen quae
Guntranno regi evenerant, ab ipso utilitatibus Dei
ecclesiarum distributa sunt. Enimvero oblatus est ei
ex familia jam dicti principis, inter memorata xenia,
homo tam immensi corporis ut aliorum statum
hominum trium excederet mensura pedum. Eo tempore,
Authari super Longobardos regnante, fuit
aquae diluvium in finibus Venetiarum et Liguriae, et
caeteris regionibus Italiae, quale post Noe tempora
creditur non fuisse. In hac valida aquarum procella
in tantum apud urbem Romam Tiberis excrevit
ut aquae ejus super muros urbis influerent et
maximas in ea regiones occuparent. Subsecuta est
statim hanc inundationem gravissima pestilentia,
quam inguinariam appellant. Quae primum papam
Pelagium perculit et sine mora exstinxit. Deinde,
pastore interempto, se in populos extendit.
CAPUT LXXIV. #De beati Gregorii in papam electione, et Anglorum seu Britannorum ad fidem catholicam conversione.@#
Dum igitur tanta tribulatio miseram quateret urbem,
beatus Gregorius, qui tunc levita erat et sub
pontifice Pelagio apocrisiarii functus officio, a cunctis
generaliter papa electus est. In cujus ordinatione
cum nihil aliud quam jussio principis deesset
(non enim licebat tunc temporis quemlibet in Romana
civitate ad pontificatum promoveri, absque jussione
principis Constantinopolitani), vir Domini Gregorius
legatum ad Mauricium direxit imperatorem,
obsecrans ne populo in sui electione praeberet assensum.
Cujus litteras praefectus urbis interceptas
disrupit, et consensum populi imperatori transmisit.
Qui valde gavisus quod locum aptum largiendi
honoris diacono, olim sibi amicitiae familiaritate
charissimo, reperisset (nam filium imperatoris de
sacro fonte susceperat), eum absque dilatione ordinari
praecepit. Ordinatus autem, tam cautum tamque
humilem se in omni sua praebuit actione ut,
sicut ex gestis sive scriptis ejus dignosci potest,
vix ullus in successoribus ejus illi inveniri possit similis
in flore eloquentiae ac puritate doctrinae, vel
etiam in sanctitate vitae. Tunc temporis idem beatus
Gregorius Augustinum et Mellitum, necnon
Joannem, cum aliis servis Dei, ad Britannias dirigens,
suis eos litteris, episcopis ac regibus Francorum,
per quos illis transeundum erat, commendavit.
Quorum praedicatione nationem Anglorum ad Christi
fidem conversam esse in tantum gavisus est ut, in
libris Moralium hujus rei faciens mentionem, inter
caetera de fructu bonorum operum suorum gratulans,
diceret: « Ecce, ait, lingua Britanniae, quae nihil
aliud noverat quam barbarum frendere, nunc in
Dei laudibus Hebraeum novit #Alleluia@# resonare. »
CAPUT LXXV. #De Mummoli supplicio, de aeris intemperie, Leudegisili patriciatu, Theodeberti ortu, et aquarum in Burgundia inundatione.@#
Anno XXV regni Guntranni, Mummolus patricius,
rebellionis convictus, jussu ipsius regis Senonia
villa jugulatur. Ejus vero uxor Sidonia, cum omni
thesaurorum copia, a domnulo domestico ac Wandalmaro
camerae regis praefecto, Guntranno praesentatur.
Anno XXVI ejusdem principis, exercitus ipsius
Hispanias petens, insolita aeris temperie gravatus,
infecto negotio est regressus. Vicesimo autem
septimo, Leudegisilus ab eodem Guntranno patricius
in Provincia ordinatur. Natus quoque est Childeberto
regi filius, nomine Theodebertus. Eo anno
nimia inundatio aquarum in Burgundia fuit, egressaque
sunt flumina terminos suos. Signum vero apparuit
in coelo globus igneus, qui cum maximo tonitrus
fragore scintillans in terram decidit. Ipso
quoque anno Siagrius comes, ex praecepto Guntranni,
Constantinopolim ad componendam cum imperatore
pacem profectus, inibi fraude patriciatum
assumere voluit. Quae res coepta quidem est, sed ad
effectum minime deducta. Lewigildus, | null | 2f458bb2-266f-4438-bed2-daefd6b3f930 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam Hispaniae
rex moriens, Richaredo filio regnum reliquit.
CAPUT LXXVI. #De Theodorici filii Childeberti nativitate, et ipsius Childeberti in regni successione confirmatione.@#
Anno XXVIII supra memorati regis, ipsi principi
nuntiatur Childeberto suo nepoti alterum natum
esse filium, nomine Theodoricum. Unde eum cum
Brunechilde matre ejus ad se evocans, iterum haeredem
regni sui testamento ipsum fore designavit.
Acta sunt haec loco nuncupato Andalao, quo soror
simulque uxor Childeberti adfuerunt multique e
Francia et Burgundia potentes, ut palam omnibus
daretur agnosci Childeberto, post avunculi sui
Guntranni funus, regnum Burgundiae deberi.
CAPUT LXXVII. #De primatibus Childeberti laesae majestatis convictis, et de Authari Longobardi cum Theudelinda nuptiis, Recharedique Hispani fide catholica, et de exercitu Burgundionum in Hispaniam misso.@#
Eo tempore, Setacechingus et Boso-Guntrannus,
Ursio quoque ac Bertefredus, optimates Childeberti
regis, eo quod eum tractassent perimere, ipso ordinante
perempti sunt. Sed et Leudefredus Alemannorum
dux offensam antedicti regi incurrens, fuga
elapsus ne morti adjudicaretur, latuit, et Uncelenus
loco ipsius dux substitutus est. Porro apud Bajoariam
post Garibaldum Tassilo ab Childeberto rex ordinatus
est. Qui mox cum exercitu Sclavorum
Provinciam introiens, parta victoria ad solum
proprium cum maxima remeavit praeda.
Fuit autem Garibaldus (cujus nunc mentionem fecimus)
socer Anthari regis Longobardorum ex Theudelinda
filia sua. Quam memoratus Authari per
semetipsum, sub specie legatarii profectus, in domo
paterna contemplatus est, eamque adamavit, et
postmodum sibi in matrimonium junxit. Quo tempore
Recharedus rex Gothorum, non patris Lewigildi
perfidiam, sed fratris Hermenegildi fidem sectatus
catholicam, prius a Leandro episcopo baptizatur secretius;
deinde omnes libros sectae Arianae apud
Toletum uno in loco adunari praecipiens, igne cremavit,
et Gothos ad verae fidei unitatem adduxit.
Anno XXIX regni Guntranni, iterato exercitus Burgundionum
Hispaniam ingreditur; sed negligentia
Bosonis militiae principis, graviter Gothorum gladiis
obtruncatis quibusdam e suis, vix ad patriam est
regressus.
CAPUT LXXVIII. #De tunicae Domini inconsutilis inventione, de lunae obscuratione et praelio cum Britannis, in quo alter Francorum ducum desideratus est, alter, cui multa postea indicta est, misere inops factus.@#
Tricesimo vero saepe dicti principis anno, fama
per totos Francorum divulgavit fines tunicam Domini
nostri Jesu Christi, quae ei in passione sublata
est et uni militum sorte tradita, juxta illud
Prophetae vaticinium: #Quia super vestem meam miserunt
sortem (Psal. XXI)
@#, inventam esse profitente
quodam Simone, Jacobo patre progenito. Qui per
duas fere hebdomadas poenis affectus, tandem professus
est ipsam tunicam in civitate Zaphat, procul
a Hierosolymis, in arca marmorea positam esse.
Quam Gregorius Antiochenus, et Thomas Hierosolymitanus,
Joannes quoque Constantinopolitanus
episcopus, cum aliis multis pontificibus, triduano
completo jejunio, cum devotione maxima transtulerunt,
ac in loco quo crux Dominica veneratur posuerunt,
cum ipsa, in qua prius fuerat, marmorea
arca. Quae tantae levitatis, dum efferretur, fuisse
visa est ut nullum onus portantes sentirent. Eo anno
luna obscurata est, et inter Francos ac Britannos
super fluvium Wisnona bellum ortum, ubi Beppelenus
dux Francorum, factione Ebrecharii alterius
ducis, a Britonibus jugulatur. Unde post, Ebrecharius
multam, quam lex parentibus interfecti solvendam
esse praecepit, reddere coactus, ad inopiae
malum devolutus est.
CAPUT LXXIX. #De Authari Longobardi legatione ad reges Francorum, et morte.@#
Anno XXXI Guntranni regis, Theodefredus dux
Ultrajuranus moritur, eique Wadalmarus succedit.
Interea rex Longobardorum Authari legationem verbis
pacificis ad Guntrannum regem dirigit. A quo
iidem legati jucunde suscepti, et ad Childebertum
sunt directi, ut per ejus nutum pax cum gente Longobardorum
firmaretur. Dumque legati Authari regis
in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum
veneno, ut tradunt, accepto moritur. Statimque a
Longobardis nuntius mittitur ad Childebertum regem
Francorum, qui Authari regis mortem eidem nuntiaret
pacemque ab eo expeteret. Quod ille audiens,
legatum amice quidem suscepit, pacem vero in posterum
se daturum promisit. Post aliquot tamen
dies eum promissa pace dimisit.
CAPUT LXXX. #De Theudelinda Authari vidua, Agilulfo nubente.@#
Defuncto Authari, Theudelinda regina, quae satis
placebat Longobardis, permissu eorumdem Agilulfum,
qui et Ago dictus est, ducem Taurinatium,
virum strenuum ac bellicosum, et sibi maritum et
Longobardorum genti regem elegit. | null | 367523c6-35f1-4a20-afc3-e908656e4873 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ad hanc reginam
sapientissimus papa Gregorius quatuor Dialogi
sui libros, quos de Vita sanctorum scripserat, direxit,
sciens eam et Christi fidei deditam et in bonis
actibus esse praecipuam.
Circa haec tempora, coenobium beati patris Benedicti,
quod in castro Cassino situm est, a Longobardis
noctu invaditur. Qui, universa diripientes, ne
unum quidem monachum tenere potuerunt, ut prophetia
venerabilis Benedicti patris, quam longe ante
praeviderat, impleretur, qua dixit: « Vix apud Deum
obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur. »
Fugientes porro ex eodem coenobio monachi
Romam petierunt secum codicem sanctae regulae,
quam praefatus pater composuerat, et quaedam alia
scripta, necnon pondus panis et mensuram vini, ac
quidquid ex supellectili subripere potuere, deferentes.
Monasterii autem Cassiniensis, post beatum Benedictum
Constantinus, post hunc Simplicius, deinde
Vitalis, ad extremum Bonitus, congregationem rexit,
sub quo haec destructio facta est.
Anno XXXII regnante Guntranno, ita a mane usque
ad medium diem sol minoratus est ut tertia pars ex
ipso vix appareret.
CAPUT LXXXI. #De Guntranni regis obitu et claustrali institutione.@#
Anno XXXIII ejusdem regis, ipse rex corpore exemptus,
terrenum (ut creditur) regnum pro coelesti
commutans, in ecclesia Sancti Marcelli Cabilonis sepultus
est. Hanc denique basilicam ipse, ut praefati
sumus, divino succensus amore, in suburbio quidem
praedictae civitatis, sed in territorio Segonum, saltuque
Brexio studiosissime aedificavit. Ubi monachos
aggregans, monasterium construxit, quod pluribus
praediis facultatibusque ditavit. Synodum XL episcoporum
aggregari praecipiens, ut ordo psallendi, qui
in loco sanctorum Agaunensium temporibus Sigismundi
regis ab Avito et caeteris pontificibus illius
temporis institutus fuerat, in coenobio quod ipse fabricarat
teneretur, effecit. Qui videlicet ordo etiam
ad sepulcrum sancti Martini antiquitus celebratus,
necnon in monasterio S. Dionysii (ut post declarabitur)
a Dagoberto rege agi praeceptus, et a nobis cujusmodi
esset exquisitus, taliter se habere est repertus.
In diebus namque aestivis sex antiphonae binis
psalmis explicabantur. Porro toto Augusto, propter
crebras festivitates, manicationes fiebant.
Manicare autem mane surgere dicitur. In Septembri
vero septem antiphonae canebantur, distributis unicuique
binis psalmis; in Octobri octo, cum ternis
psalmis; in novembri novem, cum ternis itidem
psalmis; in Decembri decem, cum ternis similiter
psalmis. Verum in Januario ac Februario, ut possibilitas
sinebat, hoc tamen observantes, ne minus a
duodecim psalmorum quantitate ad vigilias dicerent
nocturnas. Ad sextam tamen sex psalmi cum #Alleluia,@#
ad duodecimam, duodecim, idque cum #Alleluia,@#
psallebantur. Sed de his ista sufficiant. Fuit autem
Guntrannus in bonitate praecipuus, in eroganda pauperibus
alimonia largifluus. Christi sacerdotibus se
humilem praebens, leudis suis benivolum, gentibus
externis pacatum. Talibus itaque pollens virtutibus,
multis nationibus ejus laudes praecinentibus, praesens
regnum Childeberto nepoti suo relinquens, ipse ad
supernum migravit.
CAPUT LXXXII. #De Childeberto ultionem de patre et patruo in Fredegundem meditante.@#
Childebertus, duorum regnorum vallatus praesidiis,
ultionem patris et patrui, quos factione Fredegundis
perisse certis habebat compertum indiciis, meditabatur.
Congregatis igitur cunctis austrasiis et de regno
Burgundiae auxiliaribus validis, Gundoaldum ac
Wintrionem duces his praeficit, mandatque ut, terram
hostilem petentes, praedas agant, incendia spargant,
captivos quamplures abducant. Qui e Campania
Remensi digressi, pagum Suessionicum vastaturi
aggrediuntur, cum interim Fredegundis, evocatis
qui sibi parebant Francis, ascito etiam Lauderico
(qui tutor a Guntranno, ut meminimus, Clotario filio
suo datus fuerat) facta concione sic universos alloquitur
et puerum prae se gestans, rogat: « Ne infantiam
regis pupilli contemnentes, hostibus depopulandos
agros relinquant. Meminerint se non contemptum
pueritiae promisisse, sed venerationem
majestati regiae. Foverent porro honorem, quem
conferendum in cunis adhuc posito aestimavissent,
ne in matura aetate vacuus potestatis, plenus ignominiae
rex remaneret. Se certe, quibus posset modis,
remunerationi pro filio non defuturam, quae spectatrix
cunctorum, ac testis uniuscujusque vel ignaviae,
vel virtutis, in eminentiori constituta loco desuper
pugnam spectaret. » Cumque his exhortationibus,
muneribus quoque, eos ad belli certamina reddidisset
animosiores, ad extremum intulit: « Ne, ait,
quempian vestrum multitudo deterreat adversariorum.
Si aperta congrediamini fronte, inveni fallendi
eos viam, quae vobis pariat victoriam. | null | 6ce1a207-741c-47e8-8ed4-8e95570e5522 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Vos tantum
sequimini me praeviam, et quae Landericum, vicem
regis agentem, me suggerente videritis facere, vos
quoque eadem facite. » Placuit cunctis quod dixerat
regina, et ex consilii sententia regem adhuc matris
sugentem ubera ferrata sequuntur agmina. Intempesta
nocte surgens exercitus, silvam Landerico ducente
est ingressus. Qui, arrepta securi, ramum
praecidit arboris, suspensumque tintinnabulum collo
equi cui insidebat ferens, hortatur socios ut suum
omnes sequantur exemplum. Qui certatim arborum
praecisis ramis, arreptisque una tintinnabulis, factum
imitati ducis, matutini hostilibus astitere castris.
Interea Fredegundis Clotarium filium suum propriis
gestans ulnis, usque ad locum certaminis armatum
praecedebat exercitum, ut miseratio eos infantis
accenderet, quem, si victi forent, captivum de rege
facturi videbantur. Sed unus hostium, qui cum sociis
praetendebat munia vigiliarum, clara necdum
luce eos conspiciens adventare, et rem prorsus ignorans,
conversus ad socium: « Quaenam est, ait, haec
quam contemplor silva, cum hesterno vespere hic
nulla apparerent vel minima virgulta? » Cui socius:
« Tu, inquit, pridianas adhuc ructans epulas, vinoque
solutus, oblivioni mandasti proximi saltus
opportuna nos equis nostris invenisse pascua. Nunquid
non audis tintinnabula pascentium equorum
collis dependentia? » Mos quippe antiquis inoleverat
Francis, et maxime Austrasiis, ut pascentibus equis
tintinnabula imponerent, quo, si forte longius in
pascendo aberrassent, eorum sonitu dignosci possent.
Dum igitur vigiles hos atque hujusmodi inter
se serunt sermones, silva, quae prius apparuerat condensa,
decidentibus ramis fronde quidem rarissima,
sed armorum nitore videbatur densissima. Turbatis
itaque custodibus, et quid agerent haesitantibus, superveniente
exercitu, cum adhuc fessi multo superioris
diei labore quiescerent, alii in suis stratis,
alii expergefacti, sed somno soluti poenas dabant.
Caesi multi mortales; reliqui in fugam vertuntur.
Ipsi duces, ascensis equis, vix discrimen evasere
mortis. Landericus Wintrionem frustra sequi conatus,
velocis equi rapido vectum cursu minime valuit
assequi. Parta tanta ac tam insperata victoria, Fredegundis
cum filio Clotario, et cum armatorum
maximo cuneo, Remensem invadit Campaniam, replens
omnia incendio et sanguine. Vastabantur
cuncta die noctuque, exurebantur aedificia, diripiebantur
patrimonia, perimebantur quicunque erant
habiles ad bella, infirmi servabantur ad servitutis
officia. Ubi caedibus ac rapinis satisfactum, Fredegundis
suum Suessionas reduxit exercitum. Acta
sunt haec in pago Suessionico, in loco nuncupato
Trueco.
CAPUT LXXXIII. #De mutua Francorum Brittonumque caede, de Varnorum exitio, Gripponis legatione, et Francorum in Italiam expeditione.@#
Anno secundo cum regnum suscepisset Burgundiae
Childebertus, exercitus Francorum simul ac Brittonum
in mutuum inhiantes interitum, mutua semet
caede prosternunt. Sequenti anno multa in coelo signa
sunt ostensa et apparuit stella cometes. Eo anno
exercitus Childeberti cum Varnis, qui rebellare tentabant,
conflixit; quos etiam pene usque ad supremum
exitio dedit. Hac etiam tempestate Grippo legatus
Childeberti, cum a Constantinopoli remeasset,
et eidem regi quomodo honorifice ab imperatore
Mauricio susceptus foret nuntiasset, et quod injurias,
quas apud Carthaginem perpessus fuerat, imperator
ad voluntatem Childeberti se ultum ire promisisset,
Childebertus iterato viginti duces cum lecta in Italiam
dirigit pube, ad delendam Longobardorum
gentem. E quibus Andoaldus, et Olo, atque Cedinus
eminentiores fuere. Sed Olo, cum improvide ad Bilitionis
castrum accessisset, jaculo sub mamilla sauciatus
cecidit et mortuus est. At vero Andoaldus et
sex duces Francorum, ad Mediolanensium urbem
venientes, in campestribus castra posuerunt. Quo
loco imperatoris legati ad eos venerunt, nuntiantes
adesse exercitum in adjutorio eorum, dicentesque:
« Quia post triduum una cum eis veniemus, et hoc
vobis erit signum: cum videritis villae hujus, quae
in monte est sita, domos incendio concremari, fumumque
usque ad coelos conscendere, noveritis nos
cum cohortibus, quas pollicemur, adventare. » Sed
exspectantes Francorum duces diebus sex juxta placitum,
nullum ex his quos legati promiserant venisse
conspexerunt. Cedinus autem cum tredecim
ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit,
a quibus etiam sacramenta exegit. In Tridentino
quoque territorio, decem castella a Francis diruta,
et commanentes in eis universi ducti captivi.
Pro Ferruge vero castro, intercedentibus episcopis
Ingenuino de Savione, et Agnello Tridentino, data
est redemptio, per caput uniuscujusque viri solidus
unus, usque ad summam sexcentorum solidorum. Interea | null | 84bea4e6-9762-4ac5-812f-1dc49353e9b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Francorum exercitus, cum esset tempus aestivum,
propter inconsueti aeris incommoditatem, dysenteriae
morbo graviter laborabat. Cumque per
trium curricula mensium Italiam pervagaretur, neque
regem, quem perditum venerat, attingere valeret,
eo quod se intra Ticinensem clausisset urbem,
aeris, ut diximus, infirmatus intemperantia ad propria
rediit.
CAPUT LXXXIV. #De Childeberti et uxoris interitu, et filiorum ejus Theodeberti et Theodorici successione.@#
Anno IV regni Burgundiae a Childeberto suscepti,
paterni vero regni vicesimo tertio, aetatis porro suae
XXV, idem rex Childebertus cum uxore propria, sicut
fertur, vi veneni exstinguitur. Hic est Childebertus
filius Sigeberti, qui etiam Junior dictus est.
Cui successerunt duo filii sui, adhuc pueruli sub
tutela aviae Brunechildis constituti; et Theodeberto
quidem regnum Austrasiorum, quod pater Childebertus
a genitore suo Sigeberto sibi relictum acceperat;
Theodorico autem regnum Guntranni, quod
Childebertus jure adoptionis tenuerat, sorte obvenit.
Qui etiam sibi sedes in his locis, in quibus et priores
constituere reges. Ad hos fratres et ad aviam eorum
Brunechildem exstant epistolae beati Gregorii Romani
pontificis, Augustinum, quem Anglis Saxonibus
destinaverat episcopum, illis commendantis. In
quibus idem vir Domini petenti memoratae reginae
fatetur se reliquias beatorum apostolorum Petri et
Pauli misisse.
CAPUT LXXXV. #De Hunnorum in Thoringam irruptione, et Agilulfi seu Agonis legatione in Franciam.@#
Tunc temporis Hunni, qui et Avares dicuntur, a
Pannonia egressi, in Thoringam bella gravissima
cum Francis gesserunt. Qui tamen a Brunechilde, seu
ab ejus nepotibus, accepta pecunia redierunt ad propria.
Ago quoque rex Longobardorum, causa eorum
qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti
fuerant, Agnellum Tridentinum episcopum in Franciam
misit. Qui exinde rediens, aliquantos secum
captivos, quos Brunechildis ex proprio redemerat,
revocavit. Evuin etiam dux Tridentinorum a praefato
principe missus, pro obtinenda pace ad Gallias
perrexit. Qua impetrata, ad Italiam reversus est.
CAPUT LXXXVI. #De Fredegundis grassatione et morte, Quintrionis caede, Coleni patriciatu, inguinaria peste, piscium prae fervore fluvii decoctione, et Warnecharii liberalitate.@#
Eo igitur anno quo Childebertus vita decessit,
Fredegundis regina, cum filio Clotario, superioris
victoriae elata triumpho, Parisios et reliquas urbes
ritu pervasit barbarico. Quorum exercitus super
Theodebertum et Theodoricum reges irruens, adunatas
ab ipsis militares copias loco nominato #Latophao@#
gravi caede labefactavit reliquosque in fugam egit.
Anno II regni Theodeberti ac Theodorici, Fredegundis
regina senex et plena dierum defuncta est, ac in
basilica Sancti Vincentii in suburbano Parisiacensi
sepulta. Anno III supradictorum regum, Quintrio
dux, instigante Brunechilde, interficitur. Sequenti
abhinc anno Colenus, genere Francus, patricius ordinatur.
His diebus, apud Massiliam et reliquas Provinciae
civitates, nascentibus in hominum inguinibus,
seu delicatioribus locis, quibusdam glandulis in modum
nucis, maxima generata est mortalitas. In lacu
quoque Dunensi, in quem Arula flumen influit, aqua
fervens adeo ebullivit, ut multitudinem piscium decoctam
ad littus projiceret. Warnecharius autem major
domus regis Theodorici moriens omnes facultates
suas in alimonias pauperum distribuit.
CAPUT LXXXVII. #De Brunechildis casu, mirabilique errore, et gratitudine in pauperem ductorem, deque prodigiis caelestibus.@#
Porro Brunechildis a Theodeberto nepote suo, et
proceribus qui ei parebant, de regno Austrasiorum
expulsa, et a quodam paupere in Marciacensi campania
sola inventa et cognita, ipsa petente ab eo ad
Theodoricum alterum nepotem suum est deducta.
Theodoricus aviam Brunechildem, eo quo digna erat
honore susceptam, secum quoad vixit fecit manere.
Pauper, quo ductore saepe fata usa fuerat regina, ob
hujus vicissitudinem beneficii Antissiodorensem adeptus
est episcopatum. Anno V memoratum regum,
iterum ea, quae superioribus annis, apparuere signa,
globi scilicet ignei, in partibus occidentis per coelum
currentes, instar multitudinis astrorum.
CAPUT LXXXVIII. #De crudelissimo regum inter se conflictu, et angeli visione, Clotariique fuga et damno.@#
Theodebertus itaque ac Theodoricus conceptam
jam dudum contra Clotarium patruelem suum rixam
tandem parturiunt, et, adnitente avia Brunechilde,
super fluvium Arvenna, nec procul a Doromello vico,
cum eo praelio confligunt. Ibique tanta strages ex
utrisque partibus, et maxime ex Clotarii parte,
facta est, ut fluvius ipse humanis oppletus corporibus
suos nequiret explere cursus. In ea pugna angelus
Domini evaginatum astans visus est tenuisse
gladium. | null | fb67d99d-f4e6-4ece-9ff6-af47ba0107da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Clotarius suos immanissime sterni conspiciens,
in fugam vertitur, et per Milidunum castrum
in insula Sequanae situm, Parisius properat. Theodebertus
et Theodoricus post terga fugientem secuti,
civitates regni ejus magna ex parte evertentes, cives
servituti subjiciunt. Coactus Clotarius tenorem pacti
ab hostibus propositi, invitus licet, firmavit, ut inter
Ligerim et Sequanam, usque ad mare Oceanum
limitemque Brittonum, dilataretur Theodorici regnum,
et inter Sequanam et Iseram ducatus integer
Denteleni, itemque usque ad marc Theodeberto cederet.
Duodecim tantum pagi, inter Sequanam ac
Iseram usque ad maris Oceani littora, Clotario remanserunt.
CAPUT LXXXIX. #De Catini caede, Sigeberti ortu, Egilae nece, Vasconum domatione, Adoaldi Langobardi sublimatione, strage apud Saxones.@#
Anno VI regni Theodeberti, necnon et Theodorici,
Catinus dux Theodeberti interficitur. Sequenti abhinc
anno, Theoderico ex concubina nascitur filius,
nomine Sigobertus. Et Egila patricius nullis culpis
exstantibus, sed sola suggerente cupiditate, per consilium
Brunechildis est peremptus, facultatesque ejus
fisco associatae. Eo tempore Theodebertus ac Theodoricus
Wascones domuerunt, ducemque super eos,
nomine Genialem, instituerunt. His diebus, levatus
est Adaloaldus rex super Longobardos Mediolani in
praesentia patris sui Agilulfi regis, astantibus legatis
Theodeberti regis Francorum, et desponsata est eidem
regio puero filia regis Theodeberti, et firmata
est pax perpetua cum Francis. Eodem tempore
Francis cum Saxonibus pugnantibus, magna strages
ab utrisque partibus facta est.
CAPUT XC. #De inventione corporis beati Victoris, de Etherii Lugdunensis archiepiscopi obitu, de Childeberti minoris ortu, Desiderii episcopi dejectione, et Dommili subrogatione, ac solis eclipsi.@#
Beatus vero Econius pontifex Mauriennensis corpus
sancti Victoris, qui Solodoro una cum sancto
Ursio passus fuerat, hoc modo invenit: Quadam
nocte in sua civitate quiescentem revelatio divina
per visum admonuit, ut surgens quantocius ad ecclesiam,
quam Sedeleuba quondam Burgundionum
regina in suburbano Genabensi construxit, irent. Ibi,
in medio basilicae, esse designat locum, quo corpus
sanctum esset humatum. Cumque episcopus Genabensem
festinus adisset urbem, assumptis secum
Rustico et Patricio antistitibus, triduano peracto
jejunio, nocte sequenti, eo loci, quo gloriosi martyris
quiescebant membra, lux coelestis apparuit. Tunc
hi tres Domini sacerdotes, elevato quo tegebatur
lapide, invenerunt sanctum in arca argentea jacentem.
Cujus facies, septempliciter quam cujuslibet
viventis hominis, divino irradiata resplendebat fulgore.
Huic tam mirandae egregii martyris inventioni
interfuit Theodoricus princeps, qui loco illi maximam
portionem facultatis Warnecharii contulit;
quam ille, ut praefati sumus, eleemosynis delegaverat
erogandam. Ad sepulcrum denique beatissimi
Victoris, Christi potentia multa exinde miraculorum
ostendit signa. Eo anno, Etherius Lugdunensis
archiepiscopus obiit, ordinatusque est Secundinus
loco ipsius.
Anno VIII regni Theodeberti, ex concubina nascitur
ei alter filius, avum Childebertum nomine referens.
Synodus etiam Cabillono collecta Desiderium
Viennensem episcopum dejecit, eoque factione
Brunechildis et Aridii Lugdunensis pontificis, qui
Secundino successerat, in exsilium acto, subrogatus
est Dommilus in sacerdotali officio. Eo anno eclipsis
solis facta est.
CAPUT XCI. #De Corbi ortu, Bertoaldi interitu, et Protadii Brunechildis amatoris insolentia, ac regum conflictu.@#
Anno IX memorati regis, iterato ei filius nascitur,
nomine Corbus. Comes palatii ipsius principis tunc
temporis Bertoaldus erat vir sapiens et cautus, moribus
regis congruus, in praelio fortis, ac in commisso
fidelis. Protadius vero quidam erat, genere
Romanus, Brunechildi causa stupri familiarissimus,
et ob id in pago Ultrajurano, post Wandalmarum,
ab ea dux constitutus. Crescente itaque consuetudine
vitii, crevit simul et desiderium honoris augmentandi.
Tacite ergo hoc praemeditata consilium, praesumpsit
nepotem orare suum ut interficeret Bertoaldum,
et majorem totius regiae domus constitueret
Protadium. Tum forte Bertoaldus a Theodorico
cum trecentis in Neustriam, ut partem regni ejus
tueretur, directus viris, Arenauno [ #al.,@# Arelauno]
villa venationi operam dabat. Quo comperto, Clotarius
filium Meroveum, et Landericum ducem, datis
in adjumentum viris strenuis, ad opprimendum Bertoaldum
dirigit. Bertoaldus hostes super se, certis
nuntiis id deferentibus, irruere velle cognoscens, et
se ad resistendum viribus imparem fore sciens,
terga vertens Aurelianis se confert, ibique a beato
Austreno ejusdem urbis episcopo suscipitur. Landericus
ante portam civitatis Aurelianensis exercitu
deducto, Bertoaldum ad pugnam egredi provocabat.
Cui Bertoaldus: « Numeroso, ait | null | e506291b-94b5-40b0-a651-481cb09041fb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, vallatus milite
confidis me cum paucis tibi non posse resistere. Verum,
si placet, nos duo singularis ineamus certamina
pugnae, procul suspensa armatorum multitudine
et rei eventum exspectante. Nullius adsit solatium
satellitis, solius exspectetur examen justi
judicis. » Recusante Landerico congredi, Bertoaldus
iterato dixit ei: « Quia formido te nunc prohibet
mecum manum conserere, proximum est ut domini
nostri, pro tuis ausis temerariis, quibus praesumpsisti
praeripere partem regni domini mei regis,
inter se decernant cum armatorum cuneis. Tunc,
si placebit, ego et tu vermiculatis adoperti vestibus,
inter conferta congrediamur agmina. Ibi et meae
probrum ignaviae, et virtutis tuae poteris documenta
persentiscere. »
Has conditiones non renuente Landerico, utrique
quaedam sibi adinvicem, si a coepto desisterent, imprecanti
sunt maledicta. Haec dum in die festivitatis
sancti Martini gesta fuissent, et Theodoricus
pro certo agnovisset quod pars regni sui a Clotario
pervasa foret, ipsa die qua incarnati Verbi nativitas
a cunctis fidelibus devote colitur, promovet exercitum,
et apud Stampas super fluvium Junna, contra
Clotarium, qui haud segnius parabat occurrere,
aciem dirigit. Sed dum arctus esset Junnae fluminis
transitus, antequam totum Theodorici pertransiret
agmen, initum est certamen. Inter confertissimas
igitur, ac in mutuam inhiantes perniciem phalanges,
Bertoaldus nominatim Landericum vocitare, et ut
secum juxta placitum congrederetur, non cessabat
provocare. Quod dum Landericus abnueret ac paulatim
loco cederet, Bertoaldus ad solum subeundae
mortis affectum insurrexit. Et quia jam cognitum
habebat, quod Brunechildis eum a pristino honoris
gradu dejicere, ac Protadium pro eo moliretur constituere,
melius judicavit cum decore bello oppetere
quam reliquum quod superesse poterat vitae cum
dedecore ducere. Dum itaque palantia studet impulsare
agmina oppressionemque in cedentes hostes
facere, occurrentes quoque mucrone sterneret, unus
a multis circumdatus oppressusque exstinguitur. In
eo praelio Meroveus filius Clotarii capitur. Landericus
cum Clotario in fugam vertitur, Theodoricus
victor Parisios ingreditur. Post haec Theodebertus
cum Clotario pacem Compendio villa inivit; exercitus
vero eorum illaesus ad propria rediit.
CAPUT XCII. #De Protadii Romani, qui factus est major domus regiae, avaritia foeda, ob quam omnibus evasit invisus, et tandem a proceribus est interfectus, et reges reconciliati, deque successione Claudii Romani viri prudentis.@#
Anno X regni Theodorici, juxta voluntatem Brunechildis,
ex praecepto Theodorici Protadius major
domus constituitur. Qui cum sensu argutissimus ac
in consiliis haberetur strenuus, saeva tamen illi
inerat contra locupletes cupiditatis macula, fiscum
volenti replere ac seipsum ditare. Denique nobilitatem
insectando Burgundiae, omnes cupiens sibi
subjicere, res eorum conabatur injuste auferre, ne
quis sibi posset honorem quo fruebatur subripere.
Quapropter non valebat quilibet potentum reperiri,
qui ejus vellet familiari colloquio vel amicitia frui.
Sed dum Brunechildis, veteris inimicitiae recordatione
vindictam meditaretur expulsionis suae, moneretque
Theodoricum thesauros patris de manu
Theodeberti quaerere, asserens illum non Childeberti,
sed cujusdam hortulani filium fuisse. Protadius
coepit regem ad haec peragenda studiosius
commonere. Tandem cum exercitu Theodoricus profectus,
apud Cariciacum castra posuit, paratus in
crastinum cum fratre congredi; qui haud procul
cum valida Austrasiorum consederat manu. Interea
leudi Theodoricum hortari coeperunt, « ut fratri
reconciliaretur, nec vanissimae cupiditati postponeret
decus germanitatis. » Protadius econtra vehementer
resistere, dicens: « Pacem fieri non oportere. »
Animadvertentes caeteri proceres eum solum
esse, qui consiliis eorum refragaretur, alterutrum
sermocinabantur opportunius fore unum tradere
morti quam totum exercitum periclitari. Opportune
rex exercitationis gratia tentorio egressus, rumore
ferente, comperit quosdam Protadium velle perimere,
et proripere sese volens, ut eos ab injuriis
memorati removeret viri, a suis prohibitus, ac vi
detentus, mittit quemdam Uncelenum nomine, qui
principibus factionis jussionis suae auctoritate tales
interdiceret ausus. Tunc Uncelenus ad eos veniens
qui jam tabernaculum regis circumdederant, quo
Protadius una cum Petro medicinae artis perito ad
tabulas ludens sedebat, taliter infit: « Jubet dominus
meus rex Theodoricus ut interficiatur Protadius
paci contrarius. » Post quod verbum certatim
omnes tentorium gladiis conciderunt, et Protadium
inibi peremerunt. Theodoricus licet a suis coactus,
cumfratre Theodeberto pacificatur, et utrorumque
exercitus salvus, ac integro numero, ad sua regreditur.
Anno XI regni Theodorici subrogatur Protadio
major domus quidam Claudius, itidem Romanus
genere; homo prudens, fide plenus, jucundus in
fabulis, providus | null | 08af7300-6a43-4e14-8b1c-1a11bb1cac6a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in cunctis, sed sagina corporis
valde gravis. Qui praedecessoris sui territus exemplis,
amicitiam cum universis servans, lenem se ac
favorabilem praebebat.
CAPUT XCIII. #De ultione quam Brunechildis de inimicis Protadii cepit, deque Desiderii episcopi lapidatione.@#
Anno XII regni Theodorici Uncelenus, qui fallacia
sua Protadio causa mortis exstiterat, insidiis Brunechildis
pede truncatus rebusque suis expoliatus,
egens est redditus. Wolfus quoque patricius, eo
quod in necem jam dicti consensisset Protadii, Fariniaco
villa suggerente Brunechilde jussu Theodorici
interficitur. Natus etiam est ex concubina
Theodorici filius, nomine Meroveus. Quem rex Clotarius
de sacro fonte levavit. Porro saepe dictus
rex Theodoricus, persuasionibus Aridii Lugdunensis
episcopi ac aviae suae Brunechildis deceptus, sanctum
Desiderium Viennensem pontificem exsilio revocatum
lapidari praecepit. Ad cujus tumulum miracula
creberrime sunt ostensa.
CAPUT XCIV. #De Hermembergae filiae regis Hispaniae infaustis cum Theodorico nuptiis.@#
Tunc temporis Theodoricus Aridium praesulem,
Rocconem et Eborinum praefectos equorum, ad
Bettricum regem Hispaniae direxit, qui filiam illius
conjugio sibi sociandam poscerent, et si pater vellet,
jusjurandum praeberent « quod diebus vitae suae
eam regio non privaret honore. » Cui Bettricus
gaudens annuit, puellamque legatis tradidit. Quam
Theodoricus laetus accipiens primum unice dilexit;
quae tamen maleficiis Brunechildis virum
non cognovit. Deinde, faciente eadem avia sua,
Theodoricus Hermembergam (id quippe nomen
virgini) thesauris exspoliatam abire praecepit ad
Hispaniam. Hac de re indignatus Bettricus, ad Clotarium
regem, Theodorici ex patruo genitum, misit
legatos, qui eum ad belli societatem, expositis injuriae
causis, inclinarent. Ubi ille votis eorum
visus est satisfecisse, cum missis ipsius ad Theodebertum
recta proficiscuntur via. Hunc quoque auxilio
sibi adfuturum cognoscentes, recta ad Agonem
Longobardorum regem, cum supra memoratorum
legatis regum, iter dirigunt, ut hi quatuor reges
super Theodoricum irruentes, cum vita simul et
regno privarent et vindictam contumeliae regi Hispanorum
illatae sumerent. Cumque Theodorico
perlatum fuisset hujusmodi consilium illos contra
se struere velle, despectui habuit, ut futile. Legatus
vero Bettrici cuncta pro quibus venerat se autumans
impetrasse, ad Hispaniam navali rediit evectione.
CAPUT XCV. #De Columbani Hiberni in dicendo libertate et miraculis, regisque resipiscentia simulata, Bobiique coenobii constructione, et Columbani transitu.@#
Anno XIV regni Theodeberti ac Theodorici beatus
Columbanus ab Hibernia Oceani insula progressus,
primum a Theodeberto suscipitur. Demum, propter
confluentium ad se populorum multitudines, inde
migrans, et solitariam agere vitam cupiens, ad
regnum Theodorici transiit, atque in loco cui
Luxovium nomen est, a praefato rege habitare est
jussus. Ad quem visitandum dum frequenter rex
adveniret, ac a viro Dei cur, relicto legitimae conjugis
matrimonio, adulterinis deserviret commistionibus,
argueretur, illeque ad obaudiendum ejus salutaribus
monitis aurem cordis inflecteret, avia Brunechildis
vipereis antiqui hostis inflammata incitamentis,
adversus sanctum Columbanum commoveri
coepit acrius. Sed sanctus vir, illius malitiae obviam
ire parans, ad eam Bruchariacho villa commorantem
properat. Cui regina, cum nepotibus suis Theodorici
filiis occurrens, orabat « ut regiam prolem
benediceret. » At ille ait « nequaquam illos regalia
sceptra suscepturos, eo quod de lupanaribus emerserint. »
Regina indignata pueros praecepit abire, et
ipsa post paululum est secuta. Viro autem Domini
ad propria regredi festinante et regiae aulae limen
pede tangente, subito fragore totius mota est domus
fabrica. Sed nefandissimae mulieris mens non
est commota, imo majori iracundiae igne succensa.
Verebatur enim quod omni extorris dignitate pelleretur
a regno, si rex posthabitis meretriciis delinimentis,
alicujus regalis feminae potiretur conjugio.
Interdixit igitur egressum et regressum a monasterio
tam sancto viro quam fratribus cum eo manentibus,
praecipiens suis optimatibus, vicina coenobio
loca colentibus, ne quempiam exire permitterent,
vel progressum hospitio susciperent. Denuo vir
sanctus, ut eam a tanta moneret desistere pertinacia,
ad palatium perrexit. Eo forte die Theodoricus
cum avia sua in Spinsia residebat villa, nuntiaturque
ei hominem Dei pro foribus stare, nec in iisdem
aedibus hospitare velle. Tunc rex iram Domini
sibi imminere veritus, melius dixit esse virum Dei
opportunis subsidiis honorare quam Deum ex servorum
ejus offensa ad iracundiam provocare. Jussit
ergo regio cultu quaecunque erant victui necessaria
parari et Domini famulo per ministros proprios deferri.
Quod dum illi maturato implessent, beatus
Columbanus severo, ut erat, vultu respiciens in
eos | null | 19efcb3a-d09d-4cbd-bca6-5d8bac2c9ec5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, inquirit quid sibi ista velint. Dictum ab eis
est alimenta esse in suos suorumque usus a rege
directa. Cuibus ille: « Non, inquit, teste Scriptura,
accepta sunt Deo impiorum munera. Itaque non
oportet ejus servos suscipere, quae ipse probatur
odire. » Post hoc verbum vasa cuncta in frusta
disrupta, vinum ac sicera solo fusa, ceteraque separatim
sunt dispersa. Pavefacti regii ministri, ad
regem reversi rei gestae ordinem promunt. Rex
nimio terrore perculsus, diluculo cum avia ad virum
Dei properat. Precantur de commissis veniam,
pollicentur in reliquum actorum suorum emendationem.
His pacatus promissis, ad monasterium rediit.
Verum haec pollicitatio nullius efficacis protulit fructum
operis. Nam Theodoricus in coeno luxuriae,
ut ante consueverat, est obversatus, et Brunechildis
animus semel nequitia imbutus, a persecutione
beati viri nequaquam est immutatus. Quin potius,
eo usque processit spiritus immanitatis ferox ut
nepoti suaderet sanctum Dei in oppidum Vesontionum
exsilio relegari, indeque reversum usque ad
maris Britannici littora deduci, ut, transmeato freto,
nunquam de caetero Galliarum reviseret arva. Cumque
vir Domini, secundum sui propositum animi,
deliberasset ad patrium solum nullo modo regredi,
per regnum Theodeberti ad Italiam transiens, coenobium,
quod Bobium dicitur, construxit plenusque
sanctitatis ac dierum migravit ad Dominum.
CAPUT XCVI. #Theodoricus metu fratris cum eo paciscitur.@#
Anno XV regni sui, Theodebertus aliqua sibi de
fratris Theodorici possessionibus adjungere parans,
eum in se excitavit. Verumtamen provido prudentium
consilio virorum electus est locus cui Saloissa
[ #olim@# Saletio, #hod.@# Seltz, #prope Rhenum@# ] cognomen,
ut fratres ad destinatum locum cum paucis,
sed Franciae primoribus, convenientes quae pacis
essent, eligerent. Ibi Theodoricus cum decem millibus
tantum virorum, Theodebertus vero cum magna
Austrasiorum adfuit manu; bello etiam, si frater
petitis annueret, turbare pacem volens. Theodoricus,
tantae multitudinis contemplatione perterritus,
quae ille cupiebat, quamvis non sponte,
concessit. Conventus fratrum hujusmodi fuit: « Ut
Alesatio et Sugitensi, Turonensi quoque ac Campanensi
comitatu Theodoricus cederet, et ad Theodebertum
jus omnium horum transiret. » Inde cum
gratia, sed simulata, discessum est, ac se invicem
salutantes, uterque ad sua regna sunt regressi.
CAPUT XCVII. #De Alemannorum in Ultrajuranos grassatione.@#
His diebus Alemanni Veneticorum fines ingressi,
Ultrajuranos Cambeleno et Erpino ducibus sibi obsistere
conatos acie superant, ac usque ad refugia
montium persecuti, prosternunt. Dehinc, nullo inquietante,
Juranum saltum pervagantur, caedibus ac
incendiis cuncta per quae transibant replentes. Captivisque
plurimis abductis, cum spoliis et ingenti
praeda redierunt ad propria.
CAPUT XCVIII. #De Theodorici consiliis, et Theodeberti infami conjugio, de Berto Leunisio, et apologo ejus de lupo et regum conflictu.@#
Theodoricus acceptas injurias ulcisci desiderans
cum suis tractabat quo pacto fratrem opprimeret
Eo anno Theodebertus Bilechildam (quam Brunechildis
a mercatoribus emptam, eo quod foret forma
egregia, illi dederat conjugem) interemit, puellam
nomine Theudechildem, sibi accipiens in uxorem
Theodoricus, ut praefati sumus, Theodebertum infestis
insectans odiis, ad Clotarium mittit, qui velut
ex persona sua dicerent: « Contumeliis a fratre affectus,
reddere ei quae meretur cogito, si te illi auxilio
non adfuturum cognovero. Quapropter ego rogo
te quietum manere, nil adjumenti illi ferentem, pollicens,
si victor evasero, regnumque cum vita ab eo
quivero auferre, ducatum Denteleni, quem ipse tibi
injuste sublatum retinet, me tuae remissurum potestati. »
Huic pactioni assentiente Clotario, Theodoricus
anno XVII regni sui, mense Maio, universos
ditionis suae ad bella promptissimos Lingonis coadunari
praecipiens, ac per Vervona castrum, tum temporis
aedificari coeptum, iter faciens, Tullum devenit.
Ibi obvium habens Theodebertum, cum supplemento
militiae Austrasiorum, non dubitavit conserere
manum. In Campania namque Tullensi adversus
fratrem congressus, exercitum ejus graviter attrivit.
Evasit tamen Theodebertus, et fugiens de praelio,
per Metensem urbem saltumque Vosagum, Coloniae
civitatis receptacula petiit. Theodoricus, fratrem
persequi e vestigio festinans, beatum Leunisium Maguntiacensem
antistitem obvium habuit; a quo hujusmodi
monita percepit. « Inchoatis, inquit, insiste,
et ad perfectum, juvante Deo, istius attinges operis.
Rustica refert fabula lupum, catulos suos ad praedam
ducentem, eos ad se | null | 73770dae-c7b0-4cbd-946a-044c9bb93924 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in montem vocasse, taliaque
mandata dedisse: Neminem, ait, quae vobis, filii,
expediant quaerere scitote, nisi per paucos qui ex
vestro sunt genere. Unde vos moneo suscepta non
deserere munia, et victui investigare necessaria. »
His suggestionibus Theodoricus, haud segnis exsecutor,
paruit, praecipue sciens eum suae favere utilitati
et Theodeberti stultitiae adversari. Transitaque Ardenna,
Tulbiacum [ #hodie@# Zulpich.] usque accessit.
Theodebertus interea, qui fugam paraverat, distulit.
Nam Saxones caeterasque superioris Germaniae gentes,
in sui solatium sollicitatas bello in supra nominato
opponit loco. Certatum est acriter, quoad Theodebertus
restitit. Renitebatur enim, quamvis exercitus
ejus more pecorum obtruncaretur. Ubi vero
ipse, pondus praelii pati non valens, fuga sibi consuluit,
aversi sunt omnes qui constiterant pugnaturi.
Quorum maxima pars incerto fugae dispersa exstinguitur;
residui Coloniam versus cum rege festinanter
properant. In prima pugnae congressione,
tanta utriusque partis animositate concursum est ut
cadavera interfectorum, prae multitudine comprimentium
se populorum, non valentia ad terram ruere,
quemadmodum equis insederant, una cum vivis
circumferrentur. At postquam phalanx victa, hostibus
terga nudavit sua, viarum strata, necnon silvarum
devia, corporibus mortuorum sunt repleta.
Theodorico ubi factum indicium Theodebertum evasisse,
incentivum accelerandi itineris accessit, ut
conficiendi belli impendium putaret, si dux et populus
bello promptior interciperetur. Adveniens itaque
cum suis in Ribuariorum fines sese immisit,
occurrentia quaeque devastans vel exurens. Cujus
terrae incolae ad eum venere rogatum: Ne ob unius
culpam dissidium pararet eis, quos suos fore sciret
jure victoris. Quibus ille: « Non, inquit, vobis, sed
Thuodeberto, interitus paratur; cujus caput, si meam
promereri vultis gratiam, vos necesse est auferre,
aut ipsum vinum vinctumque ad me perducere. » Illi
regiam Coloniae introgressi, Theodeberto taliter
locuti sunt: Sic, inquiunt, mandat Theodoricus frater
tuus: Si, ait, recipere meruero, thesauros paternos,
quos Theodebertus adhuc injuste retinet
pervasos, proprias festinus repedabo domos. Ideo te
hortamur, domine rex, ut portione quae ei debetur
reddita, nostra eum non sinas infestare domicilia.
His Theodebertus dictis credulus, ac pro vero prolata
arbitratus, locum quo regalis continebatur gaza
pariter cum ipsis est ingressus. Eo igitur perscrutante
quid fratri opportunius, sine sui damno, posset
restituere, unus e circumstantibus, evaginatum
gladium cervici ejus illidens, caput abstulit ac per
muros Coloniae circumtulit. Quod cernens Theodoricus,
ipsa confestim urbe potitus, regias invasit opes.
Et primates civitatis in sua sibi verba jurare compellens,
dum in basilica Sancti Gereonis sacramenta
exigeret, visum illi fuit quemdam pugno suo latus
percussisse. Et conversus ad suos: « Observate,
ait, ad ostia, ne quis egrediatur, eo quod ignorem,
quis horum Riboariorum [ #Gall.@# Ribaroles], perjurio
obnoxiorum, me vulnerare conatus sit. » Observantibus
autem eis, a cubiculariis veste remota latus regis
inspectum, nullumque vulnus est inventum. Solummodo
signum quoddam apparuit purpureum, quod
ego reor citae mortis fuisse indicium. Compositis ex
sententia rebus, inde cum multis spoliis progressus,
secum abduxit filios fratris sui, cum filia quae specie
nitebat decora. Dum Metis advenisset, reperit aviam
suam Brunechildem inibi obviam sibi venisse. Quae
arreptis Theodeberti filiis, eos sine mora neci tradidit,
et minorem quidem natu, nomine Meroveum,
in albis adhuc positum, lapidi illisum innocentem
coegit exhalare spiritum. Regnavit itaque Theodebertus
annis XVII. Quidam vero auctores #[FREDEGARIUS
c. 38]@# scripserunt Theodebertum post illam
Theodorici victoriam, suamque aerumnam, Rhenum
transisse, et Theodoricum, capta Colonia, Bertarium
cubicularium suum ad comprehendendum eum misisse.
A quo comprehensus, atque ad Theodoricum
perductus, indumentisque regiis exutus, Cabillono
dicitur in exsilium fuisse relegatus. Ob recompensationem
quoque tam praeclari operis, Bertarius
equum ejus cum stratura regia fertur a Theodorico
percepisse.
CAPUT XCIX. #De Clotario ducatum Dentelini recipiente, et ira Theodorici in eum.@#
Clotario, juxta pactum quod cum Theodorico (eo
quo supra memoravimus modo) pepigerat, ducatus
Denteleni suo restituitur domino. Unde Theodoricus,
cernens Austrasiorum sibi parere regnum, indignatione
nimia permotus, Clotario per legatos
mandat: « Ut se de memorato ducatu removeat.
Quod nisi efficiat, se ad vindicandam illatae | null | c263c7f4-6ae7-437b-a692-593ce56d6e1d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
contumeliae
injuriam quibus posset non defuturum modis. »
CAPUT C. #De Theodorico fratris filiam procante, et ob id a Brunechilde increpito, deque ejus in Brunechildim ira, et Brunechildis, quae eum veneno sustulit, in eumdem crudelitate.@#
Interea, dum Metis moraretur Theodoricus, amore
filiae fratris Theodeberti, quam Coloniae captivaverat,
deperire coepit. Quam dum sibi copulare vellet, ab
avia, ne hoc faceret, prohibebatur. Cui ille: « Et
quid, ait, incurram offensionis, si illam uxorem duxero? »
Ad haec Brunechildis: « Non, inquit, est fas
fratre progenitam te habere conjugem. » Ad haec
Theodoricus, ut audivit, felle commotus, tali ei respondit
modo: « Nonne tu, Deo odibilis, cunctisque
invisa bonis, mihi dixeras, eum fratrem non esse
meum? Ut quid imposuisti mihi tam grave onus fratricidii? »
Et evaginato ense, voluit eam percutere.
Quae a circumstantibus erepta ac in manibus domo
elata, mortis quidem evasit discrimen, sed nepoti
dolos paravit temeritate feminea. Nam egredienti e
balneo, per manus ministrorum pecunia corruptorum
veneni porrexit poculum. Quo hausto, ut poenitens
scelerum quae gesserat, vitae sortitus est terminum,
quam criminibus foedaverat. Tradunt vero
memorati scriptores (FREDEG. c. 39), eum apud praefatam
urbem Metensem, dum contra Clotarium expeditionem
agere meditaretur, dysenteriae morbo interiisse,
XVIII regni sui anno.
#Explicit liber tertius.@#
CAPUT PRIMUM. #De Chilperici regis cum fratribus disceptatione super haereditate paterna.@#
Sepulto Clotario, varia est inter filios ejus sorte
regnatum. Siquidem Chilpericus (cui inter fratres
mens promptior) non contentus cum caeteris partem
ponere fratribus, thesauros patris Parisiaca in urbe
reconditos rapit, ac Francis (quos avidiores fore
pecuniae persensit) pretio sollicitatis, apud eos regnum
arripuit. Verum conjuncti fratres improvida
irruptione eum a civitate deturbavere. Dehinc conditionibus
pacis consentientem evocant totumque
regni corpus quadripartita sectione ex aequo hi quatuor
fratres partiuntur. Et Chereberto quidem, qui
et Aribertus dictus est, Parisiorum urbs, quondam
Childeberti, sorte provenit; Guntranno Aurelianensis,
regnum videlicet Clodomiri; Chilperico Suessionensis
assignatur civitas, caput et ipsa regni paterni;
Sigeberto autem Mediomatricum, quae et Metis,
cessit, Theodorici patrui quondam subjecta dominatui.
Urbs famosa et inclyta, ac ideo inter caeteras
urbes Galliae haud mediocri semper habita loco. De
qua quid in veterum reperimus libris, paululum
intermissa re coepta, in medium proferamus. Cum
gens Vandalorum junctis sibi Suevis et Alanis Gallias
depopulatum ire destinavisset, Chroco rege ipsorum
a matre sua quaerenti quid faciendo Magni nomen
obtineret, illa ad eum: « Si, inquit, fili, famosus
in orbe esse cupis, magnarum aedificia aedium a
majoribus exstructa destrue egregiasque urbes destruens
eorum incolas gladio exstingue. Neque enim
meliora prioribus potes condere habitacula aut bellando
nominis tui gloriam amplius propagare. » Cujus
ille responsi non segnis exsecutor exstitit ac si
divino oraculo non hominis voce dictum fuisset.
Nam apud Maguntiam ponte Rhenum transiens, primo
ipsam urbem miserabiliter delevit ac demum
cursum itineris Metis deflexit. Cujus muri, nocte
quae diem adventus ejus praecedebat, divino nutu
sponte ruentes, viam irrupturis aperuerunt. Incertum
utrum hanc divina indignatio flagitiosis et impoenitentibus
invexerit calamitatem civibus, an
forte ut infandissimi homicidae justa acceleraretur
perditio, quo coelestia autumans opitulari sibi suffragia
eo contenderet ubi nefandi ausus merita lueret
supplicia. Civibus denique Metensibus usque ad
internecionem pene pessundatis, Treviris properat.
Treverici in arenis civitatis praesidio locato, conatibus
ejus restiterunt. Chrocus Treviris infecto negotio,
Arelas expugnare nisus, a quodam milite, Mario
nomine, captus, per civitates quas everterat ductus,
poenis excruciatus interiit. Sed de his satis dictum.
CAPUT II. #De Chereberto, qui et Aribertus dictus est.@#
Cherebertus, qui et Aribertus, rex Parisiorum,
Ingobergam duxit uxorem. Huic erant ancillulae
duae. Nomen uni Marcovefa, altera vocabatur Merofidis.
Harum amore rex ita deperire coepit ut uxorem
ejiceret Ingobergam, et eas ambas in locum ejus
substitueret. Pro qua re a beato Germano, praefatae
urbis episcopo, increpatus, nec correctus, utrasque
cum filio, quem ei una earum genuerat, divinitus
percussas se perdidisse indoluit. Ipse quoque, non
post multum temporis, in Aquitania apud castrum
Blavia vitae finem sortitus | null | 98b98dfa-116c-4994-8988-1e42a0799fde | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, in basilica sancti Romani
est sepultus.
CAPUT III. #De Guntranni liberis et gestis.@#
Guntrannus autem quatuor filios ex diversis habuit
concubinis, quarum nomina recensere supersedi,
maxime cum nec ei legitimo fuerint copulatae
conjugio et, eo adhuc superstite, cum suscepta prole
terminum sortitae sint vitae. Fuit sane idem rex
summe bonus, pacis aequique servantissimus; hoc
solum tanti gloriam viri obnubilante facto quod,
lenociniis delinitus meretricum, licitum refutavit
matrimonium. Hic quadam die venatum in silvam
profectus, sociis, prout res exposcebat, huc illucque
dispersis, ipse cum uno suorum fidissimo fidelium
sub arbore quieturus resedit, positoque in familiaris
amici gremio capite, oculos cupiens furari labori,
obdormivit. Et ecce ex ore quiescentis regis, in modum
reptilis, animal egressum, oras propter labentis
rivuli percursare ac ut in ulteriorem ripam transiret
satagere coepit. Quod cernens ille, super cujus
genua rex cervicem inclinaverat suam, gladium vagina
nudatum fluviolo superposuit, et sic animal illud
ad alteram transmeavit partem. Atque sub radice
cujusdam montis ingressum, post aliquot rediit
horarum spatium, et eodem ponte usum in os Guntranni
est ingressum. Exsurrexit rex, et familiari
narrans somnium, mirabilem se dixit vidisse visum,
inquiens: « Conspexi fluvium permaximum ponte
ferreo constratum. Per quem transvectus, speluncam
in cujusdam montis radice constitutam sum
ingressus. Inibi inaestimabiles thesauros absconditamque
veterum reperi gazam patrum. » Refert
alter quid de eo et ipse intuitus sit, consonaque
sibi apparuerunt somnii verba ac visio manifesta.
Quid plura? effossus est locus, enormeque auri ac
argenti inventum pondus. De quo Guntrannus ciborium,
mirae magnitudinis simul et pulchritudinis
compactum, Hierosolymam mittere destinavit ad
Jesu Christi Domini sepulcrum. Sed cum et itineris
difficultas et Sarracenorum qui eadem infestabant
loca timor ne vota perficeret obstitissent, in Basilica
quae Cabilonensi adjacet civitati, cujus condendae
ipse actor exstiterat, super sepulcrum sancti Marcelli
poni jussit. Quod quandiu tumulum sancti
martyris durando venustavit, nullum in tota Gallia
opus, quod ei aequipararetur, potuit inveniri.
CAPUT IV. #De Sigeberti conjugio cum Bruna Gothorum regis filia.@#
Porro Sigebertus, cognito quod fratres ob infausta
conjugia gravi subjacerent opprobrio, Gogonem legatum
in Hispaniam ad Athanahildum regem Gothorum,
qui exercitum imperatoris ab Hispania expulerat,
mittit petitum filiae illius, Brunae nomine, nuptias.
Quam ille a patre cum multis sibi traditam opibus
ad Sigebertum perducit. Sigebertus eam, eo quod
Arianae dedita esset haeresi, a catholicis baptizari
Brunichildemque vocari praecipiens ac fide instrui
orthodoxa, cum magno apparatu epularum duxit
uxorem. Haec ut in regnum confirmata est, Gogonem,
qui se ab Hispaniis abduxerat, invisum regni Sigeberto
fecit. Huic denique Gogoni, cum in infantia
Sigeberti omnes Franci de regno ejus Chrodinum
majorem domus elegissent, virum probum ac timoris
Dei plenum, ille oblato cessit honore, regem allocutus
in haec verba: « Omnes, inquit, Franciae
potentes consanguinitatis mihi jure foederantur, nec
valeo jurgia eorum portare, dum quisque, mea fretus
propinquitate, eo ad nocendum alteri efficiatur
promptior quo mei censuram judicii non pertimescit,
quasi affinitate propinquior. Sed bonum esse
asseritis, aequitatis intuitu, etiam parentes punire.
Quis hoc abnegat? Verum perpeti infamia denotantur
vel Torquatus, filium pro contempto suo
praecepto securi percutiens, vel Brutus, duos pro
patriae libertate ex se natos pari modo perimens.
Adeo ut praecipuus poetarum de eo ita scripserit:
Infelix, utcunque ferent ea facta nepotes. (VIRG. Aeneid. lib. VI)
Sed esto, sit melius pro misericordia quam pro crudelitate
argui. Ut quid autem frustra improbis misericordia
impenditur, dum indulta venia insolentiores
ad exercenda passim vitia efficiantur? Non
mihi ergo contingat, propter transitoriam eorum gratiam,
aeternae damnationis subire sententiam. » Post
haec verba, rege cunctisque optimatibus in ejus arbitrii
dispositione electionem tantae successionis ponentibus,
ipse eo quidem die siluit. Diluculo vero
subsequentis diei matutinus consurgens, ad domum
Gogonis cum quibusdam palatii primatibus properat.
Et brachium ejus collo superponens suo, signum
futurae dominationis dedit eique dixit: « Dominus
noster rex Sigebertus coetusque reipublicae nostrae
comitem me destinaverant fore domus regiae. Hoc
ego nunc tibi cedo munere. Utere felix meo privilegio,
quo me sponte carere profiteor. » Hujus exemplum
caeteri qui aderant proceres secuti, Gogonem
majorem domus acclamaverunt | null | b8422049-c92a-4f2f-aee7-8b8a7c9fe6b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Strenuus in gerendo
principatu Gogo eo usque est habitus donec Brunichildem
de Hispania arcessire est jussus. Ille dies
mortis Gogoni fuit, cui expedierat exsilio mutasse
sedes, antequam hanc omni bellua crudeliorem in
cervicibus locandam aveheret suis. Namque Brunichildis,
ut praelibatum est, regio potita conjugio,
animum regis ab eo alienans, ad postremum jugulare
coegit. A qua tantum humani sanguinis effusum,
tantae caedes actae potentum seu etiam regum
in Francorum regno sunt, ut non immerito sibyllam
ante multa saecula de ea vaticinasse sit creditum.
« Veniet, ait, Bruna de partibus Hispaniae, ante
cujus conspectum gentes, sive gentium reges, peribunt.
Ipsa vero calcibus equorum disrupta peribit. »
CAPUT V. #De Chilperici mulierosi novis nuptiis.@#
Chilpericus quoque rex, aemulatus et ipse fratrem,
cum plurimo praeter regium morem feminarum vallaretur
grege, quae regi propter decorem magis quam
propter nobilitatem generis copulabantur, dirigit
qui Brunichildis sororem natu majorem a patre
Athanahildo petant, ac vice sua spondeant se, si ejus
potiundae facultas detur, caeteras abdicaturum conjuges.
Quorum verbis Athanahildus credulus filiam,
Galsontam nomine, ad Chilpericum destinat, magna
ditatam dote. Quae catholico baptismate . . . . . magis
consecrata, regi toro nuptiali est conjuncta. Legatis
sane Atanahildi regis quaerentibus ut tactis
sanctorum pignoribus fides firmaretur quod Galsonta
in vita sua solio regni non pelleretur, Chilpericus
non abnuit. Praebitis sacramentis pactaque
pace, eos ad propria sinit abire. Sed, ut erat animo
levis, jura praevaricatus est pactionis. Nam Fredegundis,
conjux quondam vocata Chilperici regis, offensa
novae nuptae aspectibus invisis, exigui prope
temporis intervallo tantum adulandi arte praevaluit
ut se conjugio regis redderet. Inde ad audenda majora
protervia muliebri elata, domina se omnibus qui
in aula erant regia praeferebat, contumeliisque afficere
Galsontam Athanahildi regis filiam non cessabat.
Illa marito de injuriis questa, ab eo qui omnem jam
circa eamdem imminuerat affectum, verbis blandioribus
deludebatur. Denique feralibus furiis exagitatus,
instigante Fredegunde, eam in stratu quiescentem
crudelissime strangulavit. Immane facinus nullique
antea cognitum tyranno, ac Franco homini,
maxime regi! Penitus incongruum conjugem innocuam,
et quam ab hostibus raptam vindicari ferro,
aut mortem pro ea appetere decuerit, hanc securam,
in communi toro cubantem, suffocare non erubuisse!
Demens, qui illius meretriculae persuasionibus tantum
connubii violarit decus, cujus fraude in proximo
erat ipse perimendus. Post transitum sane Galsontae,
magnum virtus divina ad ejus sepulcrum est dignata
ostendere miraculum. Nam vitro, in quo ante
illud positum oleum accendebatur, in terram decidente,
duritia aufugit pavimenti, et sic in terram
ac si in modium farinae est integrum defixum. Non
tulerunt fratres tanto scelere maculatum consortem
esse suum; sed conjuncti simul regno pellere moliti
sunt. Quod consilium, non tam astu Chilperici quam
ipsa levitate qua coeptum fuerat, dissipatum est.
CAPUT VI. #De Chilperici filiis et eorum gestis.@#
Erant Chilperico tres filii, Theodebertus, Meroveus,
Clodoveus, ex Audovera regina suscepti. Quam
Fredegundis eodem perfidiae commento qua Galsontam
hac de causa pepulit: Chilpericus, cum fratre
Sigeberto expeditionem in Saxones agens, Audoveram
reginam domi reliquerat alvo gravidam. Cui
Fredegundis, utpote ancilla ex ejus orta familia, ad
cuncta deserviebat vitae necessaria. Haec hortatur
dominam ut natam puellam perducat ad baptismi
gratiam, quo rex adveniens gratuletur non solum
natam sibi esse filiam, sed etiam in Christo renatam.
Paret mulier suadenti meretriculae eo attentius
quo autumabat eam sibi bona consulta dare. Quaerenti
deinde matronam quae puellam susciperet post
sacri baptismatis undam, respondit non posse inveniri
nobiliorem ea, quae hujus exsequeretur muneris
obsequia. His quoque illa credula verbis, efficitur
filiae mater spiritalis. Regredienti post haec regi
it obviam Fredegundis eumque his interpellat verbis:
« Quam gloriosus, ait, apparet hodie rex Chilpericus,
rediens victor triumphatis hostibus, cui
nata est filia, Childechinda, forma egregia corporis!
Sed proh dolor! scelus hac nocte a te patrabitur, refugiendum
quidem, si vitari posset, ne domina mea
Audovera tecum secreta subiret cubiculi silentia. »
Hujus novitate sermonis rex stupefactus, causam
quaesivit. Cum sileretur, elicuit studio quaerendi et
motu indignationis. Et comperto indicio, quod ejus
commater foret regina ex prole suscepta, Fredegundi
in haec respondit verba: « Si | null | 5ac765f1-2993-4314-8fb6-65e134efada4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Audoverae nunc
fraudor amplexibus, te sociam asciscam mei stratus. »
Et properanti ad aulam occurrit regina, ferens
in ulnis parvulam, quam bis (ut ita dicam) generaverat,
filiam. Ad quam rex: « Nefandam, inquit, o
regina, rem perpetrasti, et regiae inconvenientem
majestati. Nec potero te habere conjugem, cum
commatris adepta sis nomen. » Postea episcopo qui
puellam baptizaverat in exsilium acto, reginam cum
filia sacro adopertas velamine monasterio retrusit,
praedia ac facultates eis tribuens. Fredegundem
vero sibi copulavit. Incidit ea tempestate necessitas
Sigberto regi, fratri Chilperici atque Guntranni,
exercitum ductandi adversus Cacanum principem
Chunorum; qui confinia regni ejus depopulaturus
adventabat. In hoc congressu superior bello factus,
ingentes Chunorum strages dedit. Cum reliquis vero
pacem firmavit. Cujus absentiam Chilpericus aucupatus,
ut se ejus habebat inquietudo morum, domestica
seditione publicam interpolans pacem Francorum,
Remis opulentissimam regni ejus urbem improviso
impetu occupavit. Super plagam fractus
Sigebertus Suessionis et ipse de regno Chilperici
pervasit captaeque urbis populum imperio suo adjunxit,
repertumque Theodebertum, Chilperici filium,
custodiae mancipavit. Quem patri petenti clementissime
muneratum postea reddidit, dato prius sacramento
ne quid in posterum Theodebertus contra Sigebertum
moliretur. Quod, praepediente humani generis
inimico, non diu inviolabile permansit. Chilpericus
quoque, bello superatus, conditiones pacis
amplexus est
CAPUT VII. #De Saxonibus Galliam irrumpentibus a Mummolo repulsis.@#
Saxones, qui ad Italiam jussu Theodeberti senioris
demigraverant, cum conjugibus ac liberis in Gallias
prorumpunt. Quibus Mummolus, Guntranni regis
patricius, obviam pergens, eos fugaciter Italiam
repetere compulit. Sequenti anno iterum Saxones ad
Rhodanum usque fluvium Gallias ingressuri accesserunt.
Mummolus cum exercitu suo obvius, transitum
eis fluminis denegabat. Sed acceptis muneribus,
per fines regni quod tuebatur transeundi ad Sigebertum
licentiam tribuit. A quo suscepti, jubentur
proprias incolere terras. Quo dum tendunt, plurimos
negotiatorum in itinere deceperunt, aeris laminas
quadam arte ad auri optimi atque probati speciem
coloratas venundantes aurumque pro pretio earumdem
accipientes. Hac de re multi mercatores
ad inopiae malum se devolutos sero doluerunt. Sed
Saxones fraudulentiae suae poenas matura ultione
luerunt. Nam a Suevi aliisque nationibus, quae patriam
eorum pervaserant, terna acie superati, ad XX
millia suorum ferme interemptis, reliqui conditionibus
hostium, licet inviti, paruerunt.
CAPUT VIII. #De Justiniano et Justino Augustis.@#
Justinianus, eo in tempore, postquam triginta tribus
annis imperium felici rexit sorte, sceptrum cum
corona regni Justino reliquit minori. Fuit autem Justinianus
vir fide catholicus, pietate insignis aequitatisque
cultor egregius. Ideoque ei omnia cooperabantur
in bonum. Qui et bella civilia prospere per
varios duces et maxime per Belisarium gessit, et in
causis civilibus componendisque legibus merificus
exstitit. Ob causam etiam multimodarum victoriarum,
ut Alemannicus, Gothicus, Alanicus, Vandalicus
Africanusque diceretur, habere agnomina meruit.
Exstruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim
Christo Deo (qui est sapientia Dei Patris)
templum: quod Graeco vocabulo Hagiam Sophiam, id
est Sanctam Sapientiam nominavit. Cujus opus adeo
cuncta aedificia excellit ut in totis terrarum spatiis
huic simile non posse inveniri qui videre testentur.
CAPUT IX. #De Cassiodoro et aliis claris viris.@#
Hujus temporibus Cassiodorus tam in saeculari
quam divina scientia, Dionysius abbas in paschalis
calculi argumentatione mirandus, Priscianus Caesariensis
in arte Grammatica, Arator in exarandis apostolorum
Actibus arte metrica, claruerunt. Benedictus
quoque in coelesti disciplina placidius caeteris
effulsit. Haec nos studium boni principis, vel eorum
qui ejus fuere temporibus, dicere paucis coegerunt.
Nunc Narsetis acta succincte perstringamus, ut postmodum
continuo ductu inchoatae percurrat Historiae
ordo.
CAPUT X. #De Narsetis inclytis gestis.@#
Narses itaque multimodis subjugatarum gloriosus
triumphis nationum, civica insignis corona, summae
per Italiam aequitatis exercebat jura. Sed his
rebus sibi apud improbos expertus est nocuisse potius
invidiam quam apud probos fuisse gratiam. Nam
cum pro liberandis civibus mortis se discrimini saepissime
obtulisset, circumpositarum vero gentium
in se odia excitavisset, tanta a Romanis pertulit ut
plus post bellum a suis quam in ipso bello ab hostibus
periculi in sese expertus sit. Impleveruntque
Romani facinus exsecrandum ut quem protectorem
suae salutis habuerant eum ante tribunal judicis
etiam absentem accusare non erubescerent. Nec
novum apud eos hoc genus flagitii fuit. Quippe Scipio
major quondam Africanus devictae Carthaginis
nobilitatus | null | 7e025ed9-ff75-4990-8d70-9e1a591f81b1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tropaeis, ab ingrata sibi urbe Roma diu
exsulans, in agris suis morbo simul et tristitia defecit.
Alter quoque Africanus Scipio, superioris
haud ignobile genus Scipionis, post perdomitam Libyam
causam adversus accusantes in senatu dicere
coactus quod sibi pro patria laboranti ab improbis
et ingratis denuntiari cognovisset, medio subsequentis
noctis tempore, ab aemulis in cubiculo necatus
est. Simili modo contra hunc Narsetem relatio Romanorum
ad Justinum cucurrit principem ac ejus
conjugem Sophiam, querelantium nihil sibi collatum
libertatis devictis Gothis, quibus tetrior supersit dominus,
eunuchus scilicet Narses. Quibus cognitis,
Caesar ira exardescens successorem Narseti Longinum
direxit praefectum. Quod ubi Narses agnovit,
ita dixisse fertur: « Si male, inquit, egi cum Romanis,
digna factis recipiam meis. Si vero bona, et
si reddere volunt similia, ut quid calumniantur,
suentes capiti meo falsa testimonia? » Tanta autem
indignatio, praecipue Augustae, adversus Narsetem
excitata est ut inter caetera (quia eunuchus erat),
injurioso satis sermone mandaret, debere eum in
gynaeceo feminarum pensam dividere lanarum, non
consulatum tenere Romanum. Ad haec Narses: « Filum,
ait, filabo, quo talis ordietur tela, quam Justinus
et Sophia nequeant in omni sua rescindere « vita.
Nec promissa moratus, ad Alboin regem Longobardorum
mittit, qui Pannoniae paupertina rura deserere,
et ad Italiam solo uberem eum hortarentur
transire. Qui monita non aspernatus, cum cuncto
suo populo eorumque supellectili Hesperiam properat.
Narses autem urbe Romana relicta, Neapolim
venit. Quem subsecutus papa Joannes, qui Pelagio
successerat, Romam redire rogavit. Quo impetrato,
utrique regressi sunt. Et sanctissimus quidem Joannes
non diu supervixit. Narses vero post aliquantum
temporis defunctus est, corpusque ejus in loculo
plumbeo positum Constantinopolim cum omnibus
thesauris ejus est delatum. Sed, ut promissa solvamus,
Historiae est ordo repetendus.
CAPUT XI. #De Chunis seu Avaribus Galliam invadentibus.@#
Chuni, qui et Avares, rupto foedere quod cum
rege Francorum Sigeberto pepigerant, in imparatam
se Galliam infundunt. Quos cum ille congregato
exercitu bello excipere destinavisset, Chuni magicis
artibus, priusquam ad manus veniretur, quibusdam
phantasmatibus Francos perterrefactos fugere compulerunt.
Rex ipse, frustra resistere conatus, capitur.
Sed prudentiae suae astu oblatis muneribus
honorifice ad suos redire permissus, pacem cum
Chunis in reliquum stabilem firmavit. Nec praetulit
mortis compendium saluti, condemnans in hoc
facto pravum Crassi Romani, quondam consulis,
consilium, qui, ut dedecus servitutis evaderet, non
pretium hostibus, sed sibi interitum paravit. Nam,
dum forte contra Thraces pugnans, caesis suorum
millibus in potestatem hostium devenisset, ne ludibrium
inimicis foret, virgam, qua ad stimulandum
equum utebatur, in oculum Thracis se tenentis impegit.
Barbarus, dolore iraque percitus, latus Crassi
gladio transverberavit. Sicque vir magni nominis
simul et fortitudinis, dum devitat quod fortuito
casu sive beneficio hostis etiam posset evadere, incidit
in mortem quam illatam nec volens adversarius
potest avertere.
CAPUT XII. #De Clodovei gestis, et Guntranni.@#
Eo tempore Clodoveus, Chilperici filius, Burdegalensem
(quae ad regnum Sigeberti pertinebat) urbem
invasit. Super quem Sigulfus dux partium
Sigeberti irruens, eum exinde expulit, ac veluti cervum
prae se ageret, ad propria festine regredientem,
buccinis insonando, usque ad refugia Parisiacae
civitatis insectatus est. Quo comperto, Chilpericus
Theodebertum alterum ex filiis, qui Sigeberto pridem
juraverat nullatenus se ei nociturum, in Neustriam
ad occupandas urbes quae fratri subjectae
erant mittit. Theodebertus, nonnullis urbibus subactis,
tributa Turonensibus, Pictavis, Caturcensibus,
Lemovicinis jure victoriae ascribit, pervagatusque
Aquitanicam provinciam, monasteria servorum
seu ancillarum Dei direptionibus vastans, monachos
sive clericos tormentis, sanctimoniales vero
turpibus dehonestamentis affecit. Denique ad monasterium
Sancti Martini, quod Lata dicitur, dum
quidam hostilis agminis tenderent vellentque fluvium
qui interfluebat transire, clamaverunt monachi,
dicentes: « Nolite, o barbari, nolite huic caenobio
Sancti Martini injurias inferre. » Hoc audito,
quidam redierunt compuncti corde retrorsum. Viginti
tamen ex ipsis ascensa navi flumen transeuntes,
caesis monachis, monasterium infringunt resque
diripiunt factisque sarcinis navim repetunt. Sed non
defuit beati confessoris virtus. Nam ingressi alveum,
amissis remis, dum hastilibus navim impellunt,
illa sub pedibus mersa est. Ipsi vero, lanceis
confixi suis, in profundum delabuntur | null | 3c214423-9703-4c8e-bc3c-ba3f01bf0739 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, uno tantum
superstite qui haec eos deserere hortabatur. Monachi
vero eos resque suas aquis eripiunt, ipsos sepulturae,
res autem monasterio inferentes. Talisque
tunc Theodebertus Aquitanicis visus et Christianis,
qualis quondam Diocletianus catholicis in toto orbe
constitutis. Congressu Pictavis adversus Gundoaldum
ducem habito, universas pene ejus copias delevit.
Nec Chilpericus quievit, qui fratri Sigeberto ludibrio
suos fuisse exercitus indignabatur. Non contentus
enim filii triumpho, cum magna et ipse veniens
manu Campaniam depopulatus est Remensem.
Sigebertus tamen non usquequaque otiosus fuit,
nec multa diu regni sui passus dispendia est. Nam,
insidiis opportune locatis, omnem exercitum Theodeberti
cum ipso attrivit. Qui, dum evadere nititur,
a cohorte regia oppressus occiditur. Corpus ejus ab
Arnulpho duce collectum et ad Engolismam delatum,
ibidem est humatum. Deinde, congregatis superioribus
Francis Austrasiis, collecto etiam sociorum
adjumento, contra fratrem aciem dirigit. Sed intercurrentibus
legatis, pax convenit. Inde e communi
consensu expeditionem in Guntrannum suum fratrem
Burgundiae regem agunt. Sigebertus Arvernis
civibus mandat Arelas ex insperato invadant. Quo
praecognito, Guntrannus per internuntios Arelatenses
de adventu hostium certos facit. Illi, praeoccupatis
insidiarum locis duce Celso, eos qui se interfectum
venerant interficiunt. Guntrannus quoque, contractis
undecunque viribus, obviam parat ire fratribus.
Cumque castra in loco qui Viriacus dicitur fixisset,
residente Sigeberto apud Archiacum, Chilperico
identidem eo loci quo duodecim pontes Sequanae
superimpositi fuisse referuntur, mediantibus optimis
quibusque prudentia viris quibus moris est
semper regibus praebere consilia, hi tres fratres in
unum coeunt foedus. Trecas deinde in oratorio
Sancti Lupi dextras jungentes, Sigebertus cum Chilperico,
jusjurandum Guntranno praebuerunt nil se
ulterius adversus eum hostiliter acturos. Eadem eis
etiam Guntrannus visus et sacramenta dedisse. Inde
cum gratia discessum est; et se invicem salutantes,
Guntrannus ad propria, Sigebertus atque Chilpericus
ad castra redeunt.
Tunc Austrasii jurgari contra Sigebertum coepere,
promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent
spe hostilis praedae ad belli societatem sollicitatos:
oportere eum aut ex proprio stipendia illis largiri,
aut publicum demonstrare cujus rebus ditentur
adversarium; se interim, dum reges inter se pacem
venditant aut inimicitias, quasi mercenarios, haberi
queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel
praemia ultimos. Nec contra Guntrannum se querelam
cujuslibet offensionis praetendere velle fatentur,
cum quo Sigebertus justae firmarit foedera pactionis,
sed in Chilpericum veteris inimicitiae recordatione
cunctorum odia exardescere. Illum esse ex multis
unum, cujus vita ingrata, mors foret omnibus grata.
His igitur suorum persuasionibus coactus Sigebertus,
fratrem persequi statuit; qui, nil tale metuens,
majorem exercitus partem ad hiberna dimiserat.
Ipse, accepto fraternae insectationis nuntio, cum
paucis equitibus Tornacum urbem confugit. Quem
subsequens Sigebertus Parisiorum ingressus est
urbem. Cui occurrens sanctus Germanus pontifex:
« Si, inquit, fraternum cruentus cupis effundere
sanguinem, juxta Psalmistae vocem, eam quam fratri
paras foveam tibi experieris paratam, fratricidaeque
non privaberis vocabulo, cum voluntas ipsa non
careat supplicio. » Haec ille quasi ab episcopo partibus
fratris favente dicta aspernatus, cogitabat coepta
perficere. Et veniens in villam, cui vocabulum
est Victoriacus [ #al.,@# Victoria], offendit ibi validam
de regno Chilperici manum Neustrasiorum specie
se ei tradere volentium. Qui, viso rege, certatim
ad eum venientes, ditioni se ejus subdunt. Nec quilibet
ducum aut procerum regni Francorum cum
Chilperico relictus est, excepto Ansoaldo; qui fortunam
regis etiam in adversis maluit non deserete
quam promissam violando fidem proditor esse vel
dici. Tantis igitur Sigebertus vallatus militum catervis,
cunctas urbes regni Chilperici imperio suo
adjunxit. Inde progressus in urbem, cui Tornacum
nomen est, fratrem obsidione cinxit. Qui se urgeri
conspiciens haerebat consilii incertus qua via conjugem
ac filios, quos secum ibidem adveniens deduxerat,
periculo eximeret. Sed mulier, artibus
viro longe callidior, duos subornat viros, quibus
audacia contemptum mortis invexerat. Hos hortatur
monetque Sigebertum adeant eumque, se ut
Dominum adorare simulantes, interimant. Quod si
efficiant, evadentibus praemia, interemptis vero condignam
sepulturam, eleemosynasque ad loca sanctorum
pro oblatione tanti facinoris se praebituram
spondet. Illi nihil morati praecepto satisfaciunt, ac
urbem egressi ad castra progrediuntur hostium.
Nihil viris audacius, nil terribilius eo bello in hostem
ex urbe processit. In medium namque adversariorum
proruentes non trepidaverunt, non | null | 9ba38337-4aec-43dc-b551-8eb7b8018dde | latin_170m_raw | null | None | None | None |
retractaverunt;
sed tanquam familiarium suorum
consortiis immorarentur, non ante remeandum putarunt
quam circumventum a lateribus regem, cultellis
latera fodientes, nefandissimae neci traderent.
Clamor illico universorum luctusque totis oritur castris,
ut palam daretur intelligi regem oppetiisse
Sigebertum. Impetu itaque facto in homicidas irruunt,
levique negotio membratim sectos duos delent
viros. Chilpericus dum egredi formidaret et quid
accidisset ignoraret, accedente ad se conjuge Fredegunde,
interiisse fratrem ut comperit, ad spem vitae
et salutis animum quasi ab inferis reduxit. In crastinum
egressus urbem, redeuntibus in gratiam Neustrasiis,
qui ad Sigebertum ab eo desciverant,
corpus fratris in villa, cui Lambrus nomen est, sepeliri
mandavit. Quod postmodum a fidelibus oblatum,
et in ecclesia Sancti Medardi Suessionis juxta
patrem Clotarium est humatum. Regnavit autem
annis XIII.
CAPUT XIII. #De Fortunato episcopo et ejus scientia.@#
Ejus tempore Fortunatus, qui in rhetorica metricaque
arte famosus habebatur, ab Hesperia in
Gallias transiens, Pictavis episcopus ordinatur. Hic
multorum vitas passionesve sanctorum, partim prosa,
partim metro composuit. Ad amicos quoque singula
disticha elegans orator conscripsit. Unde praefato
regi elegiacum misit carmen, congratulans ei
in nuptiis Brunichildis. Quod equidem ego, cum
sors librum ad diversos ab eo sibi familiares conscriptum
manibus intulisset meis, legi atque in eo
facunditatem viri, dulcemque affabilitatem satis admiratus
sum.
CAPUT XIV. #De Brunichildis in conservanda prole solertia.@#
Interfecto autem hoc modo Sigeberto, mutatio
facta est, multis familiarium ejus amicitiam Chilperici
expetentibus. Porro Brunichildis, quam Sigebertus,
dum a pervasione urbium rediret fraternarum,
Parisius sibi occurrere imperat, in eadem degens
civitate, nece viri comperta, fluctuabat animo
qualiter se suamque prolem ab imminenti liberaret
interitu. Tunc Gundoaldus dux arreptum puerum,
Childebertum nomine, per fenestram in sporta depositum
cuidam fidelium suorum tradit, ut eum
Metis exhiberet. Quem inibi perductum, adnitente
Gundoaldo, de quo praemisimus, universi Austrasii
in regnum sublimant patris. Brunichildem onere filii
levatam altera invadit cura. Nam sibimet timenti
nec somnus oculis, nec animo quies dabatur. Cui
etsi voluntas discedendi erat, facultas deerat. Tantis
ergo pressa sollicitudinibus, a superveniente
Chilperico Rothomagum in exsilium truditur. Thesauri
ejus opibus Chilperici sociati; filiae Meldis ad
custodiendum missae sunt.
CAPUT XV. #De Merovei et aliorum regum gestis.@#
Meroveus etiam missus a patre Chilperico, ut civitates,
quae flumini Ligeris adjacent, ad suam transduceret
partem, postposito patris praecepto, Cenomannis
contendit, ac si matrem suam Audoveram,
quae ibidem exsulabat, visitaturus. Inde Rothomagum
transiens, ad Brunichildem venit, eamque in
conjugium accepit. Non tulit hoc Chilpericus pater;
sed eos ab invicem dissociare volens, Rothomagum
usque accessit. Cujus illi declinantes praesentiam,
basilicam sancti Martini super muros praefatae urbis
ligneis constructam tabulis sunt ingressi. Irritaque
fuissent Chilperici tentamentorum exordia, nisi sacramento
spopondisset: Se eos minime separaturum,
imo permittente Deo magis copulaturum. Quo
illi credentes, ad eum progressi, et ab eo apparatioribus
epulis per biduum sunt suscepti. Tertio
die profectus secum abducit filium, parvipendens
quod dederat jusjurandum. Morum egregius censor,
qui illicitum in filio damnaret matrimonium nec
futurum pro perjurio super se Dei pertimesceret
judicium. Verum ille plus metuebat versuta Brunichildis
ingenia, ne filium imbueret perfidia, quam
indignaretur pro divinae legis illata injuria.
Revertenti inde nuntiatur proceres Campaniae Remensis
Suessionensem sibi praeripuisse urbem. Qui
continuo, raptis copiis, eosdem acie superans multos
nobilium interemit captamque civitatem juri suo
restituit. Clodoveum vero filium Turonis dirigit, ut
et Petrogoricum Aginnensemque pagum sibi subjiciat
edicit, juncto ei duce Desiderio, ut ejus frueretur
in cunctis incommoditatibus subsidio. Quos
Mummolus, Guntranni patricius, obviam cum exercitu
progressus, devicit fugavitque non sine maximo
suorum detrimento. Nam de exercitu ejus quinquaginta
millia sunt caesa, cum a parte hostium, licet
devictorum, non nisi viginti millia sint prostrata.
Exinde Chilpericus filium Meroveum, suspectum
doli, quod partes Brunichildis fulciret, instigante
noverca Fredegunde, coma attonsum ac in monasterio
Aninsolae detrusum, jussit ordinari presbyterum.
CAPUT XVI. #De divi Germani episcopi transitu, sanctitate et miraculis.@#
Eodem tempore sanctissimus et vere Deo dignus
Germanus, Parisiorum episcopus, migravit ad Dominum.
Cujus corpus in oratorio Sancti Vincentii
est sepultum. Quid autem Fortunatus de hoc beatissimo | null | d9037a98-5bf5-4a35-9cbe-89616b7f2f8c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
scripserit viro, non praetermittam. Quadam,
inquit, vice praecellentissimus rex, Childebertus
senior, cum ei direxisset sex millia solidorum pauperibus
eroganda, expendens tria millia revertitur
ad palatium. Interrogatusque a rege si adhuc resideret
quod tribueret, respondit medietatem resedisse
nec invenisse inopes quibus totum expenderet.
Cui rex: « Domine, inquit, dona quod restitit. Nam,
Christo largiente, quod donetur non deficit. » Incidens
namque rex aurea missoria, et argentea comminuens
vasa, quidquid primum habebat dabat sacerdoti
ne perderet. Erat ergo exspectanda contentio
inter sacerdotem et principem. Faciebant apud se de
misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros
ut spargerent ac de suis talentis egeni ditescerent.
Denique, alia vice, cum aptus ad sedendum
sacerdoti requireretur equus, rex ei suum tribuit,
rogans ut sibi eum retineret. Interim beatus vir postulanti
captivo equum donat interdictum, quoniam
apud ipsum plus fuit, quam illa regis, vox pauperis.
Tunc quoque Chilpericus legationem suscepit
Childeberti junioris, nepotis sui, petentis matrem
suam sibi reddi Brunichildem. Cujus ille non aspernatus
preces, eam cum munere pacis poscenti remisit
filio.
CAPUT XVII. #De regum Hispanorum rebus.@#
Athanahildo autem rege Hispaniae defuncto, Leuva
cum Levigildo fratre regnum assumunt. Mortuo
Leuva, Levigildus integrum Hispaniae regnum tenuit,
habens Gadsuindam matrem Brunichildis uxorem.
Apud Longobardos Alboin, de quo praemisimus,
regnabat. Qui maxima ex parte Italiae urbibus potitus,
suos in eis statuit; Romanos, quos vel maxime
adversarios patiebatur, expulit. Hic civitatem, cui
Ticinum nomen est, quae alio vocabulo Papia dicitur,
per tres annos obsidens, tandem cepit. Cujus
cum incolas, utpote paganus, quia Christianos esse
cognoverat, gladio ferire destinavisset, equus ejus
in medio portae corruit. Qui calcaribus impulsus,
fustibus caesus, nullo modo adigi poterat ad surgendum.
Tandem suggerentibus suis in religionem rex
conversus, fregit quod de nece Christianorum voverat
votum. Huic fuit nupta Clodsinda Clotarii Francorum
regis filia. Qua defuncta, Rosemundam Chunimundi
Gepidorum regis natam accepit conjugem;
cujus ipse dudum interfecerat patrem. A qua, cum
tribus et eo amplius annis in Italia super Longobardos
regnasset, in vindictam paternae necis dedecorosissima
interemptus est morte. Et vir bellicosissimus
summaeque audaciae, unius mulierculae consilio
periit; qui per tot hostium strages bello famosissimus
exstitit. Et illa quidem tantae immanitatis
debita luit maturato supplicia. Nam dum corruptori
suo, Helmechis nomine, quem ipsa in necem regis
armaverat, postmodum e balneo egredienti veneni
poculum, quod salutare asserebat esse, porrexisset,
ille agnito mortiferum haustum se bibisse, evaginato
gladio eam quod reliquum erat bibere coegit. Sicque
nefandissimi homicidae justae factorum suorum subjacuere
vindictae. At vero post Alboin, cum Cleph
nobilissimus Longobardorum, anno uno et sex mensibus,
tenuisset principatum, denuo duces in Longobardorum
gente decennio creati sunt. Et unusquisque
ducum suam regebat civitatem. E quibus aliquanti
Gallias praedandi cupidine petentes, apud
Provinciam cum Amato patricio, qui regi parebat
Guntranno, bello confligunt. Factaque de Burgundionibus
maxima strage, ipsum ducem interemerunt.
Quod Guntrannus audiens, evocato ad se Mummolo
spectatae virtutis viro, patriciatus ei indixit curam.
Prorumpentibus iterum in Gallias Longobardis,
Mummolus cum valida Burgundionum manu occurrit.
Qui, duobus praeliis hostibus usque ad supremum
labefactatis, reliquos fugaciter in Italiam redire
compulit. Nec ultra adjecerunt animum Longobardi
ut ad Gallias transirent. Nam Mummolus post tergum
eorum Francorum dirigens exercitum, Anagnis castrum,
in finibus Italiae situm, debellavit et cepit.
Quam ob causam, comes Longobardorum Ragilo,
Anagnis veniens, depraedatus est, et ad sua reverti
festinans, ab obvio sibi duce Francorum, Chrannichis
nomine, perimitur.
CAPUT XVIII. #De Justini minoris gestis.@#
Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra
praemisimus, Justinus minor regnabat, in tantum
avaritae deditus ut arcas ferreas fieri juberet, in quibus
ea quae rapiebat auri talenta congereret. Hic cum
a divinis mandatis aurem cordis averteret, justo
Dei judicio amens effectus est. Post haec Tyberium
Caesarem adscivit, qui ejus imperium gubernaret,
hominem justum, utilem, eleemosynarium, sapientem,
in judiciis aequum, in victoriis clarum et
(quod his omnibus supereminet) verissimum Christianum.
Igitur Justinus cum undecim imperasset
annis, amentiam tandem, quam incurrerat, cum
vita finivit | null | 1b1c3974-bafa-46b4-84f9-4ca029b6ffc6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Bella sane, quae per Narsetem patricium
Gothis vel Francis illata superius per anticipationem
diximus, Justiniani quidem temporibus coepta, sed
sub Justino terminata sunt.
CAPUT XIX. #De Tiberio Constantino et ejus imperio.@#
Mortuo Justino, Tiberius Constantinus Romanorum
regum quinquagesimus sumpsit imperium. Hic,
ut superius diximus, sub Justino adhuc Caesar cum
rempublicam regeret et multas egenis eleemosynas
erogaret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit.
Nam deambulans per palatium, vidit in
pavimento domus tabulam marmoream, Dominicae
crucis vexillo insignitam, et ait: « Crucem Domini,
qua pectus frontemque munire debemus, indignis ut
quid pedibus conculcamus? » Et simul cum verbo
jussit eamdem tabulam auferri a pavimento. Qua
amota, reperiunt et aliam simili signaculo expressam.
Post hanc quoque reperiunt et tertiam. Quibus
ablatis, inaestimabilis diuque occultatus in lucem
profertur thesaurus. Quem Tiberius, juxta consuetum
sibi morem, pauperibus erogavit. Narsetis
quoque thesaurum in quadam Italiae urbe terra defossum,
quodam decrepito indicante sene inventum,
in simile distribuit opus. Sophia vero Augusta, immemor
promissionis quam Tiberio fecerat, eum ab
imperio removere Justinianumque Justini nepotem
substituere moliebatur. Quod Imperator agnoscens
Augustam custodiae mancipavit; Justinianum verbis
objurgatum blandioribus tanto in posterum
amore dilexit ut filiam suam filio ejus promitteret
ac filio suo filiam ejus sociandam exposceret. Sed
haec res qua de causa incertum est cur non pervenit
ad effectum. Ad hunc Chilpericus, rex Francorum,
suos dirigens legatos, multa ab eo ornamenta, aureos
etiam singularum suscepit librarum, habentes
ab una parte effigiem imperatoris et in circulo
scriptum: TIBERII CONSTANTINI PERPETUI AUGUSTI;
ab alio vero quadrigam ac ascensorem continentesque
scriptum: GLORIA ROMANORUM. Hujus exercitus
ab eo missus Persas potentissime debellavit,
victorque regrediens tantam praedae molem cum
viginti pariter elephantis abduxit ut humanae crederetur
posse sufficere cupiditati.
CAPUT XX. #De Britannorum rebus et Guntranni facinore.@#
Dum haec in Orientis geruntur partibus, in
Britanniis haec acta sunt. Macliavus et Bodicus
illo tempore comites Britonum erant; qui amicitiam
mutuam sacramentis adinvicem datis junxerant.
Mortuo Bodico, Macliavus filium ejus Theodoricum
de regno Britanniae expulit. Theodoricus, resumptis
viribus, Maclianum cum filio ejus, Jacob nomine,
interfecit paternamque haereditatem recepit. Varocus
Macliavi filius patri in comitatu succedit. Tunc
quoque Guntrannus, rex Francorum, duos Magnacharii
soceri quondam sui filios interemit, facultates
eorum fisco subjiciens. Dehinc subsecuta mors duorum
filiorum ipsius est. Quapropter Guntrannus liberis
orbatus, Childebertum suum ex fratre Sigeberto
nepotem adoptavit in filium.
CAPUT XXI. #De Chilperici in Praetextatum simultate.@#
Chilpericus frater ejus, alter rex Francorum,
Praetextatum Rothomagensem eipscopum exsilio destinavit,
eo quod, consilio Brunichildis reginae usus,
insidias ipsi parasse diceretur. Meroveus vero filius
ejus, quem tonsuratum ac monasterio detrusum
a patre fuisse memoravimus, iterum laicus
efficitur. Nam a Guntranno duce, de quo sequens
sermo plura narrabit, per legatos sollicitatus,
a monasterio egressus et a Gaileno suo familiari
veste laicali indutus, ad ecclesiam Sancti
Martini Turonis ut confugeret, est impulsus. Ad
hanc denique et ipse Guntranus confugerat, metuens
minas regis Chilperici, eo quod diceretur filium
ejus Theodebertum in bello superius memorato
interemisse. Quapropter Chilpericus Ruccolenum
quemdam Turonis direxerat qui eum exinde vi abstraheret.
Ruccolenus Turonis veniens beato pontifici
tunc Gregorio mandavit ut Guntrannum a basilica
sancta expelleret. Quod si agere differret,
sciret eum cum valida manu venturum et haec impleturum.
Sanctus autem antistes respondit: Hoc
nunquam fuisse factum, nec a se ullo modo esse
faciendum. Interim miser dum domum ecclesiae,
in qua hospitabatur, destruere non formidat, regio
correptus morbo, ab basilicam sancti Martini defertur,
ubi nil medelae adeptus, non post multos dies est
defunctus. Porro Meroveus ad saepedictam veniens
ecclesiam, memorato pontifice missas celebrante,
petiit eum eulogias sibi dare. Quo recusante, minatus
est se quosdam de populo interimere, quoniam
sine judicio sacerdotum eum communione privaret.
Tunc pontifex eulogias quidem ei dedit, regi vero
per diaconum innotuit quae acta fuerant. Regina
itaque clamante ipsum clericum exploratorem a
Meroveo missum, rex eum in exsilium relegavit.
Direxit autem ad sacerdotem, ut inimicum suum de
ecclesia expelleret. Sed eo differente, Chilpericus
exercitum commoveri praecepit. Quod audiens Meroveus
a basilica egredi voluit. Leudastis vero Turonicus
comes pueros ejus, qui | null | 8ce66034-e900-4599-8829-a9a5f86d7863 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pro necessariis causis
in villam ierant, peremit. Quapropter Meroveus,
adnitente Guntranno, Marileffum medicum a rege
venientem tenuit, ablatoque auro ac argento quod
ferebat, eum utique occidisset, nisi ille ecclesiam
expetisset. Interea dum de patre ac noverca Meroveus
multa loqueretur facinora, quadam die Gregorium
episcopum ad convivium invitans, rogat aliquid
ad aedificationem legi. Tunc antistes, arrepto
Salomonis libro, hunc primum versiculum invenit ac
legit: #Oculum, qui aversatur patrem, effodiant eum
corvi de torrentibus (Prov. XXX)
@#. Et haec quidem ille
non intellexit, antistes vero miratus est, redargutionis
sibi verba prima occurrisse.
CAPUT XXII. #De Guntranno Pythonissam consultante.@#
Post haec direxit Guntrannus ad mulierem Pythonissam,
quae ei aliquando non solum annum, sed et
diem et horam qua Charibertus rex obiret, praedixerat,
ut eam super statu interrogaret suo. Cui
illa haec remisit mandata: « Hoc, inquit, anno Chilperico
defuncto, Meroveus, devictis fratribus, regnum
accipiet, teque ducem constituet. Quo munere
quinquennio functus, septimo efficieris episcopus. »
Hoc ille episcopo Gregorio retulit, et ab eo hoc
responsum accepit: « Ista magis a Deo quam a diabolo
exquir idebuissent. » Verumtamen Fredegundis,
quae occulte Guntranno favebat propter mortem
Theodeberti (non enim fuerat ex ea natus), misit ad
eum ut Meroveo suaderet egredi ab ecclesia. Ille
praesto putans fore percussores, non distulit; sed
nil ei nocuit. Demum Chilpericus per diaconum ad
sepulcrum sancti Martini duas mittit chartulas,
quarum una continebat ut sibi divinitus in alia, quae
erat vacua, rescriberetur si foret fas Guntrannum
a templo extrahi. Diaconus, triduo exspectans, inanis
a responso abscessit. Sed Guntrannus, venientibus
regiis missis, palam altaris cum sacramento fidejussorem
dedit, jactanter pollicitus nunquam se
inscio rege templum egressurum.
CAPUT XXIII. #De Meroveo oraculum a libris divinis petente.@#
Tandem Meroveus, postpositis Pythonissae responsis,
per triduum vigilans, in divinis hoc responsum
libris accepit. In Regum quidem: #Eo quod,@# inquit, #reliquistis Dominum Deum vestrum, tradidit vos Deus
in manus inimicorum vestrorum.@#
In Psalterio autem: #Dejecisti eos, dum allevarentur
(Psal. LXXII)
@#. In
Evangelio vero: #Scitis quia post biduum Pascha fiet,@#
etc. (Matth. XXVI). His ille visis flens, ad sancti Martini
tumbam cum quingentis et eo amplius viris, assumpto
quoque Guntranno duce, discessit, et per
Atissiodorensem urbem Divione castro veniens,
exinde ad Remensem Campaniam transiit. Qui, a
Tarvanensibus in quadam villa circumventus et se
capiendum fore intelligens, veritus ne, si ad patrem
duceretur, graves de se poenas daret, Gailenum
quemdam sibi familiarem rogavit, ut se gladio percuteret.
A quo cultro per viscera trajectus interiit.
Gailenus, truncatis manibus ac pedibus, naribus simul
et auribus, turpiter vitam finivit. Post haec
Sanson filius Chilperici mortuus est. Cujus funus
cum nimia lamentatione idem rex prosecutus est.
Eo anno stella in medio lunae fulgens visa est.
CAPUT XXIV. #De Guntranni-Bosonis filiabus virtute patris liberatis, suffragante divo Martino.@#
Quidam potentissimus procerum Chilperici, Guntrannus-Boso
uno nomine sic dictus, relectis in ecclesia
sancti Hilarii filiabus suis, ad Childebertum
transiit. Anno vero tertio regni Childeberti junioris,
qui erat Chilperici et Guntranni septimus decimus,
Guntrannus Boso filias suas Pictavis auferre volens,
Dracolenum quemdam, sibi infestissimum seque
persequentem, ut a se averteretur precibus ac muneribus
flectere nitebatur. Dracolenus, ut erat mente
elatus, superbe respondit, asserens se funiculum,
quo alios deceptos perdere solebat, paratum habere,
ut eo Guntrannum involveret. Non tulit Guntrannus
superba jactantem, sed manus elevans in
coelum, prodigia facientem invocavit Dominum et ut
sibi per intercessionem beati Martini misereretur
oravit. Congressus contra adversarium, fauces contumaciae
verba profantes conto transfodit elevatumque
e sella equitatoria dejecit exanimem ad terram.
Hoc eventu felici usus, translatas a Pictavorum urbe
filias deduxit quo voluit.
CAPUT XXV. #De Pictavorum Britonumque discordia.@#
Pictavienses quoque et Bagasseni, qui nunc Arbasseni
dicuntur, conjuncti Andegavensibus, Varocum
comitem Britonum repentino impetu opprimere
moliebantur. Quorum praevenit insidias Varocus,
circa medium noctis super eos irruens et
maximam ex eis stragem faciens. Tertia vero die
cum ducibus Chilperici | null | df31fa36-2442-4a55-ad7d-fcf26935e4e1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
foedus pepigit, dans filium
suum obsidem et quae pervaserat reddens. Venetum
quoque urbem ea conditione refudit ut si ex gratia
regis eam tenere mereretur, tributa quotannis solvere
non moraretur. Aliquanto autem interjecto
tempore a fide desciscens, Eunium Veneticae urbis
episcopum ad regem dirigit, pro quibusdam causis
responsa laturum. Quem rex cum ira objurgatum
direxit in exsilium.
CAPUT XXVI, XXVII. #De Chilperici in Praetextatum episcopum accusatione et Praetextati purgatione.@#
His ita gestis, Chilpericus rex congregato concilio
pontificum in ecclesia Sancti Petri Parisiacae urbis,
Praetextatum Rothomagensem episcopum (cujus jam
meminimus) exsilio revocatum, in eorum praesentia
cum hac accusatione exhibuit, dicens: « Quamvis,
venerandi pontifices, regia potestas reum majestatis
legibus condemnare possit, ego tamen hunc, qui
falsum sibi pastoris nomen usurpat, conjurationis
contra me factae auctorem, sacris non contradicens
canonibus, vestrae audientiae repraesento. » Et conversus
ad Praetextatum Rothomagensem episcopum:
« Ut quid, ait, o episcope, munera populo contra
meam erogasti salutem? Quave de causa filium meum
Meroveum cum uxore patrui conjunxisti? Non ignorabas
quid de hac causa sacri sanciant canones? Quare
autem ita filium adversus patrem armasti suum, ut
ille pariter cum vita regnum vellet eripere meum? »
Postquam vero rex siluit, Franci, qui prae foribus
stabant frementes, ostia basilicae effringere nitebantur,
ut antistitem poenis subderent. Sed rex, haec
fieri prohibens, Praetextato copiam purgandi tribuit.
Cumque ille objecta refelleret, quidam falsi testes
surgentes calumniabantur a pontifice sibi munera
data, ut regem dolo perderent. Quibus episcopus:
« In hoc, inquit, veros vos esse confirmo, quod muneratos
vos a me fore fatemini. Quid enim vestris
ditatus donis aliud agerem, nisi ut par pro pari referrem?
Quod vero falso confingitis, me mala regi
machinatum esse, id omnibus modis falsum est. »
Haec eo dicente, rex quidem in regiam se recepit,
episcopis autem in domo ecclesiae residentibus, adveniens
Etius archidiaconus Parisiensis ita eos alloquitur:
« Nunc, inquiens, est tempus, o sanctissimi
sacerdotes, quo aut pro vestra magnanimi constantia
glorificemini, aut pro dejectione et contumelia
fratris ac coepiscopi vestri, contemptui in posterum,
si tacueritis, habeamini. » Tunc caeteris tacentibus
(quod metuerent reginae furorem, cujus
instinctu ista gerebantur) et digitum ori suo superponentibus,
Gregorius Turonorum antistes sic orsus
est loqui: « Oportet nos, fratres charissimi, et
maxime eos qui principis fruuntur familiaritate salubria
ei suggerere consilia, ne forte, ira devictus, plus
justo in sacerdotem Domini commoveatur et a Deo,
innocentium ultore, gravius puniatur. » Illis quoque
nec ad ista respondentibus, subjunxit antistes:
« Cavenda nobis, sanctissimi Patres, illa terribilis
Domini comminatio est, quam per prophetam praenuntiavit:
S #i me,@# inquiens, #dicente ad impium: Morte
morieris, non annuntiaveris ei, sanguinem ejus de
manu tua requiram (Ezech. III)
@#. Nos itaque, qui speculatores
in domo Dei sumus positi, non negligamus
regi pericula ostendere sua, et, si necesse sit, exemplis
ad resipiscendum provocetur, qualiter Maximus
imperator, beatum Martinum impiis communicare
compellens, imperio pulsus sit, vel Clodomirus, sacerdoti
Avito non obaudiens, interierit. »
Cumque nec tunc quidem aliquis eorum responsa
praebuisset, aliqui adulatoriae artis regi denuntiaverunt
nullum ei pertinacius resistere quam Gregorium
Turonicum. Qui mox per quemdam aulicum
evocatus, stante rege propter tabernaculum ramis
tectum Bertrannoque Burdegalensi pontifice dextrae
ejus inhaerente, sinistrae vero Ragnemodo Parisiaco,
taliter rex episcopum allocutus est dicens: « Dic,
domne pontifex, qui justitiae tramitem caeteris servas,
mihi cur denegas? Sed, ut video, perversis
consentis, et impletur in te vulgare proverbium,
quod Corvus corvi oculum non eruet. » Cui sacerdos:
« Mihi, inquit, o rex, aequitatem deserenti correptores
erunt multi. Te autem delinquentem quis
corripiet, nisi ille qui se fatetur peccaminum vindicem?
Quapropter si nos, te de justitia commonentes,
audire contempseris, plus a Deo quam a nobis
condemnaberis. » Ad haec rex: « Apud alios semper
justitiae causam obtineo, apud te nunquam. Verum
ego optimam inveni ultionis meae materiam. Persuaso
namque Turonico populo, ut clamet sibi a te
aequitatis jura denegari, ego quoque proclamabo | null | 4a33ec8b-39cd-442e-b72b-fc9b0974cfad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
me, qui etiam regia polleo dignitate, nil eorum
quae ipsi postulant a te posse promereri. Et sic
orto adversum te populorum odio, injusti nomine
denotaberis. » Econtra pontifex respondit: « Si quidem
sim injustus, id Deo magis quam notum
est. Tu vero si nostra aspernaris monita, sacros
sume canones, et, his saltem consentiens, justa decerne. »
Tum demum rex animum antistitis, ut erat
callidus, hoc modo mulcere coepit. Erat autem coram
eis mensa panisque superpositus, cum diversis
ferculis. Ait ergo rex ad sacerdotem: « En, inquit,
ferculum tui gratia paravi, in quo nil aliud quam
cicer carnesque continentur volatilium. Utere nunc
eo libens mecum. » Beato veroGregorio respondente
quod cibus ei gratior esset facere voluntatem Patris
sui qui in coelis est, et a rege petente ut sponderet
rex nihil se contra canones acturum, elevatis Chilpericus
manibus juravit per Viventem in saecula se
decreta sanctorum Patrum non transgressurum. In
crastinum vero, aurora incipiente, legati Fredegundis
reginae ad hospitium memorati pontificis venerunt,
poscentes, et duas libras argenti pro munere
offerentes, ut in dejectionem Praetextati consentiret
caeteris episcopis. Dicebant enim aliorum se voluntatem
probatam habere. Illo itaque recusante et, si
sibi mille librae darentur, nullo modo assentire velle
se asserente, illisque magis instantibus, tandem pollicitus
est in decretis canonum fratribus suis se assensum
praebiturum. Tunc, illis quae petebant se impetrasse
putantibus et gratias agendo recedentibus, advenerunt
quidam sacerdotes similia petentes. Quibus
antistes eadem quae prioribus reddidit responsa. Convenientibus
autem in concilium episcopis, adveniens
Chilpericus rex ait illis reperisse se in decretis canonum
« quod episcopus furti obnoxius sacris deberet
privari ordinibus. » Erat enim rex litteris eruditus.
Cumque pontifices quaererent quis eorum furti insimularetur,
rex dixit: « Num obliti estis quanta vobis
ostenderim, quae Praetextatus mihi furto abstulit? »
Demonstraverat namque rex pridie varia ornamenta,
quorum pretium ad tria millia aestimabatur solidorum,
cum sacculo duobus millibus numismatibus
aureis referto. Haec omnia dicebat sibi ab episcopo
furata.
Sed Praetextatus objectis facile se purgavit, hoc
modo regi responsa dans: « Excellentia tua, domine
mi rex, reminisci valet, si dignatur, Brunichildem
a Rothomago abeuntem plerasque sarcinas in diversis
speciebus mihi commendasse et, post aliquod
tempus, missis pueris eas a me repetisse. Cumque
ego ex hac re tuam consuluissem voluntatem, praeceptis
obaudiens tuis, unam eis sarcinam, eo quod
amplius ferre non valerent, contradidi. Venientibus
iterum ac tertio, ex tua jussione caetera reddidi, dicente
magnificentia tua mihi ut a me ea rejicerem,
ne pro his ira inter vos iterum repullularet. Hae duae
tantum sarcinae apud me remanserunt. Nunc igitur
cujus furti me arguis fore obnoxium? » Cui respondit
rex: « Si haec ita se habent et custodiae causa ista
suscepisti, cur limbum aureis intextum filis exinde
rapiens secuisti et eum, pro nostri dejectione, his
quibus tibi placuit distribuisti? » Tunc sacerdos:
« Ad ista jam, inquit, semel dixi, et nunc iterum dico,
me non ob aliud illis ista largitum fuisse nisi ut
eorum muneribus mihi concessis parem referrem
gratiam. Ut vero, propriis deficientibus, ex commendatis
aliqua praesumerem, confidentia ausum tribuit,
eo quod Meroveus, cujus illa conjugium expetiverat,
ex te carnaliter genitus, mihi in baptismo spiritalis
esset filius. » Animadvertens Chilpericus Praetextatum
hoc modo non posse superari, relicto concilii loco,
ac convocatis quibusdam sibi adulantibus, ait illis:
« Victum me verbis episcopi fateor, et vera eum
prosequi scio. Sed ut Fredegundi reginae satisfiat,
ite ac ex vestra quasi persona consilium ei dantes
dicite: « Scis quia dominus noster Chilpericus, rex
misericors est et confessis cito ignoscit. Vade ergo
et prosternere pedibus ejus confitereque te in eum
peccasse, ac confestim indulget tibi. » Quibus jussa
perficientibus, seductus est Praetextatus eorum dolis
qui se quoque pollicebantur pedes regis deosculaturos,
ut ei ignosceret. Sequenti die residentibus
episcopis in concilio, Chilpericus cum Praetextato
iterato altercari coepit, dicens: « Si munera pro
muneribus retribuisti, sacramenta pro parte Merovei
contra meam salutem cur exegisti? » Ad haec
sacerdos respondit: « Innotui celsitudini vestrae
Meroveum me ex lavacro suscepisse salutari. Ideoque
si facultas fuisset, etiam angelum Domini in | null | 174f3206-b59d-4c00-8f2d-5d67a475c1a3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ejus evocassem auxilium. » Quid plura? procedente
longius altercatione, Praetextatus ad pedes regis corruit,
clamans: « Miserere, clementissime rex, homicidae,
qui te regno pellere volui et filium tuum
tibi substituere. » Haec eo loquente, prostratus et
ipse rex pedibus aliorum sacerdotum, qui in synodo
residebant, aiebat: « Audite, sanctissimi sacerdotes,
nefandissimum reum exsecrabile crimen confitentem. »
Verumtamen pontificibus a terra regem elevantibus,
jussit rex Praetextatum ab ecclesia egredi.
Ipse autem in regiam se recepit, mittens ad synodum
quosdam canones, quibus erat annexus quaternio
novus, continens haec: « Episcopus, in homicidio
vel caeteris criminalibus deprehensus peccatis,
sacris privetur ordinibus. » His lectis, dum Praetextatus
staret stupens, ait illi Bertrannus Burdegalensis
antistes: « Audi, frater et quondam coepiscope, nisi
regis promerueris gratiam, nostra non poteris frui
societate. » Post haec rogavit Chilpericus pontifices,
ut aut vestis Praetextati scinderetur, aut centesimus
octavus psalmus (qui maledictiones Iscariothicas continet)
super eum recitaretur, vel certe in perpetuum
communione privaretur. Sed pontificibus hoc agere
recusantibus et maxime Gregorio Turonensi renitente,
ab ecclesia Praetextatus pellitur ac custodiae
traditur. De qua dum fugere noctu niteretur, caesusque,
in insula quadam maris, quae civitati adjacet
Constantiae, in exsilium relegatur.
CAPUT XXVIII. #De Guntranni Burgundionum regis ad Childebertum oratione.@#
Porro Guntrannus rex Burgundionum Childeberto
regi Austrasiorum, nepoti suo, ut pacificus cum
proceribus regni sui ad pontem, quem Petreum dicunt,
sibi occurreret mandavit. In cujus advenientis
amplexibus diu immoratus, universis audientibus sic
est locutus: « Evenit, meis praepedientilius peccatis,
ut ex me genitis carerem filiis. Unde mihi, propriis
orbato haeredibus, necesse est quaerere extraneos,
quibus partos relinquam thesauros. Optimum itaque
judicavi te, omni humana carne mihi charior nepos,
Childeberte, eligere, qui et mei successor regni et
congregati esses possessor thesauri. Quapropter maneat,
oro, quae inter patrem ac filium debet manere
dilectio. Unus nos protegat clypeus, una contra adversantes
tueatur hasta; et ab hodierno et deinceps
talis inter nos charitas parmaneat, ut si dante Deo
filios procreavero, te tamen a jure non secernam
haereditario. » His dictis et proceribus Childeberti
pro eo spondentibus, eo quod ipse puer adhuc esset,
simul prandentes et se muneribus honorantes, ad
sua sunt reversi. Verumtamen legatos utrique ad
Chilpericum regem miserunt, denuntiantes ut aut ea
quae de eorum regno pervaserat redderet, aut se
ad belli certamina praepararet. Quod ille tunc quidem
despectui habuit. Quo tempore sinister populi
rumor adversus Salonium et Sagittarium episcopos
surrexit. Hos sanctus Nicetius Lugdunensis antistes,
enutritos, primum quidem diaconii, deinde sacerdotii
eos gradibus insignivit. Et Salonium quidem Ebreduni,
Sagittarium vero apud Vapingum episcopos
instituit. Illi vero non velut episcopi religioni operam
dabant, sed tanquam tyranni homicidiis, rerum
alienarum pervasionibus, adulteriis quoque vacabant.
Et in tantum eorum excrevit malitia ut super
Victorem Tricassinum antistitem, natalitii sui diem
festum agentem, cum cohorte irruentes militari, ejus
vestimenta scindentes, famulos caesos fugantes, apparatum
prandii omnem raperent et ipsum cum hac
contumelia solum relinquerent. Qua causa ad aures
Guntranni regis delata, ex ejus jussu collecta est synodus
apud Lugdunum, qua praesidente sancto Nicetio,
hos convictos a propriis expulit sedibus. Unde
illi graviter indignati, regis gratiam sibi acquirentes,
acceptis ab eo epistolis ad papam Romanum Joannem
profecti sunt. Cui persuadentes, se injuste
damnatos, scripta ejus ad regem detulerunt, jubentia
ut suis restituerentur locis. Quos rex, verbis corripiens,
ad proprias jussit urbes redire. At illi, cum
Victore quidem pacem facientes, homines qui ei injurias
irrogaverant direxerunt ut ipse in eis ulcisceretur.
Qui Dominici praecepti memor, non reddens
mala pro malis, illaesos dimisit ad propria. Salonius
denique et Sagittarius, pessimis quotidie adjicientes
pejora, in expeditionem, quam Mummolus contra
Longobardos egit, pergentes, multa perpetrarunt
homicidia. In civibus pari modo suis ita crudeliter
saeviebant ut multos usque ad effusionem sanguinis
caederent. Quod ubi regi Guntranno nuntiatum est,
eos exhiberi praecepit, a praesentia tamen sua usque
ad audientiam sustinere. Hoc Sagittarius adeo indigne
tulit ut de rege indigna loquens, publice proclamaret:
« Filios regis non fore regnaturos, eo
quod mater eorum | null | 94600769-8169-429f-b780-855424abd47c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex Magnacharii fuisset familia. »
Erant namque adhuc filii regis superstites. Propter
hoc rex ira commotus, equos eorum et cuncta quae
habebant abstulit et ipsos in duobus monasteriis a
se procul divisis poenitentiam agere constituit, mandans
propriis judicibus circum ea loca constitutis ut
eos cum summa armatorum cautela custodirent, ne
forte elaberentur. Tunc forte seniore ex filiis regis
aegrotante, accedentes quidam familiarium ejus ad
eum, suaserunt ut praefatos episcopos ad proprias
juberet regredi Ecclesias: ne fortassis ob eorum
damnationem ira Dei super domum incumberet principis.
Cumque rex petita non abnuisset, Salonius et Sagittarius
regressi ad sua, tam eximios sanctae religionis
cultores se ostendebant ut quotidie totum ex ordine
Psalterium recitando, nunquam a psalmodia cessare
viderentur. Qui tamen post paululum ad suum in
tantum reversi sunt vomitum ut fornicationi et ebrietati
inservientes, dum clerici matutinos psallerent
hymnos, ipsi adhuc in convivio positi vina flagitarent.
Incipiente vero aurora, circumdati mollibus
usque ad tertiam diei horam somnum capiebant.
Cumque in talibus versarentur, Deum post terga ponentes,
ipsi quoque a Deo postpositi iram ejus incurrerunt,
ut in sequentibus demonstrabimus.
CAPUT XXIX. #De Chilperici in Ennodium caeterosque Childeberti fautores saevitia et de motu Britonum.@#
His diebus, Chilpericus Pictavam pervasit urbem,
fidelesque nepotis sui, videlicet Childeberti regis,
cum Ennodio duce, ab ejus sunt hominibus pulsi.
Ennodius itaque exsilio trusus, facultatibus fisco
subactis, post annum patriae et suis redditus est rebus.
Dacco autem Gadarici filius, relicto Chilperico
dum ubique vagaretur, a Draccoleno duce, qui dicebatur
Industrius, fraude captus est, jurante sibi
quod non interficeretur. Cum vero eum ad regem
perduxisset, egit ut interimeretur. Quod ubi Dacco
in custodia positus agnovit, confessus cuidam presbytero
peccata sua, poenitentiam nesciente rege petiit.
Qua accepta, interfectus est. Porro Draccolenus
a Guntranno duce eo quo diximus interfectus est
modo.
Britanni, eo tempore, graviter regionem vastando
Redonicam, ad vicum, qui Cornutus dicitur, advenerunt.
Contra quos Bibolenus dux missus recedentes
insecutus est; Britanniamque ferro et igne depopulatur.
Hoc adeo Britannos in majorem commovit
iracundiam ut sequenti anno non solum Redonicam,
verum et Nanneticam infestarent provinciam. Qui
tamen, legatis Felicis Nannetici episcopi emendationem
polliciti, mendaces fuerunt.
CAPUT XXX. #De violatione templi Dionysiani et reparatione.@#
Illo tempore, mulier quaedam, a zelante viro apud
Parisius quod adultera esset impetita, dum opem
petisset a suis parentibus, et illi, eam innocentem
credentes, sacramentum pro ea viro vel ejus parentibus
super sepulcrum sancti Dionysii fecissent, ab
eis quod perjurassent redarguti sunt. Et causa
usque ad jurgium prorumpente, cum propter nobilitatem
eorum (erant enim primi in palatio regis Chilperici)
neutra pars alteri cederet, gladiis se invicem
percutientes sacram basilicam sanguine polluerunt.
Interea ecclesia sine officiis manente divinis, dum
haec ad regem delata fuissent, interminatus est nullis
eorum prorsus fore benevolum, donec Ragnemundi
Parisiaci antistitis, in cujus dioecesi haec acta
fuerant, reconciliatione veniam mererentur. Quos
episcopus, facinus confitentes, poenitentia indicta,
communioni restituit ecclesiamque reconciliavit.
CAPUT XXXI. #De Nantini Engolismensis morte formidanda.@#
Tunc temporis Nantinus Engolismensis comes
hujusmodi ex causa gravem divinitus est passus
mortis poenam: Maracharius avunculus ejus comitatu
praedictae urbis diu potitus, ad clericatum accedens,
post non multum tempus episcopus est factus.
Quem cum adversarii ejus, immisso in capite piscis
veneno, nefandissime necassent, non diu laetati
sunt. Nam Frontonius, cujus consilio hoc perpetratum
est scelus, uno tantum anno post eum functus
est episcopatu. Cumque ei Heraclius Burdegalensis
presbyter successisset, a Nantino, qui ob ulciscendam
avunculi mortem comitatum a rege emerat,
gravissime increpabatur, quod avunculi sui
interfectores secum retineret. Quare in majus crescente
controversia, comes villas ecclesiae ab avunculo
per testamentum relictas pervasit, asserens
quod non deberet ea tenere testamenta, quorum
testator ab ejus fuerat clericis interemptus. Post
haec crudeliori exardescens iracundia, interfectis
etiam quibusdam laicis, unum ex presbyteris lancea
vulneratum, dum adhuc viveret, suspendi ac ad
confessionem criminis cogi jussit. Qui diu revinctis
post terga manibus pendens, fluente e patenti vulnere
sanguine innocentem reddidit spiritum. Pro
tantis igitur sceleribus Nantinus ab Heraclio excommunitatus,
convenientes apud Sanctonas urbem
quosdam sacerdotum rogavit ut pro se antistitem
interpellarent, pollicitus se res ecclesiae | null | 2a1cf40a-3184-417f-966a-2a7fec555d12 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
redditurum
et mala quae commiserat emendaturum. Antistes
vero, rogantibus annuens fratribus, eum communioni
restituit. Sed comes ad Engolismam reversus,
domos quas pervaserat destruxit, dicens: « Si haec
ecclesia recipit, saltem deserta inveniantur. » Episcopus
sane, his auditis, iterum communione eum
privans vita decessit. Nantinus quoque a buibusdam
episcopis pecunia corruptis communioni redditus, in
morbum incidit. Cum vero valida cruciaretur febre,
clamabat: « Heu! heu! quae tormenta ab
Heraclio illata patior! Ipse me nunc cruciat, ipsius
igne consumor. Mortem peto, ne diu male vivam. »
In his vocibus constitutus interiit. Audiant ista qui
sacerdotibus, vel Deo servire cupientibus, injurias
irrogant. Intelligant Deum esse vindicem injuste oppressorum.
CAPUT XXXII. #De Chilperici per Fredegundem in suos saevitia.@#
Chilpericus etiam rex, suggerente Fredegunde regina,
proscriptionibus gravissimis populum sibi subjectum
atterere coepit. Qua de causa multi e plebe,
nativum relinquentes solum, maluerunt exsules novas
quaerere sedes quam patrios incolendo fines
injusto ruere sub onere tributi. Inter caetera namque
quae cogebantur solvere liberiori etiam orti progenie,
e terra propria culta labore amphoram vini
regiae inferebant mensae. Marcus referendarius,
huic muneri praepositus, ut cunctas Aquitaniae urbes,
quae ad regnum Chilperici respicere videbantur,
ad haec solvenda verbis vel minis invitaret, a
Lemowicinis seditione orta jugulatur; et tomi universi
quos secum ferebat igne cremati sunt. Porro
Chilpericus, dum pessimis quotidie adjiceret pejora,
febre arripitur valida. A quo cum convalescit languore,
parvulus ejus filius nec dum baptisma consecutus
aegrotare coepit gravius. Qui baptismatis
gratia imbutus, levato paulisper incommodo, matrem
nequivit laetificare gaudio pleno. Nam fratrem
ejus Clodobertum, cui aetas provectior, eo convalescente
doluit similia incurrisse. Ita denique latens
pestis in totam diffundebatur regiam prolem ac si a
visceribus transiens paternis, in filiorum membris
haereditariam videretur velle sibi vindicare sedem.
Tandem Fredegundis, cujus toties dolor lacera torquebat
praecordia, quoties semimortua natorum
contemplabatur corpora, pristinae feritatis oblita,
humani induit compassionem animi; adiensque regem,
hujusmodi apud eum habuit sermonem; « Beneficiis,
inquit, divinis nosmet, mi vir, benefactis
respondere convenit, quos superna non punit clementia,
tanto tempore perseverantes in malitia. Neque
enim flagella omnipotentis Dei sustinuimus,
quasi rei, sed in virga filiorum eruditi, propheticum
illud dictum in nobis sumus experti: #Quia flagellat
Dominus omnem filium quem recipit (Hebr. XII)
@#.
Ecce namque nos, et febribus et variis saepe vexati
calamitatibus, insuper filiorum amplexus amittimus
eratissimos, quos lacrymae viduarum et orphanorum,
a nobis injuste oppressorum, morti reddidere
proximos. Poeniteat nos tandem aliquando
malorum quae gessimus; et conversi ad Dominum,
placabilem cum super nostram imploremus
fore malitiam. Neque enim, quamvis indignos,
sibi supplices aversabitur, quia est misericors et
miserator. Incendamus igitur iniquas descriptiones,
et quas ad oppressionem constituimus pauperum,
ad nostram nostrorumque deleamus salutem.
Nihil est quod timeamus, si vere poeniteamus,
quasi passuri gravia, qui pertulimus gravissima.
Quid enim pati potest gravius quam ut amittatur
quod est charius? Quid vero nobis poterit esse dulcius
quam natorum affectus? Quibus porro per tot
annorum curricula partos reservamus thesauros, si
praemittimus haeredes, quos optaveramus fieri successores?
Cavendum profecto est ne illius evangelici
incurramus sententiam divitis qui, innovando horrea
et congregando multa, accepit responsum se non
visurum diem crastinum nec suarum cogniturum
haeredem rerum. Sed propitius jam potest esse qui
vindicavit et mitior quam si non vindicasset. » Hujusmodi
orationem circumferens Fredegundis regina,
transduxit Chilpericum regem a furore animi, atque
intentionem ejus adeo emollivit, ut libellos quibus
nefanda continebatur lex, manu propria voracibus
traderet flammis. Quibus peractis, junior eorum
filius diem obiit. Cujus corpusculum in oratorio
sanctorum Dionysii ac sociorum ejus martyrum est
humatum. Nec longum fluxerat tempus, alter quoque
ex filiis superius nominatus Clodobertus, morti
coepit esse proximus. Consternata mater anxiis gemitibus
languentis filii, ad basilicam Sancti Medardi
Suessionis eum defert. Ubi uterque parens votis,
aureis donis sancti honorarunt sepulcrum. Sed adveniente
nocte, aeger, ultimum exhalavit spiritum.
Cujus funus praefatae urbis populus, pulla veste circumamictus,
cum maximo luctu ad ecclesiam Sanctorum
Crispini et Crispiniani est prosecutus. Quo
in loco praedictus regis filius tumulariam est sepulturam
adeptus | null | 00cb6af8-8560-4099-ac3b-1a66bd5c0104 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Sequenti abhinc anno alius ex filiis
Chilperici, Theodericus nomine, terminum sortitus
est vitae. Unde Chilpericus divinae animadversionis
judicium cervici imminere suae cognoscens, multa
pauperibus Christi, seu ecclesiis, largitur donaria.
Restiterat sane adhuc unus e regia prole, quem
Chilpericus custodiae mancipatum, suggerente Fredegunde,
custodibus legavit puniendum. Ita efferbuerat
Chilpericus in malitia ut non ei sufficeret
generi ejus imminens coelestis vindicta, nisi eam
augmentaret per sua facinora
CAPUT XXXIII. #De inundatione aquarum, tempestate coeli, terraemotu et prodigiis multis.@#
Anno V Childeberti regis (qui fuit nonus decimus
Chilperici atque Guntranni) tantae lues aquarum per
universas regiones factae sunt Galliarum ut flumina
terminos, quos nunquam antea excesserant, praetergressa,
pecora quidem exitio, aedificia vero quorumque
locorum gravi afficerent ruina. Quibus alveorum
suorum metas repetentibus, pluviisque cessantibus,
circa mensem qui September dicitur,
denuo arbores floruerunt. Tunc quoque fulgur per
coelum cucurrisse visum est sonitusque tanquam
ruentium arborum per totam pene terram auditus.
Burdegalensis civitas terraemotu concussa est; et
de Pyrenaeis montibus immensi lapides sunt evulsi,
quibus immensa pecorum hominumque multitudo
percussa interiit. Vicus Burdegalensis, incendio divinitus
orto nulliusque hominis incitamentis augmentato
inflammatus, multos exussit, subito comprehendens
domos et areas frugibus refertas. Aurelianensis
urbs simili incendio vastata est. Apud
Carnotinum pagum de effracto pane sanguis effluxit.
In urbe Pictava lupus e silvis veniens, per portam
ingressus est; qua cum caeteris clausa, lupum cives
in media interemerunt urbe. Coelum quoque ardere
visum est et Liger fluvius plus solito excrevit. Ventus
auster tam violens fuit ut silvas prosterneret,
domos vel sepes erueret, hominesque usque ad internecionem
volutaret. Cujus turbinis spatium, eo
loci quo visus est cucurrisse, tenuit in latitudinem
jugera septem, licet longitudo quanta esset non
posset aestimari. Sed haec prodigia, gravia sunt subsecuta
mala. Nam et discordia inter reges orta,
bella excitavit civilia, et dysenteriae morbus totas
prope occupavit Gallias. Qua peste Austrigildis regina
Guntranno regi nupta laborans, querelam marito
adversus medicos detulit, quasi illorum negligentia
erga se aegritudo convaluisset. Jussu Guntranni
diversis poenis medici interierunt: ipsaque
post deficiens mortua est.
CAPUT XXXIV. #De legatis captis et remissis. De Maurilii episcopi laudabilis obitu deque Gregorii Turonensis pro fide catholica victoria.@#
Quibus diebus Chilpericus legatos Mirionis Galliciae
regis, qui Suevis imperitabat, ad Guntrannum
regem missos, apud Pictavium cepit et Parisius in
custodia posuit. Quos tamen post annum liberos ad
propria remisit. Maurilius quoque Caturcensis pontifex,
dum propter podagrae infirmitatem candens
ferrum tibiis seu pedibus imponeret, languorem pessimum
incurrit. Quo ingravescente, dum multi
episcopatum ambirent, ipse Ursicinum eligens, dum
adhuc superstes esset, benedici fecit, sicque ab hoc
saeculo migravit. Fuit autem eleemosynarius valde,
Scripturis in tantum eruditus divinis ut genealogias
Veteris Testamenti plerumque memoriter recenseret.
Pauperes Ecclesiae suae erga iniquorum judicum
oppressionem sustentabat, ut illud Job Domino
decantaret dicens: #Pater eram pauperum, et causam
eorum diligentissime investigabam (Job XXIX)
@#. Tunc
etiam Gregorius Turonensis cum Egilane Leuvigildi
Hispanorum regis legato, quem ad Chilpericum
miserat, quia erat ipse Egila Arianus, de fide
sanctae Trinitatis conflictum habuit et eum mirabiliter
superavit. Qui quamvis negasset se aliquando
fieri catholicum, tamen infirmitate impulsus est
ipsam amplecti religionem.
CAPUT XXXV. #De Tiberii Constantini obitu et Mauricii in Imperium successione.@#
Tiberius vero Constantinus postquam imperium
VII rexit annis, sentiens diem suae imminere vocationis,
una cum consilio Augustae Sophiae Mauricium,
genere Cappadocem, virum strenuum, elegit
ad imperium suamque filiam regalibus ornamentis
ornatam ei tradidit, dicens: « Sit tibi imperium
cum hac puella concessum. Utere eo feliciter, in
mente habens aequitatem ac justitiam praecipua
optimi imperatoris esse insignia. » Haec postquam
dixit, corpoream relinquens sarcinam, ad aeternam
migravit patriam, maximum sui obitus populis sibi
subditis relinquens luctum. Fuit enim summae bonitatis,
in eleemosynis promptus, in judicando cautissimus,
nullum despiciens, omnes diligens, ipse quoque
est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius
purpura indutus, diademate redimitus, ad circum
processit et, acclamatis sibi laudibus, largitis populo
(ut moris est) muneribus, primus ex Graecorum genere
in imperium confirmatus est.
CAPUT XXXVI. #De primo Longobardorum rege.@#
At vero Longobardi, cum per annos | null | 3692775c-b407-4796-9c55-a5d3560dbcc6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
decem sub
potestate ducum fuissent, tandem communi concilio
Flavium Authari, supra memorati principis Clephonis
filium, regem sibi statuerunt. Cui ob restaurationem
regni, duces qui tunc erant, mediam totius
substantiae suae partem contribuerunt, ut esset unde
rex ipse sive qui ei obsequebantur per diversa distributi
officia alerentur. Erat sane hoc mirabile in
gente Longobardorum. Nulla erat violentia, nullae
struebantur insidiae; unusquisque quo libebat securus
sine timore pergebat.
CAPUT XXXVII. #De Mauricio imperatore Francos in Longobardos sollicitante.@#
Hoc tempore, Mauricius imperator Childeberto
regi Francorum quinquaginta millia solidorum per
legatos suos ea vel maxime direxit gratia ut cum
exercitu supra Longobardos irrueret eosque Italia
pelleret. Qui, nil moratus, cum innumera Francorum
multitudine Italiam subito introivit. Longobardi
vero conserendae manus spem abjicientes, munimentis
suarum se commisere urbium, et, intercurrentibus
legatis oblatisque muneribus, pactum cum
Childeberto fecerunt. Quo ad Gallias remeante, cognito
imperator Mauricius quod cum Longobardis
foedus iniisset, solidos, quos ei ob Longobardorum
expulsionem dederat, repetere coepit. At ille, suarum
virium potentia fretus, pro hac re nec responsum
reddere voluit.
CAPUT XXXVIII. #De persecutione catholicorum in Hispania.@#
Exstitit in illis diebus apud Hispanias persecutio
dira catholicorum, quae tali quadam ex causa a
Gadsunda matre Brunichildis est excitata: Hermenegildus,
Lemugildi regis filius, sororem Childeberti
habebat uxorem. Qui videlicet Hermenegildus praedicatione
Leandri, Hispalensis pontificis, atque adhortatione
suae conjugis ab Ariana haeresi (qua pater
suus languebat) ad catholicam fidem conversus fuerat.
Gadsunda autem tentabat si posset Ingundem
suam neptem flectere, ut maritum qualicunque perderet
morte. Sed cum id nequisset implere, suadet
regi ut filium cum uxore propria alterius civitatis
jubeat incolere domicilia, dicens se offendi eo quod
alterius essent fidei. Cumque hac injuria Hermenegildus
minime flecteretur ad neganda verae fidei
sacramenta, impius pater eum sepsit custodia. Quem
postmodum, in ipso sacro paschali die, securi percussum
interemit. Ingundis vero post mariti ac
martyris funus ab Hispaniis fugiens, dum genuina
Galliae repeteret arva, in manus militum incidens,
qui limitem Hispaniae adversus Gothos tuebantur,
cum parvo filio capta atque in Siciliam ducta, ibi
diem clausit extremum. Filius vero Constantinopolim
imperatori Mauricio est directus. Captivitate
sororis Childebertus comperta, et de his quae contra
eam gesta fuerant certior factus, exercitum in Hispaniam
trajecit, cum Gothis praelio conflixit maximamque
cladem eis inferens victor exinde regressus
est.
Rursum Mauricius Augustus, legatos ad Childebertum
mittens, eum ut contra Longobardos exercitum
dirigeret, orabat. Childebertus existimans
suam adhuc germanam Constantinopoli degere, legatis
Mauricii acquiescens, ut suam posset sororem
recipere, iterum Francorum exercitum ad Italiam
contra Longobardos direxit. Verum Longobardis
aciem producere atque adversariis ire obviam meditantibus,
Franci ac Alemanni, dissensionem inter se
habentes, sine ullius lucri conquisitione ad patriam
remearunt.
CAPUT XXXIX. #De Benedicto et Pelagio Romanis pontificibus. De Mummoli in Avenionem profugio. De Childeberti ad Chilpericum transitione. De Lupo Campanorum duce. De Chilperici in Petrogoricos expeditione. De Baudastis interitu, et de Hospitii reclusi sanctitate, et beati Martini Galliciensis transitu, et de comete et portento coelesti.@#
Romanam porro Ecclesiam post Joannem Benedictus
suscepit regendam. Post quem Pelagius absque
jussione principis ordinatus est, eo quod Longobardi
obsiderent Romam, nec posset quisquam a
Roma progredi. Mummolus patricius a Guntranno
rege desciscens, in Avenionem castrum se contulit,
ubi adversus insectantes armis sese defensare
aliisque subsidiis munire parabat. Childebertus
etiam, Guntranni pace relicta, Chilperico conjungitur,
promittente Chilperico, eo quod sine liberis
esset, Childebertum regni sui facturum se haeredem.
Cujus promissionis, ut in caeteris solitus erat, mendax
apparuit. Lupus dux Campaniensis ab Ursione
et Bertefrido in fugam actus, cum jam jamque aut
capiendus aut interficiendus cum suo exercitu foret,
Brunichilde pro eo intercedente, ab imminenti periculo
eripitur. Praesidium tamen ejus supra memorati
duces direptioni tradiderunt. Chilpericus Desiderium
ducem ad pervadendas Petrocoricum et
Agennum, Aquitaniae urbes, cum instructis dirigit
copiis. Qui fugato Ragnoaldo duce, praedictas urbes
invasit uxoremque Ragnoaldi cunctis rebus exspeliavit.
Baudastis dux cum maxima sui exercitus
parte in Wasconia periit. Fuit illo tempore reclusus
quidam Dei servus, Hospitius nomine, apud Nicensem
urbem. Qui catenis super nudum corpus constrictus
ferreis, desuper cilicio tegebatur. Caeteris
quidem diebus purum panem | null | b4df7b7d-50f8-4403-b469-24c4f4b833dc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et paucos dactylos
edebat; in Quadragesima vero radicibus earum,
quas eremus ferebat, herbarum alebatur. Per quem,
in terris solo adhuc corpore conversantem, virtutes
multas, ad laudem et gloriam nominis sui, Dominus
ostendere est dignatus. Ea tempestate beatus Martinus
Galliciensis migravit ad Dominum. Hic Pannonia
oriundus, loca sancta in Oriente circumiens,
abunde se illic litteris imbuit, et per Galliciam revertens,
in basilica, quae prima apud Hispanos in
honore sancti Martini dedicata est, pontifex ordinatus,
triginta in hoc officio explevit annos.
Anno VII Childeberti regis, qui fuit XXI Chilperici
atque Guntranni, stella cometes visa est in die sancto
Paschae. Apud Suessionas civitatem coelum ardere
visum est. In pago Parisiaco sanguis, de nube
fluens, vestimenta multorum hominum cruentavit.
Valetudines variae ac mortalitas magna, eo anno,
Francorum attrivere gentem.
CAPUT XL. #De Rodini ducis obitu et pietate.@#
Tunc quoque Rodinus dux mortuus est, verus
eleemosynarius, bonitatis plenus, juste se in cunctis
agens ac pauperes Christi diligens. Hic dum una
dierum mortuum sepelire vellet, propriis praecepit
pueris monumentum quoddam aperire, ut in eo defunctum
poneret. Quod illi cum maturato implessent,
invenerunt immensi ponderis thesaurum solidorumque
non contemnendum numerum, elevatumque
a terra detulerunt ante domini sui praesentiam.
Ille vero donum coeleste intelligens, pauperibus
cuncta (ut consueverat) largitus, talentum sibi creditum
ei a quo acceperat duplicatum per manus
retransmisit egenorum. Multa autem signa et prodigia
eo anno in coelo sunt visa.
CAPUT XLI. #De Chilperici in haeresim Sabellianam lapsu et resipiscentia.@#
Per idem tempus Chilpericus rex Sabellianam
volens promulgare haeresim, scripsit Galliarum episcopis
ut, Trinitate abjecta, unum tantum dicerent
Deum, « asserens eumdem esse Patrem qui Filius
vel Spiritus sanctus est, et eumdem Filium ac Spiritum
sanctum qui Pater est, nec divisionem personarum
in Deum ullo modo cadere. » Quod cum
Gregorio Turonensi, qui tunc caeteros episcopos
sanctitate praeibat, suadere conaretur, et tamen in
hac ratione Hilarium atque Augustinum sibi contrarios
fateretur, ait ad eum beatus antistes: « Cavendum
est, domine mi rex, ne et ille irascatur tibi
cujus illi fuerunt famuli, qui, ut tu ipse fateris, in
ista credulitate sunt contrarii. » Porro rege cum
festu respondente quod sapientiores eo ex hoc forent
interrogandi, sacerdos dixit: « Non esse sapientem
quicunque aliter ex fide ac ipse sentiret. »
Salvio autem Albigensi episcopo ad palatium venienti
suadebat ut sibi consentaneus existeret, lecta
in auribus ejus chartula, in qua memoratam haeresim
conscripserat. Quam ille beatus in tantum
abhorruit ut, si in ejus forte manibus devenisset, in
partes scissam minaretur igne cremare. Denique
cernens rex omnes sibi contraria sentire, ab illa
quidem quievit intentione. Addidit autem nostris
litteris ω, omega, Graecam, et tres alias, quarum
characteres ab ipso inventos cum propriis sonis hic
subscripsimus χ ch, θ th, φ ph; directisque epistolis
ad civitates sibi parentes, praecepit ut pueri in his
docerentur et libri pumice planati rescriberentur.
CAPUT XLII. #De Agricola et Dalmatio sanctis.@#
His diebus, Agricola Cabilonensis et Dalmatius
Rutenensis, viri in sanctitate praecipui et pontificatum
optime administrantes, e saeculo migraverunt.
E quibus Agricola, ecclesiam suae civitatis columnis
fulcivit, marmore variavit, musivo depinxit. Dalmatius
vero suam saepe destruendo, dum meliorare
nititur, imperfectam reliquit.
CAPUT XLIII. #De Leudastis comitis ob tyrannidem expulsione.@#
Leudastis sane Turonicus comes eo tempore a
comitatu submotus est, eo quod populum injuste opprimeret
et Gregorio pontifici (cui frequenter sacramenta
dederat se nunquam nociturum) injurias
irrogaret. Succedenteque Eunomio, Leudastis contra
episcopum felle commotus, quasi ejus consilio ista
sibi evenissent, ad regem perrexit, accusans Gregorium
quod civitatem Turonicam regi Guntranno
tradere vellet et de regina permulta loqueretur
mala, affirmans eam cum Bertranno Burdegalensi
episcopo misceri. Habebat autem cooperantem Riculfum
clericum, qui contra magistrum multos est
machinatus dolos. Rex itaque, pro his quae de regina
dicta erant, synodum adunari praecepit. Convenientibus
ergo apud Brittannicum villam episcopis,
et Bertranno injuste sibi crimen impositum esse
conquerente, Gregorius, ex decreto fratrum, ter
jusjurandum praebuit se id nunquam fuisse locutum,
et quamvis id contrarium auctoritatibus viderent,
propter satisfaciendum tamen regi peractum est.
Quamobrem | null | 84977574-518a-4fee-bec2-a7e215c460ce | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adeuntes pontifices regem, dixerunt
ei: « Frater et coepiscopus noster Gregorius sacramentis
se innocentem ostendit. Quid nunc de te,
vel Bertranno episcopo, qui fratri nostro calumniam
inflixit, agendum censes, nisi et communione
privemini? » Quibus respondit rex a semetipso haec
non dixisse, sed a Leudaste indicata narrasse. Quaesitum
Leudasten, nec inventum (ipse enim sibi timens
audientiam fugerat) antistites excommunicaverunt
eum et absentibus ne eum in communionem
reciperent, scripserunt. Eo loci mirabilem patientiam
regis qui aderant mirati sunt, quia, quamvis tale
scelus de regina diffamatum foret quod ipsi quoque
ignominiam generaret, nunquam tamen ita animo
commotus est ut quemlibet injuste opprimeret. Quod
alias sane non consueverat agere. Solummodo Leudasten,
eo quod contra episcopum falsum tulerat
testimonium, excommunicatum ab omni suo jussit
eliminari regno. Tunc Leudastis universas suas res,
quae ei per beneficium regis concessae fuerant, a
civitate Turonica in Biturigum fines asportavit; et
diu huc illucque oberrans, tandem, post longum aevi
spatium, reconciliatus Ecclesiae et in gratiam receptus
a rege, dum moneretur a Pontifice Gregorio
quatenus observaret se a reginae animo contra se
turbato, parvipendens admonitionem, dum illa in
quadam oraret ecclesia, ad pedes ejus provolvitur.
A qua despectus, dum oratorium fuisset egressus et
quaedam mercimonia emere vellet, ut muneribus
sibi reginam conciliaret, ab ejus pueris circumvallatur.
E quibus unum gladio percutiens, a reliquis
in fugam actus in medio ponte Parisiacae urbis, pede
inter duo ligna lapso tibiam sibi fregit. Unde sublatus,
et in unam villam jussu regis ad sanandum deportatus,
a missis reginae inter duos vectes effracto
gutture, infelicem vitam finivit.
Hoc ergo exitu periit, qui ut crimen episcopo suo
objiceret, multos in vincula conjecerat, quosdam
etiam verberibus affecerat. Nec in ipsis quoque
sceleribus degenerabat. Nam de fiscalinis ortus servis,
primum culinae deputatus est regiae. Sed, quia
lippis erat oculis, inde in pistrinum redigitur. Ubi
dum inter fermentatas massas se delectari assimulat,
fuga se servitio subtraxit. Quam dum saepius reductus
repetit, auris abscissione signatus est. Qui hanc
injuriam tegere non valens, ad uxorem Chariberti
regis se contulit. Cui adulationibus familiarissimus
factus, custos equorum efficitur. Inde comitatum super
caeteros nactus custodes, post mortem reginae
comitatum Turonicum a Chariberto percepit. De quo
cum ignominia, quam praefati sumus, dejectus est.
Riculfus vero clericus, qui contra antistitem proprium
falsus non dubitavit esse testis, praecipiente
rege tanta sustinuit flagella ut, etiamsi aereus foret,
miraculum tamen spectantibus praeberet tanta patiens
tormenta. Verum a capitali supplicio interventu
beati Gregorii, liberatus est. Qui, inter cruciatus
et verbera, hoc confessus est ideo se talia de
regina adinvenisse ut ea de regno ejecta, Clodoveus
(qui solus ex filiis Chilperici supererat) a patre regnum
suscipiens regnaret. Hic etenim Clodoveus, ex
alia uxore Chilperici natus, post mortem filiorum
regis qui ex Fredegunde geniti erant, instigante
ipsa regina, apud Brenacum villam a patre manere
jussus est, ut simili quo fratres morbo deperiret.
Nam apud eumdem vicum dysenteriae tunc saeviebat
pestis. Sed ille ubi mortis evasit discrimen, dolos
persentiscens novercae, fastuose eam despiciens jactitabat
se solum haeredem regni relictum. Non defuere
tamen qui delatoria contra eum usi arte, non
solum quae ipse injuriose loquebatur de regina, verum
et aliqua ad ipsam referrent mendacia, asserentes
maleficio matri cujusdam meretriculae, quae
cum Clodoveo solita erat cubare, ejus filios interiisse.
Regina, hoc audito, iracundia commota, puellam
quidem caesam ante hospitium Clodovei palo praecepit
infigi. Matrem vero ejus, verberibus laceratam,
vera fuisse quae dicta erant profiteri coegit. Cum a
rege ultionem posceret, rex, venatum profectus,
filium ut ad se veniret jussum alligari fecit, et reginae
direxit. Quem illa sepsit in custodia, interrogans
rei veritatem, vel qui ex principibus ei faverent.
Verum ille nihil criminum confessus, amicos
suos seu familiares detexit. Illa eum post biduum
trans Matronam in villam, Nocetum nomine, duci et
ibi in custodia cultro interimi mandans, regi per
subintroductas insinuari fecit personas, quod ipse
se interfecisset, et adhuc cultrum in loco vulneris
persisteret. Quod rex audiens, nullum pro morte
filii concipiens luctum, eum ibidem sepeliri mandavit.
Mater Clodovei crudeliter necata, | null | 5171394a-050b-4e51-99f2-e477cdb1cc94 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
soror a pueris
reginae illusa, in monasterium est detrusa. Mulier,
quae contra eum locuta fuerat, ut viva ureretur adjudicata,
dum mendacium dixisse frustra clamaret,
ad stipitem ligata vivens exusta est. Thesaurarius
Clodovei, a Cupane Stabuli comite de Biturico retractus
et reginae vinctus directus, ab ipsa, rogante
pro eo beato Gregorio Turonico episcopo, vinculis ac
poenis absolutus est.
CAPUT XLIV. #De Chilperici spectaculis. De Salvii visione, et quae eam secuta sunt.@#
Per idem tempus, Chilpericus apud Suessionas
vel Parisius circos aedificari jubens, spectacula populis
praebuit. Sane post memoratam synodum,
dum beatus Gregorius, ad propria rediturus, cum
sancto Salvio familiare colloquium in atrio domus
regiae haberet, ait ad eum vir Domini Salvius:
« Videsne, o frater, super tectum aulae quae ego
cerno? » Cui cum ille responderet se nil aliud quam
tegulas, quas rex pridem superponi jusserat, videre,
rogaretque ut, si ipse aliud quidlibet cerneret, indicaret
(aestimabat enim illum solito more jocari),
ille iterato ad eum. « Conspicio, inquit, gladium
irae Dei super hanc dependentem domum. » Nec
frustra haec vaticinatus est. Nam post viginti dies
duo filii regis mortui sunt: de quibus paulo post
dicemus. Ipse quoque archipraesul Gregorius, una
noctium post matutinos hymnos strato recubans,
vidit angelum Dei super ecclesiam volantem, qui
clara voce dicebat: « Heu! percussit Deus Chilpericum
et cunctos filios ejus. Nec erit ex his qui nunc
vivunt ullus in regno ejus successor. Tunc » enim
quatuor adhuc superstites erant. Hoc tempore synodus
apud Lugdunum congregata multos episcoporum
negligenter agentium coercuit.
CAPUT XLV. #De benedictione quam judaeus respuit, Chilpericus expetiit, et de Eparchii reclusi obitu.@#
Interea Chilpericus, in villa Novientum nominata
consistens, dum Parisius iter suum destinavisset,
praefatum Gregorium antistitem rogabat, ut cuidam
Judaeo, nomine Prisco, sibi familiarissimo manus
imponeret. Sed reluctantem Judaeum et se non credere
reclamantem, insuper et fidei nostrae derogantem,
opportuna satis disputatione beatus pontifex
redarguit. Cui rex: « Quia, inquit, o sancte sacerdos,
perfidus benedictionem respuit, utique et ipsa
elongabitur ab eo. Ego vero tibi dico verbis Jacob,
quibus ille contra se luctantem allocutus est angelum: #Non dimittam te, nisi benedixeris mihi
(Gen.
XXXII)
@#. » Pontifex igitur benedicens regi, ac una cum
eo cibum accipiens, ad propria rediit.
Eo tempore obiit Eparchius apud Engotismam reclusus,
vir magnificae sanctitatis, qui hominem, furti
gratia patibulo suspensum, vitae restituit.
CAPUT XLVI. #De Theodoro Massiliensi episcopo et Lupo cive Turonensi: de eclipsi lunae, et prodigioso sanguinis fluxu aliisque portentis.@#
Ipsis diebus Theodorus, Massiliae episcopus, a Dinamio
rectore Provinciae comprehensus injuste et
injuriis affectus, dum inde liber ad regem Childebertum
properaret, iterum a Guntranno rege capitur.
Cujus clerici odio eum habentes, hoc audito
res ecclesiae invadunt, promptuaria spoliant; de
ipso etiam pontifice crimina falso proloquuntur.
Tunc Childebertus rex ad avunculum suum regem
Guntrannum dirigit, mandans partem Massiliae,
quam ei post obitum patris sui dederat, sibi reddi;
sin alias, sciret se eo plura amissurum. His Guntranno
nequaquam assentiente et insuper vias in
regno suo custodiri jubente, ne quis fidelium nepotis
sui Massiliam adiret, Childebertus Gundulfum,
senatorii generis virum, suum vero domesticum,
ducem creatum, memoratam direxit ad urbem. Qui
per Turonicam eo tendens civitatem, a beato Gregorio
agnitus (quod matris ejus esset avunculus)
humanissime diebus quinque apud ipsum est habitus,
ac itineris necessariis sumptis est profectus.
Cumque a Dinamio et clericis ipsi quidem introitus
urbis, episcopo vero Theodoro, qui jam custodia
solutus se ei junxerat, ingressus negaretur ecclesiae,
tandem aliquando Dinamio suaserunt, ut in ecclesia
Beati Stephani, quae muris vicina erat, eis collocuturus
descenderet. Quo dum venisset, ab ostiariis
ipse solus receptus est, caeteris qui cum sequebantur
exclusis. Deductusque a Gundulfo ac antistite in
salutatorium, increpatur graviter. Illis itaque qui
cum eo venerant, et se non receptos indignabantur,
fugatis, Gundulfus seniores capi praecepit, volens
eos ad urbem deducere, ut illi portas aperirent. Interim
Dinamius, agnoscens se captum teneri, ad pedes
eorum ruit, pollicens se portas reseraturum | null | be672c87-b5f1-4534-b41b-9ad31343d10d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regique
simul et pontifici de reliquo fidem servaturum.
Sua igitur fide dimissus, ducem pariter cum pontifice,
exsultante omni populo, recepit in urbem.
Clerici sane, qui eo impulsore nequiter contra suum
egerant pastorem, dum ad domum ejus se contulissent,
fidejussores dare compulsi sunt ut regi Childeberto
se praesentarent. Gundulfus autem, recepta
Massilia et episcopo suae sedi restituto, ad regem
reversus est. Dinamius autem, spreta quam promiserat
fide antistiti, ad Guntrannum regem mittit qui
dicerent se quidem urbem tradere velle, sed
Theodorum obstare; nec illi cives ullatenus parituros,
nisi sacerdos alicubi truderetur exsilio. Quibus
verbis rex irritatus, eum sibi vinctum exhiberi jussit.
Sed cum antistes, sibi metuens, non facile egrederetur
ab urbe, evenit necessitas dedicandae basilicae
suburbanae. Dum igitur eo properaret, ex insidiis
subito adversarii prorumpentes, clericos caeterosque
obsequentes caesos in fugam agunt ipsumque
equo proprio dejectum vili imponentes jumento, ad
regem deduxere. Cui Aquensem pervenienti ad urbem,
Plentius episcopus clericos ac caetera viae attribuit
necessaria. Porro rex eo discusso, dum immunem
invenisset a culpa, multis honoratum muneribus
ad suam reverti imperavit Ecclesiam. Qui a
plebe cum laetitia receptus, invenit ecclesiae res suasque
a clericis pervasas. His quippe pro causis
foedus inter Guntrannum et Childebertum ruptum,
discordiaque immensa acta est. Verumtamen regibus
hoc modo ab invicem dissidentibus, Lupus quidam
civis Turonicus uxore defuncta, dum clericatum
expeteret, a fratre Ambrosio ne id faceret prohibitus
est, pollicente conjugem se ejus congruam generi
illi provisurum. Cui rei dum studet dare operam, ab
adultero, qui cum conjuge Ambrosii stupri rem habebat,
utrique perempti sunt. Dumque unus alterum
Deo subtrahere ac vitae praesentis oblectamentis tradere
nititur, et se et illum perdidit.
Hoc anno Luna eclipsim passa est, et intra territorium
Turonicum verus de effracto pane sanguis
effluxit. In Silvanectensi pago, hominis cujusdam
domus, cum ille mane surgeret, sanguine introrsum
aspersa apparuit. Murus Suessionensis divinitus
subversus est. Andegavis terraemotus factus est.
Intra muros urbis Burdegalensis ingressi lupi canes
devoraverunt ignisque per coelum cucurrisse visus
est.
CAPUT XLVII. #De Prisci Judaei obstinatione et interitu.@#
Ea tempestate, Chilpericus rex, dum multos Judaeorum
baptizari jussisset, et ipse eos ex sacro
lavacro suscepisset, nullatenus Priscum familiarem
suum (cujus supra meminimus) verbis ad credendum
convertere poterat. Jubens ergo eum custodiae
mancipari, ab eo muneribus seducitur ut daretur
ei spatium filium suum Massilensi Hebraeae conjungendi,
ac tum demum jussa compleret. Sed qui noluit
confiteri. Christum, non longo post tempore
descendit ad infernum. Nam orto inter ipsum ac
quemdam Patirum, ex Judaeo conversum, jurgio, ab
eo gladio percussus interiit.
CAPUT XLVIII. #De Chilperici ob interfectum praesidium pontis Parisiensis in Guntrannum ultione.@#
Apud pontem Parisiacae urbis memoratus princeps
custodes posuerat, ut insidiatores de regno
fratris sui Guntranni advenientes arcerentur. Hos
Asclepius, officio quondam ducis functus, nocte
una omnes interemit, pagumque ponti proximum
depopulatus est. Quapropter Chilpericus cum exercitu
super fratrem irruere volens, consiliis bonorum
virorum monitus restitit, mittens fratri legatos,
ut mala sibi illata corrigeret. Ille justitiae amator,
prout monebatur, agere non distulit. Verumtamen
Chilpericus his non contentus, aliquas a fratre civitates
auferens, novos eis comites praefecit, praeceptum
dans, ut earum tributa suo inferrentur thesauro.
CAPUT XLIX. #De tabellariis Charterii episcopi deprehensis, et Theodorici ortu.@#
His diebus a Nunnichio comite Lemovicino duo
detenti sunt homines, ex nomine Charterii Petrogorici
antistitis litteras ferentes. In quibus, inter
alia quae de Chilperico continebantur maledicta,
hoc etiam legebatur: « Quod episcopus quereretur
se de paradiso pulsum descendisse ad infernum. »
Utique hoc volens intelligi, quod a regno
Guntranni in dominium devenisset Chilperici. Quibus
regi pariter cum delatoribus directis, praecipitur
adduci episcopus, de his rationem redditurus. Sed
cum non facile convinceretur, ad propria illaesus
regredi jubetur. Denique post funera filiorum,
Chilperico filius nascitur, quem sequenti anno Parisius
in Pascha baptizari fecit Theodoricumque
nominavit.
CAPUT L. #De legatione feciali Childeberti ad Chilpericum.@#
Porro Childebertus Egidium Remensem archiepiscopum,
cum aliis optimatibus, ad Chilpericum
patruum suum confirmandi foederis, quod inierant,
causa dirigit. Ex quibus Egidius in hunc modum
legationis retulit ordinem: « Pacem, quam | null | 128fda8f-8784-46e6-956b-fec76880ee5f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tecum,
gloriose rex, inclytus nepos tuus firmavit, petit
omnino a te stabiliri. Fratris denique tui benevolentia
ideo uti nequit, quia partem ejus ex Massilia
injuste retinet, neque transfugas reddere ei vult
suos. Idcirco si, junctis viribus vestris, unanimes
ejus expugnationem adorsi fueritis, ultio debita pro
illatis injuriis ab eo facile exigi poterit. » Ad haec
ita respondit rex: « Fratris, inquit, mei culpa tam
est in aperto ut difficile occultari queat. Nam si dulcissimus
nepos meus animo malefacta recenseat sua,
reliquis praetermissis, reperiet patrem suum fraude
Guntranni interisse. Quapropter et ego me spondeo
adjutorem illi in ultionem paternae futurum necis,
qui amiserim fratrem magnae, si nunc viveret, dilectionis. »
Haec dum rex perorasset, datis obsidibus
foedus stabilitum est. Continuo Chilpericus exercitum
de regno suo commoveri praecepit, qui civitates
fratri subditas obsidens, circumjacentes depopularetur
agros. Tunc Berulfus partium ejus dux, cum
Turonicis et Andegavis una ex parte, Desiderius et
Biadastis ex alio latere cum maxima multitudine,
Bituricenses aggrediuntur. Quibus rex hoc dedit
mandati ut, capta urbe, sacramenta de nomine exigerent
suo. Sed Biturigi apud castrum Mediolanense,
quod nunc Magdunum dicitur, quindecim
armatorum millia Desiderio duci opponentes, cum
eo conflixere. Reliqui duces urbem obsidione cinxerunt.
Chilpericus vero, licet nondum exercitus Childeberti
advenisset, tamen quosdam de ejus ducibus
secum habens, universas copias suas per Parisius
transducens, cuncta vastando Milidunum venit. Cui
Guntrannus non dubitavit obviam ire, in solo Deo
spem habens, cuneumque hostium, prae cupiditate
ab aliis segregatum, crepusculo noctis aggressus
ultima labefactavit pernicie. In crastinum, intercurrentibus
legatis, frater cum fratre paciscitur,
pollicentibus utrisque commissorum correctionem.
Quippe Chilpericus, cum milites furto ac rapinis
abstinere moneret, nec tamen obtemperarent, comitem
Rotomagensem gladio percussit, sicque reliquos
coercens, ad propria reduxit, cunctam prius
restituens praedam, captivosque relaxans. At illi
qui Bituricos obsederant, accepto nuntio ut inde recederent,
quaecunque oculi viderant, manus rapiebant,
dum ad sua redirent.
CAPUT LI. #De vulgi in Egidium episcopum seditione.@#
Childebertus autem omnes militiae suae, quas aggregaverat,
cohortes dum uno in loco detinet, murmur
subito populi minoris adversus duces et Egidium
episcopum, nocte proxima, infremuit, dicentis:
« Tollantur a facie regis, qui regnum ejus inter se
venditant, qui urbes ejus alienae subjiciunt ditioni. »
Haec dicentes mane facto ad tentorium regis properant
armati, ut Egidium interimerent pontificem.
Quo cognito, sacerdos, ascenso equo, cum paucis
fugam arripuit. Cui tam veloces timor fugienti
addidit alas ut labentem tibiae fasciolam colligere
non curaret. Ea tamen causa illi auxilio fuit quod
adversarii equos, ad insequendum paratos, non habebant.
Dumque illi moram in sequendo faciunt,
ipse se intra urbem Remorum contulit. Post haec
Guntrannus Childeberto nepoti suo partem Massiliae,
quam invito eo retinebat, reddidit. Chilpericus quoque
pro obitu filii, quem ei natum supra diximus
fuisse, gravi affectus moerore, nuptias filiae suae,
quam regi Hispaniae per legatos tunc desponderat,
in posterum distulit. Quapropter, missis veredariis,
legatum qui in Hispaniam regrediebatur revocavit,
dicens ei: « Luctu pro morte filii gravatus, nuptias
in tempus quod constitui celebrare nequeo. » Verum,
legato insistente, voluit eo dirigere filiam,
quam ex Audovera susceperat Deoque in monasterio
Pictaviensi tradiderat. Sed a beata Radegunde
prohibitus est.
CAPUT LII. #De Mummolo magiae et veneficii insimulato.@#
Dum ista geruntur, relatio quorumdam ad Fredegundem
cucurrit reginam, dicentium puerum, qui
tunc defunctus erat, technis Mummoli sui praefecti,
per quasdam mulierculas maleficiis et incantationibus
vitam amisisse. Is reginae jamdudum erat infensus.
Quae talia de eo audiens, rapi meretrices ad
supplicia jubet, quae se fatebantur carminibus multos
interemisse innocentes, filiumque ejus pro
Mummoli donasse salute. Tunc quidem regina alias
earum flammis tradidit, alias rotis innexuit. De
Mummolo vero apud regem questa est. Quem rex
oneratum catenis adduci trabeque revinctis post
terga manibus suspendi praecipiens, quid maleficii
nosset interrogabat. Sed nil se de morte filii regis
nosse dicens, hoc solummodo confessus est quod
potiones praecantationesque varias a memoratis accepisset
mulierculis, ad promerendam regis et reginae
gratiam. Tandem depositus, mandavit regi se
nil sensisse poenarum. Ille | null | 6beadbaa-7655-45fe-8901-59df8c60b858 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eum maleficum esse protestatus,
loris durissimis flagellari, ac gladio percuti
imperavit. Pro cujus vita regina, aegre licet, obtinuit.
Qui tamen non post multum dolore ipsorum
tormentorum interiit. Regina autem assumens thesaurum
pueri, vestes quidem omnes igne combussit,
aurum vero fornace conflans terra obruit, ne quid
esset quod ei filium ad memoriam reduceret.
CAPUT LIII. #De clerici cujusdam libidine, et inaratitudine detestanda.@#
Porro Etherius Lexoviae episcopus clericum quemdam,
propter puellam quamdam quam seduxerat,
morti destinatum, viginti redemit aureis. Cui, profitenti
se doctorem fore litterarum, scholam committit.
Sed cum a parentibus puerorum, quos docebat,
saepe ad convivium vocaretur, unius matrem
concupivit. Quod cum illa casta indicasset viro suo,
et ille clericum ad supplicium quaereret, iterum a
pontifice liberatus pristino restituitur honori. Hic
itaque miser tantorum oblitus beneficiorum, dum,
una dierum, pontifex ad agricultores exercitandi
gratia exiisset, cum securi eum pone sequebatur.
Conversus sacerdos et videns eum: « Ut quid, ait,
me cum hac prosequeris dolabra? » Tunc ille, ejus
provolutus pedibus, veniam petiit, dicens: « Indulge,
Pater sancte, reo facinus confitenti. Ab archidiacono
namque ut talia auderem impulsus, ter jam
elevatis ad te percutiendum manibus, subita tegebar
caligine validoque arripiebar tremore. At ubi deposueram
manus, confestim et visus et vigor redibat
pristinus. » Quod ubi antistes audivit, Deo gratias
agens illum haec tacere jussit seque ad domum
contulit. Verum archidiaconus perpendens per alium
se non posse nocere episcopo, per seipsum calumniam
fingit, asserens se vidisse mulierem a cubiculo
pontificis egredientem. Statimque cum jam
dicto clerico irruens, episcopum vinciri imperat.
Alligatur pontifex ejus manibus, de cujus saepe brachiis
vincula dejecerat, atque ab eo mancipatur
custodiae, quem saepius coenoso eduxerat de carcere.
Interea cernens episcopus humanum sibi deesse
auxilium, precibus opem implorat divinam. Itaque
divinitus solutis vinculis, custodibusque sopitis, fugiens
e custodia ad regem transiit Guntrannum.
Tandem adversarii inventa occasione, regi Chilperico
suggerunt, illum proditorem regni esse. Verum
populus pro pastore moestus, direxit qui regem pro
reducendo eo exorarent. Chilpericus ergo misit ad
fratrem, ut pontificem ad suam dimitteret urbem,
dicens se nil offensae in ipso reperisse. Guntrannus
autem multas episcopo tribuens pecunias, ad propria
eum remisit, datis ad antistites regni sui epistolis,
ut illum muneribus honorarent. Qui iter faciens
tanta a fidelibus suscepit munera, quanta vix
civitati inferre suae quivit.
CAPUT LIV. #De Clotarii filii Chilperici ortu, partis Massiliae per Mummolum restitutione, et Chilperici metu.@#
In illis diebus Chilperico denuo natus est filius,
nomine Clotarius. Quapropter universos carceres in
regno suo Chilpericus aperiri jussit, et diversorum
reos criminum absolvi. Verum idem rex Parisius
urbem, contra pactum quod cum Francis inierat,
(ne scilicet jure dominantis eam aliquando ingrederetur)
violenter intravit. Ob quam rem portionem
ejusdem civitatis, quae eum contingere videbatur,
juste amisit. Mummolus partem Massiliae, quae Guntrannum
ac Childebertum competebat, a se pervasam
reddidit. Chilpericus, metuens Guntrannum et
Childebertum contra se conspirasse, apud Camaracum
thesauros omneque defensionis suae praesidium
constituens, exercitum saepe movebat, et ac si ad
praelium progressurus, in papilionibus residere faciebat.
CAPUT LV. #De Innocentio Ruthenorum et Sulpicio Biturigum episcopis, deque rosarum praematuritate et arboribus biferis.@#
Theodosio Ruthenorum episcopo defuncto, Innocentius
Gavalitanorum comes, per decretum Brunechildis
reginae, successit. Remigio quoque Biturigum
praesule decedente, Sulpicius a Guntranno rege
substituitur: dicente praefato principe multis episcopatus
competitoribus: « Non est, inquit, nostrae
consuetudo mansuetudinis ecclesias Christi pretio
vendere, ne nos damnatione digni, et vos Mago
Simoni similes videamini. » Et hoc quidem rex dignum
memoria protulit verbum. Hoc anno rosae visae sunt
mense Januario; et arbores, quae mense Julio
fructus protulerant, iterum mense Septembri alios
protulerunt.
CAPUT LVI. #De filiae Chilperici regis per legatos desponsatione.@#
In cujus mensis Kalendis, Chilpericus filiam suam
Hispanorum regi hoc ordine per legatos despondit.
Veniens Parisius, fiscalinorum multos a parentibus
segregatos, cum filia Hispanias petere vi compellebat.
E quibus aliqui vitam sibi laqueo extorserunt,
ne a propinquis quoquam secederent. Multi etiam
violentia illuc ire coacti, testamenta condiderunt,
quasi in | null | 8de768b3-48ac-4b6c-874d-f7f490b754ab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
proximo vita carituri. Talisque tunc luctus
Parisiacis erat incolis, qualis quondam fuit Aegyptiis
interemptis primogenitis. E legatis sane Childeberti
(quos ad Chilpericum direxerat, obtestans ne
de thesauris civitatum, quas sibi praeripuerant, vel
de mancipiis, quidquam filiae tribueret) unum clam
interemptum fuisse ferunt. Suspicio erat Chilpericum
ejus necis fuisse auctorem. Qui tamen per reliquos
nepoti mandans, nil se ex vetitis praesumpturum,
multa ex suo filiae largitus est. Quinetiam
regina tanta in auro, argento variisque vestibus
protulit munera ut rex existimaret se inopem relinqui.
Cernens illa turbari propter hoc regem, ad
circumstantes Francos, ita ut Chilpericus audiret,
sic locuta est: « Nullus, inquit, nostrum autumet
haec regalium esse ornamenta thesaurorum. Quaedam
enim ipse princeps mihi dotis nomine contulit,
quaedam proprius labor acquisivit, aliqua vestra
munificentia tribuit. » Hac satisfactione suscepta,
intentio regis quievit. Francorum quoque primores
filiam regis clarissimis ditavere donis. Tanta denique
thesaurorum fuit copia, ut sex plaustra his
onerata eam praecederent. Quae digrediens ab urbe
Parisiorum, post oscula et lacrymas parentum,
dum curru veheretur, in ipso portae limine effracto
unius axe rotae, ad terram corruit. Cui cum plurimi
malam optarent horam, populus hoc pro auspicio
suscepit. Dum octavo denique ab urbe milliario
tentoria fixissent, quinquaginta viri, raptis
centum equis cum eorum aureis phaleris, ad Childebertum
regem se contulerunt. Unde metuens
Chilpericus, ne aliquae insidiae pararentur filiae a
nepote suo vel fratre, quatuor millia armatorum
ejus deputavit tuitioni, quibus Bobo et Wado duces
praeerant. Praecepit etiam ut de substantiis pauperum
necessaria eis in itinere subministrarentur:
ne fisci redditus aliquo modo minuerentur. Hac
igitur cum pompa, cumque utriusque sexus multimoda
familia, Hispanias petiit Chilperici regis filia.
Ii vero qui eam deducebant, cuncta per quae ibant
vastata linquebant.
CAPUT LVII. #De Fredegundis astu et illecebris, et Chilperici obitu ac moribus. Deque Aurelianorum cum Blesensibus in Dunenses expeditione.@#
Erat autem praefata Fredegundis forma egregia,
consilio callida, dolis (excepta Brunechilde) parem
nescia. Quae addicto ad suas libidines Chilperico,
ita mentem ejus cupiditate sui obstruxerat ut femineas
vincere non praevalens aviditates, quasi vile
mancipium insolentiae muliebri obsequeretur. Dum
igitur impenso eam diligeret amore, quadam die,
venatum profecturus, e regia in stabulum descendit
equorum. Regina vero aestimans regem jam progressum,
in interiori cubiculo caput proprium aquis
parabat abluere. Rex ergo iterum in regiam regressus,
cubiculum post illam intravit, et eam, ut jacebat,
super scamnum acclinem baculo in posterioribus
ludens percussit. Illa autumans Landericum
hoc fecisse (qui comes tunc et major domus erat
regiae consueveratque cum regina stupri habere consuetudinem),
ait: « Ut quid, Landerice, talia facere
praesumis! » Illico rex, ac si amens effectus, ubi haec
audivit, in suspicionem deductus, indignatione nimia
furens animique impos, exsiliit, fugiens turpis
corruptelae contagia. Nec furentem capiebat aula.
Itaque silvarum secreta petiit, ut venatibus intentus
tantam animo conceptam leniret iracundiam. Cognoscens
vero regina non aequo animo regem verba
tulisse sua, et periculum suae imminere saluti, si
eum opperiretur venturum, timorem abjicit femineamque
audaciam assumit. Et mittens vocari jussit
Landericum, cui et dixit: « Res capitis tui, Landerice,
nunc agitur; plusque tibi de sepultura quam
de lectulo, nisi caves, in proximo cogitandum erit. »
Narravitque ei cuncta quae dicta seu gesta fuerant.
Quibus agnitis, Landericus reputare secum scelera
sua ipse coepit et conscientiae stimulis exagitari.
Nullum fugae locum, nec evadendi subsidium sibi
relictum; circumventum, velut quibusdam retibus,
et captum teneri. Denique ingemiscens altius: « Vae,
inquit, diei, quo in tantam cordis amaritudinem deveni!
Discrucior miser animo, et quid agam vel
quo me vertam ignoro. » Cui Fredegundis: « Ausculta,
ait, paucis; et quid ego te facere velim, et quid
nobis profuturum sit, scies. Revertente rege de
venatione, ut ei mos est, sub obscura nocte, immittantur
homicidae, qui praemiorum pollicitatione contemptum
sumentes vitae, lethali eum perfodiant
vulnere. Quo facto, nos securi a mortis periculo,
cum filio regnabimus Chlotario. » Laudat Landericus
consilium, et revertentem de silva Chilpericum, his
qui cum eo venerant alio | null | 7eafa988-2622-4811-9bde-6c0608b32301 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
intentis, circumstantes
qui missi fuerant praecepto satisfaciunt, atque desilientem
equo opprimunt, clamantes « insidiatores,
a Childeberto rege Austrasio directos, dominum
suum interemisse et se in pedes quantocius silvam
versus dedisse. » Quo audito, qui aderant, arreptis
equis, quos non videbant insequi conati sunt. Quos
cum minime invenissent, ad propria sunt reversi.
Madalulfus Silvanectensis episcopus (qui jam tertia
die in tentorio residebat et regi minime colloqui
poterat propter fastum superbiae, qua idem rex
tumebat) ut eum interfectum cognovit, advenit. Ablatoque
ejus corpore et veste meliori circumdato,
navi imposuit, et a Calensi villa, ubi haec acta fuerant,
Parisius deducens, in basilica sancti Vincentii
sepelivit. Fuit vero Chilpericus gulae deditus, cujus
Deus venter erat. In cujus tempore pauci clerici ad
episcopatum sunt promoti, ipso neophytis ecclesias
contradente. Ipse namque omnes sui temporis sapientes
scientia se anteire existimans, composuit
duos libros imitari Sedulium volens. In quibus plurimi
versus scazon erant, breves quoque syllabas
pro longis, longasque pro brevibus continebant. Cumque
et alia opuscula, vel hymnos, sive missas componeret,
quae nulla poterant ratione suscipi, cum
ipsis etiam memorati superius libri a memoria aboliti
sunt hominum. Causas pauperum non facile ad
se ingredi sinebat, Ecclesias seu monasteria hostili
odio insectabatur: adeo ut plerumque in palatio
residens astantibus sibi diceret: « Ecce, divitiae
nostrae ad ecclesias transierunt; soli nunc episcopi
regnant, solis eis defertur honor. » Sacerdotes etiam
Domini sibi in fabulam verterat et in proverbium.
Quid autem plura de ejus pravis recensemus moribus?
Nullum denique unquam perfecte dilexit, a
nullo dilectus est. Hoc modo periit invisus suis, nec
amabilis extraneis.
Defuncto Chilperico, Aurelianenses juncti Belesensibus
expeditionem super Dunenses agentes, eos
inopinate oppresserunt; res eorum mobiles auferentes,
immobiles igne cremantes. Sed eis ad sua
redeuntibus, Carnotini cum Dunensibus foederati
similem per omnia ultionis inflixerunt plagam, par
pari referentes. Et cum in majus ira augmentaretur,
intervenientibus utriusque partis comitibus pax
facta est.
CAPUT LVIII. #De Fredegundis et thesaurariorum Chilperici profugiis.@#
Interea Fredegundis regina marito viduata, ad
basilicam Parisiacae urbis in honore sanctae Mariae
dicatam, cum thesauris quos secum habebat se conferens,
a Ragnemodo suscipitur episcopo. Nam thesaurarii
Chilperici regis, cum thesauris apud Calam
vicum repertis cumque missorio aureo quem idem
rex magnis fabricarat impensis, ad Childebertum
regem se contulerunt. Porro eadem regina prudenti
consilio usa, ad Guntrannum regem legatos direxit,
mandans se cum filio, quem ex Chilperico fratre
ipsius susceperat, in clientelam illi velle tradere.
Guntrannus, de fratris interitu veris indiciis certior
factus, Parisius summo studio contendit. Occurrit
autem ei Fredegundis et eum intra urbem recepit.
Post quem Childebertus adveniens, dum a civibus
ingressus ei prohiberetur, ad patruum mittit, poscens
ut pactum quod dudum inierant rectius firmaret.
Verum memoratus princeps ipsos quidem
legatos perfidiae redarguit, quod eorum pravis consiliis
amicitia, olim cum nepote juncta, dirempta
foret; se vero cum eis foedus non facturum respondit.
His Childebertus sibi nuntiatis, iterum mandavit
ut se de regno Chariberti, quod sibi debebatur,
removeret. Respondit ille « sibi magis deberi, qui
frater defuncti erat, nec se ullo modo fraternam
haereditatem alteri cessurum. » Rursum alios nuntios
mittens Childebertus rogabat ut Fredegundis
sibi ad supplicia traderetur, quae patrem cum patruo
maligno peremisset ingenio. Respondit ille
« in proximo placitum cum nepote se habiturum,
ibique de his et similibus tractaturum. » Eosque
ei a quo directi fuerant remisit. Occulte namque
Fredegundi videbatur patrocinari. Quam dum saepius
ad convivium evocaret, una dierum e medio
prandio regina surgens a rege invitabatur, ut aliquid
cibi adhuc sumeret. Sed illa juxta consuetudinem
mulierum sibi accidisse dicente ut pro conceptu
surgeret, rex admiratus est, sciens nondum
quartum praeteriisse mensem, quo alterum pepererat.
CAPUT LIX. #De Clotarii filii Chilperici per principes inauguratione, deque Guntranni plausibili ad populum concione.@#
Principes sane Chilperici, e quibus Ansoaldus
primus erat, acceptum filium ejus Clotarium per
civitates regni ejus circumduxerunt, et sacramenta
ex nomine ipsius atque Guntranni susceperunt.
Guntrannus vero universos, quos Chilpericus injuste
oppresserat, relevans, Ecclesiis testamenta ab
eo ablata restituit. Sed suspectus horum inter quos
venerat malitiam, nusquam nisi armis custodibusque | null | 1292f2cd-b26d-4a37-9d87-adab3421fe05 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vallatus progrediebatur. Unde quadam die in ecclesia
facto silentio, circumstantem populi multitudinem
hac voce rogavit: « Obsecro, inquiens, vos
qui adestis populi, ut firmiorem quam fratribus
meis ante hoc non servastis, mihi fidem custodiatis,
quatenus valeam cum quiete nepotes enutrire
meos, vosque cum justitia regere: ne forte (quod
Deus avertat) me ante tempus sublato, et ipsi careant
nutritore, et vos rectore. » Cumque ejus verba
admirans populus laudasset, Dominum pro ejus rogabat
salute.
CAPUT LX. #De Rigundis detentione, et dotis ejus occupatione.@#
Dum haec agerentur, Rigundis Chilperici regis
filia (quam ad Hispanias missam fuisse diximus),
Tolosam veniens, moras itineris ibi innectere coepit.
Sed, perlato ad aures Desiderii urbis ducis de
morte Chilperici nuntio, capta ac thesauris omnibus
spoliata in basilicam sanctae Mariae confugit.
Cui Desiderius arctum constituens victum, thesaurum
sigillo munitum, in quadam domo fortissimis
tradidit viris custodiendum, et ipse ad Mummolum
Avenione residentem transiit.
CAPUT LXI. #De Theodori Massiliensis, qui pseudofratrem Guntranni extulerat, multa; et de prodigiis ejus anni.@#
Nova iterum contra Theodorum Massiliae pontificem
jurgia sunt orta, eo quod Gundoaldum quemdam,
qui se fratrem Guntranni falso asserebat,
suscepisset. De cujus origine pauca disserere libet.
Hic denique Gundoaldus, in Galliis natus moreque
regum, a matre sua enutritus (uti consuetudo antiquis
Franciae fuit regibus), comam capitis profusam
gerebat. Oblatus itaque a matre Childeberto
seniori est, dicente ea quod Clotarii fratris ejus
filius esset. Sed quia Clotarius eum odio habebat,
ideo ad ipsum, cujus nepos erat, delatus ut ab eo
educaretur. Quem Childebertus, expers filiorum, ad
educandum suscepit, poscentique Clotario videndum
transmisit. Ille intuitus eum incidi ejus praecepit
capillos, hunc suum negans filium fuisse. Post obitum
quoque ejus, dum a Chereberto ejus filio loco
fratris aleretur, a Sigeberto evocatus, iterum incisis
crinibus Coloniae in custodiam truditur. Unde fuga
elapsus, succrescentibus capillis primum ad Narsetem
Italiam tunc gubernantem, indeque ad imperatorem
transiens, familiarissimus ei efficitur. Lapso
sane pauci temporis intervallo, Guntrannus
Boso, cujus supra meminimus, ad sepulcrum Domini
orationis gratia properans, eum Constantinopoli
reperit. A quo, ut ipse post asseruit, sollicitatus
ad Gallias rediit, et a Theodoro episcopo Massiliae
exceptus, sumptis ab eo equis ad Mummolum ducem,
qui a Guntranno rege desciscens Avenionem
confugerat, se confert. Quod Guntrannus Boso agnoscens,
ejus se velle conatibus contraire assimulans,
Theodorum episcopum in custodiam posuit,
arguens eum insidiatorem regni ausum fuisse suscipere.
Sed pontifice sub duris custodibus Dominum
exorante, lux immensa totam subito in qua
custodiebatur replevit cellulam, ita ut dux memoratus
nimio arriperetur timore. Ductus tamen antistes
ad Guntrannum regem, cum Epiphanio antistite,
qui ex Italia Massiliam demigraverat, iterum
mancipatur custodiae. In qua quidem Epiphanius
obiit, Theodorus vero innoxius repertus ad sua rediit.
Nam prolatis litteris ex nomine fidelium Childeberti,
quibus inscriptum erat ut Gundoaldum honorificentissime
exciperet, absolutus est. Guntrannus
sane dux cum alio duce Guntranni regis, thesauros
Gundoaldi, qui ad quamdam maris insulam
eventum rei praestolando demigraverat, dividens,
non parvum auri ac argenti pondus in urbem Arvernorum
devexit. Ex qua ad Childebertum demigrans,
in redeundo a Guntranno rege cum filio
captus minis ab eo terrebatur; quodque poenis, pro
invitato a se Gundoaldo, consumeretur interminantem
saepe audiebat. Cui ille: « Ex hoc, inquam,
me innocentem comprobabo, cum filio in obsidatum
tradito, Mummolum, ejus fautorem ingenio, captum
tibi tradidero. » Credidit rex pollicenti et, retento
puero, ipsum sivit abire. Qui Avenionem cum copiosa
suorum manu vallans urbem, quibusdam satellitibus
Rhodano submersis, ipse, colloqui Mummolo
cupiens, super ripam brachii fluvialis, quo
civitas cingitur, deambulat. Hortatu denique Mummoli,
spondentis nil adversi eum passurum, flumen
cum uno ex amicis ingressus, socio aquis submerso,
Boso undis se huc illucque circumferentibus, hastam
a milite sibi protensam arripiens, ereptus est.
Demum, illatis sibi a Mummolo conviciis et gravioribus
illi a se relatis, dum eum obsideret, Gundulfus,
cujus supra meminimus, missus a Childeberto,
eum ab obsidione removit, Mummolum secum
deducens in Arvernum. Qui diu ibi residere fastidiens,
ad suam, | null | 5418130e-dd55-4328-bbc9-272f4b9b58a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
unde digressus fuerat, rediit civitatem;
junctusque duci Desiderio, qui ad eum, ut
diximus, de pago venerat Tholosano, evocatum Gundoaldum,
more antiquorum Francorum, regem proclamantes
esse suum, elevaverunt super clypeum.
Cumque tertio totum cum eo circumissent exercitum.
clypeus repente ruens cum rege, vix a terra
elevari potuit.
Erat, dum talia agerentur, mensis decimus, apparueruntque
in vineis pampini cum uvis ad plenum
formatis, et in arboribus flores. Pharus quoque
ignea, per coelum nocte currens media, late mundum
luce lustravit clara. Columna etiam ignis coelo
pendere est visa, cui superposita erat stella magna.
Quae aestimabant homines interitus Gundoaldi esse
indicia, cum et terra tremeret ac alia multa parerent
signa.
CAPUT LXII. #De Guntranni cum cohaeredibus regni concertatione.@#
Illis diebus Guntrannus rex duces suos ad pervadendas
urbes, quas Sigebertus de regno Chariberti
fratris amborum tenuerat, quasque Chilpericus
Childeberto nepoti suo, ex fratre Sigeberto genito,
vi praeripuerat, direxit. Verumtamen Gariricus,
comes partium Childeberti, post mortem Chilperici
sacramenta fidelitatis a Lemovicinis, domini sui
vice, exegerat. Caeterum Pictavis paria acturus veniens,
a civibus cum gratia susceptus, audivit Bituricos.
qui regi parebant Guntranno, hostiliter in
Turonicos irruisse, quoniam quidem et ipsi jam se
ad Childebertum contulerant. Idcirco, Bituricensibus
territorium Turonicum depopulantibus, Maroialensis
vici ecclesia, sancto Martino dicata, ab
eis est cremata. Ubi evidens apparuit virtus beati
confessoris, pallam altari cum circumjacentibus
herbis a flamma defendentis. Mirabile dictu, trahes
ingentes igne fuisse combustas, et mollitiem lintei
seu herbarum mansisse intactam. Cognoscens ergo
Gariricus quae agebantur, misit qui Turonensibus
denuntiarent ne ullatenus se ad partem Guntranni
transferrent. Ad quae mandata Gregorius episcopus
haec reddidit responsa: « Guntranno regi, post fratrum
obitum, omne regnum Francorum eo jure deberi,
ut quemadmodum Clotarius pater ejus super
proprios filios, sic Guntrannus super nepotes suos
principaretur. Non igitur se repugnaturos, sed ipsum
quoque inepte agere se dixit aestimare, qui putaret
tanto principi repugnare se posse. » Videns comes
non qualia ipse voluerat, sed qualia mandaverat rex,
a Turonensibus geri, relicto in urbe Pictavorum
Eberone Childeberti regis cubiculario, ipse quasi
exercitum contra inimicos congregaturus exinde
discessit. Tunc Pictavi fines suos vastari cernentes
(nam Turonici cum Aurelianensibus, et saepe nominatis
foederatis hostibus, agros eorum rapinis ac
incendio subvertebant), legatos eis de pace miserunt,
petentes ut usque ad placitum, quod patruus
cum nepote constituerat, quiescerent. Et tum
demum illum, quem Deus sorsque dedisset, dominum
essent habituri. Sed, illis respondentibus
petitiones eorum non se praeposituros regis praeceptis,
coacti Pictavi, sacramento se fideles Guntranno
fore spondentes, fautores Childeberti a suis
pepulere moenibus. Nec tamen haec facientes diu in
fide durarunt. Tandem, adveniente die colloquio regum
praefinito, Childebertus mandat Egidio Remensi
archiepiscopo legatione fungi apud patruum. Qui nil
moratus, ad Guntrannum pergit hocque initium sermonis
ad demulcendum principem habuit: « Gratias,
inquit, praecellentissime regum, omnipotenti referimus
Deo, qui tibi non solum regni tranquillitatem,
verum et augmentum quotidie attribuit. » Cui rex:
« Illi, ait, vere sunt gratiae referendae, qui omnium
est benignissimus gubernator regnorum; non tibi,
cunctorum nequissimo hominum, cujus consilio
mearum sunt vastati fines urbium, qui, sub veste
ovina, non Domini sacerdotis, verum crudelissimi
geris officium proditoris. » Silente ad ista sacerdote,
prae nimia indignatione unus legatorum ait regi:
« Mandat tibi gloriosissimus nepos tuus, dominus
noster Childebertus rex, ut patris ejus haereditatem
illi ad integrum reformes. » Ad haec Guntrannus rex
respondit: « Jam me ex hac causa responso satis
fecisse arbitrabar. Responderam enim in alio placito
quod et nunc respondebo, pactionibus ea mihi
cessisse, nec me ulli eis cessurum nisi gratia amicitiarum. »
Tunc alter e legatis his ad regem usus est
verbis: « Si haec, inquiens, optime princeps, difficilia
tibi videntur impetratu, saltem illa impetret, ut
Fredegundis ei ad supplicia dedatur, quae patrem
ejus cum patruo nefandissime interemit. » Huic quoque
rex hoc reddidit responsum: « Tradi ei, dicens,
nullatenus potest, eo quod filium regem ac rege genitum
habet, et eam innocentem a crimine quo impetitur
esse puto. » Post | null | 3cfeb637-e722-41a9-b747-3a14352d5078 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
haec Guntrannus Boso, qui
dudum, ut praedictum est, ad Childebertum transierat
et tunc cum legatis ibi advenerat, quasi aliqua
regi Guntranno suggesturus, ad eum accessit.
Jubet rex silere, atque eum hujusmodi praevenit
sermone: « Quid ais, o bone vir? cujus prudentia
ideo Orientis expetiit regna ut nobis ballomirem
quemdam (sic namque rex nominabat Gundoaldum)
inde arcesseret qui urbes nostras pervaderet. O
semper perfide, et nullo modo in his quae promiseris
permanens! » Respondit ad ista Boso: « Tibi, inquiens,
regi in solio regali residenti nemo audet
contradicendo obloqui. Verumtamen si quisquam
meorum aequalium istud mihi impingeret crimen,
objecta armis refellens, Deo opitulante, et te spectante,
eum potenter superarem. » Tacentibus interim
caeteris, rex subjunxit: « Cunctos pie viventes
hoc indignari oportet ac conari ut et medio auferatur
hominum tyrannus hic; cujus pater procurator
fuit regalium molendinorum, et (ut verius fatear)
lanae opificio vitam produxit suam, » et quamvis
fieri possit ut unus homo utriusque sit artis peritus,
propter opprobrium tamen regis quidam ex legatis
calumniari coepit, dicens: « Ne loquaris tam inculte,
o rex. Nam qua ratione potest existere ut cujulsibet
hominis sint duo patres, re spirituali excepta? Non
sunt haec regiae dignitati congruentia verba. » Universis
igitur pro his sermonibus in risum solutis,
alius legatorum dixit regi: « Vale dicimus tibi, o
rex, et quia nepotis tui pacem aspernaris, scito
securim fore paratam, qua fratres percussi sunt
tui, ut ea excidaris. » His dictis, jussit rex eos a conspectu
suo pelli, ac super capita recedentium stercora
de plateis collecta projici. Pro tanta igitur injuria
vehemens inter reges discordia exorta est.
CAPUT LXIII. #De Fredegundis reginae in asylo Parisiensi saevitia per Audonem inflammata.@#
Per idem tempus, Leonardus quidam optimatum
Chilperici a partibus Tolosae adveniens, Fredegundi
reginae adhuc in majore ecclesia Parisiaca residenti
intimavit se fuga lapsum ab ejus filia; quam affirmabat
in magna victus ac vestitus degere inopia.
Quibus verbis regina indignata, praecepit ab eo auferri
balteum quem ex munere memorati meruerat
regis, ac omni privari dignitate. Simili modo multos
ab obsequio filiae recedentes vel honore privavit,
vel contumeliis seu poenis affecit. Nec verebatur
Dominum, aut ejus Genitricem, in cujus manebat
basilica, dum perversa ageret adhaerente ei Audone,
suo in malis omnibus cooperatore; quem populus
tunc peremisset, nisi in ecclesiam confugisset.
CAPUT LXIV. #De Praetextati episcopi Rothomagensis restitutione.@#
Praetextatum sane Rothomagensem pontificem de
exsilio mandavit Guntrannus rex reduci. Propter
quem cum synodum vellet rex congregare, Ragnemodus
Parisiensis antistes dixit a sacerdotibus nequaquam
eum communione fuisse privatum, nec
esse necesse ideo episcopos vocari. Sic demum
Praetextatus urbi restitutus est suae.
CAPUT LXV. #De diligenti Guntranni custodia sui, et Fredegundis in agrum perfugio et fraude.@#
Interea commorante rege apud urbem Parisiacam,
adveniens quidam pauper suggessit ei ut se a
Faraulfo, Chilperici quondam cubiculario, observaret,
dicens « se consilium ejus, quod de perimendo
rege conceperat, compertum habere. » Audito hoc,
rex interrogatum quidem et negantem dimisit, se
vero ita armis et custodibus munivit ut nusquam
nec ad ecclesiam quidem sine armorum aut custodum
munimento procederet. Fredegundem autem
in Rotojalensem, Rothomagensis territorii vicum,
ad peragendum quod superesse poterat vitae, direxit.
Quam multi optimatum Chilperici prosecuti,
eam inibi cum Melanio (qui, Praetextato depulso, ab
ea subrogatus, ac post revocato, a Guntranno rejectus
erat) reliquerunt, promittentes se filio ejus
Clotario fideliter parituros. At illa exsortem se honoris
relictam indignata, et Brunechildem potentiorem
(ut erat) aestimans, clericum quemdam fallendi
dolis instructum ad eam dirigit, quatenus simulando
strenuum famulatum, occultum mortis
inferret ictum. Qui, dominae jussis obtemperans,
fingit se, crudelitate Fredegundis offensum, ad Brunechildis
properasse conspectum, quod audierit ejus
benignum in omnes affectum. Tandem in partem
susceptus amicitiarum, omnibus adulabatur, dominam
etiam usque ad cubiculi deducens januam,
coaequalibus se praebens benivolum, majoribus subjectum.
Sed non diu, quis esset, suspicione imminente,
valuit tegere; nempe, quaestioni subditus,
prodidit omnia malignitatis arcana et, diris affectus
suppliciis, ad priorem remissus est dominam. Cui
quae sibi accidissent enarrans, | null | a0ed7e5c-cbf7-4b51-83c3-c7fb9ac5b432 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut quasi suspicio auferri
ab animo Brunechildis posset, re autem vera
ut poenas pron on perpetrato lueret scelere, manuum
ac pedum abscisione ab ea est multatus.
CAPUT LXVI. #De Eberulfi punitione, et in beatum Gregorium Turonensem simultate, et Guntranni gestis.@#
Interjectis diebus, Guntrannus rex Cabilonis regressus,
fraternae necis auctorem sollicite investigans,
per responsales Fredegundis Eberulfum, in
palatio Chilperici cubiculariis praepositum, ejus sceleris
cognovit esse caput. Rogatus vero ab ea idem
Eberulfus fuerat ne ipsam desereret. Qui, dum consensum
ei denegasset suum, ob id apud regem accusatus
est ab illa. Rex igitur, felle commotus, circumstantibus
amicis juravit « se non solum homicidam,
verum cunctam ejus perditurum generationem,
quatenus ausus interficiendorum regum de
regno tolleretur Francorum. » Hoc terrore perculsus
vir supra nominatus, ad basilicam Sancti Martini
cum clericis, quibus frequentes intulerat injurias,
aufugit. Tunc Aurelianenses eam Blesensibus ad
custodiendum, ne exinde uspiam dilaberetur, jussu
regis alternas sortiti vices, in eundo ac redeundo
multas agebant praedas. Dumque duo, qui mulas
jam dicti rapiebant confessoris, ad domum cujusdam
rustici potum petituri advenissent, et ille se habere
negaret, unus eorum, protenta hasta, ut eum
percuteret, ab eo ictu gladii peremptus est. Alter,
casu socii perterritus, aufugiens quae male pervaserant
reddidit. Post haec facultas omnis Eberulfi,
quae multa erat valde, diversis a rege concessa. Domus
quoque, quam intra muros possidebat Turonicos,
adeo direptioni tradita est ut nil nisi nudi superessent
parietes. Pro his itaque causis calumnias
sancto antistiti inferebat Gregorio, quasi cuncta
ejus gererentur consilio; minabaturque quod si unquam
regis rediret in gratiam, similem ei retribueret
vicissitudinem. Verum antistes plus clementia
pro ejus miseriis quam indignatione pro illatis ab
eo commovebatur injuriis. Cumque foret eidem misero
domicilium in sancti Martini salutatorio, et a
presbytero (cui servandi oratorii cura delegata
erat) reliquae clauderentur januae, per ostium illius
salutatorii ingressi ecclesiam pueri vel puellae universa
rimabantur ornamenta sacri templi. Quod
postquam custos sacrae aedis animadvertit, ac ferreis
ipsas fores affixit clavis, media ferme nocte, in ipsis
nocturnalibus hymnis, a praefato Eberulfo episcopus
Gregorius et clerici tantis lacessiti sunt conviciis
ut laudes Deo debitas relinquere cogerentur. Sed et
clericum quemdam jam temulentus, quod vinum
sibi non largiretur, super scamnum extensum pene
usque ad mortem flagellis cecidit, multorumque caedem
in atrio beati antistitis exercuit, non veritus
illi ingerere contumeliam cujus quotidie flagitabat
clementiam.
Porro una noctium vidit idem episcopus somnium,
quod eidem viro retulit, in hunc se habens modum:
« Videbam, ait, me sacrosancti Martini astantem
altari ac Dominici celebrare mysteria sacrificii,
Guntrannumque regem, ipsam ingressum orationis
domum, suis imperantem ut te a palla altaris, cui
inhaerebas, evulsum foras pellerent. Cui cum, intermissis
ego missarum solemniis, me obvium praeberem,
et, ne te contingerent, manibus quoque detinerem,
tu interea ara sacra deserta huc illucque
pavitans circumflectebaris. Tum ego, ex hoc molestus,
dum tibi innuerem ne quoquam abscederes,
evigilavi, mecum in animo visionis revolvens causam. »
Ad haec Eberulfus: « Multum, ait, cogitatio
mea cum viso quadrat quoque tuo.--Quidnam cogitas,
inquit antistes?--Cogito, infit ille, si me Guntrannus
rex hinc voluerit extrudere, una manu pallae
altaris inhaerente, altera te cum clericis gladio trucidare. »
Intellexit episcopus illum daemonis instinctu
talia effari. Nec longum fluxerat tempus, coeperunt
fieri actu manifesta, quae fuerant episcopo visu revelata.
Denique, Guntranno quaerente virum, qui
arte ab ecclesia educens Eberulfum, aut sibi adduceret
vinctum aut gladio relinqueret trucidatum, obtulit
se Claudius quidam, ad id opus strenuum spondens
se fore ministrum. Pollicito itaque sibi tanti sceleris
pretio, ad Eberulfum accedit; jurat per Deum perque
omnia coeli ac terrae sancta, nullum fidelius aut
posse aut velle causam ejus apud regem exsequi
quam se. Perpendebat enim infelix alio eum non
posse commodius decipi commento quam suo perjurio.
Quid plura? Credidit miser dejeranti, ac in
crastinum a clericis accitus, cum eo ad convivium
accedit. Finitis epulis, Eberulfo, secum per atrium
basilicae deambulanti et mutuam amicitiam jurejurando
pollicenti, ait Claudius: « Si forte facultas
foret jucundiora reperiri vina, faterer me eorum ardere
desiderio | null | da1dcc0e-86c0-4b05-9d6a-f90eda5b97ba | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. » Respondens Eberulfus cuncta quae
cuperet se praebiturum, dum modo dignaretur ejus
adire hospitium, universos dirigit pueros, potioris
vini haustum quaesituros. Cernens Claudius illum
resedisse solum, cujus magis ipse lethum quam
aliud sitiret merum, manus elevans erga sancti Martini
sepulcrum, eum in hunc exorabat modum:
« Te, inquiens, sancte confessor, oro, ut sospes
revisam conjugem cum filio. « His dictis, evaginato
gladio impetum faciebat in adversarium. Cujus conatum
unus intelligens famulorum, brachiis complexum
resupinat Eberulfum. Qui jam a Claudio saucius,
ibi vagina exemptum ensem inimici defixit in
latera; sicque a circumstantibus ejus satellitibus invasus,
multis telorum interfectus est ictibus. Claudius
vero, tam immanis facinoris sibi male conscius,
ad cellam abbatis, confosso latere abscissoque pollice,
profugit, poscens se occuli ab eo. Verumtamen
irruentibus Eberulfi stipatoribus, vallatur armis domus,
jacula per fenestras intro jaciuntur: abba quoque
vix a duobus clericis illaesus reseratis extrahitur
ostiis. Per quae introgressi adversarii Claudium sub
lecto latitantem nacti jugulant, sociosque ejus simul.
Quorum corpora, a domo protracta ac super nudam
humum jacentia, parentes amicique colligentes sepelierunt.
Ad vindicandum autem homicidium in
sacrae aedis atrio perpetratum, etiam energumini ac
pauperes, pro foribus excubantes, cum fustibus et
saxis properarunt. Hanc igitur ad se causam perlatam
rex Guntrannus graviter primo quidem tulit,
donec, comperto rei gestae ordine, animum ad alia
tractanda convertit. Substantiam Eberulfi ii, quibus
regalis eam contribuerat potestas, auferentes, uxorem
ejus inopem reliquerunt.
CAPUT LXVII. #De Pictaviensis episcopi redemptione, ac populi reconciliatione.@#
Anno X regni Childeberti, Guntranni autem XXIV,
idem princeps adversum Gundoaldum exercitum ex
universis urbibus sibi subjectis commovit. E quibus
Aurelianenses cum Bituricensibus, Pictaviensem
aggressi civitatem, cives, qui jam a fide desciverant,
ad pristinam vi revocantes societatem, episcopum
injuriis afficere moliebantur. At ille, comminuto uno
ecclesiastici monasterii aureo calice, se quidem ab
exsilio, populum autem a captivitate redemit.
CAPUT LXVIII. #De Gundoaldi gestis et aliis quibusdam.@#
In illis diebus, Gundoaldus iter Pictavis destinatum,
audita expeditione, ad Engolismam deflexit.
Ubi ab antistite et proceribus gratanter exceptus,
eorum remunerata sedulitate, Petrogoricas tendit.
Cujus praesulem male mulctatum reliquit, eo quod
se cum favore non excepisset. Indeque Tolosam petens,
praemissis militibus, Magnulfo pontifici sibi
occursum iri mandat. Quapropter Magnulfus convocatam
plebem hortatur monetque ut viriliter repugnent,
ne forte calamitati quam quondam sub
Sigulpho experti sunt, iterato subdantur; meminerintque
quatenus Desiderius, ipsius dux urbis, memorati
experiatur fortunam viri, si quid simile molitus
fuerit. Et haec quidem populum ad rebellandum
excitaverunt. Sed robur adventantis exercitus
portas aperiri suasit. Receptum igitur Gundoaldum
urbe ac secum prandentem, his episcopus affatur
verbis: « Licet te filium Clotarii regnumque tibi
deberi astruas, incredibile tamen apud nostros manet
animos te quae coeperis posse perficere. » Respondit
ad ista Gundoaldus: « Ego inquit, et Clotario
me genitum fateor, et debitam regni portionem
in praesentiarum adeptus, urbe capta Parisiorum,
ibi propriam statuam sedem.--Nunquam, ait pontifex,
tu ista, impediente Christo, complebis, quandiu
quispiam regii superfuerit germinis. » Tum Mummolus
alapa Domini sacerdotem percussit, dicens:
« Non pudet, ineptissime, tam nugacibus dominum
nostrum regem confutare verbis? » Desiderius quoque,
agnitis his quae contra salutem suam populo suaserat,
pugnis eum fustibusque cum reliquis cecidit, ac
post, fune revinctum pedes, direxit in exsilium,
raptis tam ipsius quam Ecclesiae facultatibus. Franci
itaque, qui undique ad persequendum Gundoaldum
permoti fuerant, usque ad Dordoniam progressi flumen,
praestolabantur si quos ejus, fama ferente, persentiscerent
motus. Sociaverat se ei Waldo cubicularius
Rigundis, vir haud spernendae potentiae, reliquis
puellae ministris fuga dilapsis. Sed et Desiderius
cum Mummolo ac Bladaste, necnon sagittario
(qui sponsionem de praesulatu Tolosano jam elicuerat
ab eo) intimi erant in consilio, perque eos res
agebatur. His diebus ad amicos in superiori Francia
degentes misit epistolas, duobus eas tradens ferendas
clericis; quorum unus Caturcinae urbis incola,
ligneam quam ferebat cavans tabulam, immissis litteris
ceram superinduxit. Nil tamen illum haec fraus
juvit, quin a fidelibus Guntranni regis deprehensus,
patefacta legatione, post flagella custodiae cum socio | null | f4d677f7-eecd-40dd-9c2a-d452b2cd2d87 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
manciparetur. Porro Gundoaldus ad Burdegalensem
transiens civitatem, Bertranno praesule humanissime
se suscipiente, aliquandiu ibi resedit. Quaerenti
vero ei quae res inexpugnabilem hostibus eum efficeret
indicatum ab uno familiarium est, quemdam
Orientis regem, reliquias sancti martyris Sergii brachio
alligatas ferentem, semper adversariis praevalere.
Cumque sollicite investigaret quis hujus testis
Domini patrocinia possideret, Bertrannus episcopus
dixit esse in eadem urbe quemdam Syrum negotiatorem,
nomine Eufronem, qui olim ab Oriente ea
detulit. « Hic, inquiens, in domo sua, quam Ecclesiam
consecravit, inter alia miracula illius dilecti Dei meritis
patrata, hoc etiam videre promeruit quod, civitate
flammata, ipsa basilica permansit intacta. »
Mittitur e vestigio Mummolus dux cum ipso episcopo,
memoratas inquisiturus reliquias. Cui acrius inquirenti
responsum Eufron reddidit: « Noli, obsecro,
me aetate confectum defatigare senem, nec sancto
illi inferre injuriam. Verum acceptis centum aureis,
ab hac desiste intentione. » Econtra ille asserens
se, etiam si ducenti darentur, coepta non
deserturum, insuper videns capsulam de pariete
pendere, apposita scala, jubet diacono ut ascendens
loculum deponeret. Qui praecepto parens,
dum sancta manu tangeret pignora, tanto arrigitur
tremore, ut confestim ruiturum omnes ipsum putarent.
Deposita tamen Mummolo tradidit. Ille, inventum
os pretiosi martyris, ausu temerario percussum
cultello, in tres partitur partes. Quibus resilientibus
nec usquam apparentibus, magnus astantes invadit
horror. Prostratis autem illis ad orationem, flenteque
praecipue sene, qui se tanto ingemiscebat privatum
patrocinio, apparuerunt particulae haud procul
positae. Harum una Mummolus assumpta discessit.
Sed beatus martyr id sibi non gratum fore ex hoc
praecipue ostendit quod eidem viro, cujus haec acta
fuerant imperio, noluit esse auxilio. Verumtamen
idem Gundoaldus, iterato duos ad regem Guntrannum
destinans legatos (quemadmodum olim Francorum
mos fuerat legatis), jussit illis virgas ferre sacratas;
quibus prolatis, totius immunes forent injuriae.
Hi itaque qui directi erant incaute legationem
suam prius popularibus vulgarunt quam regi praesentarentur.
Unde rex, eos sibi exhiberi jubens vinctos,
severe interrogat unde, vel a quo, seu a quibus directi
essent. Illi rem omnem, ut erat, enarrant ordine.
Missos se a Gundoaldo Clotarii (ut ipse profitebatur)
regis filio, quatenus debitam repeterent
regni partem. « Quae, inquiunt, nimature restituatur,
cum circumjacentibus in proximo depopulabitur
urbibus. Nec parvam illico coactam aiebant bellatorum
manum, cum, praeter Aquitanicas copias, validos
speraret sibi ex Austria adfuturos auxiliatores,
idque praepotentes ducum ex regno Childeberti nosse,
an ipsi vera prosequerentur. » Et haec quidem legati
ad primam interrogationem prodiderunt. Postea vero,
ad trocleas extensi et diutissime caesi, indicarunt
Rigundem Chilperici filiam cum Magnulfo, Tolasano
pontifice, in exsilium relegatam. Demum, custodiae
deputati, usque ad aliam audientiam jubentur asservari.
CAPUT LXIX. #De Childeberti et Guntranni reconciliatione, et Guntranni consilio Childeberto dato, deque Gundoaldi factione.@#
Interea Childebertus, nuntiis patrui impellentibus,
a loco suae habitationis digressus advenit ei collocuturus.
Tunc, ex praecepto Guntranni, supramemorati
in amborum praesentiam perducti viri, cum prius
relata iterum recapitulassent, addiderunt universos
Rigundis thesauros a Gundoaldo pervasos ipsumque
dicere solitum, invitante Guntranno-Bosone ab
Oriente se ad Gallias transiisse. Cumque principibus
Childeberti haec nota esse asseverarent, suspicio
nata est ideo aliquos ad praesens colloquium venire
distulisse. Tunc demum Guntrannus rex hastam,
quam manu gerebat, nepoti tradidit, inquiens:
« Hoc, amantissime nepos, indicio noveris te mihi
successurum in regno. Idcirco, tradita tibi a me potestate,
cunctas regni mei civitates, tanquam tuas,
dispone, reminiscens te solum ex nostra superesse
stirpe. » Ita quidem rex, audiente omni populo, proferens,
semotum a coetu aliorum nepotem monuit
ne cui manifesta faceret quae ipse ei dicturus foret.
Denique instruens eum quos fidelium de rebus agendis
consuli, quosve oporteret a consilio removeri.
seu quibus proprii corporis tuendi curam committi,
Egidii episcopi fraudulentias ac perjuria, matris quoque
Brunichildis versutias cavendas praemonuit.
Finita sermocinatione, ad convivium ambo reges
consederunt. Et inter redundantioris mensae epulas,
serenissimus princeps Guntranus sic alloquitur convivas:
« Hortor vos, inclyti Franciae primates, ut,
nepotem meum summo dignum honore censentes,
fidei cultum ei exibeatis, quandoquidem ipse, transgressus
aevum pueritiae, | null | 88025ffb-910d-4185-b183-68e95600acce | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suadet meliora de se sperare.
Nec contemnatis, ut puerum; sed reveremini
ut dominum. » Post haec, Childebertus, restitutis sibi
a patruo civitatibus, quas pater tenuerat suus, ad
propria maturavit regressum.
CAPUT LXX. #De Gundoaldi in Convenas fraude.@#
Ea tempestate, Gundoaldus a Desiderio derelictus
una cum Mummolo, Bladaste ac Waddone, sive Sagittario,
Convenas urbem ingreditur. Ea urbs in
cacumine praecelsi montis trans Garumnam sita est,
procul caeteris remotis montibus. Ad radices rupis
fons oritur, cui imminet desuper turris altissima,
quae cives per cuniculum descendentes aquarum a
laesione defendat hostium. Circumventis igitur, memoratus
vir, ejusdem urbis incolis, ut bona sua intra
muros propter adventantem reconderent exercitum,
dum illi ejus monitis paruissent, hac eos
fraude decepit. Confingens enim hostes jam in proximo
esse, ita eos affatur: « En, inimici, egredimini
ad resistendum eis. » Quibus digressis, expulso
etiam antistite, post eos clausit portas seque ad repugnandum
cum satellitibus parat. Quam caeca mens
hominum ignara futuri! Fuit profecto, post, illi dies
(videlicet qui simili ordine ipsum expulsum mortalibus
ostendit ab urbe) quo, magno emptos pretio,
eos qui pellebantur vellet videre receptos, rejectis
his qui putabantur fidissimi.
CAPUT LXXI. #De litteris a Guntranno ad Gundoaldum missis, de auri direptione, et de claustri Vincentiani apud Agennenses spoliatione, et ejus ultione, deque callida Gundoaldi querela et reliquis gestis.@#
His diebus, Guntrannus rex litteras ex persona
Brunichildis ei transmisit, suadentis ut, dimissis
quas aggregaverat ad hiberna copiis, ipse Burdegalim
hiematum secederet. At hostilis duces agminis,
quos super Dordoniam castrametatos fuisse praefati
sumus, audientes Gundoaldum ulteriorem tenere
Garumnae ripam fluminis, collecta virorum fortium
expeditaque multitudine, fluvium natatu transmeare
disposuerunt. E quibus aliqui, infirmis equis vecti,
fluvialis aquae oppressione perierunt. Reliqui, natando
ad contrarium delati littus, offenderunt in itinere
maximum camelorum mulorumque numerum, auro
et argento onustorum, quos fugientes adversarii reliquerant.
Quibus captis et, ob impedimenta, cum
residuis vulgi dimissis, ipsi quammaximis possunt
itineribus Gundoaldum persequuntur. Et venientes
ad basilicam Sancti Vincentii Agennensis territorii,
resistentibus his qui eo res suas contulerant, ignem
ostiis admovent, consumptisque eis, universa intro
reperta, cum sacri ministerii utensilibus, auferunt.
Adfuit e vestigio divina ultio #et,@# quorumdam manibus
sacro igne ardentibus, alii daemonibus replebantur,
quidam semetipsos interimebant. Tandem residui,
Convenas pervenientes, in campestribus castra posuerunt.
Vastatur primum tota suburbana regio.
Unde quidam, acriori praedae succensi cupiditate,
dum longius a suis recederent, a vicinarum urbium
custodibus trucidabantur. Interea, obsidione coepta,
audaciores per ardua collis ascendentes, Gundoaldo
conviciabantur, dicentes: « Unde, o silicernium,
haec tanta tibi praesumptio ut, vitam pictorum arte
solitus transigere, nunc te regem audeas nominare?
Nempe, pro similibus ausis, a dominis rerum, regibus
scilicet Francorum, saepe attonsus exsilioque es
damnatus. Te quippe universae Galliae ballomirem
vocitant cognomine. Age nunc, inepte; nobis responsum
redde, quis te coegit ista praesumere? vel,
quos habeas adjutores virium, expone. Namque in
proximo nostra captus muscipula, merita lues supplicia
pro tua stulta pertinacia. » Haec et alia illis
vociferantibus, nequaquam movebatur ad iram Gundoaldus.
Tantummodo ingemiscendo aiebat memoratas
sibi a patre illatas contumelias, seque, a propinquis
injuste patria pulsum, ab extraneis misericorditer
receptum, proximis hostili odio se persequentibus,
ab extraneis amica familiaritate receptum.
« Deinde, inquiens, dum peraegre regum pollerem
divitiis intimusque essem imperatoris Constantinopolitani
amicitiis, Guntrannus Boso me suis
decepit fallaciis. Nam, in Oriente gratia profectum
orationis, de salute sollicitus interrogans patris, quaerebam
una qualiter se status regni vel fratres haberent
mei. » Tum ille: « De patre, ait, quaeris? is
obiit mortem. Fratres, moriendo secuti patrem, vix
quempiam suorum reliquere superstitem. Remansit
sane solus Guntrannus, et ipse, liberis orbatus, cum
parvulo nepote, ex Sigeberto genito fratre. » Ad haec
ego: « Et quid, inquam, mi amantissime, mihi nunc
censes agendum? Hic vero ille, et me hortabatur
Gallias adire, et Francos affirmabat, mei cupidos,
mihi velle regnum tradere, maximeque eos | null | d4377dbd-5011-4f28-9978-2ee74c3e17c8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui Childeberti
nepotis mei aetatem ad rem tutandam publicam
perpenderent inutilem. Nunc igitur vos quoque
dominum agnoscentes me fore vestrum, a mea desistite
obsidione, mihique favendo, fratrem Guntrannum
ad concordiam revocare. »
Talia Gundoaldum prosequentem maledictis adversarii
deterrebant, insuperque tela in eum jaciebant.
Quintus decimus jam, ex quo ibidem advenerant,
fluxerat dies, cum Leudegisilus regalium praepositus
equorum, quem vulgo comistabilem vocant,
quemque rex ei praefecerat expeditioni, exstructa
machinamenta ad subruendos deduci imperat muros.
Erant carri vimineis cratibus tabulisque tecti
ligneis, in quibus latentes milites fundamenta subfoderent
murorum. Sed parum hoc proficiente instrumento
(praesertim hostibus, praeacutis sudibus,
validisque eos inhibentibus saxis) etiam parietes
videbantur non fore idonei, eo quod ignibus jactis
facile possent exuri. Nam obsessi cuppas, pice ac
siccis repletas lignis accensasque, jacientes desuper,
et opera exurebant, et inimicos accessu prohibebant.
Consumptoque in hoc certamine die, in crastinum
qui obsederant aliud nocendi genus excogitant.
Denique, ex virgis ramisque arborum unum
facientes mirae magnitudinis fascem, cupiebant eo
implere vallem. Verum conatibus eorum, et profunditas
vallis, et ignis, ab adversariis de superioribus
cum lapidibus missus, restitit. Leudegisilo,
contemplanti omnes actus suos irritos fieri, in mentem
venit opportunius fore clausos de proditionis
tentare sententia. Advocatum itaque Mummolum
ad sibi colloquendum incusare coepit, cur clementissimum
regem Guntrannum deseruerit, et iniquissimo
tyranno se junxerit. « Quid porro exspectas,
ait? an ut capta urbe male dispereas? Quin potius
resipiscens ad benignum revertere dominum, relicto
illo nugacissimo, post paululum puniendo. » Tunc
Mummolus se quidem consulturum respondit. Regressus
vero in urbem convocat Sagittarium atque
Waddonem. Bladastes enim timens captum iri urbem,
injecto domui ecclesiae igne, dum caeteris ad
restinguendum properarent incendium, ipse clam
aufugit. Junxerant autem factioni suae Cariulfum
ejusdem urbis civem, cujus apothecis, quae permultae
erant, ipsi alebantur. Hunc ergo Mummolus cum
praedictis adiit. Ostendit deinde quam iniquo res
suae sint constitutae loco, quamque odiosi ipsi cunctis
effecti sint gentibus, dum incerti generis regi
favent. Ad extremum hortatur cedant rebus adversum
se fluentibus et, si sibi sacramento securitas vitae
ac salutis detur, civitatem jamjamque capiendam
cum pseudorege hostibus dedant. Assentientibus
sociis, memoratus dux Leudegisilum mandat venire
ad colloquium, et quae sibi cum sodalibus complacuerint
exponit. Laudat ille sententiam, jusjurandumque
praebet se apud regem suum eorum vitam
iri impetratum. Quod si principis voluntas in sua
duraverit pertinacia, in qualibet illos se spondet
clausuros ecclesia, donec Guntranni defervesceret
ira.
Hac Mummolus seductus versutia, Gundoaldum
tali identidem circumvenit muscipula: « Prono,
inquit, animo devotaque mente me tibi fidelem
fore, non solum contra hostes pugnando, sed etiam
ipse probasti experiendo. Nam quam saepe meis
usus consiliis, semper fruitus sis prosperis, tute
melius scis. Nunc quoque par mihi manet consulendi
affectus, sicut tu bene es meritus. Ideo denique
cum adversariis sermonem habuit ut eorum
erga nos persentiscerem quis sit animus. Qui, in
quantum perpendere quivi, tuae nequaquam adversantur
utilitati. Imo mirari se aiunt te tantopere
praesentiam fratris vitare, autumareque quod genealogiae
ignarus tuae cum sciolis diffugias disputare;
nec fratri tuae cupido visionis agnoscendum
te praesentare. Si ergo nunc tibi me auscultare placuerit
atque ad regis Guntranni praesentiam una
cum his mecumque properare, et te hac suspicione
exsolves, et tibi pacique consules. » Non fefellit
animus Gundoaldum se a Mummolo iri deceptum:
eique hoc reddidit responsum: « Ego, inquiens,
licet invitus has jam deseruerim partes vobisque
impulsoribus Europam adierim, bona tamen voluntate
atque integra fide semper vestras fovi partes,
nec meas utilitates vestris praetuli commodis. Et
quamvis ejus, qui me huc pellexit venire, perfidia
in propatulo claruerit, dum et me fugax reliquit et
thesaurorum partem furto abstulit, nihilominus ego
vos, quasi meae auctores salutis, perpetuo colui
ac in fratrum loco dilexi. Nunc igitur, si secus quod
oportet, imo quod decet, adversum me egeritis,
praesertim cum ego corpus animamque meam, simul
cum consilio ac opibus, in vestris constituerim
manibus, scrutator cordium illud advertat Deus. »
His dictis, assensum praebuit ut cum eis ad hostes
descenderet. Mummolo vero monente, ne superbo
utens ad eos iret habitu; quin potius reformato ei | null | d170aa4f-feab-4f2b-8f0d-311809d30ea7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
quem ab ipso acceperat, balteo auro fabrefacto,
proprio accingeretur, qui fulgori memorati carebat
metalli. In hoc, inquit, tua jam patet fraudulentia,
dum ea quae ex tuo usque ad istud possedi tempus
repetis. Illo quoque negante ulla se contra eum
usurum fraude, ventum est ad portam, ubi eos
fortissimi opperiebantur adversariorum duces, Boso
videlicet cum Bollone Biturigum comite, non minima
satellitum vallati caterva.
Quibus Gundoaldum excipientibus, Mummolus
in urbem regressus, portas firmissime obseravit.
Cernens Gundoaldus se a suis derelictum, et ab
hostibus circumdatum, introitumque urbis sibi praeclusum,
manus elevans ad coelum, cum cordis gemitu
sic orabat ad Dominum: « Judex aeterne ac
ultor innocentium, Deus, cui omne patet secretum,
qui nullius amplecteris dolum, nec laetaris fraudibus
malignantium, esto velox vindex mearum miseriarum,
retorquens in eos qui me tradiderunt inimicis
deceptionis ipsorum laqueum. » Post haec verba,
consignans se cruce Dominica, cum his qui se ceperant
abire coepit ad eorum castra. Nondum collem,
cui civitas imminet, praeterierat, et impulsus
a Bollone ruit in faciem ferebaturque in profundum
vallis. Cumque surrexisset et contra adversum montem
niteretur, a Bosone lapide percussus in capite
concidit spiritumque exhalavit. Inde fune ligatis
pedibus protractus, loricaque qua amiciebatur exutus,
ac lanceis confixus, per totum circumducitur
exercitum. Mummolus, sane thesauros diripiens
universos, in diversis occuluit locis, dataque sequentis
luce diei, hostibus portas aperuit urbis.
Qui in tantam caedis exarsere insaniam ut etiam
sacerdotes Domini ad ipsa jugularent altaria, reliquosque
civium cum ipsa concremarent urbe. Quorum dux
Leudegisilus clam ad principem Guntrannum nuntios
miserat, super traditores civitatis ejus exquisituros
judicii sententiam. Ille cunctos gladio puniri
praecepit, « ut hujusmodi ausus de regno tolleretur
Francorum, ne quis scilicet tyrannis in reliquum
suffragari auderet. » Quo cognito, Cariulfus cum
Waddone e castris fuga lapsi sunt. Mummolus,
quosdam ad arma concurrere cernens et super se
irruere eos velle intelligens, ad tabernaculum Leudegisili
recta graditur via, incusans fidem sibi pollicitam
infringi. Cui Leudegisilus: « Ego, inquit,
progressus cuncta mitigabo. » Et his dictis, prolato
extra limen ostii pede, signum suis, ut Mummolum
cum Sagittario episcopo morti traderent, dedit. Illis
jussa facere maturantibus, pueri Mummoli eo praecipiente
aditum domus defensare nitebantur, donec
dominus eorum armis se muniret. Sed aliquibus
eorum letho occumbentibus, aliis vulneratis, Mummolus
armatum se ostio objicit et, adversarios omni
virtutis conamine caedens, exinde removit. Quos
dum loco cedentes incaute insectatur, egressus domum
a lateribus circumvenitur confixusque telis
concidit exanimis. Cujus casu Sagittarius, quondam
episcopus, turbatus, dum staret stupens, quidam ad
eum: « Ut quid, ait, episcope, hic ac si amens consistis?
Quin potius operto, ne agnoscaris, capite
festinus silvam pete. » Cui dum pontifex parens
plantas fugae commendasset, quidam velociter gradienti
caput cum operimento eum assecutus abstulit.
Leudegisilus ad sua cum victore exercitu regredi
festinans, dum milites nequaquam a rapina coerceret,
cuncta per quae transitus fuit, vastata reliquit.
CAPUT LXXII. #De Rigundis ad matrem revectione.@#
His diebus, Fredegundis Cuppanem cubicularium
suum Tolosam direxit, exploraturum quonam pacto
erga filiam suam res sese haberent. Cui etiam hoc
commisit mandati ut, quocunque valeret ingenio,
eam ad patruum reveheret solum. Qui dictis obaudiens
Tolosam petiit, reginaeque filiam in magna
humiliatione constitutam offendit; et in quantum
posse illi adfuit, ad matrem celerrime devexit.
CAPUT LXXIII. #De Mummoli rebus fisco addictis, et Italiae diluvio magno et pestilentia.@#
Guntrannus vero, thesauros Mummoli sibi exhiberi
praecipiens, uxori ejus, propter nobilitatem qua
pollebat generis, ea quae per arrhabonem meruerat
concessit. Fuerunt autem in thesauris memorati
ducis talenta auri XXX, argenti CC. Quae omnia Guntrannus,
et Childebertus nepos ejus, partiti, Clotarium
extra partem constituerunt. Ea tamen quae
Guntranno regi evenerant, ab ipso utilitatibus Dei
ecclesiarum distributa sunt. Enimvero oblatus est ei
ex familia jam dicti principis, inter memorata xenia,
homo tam immensi corporis ut aliorum statum
hominum trium excederet mensura pedum. Eo tempore,
Authari super Longobardos regnante, fuit
aquae diluvium in finibus Venetiarum et Liguriae, et
caeteris regionibus Italiae, quale post Noe tempora
creditur non fuisse | null | 53a05416-3d61-4b16-9829-d94d48c5a66c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. In hac valida aquarum procella
in tantum apud urbem Romam Tiberis excrevit
ut aquae ejus super muros urbis influerent et
maximas in ea regiones occuparent. Subsecuta est
statim hanc inundationem gravissima pestilentia,
quam inguinariam appellant. Quae primum papam
Pelagium perculit et sine mora exstinxit. Deinde,
pastore interempto, se in populos extendit.
CAPUT LXXIV. #De beati Gregorii in papam electione, et Anglorum seu Britannorum ad fidem catholicam conversione.@#
Dum igitur tanta tribulatio miseram quateret urbem,
beatus Gregorius, qui tunc levita erat et sub
pontifice Pelagio apocrisiarii functus officio, a cunctis
generaliter papa electus est. In cujus ordinatione
cum nihil aliud quam jussio principis deesset
(non enim licebat tunc temporis quemlibet in Romana
civitate ad pontificatum promoveri, absque jussione
principis Constantinopolitani), vir Domini Gregorius
legatum ad Mauricium direxit imperatorem,
obsecrans ne populo in sui electione praeberet assensum.
Cujus litteras praefectus urbis interceptas
disrupit, et consensum populi imperatori transmisit.
Qui valde gavisus quod locum aptum largiendi
honoris diacono, olim sibi amicitiae familiaritate
charissimo, reperisset (nam filium imperatoris de
sacro fonte susceperat), eum absque dilatione ordinari
praecepit. Ordinatus autem, tam cautum tamque
humilem se in omni sua praebuit actione ut,
sicut ex gestis sive scriptis ejus dignosci potest,
vix ullus in successoribus ejus illi inveniri possit similis
in flore eloquentiae ac puritate doctrinae, vel
etiam in sanctitate vitae. Tunc temporis idem beatus
Gregorius Augustinum et Mellitum, necnon
Joannem, cum aliis servis Dei, ad Britannias dirigens,
suis eos litteris, episcopis ac regibus Francorum,
per quos illis transeundum erat, commendavit.
Quorum praedicatione nationem Anglorum ad Christi
fidem conversam esse in tantum gavisus est ut, in
libris Moralium hujus rei faciens mentionem, inter
caetera de fructu bonorum operum suorum gratulans,
diceret: « Ecce, ait, lingua Britanniae, quae nihil
aliud noverat quam barbarum frendere, nunc in
Dei laudibus Hebraeum novit #Alleluia@# resonare. »
CAPUT LXXV. #De Mummoli supplicio, de aeris intemperie, Leudegisili patriciatu, Theodeberti ortu, et aquarum in Burgundia inundatione.@#
Anno XXV regni Guntranni, Mummolus patricius,
rebellionis convictus, jussu ipsius regis Senonia
villa jugulatur. Ejus vero uxor Sidonia, cum omni
thesaurorum copia, a domnulo domestico ac Wandalmaro
camerae regis praefecto, Guntranno praesentatur.
Anno XXVI ejusdem principis, exercitus ipsius
Hispanias petens, insolita aeris temperie gravatus,
infecto negotio est regressus. Vicesimo autem
septimo, Leudegisilus ab eodem Guntranno patricius
in Provincia ordinatur. Natus quoque est Childeberto
regi filius, nomine Theodebertus. Eo anno
nimia inundatio aquarum in Burgundia fuit, egressaque
sunt flumina terminos suos. Signum vero apparuit
in coelo globus igneus, qui cum maximo tonitrus
fragore scintillans in terram decidit. Ipso
quoque anno Siagrius comes, ex praecepto Guntranni,
Constantinopolim ad componendam cum imperatore
pacem profectus, inibi fraude patriciatum
assumere voluit. Quae res coepta quidem est, sed ad
effectum minime deducta. Lewigildus, etiam Hispaniae
rex moriens, Richaredo filio regnum reliquit.
CAPUT LXXVI. #De Theodorici filii Childeberti nativitate, et ipsius Childeberti in regni successione confirmatione.@#
Anno XXVIII supra memorati regis, ipsi principi
nuntiatur Childeberto suo nepoti alterum natum
esse filium, nomine Theodoricum. Unde eum cum
Brunechilde matre ejus ad se evocans, iterum haeredem
regni sui testamento ipsum fore designavit.
Acta sunt haec loco nuncupato Andalao, quo soror
simulque uxor Childeberti adfuerunt multique e
Francia et Burgundia potentes, ut palam omnibus
daretur agnosci Childeberto, post avunculi sui
Guntranni funus, regnum Burgundiae deberi.
CAPUT LXXVII. #De primatibus Childeberti laesae majestatis convictis, et de Authari Longobardi cum Theudelinda nuptiis, Recharedique Hispani fide catholica, et de exercitu Burgundionum in Hispaniam misso.@#
Eo tempore, Setacechingus et Boso-Guntrannus,
Ursio quoque ac Bertefredus, optimates Childeberti
regis, eo quod eum tractassent perimere, ipso ordinante
perempti sunt. Sed et Leudefredus Alemannorum
dux offensam antedicti regi incurrens, fuga
elapsus ne morti adjudicaretur, latuit, et Uncelenus
loco ipsius dux substitutus est. Porro apud Bajoariam
post Garibaldum Tassilo ab Childeberto rex ordinatus
est. Qui mox cum exercitu Sclavorum
Provinciam introiens, parta victoria ad solum
proprium cum maxima remeavit praeda.
Fuit autem Garibaldus (cujus nunc mentionem fecimus)
socer Anthari regis Longobardorum ex Theudelinda
filia sua. Quam memoratus Authari per | null | ea18de28-3d13-4ae2-b9d3-449195de91c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
semetipsum, sub specie legatarii profectus, in domo
paterna contemplatus est, eamque adamavit, et
postmodum sibi in matrimonium junxit. Quo tempore
Recharedus rex Gothorum, non patris Lewigildi
perfidiam, sed fratris Hermenegildi fidem sectatus
catholicam, prius a Leandro episcopo baptizatur secretius;
deinde omnes libros sectae Arianae apud
Toletum uno in loco adunari praecipiens, igne cremavit,
et Gothos ad verae fidei unitatem adduxit.
Anno XXIX regni Guntranni, iterato exercitus Burgundionum
Hispaniam ingreditur; sed negligentia
Bosonis militiae principis, graviter Gothorum gladiis
obtruncatis quibusdam e suis, vix ad patriam est
regressus.
CAPUT LXXVIII. #De tunicae Domini inconsutilis inventione, de lunae obscuratione et praelio cum Britannis, in quo alter Francorum ducum desideratus est, alter, cui multa postea indicta est, misere inops factus.@#
Tricesimo vero saepe dicti principis anno, fama
per totos Francorum divulgavit fines tunicam Domini
nostri Jesu Christi, quae ei in passione sublata
est et uni militum sorte tradita, juxta illud
Prophetae vaticinium: #Quia super vestem meam miserunt
sortem (Psal. XXI)
@#, inventam esse profitente
quodam Simone, Jacobo patre progenito. Qui per
duas fere hebdomadas poenis affectus, tandem professus
est ipsam tunicam in civitate Zaphat, procul
a Hierosolymis, in arca marmorea positam esse.
Quam Gregorius Antiochenus, et Thomas Hierosolymitanus,
Joannes quoque Constantinopolitanus
episcopus, cum aliis multis pontificibus, triduano
completo jejunio, cum devotione maxima transtulerunt,
ac in loco quo crux Dominica veneratur posuerunt,
cum ipsa, in qua prius fuerat, marmorea
arca. Quae tantae levitatis, dum efferretur, fuisse
visa est ut nullum onus portantes sentirent. Eo anno
luna obscurata est, et inter Francos ac Britannos
super fluvium Wisnona bellum ortum, ubi Beppelenus
dux Francorum, factione Ebrecharii alterius
ducis, a Britonibus jugulatur. Unde post, Ebrecharius
multam, quam lex parentibus interfecti solvendam
esse praecepit, reddere coactus, ad inopiae
malum devolutus est.
CAPUT LXXIX. #De Authari Longobardi legatione ad reges Francorum, et morte.@#
Anno XXXI Guntranni regis, Theodefredus dux
Ultrajuranus moritur, eique Wadalmarus succedit.
Interea rex Longobardorum Authari legationem verbis
pacificis ad Guntrannum regem dirigit. A quo
iidem legati jucunde suscepti, et ad Childebertum
sunt directi, ut per ejus nutum pax cum gente Longobardorum
firmaretur. Dumque legati Authari regis
in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum
veneno, ut tradunt, accepto moritur. Statimque a
Longobardis nuntius mittitur ad Childebertum regem
Francorum, qui Authari regis mortem eidem nuntiaret
pacemque ab eo expeteret. Quod ille audiens,
legatum amice quidem suscepit, pacem vero in posterum
se daturum promisit. Post aliquot tamen
dies eum promissa pace dimisit.
CAPUT LXXX. #De Theudelinda Authari vidua, Agilulfo nubente.@#
Defuncto Authari, Theudelinda regina, quae satis
placebat Longobardis, permissu eorumdem Agilulfum,
qui et Ago dictus est, ducem Taurinatium,
virum strenuum ac bellicosum, et sibi maritum et
Longobardorum genti regem elegit. Ad hanc reginam
sapientissimus papa Gregorius quatuor Dialogi
sui libros, quos de Vita sanctorum scripserat, direxit,
sciens eam et Christi fidei deditam et in bonis
actibus esse praecipuam.
Circa haec tempora, coenobium beati patris Benedicti,
quod in castro Cassino situm est, a Longobardis
noctu invaditur. Qui, universa diripientes, ne
unum quidem monachum tenere potuerunt, ut prophetia
venerabilis Benedicti patris, quam longe ante
praeviderat, impleretur, qua dixit: « Vix apud Deum
obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur. »
Fugientes porro ex eodem coenobio monachi
Romam petierunt secum codicem sanctae regulae,
quam praefatus pater composuerat, et quaedam alia
scripta, necnon pondus panis et mensuram vini, ac
quidquid ex supellectili subripere potuere, deferentes.
Monasterii autem Cassiniensis, post beatum Benedictum
Constantinus, post hunc Simplicius, deinde
Vitalis, ad extremum Bonitus, congregationem rexit,
sub quo haec destructio facta est.
Anno XXXII regnante Guntranno, ita a mane usque
ad medium diem sol minoratus est ut tertia pars ex
ipso vix appareret.
CAPUT LXXXI. #De Guntranni regis obitu et claustrali institutione.@#
Anno XXXIII ejusdem regis, ipse rex corpore exemptus,
terrenum (ut creditur) regnum pro coelesti
commutans, in ecclesia Sancti Marcelli Cabilonis sepultus
est. Hanc denique basilicam ipse, ut praefati
sumus, divino succensus amore, in | null | a11e7a39-6051-447b-a17b-cd94b3b89753 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suburbio quidem
praedictae civitatis, sed in territorio Segonum, saltuque
Brexio studiosissime aedificavit. Ubi monachos
aggregans, monasterium construxit, quod pluribus
praediis facultatibusque ditavit. Synodum XL episcoporum
aggregari praecipiens, ut ordo psallendi, qui
in loco sanctorum Agaunensium temporibus Sigismundi
regis ab Avito et caeteris pontificibus illius
temporis institutus fuerat, in coenobio quod ipse fabricarat
teneretur, effecit. Qui videlicet ordo etiam
ad sepulcrum sancti Martini antiquitus celebratus,
necnon in monasterio S. Dionysii (ut post declarabitur)
a Dagoberto rege agi praeceptus, et a nobis cujusmodi
esset exquisitus, taliter se habere est repertus.
In diebus namque aestivis sex antiphonae binis
psalmis explicabantur. Porro toto Augusto, propter
crebras festivitates, manicationes fiebant.
Manicare autem mane surgere dicitur. In Septembri
vero septem antiphonae canebantur, distributis unicuique
binis psalmis; in Octobri octo, cum ternis
psalmis; in novembri novem, cum ternis itidem
psalmis; in Decembri decem, cum ternis similiter
psalmis. Verum in Januario ac Februario, ut possibilitas
sinebat, hoc tamen observantes, ne minus a
duodecim psalmorum quantitate ad vigilias dicerent
nocturnas. Ad sextam tamen sex psalmi cum #Alleluia,@#
ad duodecimam, duodecim, idque cum #Alleluia,@#
psallebantur. Sed de his ista sufficiant. Fuit autem
Guntrannus in bonitate praecipuus, in eroganda pauperibus
alimonia largifluus. Christi sacerdotibus se
humilem praebens, leudis suis benivolum, gentibus
externis pacatum. Talibus itaque pollens virtutibus,
multis nationibus ejus laudes praecinentibus, praesens
regnum Childeberto nepoti suo relinquens, ipse ad
supernum migravit.
CAPUT LXXXII. #De Childeberto ultionem de patre et patruo in Fredegundem meditante.@#
Childebertus, duorum regnorum vallatus praesidiis,
ultionem patris et patrui, quos factione Fredegundis
perisse certis habebat compertum indiciis, meditabatur.
Congregatis igitur cunctis austrasiis et de regno
Burgundiae auxiliaribus validis, Gundoaldum ac
Wintrionem duces his praeficit, mandatque ut, terram
hostilem petentes, praedas agant, incendia spargant,
captivos quamplures abducant. Qui e Campania
Remensi digressi, pagum Suessionicum vastaturi
aggrediuntur, cum interim Fredegundis, evocatis
qui sibi parebant Francis, ascito etiam Lauderico
(qui tutor a Guntranno, ut meminimus, Clotario filio
suo datus fuerat) facta concione sic universos alloquitur
et puerum prae se gestans, rogat: « Ne infantiam
regis pupilli contemnentes, hostibus depopulandos
agros relinquant. Meminerint se non contemptum
pueritiae promisisse, sed venerationem
majestati regiae. Foverent porro honorem, quem
conferendum in cunis adhuc posito aestimavissent,
ne in matura aetate vacuus potestatis, plenus ignominiae
rex remaneret. Se certe, quibus posset modis,
remunerationi pro filio non defuturam, quae spectatrix
cunctorum, ac testis uniuscujusque vel ignaviae,
vel virtutis, in eminentiori constituta loco desuper
pugnam spectaret. » Cumque his exhortationibus,
muneribus quoque, eos ad belli certamina reddidisset
animosiores, ad extremum intulit: « Ne, ait,
quempian vestrum multitudo deterreat adversariorum.
Si aperta congrediamini fronte, inveni fallendi
eos viam, quae vobis pariat victoriam. Vos tantum
sequimini me praeviam, et quae Landericum, vicem
regis agentem, me suggerente videritis facere, vos
quoque eadem facite. » Placuit cunctis quod dixerat
regina, et ex consilii sententia regem adhuc matris
sugentem ubera ferrata sequuntur agmina. Intempesta
nocte surgens exercitus, silvam Landerico ducente
est ingressus. Qui, arrepta securi, ramum
praecidit arboris, suspensumque tintinnabulum collo
equi cui insidebat ferens, hortatur socios ut suum
omnes sequantur exemplum. Qui certatim arborum
praecisis ramis, arreptisque una tintinnabulis, factum
imitati ducis, matutini hostilibus astitere castris.
Interea Fredegundis Clotarium filium suum propriis
gestans ulnis, usque ad locum certaminis armatum
praecedebat exercitum, ut miseratio eos infantis
accenderet, quem, si victi forent, captivum de rege
facturi videbantur. Sed unus hostium, qui cum sociis
praetendebat munia vigiliarum, clara necdum
luce eos conspiciens adventare, et rem prorsus ignorans,
conversus ad socium: « Quaenam est, ait, haec
quam contemplor silva, cum hesterno vespere hic
nulla apparerent vel minima virgulta? » Cui socius:
« Tu, inquit, pridianas adhuc ructans epulas, vinoque
solutus, oblivioni mandasti proximi saltus
opportuna nos equis nostris invenisse pascua. Nunquid
non audis tintinnabula pascentium equorum
collis dependentia? » Mos quippe antiquis inoleverat
Francis, et maxime Austrasiis, ut pascentibus equis
tintinnabula imponerent, quo, si forte longius in
pascendo | null | cf4c45d0-f1b5-4c4c-b9cd-a742f3e9938a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aberrassent, eorum sonitu dignosci possent.
Dum igitur vigiles hos atque hujusmodi inter
se serunt sermones, silva, quae prius apparuerat condensa,
decidentibus ramis fronde quidem rarissima,
sed armorum nitore videbatur densissima. Turbatis
itaque custodibus, et quid agerent haesitantibus, superveniente
exercitu, cum adhuc fessi multo superioris
diei labore quiescerent, alii in suis stratis,
alii expergefacti, sed somno soluti poenas dabant.
Caesi multi mortales; reliqui in fugam vertuntur.
Ipsi duces, ascensis equis, vix discrimen evasere
mortis. Landericus Wintrionem frustra sequi conatus,
velocis equi rapido vectum cursu minime valuit
assequi. Parta tanta ac tam insperata victoria, Fredegundis
cum filio Clotario, et cum armatorum
maximo cuneo, Remensem invadit Campaniam, replens
omnia incendio et sanguine. Vastabantur
cuncta die noctuque, exurebantur aedificia, diripiebantur
patrimonia, perimebantur quicunque erant
habiles ad bella, infirmi servabantur ad servitutis
officia. Ubi caedibus ac rapinis satisfactum, Fredegundis
suum Suessionas reduxit exercitum. Acta
sunt haec in pago Suessionico, in loco nuncupato
Trueco.
CAPUT LXXXIII. #De mutua Francorum Brittonumque caede, de Varnorum exitio, Gripponis legatione, et Francorum in Italiam expeditione.@#
Anno secundo cum regnum suscepisset Burgundiae
Childebertus, exercitus Francorum simul ac Brittonum
in mutuum inhiantes interitum, mutua semet
caede prosternunt. Sequenti anno multa in coelo signa
sunt ostensa et apparuit stella cometes. Eo anno
exercitus Childeberti cum Varnis, qui rebellare tentabant,
conflixit; quos etiam pene usque ad supremum
exitio dedit. Hac etiam tempestate Grippo legatus
Childeberti, cum a Constantinopoli remeasset,
et eidem regi quomodo honorifice ab imperatore
Mauricio susceptus foret nuntiasset, et quod injurias,
quas apud Carthaginem perpessus fuerat, imperator
ad voluntatem Childeberti se ultum ire promisisset,
Childebertus iterato viginti duces cum lecta in Italiam
dirigit pube, ad delendam Longobardorum
gentem. E quibus Andoaldus, et Olo, atque Cedinus
eminentiores fuere. Sed Olo, cum improvide ad Bilitionis
castrum accessisset, jaculo sub mamilla sauciatus
cecidit et mortuus est. At vero Andoaldus et
sex duces Francorum, ad Mediolanensium urbem
venientes, in campestribus castra posuerunt. Quo
loco imperatoris legati ad eos venerunt, nuntiantes
adesse exercitum in adjutorio eorum, dicentesque:
« Quia post triduum una cum eis veniemus, et hoc
vobis erit signum: cum videritis villae hujus, quae
in monte est sita, domos incendio concremari, fumumque
usque ad coelos conscendere, noveritis nos
cum cohortibus, quas pollicemur, adventare. » Sed
exspectantes Francorum duces diebus sex juxta placitum,
nullum ex his quos legati promiserant venisse
conspexerunt. Cedinus autem cum tredecim
ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit,
a quibus etiam sacramenta exegit. In Tridentino
quoque territorio, decem castella a Francis diruta,
et commanentes in eis universi ducti captivi.
Pro Ferruge vero castro, intercedentibus episcopis
Ingenuino de Savione, et Agnello Tridentino, data
est redemptio, per caput uniuscujusque viri solidus
unus, usque ad summam sexcentorum solidorum. Interea
Francorum exercitus, cum esset tempus aestivum,
propter inconsueti aeris incommoditatem, dysenteriae
morbo graviter laborabat. Cumque per
trium curricula mensium Italiam pervagaretur, neque
regem, quem perditum venerat, attingere valeret,
eo quod se intra Ticinensem clausisset urbem,
aeris, ut diximus, infirmatus intemperantia ad propria
rediit.
CAPUT LXXXIV. #De Childeberti et uxoris interitu, et filiorum ejus Theodeberti et Theodorici successione.@#
Anno IV regni Burgundiae a Childeberto suscepti,
paterni vero regni vicesimo tertio, aetatis porro suae
XXV, idem rex Childebertus cum uxore propria, sicut
fertur, vi veneni exstinguitur. Hic est Childebertus
filius Sigeberti, qui etiam Junior dictus est.
Cui successerunt duo filii sui, adhuc pueruli sub
tutela aviae Brunechildis constituti; et Theodeberto
quidem regnum Austrasiorum, quod pater Childebertus
a genitore suo Sigeberto sibi relictum acceperat;
Theodorico autem regnum Guntranni, quod
Childebertus jure adoptionis tenuerat, sorte obvenit.
Qui etiam sibi sedes in his locis, in quibus et priores
constituere reges. Ad hos fratres et ad aviam eorum
Brunechildem exstant epistolae beati Gregorii Romani
pontificis, Augustinum, quem Anglis Saxonibus
destinaverat episcopum, illis commendantis. In
quibus idem vir Domini petenti memoratae reginae
fatetur se reliquias beatorum apostolorum Petri et
Pauli misisse.
CAPUT LXXXV. #De Hunnorum in Thoringam irruptione, et Agilulfi seu Agonis legatione in Franciam.@#
Tunc temporis Hunni | null | 55c612a6-72b9-414a-9194-b5e9e1a9942f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui et Avares dicuntur, a
Pannonia egressi, in Thoringam bella gravissima
cum Francis gesserunt. Qui tamen a Brunechilde, seu
ab ejus nepotibus, accepta pecunia redierunt ad propria.
Ago quoque rex Longobardorum, causa eorum
qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti
fuerant, Agnellum Tridentinum episcopum in Franciam
misit. Qui exinde rediens, aliquantos secum
captivos, quos Brunechildis ex proprio redemerat,
revocavit. Evuin etiam dux Tridentinorum a praefato
principe missus, pro obtinenda pace ad Gallias
perrexit. Qua impetrata, ad Italiam reversus est.
CAPUT LXXXVI. #De Fredegundis grassatione et morte, Quintrionis caede, Coleni patriciatu, inguinaria peste, piscium prae fervore fluvii decoctione, et Warnecharii liberalitate.@#
Eo igitur anno quo Childebertus vita decessit,
Fredegundis regina, cum filio Clotario, superioris
victoriae elata triumpho, Parisios et reliquas urbes
ritu pervasit barbarico. Quorum exercitus super
Theodebertum et Theodoricum reges irruens, adunatas
ab ipsis militares copias loco nominato #Latophao@#
gravi caede labefactavit reliquosque in fugam egit.
Anno II regni Theodeberti ac Theodorici, Fredegundis
regina senex et plena dierum defuncta est, ac in
basilica Sancti Vincentii in suburbano Parisiacensi
sepulta. Anno III supradictorum regum, Quintrio
dux, instigante Brunechilde, interficitur. Sequenti
abhinc anno Colenus, genere Francus, patricius ordinatur.
His diebus, apud Massiliam et reliquas Provinciae
civitates, nascentibus in hominum inguinibus,
seu delicatioribus locis, quibusdam glandulis in modum
nucis, maxima generata est mortalitas. In lacu
quoque Dunensi, in quem Arula flumen influit, aqua
fervens adeo ebullivit, ut multitudinem piscium decoctam
ad littus projiceret. Warnecharius autem major
domus regis Theodorici moriens omnes facultates
suas in alimonias pauperum distribuit.
CAPUT LXXXVII. #De Brunechildis casu, mirabilique errore, et gratitudine in pauperem ductorem, deque prodigiis caelestibus.@#
Porro Brunechildis a Theodeberto nepote suo, et
proceribus qui ei parebant, de regno Austrasiorum
expulsa, et a quodam paupere in Marciacensi campania
sola inventa et cognita, ipsa petente ab eo ad
Theodoricum alterum nepotem suum est deducta.
Theodoricus aviam Brunechildem, eo quo digna erat
honore susceptam, secum quoad vixit fecit manere.
Pauper, quo ductore saepe fata usa fuerat regina, ob
hujus vicissitudinem beneficii Antissiodorensem adeptus
est episcopatum. Anno V memoratum regum,
iterum ea, quae superioribus annis, apparuere signa,
globi scilicet ignei, in partibus occidentis per coelum
currentes, instar multitudinis astrorum.
CAPUT LXXXVIII. #De crudelissimo regum inter se conflictu, et angeli visione, Clotariique fuga et damno.@#
Theodebertus itaque ac Theodoricus conceptam
jam dudum contra Clotarium patruelem suum rixam
tandem parturiunt, et, adnitente avia Brunechilde,
super fluvium Arvenna, nec procul a Doromello vico,
cum eo praelio confligunt. Ibique tanta strages ex
utrisque partibus, et maxime ex Clotarii parte,
facta est, ut fluvius ipse humanis oppletus corporibus
suos nequiret explere cursus. In ea pugna angelus
Domini evaginatum astans visus est tenuisse
gladium. Clotarius suos immanissime sterni conspiciens,
in fugam vertitur, et per Milidunum castrum
in insula Sequanae situm, Parisius properat. Theodebertus
et Theodoricus post terga fugientem secuti,
civitates regni ejus magna ex parte evertentes, cives
servituti subjiciunt. Coactus Clotarius tenorem pacti
ab hostibus propositi, invitus licet, firmavit, ut inter
Ligerim et Sequanam, usque ad mare Oceanum
limitemque Brittonum, dilataretur Theodorici regnum,
et inter Sequanam et Iseram ducatus integer
Denteleni, itemque usque ad marc Theodeberto cederet.
Duodecim tantum pagi, inter Sequanam ac
Iseram usque ad maris Oceani littora, Clotario remanserunt.
CAPUT LXXXIX. #De Catini caede, Sigeberti ortu, Egilae nece, Vasconum domatione, Adoaldi Langobardi sublimatione, strage apud Saxones.@#
Anno VI regni Theodeberti, necnon et Theodorici,
Catinus dux Theodeberti interficitur. Sequenti abhinc
anno, Theoderico ex concubina nascitur filius,
nomine Sigobertus. Et Egila patricius nullis culpis
exstantibus, sed sola suggerente cupiditate, per consilium
Brunechildis est peremptus, facultatesque ejus
fisco associatae. Eo tempore Theodebertus ac Theodoricus
Wascones domuerunt, ducemque super eos,
nomine Genialem, instituerunt. His diebus, levatus
est Adaloaldus rex super Longobardos Mediolani in
praesentia patris sui Agilulfi regis, astantibus legatis
Theodeberti regis Francorum, et desponsata est eidem
regio puero filia regis Theodeberti, et firmata
est pax perpetua cum Francis. Eodem tempore
Francis cum Saxonibus | null | 0db1e6bb-d399-4eb0-9679-9912d24e8cdc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pugnantibus, magna strages
ab utrisque partibus facta est.
CAPUT XC. #De inventione corporis beati Victoris, de Etherii Lugdunensis archiepiscopi obitu, de Childeberti minoris ortu, Desiderii episcopi dejectione, et Dommili subrogatione, ac solis eclipsi.@#
Beatus vero Econius pontifex Mauriennensis corpus
sancti Victoris, qui Solodoro una cum sancto
Ursio passus fuerat, hoc modo invenit: Quadam
nocte in sua civitate quiescentem revelatio divina
per visum admonuit, ut surgens quantocius ad ecclesiam,
quam Sedeleuba quondam Burgundionum
regina in suburbano Genabensi construxit, irent. Ibi,
in medio basilicae, esse designat locum, quo corpus
sanctum esset humatum. Cumque episcopus Genabensem
festinus adisset urbem, assumptis secum
Rustico et Patricio antistitibus, triduano peracto
jejunio, nocte sequenti, eo loci, quo gloriosi martyris
quiescebant membra, lux coelestis apparuit. Tunc
hi tres Domini sacerdotes, elevato quo tegebatur
lapide, invenerunt sanctum in arca argentea jacentem.
Cujus facies, septempliciter quam cujuslibet
viventis hominis, divino irradiata resplendebat fulgore.
Huic tam mirandae egregii martyris inventioni
interfuit Theodoricus princeps, qui loco illi maximam
portionem facultatis Warnecharii contulit;
quam ille, ut praefati sumus, eleemosynis delegaverat
erogandam. Ad sepulcrum denique beatissimi
Victoris, Christi potentia multa exinde miraculorum
ostendit signa. Eo anno, Etherius Lugdunensis
archiepiscopus obiit, ordinatusque est Secundinus
loco ipsius.
Anno VIII regni Theodeberti, ex concubina nascitur
ei alter filius, avum Childebertum nomine referens.
Synodus etiam Cabillono collecta Desiderium
Viennensem episcopum dejecit, eoque factione
Brunechildis et Aridii Lugdunensis pontificis, qui
Secundino successerat, in exsilium acto, subrogatus
est Dommilus in sacerdotali officio. Eo anno eclipsis
solis facta est.
CAPUT XCI. #De Corbi ortu, Bertoaldi interitu, et Protadii Brunechildis amatoris insolentia, ac regum conflictu.@#
Anno IX memorati regis, iterato ei filius nascitur,
nomine Corbus. Comes palatii ipsius principis tunc
temporis Bertoaldus erat vir sapiens et cautus, moribus
regis congruus, in praelio fortis, ac in commisso
fidelis. Protadius vero quidam erat, genere
Romanus, Brunechildi causa stupri familiarissimus,
et ob id in pago Ultrajurano, post Wandalmarum,
ab ea dux constitutus. Crescente itaque consuetudine
vitii, crevit simul et desiderium honoris augmentandi.
Tacite ergo hoc praemeditata consilium, praesumpsit
nepotem orare suum ut interficeret Bertoaldum,
et majorem totius regiae domus constitueret
Protadium. Tum forte Bertoaldus a Theodorico
cum trecentis in Neustriam, ut partem regni ejus
tueretur, directus viris, Arenauno [ #al.,@# Arelauno]
villa venationi operam dabat. Quo comperto, Clotarius
filium Meroveum, et Landericum ducem, datis
in adjumentum viris strenuis, ad opprimendum Bertoaldum
dirigit. Bertoaldus hostes super se, certis
nuntiis id deferentibus, irruere velle cognoscens, et
se ad resistendum viribus imparem fore sciens,
terga vertens Aurelianis se confert, ibique a beato
Austreno ejusdem urbis episcopo suscipitur. Landericus
ante portam civitatis Aurelianensis exercitu
deducto, Bertoaldum ad pugnam egredi provocabat.
Cui Bertoaldus: « Numeroso, ait, vallatus milite
confidis me cum paucis tibi non posse resistere. Verum,
si placet, nos duo singularis ineamus certamina
pugnae, procul suspensa armatorum multitudine
et rei eventum exspectante. Nullius adsit solatium
satellitis, solius exspectetur examen justi
judicis. » Recusante Landerico congredi, Bertoaldus
iterato dixit ei: « Quia formido te nunc prohibet
mecum manum conserere, proximum est ut domini
nostri, pro tuis ausis temerariis, quibus praesumpsisti
praeripere partem regni domini mei regis,
inter se decernant cum armatorum cuneis. Tunc,
si placebit, ego et tu vermiculatis adoperti vestibus,
inter conferta congrediamur agmina. Ibi et meae
probrum ignaviae, et virtutis tuae poteris documenta
persentiscere. »
Has conditiones non renuente Landerico, utrique
quaedam sibi adinvicem, si a coepto desisterent, imprecanti
sunt maledicta. Haec dum in die festivitatis
sancti Martini gesta fuissent, et Theodoricus
pro certo agnovisset quod pars regni sui a Clotario
pervasa foret, ipsa die qua incarnati Verbi nativitas
a cunctis fidelibus devote colitur, promovet exercitum,
et apud Stampas super fluvium Junna, contra
Clotarium, qui haud segnius parabat occurrere,
aciem dirigit. Sed dum arctus esset Junnae fluminis
transitus, antequam totum Theodorici pertransiret
agmen, initum est certamen. Inter confertissimas
igitur, ac in mutuam inhiantes perniciem phalanges,
Bertoaldus nominatim Landericum vocitare, et ut
secum juxta placitum congrederetur, non cessabat | null | a12132aa-3651-4ed0-9c6e-0456afc7e665 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
provocare. Quod dum Landericus abnueret ac paulatim
loco cederet, Bertoaldus ad solum subeundae
mortis affectum insurrexit. Et quia jam cognitum
habebat, quod Brunechildis eum a pristino honoris
gradu dejicere, ac Protadium pro eo moliretur constituere,
melius judicavit cum decore bello oppetere
quam reliquum quod superesse poterat vitae cum
dedecore ducere. Dum itaque palantia studet impulsare
agmina oppressionemque in cedentes hostes
facere, occurrentes quoque mucrone sterneret, unus
a multis circumdatus oppressusque exstinguitur. In
eo praelio Meroveus filius Clotarii capitur. Landericus
cum Clotario in fugam vertitur, Theodoricus
victor Parisios ingreditur. Post haec Theodebertus
cum Clotario pacem Compendio villa inivit; exercitus
vero eorum illaesus ad propria rediit.
CAPUT XCII. #De Protadii Romani, qui factus est major domus regiae, avaritia foeda, ob quam omnibus evasit invisus, et tandem a proceribus est interfectus, et reges reconciliati, deque successione Claudii Romani viri prudentis.@#
Anno X regni Theodorici, juxta voluntatem Brunechildis,
ex praecepto Theodorici Protadius major
domus constituitur. Qui cum sensu argutissimus ac
in consiliis haberetur strenuus, saeva tamen illi
inerat contra locupletes cupiditatis macula, fiscum
volenti replere ac seipsum ditare. Denique nobilitatem
insectando Burgundiae, omnes cupiens sibi
subjicere, res eorum conabatur injuste auferre, ne
quis sibi posset honorem quo fruebatur subripere.
Quapropter non valebat quilibet potentum reperiri,
qui ejus vellet familiari colloquio vel amicitia frui.
Sed dum Brunechildis, veteris inimicitiae recordatione
vindictam meditaretur expulsionis suae, moneretque
Theodoricum thesauros patris de manu
Theodeberti quaerere, asserens illum non Childeberti,
sed cujusdam hortulani filium fuisse. Protadius
coepit regem ad haec peragenda studiosius
commonere. Tandem cum exercitu Theodoricus profectus,
apud Cariciacum castra posuit, paratus in
crastinum cum fratre congredi; qui haud procul
cum valida Austrasiorum consederat manu. Interea
leudi Theodoricum hortari coeperunt, « ut fratri
reconciliaretur, nec vanissimae cupiditati postponeret
decus germanitatis. » Protadius econtra vehementer
resistere, dicens: « Pacem fieri non oportere. »
Animadvertentes caeteri proceres eum solum
esse, qui consiliis eorum refragaretur, alterutrum
sermocinabantur opportunius fore unum tradere
morti quam totum exercitum periclitari. Opportune
rex exercitationis gratia tentorio egressus, rumore
ferente, comperit quosdam Protadium velle perimere,
et proripere sese volens, ut eos ab injuriis
memorati removeret viri, a suis prohibitus, ac vi
detentus, mittit quemdam Uncelenum nomine, qui
principibus factionis jussionis suae auctoritate tales
interdiceret ausus. Tunc Uncelenus ad eos veniens
qui jam tabernaculum regis circumdederant, quo
Protadius una cum Petro medicinae artis perito ad
tabulas ludens sedebat, taliter infit: « Jubet dominus
meus rex Theodoricus ut interficiatur Protadius
paci contrarius. » Post quod verbum certatim
omnes tentorium gladiis conciderunt, et Protadium
inibi peremerunt. Theodoricus licet a suis coactus,
cumfratre Theodeberto pacificatur, et utrorumque
exercitus salvus, ac integro numero, ad sua regreditur.
Anno XI regni Theodorici subrogatur Protadio
major domus quidam Claudius, itidem Romanus
genere; homo prudens, fide plenus, jucundus in
fabulis, providus in cunctis, sed sagina corporis
valde gravis. Qui praedecessoris sui territus exemplis,
amicitiam cum universis servans, lenem se ac
favorabilem praebebat.
CAPUT XCIII. #De ultione quam Brunechildis de inimicis Protadii cepit, deque Desiderii episcopi lapidatione.@#
Anno XII regni Theodorici Uncelenus, qui fallacia
sua Protadio causa mortis exstiterat, insidiis Brunechildis
pede truncatus rebusque suis expoliatus,
egens est redditus. Wolfus quoque patricius, eo
quod in necem jam dicti consensisset Protadii, Fariniaco
villa suggerente Brunechilde jussu Theodorici
interficitur. Natus etiam est ex concubina
Theodorici filius, nomine Meroveus. Quem rex Clotarius
de sacro fonte levavit. Porro saepe dictus
rex Theodoricus, persuasionibus Aridii Lugdunensis
episcopi ac aviae suae Brunechildis deceptus, sanctum
Desiderium Viennensem pontificem exsilio revocatum
lapidari praecepit. Ad cujus tumulum miracula
creberrime sunt ostensa.
CAPUT XCIV. #De Hermembergae filiae regis Hispaniae infaustis cum Theodorico nuptiis.@#
Tunc temporis Theodoricus Aridium praesulem,
Rocconem et Eborinum praefectos equorum, ad
Bettricum regem Hispaniae direxit, qui filiam illius
conjugio sibi sociandam poscerent, et si pater vellet,
jusjurandum praeberent « quod diebus vitae suae
eam regio non privaret honore. » Cui Bettricus
gaudens annuit, puellamque legatis tradidit. Quam
Theodoricus laetus accipiens primum unice dilexit;
quae tamen maleficiis Brunechildis virum
non cognovit. Deinde, faciente eadem avia sua,
Theodoricus Hermembergam (id quippe nomen
virgini) thesauris | null | be572117-14b6-44d2-b54b-197b9c709999 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
exspoliatam abire praecepit ad
Hispaniam. Hac de re indignatus Bettricus, ad Clotarium
regem, Theodorici ex patruo genitum, misit
legatos, qui eum ad belli societatem, expositis injuriae
causis, inclinarent. Ubi ille votis eorum
visus est satisfecisse, cum missis ipsius ad Theodebertum
recta proficiscuntur via. Hunc quoque auxilio
sibi adfuturum cognoscentes, recta ad Agonem
Longobardorum regem, cum supra memoratorum
legatis regum, iter dirigunt, ut hi quatuor reges
super Theodoricum irruentes, cum vita simul et
regno privarent et vindictam contumeliae regi Hispanorum
illatae sumerent. Cumque Theodorico
perlatum fuisset hujusmodi consilium illos contra
se struere velle, despectui habuit, ut futile. Legatus
vero Bettrici cuncta pro quibus venerat se autumans
impetrasse, ad Hispaniam navali rediit evectione.
CAPUT XCV. #De Columbani Hiberni in dicendo libertate et miraculis, regisque resipiscentia simulata, Bobiique coenobii constructione, et Columbani transitu.@#
Anno XIV regni Theodeberti ac Theodorici beatus
Columbanus ab Hibernia Oceani insula progressus,
primum a Theodeberto suscipitur. Demum, propter
confluentium ad se populorum multitudines, inde
migrans, et solitariam agere vitam cupiens, ad
regnum Theodorici transiit, atque in loco cui
Luxovium nomen est, a praefato rege habitare est
jussus. Ad quem visitandum dum frequenter rex
adveniret, ac a viro Dei cur, relicto legitimae conjugis
matrimonio, adulterinis deserviret commistionibus,
argueretur, illeque ad obaudiendum ejus salutaribus
monitis aurem cordis inflecteret, avia Brunechildis
vipereis antiqui hostis inflammata incitamentis,
adversus sanctum Columbanum commoveri
coepit acrius. Sed sanctus vir, illius malitiae obviam
ire parans, ad eam Bruchariacho villa commorantem
properat. Cui regina, cum nepotibus suis Theodorici
filiis occurrens, orabat « ut regiam prolem
benediceret. » At ille ait « nequaquam illos regalia
sceptra suscepturos, eo quod de lupanaribus emerserint. »
Regina indignata pueros praecepit abire, et
ipsa post paululum est secuta. Viro autem Domini
ad propria regredi festinante et regiae aulae limen
pede tangente, subito fragore totius mota est domus
fabrica. Sed nefandissimae mulieris mens non
est commota, imo majori iracundiae igne succensa.
Verebatur enim quod omni extorris dignitate pelleretur
a regno, si rex posthabitis meretriciis delinimentis,
alicujus regalis feminae potiretur conjugio.
Interdixit igitur egressum et regressum a monasterio
tam sancto viro quam fratribus cum eo manentibus,
praecipiens suis optimatibus, vicina coenobio
loca colentibus, ne quempiam exire permitterent,
vel progressum hospitio susciperent. Denuo vir
sanctus, ut eam a tanta moneret desistere pertinacia,
ad palatium perrexit. Eo forte die Theodoricus
cum avia sua in Spinsia residebat villa, nuntiaturque
ei hominem Dei pro foribus stare, nec in iisdem
aedibus hospitare velle. Tunc rex iram Domini
sibi imminere veritus, melius dixit esse virum Dei
opportunis subsidiis honorare quam Deum ex servorum
ejus offensa ad iracundiam provocare. Jussit
ergo regio cultu quaecunque erant victui necessaria
parari et Domini famulo per ministros proprios deferri.
Quod dum illi maturato implessent, beatus
Columbanus severo, ut erat, vultu respiciens in
eos, inquirit quid sibi ista velint. Dictum ab eis
est alimenta esse in suos suorumque usus a rege
directa. Cuibus ille: « Non, inquit, teste Scriptura,
accepta sunt Deo impiorum munera. Itaque non
oportet ejus servos suscipere, quae ipse probatur
odire. » Post hoc verbum vasa cuncta in frusta
disrupta, vinum ac sicera solo fusa, ceteraque separatim
sunt dispersa. Pavefacti regii ministri, ad
regem reversi rei gestae ordinem promunt. Rex
nimio terrore perculsus, diluculo cum avia ad virum
Dei properat. Precantur de commissis veniam,
pollicentur in reliquum actorum suorum emendationem.
His pacatus promissis, ad monasterium rediit.
Verum haec pollicitatio nullius efficacis protulit fructum
operis. Nam Theodoricus in coeno luxuriae,
ut ante consueverat, est obversatus, et Brunechildis
animus semel nequitia imbutus, a persecutione
beati viri nequaquam est immutatus. Quin potius,
eo usque processit spiritus immanitatis ferox ut
nepoti suaderet sanctum Dei in oppidum Vesontionum
exsilio relegari, indeque reversum usque ad
maris Britannici littora deduci, ut, transmeato freto,
nunquam de caetero Galliarum reviseret arva. Cumque
vir Domini, secundum sui propositum animi,
deliberasset ad patrium solum nullo modo regredi,
per regnum Theodeberti ad Italiam transiens, coenobium,
quod Bobium dicitur, construxit plenusque
sanctitatis ac dierum migravit ad Dominum.
CAPUT XCVI. #Theodoricus metu fratris cum eo paciscitur | null | 8db8ae3f-2276-4837-bdf8-a4c97622be8b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.@#
Anno XV regni sui, Theodebertus aliqua sibi de
fratris Theodorici possessionibus adjungere parans,
eum in se excitavit. Verumtamen provido prudentium
consilio virorum electus est locus cui Saloissa
[ #olim@# Saletio, #hod.@# Seltz, #prope Rhenum@# ] cognomen,
ut fratres ad destinatum locum cum paucis,
sed Franciae primoribus, convenientes quae pacis
essent, eligerent. Ibi Theodoricus cum decem millibus
tantum virorum, Theodebertus vero cum magna
Austrasiorum adfuit manu; bello etiam, si frater
petitis annueret, turbare pacem volens. Theodoricus,
tantae multitudinis contemplatione perterritus,
quae ille cupiebat, quamvis non sponte,
concessit. Conventus fratrum hujusmodi fuit: « Ut
Alesatio et Sugitensi, Turonensi quoque ac Campanensi
comitatu Theodoricus cederet, et ad Theodebertum
jus omnium horum transiret. » Inde cum
gratia, sed simulata, discessum est, ac se invicem
salutantes, uterque ad sua regna sunt regressi.
CAPUT XCVII. #De Alemannorum in Ultrajuranos grassatione.@#
His diebus Alemanni Veneticorum fines ingressi,
Ultrajuranos Cambeleno et Erpino ducibus sibi obsistere
conatos acie superant, ac usque ad refugia
montium persecuti, prosternunt. Dehinc, nullo inquietante,
Juranum saltum pervagantur, caedibus ac
incendiis cuncta per quae transibant replentes. Captivisque
plurimis abductis, cum spoliis et ingenti
praeda redierunt ad propria.
CAPUT XCVIII. #De Theodorici consiliis, et Theodeberti infami conjugio, de Berto Leunisio, et apologo ejus de lupo et regum conflictu.@#
Theodoricus acceptas injurias ulcisci desiderans
cum suis tractabat quo pacto fratrem opprimeret
Eo anno Theodebertus Bilechildam (quam Brunechildis
a mercatoribus emptam, eo quod foret forma
egregia, illi dederat conjugem) interemit, puellam
nomine Theudechildem, sibi accipiens in uxorem
Theodoricus, ut praefati sumus, Theodebertum infestis
insectans odiis, ad Clotarium mittit, qui velut
ex persona sua dicerent: « Contumeliis a fratre affectus,
reddere ei quae meretur cogito, si te illi auxilio
non adfuturum cognovero. Quapropter ego rogo
te quietum manere, nil adjumenti illi ferentem, pollicens,
si victor evasero, regnumque cum vita ab eo
quivero auferre, ducatum Denteleni, quem ipse tibi
injuste sublatum retinet, me tuae remissurum potestati. »
Huic pactioni assentiente Clotario, Theodoricus
anno XVII regni sui, mense Maio, universos
ditionis suae ad bella promptissimos Lingonis coadunari
praecipiens, ac per Vervona castrum, tum temporis
aedificari coeptum, iter faciens, Tullum devenit.
Ibi obvium habens Theodebertum, cum supplemento
militiae Austrasiorum, non dubitavit conserere
manum. In Campania namque Tullensi adversus
fratrem congressus, exercitum ejus graviter attrivit.
Evasit tamen Theodebertus, et fugiens de praelio,
per Metensem urbem saltumque Vosagum, Coloniae
civitatis receptacula petiit. Theodoricus, fratrem
persequi e vestigio festinans, beatum Leunisium Maguntiacensem
antistitem obvium habuit; a quo hujusmodi
monita percepit. « Inchoatis, inquit, insiste,
et ad perfectum, juvante Deo, istius attinges operis.
Rustica refert fabula lupum, catulos suos ad praedam
ducentem, eos ad se in montem vocasse, taliaque
mandata dedisse: Neminem, ait, quae vobis, filii,
expediant quaerere scitote, nisi per paucos qui ex
vestro sunt genere. Unde vos moneo suscepta non
deserere munia, et victui investigare necessaria. »
His suggestionibus Theodoricus, haud segnis exsecutor,
paruit, praecipue sciens eum suae favere utilitati
et Theodeberti stultitiae adversari. Transitaque Ardenna,
Tulbiacum [ #hodie@# Zulpich.] usque accessit.
Theodebertus interea, qui fugam paraverat, distulit.
Nam Saxones caeterasque superioris Germaniae gentes,
in sui solatium sollicitatas bello in supra nominato
opponit loco. Certatum est acriter, quoad Theodebertus
restitit. Renitebatur enim, quamvis exercitus
ejus more pecorum obtruncaretur. Ubi vero
ipse, pondus praelii pati non valens, fuga sibi consuluit,
aversi sunt omnes qui constiterant pugnaturi.
Quorum maxima pars incerto fugae dispersa exstinguitur;
residui Coloniam versus cum rege festinanter
properant. In prima pugnae congressione,
tanta utriusque partis animositate concursum est ut
cadavera interfectorum, prae multitudine comprimentium
se populorum, non valentia ad terram ruere,
quemadmodum equis insederant, una cum vivis
circumferrentur. At postquam phalanx victa, hostibus
terga nudavit sua, viarum strata, necnon silvarum
devia, corporibus mortuorum sunt repleta.
Theodorico ubi factum indicium Theodebertum evasisse,
incentivum accelerandi itineris accessit, ut
conficiendi belli impendium putaret, si dux et populus
bello promptior interciperetur | null | b08563d5-d1c2-4bc7-ab99-7ce853a8d056 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Adveniens itaque
cum suis in Ribuariorum fines sese immisit,
occurrentia quaeque devastans vel exurens. Cujus
terrae incolae ad eum venere rogatum: Ne ob unius
culpam dissidium pararet eis, quos suos fore sciret
jure victoris. Quibus ille: « Non, inquit, vobis, sed
Thuodeberto, interitus paratur; cujus caput, si meam
promereri vultis gratiam, vos necesse est auferre,
aut ipsum vinum vinctumque ad me perducere. » Illi
regiam Coloniae introgressi, Theodeberto taliter
locuti sunt: Sic, inquiunt, mandat Theodoricus frater
tuus: Si, ait, recipere meruero, thesauros paternos,
quos Theodebertus adhuc injuste retinet
pervasos, proprias festinus repedabo domos. Ideo te
hortamur, domine rex, ut portione quae ei debetur
reddita, nostra eum non sinas infestare domicilia.
His Theodebertus dictis credulus, ac pro vero prolata
arbitratus, locum quo regalis continebatur gaza
pariter cum ipsis est ingressus. Eo igitur perscrutante
quid fratri opportunius, sine sui damno, posset
restituere, unus e circumstantibus, evaginatum
gladium cervici ejus illidens, caput abstulit ac per
muros Coloniae circumtulit. Quod cernens Theodoricus,
ipsa confestim urbe potitus, regias invasit opes.
Et primates civitatis in sua sibi verba jurare compellens,
dum in basilica Sancti Gereonis sacramenta
exigeret, visum illi fuit quemdam pugno suo latus
percussisse. Et conversus ad suos: « Observate,
ait, ad ostia, ne quis egrediatur, eo quod ignorem,
quis horum Riboariorum [ #Gall.@# Ribaroles], perjurio
obnoxiorum, me vulnerare conatus sit. » Observantibus
autem eis, a cubiculariis veste remota latus regis
inspectum, nullumque vulnus est inventum. Solummodo
signum quoddam apparuit purpureum, quod
ego reor citae mortis fuisse indicium. Compositis ex
sententia rebus, inde cum multis spoliis progressus,
secum abduxit filios fratris sui, cum filia quae specie
nitebat decora. Dum Metis advenisset, reperit aviam
suam Brunechildem inibi obviam sibi venisse. Quae
arreptis Theodeberti filiis, eos sine mora neci tradidit,
et minorem quidem natu, nomine Meroveum,
in albis adhuc positum, lapidi illisum innocentem
coegit exhalare spiritum. Regnavit itaque Theodebertus
annis XVII. Quidam vero auctores #[FREDEGARIUS
c. 38]@# scripserunt Theodebertum post illam
Theodorici victoriam, suamque aerumnam, Rhenum
transisse, et Theodoricum, capta Colonia, Bertarium
cubicularium suum ad comprehendendum eum misisse.
A quo comprehensus, atque ad Theodoricum
perductus, indumentisque regiis exutus, Cabillono
dicitur in exsilium fuisse relegatus. Ob recompensationem
quoque tam praeclari operis, Bertarius
equum ejus cum stratura regia fertur a Theodorico
percepisse.
CAPUT XCIX. #De Clotario ducatum Dentelini recipiente, et ira Theodorici in eum.@#
Clotario, juxta pactum quod cum Theodorico (eo
quo supra memoravimus modo) pepigerat, ducatus
Denteleni suo restituitur domino. Unde Theodoricus,
cernens Austrasiorum sibi parere regnum, indignatione
nimia permotus, Clotario per legatos
mandat: « Ut se de memorato ducatu removeat.
Quod nisi efficiat, se ad vindicandam illatae contumeliae
injuriam quibus posset non defuturum modis. »
CAPUT C. #De Theodorico fratris filiam procante, et ob id a Brunechilde increpito, deque ejus in Brunechildim ira, et Brunechildis, quae eum veneno sustulit, in eumdem crudelitate.@#
Interea, dum Metis moraretur Theodoricus, amore
filiae fratris Theodeberti, quam Coloniae captivaverat,
deperire coepit. Quam dum sibi copulare vellet, ab
avia, ne hoc faceret, prohibebatur. Cui ille: « Et
quid, ait, incurram offensionis, si illam uxorem duxero? »
Ad haec Brunechildis: « Non, inquit, est fas
fratre progenitam te habere conjugem. » Ad haec
Theodoricus, ut audivit, felle commotus, tali ei respondit
modo: « Nonne tu, Deo odibilis, cunctisque
invisa bonis, mihi dixeras, eum fratrem non esse
meum? Ut quid imposuisti mihi tam grave onus fratricidii? »
Et evaginato ense, voluit eam percutere.
Quae a circumstantibus erepta ac in manibus domo
elata, mortis quidem evasit discrimen, sed nepoti
dolos paravit temeritate feminea. Nam egredienti e
balneo, per manus ministrorum pecunia corruptorum
veneni porrexit poculum. Quo hausto, ut poenitens
scelerum quae gesserat, vitae sortitus est terminum,
quam criminibus foedaverat. Tradunt vero
memorati scriptores (FREDEG. c. 39), eum apud praefatam
urbem Metensem, dum contra Clotarium expeditionem
agere | null | 14901220-1adf-4dab-aa77-c45aa7711dcc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
meditaretur, dysenteriae morbo interiisse,
XVIII regni sui anno.
#Explicit liber tertius.@#
INCIPIT LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. #De Clotarii cum nothis Theodorici instinctu Brunechildis super successione in regnum certatione, et de Brunechildis exitio.@#
Exstinctis, vel varia sorte obeuntibus, tot Francorum
regibus, a quibus per quinquaginta ferme et
unum regnatum est annos, solus legitimae successionis
haeres Clotarius Chilperico patre genitus e
regia stirpe videbatur relictus, in quem regnandi
jus potissimum transfundi oporteret. Brunechildis
tamen moliebatur, si posset, Sigebertum Theodorici
filium regno praeponere Austrasiorum. Quatuor
namque Theodoricus ex pellicibus susceperat filios,
quorum ista sunt nomina: Sigebertus, Corbus,
Childebertus atque Meroveus. Sed quia erant materno
latere minus nobiles, ad regni quoque gubernacula
aestimabantur fore impares. Simul quia et
Brunechildis electo uno ad speciem regnandi, non
potestatem, summae rei sollicitudinem sibi reservare
velle intelligebatur: et primates Franciae
tanto tempore femineo dominatui dedignabantur
subjici. Unde, adnitentibus Arnulfo atque Pippino
Austrasiae primoribus, Clotarius Captonnacum
usque accessit. Brunechildis in Warmatia residens,
ejus audito adventu, ad eum dirigit, obtestans ut
de regno Theodorici quod filiis reliquerat secederet.
Clotarius respondit « conventum nobilium
debere eam aggregare Francorum, et communi
tractatu de communibus consulere rebus; se vero
judicio illorum in omnibus pariturum, nec praeceptis
promisit obstiturum. » Brunechildis verbis
se decipi animadvertens, misso in Thoringam Sigeberto
Theodorici primogenito, gentes etiam quae
trans Rhenum habitant ad belli societatem invitare
tentabat. Cum quo et Warnarium majorem domus
ac Alboinum e proceribus Austriae praeeminentissimum,
dirigendos curavit. Verum Warnarium suspectum
habens, quod ad Clotarium transitum meditaretur,
directis post tergum eorum litteris, Alboino
puniendum mandavit. Alboinus lectos apices
scindens ad terram projecit. Qui tamen a quodam
familiarium Warnarii inventi, ac in tabula cera
lita transcripti, eidem sunt ostensi. Quibus ille visis,
periculum sibi imminere perpendens mortis, colligere
sese ac praeparare animo coepit quo pacto
Theodorici filiis deletis, regnum Clotario una secum
contraderet. Primo itaque nationes, ad quas ad
supplementum belli accersiendas directus fuerat ab
eis alienavit.
Deinde cum Brunechilde ac Sigeberto Burgundiam
ingressus, universos primates, simul cum
pontificibus ipsius gentis, in suam deduxit sententiam,
secreto apud eos hujus rei usus verbo. Et
quia omnes superbiam Brunechildis simul et crudelitatem
exosam habebant, se voluntati ejus polliciti
sunt non defuturos. His itaque patratis, nuntios
ad Clotarium misit, et ut cum exercitu adventaret
mandavit: spondens se, si ei integra fide securitas
vitae ac honoris concederetur, regnum Burgundionum
pariter cum Austrasiorum universa militia
traditurum. Venienti itaque Sigeberto cum Burgundionibus,
in campania Catalaunensi super fluvium
Axonam occurrit Clotarius cum Neustrasiis,
habens secum complures Austrasios, inter quos
Aletheus patricius, Rocco, Sigoaldus, necnon Eudilanus,
duces. Igitur dum utrinque armatorum
cunei ad praelium parati constitissent, Warnarius
cum suis juxta, quod constituerat, signo dato e
pugna, ante congressum, discessit. Eadem fecere,
quibus par inerat pugnandi affectus. Clotarius post
eos paulatim iter faciens, utpote qui nullum eorum
perdere gestiebat, quos suos fore confidebat,
Ararim usque fluvium, qui nunc Sagonna dicitur,
pervenit, captisque tribus Theodorici filiis, Sigeberto,
Corbo atque Meroveo (nam quartus, nomine
Childebertus, pernicis equi subsidio usus, praelio
elapsus, nusquam postmodum est repertus), ad vicum
Riona super Vincennam flumen situm rediit.
Ibique instantia Warnarii vel caeterorum procerum
ei faventium, Brunechildis cum Theudelana Theodorici
germana, de pago Ultrajurano, villa Urbana,
ab Erpone regalium praeposito equorum protracta,
Clotario praesentatur. In cujus conspectu Clotarius
Sigebertum ac Corbum ejus nepotes, Theodorico
progenitos, jugulari jussit. Meroveum vero, cui ipse
pater spiritualis in baptismo fuerat datus, Ingobodi
graphioni commendans, in Neptricum perduci,
atque ibi nutriri clementissime mandavit. Porro
Brunechildem praesentari sibi praecipiens, astante
multitudine exercitus, qui non solum ex Neustria,
verum etiam ex Austria sive Burgundia convenerant,
accepta auctoritate, quo minus odia tegerent
quae adversus eam jamdiu animo conceperant, per
triduum diversis eam jussit tormentis affici, cameloque
impositam per totum circumduci exercitum.
Ad postremum reputans ei quod X reges Francorum,
ejus partim consilio, partim manu, vel
etiam maleficio exstincti essent, sic eam alloquitur:
« Ut quid inter mulieres maledicta, ac pessimarum
exquisitrix artium, in tantam erupisti pervicaciam | null | aa9bb621-2f82-46b8-a498-6fa7b95e427d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
ut non erubesceres tam multiplicem praeclarae stirpis
subvertere generationem? Pereas igitur crudeli
poenarum exemplo, quae non expavisti tam
ingenti te maculare parricidio. Nam, ut de caeteris
sileam, Sigebertum meum patruum, tuum vero
virum, novimus tuo consilio usum contra fratrem
insurrexisse suum: propter quod in improvisum
incurrit interitum. Meroveus quoque frater ex patre
meus, tui causa a genitore odio habitus, nefandissimo
crudelitatis genere est interfectus. Quid
autem memorem Chilpericum meae nativitatis parentem,
quem, ut fertur, per directos apparitores
morte affecisti, nil tale verentem? Nequeo sine
lacrymis exitum tanti referre patris, aerumnasque
meae explicare orbitatis. Fraternas acies alternaque
bella, quae profanis decertata sunt odiis, revolvere
pudet; quae tu, totius aulae procella, excitans, in
mutuam necem nepotes animasti tuos ut frater
fratrem interimeret, nec justa commoveretur mentis
compassione. Theodoricus denique, tuis credulus
persuasionibus, quod Theodebertus ejus non
esset germanus, effusor exstitit fraterni sanguinis,
cum jam pridem Merovei ex se geniti cruore pollutas
gereret manus. Theodeberti filium, in albis novae
regenerationis adhuc constitutum, a te ad petram
allisum, notum est cum fratre innocentem exhalasse
spiritum. Illud non omittendum recens piaculum,
videlicet Theodoricum maleficio tuo veneno
necatum, atque ejus filios, ut adversum me bella
moverent, persuasos, tres ex ipsis, ac si reos, neci
esse traditos. Silere malo innumerabiles ducum
strages, quae utrum juste an injuste fuerint perpetratae,
non est istius temporis explicare, dummodo
vos, dulcissimi commilitones, et praeeminentes
Franciae primores, decernatis cui subjaceat supplicio
tanti obnoxia sceleris. » Acclamantibus cunctis
inauditis eam debere subjici poenis, jubet indomitum
exhiberi equum, crinesque miserrimae reginae cum
brachiis caudae ejus colligari, ac demum ad cursum
concitari. Sicque in primo impetu currentis equi
calcibus cerebrum dispersum. Reliqua vero membra,
per aspera quaeque sentibus rupibusve protracta
loca, dissipata sunt. Hunc Brunechildis exitum tulit,
mulier in caedibus propinquorum maxime exercitata;
quibus exstinctis, possessionem eorum quasi
spolium suis junxerat. Cui secundae res superbiam
augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese
extolloret. Nec tamen ex toto ita vecors exstitit, quin
Dei ac sanctorum ejus memorias, a praedecessoribus
structas, venerabiliter excoleret, ipsaque novas
fabricando devote multiplicaret. Nam in suburbano
Laudunensi basilicam in honore sancti construxit
Vincentii; et apud Augustodunum aliam sancto
dedicari jussit Martino, usa necessariis ad hoc opus
ministeriis venerabilis viri Siagrii, praedictae urbis
episcopi. Multis quidem et aliis in locis sub nomine
sancti Martini magnificas fundavit ecclesias;
illum sibi prae caeteris adjutorem fore confidens et
confidendo exposcens. Aedificia, sane ab ipsa constructa
usque in hoc tempus durantia, ostenduntur
tam innumera ut incredibile videatur ab una muliere,
et in Austria tantummodo et Burgundia
regnante, tanta in tam diversis Franciae partibus
fieri potuisse. Ea autem cum filio et nepotibus gubernante
regnum, apud Gallias, divinae virtutis
gratia irradiati, fulserunt veluti luminaria, Etherius
Lugdunensis archiepiscopus, Siagrius Augustodunensis,
Desiderius Viennensis, Aunarius Antissiodorensis,
cum fratre Austreno Aurelianensi et
Columbanus abba.
CAPUT II. #De Austregisilo praesule sancto, falso accusato et miraculose purgato, deque ejus sanctitate.@#
Austregisilus quoque Bituricensis archipraesul,
qui sibi rege Guntranno diu in palatio conversatus,
mappam ei ad extergendas praebere consueverat
manus. Hic quadam vice a quodam pessimae
mentis homine falso accusatus, quaedam
absque jussione principis scripta confecisse, dum
id sedulo denegaret, jubetur a rege armis objecta
repellere. Qui diluculo surgens, dum per puerum
omnem suorum apparatum armorum deferri
fecisset in campum, et ad exorandum Dominum
ecclesiam beati Marcelli expeteret, obvianti pauperi
et eleemosynam roganti, trientem tribuit, sicque
orationi incubuit Nec defuit orationi effectus. Nam
dum cum rege ad locum certaminis properaret, occurrit
eis nuntius dicens: « Adversarium ejus, dum
ad designatum occurrere festinaret locum, equo corruisse,
vitaeque terminum incurrisse. » Tunc rex ad
beatum conversus virum: « Laetare, inquit, amantissime
juvenis, quia Dominus defensor tuus est, ne
tibi nocere possit inimicus. » Post haec cathedram
episcopalem sortitus, admirandis in mundo virtutum
enituit bonis.
CAPUT III. #De Mauricii imperatoris cum filiis caede, deque ejusdem moribus pravis et poenitentia salutari coelitus revelata per anachoretas Aegypti, et de Philippici gestis.@#
Dum haec Galliarum in partibus geruntur, Mauritius
Augustus postquam | null | 18d1a1c6-b0ba-46df-9e14-6f9902f732ab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
uno ac viginti annis rexit
imperium, cum filiis Theodosio, Tyberio, et Constantino,
a Foca, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur.
Fuit autem utilis reipublicae. Denique
contra hostes dimicans, saepe victoriam obtinuit.
Huni quoque, qui et Avares appellantur, ejus
virtute devicti sunt. Hic medio imperii sui tempore,
dum divinae legi contrarias praeceptiones ederet, et
a beato Gregorio frequenter admonitus, eas corrigere
nollet, imo eidem viro Dei, quia factis non poterat,
verbis injurias irrogare non desisteret, tali meruit a
Domino redargutione coerceri. Quidam monachico
schemate adopertus Constantinopoli degens, exemptam
vagina spatham a porta civitatis usque ad statuam
gladiatoris, quae in medio Fori erat posita, perferens,
pronuntiavit imperatorem gladio puniendum.
Quod Augustus audiens, valde pertimuit, vocatumque
quemdam praefectorii ordinis virum sibi
familiarissimum, ad sanctos in superioris Aegypti
eremo manentes, cum exeniis cereorum ac thymiamatum
misit omni cum devotione, deposcens ut pro
se Domini exorarent clementiam. Ipse quoque pias
Conditoris sui aures die noctuque non desiit precibus
pulsare, ac, ut sua in praesenti potius vita puniret
peccamina, nec servaret ea ad subeunda perpetui
ignis incendia, non destitit implorare. Rediens
porro praefectus a sanctis solitariis, imperatori nunciavit
dicens: « Incolae solitudinis sancti viri dixerunt
mihi quod humilitatis tuae preces exaudiens
Deus, sempiterna quidem non te privaret gloria;
verumtamen hujus temporalis honorem, quo
frueris, imperii, cum magna a te auferret ignominia. »
Gavisus est imperator quia, etsi transitoria
non effugeret mala, non perderet tamen
praeparata justis praemia. Ac ipsum etiam tali voluit
superna visione consolari dignatio. Quadam nocte,
alto depressus sopore, vidit se aeneae Salvatoris
imagini, quae ante fores palatii posita erat, assistere,
et vox ex ipso incarnati Verbi charactere audita
est, dicens: « Date Mauricium. » Et apprehendentes
eum quidam ignotae formae et claritatis ministri,
statuerunt ante praesentiam loquertis. Voxque iterum
sonuit, interrogans illum: « Quid magis eligeret,
utrum in isto saeculo quae nequiter egerat recipere,
an futuro ea servare examini. » Cui Mauricius:
« O Jesu, inquit, bone, qui humanum genus
tuo redemisti sanguine, jube me nunc potius male
commissa luere, et venturi judicii diem non formidare,
imo electorum tuorum participem fac esse. »
Tunc qui loquebatur: « Tradatur, ait, Mauricius
Focae militi, cum uxore et duobus filiis. » Evigilans
imperator a somno, et visionum secum ipse revolvens,
advocare jussit Philippicum generum suum,
quem aliquando arripiendae tyrannidis insimulatione
suspectum habuerat. Ille consummatam erga se
Caesaris iram esse pertimescens, valedicens conjugi,
tanquam amplius eam non visurus, ad aulam
properat. Cui Mauricius occurrens ad genua
ejus provolvitur, obsecrans ut quae contra eum, falsa
cogente suspicione, indigne commiserat, ea ille
propter Dominum benigne remitteret. Stupefactus
Philippicus, et quid sibi ultra spem accidisset
admirans, Augustum de terra levavit, et ut ipse
ei magis remitteret, si quam adversus eum malitiam
retineret, oravit. Cui Mauricius: « Tu magis,
inquit, indulge, et si quispiam in exercitu sit
honoribus functus, qui vocetur Focas, edicito. »
Narravitque ei omnem ex ordine visionem. Philippicus
vero respondit nullum se militum nosse, qui
Focas diceretur nomine; esse vero inter gregarios
stratorem Prisci patricii vocabulo Focam, atque
eidem viro formidolosam inesse temeritatem. Ad
haec Caesar: « Si quidem est formidolosus et sanguinarius. »
Paucis interim interjectis diebus, irruere
in eos qui, pactionem statutam transgressi,
Romanas sibi attributas incessebant custodias, volens
iter cum exercitu arripuit. Porro in terra hostili
constitutus, cum milites furto ac rapinis abstinere
compelleret, nec tamen largiretur consueta stipendia,
sed insuper in desertis transigere hiberna cogeret
tempora, non minimum in se excitavit seditionis.
Hac etenim offensi acerbitate veteris viri militiae,
conferre secum coepere et indigne ferre imperatorem,
qui nullo Romanae stirpis nobilitaretur
parente, tam nequiter ipsos opprimere velle. Nec
se diutius perpeti posse externum tyrannum, cum
haberent in exercitu dignum Romani generis imperii
gubernatorem. His secum milites vociferantes verbis,
adoriuntur Focam tunc centurionem; rogant ut
Romani imperii suscipiat gubernaculum. Qui, eorum
praeceptis obaudiens, purpuram induit. Quo praecognito,
Mauricius animi desperatione resolutus,
cessit rebus adversum se fluentibus, et in | null | a26934fc-cf73-44d0-b3ce-1d030326c2f0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quamdam
insulam mari contiguam aufugit. In qua ab apparitoribus
quos Focas ad eum persequendum direxerat,
gladio cum uxore ac duobus filiis percussus,
etiam morte temporali implevit somnium suum.
CAPUT IV. #De pontificum Romanorum successione, et ecclesiae Romanae primatu.@#
Beatissimus autem papa Gregorius, comperto quod
Focas potiretur imperio, ad eum sive ad ejus Augutam
Leontiam direxit epistolam, verbis gratulationis
refertam. Ipsius principis tempore, idem dilectus
Domini Gregorius de praesentis vitae laboribus ad
aeternam demigrans requiem, Sabiniano sedem reliquit
pontificalem. Cujus successor Bonifacius a
praefato Augusto petiit et impetravit: « Ut sedem
Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium
Ecclesiarum statueret, quia Ecclesia Constantinopolitana
primam se omnium Ecclesiarum scribebat. »
Ipse quoque princeps, alio papa Bonifacio rogante,
jussit in veteri fano, quod Pantheon vocabant, abolitis
idolorum sordibus, basilicam beatae ac perpetuae
Virginis Mariae, et omnium martyrum fieri,
ut, ubi quondam omnium, non dicam deorum, sed
daemonum cultus agebatur, ibi deinceps omnium
fieret memoria sanctorum.
CAPUT V. #De Cacani Avaris seu Hunni cum Gisulfo Longobardo bello, deque Romildae amoribus infelicibus.@#
Ea tempestate rex Avarum, quem sua lingua appellant
Cacanum, cum Forojulianis Longobardis
bello confligens, ducem ipsorum nomine Gisulfum,
cum plurimis suorum interfecit. Cujus ducis uxor,
vocabulo Romilda, obsidentis se in memorata urbe
Cacani regis pulchritudinem admirata, ei civitatem
tradidit stupri mercede sibi pollicita. Quam idem
rex, capta urbe populoque ejus captivato, una propter
jusjurandum quod dederat nocte, ac si in matrimonium
accepit. Post haec duodecim Avaribus
eam tradidit qui, vicissim sibi succedentes ea, uti
vili scorto, abusi sunt. Ad postremum, palum in
medio campo configi praecipiens, eam in acumine
ejus inseri mandavit, cum hujusmodi exprobrationis
verbo: « Talem, inquit, merita est virum habere. »
Dignum profecto posterorum memoria, idem rex
proditionis ejus exemplum reliquit. Qui, etsi proditionem
amplexus est, proditionis tamen auctorem
sibi displicuisse monstravit. Illud forte pertimescens
ne, quae proximis non pepercerat, ipsi, si ejus
potiretur amplexibus, minime parceret. Igitur dira
proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae
libidini quam civium et consanguineorum saluti
prospexit. Cujus filiae non matris luxuriam, sed
castitatis amorem secutae, ne ab Avaris contaminarentur,
crudas pullorum carnes sibi inter mammas
sub fascia posuerunt, ut earum ex calore corporis
putrefactarum fetore Avares a sui commistione
removerent: quod et factum est. Nam quicunque
eas obsceno volebat attactu contingere, fetoris
repulsus immanitate, procul recedebat, cum
exsecratione dicens omnes Longobardas fetidas esse.
Quarum una Alemannorum regi, alia dicitur Bajoariorum
principi postea nupsisse; dignas pro servata
pudicitia nuptias sortitae. Filii vero ejus, quos ex
praescripto Gisulfo viro suo susceperat, vastata
urbe, ascensis equis dum fugae se committunt, minimus
illorum ab uno ex hostilibus cuneis, qui velocius
caeteris cucurrerat, capitur. Quem dum,
propter pusillitatem corporis is qui eum ceperat
interimere noluisset, magisque ad serviendum sibi
propter egregiam formam servare elegisset (erat
enim ipso puer micantibus oculis, lacteoque crine
exornatrix eum natura donaverat, ducere ad castra
coepit. At puer, ingentes animos angusto in pectore
versans et se captivum trahi ingemiscens, parvum
quo juxta suam aetatem accinctus erat gladium, ut
ejus assuesceret usum, vagina exemptum, nisu quo
valuit cervici se trahentis illisit. Quo terrae prostrato,
converso equo, retrogrado calle ad fratres
regressus, non modico laetificavit gaudio. Nunc
jam ad nostrae revertamur ordinem historiae.
CAPUT VI. #De Clotarii regis et monarchae in Francia gestis.@#
Igitur rex Francorum Clotarius XXX regni sui
anno postquam regnare coeperat patre defuncto,
monarchiam regni adeptus, Warnarium, cujus instantia
regnum Burgundiae fuerat adeptus, majorem
domus in ipso constituit regno, dato ei sacramento,
ne cuncto quo adviveret tempore successorem acciperet.
Austrasiis vero Radonem quemdam, probabilis
vitae virum, eodem honoris gradu donatum
praefecit. Ultrajuranis quoque Erponem, genere
Francum patricium instituit. Qui dum quae pacis
sunt diligeret, malorum deprimens nugacitatem, ab
ipsis pagensibus, instinctu Alethei patricii, et Leudemundi
Sedunensis episcopi, perimitur. Tunc temporis
Clotarius ad villam, cui Maurolegico [Maurolegium, #in Alsatia, hod.@#
Marley] nomen est, cum
Bertetrude regina accedens, justitiae obtentu multos
inique agentes gladio puniri | null | eee95dc6-4907-4092-a4b7-c55b0b20082c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
jussit. Leudemundus
autem Sedunensis pontifex, monitu Alethei, ad
Bertetrudem veniens reginam et eam secretius advocans,
ut thesauros suos Sedunum transferret hortatatur,
dicens optime se nosse Clotarium eo anno
de saeculo migraturum, Aletheumque esse paratum
suam uxorem relinquere et reginam cum regno assumere,
eo quod esset ipse Aletheus e nobili Burgundionum
prosapia. Regina, haec audiens et se
talem, cui talia suaderentur, aestimatam esse graviter
ferens, rapido se in cubiculum proripuit cursu.
Leudemundus intelligens verborum suorum calumniam
se subiturum, per urbem Sedunum ad abbatem
Austrasium Luxoveo properat, ut per ejus preces
indulgentiam regis mereretur. Quod et factum est,
Nam, promissa impunitate, ad sedem suam redire
permissus est. Aletheus, jussu Clotarii Massolaco
villa veniens, in conspectu procerum causam dicere
jussus, dum se objectis purgare nequiret criminibus,
capitali sententia est damnatus.
Anno XXXIV regni sui, Clotarius Warnarium, palatii
comitem, de regno Burgundiae, cum universis
pontificibus seu primatibus ad se Bonogilum villam
evocans, dando, sive petitionibus eorum annuendo,
cunctos sibi fidelissimos effecit.
CAPUT VII. #De tributo quod Longobardi Francis pependerunt.@#
Exigit nunc locus referri quemadmodum Longobardi
duodecim millia solidorum, tributi nomine,
regibus Francorum per multa solverint annorum
curricula. Vel etiam qua de causa duas civitates, id
est, Augustam et Seusium, dominationi cesserunt
Francorum. Defuncto, ut supra ostensum est, Cleph
rege nobilissimo, duces super Longobardos creati,
irruptione in Gallos facta, greges captivorum simul
cum praeda abegerunt. Ob cujus praesumptionis temerarios
ausus, praedictas urbes partibus Guntranni
regis tradiderunt. Ex communi autem tractatu,
duodecim legatos ad imperatorem Mauricium mittentes,
pacem cum eo fecerunt. Alios quoque ejusdem
numeri legatos ad Guntrannum et Childebertum
destinavere qui amicitiam et societatem eorum
efflagitantes, duodecim millia solidorum se ei soluturos
fore vice sua sponderent. Hoc praecipue ipsis
missis suis in mandatis tradentes ut, quorum propensiorem
in foedera amicitiarum adverterent benevolentiam,
eorum quam maxime unire sibi studerent
concordiam. Tandem audita utriusque partis
sententia, patrocinio se commisere Francorum, tradita
insuper Guntranno regi valle Ametegis cognomine;
sicque usque ad tempora Agilulfi regis sui
memorata solvere tributa. Qui electos gentis suae
legatos his nominibus, Agilulfum, Pompeium ac
Gautonem, ad Clotarium direxit Francorum principem,
poscens ut vectigal, quod ei singulis dependebat
annis, remitteret. Hi, circumventis pecunia
his, quos intimos consilio regis fore cognoverant,
datis videlicet unicuique mille solidis, usque ad tria
millia solidorum obtulerunt, ipsi regi triginta sex
millia solidos simul cum precibus, et ita remisso solitae
pensionis onere, redierunt ad propria.
CAPUT VIII. #De Bertetrudis reginae obitu, et Sichildis matrimonio, ac filio Ariberto. Et de Dagoberti in societatem regni assumptione.@#
Anno XXXVI ejusdem principis Bertetrudis regina
moritur, quam unico amore Clotarius dilexerat, et
omnes leudi bonitatem ejus cernentes vehementer
amaverant. Post cujus obitum Clotarius rex aliam
accepit conjugem, nomine Sichildem, de qua habuit
filium nomine Aribertum. Anno XXXIX regni
sui, Clotarius Dagobertum filium suum, ex Bertetrude
regina susceptum, consortem regni fecit
eumque super Austrasios regem instituit, retinens
sibi quod Ardenna et Vosagus versus Neustriam ac
Burgundiam excludebant.
CAPUT IX. #De Samone inter Sclavos rege constituto ejusque successu et prole.@#
Anno XI principatus Clotarii, homo quidam nomine
Samo, natione Francus, de pago Senonico,
multos negotiatorum mercandi causa in Sclavorum
patriam, qui etiam Winidi dicuntur, secum deduxit.
Sclavi jamdudum Hunnis, qui et Avares dicuntur,
subjecti, dominationis eorum jugum detrectare tentabant.
Siquidem cum primum vectigalia eis, uti
dominis, dependerent, praeliantium castra tutarentur,
fugientibus auxilia ad resistendum subministrarent,
tantas ab ipsis sibi illatas tolerabant contumelias
ut non homines hominibus, sed feras crederes
quibuslibet vilibus imperitare jumentis. Nam
inter caetera quae crudeliter, dictu quoque horrendum,
in eos exercebant, unum illud nefandum,
cunctisque antea saeculis inauditum erat scelus,
quod quasi hiematuri, eorum adeuntes domicilia,
uxores ipsorum suis assumebant socias stratis. Verum
illi, qui de conjugibus Sclavorum et Hunnis
erant geniti, hoc malum, quod vitrici eorum diu
fuerant perpessi, nolentes perpeti, immane contra
dominos et patres suos excitavere bellum. Ad quod
Samo cum sociis, adjumento Winidis futurus, forte
profectus est. Factaque congressione, Winidi Hunnos
superant. In hoc | null | 388eed8f-5215-418b-90f3-f7984d345ed9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
certamine Samo cum suis
praeclarum militiae documentum dedit. Praerupto
namque sese periculo dans, plurimos hostium destruxit.
Hoc successu Samo a Sclavis ad regnandum
expetitus, eo quod egregia ejus delectarentur fortitudine,
de negotiatore rex constitutus, per XXXVI
annos strenue regnum gubernavit, adversum innumeros
bellorum tumultus, quae cum Avaris gessit. In
quibus semper, prudenti astutia usus, victor exstitit.
Habuit quoque duodecim ex genere Winidorum
uxores, ex quibus XXII filios ac XV genuit filias.
CAPUT X. #De Adaloaldo Longobardorum rege, et ejus successore, deque Gundeberga regina.@#
Adaloaldus autem Agilulfi, qui et Ago dictus est,
Longobardorum regis filius, patri in regnum succedens,
dum decem annis cum matre Theudelinda regnasset,
a quodam, Eusebio nomine, qui ab imperatore
Constantinopolitano ad eum directus legatus
fuerat, post balneum potione accepta, in amentiam
vertitur. Cumque ipsius legati persuasionibus, duodecim
Longobardorum optimates jussisset perimi, a
caeteris regno pellitur. In cujus locum, Arioaldum
Taurinatium ducem, cui Gundeberga Adaloaldi regis
germana in conjugium convenerat, substituerunt.
Quae videlicet regina, cum et specie decora et
bonitate polleret mentis praecipua, nec castitatis careret
gratia, quadam die quemdam, Adalulfum
vocabulo, non infimo inter Longobardos ortum loco,
sibi obsequentem, quod optimae esset formae,
coeperat laudare. Ille reginam in sui autumans
exarsisse amorem, ad aurem ei infit: « Quia, dicens,
tuae placuit benevolentiae meum statum laude
tua efferre, placeat, quaeso, me sodalem stratus
assumere. » Hoc verbum illa, haud perfunctorie ferendum
arbitrata, in faciem ejus exspuit. Qui, veritus,
si ipse rem non proderet, reginam cuncta propala
turam, regem adiit, asserens se, si tutus ad narrandum
concederetur locus, rem necessariam ei
reseraturum. Et secedente rege seorsum cum eo,
vera falsis hoc coepit obnubilare modo. « Taso, ait,
Thuscanae rector provinciae, per triduum jam cum
regina sermonem tuae serit perditionis, ut illa te
veneno perdat et ipsum sibi maritum assumat. » His
rex credulus conjugem in castro Italiae reclusit, cui
nomen Amelio. Quo comperto, Clotarius per internuntios
Avioaldum arguere coepit, non recte illum
egisse dicens, quod reginam et ex regio genere
Francorum existentem, sine examinatione legali,
dehonestamento dignam aestimavisset hujusmodi.
Qui dum justam se habere causam vinculorun uxoris
fateretur, unus legatorum, Ansoaldus nomine,
tali regem interpellat sermone: « Facile, inquit, examen
hujus rei tibi probabitur, si facultas alicui familiarium
reginae detur, bello cum criminatore contendere. »
Quod dum ille concessisset simulque approbasset,
et Adalulfum, quo minus proposita abnueret,
desperatio salutis compelleret, Aribertus quidam,
reginae consobrinus, hominem, vocabulo Pittonem,
vice sua praeliaturum adversus Adalulfum dirigit. A
quo idem criminator sine mora victus gladioque est
punitus. Gundeberga regina post tres ferme reclusionis
suae annos ad pristinam regni est regressa
dignitatem.
CAPUT XI. #De Dagoberti regis Austrasiorum prudentia, et Rodoaldi insolentia.@#
Regni Clotarii anno XLI, cum Dagobertus rei summam
in Austria strenue gubernaret, et quemdam
Rodoaldum majoribus apud Austrasios clarum,
adhortante beatissimo Arnulfo pontifice ac Pipino
majore domus, honoribus extulisset, coepit idem vir,
mutata insaniens mente, iracundiam in se regis provocare.
Nam direptioni rerum studens alienarum,
superbiae deditus, elationis plenus, locum detrahendi
invidentibus sibi dedit. Qua de causa exasperatus
Dagobertus interficere eum moliebatur. Unde territus
Rodoaldus ad Clotarium se contulit, obsecrans
ut suam apud filium vitam obtinere dignaretur.
Clotarius, viso filio, inter alia, ne Rodoaldum interimeret
precatur. Dagobertus promittit eum, si quae
male gesserat corrigeret, spem vitae habere posse.
Sed cum Treveris una cum Dagoberto Rodoaldus
accessisset, nulla exstante mora, jussu regis ipsius
ante ostium cubiculi regalis a Bertario Scarponensi
capite truncatur.
CAPUT XII. #De Dagoberti cum Gomatrude conjugio, et cum patre Clotario disceptatione, ac eorum pacificatione super regno Austrasiae.@#
Anno XLII regnante Clotario, Dagobertus, omni
ornatu cultuque regio fultus, jussu patris Clippiacum,
haud procul Parisius, venit. Ibique germanam
Sichildis reginae, Gomatrudem nomine, in conjugium
ei pater tradidit. Die vero tertio nuptiarum, gravis
inter patrem ac filium orta est dissensio. Petebat
enim Dagobertus reddi sibi solidatum quod ad Austrasios
pertinebat, regnum. Clotarius autem contradicebat, | null | f0aa5297-4ad6-4e8d-ba64-d38028668c66 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nil ei volens ex hoc concedere. Tandem
eliguntur duodecim Franci, e quibus unus exstitit,
vir Deo placitus; Arnulfus Metensium antistes;
quorum salubri consilio pater, pacatus cum filio,
reddidit ei quae postulabat. Hoc tantum exinde
quod citra Ligerim, vel in regione, quam Provinciam
cognominant, situm est suae ditioni retinuit.
CAPUT XIII. #De Sisebodi regis Hispaniae virtute et fide, et Cantabriae per eum subactione, et regni Gothorum per hoc dilatatione.@#
Apud Hispaniam ea tempestate humanis Bettrico
exempto, Sisebodus ei successit in regno. Qui, bello
strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris retroactis
Hispaniae regibus fide promptus, Cantabriam, olim
dominantibus Francis possessam, sibi subjugavit.
Denique dux Francio, qui eidem provinciae aliquandiu
praefuit, tributa regibus Francorum persolvebat.
Quo mortuo, eamdem regionem milites imperatoris
Constantinopoli residentis, quibus contra exteras,
ut praelibavimus, nationes custodiendi limitis
Hispaniae erat mandata sollicitudo, pervaserunt.
Hanc, ut nunc meminimus, Sisebodus eis vi abstulit,
multasque urbes maritimas capiens, ad solum
usque destruxit. Cumque ab ejus exercitu milites in
praefatis inventi civitatibus obtruncarentur, Sisebodus,
pia commotus miseratione, volens plerosque
eripere neci, ad se confugiendi fiduciam dabat eosdemque,
pollicita impunitate, ut sibi fuga consulerent
hortabatur. Ingemiscensque aiebat: « Vae mihi
misero, cujus regni temporibus tanta humani sanguinis
fit effusio! » Dilatatum itaque est Gothorum
Hispaniam incolentium regnum per littora maris
usque ad Pyrenaei juga montis.
CAPUT XIV. #De Warnarii morte et incestis Godini filii ejus cum noverca sua nuptiis, et ejusdem repudio, et repudiatae furore ac fraude in Gogonem, et de Gogonis juramento fidelitatis in multis templis praestando, ejusque nece. Item de Palladii Sedecique exsilio, et de Bosonis caede.@#
Anno XLIII Clotarii regis, Warnarius, palatio regni
Burgundiae praepositus, diem clausit extremum.
Cujus filius Godinus, animi vanitate commotus, novercam
suam duxit uxorem. Qua divinae legis injuria
rex impulsus Clotarius Arnoberto duci imperat Godinum
ut quantocius interimat. Godinus formidinis
gravamine pressus, relicta Burgundia in Austriam
transiens, a Dagoberto intercessionem imploravit,
ut patrem ab exsecutione praecepti severioris ad
molliora inflecteret. Nec Dagobertus detrectavit. Clotarius,
aegre licet, oranti tamen filio concessit ut, contuitu
honoris, quem Warnarius pater Godini gesserat,
et remunerandae sedulitatis ejus in regem supremae
gratia, necis sententia mitigaretur. Ea videlicet ratione
ut Godinus uxorem, quam contra canonum decreta
duxerat, abjiceret. Qua repudiata acceptaque vitae
securitate, Burgundiam repetiit. Sed mulier, multo
aliter quam sperari posset, injuriam sibi illatam
inaequanimiter ferens, delatoria adversus Gogonem
usa fraude, regem adiit, et in medium hujusmodi
detulit scenam quod, si in regis praesentiam Gogo
adveniret, eum gladio perimere deliberasset. His
rex credulus securitatem vitae, ac salutis honorisque
sui a Gogone sacramento exegit. Qui dum insistentibus
Crannulpho et Wandelberto domesticis
regis, in basilica Sancti Medardi Suessionis, atque
Sancti Vincentii Parisius, jusjurandum praebuisset
nullas se insidias regi machinaturum, neque sic
ei fides adhiberetur, compellitur a memoratis
viris in ecclesia Sancti Aniani Aurelianis, necnon
Sancti Martini Turonis, eadem iterare sacramenta.
Cumque voluntati regiae satisfacturus
ad jam dicta properaret loca, insidiis memoratorum
virorum, rege id non abnuente, apud Carnotinos in
convivio cum plurimis suorum, repugnare quidem
volentium, sed minime valentium, nefandissime jugulatur.
Eo anno Palladius quidam, ejusque filius Sedocus
Tolosatium episcopus, incusante Aynano duce, quod
rebellionis Wasconum fuissent conscii, in exsilium
truduntur. Boso etiam Audoleno patre genitus, indigena
Stampensis, ex praecepto Clotarii, stuprum
cum regina Sichilde commissum ei reputantis, ab
Arneberdo interficitur duce.
CAPUT XV. #De successore Warnarii praefecti aulae Burgundiae per Clotarium et regulos ac proceres regni consultatio, et seditione oborta ob caedem Hermarii ab Aginano factam.@#
Clotarius autem potentiores omnes optimatum
Burgundiae Trecas convenire jubens, de successore
Warnarii cum eis agebat, sollicitus scrutator quem
vellent rectorem palatii a rege sibi praefici. Illis porro
dicentibus nullius praeter Dei et regis se velle
pati dominium, rex gratanter verba eorum suscipiens,
desiderio quoque satisfecit.
Anno XLIV regni Clotarii, filiorum regis seu
proximorum, praesulum quoque Galliae Clippiaci
concilium congregat, ut, quaecunque pacifica regno
vel utilitati Ecclesiae congruerent, statuerentur. Inter
primores itaque Franciae qui convenerant, quidam
Hermarius gubernator palatii Ariberti filii | null | b710c33b-6495-443c-a9e6-98b4da058f4b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regis,
simulque bajulus a pueritia, Aginano super se irruente,
perimitur. Is erat Saxo genere, unusque
ex optimatibus aulae regiae. Qua de re gravi orta
seditione, pene usque ad mortes lis insurrexerat,
nisi Clotarius, agnita causa, tumultum repressisset
auctoritate regia. Nam Aginano copiam secedendi in
monte, cui Marcomirus nomen est, attribuit, juncto
non parvo pugnatorum numero, qui ei, si ita res
exigeret, praesidio forent. Brunulfus vero avunculus
Ariberti, frater videlicet Sichildis reginae, collecta
nobilium et sociorum manu, Aginanum debellare
tentabat. Quod agnoscens Clotarius, leudos, qui
maxime indignabantur pro iniqua tanti viri nece, ad
se evocat edicitque, si se habere in offensum vellent,
ne in bellum prodeant. Eoque modo revocato eorum
impetu, praelium intestinum quievit.
CAPUT XVI. #De Clotarii junioris obitu miraculosaque per divum Sulpicium a febribus sanatione, deque ejusdem Sulpicii vitae sanctitate, et beati Eligii aurifabri innocentia et opera.@#
Anno XVI susceptae monarchiae, paterni autem regni
XLIV, Clotarius rex moritur, atque suburbano
Parisius, in basilica Sancti Vincentii sepelitur. Hic
Clotarius Junior est appellatus, propter avum suum
simili nomine, cum adjectione tamen Senioris
dictum; qui primus etiam dici potest, isto existente
secundo, necnon subsequente altero, de quo in
posterioribus declarabitur.
Hunc vero Clotarium beatus Sulpicius (tunc quidem
archidiaconus, postmodum autem Bituricensium
episcopus) auteriori tempore a gravi liberaverat
febrium incommodo, septem prius dierum consummato
jejunio. Fuit autem patiens, litteris eruditus,
timoris Dei plenus, pauperibus necessaria
tribuens, ecclesiarum Domini atque sacerdotum utilitati
consulens. Verumtamen subdola malignantium
versutia subreptum est ei ut beatum Lupum praesulem
Senonum a sede propria explsum, in exsilium
retruderet. Qui vir tantae sanctitatis fuisse palam
ex gestorum scriptis suorum ostenditur ut
quadam die celebranti ei sacra missarum solemnia,
coelitus gemma in sanctum prolapsa sit calicem. Denique
rex poenitens facti, ab exsilio eum jussit reduci
et ad se perduci. A quo commissorum postulata
impetrataque venia, muneratum eum remisit ad sua.
Beatus quoque Eligius aurifex probatissimus, relicto
patrio Lemovicini territorii solo, ad eumdem
regem transiens, sellam auream regiae dignitati
congruam fabricandi ab eo praeceptum pariter et
impensas accepit. Et puras ab omni cupiditatis macula
gerens manus, quae ad unius opificii susceperat
usum, in duo divisit, et unam quidem non miinoris
magnitudinis quam jussus fuerat, perfectam reddidit.
Quod vero ex attributis sibi auri sumptibus superfuit,
ne negligens perderet, vel suae concupiscentiae
satisfaciendo retinere videretur, in minorem
conflavit. Qua re princeps perspecta, laudatum
illum ac remuneratum, palatii jubet incolere domicilia.
Sed de his ista sufficiant.
CAPUT XVII. #De Dagoberti post annuntiatam sibi Clotarii mortem studiis, et Ariberti ac Brunulfi contra eum factione, deque corporum Dionysii et sociorum inventione miraculosa, necnon et Sadregisilo locum tenente in Aquitania.@#
Fama itaque defuncti Clotarii ad Dagobertum
pervenerat, more ingenii humani, cui satis est, ubi
capita acceperit, caetera non requirere. Quapropter
Dagobertus lectos e regno Austrasiorum quos fidentiores
reperit, in Neustriam et Burgundiam dirigit,
ut ducum sive pontificum ipsarum gentium sibi gratiam
sociarent. Id ab omnibus cum laetitia susceptum,
eo quod cognoscerent regnum ei deberi. Remenses
Dagobertum advenientem, primi suscipiunt, inibi
principibus memoratarum nationum cum summo
gaudio confluentibus. Ardebat Aribertus, frater ejus,
aliquid sibi publicorum committi munerum. Pari
modo Brunulfus frater Sichildis reginae, Ariberti
avunculus, paulatim ambiendo quosque potentiores,
efficere moliebatur, ut spreto Dagoberto, rerum omnium
summa nepoti suo committeretur. Verum ilii,
parandae sibi potentiae magis intentum quam communi
usui, arbitrati, et quod esset ingenio remissior,
declinandum aestimavere. Dagobertus tamen,
optatis potitus, Brunulfo dignam factis vicissitudinem
postmodum restituere curavit. Compositis vero
erga se rebus, et studiis omnium qui rem militarem
vel administrabant, vel circa suum imperium conspirabant,
tactus corde atque respectu fraternae
compassionis ad miserationem inflexus, amicorum
consilio fratrem ex parte consortem regni fecit.
Collataque ei provincia, quae a ripa Ligeris Wasconiam
versus extenditur usque ad Pyrenaei juga montis,
qui Galliam ab Hispania disterminat, pactum
etiam cum eo scripto pepigit: « Ut, privato contentus
habitu, nil amplius de paterno sperare deberet
regno. » Qui ubi potestatem adeptus est, sedem
regni Tolosam eligens, sensu non, ut | null | 7f0b07d6-7d64-4f76-8c69-b42deb8de8af | latin_170m_raw | null | None | None | None |
putabatur,
tardus, verum natura acris ad obeunda negotia, statim
ingenio suo materiam invenit. (Sequentia ex
gestis Dagoberti desumpta, quae tomo I habentur.)
Anno enim III postquam regnare coeperat, totam
Wasconiae terram subegit atque regnum suum latius
effecit. Universa autem Austria cum Burgundia,
Neustria quoque, dominio parebant Dagoberti. Cujus
actus licet a nonnullis separatim digesti habeantur,
tamen ne eos facta ejus lateant, apud quos praefata
non invenitur scriptura, ea nos libuit perstringere.
Dagobertus quippe a Clotario genitore
venerabili viro Arnulfo Metensi pontifici ad erudiendum
traditus, pueritiae annos in studiis exercuit
litterarum. Adolescentiam vero suam venatibus
(quem morem Francorum principibus saepe fati sumus
fuisse familiarem) assuefaciens, agere cervum
quadam die instituit. Qui facile industria equitum
ac sagacitate inventus canum, ea velocitate qua illud
animal uti consuevit, silvas et montes, et si qua
etiam occurrere flumina transiens, in vicum, cui
Catuliacus vocabulum est, cursu defertur. In hoc vico
aedicula erat, quae corpora martyrum Dionysii ac sociorum
ejus tegebat, in quam se cervus tuto reperto
perfugio confert. Canes e vestigio eum secuti, nec
ingredi apertis januis valentes, ostiatim oblatrabant.
Adveniens Dagobertus, rem spectaculo admiratur dignam.
Finitimos deinde rumor istius miraculi, et
praecipue Dagobertum, ad reverentiam sollicitat
sanctorum. Praeterea Clotarius quemdam Sadregisilum
nomine, rebus sub se tractandis praefecerat,
Aquitaniae ducatu specialius ei commisso. Hic itaque
regis filium superbia qua tumebat, despicere contendens,
prospere eum agere non aequo ferebat animo.
Excusatio sane erat juvenilis aetatis, ne tumorem ex
subjectione principum contraheret. Forte Clotarius
venatum ivit, ac non parvo terrarum spatio a filio
sejunctus, opportunitatem praebuit ut ducem, ad convivium
accersitum et contumaciae redargutum, Dagobertus
flagellis caedi, barbaeque amputatione deturpari
praeciperet. Audacis itaque facti conscius, latebra
qua, se insequente, cervum confugisse viderat
ipse quoque se recipit. Post haec Clotarius rediens,
ducis comperta contumelia, ex se genito multa furibundus
interminans, mittit qui eum accersirent, dignas
pro commissis ut lueret poenas. Interea Dagoberto,
coram martyribus humili corde prostrato
somnoque oppresso, assistens quidam venerando
jucundus vultu, ne timeat edicit; eumque non solum
praesenti periculo, verum aeterno liberandum
supplicio et insuper solio regni donandum spondet,
si tantummodo memorias eorumdem sanctorum se
ornatum iri promittat. Nec fides promissis defuit.
Nempe ut non vana (quibus saepe ludificamur) somnia
fuisse intelligeret, hi qui missi ad eum a sacra
aede abducendum fuerant, cum non plus uno milliario
a sanctuario abessent, progredi divina ultra prohibentur
virtute. Redeunt confusi, eique, a quo directi
erant, quae pertulere nuntiant. Ille, eos inertiae
simul et infidelitatis arguens, dirigit alios qui quod
illi neglexerant implerent. Quos similia passos, quasi
nati fautores despiciens, per semetipsum filium a
sepulcris martyrum avellere cupiens ibat. Sed, quia
non minus in reges quam in alios homines Dei praevalet
potentia, qui alios arguerat inertes fit ipse
iners. Tandem agnoscens Christi ac servorum ejus
potestatem, indulget veniam, filioque redit in pacem.
Sicque, abeundi accepta licentia, aedi beatae succedit,
ac precibus devotis gloriosos martyres ad sui
suffragium invitat. Dagoberto tamen (ut postea claruit)
nullus locus jucundior fuit.
CAPUT XVIII. #De Dagoberti cum Bertoaldo Saxonum duce periculoso praelio, et Clotarii subventione mirifica, ipsiusque Bertoaldi fugientis nece.@#
Austrasiis vero Francis rex institutus a patre, adversus
Saxones, qui rebellare tentaverant, arma movit,
transgressusque Rhenum, cum Bertoaldo Saxonum
duce pugna commissa, ense percussus in caput,
decisos cum parte galeae crines patri per armigerum
mittit, et ut sibi, antequam cunctus corruat exercitus,
in auxilium properet, mandat. Forte fortuna
adfuit. Clotarius enim venationis gratia Longolariam
silvam petierat. Ubi accepto periculorum filii nuntio,
gravi exagitatus dolore, raptis quos in promptu habebat
juvenibus, ad alios etiam ut se sequerentur
directis legatis, brevi tempore longum iter emensus
(nam et noctibus viam carpebat) ad filium usque
pervenit. Et ea quidem nocte, fixis super Wiseram
fluvium tentoriis, quieverunt. Mane autem facto,
dum Franci plausus ac voces laetitiae pro adventu
regis Clotarii ederent, Bertoaldus Saxoniae dux super
ripam fluminis praelium praestolans, audito tumultu,
interrogat ut quid tantus in Francorum
castris oriretur tumultus. Dictum est ei | null | 279ffae4-b565-4f12-8c81-f62920d48485 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Clotarium
advenisse regem, atque ob id diem festum agere
Francos. At ille ad haec: « Falsa, ait, spe decepti prae
timore desideria somniant sua. Nam regem, quem
secum gratulantur manere, certa ferente fama, nos
compertum habemus vita jam defunctum. » Clotarius
citeriori armatus superstans littori, dum talia superbe
profantem, audiret, nil dicens, quo major taciturnitate
sua hostibus incuteretur timor, celerrime galea nudavit
caput. Erat quippe ejus caesaries pulchra canitie
variata, in cujus aspectu ab adversariis maxime
dignoscebatur. Denique statim a Bertoaldo agnitus,
incongrua percepit responsa, in hunc modum a praefato
contrariae partis duce prolata. « Tune, dixit, hic
muta aderas bestia? » Tunc rex hujusmodi commotus
convicio, et ultra quam dici possit exardescens
ira, capiti reposita casside, calcaribus equum versus
eum impulit, ut transmeato flumine se de inimicis
suis ulcisceretur. Franci itidem, injuria ducis permoti
atque ejus exemplo animati, flumen natantes
transibant, sequentes regem; qui fugienti Bertoaldo
infestus insistebat. Gravabatur sane ad insequendum
et pondere armorum, et quod, dum transnataret fluvium,
aqua sinum ejus necnon ocreas repleverat.
Bertoaldus tamen recedendo clamabat ad regem:
« Non aequo et bono illum esse intentum, quod se
persequeretur; sed sola hoc ageret laudis cupidine
ductus, qui tanti aestimaretur ut sequestratus a suis,
hostem terga dare sibi compelleret. Verendum vero
ne haec res, in contrarium versa, ipsum potius pessundaret. »
Ista autem dum diceret, fugere non cessabat,
et saepe « se ejus servum, illum vero suum
fatebatur fore dominum, viderique injustum ut, vel
servus a clementissimo domino, vel dominus a servo,
licet invito ac coacto, perimatur. » Verum Clotarius,
callide haec eum prosequi sciens, nec ea quae dicebantur
curans, tandem pernicitate equi, quo vehebatur,
eum assecutus interemit. Sublatoque ejus capite,
ad filium et caeteros Francos (qui tristes, eo
quod eum consequi nequirent, ejus saluti timentes,
post eum iter pro posse accelerabant) regreditur.
Indeque relevatis moestitia eorum animis, una cum
eis Saxoniam ingressus, ita depopulatus est eam ut
nullum in ea hominem viventem relinqueret, qui
longitudinem spathae quam tunc forte gerebat, excessisset.
Et Clotarius quidem hoc taliter egit.
CAPUT XIX. #De Dagoberti post mortem patris in Burgundiam, ut oppressos erigeret, profectione et reliqua peregrinatione, deque ejusdem repudiata conjuge, cum Vestali matrimonio, et de consiliariis ejus bonis, Arnulfo episcopo, Pippino, et Chuniberto episcopo@#
Dagobertus autem, eo defuncto, totius regimen
nactus gentis, in Burgundiam ea propositi intentione
proficiscitur ut oppressis et calumniam sustinentibus
justitiam exercendo subveniret. Ex cujus
adventu fiducia bonis, maximeque pauperibus orta;
seditiosos vero atque rapinae intentos, formido gravis
incesserat, ac quaedam mentium consternatio. Qui
ubi Lingonas attigit, pauperibus ac viduis se adeundi
facultate concessa, unicuique, absque ullius
acceptione personae, quod suum erat, legibus solvi
fecit; aequitate servata, quam diligit Altissimus.
Post haec Diviona castrum adiit, paria ibidem acturus.
Indeque Cabillonis profecturus, balncum matutinus
ingreditur, praecipiens Amalgerio et Arneberto
ducibus, Willebaldo quoque patricio, ut Brunulfum,
Ariberti fratris sui avunculum, propter infidelitatem
sibi suspectum, interficerent. Deinde a
Cabillonensi urbe, per Augustodunum Antissiodoro
iter dirigens; post, per Senonum civitatem Parisius
devenit. Et Romiliaco villa constitutus, Gomatrudem
reginam (novercae suae Sichildis germanam) eo quod
esset sterilis, consilio quorumdam Francorum relinquens,
Nantildem quamdam puellam, a monasterio
raptam, in matrimonium sibi junxit. Usque ad
id temporis consilio beati Arnulfi Metensis urbis
pontificis, necnon Pippini, in regno Austrasiorum
majoris domus officium gerentis, usus est. Ideoque
tam strenuus tamque efficax in administrando apparebat
regno ut circumpositae nationes ejus vererentur
nomen, suaque auxilia in subjiciendis exteris
sponderent gentibus fide promptissima. At vero post
discessum praefati antistitis, consiliis jam dicti Pippini
et Chuniberti urbis Coloniae praesulis obaudiens,
suggerentibus eis, aequitati ac justitiae operam
dabat.
CAPUT XX. #De Dagoberti ex Ragnetrude filio, qui dum a beato Amando baptizaretur respondit:@# Amen, #et postea in avaritiam foedam lapsu, spoliationeque templi divi Hilarii, ac libidine ejusdem; sed resipiscentia consilio Pippini.@#
Porro VIII anno regni sui, cum (more regibus assueto) | null | 8cb8a400-6f50-4bf9-99cb-db2a4680a5b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
superiores Franciae partes pervagaretur, moestusque
esset quod filium non progeneraret qui post
se regnaret, puellam quamdam, Ragnetrudem nomine,
thalamo sibi sociavit; ex qua filium eo anno
suscepit. Quem dum postmodum in Aurelianensi urbe
venerabilis vir Amandus Trajectensium episcopus,
juxta morem fidelium, praesignaret, assistente genitore,
pariterque Ariberto Aquitaniae rege, finita oratione
et nullo e tanta exercitus multitudine #Amen@#
respondente, aperuit Dominus os pueri, qui non
plusquam XXX a nativitate expleverat dies, ac audientibus
cunctis, respondit: #Amen.@# Statim igitur
sanctus antistes eum regeneravit; quem Aribertus
rex de sacro fonte levavit. Magnus ex hoc facto stupor
cum exsultatione, non tam reges quam universos
replevit circumstantes. Exinde Dagobertus, dum
patrium saepe studet Neustriae invisere regnum, prioris
oblitus bonitatis, non solum ecclesiarum, verum
etiam quorumque locupletium inhians rebus, improbus
effectus est praedo. Nam inter alia ecclesiarum
Galliae spolia, ex occasione basilicae divi Dionysii
exornandae, direptas valvas fusili aere fabrefactas a
templo Sancti Hilarii Pictaviensis fertur abstulisse.
Quas cum per Oceanum in Sequanam devehi jussisset,
ut per eam Parisius usque ducerentur, una
earum fluvio absorpta, nec postmodum dicitur fuisse
reperta. Luxuriae tam ineffrenate se tradidit ut exceptis
tribus, quae cum nomine cultu etiam fulciebantur
regio, plurimus concubinarum illi obsequeretur
numerus. Aversum itaque cor ejus a Deo fuisse aestimabatur
prorsusque abalienatum, nisi in semet reversus,
peccata sua eleemosynis redimere deliberasset.
Erat in regno ejus Pippinus, de potentissimis
Austrasiorum, familiaritati ejus inhaerens; qui oderat
improbos, nec se miscebat flagitiosis. Hunc quidam
malignantium Dagoberto adorsi sunt facere odiosum.
Sed Domini protectus clementia, cujus in observanda
justitia sectabatur praecepta, et insidias
paratas evasit, et regi utilia suadendo fidelissimus
apparuit. Cui cohaerebat alter, Ega nomine, in consilii
salubritate et in principis haud dissimilis
familiaritate. Is erat ex Neustria, non mediocri praeditus
potentia.
CAPUT XXI. #De legatis ad imperatorem, et de imperatorum Focae et Heraclii gestis, et successibus Heraclii in Chosdrohem Persarum tyrannum, ejusque nece crucisque Dominicae receptione.@#
Tunc temporis Servatius et Paternus, qui legatione
functi fuerant ad Heraclium Focae successorem
regressi, Dagoberto se praesentarunt, dicentes:
« Pacem se cum Heraclio firmasse perpetuam. »
Denique Focas imperator ab universo desertus senatu
(quasi perversa insaniens mente, opes imperii
in mare projiceret, dicens se muneribus Neptunum
placare velle) ab Heracliano tunc Africae praefecto
perimitur. Atque Heraclius Heracliani filius ei in
imperium substituitur. Anno IX postquam purpura
se induerat, hic Heraclius multas provincias a Persis
pervasas reipublicae restituit aliasque graviter labefactatas
vindicavit. Chosdroes enim princeps Persarum,
cuncta per quae transibat vastando, Hierosolymam
venit, atque inter caeteras ecclesiasticas seu
populares manubias, partem salutiferae crucis,
quam ibi Helena mater Constantini quondam Augusti
reliquerat, asportavit. Traditoque filio suo
regno, ipse in argentea turri (quam ad hos usus
paraverat) aureo residens solio, vexillum nostrae redemptionis,
quasi collegam regni, e latere constituit.
Quod ubi Heraclio nuntiatum est, cum valida
militum manu Persidem petens, obviam habuit Chosdroe
filium, cum maxima Persarum phalange, quae
eum, metu coacta tyranni, non voluntate ducta juvandi
prosequebatur. Et conspirantibus utriusque
partis studiis, imperator cum Persarum ductore
singularem aggressus est pugnam, proposita lege:
« Ne quis de utroque exercitu progrederetur qui
duci suo auxilium ferret. Quod si quis infringere
decretum praesumeret, ab ipso principe suo, succisis
poplitibus, vicino immergeretur flumini. » Diu igitur
animoseque congressione facta, Heraclius ad adversarium:
« Ut quid, ait, tui hoc quod constituimus
praevaricant pactum? » Ille reflexa cervice, ut videret
quis suorum se veniret juvatum, ab Heraclio
percussus equo dejectus est mortuus. Statim Persae
supplices se Heraclio subdunt. Qui cum suis ad ulteriora
progressus, Chosdrohem in memorato reperit
fano residentem, et juxta eum Dominicam
crucem. Quem dum interrogaret: Utrum Christi
fidem suscipere, et salutare lignum (quod, licet indignus,
honorifice tamen juxta suum tractaverat modum)
vellet adorare; illeque responderet nullatenus
id se facturum, Heraclius eum illico interfecit. Pervagatusque
universam Persidem, filium Chosdroe
parvulum (quem cum eo invenerat) baptizari praecipiens,
eidem praeponit. Et argentum quidem turris
exercitui, aurum vero restaurationi deputans ecclesiarum,
cum multimoda praeda ac septem elephantis | null | 6bd04ac3-9249-4deb-9fab-88438352a55b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
assumpta etiam Salvatoris cruce, Hierosolymam,
indeque Constantinopolim remeavit.
CAPUT XXII. #De Heraclii forma, et praesagii quo se a circumcisis pellendum viderat errore. Nam Judaeos propterea persequebatur, e Franciaque pellendos curavit; cum a Sarracenis fuerit pellendus. De eorum itaque agitur praelio et Heraclii morte.@#
Fuit autem vultu decorus, visu hilaris, mediocris
statura, egregiaeque fortitudinis; qui et leones saepe
in arena, et plures, solus interfecerit. Cumque litteris
abunde esset instructus, ad ultimum astrologus
efficitur. Agnoscens itaque in signis siderum, imperium
suum a circumcisa gente vastandum, et autumans
id de Judaeis fuisse praemonstratum, per internuntios
Dagobertum rogavit regem Francorum, ut
cunctos Judaicae stirpis, qui in provinciis illi subjectis
manebant, Christianos fieri praeciperet; eos
vero qui nollent aut exsilio aut morte damnari.
Quod Dagobertus volens effecit, omnes qui noluerunt
baptisma suscipere procul a finibus eliminans
Franciae. Porro Heraclio non de Judaeis, sed de
Sarracenis fuerat praeostensum. Agareni siquidem
(qui et Sarraceni) gens perfida, ab Abraham cum
origine ritum trahens circumcisionis, a radice
Caucasi montis progressa, terras Heraclii populatum
venerunt. Contra quos lecta militum manus, a
Caesare directa, graviter est ab hostibus caesa. Nam
centum quinquaginta millia ex militibus interiisse
referuntur. Spolia caesorum victores rapta Augusto,
per legatos recipienda, miserunt. At ille qui ultionem
potius meditaretur, non solum oblata respuit,
verum ipsa legatione Alanos in adjutorium sui, reseratis
portis quas Alexander Magnus Caspio monti
imposuerat, ad centum quinquaginta ferme armatorum
millia pretio eduxit. Sarracenorum duo duces
erant, qui ducenta millia armis instructa in bella
ducebant. Cumque uterque exercitus procul a se invicem
castra posuisset, nocte, quae diem belli praecedebat,
subito in castris Graecorum quinquaginta
duo millia pugnatorum exanimata in stratis reperta
sunt. Qua de re reliqui, metu percussi, in diversa
fugerunt, regnum suum depopulandum adversariis
relinquentes. Qui, quasi accepta injuria quod obviare
ausi hostes fuissent, vehementius vastationi
institerunt. Tantae cladis nuntio Heraclius accepto,
diffidens se posse resistere, cum jam illi majore,
prope Asiae parte pervasa, Hierosolymam infestare
disponerent, in morbum incidit, et procedente in
deterius corporis aegritudine, usque ad languorem
animae, videlicet in Eutychis delapsus est sectam.
Sociata quoque jure connubii sororis suae sibi filia,
XXVI susceptae potestatis anno diem clausit ultimum.
Cui successit Heraclona filius cum matre Martina.
Hic etiam, duobus annis rerum summa potitus,
fratri Constantino jura reliquit imperii.
CAPUT XXIII. #De morte Ariberti regis Aquitaniae, et ejus filii Chilperici deque negociatoribus Francis male a Sclavis acceptis, et de legatione ad Samonem Sclavorum regem, et praelio cum eis commisso ejusque exitu Francis infelici.@#
Anno IX Dagoberti regis, Aribertus frater ejus
Aquitaniae rex moritur, relinquens parvulum filium,
nomine Chilpericum. Qui non diu rebus humanis
superfuit. Opinio mortis ejus Dagoberto ascribebatur.
Qui ejus comperta morte, Barontum ducem ad
pervadendum ejus regnum, vel ad thesauros sibi
adducendos, direxit. Barontus vero grave dispendium
exinde fecisse memoratur. Eo tempore, commutatores
mercium ex Francia Sclavorum ingressi
patriam, a Sclavis rebus exspoliati suis, et qui resistere
tentaverant interfecti sunt. Quapropter quidam,
Sicharius vocabulo, missus a Dagoberto ad
Samonem memoratae gentis principem, postulaturus
de commissis justitiam, dum sciret se a Samone
nolle videri, vestibus quibus Sclavi utebantur, ne
agnosceretur indutus, conspectibus se offert regis
praesentiam suam refugientis. Et quae sibi in mandatis
tradita fuerant prolocutus, ait non debere eum
contemptui habere gentem Francorum, eo quod ipse
ac populus ei subjectus obnoxii forent servitutis Dagoberto
eorum regi. His verbis Samo, provocatus
ad iram, respondit, se cum populo suo, simul et
terra, Dagoberto libentissime pariturum, « Si tamen,
inquit, disposuerit nobiscum amicitias conservare. »
Ad haec Sicharius: « Non est, ait, possibile,
ut servi Christi cum canibus foedera jungant. » Et
respondente Samone: « Quandoquidem vos servos
profitemini esse Dei, et nos ejus sumus canes, ideo
ea quae vos nequiter contra ejus geritis voluntatem,
ut inutiles famuli, nobis frequenter conceditur morsibus
ipsa ulcisci. » Statim ejectus est Sicharius de
conspectu ipsius. Qua exasperatus Dagobertus contumelia,
lectas ex Austria dirigit militares copias,
ad debellandam Winidorum gentem. Quibus | null | 0aaf5d47-9f66-4a1d-bdcb-066bac0aa215 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fuere
auxilio Alemanni cum Rotberto duce, necnon et
Longobardi. Qui in ea qua congressi parte victoriam
adepti, plurimum captivorum ad propria redeuntes
abduxerunt numerum. Austrasii vero Franci
Winidos, qui in Vogastense confugerant castrum,
obsidione clauserunt. Quam dum segniter administrarent,
irruentibus super se hostibus graviter
afflicti, castra cum tentoriis deserentes aufugerunt.
Hac victoria Winidi animosiores redditi, in Thuringam
et circumjacentes Francorum terras sese effundunt,
ita ut Dervanus dux, qui urbibus praeerat
Sclavorum, quae usque ad id tempus Francis paruerant,
desperatis rebus se ad caeteros transferret
Sclavos. Enimvero, non tam virtute Winidorum haec
clades accidit Francis quantum ignavia Austrasiorum.
Alioqui vindictam, quam sub Clotario in Saxones,
hanc ipsam sub Dagoberto in Sclavos exercuissent
CAPUT XXIV. #De contentione inter Avares et Bulgaros de rege deligendo, et de Bulgaris expulsis a patria, et Franciam invadere parantibus, una nocte caesis.@#
His diebus, inter Avares, cognomento Hunnos, et
unos qui Bulgari dicuntur, magna surrexit contentio,
qui deberetur regni successio: utrum ex Bulgaris
orto, an ex Avarorum semine procreato. Lis usque
ad arma deducta, Hunnis victoriam peperit. Victi
Bulgari, et a propriis exsules terris, Dagobertum
expetunt regem Francorum, poscentes vacantem
tellurem sibi concedi ad habitandum. Ille hiematum
eos in Bajoariam dirigit, donec cum amicis deliberaret
quid de eis ageret. Quibus per domos Bajoariorum
hospitantibus, rex habito cum familiaribus
tractatu (veritus ne quid novi molirentur) evocatis
Bajoariis hoc dedit in mandatis: « Ut unusquisque
eum, qui apud se hospitaretur, cum conjuge ac liberis
contrucidaret. » Quod factum est; et una nocte,
quae tam crudeli operi designata erat, omnes neci
traditi sunt.
CAPUT XXV. #De regibus Hispanis, et bello eis a Dagoberto per Burgundiones illato, et de Missorii postulatione, et direptione, ac recompensatione.@#
Porro apud Hispaniam defuncto Sisebodo rege
clementissimo Sentila successit in regno. Qui dum
multa in suos crudelia exerceret, Sisenandus quidam
haud ignobilis Hispaniensis ad Dagobertum se
contulit, rogans auxiliari eum sibi, quo Sentilam
Hispania expelleret. Dagobertus universam regni
Burgundionum militiam proficisci eo jubet, auxilium
Sisenando laturam. Igitur ubi in Hispaniam divulgatum
est, exercitum Francorum ad subsidium sui
Sisenandum ducere, illico cuncti Sentilam jamdudum
sibi odiosum deserunt, ac illum alterum bello
aptiorem sine pugna secuti sublimant in regnum.
Abundantius et Venerandus duces cum exercitu tantum
Tolosano Caesaraugustam usque Sisenandum
prosecuti sunt. Ubi nobiles Gothorum se ei tradiderunt,
et ipsi, ab eo donis munerati, ad propria redierunt.
Post hoc Dagobertus, directis Amalgario et
Venerando legatis, poscebat promissa sibi solvi.
Spoponderat enim Sisenandus se ei missorium aureum
ex thesauris Gothorum daturum, quem olim
Torsimodus (qui apud Gothos regnaverat) ab Aetio,
Romanorum patricio, dono acceperat. Quem dum
legatis rex libenti animo tradidisset, Gothi speculati
quod per illos transeundum foret iter, missorium
diripiunt, nec eum publicis passi sunt auferri aerariis.
Quamobrem Sisenandus postea Dagoberto regi,
pro recompensatione missorii, ducenta millia solidorum
annumeravit argenti. Quos Dagobertus basilicae
Sancti Dionysii largitus est; in cujus constructione
quantum liberalitatem ostenderit suam, in
sequentibus declarabitur.
CAPUT XXVI. #De bello quod in Sclavos paravit Dagobertus, a Saxonibus ob tributi levationem ficte suscepto; sed a Sigeberto filio regis feliciter gesto.@#
Anno autem X, postquam praefatus Dagobertus
regnare coeperat, memor malitiae Sclavorum in suos,
collegit lectam e Franciae bellatoribus scaram, quam
nos turmam vel cuneum appellare possumus. Cui,
properanti ad capiendam ultionem ex inimicis, occurrere
Saxonum legati, spondentium se fore vindices
contumeliarum quae Francis illatae erant, si tributo
quod regiis exhibebant usibus levari meruisset.
Quingentas namque vaccas inferendales a Clotario
Seniore, Clodovei filio, Chilperici patre, regiae mensae
inferre jussi fuerant. Quae ideo inferendales dicebantur,
eo quod singulis inferrentur annis. Dagobertus
ergo, sapienti Austrasiorum consilio, petita
non abnuit, eo videlicet pacto ut per succedentia
semper tempora, Francorum limitem sibi vicinum
Saxones contra adversantium defensarent incursus.
Hoc pactum sacramento quidem super arma (ut eis
mos erat jurantibus) firmatum. Sed nulla efficacia
factorum est stabilitum, licet sensu quem solvere
solebant, liberati essent. Sequenti etiam anno, cum
assiduis Sclavorum incursionibus Thoringa laboraret,
collato cum pontificibus ac senioribus gentis
consilio, Dagobertus filium | null | 78011fcc-a74b-4933-96c8-739a4985460e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suum Sigebertum Austrasiis
praeposuit, ut fungeretur rectoris munere cum
regni honore. Tutores duos filio delegavit, Chunibertum
Coloniae urbis praesulem et Adalgisum palatii
rectorem. Thesaurum etiam eis sufficientem tribuit,
et quaecunque concessit, testamento cuncta inseri,
ac sigilli impressione signari mandavit. Deinceps
quandiu Sigebertus vixit, studio ac industria Austrasiorum
irruptiones refrenatae sunt Winidorum.
CAPUT XXVII. #De Clodovei filii Dagoberti ortu, et de regnorum inter Sigebertum et eum per patrem divisione, et de Denteleni ducatu recepto.@#
Anno XII regis Dagoberti, eidem de regina Nantilde
nascitur filius, nomine Clodoveus; qui et Ludovius
invenitur nuncupatus. Unde rex, suggerentibus
iis qui utilitatibus regni consulere videbantur,
aequa lance inter hos duos filios regnum dividere
statuit. Sigebertum itaque seniorem ex liberis, Austriae,
ut praelibatum est, regem instituit; Clodoveum
vero minorem natu, pari dignitate Neustriae
ac Burgundiae praefecit, restituto etiam ducatu Dentelini,
qui usque ad illud tempus ab Austrasiis injuste
retinebatur possessus. Quod quamvis Austrasii aegre
tulerunt, metu tamen Dagoberti et ad praesens confirmaverunt
et in posterum stabile fore promiserunt.
CAPUT XXVIII. #De Sadregisili ducis nece, et filiorum ejus ob ignaviam et paternae caedis negligentiam exhaeredatione. Et de bello in Vascones feliciter gesto, praeterquam quod Arembertus dux perierat.@#
Anno XIII regnante Dagoberto, Sadregisitus dux
Aquitanorum a quibusdam hominibus, gladiatorio
adversus eum animo insurgentibus, trucidatus est.
Hic est Sadregisilus, quem a Dagoberto, adhuc in
pueritiae annis constituto, superior declaravit sermo
et flagellis caesum et barbae rasione deturpatum.
Cujus filii, cum ultores potuissent fieri effusi sanguinis
paterni, maluerunt vivere desides ac otiosi
quam, perurgendo armis homicidas, cruorem exigere
interfecti. Idcirco in publico Francorum conventu,
a quibusdam proceribus secundum leges Romanas
quae sanciunt, a paterna eos decidere haereditate
debere, qui noluerint interfecti necem vindicare)
omnibus paternis exspoliati sunt bonis, atque inanes
relicti. E quorum possessionibus, multas Dagobertus
tribuit ecclesiae Sancti Dionysii obsequia curantibus.
Anno XIV Dagoberti, dum ei nuntiatum fuisset
Vascones a suo imperio deficere velle, exercitum
Burgundionum cum XII ducibus eo dirigit. Qui, commissa
cum hostibus pugna, eosdem acie superarunt,
et multos ex eis captivos ducentes, terram eorum
rapinis ac incendio desolaverunt. Denique cum
summa felicitate totus ad propria redisset illaesus
exercitus, ni dux Arembertus, cum maxima parte
nobilium, et etiam veteranorum, ex his quos secum
duxerat in valle Robola, a Vasconibus fuisset interfectus.
Hujus tantae multitudinis, quae Vasconiam
bello subegit, licet multis rectoribus uteretur, princeps
fuit Audoenus: qui multis in praeliis sub Theodorico
inventus est strenuus, cui praerogativa omnis
de summis reservabatur rebus. Ad quem accedentes
Vasconum primores, rogaverunt parci sibi, promittentes
se Dagoberto regi praesentaturos, et de
quibus arguerentur satisfacturos. Haec ille allegata
sine dolo intelligens, exercitum unde venerat reduxit.
CAPUT XXIX. #De legatione ad Judicahilem Britanniae regem, cum quo Eligius vir bonus foedus pactus est, deque Judicahilis Audoenique religiositate.@#
His ita patratis, legatio a Dagoberto ad Judicahilem
regem Britanniae dirigitur, ut quae Britanni contra
Francos male gesserant emendarent. Sin alias
universas copias, quae e Vasconia redierant, comminatus
est se Britonum finibus immissurum. Adsciscitur
ad hanc Eligius exsequendam legationem, spectatae
(ut praeostensum est) fidei vir. Qui plurima
cum Judicahile allocutus de pace, non solum ut
Francorum obtemperaret regi persuasit, verum
Clippiaco villa, quo tunc Dagobertus morabatur,
secum perduxit. Ubi memoratus princeps et correctionem
commissorum, et subjectionem sui Britannicique
populi obtulit, ac pacem cum eo perpetuam
iniit. Cumque Dagobertus ad curanda juxta morem
epulis regalibus corpora se contulisset, Judicahil
palatio egressus ad domum Dadonis referendarii,
qui et Audoenus dictus est, eo quod religiosae vitae
testimonium haberet, perrexit ibique pransus est.
Erat enim ipse Judicahil religiosus valde, audieratque
praedictum Dadonem studium sanctae conversationis
habere. In crastinum valedicens Dagoberto
regi, praemiisque regalibus ab eo donatus, in regnum
suum est regressus.
CAPUT XXX. #De Dagoberti in Ecclesias munificentia, et de concione ejus in concilio procerum regni, deque testamento et donationibus ejus.@#
Eo anno, rex Dagobertus, omnibus circumpositis
gentibus, nationibusque sibi subjugatis paceque per
circuitum facta, ad pietatem intendit. Utque se gratum,
coelestibus in se supra modum fluentibus beneficiis,
demonstraret, universas | null | d8597eb1-7cec-42a7-bb46-64c3aa87c5aa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pene Galliae ecclesias
patrimonii sui haeredes instituit. Convocatisque filiis,
ac turba amicorum, generale indixit placitum in
loco nuncupato Bigargio. Ad quod propere convenientibus
cunctis Franciae primoribus, X Kal. Maias,
rex solio residens aureo, hoc apud eos disseruit
modo: « Causa modo, mihi amantissimi filii, et quicunque
adestis Francorum potentes, utilis ac fructuosa
visa est vos vocandi intentio, ut de iis
quae pro remedio animae meae agere institui, non ego
solus mihi applauderem. Quia etenim caduca gerimus
corpora, animasque immortales, magna nobis,
si dissimulare nolumus, est indicta probitatis
necessitas: ne si (quod absit) minus fuerimus
intenti, non solum corruptionem quam speramus
corporum, verum et ipsam aeternitatem animarum
perpetuis, tradamus incendiis. Ideoque ego,
reminiscens justis praeparata praemia, et praeparata
iniquis supplicia, memor etiam malorum quae
gessi, testamentum scribere decrevi, quo omnes regni
nostri sanctorum basilicas isto tempore famosas,
haeredes faciamus earum quae eis a nobis traditae
sunt rerum. Constitui etiam quatuor fieri uno
tenore exemplaria et ea manibus subterfirmare, non
tantum meis, sed etiam filiorum meorum Sigeberti
ac Ludovii, quos hodie reges constituo, vestris quoque
qui astatis sanctissimi pontifices, necnon gentis
nostrae principes. E quibus unum Lugduno Galliae,
aliud Parisius, tertium Metis in Archivis Ecclesiarum
custodiendis dirigimus. Quartum autem, quod
prae manibus habemus, in thesauris nostris asservari
praecipimus. Cumque, post depositam a nobis carnis
sarcinam, unusquisque praesulum, qui locis praecepto
inscriptis praefuerint, sibi assignata susceperint,
rogamus et obtestamur per terribile Domini nostri
Jesu Christi nomen ut memoriam nostri tribus in
hebdomada diebus per sequentes annos faciant; ac
pro requie animae nostrae sacrificium offerant salutare,
nomenque nostrum, quasi perpetuum tenentes
memoriale, libro inserant vitae. Vos autem boni filii,
considerantes primum naturae religionem, cujus gratia
etiam bestias ligat, manete fratres, et nolite
exuere quod generati estis. Deinde reveremini me
patrem vestrum, qui rogare malo, cum possim jubere,
ut statuta nostra inconvulsa servetis, si vestra
a successoribus servari mavultis. Profecto scientes,
quod si a nobis sancita contemptui habueritis
(quod non arbitror) pari modo et vestra a posteris
contemnentur deceta. » His dictis, et cunctis
longaevam ei felicemque optantibus in hoc saeculo
vitam, ac in futuro manentem, salutatis omnibus
coetum dimisit, ut rediret unusquisque ad sua.
CAPUT XXXI. #De fide praestita Francis a Vasconibus.@#
Quinto decimo vero regni sui anno, omnes fere
seniores Vasconiae, cum Amando duce, ad eum
Clippiaco venerunt; ejusque formidantes praesentiam,
in oratorium Sancti Dionysii confugerunt.
Quos etsi dignos morte judicaverat, respectu tamen
sanctorum, quorum expetierant memoriam, eis indulsit
vitam. Qui sacramento fidem dantes se de
caetero fideles Dagoberto, ac reliquis post eum
regibus fore Francorum, ad patriam redire permissi
sunt suam.
CAPUT XXXII. #De Grimoaldi regis Longobardorum gestis, et fratrum ejus caede, deque Constantino imperatore (qui et Constans dictus est) Beneventum obsidente, et de crudelitate ejus et exitio, et Mezantii tyranni, deque Constantii imperio.@#
Dagoberto igitur pacifice apud Gallias regnante,
Longobardis Grimoaldus praeerat, qui exstincto Godiperto
Ariperti regis filio, et ejus fratre Bertharit
Italia pulso, regnum arripuerat. Hic est Grimoaldus,
de qua praefati sumus, quod praedicta eversa urbe,
Avarem, a quo captivus adhuc puer ducebatur (ut
dictum est) occiderat. Cujus fratres Tasonem ac
Caconem, Gregorius Romanorum patricius, in civitate
Opitergium dolosa fraude peremit. Nam promittens
Tasoni quod barbam ejus praescindens,
juxta morem antiquorum, eum sibi adoptaret in
filium, cum fratre ac paucis fidelium ad se venire
suasit. Ingredientique urbem portas post tergum
claudi praecipiens, milites armatos qui eum interficerent
direxit. Quod ubi qui ingressi erant animadverterunt,
ultimum sibi vale dicentes, per plateas
civitatis dispersi obvios quosque trucidabant. Maximaque
edita strage, tandem pauci a pluribus circumventi
obtruncantur. Gregorius itaque qui spoponderat
se barbam Tasoni abscissurum, non solum
barbam, verum et amputavit ejus aput Verumtamen
ne parjurus diceretur, barbae quoque summitatem
inaniter praecidit. Quapropter Grimoaldus
regno potitus, Opitergium funditus evertit in ultionem
fratrum inibi peremptorum. Cujus temporibus
Constantinus Augustus, qui et Constans dictus est,
Longobardos Italia pellere cupiens, transmeato
Adriatico mari, Beneventum obsedit. Unde subito | null | 15df9cee-c003-457e-85c0-e75518becdd2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.