Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
adventu Grimoaldi territus, discessit, relicto cum
exercitu quodam ex optimatibus nomine Saburro,
qui cum Grimoaldo praelio conflixit. Tunc unus e
Longobardis, vocabulo Amalongus, qui regium contum
solitus erat ferre, quemdam Graeculum eodem
conto percussum, e sella equitatoria super caput
suum clevans, reliquos perterrefactos fugere compulit.
Talia agnoscens imperator, iracundiam corde
conceptam in suos (hoc est Romanos) convertit,
moxque Romam pertendit, et a Vitaliano papa honorifice
susceptus, primo quidem die obtulit beato
Petro pallium auro textum, in crastinum vero, et
per XII continuos dies quibus ibi resedit, omnia quae
fuerant antiquitus in ornamentum civitatis ex aere
instituta, deponi jussit. In tantum ut etiam basilicam
Beatae Mariae ( #Pantheon@# antiquitus vocatam) discooperiret,
tegulasque ex aere factas exinde auferret,
easque cum aliis ornamentis Constantinopolim transmitteret.
Qui tamen, ubi Siciliam attigit, meritum
tantarum iniquitatum praemium luit. Nam ejusdem
insulae incolas, Calabriaeque ac Sardiniae, atque
Africae, afflictionibus tam gravissimis attrivit ut
uxores a maritis et filii a parentibus separati duram
cogerentur perpeti servitutem. Itaque imperator,
suis quam hostibus infestior, a militibus ejus saevitiam
exsecrantibus in balneo interficitur. Post quem
Mezentius in Sicilia tyrannidem arripuit. Quo pari
modo sine mora punito, capitequo ejus Constantinopolim
perlato, Constantinus, Constantinii (de quo
praemisimus) filius, XVII annis Romani tenuit gubernacula
imperii. Sane patris ejus temporibus, Vitalianus
papa Theodorum archiepiscopum et Adrianum
abbatem in Britanniam direxit, ad corroborandam,
quam beatus Gregorius in Anglorum gente
severat, fidei Christianae segetem.
CAPUT XXXIII. #De Dagoberti laudabili obitu et sepultura, ac aedis divi Dionysii aedificatione et ornatu.@#
Porro inclytus rex Francorum Dagobertus, annis
XVI gloriosa functus regni administratione, Spinogilo
villa super flumen Sequanae sita, haud procul a
Parisius constitutus, profluvio ventris laborare
coepit. Indeque obsequentium manibus ad basilicam
Sancti Dionysii delatus, dum se incommodo ultimae
aegritudinis ad mortem urgeri intellexisset, Egam
consiliarium suum summa cum celeritate ad se venire
mandavit, seque discessurum e praesenti saeculo
intimans, uxorem suam Nantildem ac filium
Clodoveum ejus tuitioni commisit, et ut secundum
prudentiam sibi a Deo concessam filium enutriret,
pieque regnum disponeret, admonuit. Caeteris etiam
optimatibus ac pontificibus Neustriae ac Burgundiae
accersitis, filio eos eisque filium commendans, XIV
Kal. Februarii diem clausit extremum. Cujus corpus
conditum aromatibus, sepultum est in ecclesia sancti
Dionysii, in dextro latere sepulcri ipsius martyris.
Denique, ut supra ostensum est, cum se ornatum
ire illius memoriam sociorumque ejus pollicitus
esset, templum eis condidit universis, quae in Gallia
tunc temporis erant, excellentius templis. Nullumque
impensis statuens modum, marmoreis illud columnis
similique venustavit pavimento, immenso
aedificandi sumptu, et exquisito fabricatum decore.
Nec minor illi in aliis quoque ornatibus intentio.
Nam, vestibus auro textis et palliis holosericis, totum
interiorem circumdedit templi ambitum. Ordinem
psallentium uti apud Sanctum Martinum Turonis,
necnon apud Sanctum Mauritium Agaunis agebatur,
inibi instituit. Praedia vero tam innumera fratribus
in eodem loco Deo famulantibus, sive matriculariis
ecclesiae contulit ut devotio animi ejus plurimum
admirabilis esset. Fuit etenim idem rex Dagobertus
admodum cautus, ingenio astutus, circa benevolos
et sibi fideles mansuetus, rebellibus autem ac perfidis
valde terribilis. Exercitiis corporis maximeque
venationibus deditus, atque in omni agilitate corporea
strenuus; peritia quoque ac virtute in bello
praevalidus.
CAPUT XXXIV. #De visione facta solitario super statu Dagoberti regis defuncti, et quid prosit templorum ornatio, et obsit spoliatio.@#
Caeterum eo tempore quo terminum sortitus est
vitae, quidam illustris Ansoaldus nomine, defensor
Pictaviensis Ecclesiae, partes peragrabat Siciliae. Qui
dum evectu reverteretur navali, appulit ad quamdam
brevem insulam, praesentia ac meritis cujusdam
solitarii qui Joannes dicebatur redimitam. A
quo, dum de salute animae cum eo sermocinaretur,
interrogatus utrum regem Dagobertum cognovisset,
illeque se cum optime nosse respondisset, rursum a
sene rogatus mores vitamque regis exposuit. Cui
senex: « Cum, ait, multa vigiliarum ac jejuniorum,
simulque senectutis fatigatione depressus, paululum
membra sopori dedissem, astitit mihi quidam, veneranda
decorus canitie, monens ut propere surgerem,
et pro Dagoberti regis anima, quae eadem a corpore
exierat hora, Domini exorarem clementiam. Quod
cum facere maturato curassem, apparuerunt subito
haud procul in pelago deformes truculenta facie | null | 1e5b3f2d-735f-46a1-8441-65abc5db6185 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
daemones, vinctum regem Dagobertum per spatia
maris agitantes, inflictisque insuper verberibus ad
Vulcania loca trahentes. Qui distentus cruciatibus,
inter agitationes et verbera, quorumdam sanctorum
audiebatur postulare suffragia. Cum repente aperto
coelo, inter fulmina in fluctus cum fragore ruentia,
visi sunt descendisse viri decore nitentes mirabili.
Requirere coepi ab eis qui essent. Qui dixerunt se
esse illos quos Dagobertus ad suum vocaverat auxilium,
Dionysium videlicet ac Mauritium martyres,
necnon Martinum confessorem. Hi ereptam daemonibus
animam secum ad aethera levaverunt, canentes
hunc psalmum: #Beatus quem elegisti et assumpsisti,
Domine; habitabit in atriis tuis (Psal.
LXIV)
@#. » Haec vir ille venerabilis Joannes Ansoaldo
retulit se vidisse. Quae ille, in Gallias reversus, sancto
Audoeno narravit, qui ea in una conscripta
chartula posteris reliquit in ordinem historiae digerenda.
Ex qua re datur intelligi nullo modo a sanctis
ornatum contemni, quem ad eorum memorias
devoti conferunt viri. Quanquam enim quorumdam
calumniatorum, et cuncta devorare cupientium haec
vox sit: « Nil, aiunt, Deo vel sanctis ejus prosunt
aurum, sive argentum ligno affixum, seu parietibus
dependentia pallia; non tamen sine causa ultione
puniti sunt divina, vel Balthasar vasa de templo
Domini rapta in turpes convertens usus, vel Heliodorus
aerarium Dei diripere conatus. Antiochus
quoque, quia Hierosolymitanae urbis templum Altissimo
consecratum exspoliavit, postmodum scatens
vermibus exspiravit. » Dagobertus vero eos specialius
sanctos sibi auxiliari poscebat, quorum basilicas
plus caeteris se opibus ditasse meminerat.
CAPUT XXXV. #De Clodovei sub Ega justo principatu, et paradisi Romani pavimento. Et de Gothorum in Hispania regibus Tolga et Risicindo.@#
At vero Dagoberto defuncto, ejus filius Clodoveus,
quem etiam Ludovium diximus fuisse nominatum,
cum matre Nantilde in partes coepit regnare
Neustriae sive Burgundiae, Ega consiliario palatium
cum regno gubernante. Qui patientiae deditus,
abundans opibus, justitiae erat cultor eximius, et
genere claro oriundus. Tantummodo blasphemabatur
[Gall. #était blâmé@# ] a pluribus quod esset avaritiae deditus.
Qui tamen res pauperum, quae sub Dagoberto
pervasae et fisco fuerant injuste sociatae, possessoribus
cum omni reddidit integritate. His diebus dominus
papa Romanae Ecclesiae locum, qui Paradisus
[vulg., #le Parvis@# ] dicitur, ante basilicam Beati Petri
apostoli, candidis et magnis marmoribus mirifice stravit.
Apud Hispanias mortuo Sisenando, Tolga filius
ejus petente patre rex creatus est. Cumque Gothi
pueritiam regis aucupati, more sibi assueto multimoda
committerent scelera, Cintasindus quidam
Gothorum praeminentissimus, Tolga regno pulso, ac
clerico fieri coacto, regnum arripuit. Qui agnoscens
consuetudinem gentis, quam in interficiendis sive
expellendis habebant regibus, plurimos ex eis quos
huic vitio scivit deditos neci tradidit ita ut de potentioribus
quidem ducentos, de plebe vero quingentos
ferme interficeret, residuos exsilio condemnaret.
Ipse autem cum quiete regno potitus fuisset,
filium Risicindum vivens regem instituit. Hic de
malis quae gesserat poenitentiam agens eleemosynasque
multas faciens, nonagesimo (ut fertur) vitae
anno diem clausit.
CAPUT XXXVI. #De thesauri regii divisione, et consiliis Pippini Sigeberto datis.@#
Quoniam quidem superius demonstravimus quo
ordine vitae superstes Dagobertus inter liberos suos
regnum diviserit, nunc intimandum, quo pacto post
illius excessum inter ipsos ejus sint partiti thesauri.
Igitur Pippinus, qui sub Dagoberto assidue cum aliquibus
ex Austria primoribus palatium incoluerat
eo obeunte ad Sigebertum se confert, junctoque
cum Chuniberto pontifice (ut pridem) amicitiarum
foedere, utilia cum eo regi memorato ministrabat
consilia. Ex quorum sententia Sigebertus ad Clodoveum
dirigit fratrem, qui debitam sibi portionem
ex paternis posceret thesauris. Ad quam redhibendam
certus cum loco designatur terminus. Statuta
ergo die, Chunibertus cum Pippino usque Compendium
villam regiam accessit. Ibique, procurante
Ega Clodovei regis palatium gubernante, omnis
thesaurorum Dagoberti supellex, in speciebus variis
muneribusque antea abditis prolata, ac inter fratres
aequa est lance divisa, tertia parte tamen, ex
omnibus quae Dagobertus acquisierat, postquam
Nantildem sibi sociaverat, ipsi reginae servata. Partem
Sigeberti Chunibertus et Pippinus ad ipsum
pertulerunt.
CAPUT XXXVII. #De Egam morte, et Erchinoaldi praefectura, et Ermenfridi homicidio.@#
Anno III regni Clodovei, Ega, praefectus palatii,
Clippiaco villa febre vexatus moritur. Post cujus
discessum, Erchinoaldus, Dagoberti regis ex genitrice
consanguineus, major domus in Neustria est | null | 7d02c118-c97c-4ada-b1be-f133de1c4ac1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
institutus. Qui humilis, pacificus, cunctisque virtutum
bonis existens ornatus, sacerdotes Domini diligendo
verebatur, et ipse ab eis et ab universis optimatibus
diligebatur. Ante paucos sane dies obitus
Egani, Ermenfredus quidam, qui ejus duxerat filiam,
Ainulfum comitem apud Albioderum vicum in Mallo
interfecit. Quapropter grave suarum rerum, permittente
pariter ac jubente Nantilde, a propinquis Ainulphi
passus est dispendium. Ipse quoque a rege
sibi metuens, Remis in basilica Sancti Remigii per
multos resedit dies.
CAPUT XXXVIII. #De Pippini morte a multis fleta, et filii ejus post multam contentionem et factionem successione in praefectura.@#
Evoluto anno Pippinus diem obiit, maximum Austrasiis
relinquens luctum causa mortis suae generatum,
eo quod, propter animi mansuetudinem et justitiae
servatam aequitatem, ab universis diligeretur.
Cujus filius Grimoaldus, strenuus admodum juvenis,
propter egregia patris merita, populo simul et principibus
valde erat charus. At vero Otto quidem,
Berone genitus patre, sperabat se comitem palatii
fieri posse, eo quod bajulus fuerat regis Sigeberti in
ejus tenera aetate. Idcirco dum Grimoaldum paulatim
despicere, nec jam odium adversus eum conceptum
velare, imo crebro contemptu sese manifestum
coeperat demonstrare adversarium, Grimoaldus paternae
amicitiae praerogativa Chuniberto pontifici jamdudum
foederatus, moliebatur Ottonem pellere palutio.
Sed cum id nequisset explere, exosum eum
Leutherio Alemannorum effecit duci, a quo idem
Otto decimo Sigeberti regis anno interfectus est, et
Grimoaldus in locum patris major domus in Austriae
regno institutus.
CAPUT XXXIX. #De Flaucato majore domus Burgundiae, et simultate ejus cum Willibado.@#
Anno IV regni sui Clodoveus cum Nantilde matre
Aurelianis caput regni Burgundiae petiit. Ubi advenientes
pontifices ac optimates ipsius gentis, et se
dominio Clodovei tradentes, Nantildis humanissime
tractavit, utque filio fidem servarent admonuit. Quorum
consilio Flaucatum, Francia oriundum, praefectum
instituit palatii, sociata ei nepte sua Ragneberta
in matrimonium. De caetero Erchinoaldus et
Flaucatus (quorum unus Neustriae, alter Burgundiae
post regem praeerat aulae) dextras sibi mutuae societatis
ad invicem dederunt, ut in communi tractatu
parique consensu, quae pacis essent sectantes, justitiae
et aequitatis jura in subditis custodirent. E quibus
Flaucatus in Burgundiam transiens commissa
sibi munia impigre curabat. Cujus restitit conatibus
Willibadus Ultrajuranus patricius, qui generis nobilitate
et opum affluentia sese extollens, despectui
ducebat illi subjici, aut ejus parere praeceptis. Flaucatus
tamen id sibi dissimulans cognitum, mense
Maio ad generale placitum cum Clodoveo Cabillonis
agi decretum properare non distulit. Quo etiam
Willibadus cum invidioso satis agmine, et quod minari
bellum videretur, pertendit. Nec palatium ingredi
voluit, metuens videlicet ne a Flaucato incautus
opprimeretur. Quod ubi Flaucatus animadvertit,
palatio egressus eum interficere voluit. Cui sese frater
Amalbertus obvium tulit, et Willibadum frustra
resistere parantem neci eripuit. Exinde Flaucatus
rimabatur opportunitatem, ut de Willibado ultimam
sumeret ultionem.
CAPUT XL. #De Nantildis reginae obitu, Willibadi caede, et Flaucati paulo post morte non immerita.@#
Eo anno, Nantildis regina est defuncta, atque in
ecclesia Sancti Dionysii, in eodem quo Dagobertus,
sepulcro posita. Ipsoque anno Clodoveus ab urbe
Parisiorum cum Erchinoaldo et Flaucato ducibus,
ac nonnullis Franciae primatibus, mense Septembri
progressus, per Senonas et Antissiodorum ad Augustodunensem
profectus est civitatem. Indeque ad
Willibadum nuntium dirigit, mandans ut quantocius
ad se veniret. Ille quamvis cavendum sibi esse a
praeparatis insidiis non ignoraret, periculosum tamen
arbitratus regi non obedire, dictis quidem paruit,
quae non audebat refellere; sed valida armatorum
vallatus multitudine adventabat. Cui occurrit
Ermenricus quidam, cum aliis ex numero nobilium
a rege directus, ut eum sine cunctatione ad palatium
debere properare hortaretur, simulque ut fidem
daret, eum nil laesionis in eundo vel redeundo perpessurum.
Cujus verbis non ex toto derogans credulitatem,
ibat. Quem etiam donis uberioribus honoravit,
et ut se ad civitatem praecederet rogavit.
Verumtamen nec sic sufficienter sui securus, Agilulfum,
Valentiae praesulem, ac Wisconem comitem
ad regiam prae se ire jubet aulam, et quae de eo
agerentur agnoscere agnitaque ad se velociter referre.
Hos Flaucatus in urbe detineri fecit, et ipse
maturius surgens cum suis, civitate relicta, adversus
Willibadum praeliaturus iter arripuit. Auxilio ei
erant Erchinoaldus dux cum Neustrasiis, Amalgarius
et Ramelenus non ignobiles juvenum, quos comitabatur
haud spernenda multitudo satellitum. E | null | 06155730-6cb0-4668-8fbe-5079db7f8ad1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quibus
Ramelenus et Amalgarius, cum sibi obsequentibus,
Flaucato in acie auxilium tulere, caetera multitudine
procul stante, ac eventum belli praestolante. Nuntius
hostilis adventus praecurrens, manifestum reddidit
Willibadum. Qui hortatus socios, ne incruentam victoriam
adversariis esse sinerent, excepit advenientes.
In prima autem fronte ipse mortuus prosternitur,
quippe sui jam contemptu vitae prodigus, et desperatione
salutis totum se in hostem effundens. Bertarius
quoque partium Flaucati, dum adversarios
vehementer urget, obviavit quemdam Madalulfum
Burgundionem olim sibi familiaritate notissimum.
Qui Bertarium sese vocantem, sibique, quod si ad se
veniret, eum salvum certamine liberaret pollicentem,
et ad eum protegendum clypeum elevantem,
ingratus beneficii conto percussit in pectore. Cujus
filius Aubedo, patris excitus periculo, ad eum cucurrit,
adversumque Madalulfi pectus lancea transverberavit,
et cunctos qui suum appetierant patrem,
aut percussit, aut in fugam egit. Sicque genitorem
suum, licet graviter vulneratum, nati pietas
custodivit, ne imminentem experiretur mortem. Hi
vero qui noluerant bello interesse, conspicientes
Flaucatum jam jamque superiorem conflictu fore,
tentoria Willibadi et sociorum ejus pervadentes,
quidquid supellectilis in eis reperere abstulerunt.
Equos quoque peremptorum per diversa vagantes
abegerunt. Postero die Flaucatus Augustoduno
egressus Cabillonis venit, sequentique. quo urbem
ingressus est die, eadem civitas fortuito conflagravit
incendio. Flaucatus febre vexatus, in scapha per
Ararim ad Diviona castrum devectus, ibi exhalavit
spiritum, et in basilica Sancti Benigni est sepultus.
Creditum est a plurimis hos duos viros, Flaucatum
videlicet et Willibadum, dignas meritorum suorum
luisse poenas, eo quod multis irretiti essent perjuriis,
quae, datis ad invicem per loca sanctorum sacramentis,
commiserant.
CAPUT XLI. #De Clodovei in pauperes erogatione concione et templi ac coenobii Dionysiani ab episcopali subjectione exemptione: et de viris sanctis qui intererant ac piis eorum operibus.@#
Anno XIV suscepti regiminis, Clodoveus rex argentum,
quo genitor suus absidem super sepulcra
martyrum Dionysii, Rustici ac Eleutherii prominentem
operuerat, auferri mandavit et Aigulfo loci
illius abbati tradi, ut ipse illud egenis et necessitatem
patientibus (quia fames eo tempore totam pene
occupaverat Franciam) dispensaret. Et quia idem
locus sub potestate adhuc constitutus erat Parisiaci
pontificis, tale quid idem Deo amabilis excogitavit
princeps.
Anno enim XVI ex quo sceptra susceperat regalia,
pontifices et totius gentis principes Clippiaco convenire
jubens, mediusque inter eos solio residens, hoc
habuit sermonis exordium: « Quanquam, inquiens,
Francigenae cives, terreni nos cura principatus admonuerit,
publicis vos consultores rebus advocare;
tamen prius nobis convenit ea quae Dei et sanctorum
ejus sunt disponere, ut postmodum ea quae
nostra sunt, dante Deo, ex sententia cedant. Ille enim
qui per semetipsum polliceri dignatus est, dicens: #Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec
omnia adjicientur vobis
(Matth. VI)
@#, nobis suis
obtemperantibus praeceptis sua conferet promissa.
Requiramus itaque quae sint placita sanctis in regno
jam consistentibus aeterni Patris, et cuncta nobis
evenient prospera in terris si ea curaverimus
adimplere factis. Intentionem igitur nostri cordis
vos, sacerdotes, qui dii vocati estis et filii excelsi
omnes (Psal. LXXXI), attendite et audite, et auditam,
si approbaveritis, una nobiscum ad perfectum adducere
elaborate. Nostri itaque devotio haec exstat
animi, ut monasterium patroni nostri domini Dionysii,
in quo ipse cum consortibus testimonii veritatis
requiescit humatus, et piae memoriae genitores nostri,
domnus videlicet Dagobertus, ac domna Nantildis,
se sepelire mandaverunt, ab omni solvamus
dominio mortalium. Quatenus abba vel fratres eo
loco commanentes, possessiones a parentibus nostris
sive ab aliis fidelibus Christianis sibi traditas,
absque ullius dominantis inquietudine possidentes,
pro salute nostra ac statu regni nostri liberius Deum
deprecentur. Huic autem nostrae suggestioni consentit
venerabilis Landericus Parisiacae urbis praesul:
in cujus dioecesi coenobium illud situm est, et cui
usque ad praesens tempus subjectum fuit. Hanc
ergo libertatem servi Dei inibi constituti dum
fuerint adepti, nulliusque praeter Dei ac sanctorum
ejus, nostrumque, cui etiam tota natio Francorum
paret, fuerint perpessi dominatum, sciant se debito
tali genitoribus nostris et nobis eisque qui nostro
(ut speramus) per Dei gratiam orientur ex semine
fore obnoxios, ut pro nostra eorumque quos memoravimus
praesenti ac futura requie non desinant
Deum exorare. » Haec regem pro concione locutum, | null | e6c2061e-76cf-4724-affc-d00e6f8b92e0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
circumsistentes postquam intente auscultaverunt, in
laudibus ejus proclamantes, mansura ei optavere
gaudia. Huic conventui interfuere prope omnes
Gallicani episcopi: inter quos quidam sancti exstiterunt
viri, quos sancta Ecclesia dignis effert honoribus,
eo quod ad eorum sepulcra variis vexati
sanentur infirmitatibus. Id est beatus Audoenus, et
sanctus Rado frater ipsius, atque domnus Eligius
cum beato Sulpitio, nec non sancto Eucherio. E
quibus beatus Audoenus (qui et Dado dictus est)
referendarius fuit regis Dagoberti, filiusque praecellentissimi
viri Autharii. Qui referendarius ideo est
dictus quod ad eum universae publicae deferrentur
conscriptiones, ipseque eas annulo regis sive sigillo
ab eo sibi commisso muniret seu firmaret. Cui fuerunt
duo fratres, Ado scilicet et Rado. Ado itaque
spretis saecularibus pompis, construxit monasterium
in saltu Iodrensi super Matronam fluvium, quod
nominavit #Iodrum:@# in quo ipse sub regula abbatis
Columbani Deo usque ad diem servivit ultimum.
Rado quoque zelo fraterni studii animatus, dum
thesauris praeesset regalibus, et ipse in paterna
haereditate aedificavit coenobium, quod ex proprio
nomine vocavit #Radolium.@# Porro beatus Audoenus,
ne impar in bonis operibus videretur suis esse fratribus,
ipse etiam fabricavit monasterium intra Brigensem
saltum, quod #Hierusalem@# ab eo quidem est
nominatum; sed nunc a fluviolo, super quem est
situm, #Resbascense@# dicitur coenobium. Hos fratres
ad tam praeclara exercitia, exemplo sanctissimi reor
excitatos esse Eligii. Ille enim dum in palatio gratam
Deo et hominibus ageret vitam, a rege Dagoberto
petierat condonari sibi villam in pago Lemovicino
sitam, Solemniacum cognominatam. In qua et monasterium
construxit, et congregationem Deo servientium
monachorum statuit.
CAPUT XLII. #De fundatione coenobii Floriacensis.@#
Res postulare videtur ut quia aliorum mentionem
fecimus locorum, qualiter vel a quibus fuerint personis
fundati, nostri non praetermittamus fundationem
coenobii. In quo et venerabilis ac virtutum
praeconio insignis Benedictus Pater corpore quiescit
humatus; et nos ab ipsis, ut ita dictum sit, enutriti
cunabulis, quidquid in nobis boni vel utile exstat, si
quid tamen est, ipsius patroni intercedentibus meritis
a Deo percepimus. Igitur glorioso rege Clodoveo
Dagoberti filio regni Francorum moderamina disponente,
quidam vir genere nobilis, nec minus probitate
clarus mentis Leodebodus nomine, in monasterio
Sancti Aniani, suburbio Aurelianensi abbatis
fungebatur officio. Hic ad saepedictum accedens
principem, commutationem exposcebat fieri Floriaci
fisci. Cui petitioni rex, ut erat mente benignus, libens
annuit. Acceptoque a memorato abbate praedio,
quod ei ex paterna obvenerat haereditate, praefatum
fiscum Floriacum et in ejus transfudit dominium.
Qui optatis potitus, nequaquam eumdem locum diu
vacare est passus. Sed aedificatis duabus basilicis,
una in honore apostolorum principis Petri, aliaque
in veneratione genitricis Dei Mariae, mox etiam
construxit habitacula monachorum usibus congrua.
Adunatisque quibusque nobilibus, vel etiam Deo
servire cupientibus, abbatem instituit nomine Rigomarum.
Qui quinquennio expleto, ex hoc transiens
saeculo, successorem accepit nomine Mummolum.
Hic bonus pastor, dum creditum sibi a summo veroque
pastore Deo augmentare gregem studeret,
quemdam innocentis vitae virum vocabulo Aygulfum
Blesensi castro haud ignobili genere ortum suscepit
ad serviendum Christo conversum. Quem etiam processu
temporis in monastica probatum conversatione,
ad Beneventanam direxit provinciam, ut sancti
Patris Benedicti exinde ad Gallias transferret glebam,
cunctis mortalibus reverendam. Cujus ille
praecepto haud segniter paruit, et sanctissima membra
jam dicti Patris, cum ossibus sororis ejus Scolasticae
Galliis intulit. Quod qui plenius scire voluerit,
in libro qui De translatione Patris Benedicti praetitulatur
invenire poterit. Quam nos ardore dilectionis,
quo circa eumdem patrem flagramus heroico
carmine succinctum, in quantum quivimus, ita reddidimus.
CAPUT PRIMUM. #De Clotarii cum nothis Theodorici instinctu Brunechildis super successione in regnum certatione, et de Brunechildis exitio.@#
Exstinctis, vel varia sorte obeuntibus, tot Francorum
regibus, a quibus per quinquaginta ferme et
unum regnatum est annos, solus legitimae successionis
haeres Clotarius Chilperico patre genitus e
regia stirpe videbatur relictus, in quem regnandi
jus potissimum transfundi oporteret. Brunechildis
tamen moliebatur, si posset, Sigebertum Theodorici
filium regno praeponere Austrasiorum. Quatuor
namque Theodoricus ex pellicibus susceperat filios,
quorum ista sunt nomina: Sigebertus, Corbus,
Childebertus atque Meroveus. Sed quia erant materno
latere minus nobiles, ad regni quoque gubernacula
aestimabantur fore impares. Simul quia et
Brunechildis electo uno ad | null | 23a1a897-5512-4a5f-99e3-dbf3209189fe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
speciem regnandi, non
potestatem, summae rei sollicitudinem sibi reservare
velle intelligebatur: et primates Franciae
tanto tempore femineo dominatui dedignabantur
subjici. Unde, adnitentibus Arnulfo atque Pippino
Austrasiae primoribus, Clotarius Captonnacum
usque accessit. Brunechildis in Warmatia residens,
ejus audito adventu, ad eum dirigit, obtestans ut
de regno Theodorici quod filiis reliquerat secederet.
Clotarius respondit « conventum nobilium
debere eam aggregare Francorum, et communi
tractatu de communibus consulere rebus; se vero
judicio illorum in omnibus pariturum, nec praeceptis
promisit obstiturum. » Brunechildis verbis
se decipi animadvertens, misso in Thoringam Sigeberto
Theodorici primogenito, gentes etiam quae
trans Rhenum habitant ad belli societatem invitare
tentabat. Cum quo et Warnarium majorem domus
ac Alboinum e proceribus Austriae praeeminentissimum,
dirigendos curavit. Verum Warnarium suspectum
habens, quod ad Clotarium transitum meditaretur,
directis post tergum eorum litteris, Alboino
puniendum mandavit. Alboinus lectos apices
scindens ad terram projecit. Qui tamen a quodam
familiarium Warnarii inventi, ac in tabula cera
lita transcripti, eidem sunt ostensi. Quibus ille visis,
periculum sibi imminere perpendens mortis, colligere
sese ac praeparare animo coepit quo pacto
Theodorici filiis deletis, regnum Clotario una secum
contraderet. Primo itaque nationes, ad quas ad
supplementum belli accersiendas directus fuerat ab
eis alienavit.
Deinde cum Brunechilde ac Sigeberto Burgundiam
ingressus, universos primates, simul cum
pontificibus ipsius gentis, in suam deduxit sententiam,
secreto apud eos hujus rei usus verbo. Et
quia omnes superbiam Brunechildis simul et crudelitatem
exosam habebant, se voluntati ejus polliciti
sunt non defuturos. His itaque patratis, nuntios
ad Clotarium misit, et ut cum exercitu adventaret
mandavit: spondens se, si ei integra fide securitas
vitae ac honoris concederetur, regnum Burgundionum
pariter cum Austrasiorum universa militia
traditurum. Venienti itaque Sigeberto cum Burgundionibus,
in campania Catalaunensi super fluvium
Axonam occurrit Clotarius cum Neustrasiis,
habens secum complures Austrasios, inter quos
Aletheus patricius, Rocco, Sigoaldus, necnon Eudilanus,
duces. Igitur dum utrinque armatorum
cunei ad praelium parati constitissent, Warnarius
cum suis juxta, quod constituerat, signo dato e
pugna, ante congressum, discessit. Eadem fecere,
quibus par inerat pugnandi affectus. Clotarius post
eos paulatim iter faciens, utpote qui nullum eorum
perdere gestiebat, quos suos fore confidebat,
Ararim usque fluvium, qui nunc Sagonna dicitur,
pervenit, captisque tribus Theodorici filiis, Sigeberto,
Corbo atque Meroveo (nam quartus, nomine
Childebertus, pernicis equi subsidio usus, praelio
elapsus, nusquam postmodum est repertus), ad vicum
Riona super Vincennam flumen situm rediit.
Ibique instantia Warnarii vel caeterorum procerum
ei faventium, Brunechildis cum Theudelana Theodorici
germana, de pago Ultrajurano, villa Urbana,
ab Erpone regalium praeposito equorum protracta,
Clotario praesentatur. In cujus conspectu Clotarius
Sigebertum ac Corbum ejus nepotes, Theodorico
progenitos, jugulari jussit. Meroveum vero, cui ipse
pater spiritualis in baptismo fuerat datus, Ingobodi
graphioni commendans, in Neptricum perduci,
atque ibi nutriri clementissime mandavit. Porro
Brunechildem praesentari sibi praecipiens, astante
multitudine exercitus, qui non solum ex Neustria,
verum etiam ex Austria sive Burgundia convenerant,
accepta auctoritate, quo minus odia tegerent
quae adversus eam jamdiu animo conceperant, per
triduum diversis eam jussit tormentis affici, cameloque
impositam per totum circumduci exercitum.
Ad postremum reputans ei quod X reges Francorum,
ejus partim consilio, partim manu, vel
etiam maleficio exstincti essent, sic eam alloquitur:
« Ut quid inter mulieres maledicta, ac pessimarum
exquisitrix artium, in tantam erupisti pervicaciam,
ut non erubesceres tam multiplicem praeclarae stirpis
subvertere generationem? Pereas igitur crudeli
poenarum exemplo, quae non expavisti tam
ingenti te maculare parricidio. Nam, ut de caeteris
sileam, Sigebertum meum patruum, tuum vero
virum, novimus tuo consilio usum contra fratrem
insurrexisse suum: propter quod in improvisum
incurrit interitum. Meroveus quoque frater ex patre
meus, tui causa a genitore odio habitus, nefandissimo
crudelitatis genere est interfectus. Quid
autem memorem Chilpericum meae nativitatis parentem,
quem, ut fertur, per directos apparitores
morte affecisti, nil tale verentem? Nequeo sine
lacrymis exitum tanti referre patris, aerumnasque
meae explicare orbitatis. Fraternas acies alternaque
bella, quae profanis decertata sunt odiis, revolvere
pudet; quae tu, totius aulae procella, excitans, in
mutuam necem nepotes animasti tuos ut frater | null | 554aeb5f-fa74-4fca-b430-05e98e5a04ff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fratrem interimeret, nec justa commoveretur mentis
compassione. Theodoricus denique, tuis credulus
persuasionibus, quod Theodebertus ejus non
esset germanus, effusor exstitit fraterni sanguinis,
cum jam pridem Merovei ex se geniti cruore pollutas
gereret manus. Theodeberti filium, in albis novae
regenerationis adhuc constitutum, a te ad petram
allisum, notum est cum fratre innocentem exhalasse
spiritum. Illud non omittendum recens piaculum,
videlicet Theodoricum maleficio tuo veneno
necatum, atque ejus filios, ut adversum me bella
moverent, persuasos, tres ex ipsis, ac si reos, neci
esse traditos. Silere malo innumerabiles ducum
strages, quae utrum juste an injuste fuerint perpetratae,
non est istius temporis explicare, dummodo
vos, dulcissimi commilitones, et praeeminentes
Franciae primores, decernatis cui subjaceat supplicio
tanti obnoxia sceleris. » Acclamantibus cunctis
inauditis eam debere subjici poenis, jubet indomitum
exhiberi equum, crinesque miserrimae reginae cum
brachiis caudae ejus colligari, ac demum ad cursum
concitari. Sicque in primo impetu currentis equi
calcibus cerebrum dispersum. Reliqua vero membra,
per aspera quaeque sentibus rupibusve protracta
loca, dissipata sunt. Hunc Brunechildis exitum tulit,
mulier in caedibus propinquorum maxime exercitata;
quibus exstinctis, possessionem eorum quasi
spolium suis junxerat. Cui secundae res superbiam
augebant, ut muliebris impotentia supra modum sese
extolloret. Nec tamen ex toto ita vecors exstitit, quin
Dei ac sanctorum ejus memorias, a praedecessoribus
structas, venerabiliter excoleret, ipsaque novas
fabricando devote multiplicaret. Nam in suburbano
Laudunensi basilicam in honore sancti construxit
Vincentii; et apud Augustodunum aliam sancto
dedicari jussit Martino, usa necessariis ad hoc opus
ministeriis venerabilis viri Siagrii, praedictae urbis
episcopi. Multis quidem et aliis in locis sub nomine
sancti Martini magnificas fundavit ecclesias;
illum sibi prae caeteris adjutorem fore confidens et
confidendo exposcens. Aedificia, sane ab ipsa constructa
usque in hoc tempus durantia, ostenduntur
tam innumera ut incredibile videatur ab una muliere,
et in Austria tantummodo et Burgundia
regnante, tanta in tam diversis Franciae partibus
fieri potuisse. Ea autem cum filio et nepotibus gubernante
regnum, apud Gallias, divinae virtutis
gratia irradiati, fulserunt veluti luminaria, Etherius
Lugdunensis archiepiscopus, Siagrius Augustodunensis,
Desiderius Viennensis, Aunarius Antissiodorensis,
cum fratre Austreno Aurelianensi et
Columbanus abba.
CAPUT II. #De Austregisilo praesule sancto, falso accusato et miraculose purgato, deque ejus sanctitate.@#
Austregisilus quoque Bituricensis archipraesul,
qui sibi rege Guntranno diu in palatio conversatus,
mappam ei ad extergendas praebere consueverat
manus. Hic quadam vice a quodam pessimae
mentis homine falso accusatus, quaedam
absque jussione principis scripta confecisse, dum
id sedulo denegaret, jubetur a rege armis objecta
repellere. Qui diluculo surgens, dum per puerum
omnem suorum apparatum armorum deferri
fecisset in campum, et ad exorandum Dominum
ecclesiam beati Marcelli expeteret, obvianti pauperi
et eleemosynam roganti, trientem tribuit, sicque
orationi incubuit Nec defuit orationi effectus. Nam
dum cum rege ad locum certaminis properaret, occurrit
eis nuntius dicens: « Adversarium ejus, dum
ad designatum occurrere festinaret locum, equo corruisse,
vitaeque terminum incurrisse. » Tunc rex ad
beatum conversus virum: « Laetare, inquit, amantissime
juvenis, quia Dominus defensor tuus est, ne
tibi nocere possit inimicus. » Post haec cathedram
episcopalem sortitus, admirandis in mundo virtutum
enituit bonis.
CAPUT III. #De Mauricii imperatoris cum filiis caede, deque ejusdem moribus pravis et poenitentia salutari coelitus revelata per anachoretas Aegypti, et de Philippici gestis.@#
Dum haec Galliarum in partibus geruntur, Mauritius
Augustus postquam uno ac viginti annis rexit
imperium, cum filiis Theodosio, Tyberio, et Constantino,
a Foca, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur.
Fuit autem utilis reipublicae. Denique
contra hostes dimicans, saepe victoriam obtinuit.
Huni quoque, qui et Avares appellantur, ejus
virtute devicti sunt. Hic medio imperii sui tempore,
dum divinae legi contrarias praeceptiones ederet, et
a beato Gregorio frequenter admonitus, eas corrigere
nollet, imo eidem viro Dei, quia factis non poterat,
verbis injurias irrogare non desisteret, tali meruit a
Domino redargutione coerceri. Quidam monachico
schemate adopertus Constantinopoli degens, exemptam
vagina spatham a porta civitatis usque ad statuam
gladiatoris, quae in medio Fori erat posita, perferens,
pronuntiavit imperatorem gladio puniendum.
Quod Augustus audiens, valde pertimuit, vocatumque
quemdam praefectorii ordinis | null | 2db92346-af3c-47ae-b613-1608da45d95d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
virum sibi
familiarissimum, ad sanctos in superioris Aegypti
eremo manentes, cum exeniis cereorum ac thymiamatum
misit omni cum devotione, deposcens ut pro
se Domini exorarent clementiam. Ipse quoque pias
Conditoris sui aures die noctuque non desiit precibus
pulsare, ac, ut sua in praesenti potius vita puniret
peccamina, nec servaret ea ad subeunda perpetui
ignis incendia, non destitit implorare. Rediens
porro praefectus a sanctis solitariis, imperatori nunciavit
dicens: « Incolae solitudinis sancti viri dixerunt
mihi quod humilitatis tuae preces exaudiens
Deus, sempiterna quidem non te privaret gloria;
verumtamen hujus temporalis honorem, quo
frueris, imperii, cum magna a te auferret ignominia. »
Gavisus est imperator quia, etsi transitoria
non effugeret mala, non perderet tamen
praeparata justis praemia. Ac ipsum etiam tali voluit
superna visione consolari dignatio. Quadam nocte,
alto depressus sopore, vidit se aeneae Salvatoris
imagini, quae ante fores palatii posita erat, assistere,
et vox ex ipso incarnati Verbi charactere audita
est, dicens: « Date Mauricium. » Et apprehendentes
eum quidam ignotae formae et claritatis ministri,
statuerunt ante praesentiam loquertis. Voxque iterum
sonuit, interrogans illum: « Quid magis eligeret,
utrum in isto saeculo quae nequiter egerat recipere,
an futuro ea servare examini. » Cui Mauricius:
« O Jesu, inquit, bone, qui humanum genus
tuo redemisti sanguine, jube me nunc potius male
commissa luere, et venturi judicii diem non formidare,
imo electorum tuorum participem fac esse. »
Tunc qui loquebatur: « Tradatur, ait, Mauricius
Focae militi, cum uxore et duobus filiis. » Evigilans
imperator a somno, et visionum secum ipse revolvens,
advocare jussit Philippicum generum suum,
quem aliquando arripiendae tyrannidis insimulatione
suspectum habuerat. Ille consummatam erga se
Caesaris iram esse pertimescens, valedicens conjugi,
tanquam amplius eam non visurus, ad aulam
properat. Cui Mauricius occurrens ad genua
ejus provolvitur, obsecrans ut quae contra eum, falsa
cogente suspicione, indigne commiserat, ea ille
propter Dominum benigne remitteret. Stupefactus
Philippicus, et quid sibi ultra spem accidisset
admirans, Augustum de terra levavit, et ut ipse
ei magis remitteret, si quam adversus eum malitiam
retineret, oravit. Cui Mauricius: « Tu magis,
inquit, indulge, et si quispiam in exercitu sit
honoribus functus, qui vocetur Focas, edicito. »
Narravitque ei omnem ex ordine visionem. Philippicus
vero respondit nullum se militum nosse, qui
Focas diceretur nomine; esse vero inter gregarios
stratorem Prisci patricii vocabulo Focam, atque
eidem viro formidolosam inesse temeritatem. Ad
haec Caesar: « Si quidem est formidolosus et sanguinarius. »
Paucis interim interjectis diebus, irruere
in eos qui, pactionem statutam transgressi,
Romanas sibi attributas incessebant custodias, volens
iter cum exercitu arripuit. Porro in terra hostili
constitutus, cum milites furto ac rapinis abstinere
compelleret, nec tamen largiretur consueta stipendia,
sed insuper in desertis transigere hiberna cogeret
tempora, non minimum in se excitavit seditionis.
Hac etenim offensi acerbitate veteris viri militiae,
conferre secum coepere et indigne ferre imperatorem,
qui nullo Romanae stirpis nobilitaretur
parente, tam nequiter ipsos opprimere velle. Nec
se diutius perpeti posse externum tyrannum, cum
haberent in exercitu dignum Romani generis imperii
gubernatorem. His secum milites vociferantes verbis,
adoriuntur Focam tunc centurionem; rogant ut
Romani imperii suscipiat gubernaculum. Qui, eorum
praeceptis obaudiens, purpuram induit. Quo praecognito,
Mauricius animi desperatione resolutus,
cessit rebus adversum se fluentibus, et in quamdam
insulam mari contiguam aufugit. In qua ab apparitoribus
quos Focas ad eum persequendum direxerat,
gladio cum uxore ac duobus filiis percussus,
etiam morte temporali implevit somnium suum.
CAPUT IV. #De pontificum Romanorum successione, et ecclesiae Romanae primatu.@#
Beatissimus autem papa Gregorius, comperto quod
Focas potiretur imperio, ad eum sive ad ejus Augutam
Leontiam direxit epistolam, verbis gratulationis
refertam. Ipsius principis tempore, idem dilectus
Domini Gregorius de praesentis vitae laboribus ad
aeternam demigrans requiem, Sabiniano sedem reliquit
pontificalem. Cujus successor Bonifacius a
praefato Augusto petiit et impetravit: « Ut sedem
Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium
Ecclesiarum statueret, quia Ecclesia Constantinopolitana
primam se omnium Ecclesiarum scribebat. »
Ipse quoque princeps, alio papa Bonifacio rogante,
jussit in veteri fano, quod Pantheon vocabant, | null | 71448f66-6ff2-4e27-bfe8-1fa7281a7f5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
abolitis
idolorum sordibus, basilicam beatae ac perpetuae
Virginis Mariae, et omnium martyrum fieri,
ut, ubi quondam omnium, non dicam deorum, sed
daemonum cultus agebatur, ibi deinceps omnium
fieret memoria sanctorum.
CAPUT V. #De Cacani Avaris seu Hunni cum Gisulfo Longobardo bello, deque Romildae amoribus infelicibus.@#
Ea tempestate rex Avarum, quem sua lingua appellant
Cacanum, cum Forojulianis Longobardis
bello confligens, ducem ipsorum nomine Gisulfum,
cum plurimis suorum interfecit. Cujus ducis uxor,
vocabulo Romilda, obsidentis se in memorata urbe
Cacani regis pulchritudinem admirata, ei civitatem
tradidit stupri mercede sibi pollicita. Quam idem
rex, capta urbe populoque ejus captivato, una propter
jusjurandum quod dederat nocte, ac si in matrimonium
accepit. Post haec duodecim Avaribus
eam tradidit qui, vicissim sibi succedentes ea, uti
vili scorto, abusi sunt. Ad postremum, palum in
medio campo configi praecipiens, eam in acumine
ejus inseri mandavit, cum hujusmodi exprobrationis
verbo: « Talem, inquit, merita est virum habere. »
Dignum profecto posterorum memoria, idem rex
proditionis ejus exemplum reliquit. Qui, etsi proditionem
amplexus est, proditionis tamen auctorem
sibi displicuisse monstravit. Illud forte pertimescens
ne, quae proximis non pepercerat, ipsi, si ejus
potiretur amplexibus, minime parceret. Igitur dira
proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae
libidini quam civium et consanguineorum saluti
prospexit. Cujus filiae non matris luxuriam, sed
castitatis amorem secutae, ne ab Avaris contaminarentur,
crudas pullorum carnes sibi inter mammas
sub fascia posuerunt, ut earum ex calore corporis
putrefactarum fetore Avares a sui commistione
removerent: quod et factum est. Nam quicunque
eas obsceno volebat attactu contingere, fetoris
repulsus immanitate, procul recedebat, cum
exsecratione dicens omnes Longobardas fetidas esse.
Quarum una Alemannorum regi, alia dicitur Bajoariorum
principi postea nupsisse; dignas pro servata
pudicitia nuptias sortitae. Filii vero ejus, quos ex
praescripto Gisulfo viro suo susceperat, vastata
urbe, ascensis equis dum fugae se committunt, minimus
illorum ab uno ex hostilibus cuneis, qui velocius
caeteris cucurrerat, capitur. Quem dum,
propter pusillitatem corporis is qui eum ceperat
interimere noluisset, magisque ad serviendum sibi
propter egregiam formam servare elegisset (erat
enim ipso puer micantibus oculis, lacteoque crine
exornatrix eum natura donaverat, ducere ad castra
coepit. At puer, ingentes animos angusto in pectore
versans et se captivum trahi ingemiscens, parvum
quo juxta suam aetatem accinctus erat gladium, ut
ejus assuesceret usum, vagina exemptum, nisu quo
valuit cervici se trahentis illisit. Quo terrae prostrato,
converso equo, retrogrado calle ad fratres
regressus, non modico laetificavit gaudio. Nunc
jam ad nostrae revertamur ordinem historiae.
CAPUT VI. #De Clotarii regis et monarchae in Francia gestis.@#
Igitur rex Francorum Clotarius XXX regni sui
anno postquam regnare coeperat patre defuncto,
monarchiam regni adeptus, Warnarium, cujus instantia
regnum Burgundiae fuerat adeptus, majorem
domus in ipso constituit regno, dato ei sacramento,
ne cuncto quo adviveret tempore successorem acciperet.
Austrasiis vero Radonem quemdam, probabilis
vitae virum, eodem honoris gradu donatum
praefecit. Ultrajuranis quoque Erponem, genere
Francum patricium instituit. Qui dum quae pacis
sunt diligeret, malorum deprimens nugacitatem, ab
ipsis pagensibus, instinctu Alethei patricii, et Leudemundi
Sedunensis episcopi, perimitur. Tunc temporis
Clotarius ad villam, cui Maurolegico [Maurolegium, #in Alsatia, hod.@#
Marley] nomen est, cum
Bertetrude regina accedens, justitiae obtentu multos
inique agentes gladio puniri jussit. Leudemundus
autem Sedunensis pontifex, monitu Alethei, ad
Bertetrudem veniens reginam et eam secretius advocans,
ut thesauros suos Sedunum transferret hortatatur,
dicens optime se nosse Clotarium eo anno
de saeculo migraturum, Aletheumque esse paratum
suam uxorem relinquere et reginam cum regno assumere,
eo quod esset ipse Aletheus e nobili Burgundionum
prosapia. Regina, haec audiens et se
talem, cui talia suaderentur, aestimatam esse graviter
ferens, rapido se in cubiculum proripuit cursu.
Leudemundus intelligens verborum suorum calumniam
se subiturum, per urbem Sedunum ad abbatem
Austrasium Luxoveo properat, ut per ejus preces
indulgentiam regis mereretur. Quod et factum est,
Nam, promissa impunitate, ad sedem suam redire
permissus est. Aletheus, jussu Clotarii Massolaco
villa veniens, in conspectu procerum causam dicere
jussus, dum se objectis purgare | null | abfc5b60-a918-4753-9ace-11f148419a2c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nequiret criminibus,
capitali sententia est damnatus.
Anno XXXIV regni sui, Clotarius Warnarium, palatii
comitem, de regno Burgundiae, cum universis
pontificibus seu primatibus ad se Bonogilum villam
evocans, dando, sive petitionibus eorum annuendo,
cunctos sibi fidelissimos effecit.
CAPUT VII. #De tributo quod Longobardi Francis pependerunt.@#
Exigit nunc locus referri quemadmodum Longobardi
duodecim millia solidorum, tributi nomine,
regibus Francorum per multa solverint annorum
curricula. Vel etiam qua de causa duas civitates, id
est, Augustam et Seusium, dominationi cesserunt
Francorum. Defuncto, ut supra ostensum est, Cleph
rege nobilissimo, duces super Longobardos creati,
irruptione in Gallos facta, greges captivorum simul
cum praeda abegerunt. Ob cujus praesumptionis temerarios
ausus, praedictas urbes partibus Guntranni
regis tradiderunt. Ex communi autem tractatu,
duodecim legatos ad imperatorem Mauricium mittentes,
pacem cum eo fecerunt. Alios quoque ejusdem
numeri legatos ad Guntrannum et Childebertum
destinavere qui amicitiam et societatem eorum
efflagitantes, duodecim millia solidorum se ei soluturos
fore vice sua sponderent. Hoc praecipue ipsis
missis suis in mandatis tradentes ut, quorum propensiorem
in foedera amicitiarum adverterent benevolentiam,
eorum quam maxime unire sibi studerent
concordiam. Tandem audita utriusque partis
sententia, patrocinio se commisere Francorum, tradita
insuper Guntranno regi valle Ametegis cognomine;
sicque usque ad tempora Agilulfi regis sui
memorata solvere tributa. Qui electos gentis suae
legatos his nominibus, Agilulfum, Pompeium ac
Gautonem, ad Clotarium direxit Francorum principem,
poscens ut vectigal, quod ei singulis dependebat
annis, remitteret. Hi, circumventis pecunia
his, quos intimos consilio regis fore cognoverant,
datis videlicet unicuique mille solidis, usque ad tria
millia solidorum obtulerunt, ipsi regi triginta sex
millia solidos simul cum precibus, et ita remisso solitae
pensionis onere, redierunt ad propria.
CAPUT VIII. #De Bertetrudis reginae obitu, et Sichildis matrimonio, ac filio Ariberto. Et de Dagoberti in societatem regni assumptione.@#
Anno XXXVI ejusdem principis Bertetrudis regina
moritur, quam unico amore Clotarius dilexerat, et
omnes leudi bonitatem ejus cernentes vehementer
amaverant. Post cujus obitum Clotarius rex aliam
accepit conjugem, nomine Sichildem, de qua habuit
filium nomine Aribertum. Anno XXXIX regni
sui, Clotarius Dagobertum filium suum, ex Bertetrude
regina susceptum, consortem regni fecit
eumque super Austrasios regem instituit, retinens
sibi quod Ardenna et Vosagus versus Neustriam ac
Burgundiam excludebant.
CAPUT IX. #De Samone inter Sclavos rege constituto ejusque successu et prole.@#
Anno XI principatus Clotarii, homo quidam nomine
Samo, natione Francus, de pago Senonico,
multos negotiatorum mercandi causa in Sclavorum
patriam, qui etiam Winidi dicuntur, secum deduxit.
Sclavi jamdudum Hunnis, qui et Avares dicuntur,
subjecti, dominationis eorum jugum detrectare tentabant.
Siquidem cum primum vectigalia eis, uti
dominis, dependerent, praeliantium castra tutarentur,
fugientibus auxilia ad resistendum subministrarent,
tantas ab ipsis sibi illatas tolerabant contumelias
ut non homines hominibus, sed feras crederes
quibuslibet vilibus imperitare jumentis. Nam
inter caetera quae crudeliter, dictu quoque horrendum,
in eos exercebant, unum illud nefandum,
cunctisque antea saeculis inauditum erat scelus,
quod quasi hiematuri, eorum adeuntes domicilia,
uxores ipsorum suis assumebant socias stratis. Verum
illi, qui de conjugibus Sclavorum et Hunnis
erant geniti, hoc malum, quod vitrici eorum diu
fuerant perpessi, nolentes perpeti, immane contra
dominos et patres suos excitavere bellum. Ad quod
Samo cum sociis, adjumento Winidis futurus, forte
profectus est. Factaque congressione, Winidi Hunnos
superant. In hoc certamine Samo cum suis
praeclarum militiae documentum dedit. Praerupto
namque sese periculo dans, plurimos hostium destruxit.
Hoc successu Samo a Sclavis ad regnandum
expetitus, eo quod egregia ejus delectarentur fortitudine,
de negotiatore rex constitutus, per XXXVI
annos strenue regnum gubernavit, adversum innumeros
bellorum tumultus, quae cum Avaris gessit. In
quibus semper, prudenti astutia usus, victor exstitit.
Habuit quoque duodecim ex genere Winidorum
uxores, ex quibus XXII filios ac XV genuit filias.
CAPUT X. #De Adaloaldo Longobardorum rege, et ejus successore, deque Gundeberga regina.@#
Adaloaldus autem Agilulfi, qui et Ago dictus est,
Longobardorum regis filius, patri in regnum succedens,
dum decem annis cum matre Theudelinda regnasset,
a quodam, Eusebio nomine, qui ab imperatore
Constantinopolitano ad eum directus legatus
fuerat | null | f1a34b22-bce1-496c-8b32-ff4b26f60e89 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, post balneum potione accepta, in amentiam
vertitur. Cumque ipsius legati persuasionibus, duodecim
Longobardorum optimates jussisset perimi, a
caeteris regno pellitur. In cujus locum, Arioaldum
Taurinatium ducem, cui Gundeberga Adaloaldi regis
germana in conjugium convenerat, substituerunt.
Quae videlicet regina, cum et specie decora et
bonitate polleret mentis praecipua, nec castitatis careret
gratia, quadam die quemdam, Adalulfum
vocabulo, non infimo inter Longobardos ortum loco,
sibi obsequentem, quod optimae esset formae,
coeperat laudare. Ille reginam in sui autumans
exarsisse amorem, ad aurem ei infit: « Quia, dicens,
tuae placuit benevolentiae meum statum laude
tua efferre, placeat, quaeso, me sodalem stratus
assumere. » Hoc verbum illa, haud perfunctorie ferendum
arbitrata, in faciem ejus exspuit. Qui, veritus,
si ipse rem non proderet, reginam cuncta propala
turam, regem adiit, asserens se, si tutus ad narrandum
concederetur locus, rem necessariam ei
reseraturum. Et secedente rege seorsum cum eo,
vera falsis hoc coepit obnubilare modo. « Taso, ait,
Thuscanae rector provinciae, per triduum jam cum
regina sermonem tuae serit perditionis, ut illa te
veneno perdat et ipsum sibi maritum assumat. » His
rex credulus conjugem in castro Italiae reclusit, cui
nomen Amelio. Quo comperto, Clotarius per internuntios
Avioaldum arguere coepit, non recte illum
egisse dicens, quod reginam et ex regio genere
Francorum existentem, sine examinatione legali,
dehonestamento dignam aestimavisset hujusmodi.
Qui dum justam se habere causam vinculorun uxoris
fateretur, unus legatorum, Ansoaldus nomine,
tali regem interpellat sermone: « Facile, inquit, examen
hujus rei tibi probabitur, si facultas alicui familiarium
reginae detur, bello cum criminatore contendere. »
Quod dum ille concessisset simulque approbasset,
et Adalulfum, quo minus proposita abnueret,
desperatio salutis compelleret, Aribertus quidam,
reginae consobrinus, hominem, vocabulo Pittonem,
vice sua praeliaturum adversus Adalulfum dirigit. A
quo idem criminator sine mora victus gladioque est
punitus. Gundeberga regina post tres ferme reclusionis
suae annos ad pristinam regni est regressa
dignitatem.
CAPUT XI. #De Dagoberti regis Austrasiorum prudentia, et Rodoaldi insolentia.@#
Regni Clotarii anno XLI, cum Dagobertus rei summam
in Austria strenue gubernaret, et quemdam
Rodoaldum majoribus apud Austrasios clarum,
adhortante beatissimo Arnulfo pontifice ac Pipino
majore domus, honoribus extulisset, coepit idem vir,
mutata insaniens mente, iracundiam in se regis provocare.
Nam direptioni rerum studens alienarum,
superbiae deditus, elationis plenus, locum detrahendi
invidentibus sibi dedit. Qua de causa exasperatus
Dagobertus interficere eum moliebatur. Unde territus
Rodoaldus ad Clotarium se contulit, obsecrans
ut suam apud filium vitam obtinere dignaretur.
Clotarius, viso filio, inter alia, ne Rodoaldum interimeret
precatur. Dagobertus promittit eum, si quae
male gesserat corrigeret, spem vitae habere posse.
Sed cum Treveris una cum Dagoberto Rodoaldus
accessisset, nulla exstante mora, jussu regis ipsius
ante ostium cubiculi regalis a Bertario Scarponensi
capite truncatur.
CAPUT XII. #De Dagoberti cum Gomatrude conjugio, et cum patre Clotario disceptatione, ac eorum pacificatione super regno Austrasiae.@#
Anno XLII regnante Clotario, Dagobertus, omni
ornatu cultuque regio fultus, jussu patris Clippiacum,
haud procul Parisius, venit. Ibique germanam
Sichildis reginae, Gomatrudem nomine, in conjugium
ei pater tradidit. Die vero tertio nuptiarum, gravis
inter patrem ac filium orta est dissensio. Petebat
enim Dagobertus reddi sibi solidatum quod ad Austrasios
pertinebat, regnum. Clotarius autem contradicebat,
nil ei volens ex hoc concedere. Tandem
eliguntur duodecim Franci, e quibus unus exstitit,
vir Deo placitus; Arnulfus Metensium antistes;
quorum salubri consilio pater, pacatus cum filio,
reddidit ei quae postulabat. Hoc tantum exinde
quod citra Ligerim, vel in regione, quam Provinciam
cognominant, situm est suae ditioni retinuit.
CAPUT XIII. #De Sisebodi regis Hispaniae virtute et fide, et Cantabriae per eum subactione, et regni Gothorum per hoc dilatatione.@#
Apud Hispaniam ea tempestate humanis Bettrico
exempto, Sisebodus ei successit in regno. Qui, bello
strenuus, consilio bonus, ac prae caeteris retroactis
Hispaniae regibus fide promptus, Cantabriam, olim
dominantibus Francis possessam, sibi subjugavit.
Denique dux Francio, qui eidem provinciae aliquandiu
praefuit, tributa regibus Francorum persolvebat.
Quo mortuo, | null | e1b7a41d-1389-456d-aa1b-66059fd86d80 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eamdem regionem milites imperatoris
Constantinopoli residentis, quibus contra exteras,
ut praelibavimus, nationes custodiendi limitis
Hispaniae erat mandata sollicitudo, pervaserunt.
Hanc, ut nunc meminimus, Sisebodus eis vi abstulit,
multasque urbes maritimas capiens, ad solum
usque destruxit. Cumque ab ejus exercitu milites in
praefatis inventi civitatibus obtruncarentur, Sisebodus,
pia commotus miseratione, volens plerosque
eripere neci, ad se confugiendi fiduciam dabat eosdemque,
pollicita impunitate, ut sibi fuga consulerent
hortabatur. Ingemiscensque aiebat: « Vae mihi
misero, cujus regni temporibus tanta humani sanguinis
fit effusio! » Dilatatum itaque est Gothorum
Hispaniam incolentium regnum per littora maris
usque ad Pyrenaei juga montis.
CAPUT XIV. #De Warnarii morte et incestis Godini filii ejus cum noverca sua nuptiis, et ejusdem repudio, et repudiatae furore ac fraude in Gogonem, et de Gogonis juramento fidelitatis in multis templis praestando, ejusque nece. Item de Palladii Sedecique exsilio, et de Bosonis caede.@#
Anno XLIII Clotarii regis, Warnarius, palatio regni
Burgundiae praepositus, diem clausit extremum.
Cujus filius Godinus, animi vanitate commotus, novercam
suam duxit uxorem. Qua divinae legis injuria
rex impulsus Clotarius Arnoberto duci imperat Godinum
ut quantocius interimat. Godinus formidinis
gravamine pressus, relicta Burgundia in Austriam
transiens, a Dagoberto intercessionem imploravit,
ut patrem ab exsecutione praecepti severioris ad
molliora inflecteret. Nec Dagobertus detrectavit. Clotarius,
aegre licet, oranti tamen filio concessit ut, contuitu
honoris, quem Warnarius pater Godini gesserat,
et remunerandae sedulitatis ejus in regem supremae
gratia, necis sententia mitigaretur. Ea videlicet ratione
ut Godinus uxorem, quam contra canonum decreta
duxerat, abjiceret. Qua repudiata acceptaque vitae
securitate, Burgundiam repetiit. Sed mulier, multo
aliter quam sperari posset, injuriam sibi illatam
inaequanimiter ferens, delatoria adversus Gogonem
usa fraude, regem adiit, et in medium hujusmodi
detulit scenam quod, si in regis praesentiam Gogo
adveniret, eum gladio perimere deliberasset. His
rex credulus securitatem vitae, ac salutis honorisque
sui a Gogone sacramento exegit. Qui dum insistentibus
Crannulpho et Wandelberto domesticis
regis, in basilica Sancti Medardi Suessionis, atque
Sancti Vincentii Parisius, jusjurandum praebuisset
nullas se insidias regi machinaturum, neque sic
ei fides adhiberetur, compellitur a memoratis
viris in ecclesia Sancti Aniani Aurelianis, necnon
Sancti Martini Turonis, eadem iterare sacramenta.
Cumque voluntati regiae satisfacturus
ad jam dicta properaret loca, insidiis memoratorum
virorum, rege id non abnuente, apud Carnotinos in
convivio cum plurimis suorum, repugnare quidem
volentium, sed minime valentium, nefandissime jugulatur.
Eo anno Palladius quidam, ejusque filius Sedocus
Tolosatium episcopus, incusante Aynano duce, quod
rebellionis Wasconum fuissent conscii, in exsilium
truduntur. Boso etiam Audoleno patre genitus, indigena
Stampensis, ex praecepto Clotarii, stuprum
cum regina Sichilde commissum ei reputantis, ab
Arneberdo interficitur duce.
CAPUT XV. #De successore Warnarii praefecti aulae Burgundiae per Clotarium et regulos ac proceres regni consultatio, et seditione oborta ob caedem Hermarii ab Aginano factam.@#
Clotarius autem potentiores omnes optimatum
Burgundiae Trecas convenire jubens, de successore
Warnarii cum eis agebat, sollicitus scrutator quem
vellent rectorem palatii a rege sibi praefici. Illis porro
dicentibus nullius praeter Dei et regis se velle
pati dominium, rex gratanter verba eorum suscipiens,
desiderio quoque satisfecit.
Anno XLIV regni Clotarii, filiorum regis seu
proximorum, praesulum quoque Galliae Clippiaci
concilium congregat, ut, quaecunque pacifica regno
vel utilitati Ecclesiae congruerent, statuerentur. Inter
primores itaque Franciae qui convenerant, quidam
Hermarius gubernator palatii Ariberti filii regis,
simulque bajulus a pueritia, Aginano super se irruente,
perimitur. Is erat Saxo genere, unusque
ex optimatibus aulae regiae. Qua de re gravi orta
seditione, pene usque ad mortes lis insurrexerat,
nisi Clotarius, agnita causa, tumultum repressisset
auctoritate regia. Nam Aginano copiam secedendi in
monte, cui Marcomirus nomen est, attribuit, juncto
non parvo pugnatorum numero, qui ei, si ita res
exigeret, praesidio forent. Brunulfus vero avunculus
Ariberti, frater videlicet Sichildis reginae, collecta
nobilium et sociorum manu, Aginanum debellare
tentabat. Quod agnoscens Clotarius, leudos, qui
maxime indignabantur pro iniqua tanti viri nece, ad
se evocat edicitque, si se habere in offensum vellent,
ne in bellum prodeant. Eoque modo revocato eorum
impetu, praelium intestinum quievit.
CAPUT | null | 142ee870-8a74-447b-9578-42e4c1e0988d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
XVI. #De Clotarii junioris obitu miraculosaque per divum Sulpicium a febribus sanatione, deque ejusdem Sulpicii vitae sanctitate, et beati Eligii aurifabri innocentia et opera.@#
Anno XVI susceptae monarchiae, paterni autem regni
XLIV, Clotarius rex moritur, atque suburbano
Parisius, in basilica Sancti Vincentii sepelitur. Hic
Clotarius Junior est appellatus, propter avum suum
simili nomine, cum adjectione tamen Senioris
dictum; qui primus etiam dici potest, isto existente
secundo, necnon subsequente altero, de quo in
posterioribus declarabitur.
Hunc vero Clotarium beatus Sulpicius (tunc quidem
archidiaconus, postmodum autem Bituricensium
episcopus) auteriori tempore a gravi liberaverat
febrium incommodo, septem prius dierum consummato
jejunio. Fuit autem patiens, litteris eruditus,
timoris Dei plenus, pauperibus necessaria
tribuens, ecclesiarum Domini atque sacerdotum utilitati
consulens. Verumtamen subdola malignantium
versutia subreptum est ei ut beatum Lupum praesulem
Senonum a sede propria explsum, in exsilium
retruderet. Qui vir tantae sanctitatis fuisse palam
ex gestorum scriptis suorum ostenditur ut
quadam die celebranti ei sacra missarum solemnia,
coelitus gemma in sanctum prolapsa sit calicem. Denique
rex poenitens facti, ab exsilio eum jussit reduci
et ad se perduci. A quo commissorum postulata
impetrataque venia, muneratum eum remisit ad sua.
Beatus quoque Eligius aurifex probatissimus, relicto
patrio Lemovicini territorii solo, ad eumdem
regem transiens, sellam auream regiae dignitati
congruam fabricandi ab eo praeceptum pariter et
impensas accepit. Et puras ab omni cupiditatis macula
gerens manus, quae ad unius opificii susceperat
usum, in duo divisit, et unam quidem non miinoris
magnitudinis quam jussus fuerat, perfectam reddidit.
Quod vero ex attributis sibi auri sumptibus superfuit,
ne negligens perderet, vel suae concupiscentiae
satisfaciendo retinere videretur, in minorem
conflavit. Qua re princeps perspecta, laudatum
illum ac remuneratum, palatii jubet incolere domicilia.
Sed de his ista sufficiant.
CAPUT XVII. #De Dagoberti post annuntiatam sibi Clotarii mortem studiis, et Ariberti ac Brunulfi contra eum factione, deque corporum Dionysii et sociorum inventione miraculosa, necnon et Sadregisilo locum tenente in Aquitania.@#
Fama itaque defuncti Clotarii ad Dagobertum
pervenerat, more ingenii humani, cui satis est, ubi
capita acceperit, caetera non requirere. Quapropter
Dagobertus lectos e regno Austrasiorum quos fidentiores
reperit, in Neustriam et Burgundiam dirigit,
ut ducum sive pontificum ipsarum gentium sibi gratiam
sociarent. Id ab omnibus cum laetitia susceptum,
eo quod cognoscerent regnum ei deberi. Remenses
Dagobertum advenientem, primi suscipiunt, inibi
principibus memoratarum nationum cum summo
gaudio confluentibus. Ardebat Aribertus, frater ejus,
aliquid sibi publicorum committi munerum. Pari
modo Brunulfus frater Sichildis reginae, Ariberti
avunculus, paulatim ambiendo quosque potentiores,
efficere moliebatur, ut spreto Dagoberto, rerum omnium
summa nepoti suo committeretur. Verum ilii,
parandae sibi potentiae magis intentum quam communi
usui, arbitrati, et quod esset ingenio remissior,
declinandum aestimavere. Dagobertus tamen,
optatis potitus, Brunulfo dignam factis vicissitudinem
postmodum restituere curavit. Compositis vero
erga se rebus, et studiis omnium qui rem militarem
vel administrabant, vel circa suum imperium conspirabant,
tactus corde atque respectu fraternae
compassionis ad miserationem inflexus, amicorum
consilio fratrem ex parte consortem regni fecit.
Collataque ei provincia, quae a ripa Ligeris Wasconiam
versus extenditur usque ad Pyrenaei juga montis,
qui Galliam ab Hispania disterminat, pactum
etiam cum eo scripto pepigit: « Ut, privato contentus
habitu, nil amplius de paterno sperare deberet
regno. » Qui ubi potestatem adeptus est, sedem
regni Tolosam eligens, sensu non, ut putabatur,
tardus, verum natura acris ad obeunda negotia, statim
ingenio suo materiam invenit. (Sequentia ex
gestis Dagoberti desumpta, quae tomo I habentur.)
Anno enim III postquam regnare coeperat, totam
Wasconiae terram subegit atque regnum suum latius
effecit. Universa autem Austria cum Burgundia,
Neustria quoque, dominio parebant Dagoberti. Cujus
actus licet a nonnullis separatim digesti habeantur,
tamen ne eos facta ejus lateant, apud quos praefata
non invenitur scriptura, ea nos libuit perstringere.
Dagobertus quippe a Clotario genitore
venerabili viro Arnulfo Metensi pontifici ad erudiendum
traditus, pueritiae annos in studiis exercuit
litterarum. Adolescentiam vero suam venatibus
(quem morem Francorum principibus saepe fati sumus
fuisse familiarem) assuefaciens, agere cervum
quadam die instituit. Qui facile industria equitum
ac sagacitate inventus canum, ea velocitate qua illud | null | ee028e09-d711-435d-9d4b-814ae356fa1a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
animal uti consuevit, silvas et montes, et si qua
etiam occurrere flumina transiens, in vicum, cui
Catuliacus vocabulum est, cursu defertur. In hoc vico
aedicula erat, quae corpora martyrum Dionysii ac sociorum
ejus tegebat, in quam se cervus tuto reperto
perfugio confert. Canes e vestigio eum secuti, nec
ingredi apertis januis valentes, ostiatim oblatrabant.
Adveniens Dagobertus, rem spectaculo admiratur dignam.
Finitimos deinde rumor istius miraculi, et
praecipue Dagobertum, ad reverentiam sollicitat
sanctorum. Praeterea Clotarius quemdam Sadregisilum
nomine, rebus sub se tractandis praefecerat,
Aquitaniae ducatu specialius ei commisso. Hic itaque
regis filium superbia qua tumebat, despicere contendens,
prospere eum agere non aequo ferebat animo.
Excusatio sane erat juvenilis aetatis, ne tumorem ex
subjectione principum contraheret. Forte Clotarius
venatum ivit, ac non parvo terrarum spatio a filio
sejunctus, opportunitatem praebuit ut ducem, ad convivium
accersitum et contumaciae redargutum, Dagobertus
flagellis caedi, barbaeque amputatione deturpari
praeciperet. Audacis itaque facti conscius, latebra
qua, se insequente, cervum confugisse viderat
ipse quoque se recipit. Post haec Clotarius rediens,
ducis comperta contumelia, ex se genito multa furibundus
interminans, mittit qui eum accersirent, dignas
pro commissis ut lueret poenas. Interea Dagoberto,
coram martyribus humili corde prostrato
somnoque oppresso, assistens quidam venerando
jucundus vultu, ne timeat edicit; eumque non solum
praesenti periculo, verum aeterno liberandum
supplicio et insuper solio regni donandum spondet,
si tantummodo memorias eorumdem sanctorum se
ornatum iri promittat. Nec fides promissis defuit.
Nempe ut non vana (quibus saepe ludificamur) somnia
fuisse intelligeret, hi qui missi ad eum a sacra
aede abducendum fuerant, cum non plus uno milliario
a sanctuario abessent, progredi divina ultra prohibentur
virtute. Redeunt confusi, eique, a quo directi
erant, quae pertulere nuntiant. Ille, eos inertiae
simul et infidelitatis arguens, dirigit alios qui quod
illi neglexerant implerent. Quos similia passos, quasi
nati fautores despiciens, per semetipsum filium a
sepulcris martyrum avellere cupiens ibat. Sed, quia
non minus in reges quam in alios homines Dei praevalet
potentia, qui alios arguerat inertes fit ipse
iners. Tandem agnoscens Christi ac servorum ejus
potestatem, indulget veniam, filioque redit in pacem.
Sicque, abeundi accepta licentia, aedi beatae succedit,
ac precibus devotis gloriosos martyres ad sui
suffragium invitat. Dagoberto tamen (ut postea claruit)
nullus locus jucundior fuit.
CAPUT XVIII. #De Dagoberti cum Bertoaldo Saxonum duce periculoso praelio, et Clotarii subventione mirifica, ipsiusque Bertoaldi fugientis nece.@#
Austrasiis vero Francis rex institutus a patre, adversus
Saxones, qui rebellare tentaverant, arma movit,
transgressusque Rhenum, cum Bertoaldo Saxonum
duce pugna commissa, ense percussus in caput,
decisos cum parte galeae crines patri per armigerum
mittit, et ut sibi, antequam cunctus corruat exercitus,
in auxilium properet, mandat. Forte fortuna
adfuit. Clotarius enim venationis gratia Longolariam
silvam petierat. Ubi accepto periculorum filii nuntio,
gravi exagitatus dolore, raptis quos in promptu habebat
juvenibus, ad alios etiam ut se sequerentur
directis legatis, brevi tempore longum iter emensus
(nam et noctibus viam carpebat) ad filium usque
pervenit. Et ea quidem nocte, fixis super Wiseram
fluvium tentoriis, quieverunt. Mane autem facto,
dum Franci plausus ac voces laetitiae pro adventu
regis Clotarii ederent, Bertoaldus Saxoniae dux super
ripam fluminis praelium praestolans, audito tumultu,
interrogat ut quid tantus in Francorum
castris oriretur tumultus. Dictum est ei Clotarium
advenisse regem, atque ob id diem festum agere
Francos. At ille ad haec: « Falsa, ait, spe decepti prae
timore desideria somniant sua. Nam regem, quem
secum gratulantur manere, certa ferente fama, nos
compertum habemus vita jam defunctum. » Clotarius
citeriori armatus superstans littori, dum talia superbe
profantem, audiret, nil dicens, quo major taciturnitate
sua hostibus incuteretur timor, celerrime galea nudavit
caput. Erat quippe ejus caesaries pulchra canitie
variata, in cujus aspectu ab adversariis maxime
dignoscebatur. Denique statim a Bertoaldo agnitus,
incongrua percepit responsa, in hunc modum a praefato
contrariae partis duce prolata. « Tune, dixit, hic
muta aderas bestia? » Tunc rex hujusmodi commotus
convicio, et ultra quam dici possit exardescens
ira, capiti reposita casside, | null | 0f96042e-5312-4b3d-927c-f6c3a2a69613 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
calcaribus equum versus
eum impulit, ut transmeato flumine se de inimicis
suis ulcisceretur. Franci itidem, injuria ducis permoti
atque ejus exemplo animati, flumen natantes
transibant, sequentes regem; qui fugienti Bertoaldo
infestus insistebat. Gravabatur sane ad insequendum
et pondere armorum, et quod, dum transnataret fluvium,
aqua sinum ejus necnon ocreas repleverat.
Bertoaldus tamen recedendo clamabat ad regem:
« Non aequo et bono illum esse intentum, quod se
persequeretur; sed sola hoc ageret laudis cupidine
ductus, qui tanti aestimaretur ut sequestratus a suis,
hostem terga dare sibi compelleret. Verendum vero
ne haec res, in contrarium versa, ipsum potius pessundaret. »
Ista autem dum diceret, fugere non cessabat,
et saepe « se ejus servum, illum vero suum
fatebatur fore dominum, viderique injustum ut, vel
servus a clementissimo domino, vel dominus a servo,
licet invito ac coacto, perimatur. » Verum Clotarius,
callide haec eum prosequi sciens, nec ea quae dicebantur
curans, tandem pernicitate equi, quo vehebatur,
eum assecutus interemit. Sublatoque ejus capite,
ad filium et caeteros Francos (qui tristes, eo
quod eum consequi nequirent, ejus saluti timentes,
post eum iter pro posse accelerabant) regreditur.
Indeque relevatis moestitia eorum animis, una cum
eis Saxoniam ingressus, ita depopulatus est eam ut
nullum in ea hominem viventem relinqueret, qui
longitudinem spathae quam tunc forte gerebat, excessisset.
Et Clotarius quidem hoc taliter egit.
CAPUT XIX. #De Dagoberti post mortem patris in Burgundiam, ut oppressos erigeret, profectione et reliqua peregrinatione, deque ejusdem repudiata conjuge, cum Vestali matrimonio, et de consiliariis ejus bonis, Arnulfo episcopo, Pippino, et Chuniberto episcopo@#
Dagobertus autem, eo defuncto, totius regimen
nactus gentis, in Burgundiam ea propositi intentione
proficiscitur ut oppressis et calumniam sustinentibus
justitiam exercendo subveniret. Ex cujus
adventu fiducia bonis, maximeque pauperibus orta;
seditiosos vero atque rapinae intentos, formido gravis
incesserat, ac quaedam mentium consternatio. Qui
ubi Lingonas attigit, pauperibus ac viduis se adeundi
facultate concessa, unicuique, absque ullius
acceptione personae, quod suum erat, legibus solvi
fecit; aequitate servata, quam diligit Altissimus.
Post haec Diviona castrum adiit, paria ibidem acturus.
Indeque Cabillonis profecturus, balncum matutinus
ingreditur, praecipiens Amalgerio et Arneberto
ducibus, Willebaldo quoque patricio, ut Brunulfum,
Ariberti fratris sui avunculum, propter infidelitatem
sibi suspectum, interficerent. Deinde a
Cabillonensi urbe, per Augustodunum Antissiodoro
iter dirigens; post, per Senonum civitatem Parisius
devenit. Et Romiliaco villa constitutus, Gomatrudem
reginam (novercae suae Sichildis germanam) eo quod
esset sterilis, consilio quorumdam Francorum relinquens,
Nantildem quamdam puellam, a monasterio
raptam, in matrimonium sibi junxit. Usque ad
id temporis consilio beati Arnulfi Metensis urbis
pontificis, necnon Pippini, in regno Austrasiorum
majoris domus officium gerentis, usus est. Ideoque
tam strenuus tamque efficax in administrando apparebat
regno ut circumpositae nationes ejus vererentur
nomen, suaque auxilia in subjiciendis exteris
sponderent gentibus fide promptissima. At vero post
discessum praefati antistitis, consiliis jam dicti Pippini
et Chuniberti urbis Coloniae praesulis obaudiens,
suggerentibus eis, aequitati ac justitiae operam
dabat.
CAPUT XX. #De Dagoberti ex Ragnetrude filio, qui dum a beato Amando baptizaretur respondit:@# Amen, #et postea in avaritiam foedam lapsu, spoliationeque templi divi Hilarii, ac libidine ejusdem; sed resipiscentia consilio Pippini.@#
Porro VIII anno regni sui, cum (more regibus assueto)
superiores Franciae partes pervagaretur, moestusque
esset quod filium non progeneraret qui post
se regnaret, puellam quamdam, Ragnetrudem nomine,
thalamo sibi sociavit; ex qua filium eo anno
suscepit. Quem dum postmodum in Aurelianensi urbe
venerabilis vir Amandus Trajectensium episcopus,
juxta morem fidelium, praesignaret, assistente genitore,
pariterque Ariberto Aquitaniae rege, finita oratione
et nullo e tanta exercitus multitudine #Amen@#
respondente, aperuit Dominus os pueri, qui non
plusquam XXX a nativitate expleverat dies, ac audientibus
cunctis, respondit: #Amen.@# Statim igitur
sanctus antistes eum regeneravit; quem Aribertus
rex de sacro fonte levavit. Magnus ex hoc facto stupor
cum exsultatione, non tam reges quam universos
replevit circumstantes. Exinde Dagobertus, dum
patrium saepe studet Neustriae invisere regnum, prioris
oblitus bonitatis, non solum ecclesiarum | null | f0ed1729-574c-46db-9955-6eff5151d537 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, verum
etiam quorumque locupletium inhians rebus, improbus
effectus est praedo. Nam inter alia ecclesiarum
Galliae spolia, ex occasione basilicae divi Dionysii
exornandae, direptas valvas fusili aere fabrefactas a
templo Sancti Hilarii Pictaviensis fertur abstulisse.
Quas cum per Oceanum in Sequanam devehi jussisset,
ut per eam Parisius usque ducerentur, una
earum fluvio absorpta, nec postmodum dicitur fuisse
reperta. Luxuriae tam ineffrenate se tradidit ut exceptis
tribus, quae cum nomine cultu etiam fulciebantur
regio, plurimus concubinarum illi obsequeretur
numerus. Aversum itaque cor ejus a Deo fuisse aestimabatur
prorsusque abalienatum, nisi in semet reversus,
peccata sua eleemosynis redimere deliberasset.
Erat in regno ejus Pippinus, de potentissimis
Austrasiorum, familiaritati ejus inhaerens; qui oderat
improbos, nec se miscebat flagitiosis. Hunc quidam
malignantium Dagoberto adorsi sunt facere odiosum.
Sed Domini protectus clementia, cujus in observanda
justitia sectabatur praecepta, et insidias
paratas evasit, et regi utilia suadendo fidelissimus
apparuit. Cui cohaerebat alter, Ega nomine, in consilii
salubritate et in principis haud dissimilis
familiaritate. Is erat ex Neustria, non mediocri praeditus
potentia.
CAPUT XXI. #De legatis ad imperatorem, et de imperatorum Focae et Heraclii gestis, et successibus Heraclii in Chosdrohem Persarum tyrannum, ejusque nece crucisque Dominicae receptione.@#
Tunc temporis Servatius et Paternus, qui legatione
functi fuerant ad Heraclium Focae successorem
regressi, Dagoberto se praesentarunt, dicentes:
« Pacem se cum Heraclio firmasse perpetuam. »
Denique Focas imperator ab universo desertus senatu
(quasi perversa insaniens mente, opes imperii
in mare projiceret, dicens se muneribus Neptunum
placare velle) ab Heracliano tunc Africae praefecto
perimitur. Atque Heraclius Heracliani filius ei in
imperium substituitur. Anno IX postquam purpura
se induerat, hic Heraclius multas provincias a Persis
pervasas reipublicae restituit aliasque graviter labefactatas
vindicavit. Chosdroes enim princeps Persarum,
cuncta per quae transibat vastando, Hierosolymam
venit, atque inter caeteras ecclesiasticas seu
populares manubias, partem salutiferae crucis,
quam ibi Helena mater Constantini quondam Augusti
reliquerat, asportavit. Traditoque filio suo
regno, ipse in argentea turri (quam ad hos usus
paraverat) aureo residens solio, vexillum nostrae redemptionis,
quasi collegam regni, e latere constituit.
Quod ubi Heraclio nuntiatum est, cum valida
militum manu Persidem petens, obviam habuit Chosdroe
filium, cum maxima Persarum phalange, quae
eum, metu coacta tyranni, non voluntate ducta juvandi
prosequebatur. Et conspirantibus utriusque
partis studiis, imperator cum Persarum ductore
singularem aggressus est pugnam, proposita lege:
« Ne quis de utroque exercitu progrederetur qui
duci suo auxilium ferret. Quod si quis infringere
decretum praesumeret, ab ipso principe suo, succisis
poplitibus, vicino immergeretur flumini. » Diu igitur
animoseque congressione facta, Heraclius ad adversarium:
« Ut quid, ait, tui hoc quod constituimus
praevaricant pactum? » Ille reflexa cervice, ut videret
quis suorum se veniret juvatum, ab Heraclio
percussus equo dejectus est mortuus. Statim Persae
supplices se Heraclio subdunt. Qui cum suis ad ulteriora
progressus, Chosdrohem in memorato reperit
fano residentem, et juxta eum Dominicam
crucem. Quem dum interrogaret: Utrum Christi
fidem suscipere, et salutare lignum (quod, licet indignus,
honorifice tamen juxta suum tractaverat modum)
vellet adorare; illeque responderet nullatenus
id se facturum, Heraclius eum illico interfecit. Pervagatusque
universam Persidem, filium Chosdroe
parvulum (quem cum eo invenerat) baptizari praecipiens,
eidem praeponit. Et argentum quidem turris
exercitui, aurum vero restaurationi deputans ecclesiarum,
cum multimoda praeda ac septem elephantis,
assumpta etiam Salvatoris cruce, Hierosolymam,
indeque Constantinopolim remeavit.
CAPUT XXII. #De Heraclii forma, et praesagii quo se a circumcisis pellendum viderat errore. Nam Judaeos propterea persequebatur, e Franciaque pellendos curavit; cum a Sarracenis fuerit pellendus. De eorum itaque agitur praelio et Heraclii morte.@#
Fuit autem vultu decorus, visu hilaris, mediocris
statura, egregiaeque fortitudinis; qui et leones saepe
in arena, et plures, solus interfecerit. Cumque litteris
abunde esset instructus, ad ultimum astrologus
efficitur. Agnoscens itaque in signis siderum, imperium
suum a circumcisa gente vastandum, et autumans
id de Judaeis fuisse praemonstratum, per internuntios
Dagobertum rogavit regem Francorum, ut
cunctos Judaicae stirpis, qui in provinciis illi subjectis
manebant, Christianos fieri praeciperet; eos
vero qui nollent aut exsilio aut | null | 2da8f73e-1329-4109-bd75-41fcbff780e0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
morte damnari.
Quod Dagobertus volens effecit, omnes qui noluerunt
baptisma suscipere procul a finibus eliminans
Franciae. Porro Heraclio non de Judaeis, sed de
Sarracenis fuerat praeostensum. Agareni siquidem
(qui et Sarraceni) gens perfida, ab Abraham cum
origine ritum trahens circumcisionis, a radice
Caucasi montis progressa, terras Heraclii populatum
venerunt. Contra quos lecta militum manus, a
Caesare directa, graviter est ab hostibus caesa. Nam
centum quinquaginta millia ex militibus interiisse
referuntur. Spolia caesorum victores rapta Augusto,
per legatos recipienda, miserunt. At ille qui ultionem
potius meditaretur, non solum oblata respuit,
verum ipsa legatione Alanos in adjutorium sui, reseratis
portis quas Alexander Magnus Caspio monti
imposuerat, ad centum quinquaginta ferme armatorum
millia pretio eduxit. Sarracenorum duo duces
erant, qui ducenta millia armis instructa in bella
ducebant. Cumque uterque exercitus procul a se invicem
castra posuisset, nocte, quae diem belli praecedebat,
subito in castris Graecorum quinquaginta
duo millia pugnatorum exanimata in stratis reperta
sunt. Qua de re reliqui, metu percussi, in diversa
fugerunt, regnum suum depopulandum adversariis
relinquentes. Qui, quasi accepta injuria quod obviare
ausi hostes fuissent, vehementius vastationi
institerunt. Tantae cladis nuntio Heraclius accepto,
diffidens se posse resistere, cum jam illi majore,
prope Asiae parte pervasa, Hierosolymam infestare
disponerent, in morbum incidit, et procedente in
deterius corporis aegritudine, usque ad languorem
animae, videlicet in Eutychis delapsus est sectam.
Sociata quoque jure connubii sororis suae sibi filia,
XXVI susceptae potestatis anno diem clausit ultimum.
Cui successit Heraclona filius cum matre Martina.
Hic etiam, duobus annis rerum summa potitus,
fratri Constantino jura reliquit imperii.
CAPUT XXIII. #De morte Ariberti regis Aquitaniae, et ejus filii Chilperici deque negociatoribus Francis male a Sclavis acceptis, et de legatione ad Samonem Sclavorum regem, et praelio cum eis commisso ejusque exitu Francis infelici.@#
Anno IX Dagoberti regis, Aribertus frater ejus
Aquitaniae rex moritur, relinquens parvulum filium,
nomine Chilpericum. Qui non diu rebus humanis
superfuit. Opinio mortis ejus Dagoberto ascribebatur.
Qui ejus comperta morte, Barontum ducem ad
pervadendum ejus regnum, vel ad thesauros sibi
adducendos, direxit. Barontus vero grave dispendium
exinde fecisse memoratur. Eo tempore, commutatores
mercium ex Francia Sclavorum ingressi
patriam, a Sclavis rebus exspoliati suis, et qui resistere
tentaverant interfecti sunt. Quapropter quidam,
Sicharius vocabulo, missus a Dagoberto ad
Samonem memoratae gentis principem, postulaturus
de commissis justitiam, dum sciret se a Samone
nolle videri, vestibus quibus Sclavi utebantur, ne
agnosceretur indutus, conspectibus se offert regis
praesentiam suam refugientis. Et quae sibi in mandatis
tradita fuerant prolocutus, ait non debere eum
contemptui habere gentem Francorum, eo quod ipse
ac populus ei subjectus obnoxii forent servitutis Dagoberto
eorum regi. His verbis Samo, provocatus
ad iram, respondit, se cum populo suo, simul et
terra, Dagoberto libentissime pariturum, « Si tamen,
inquit, disposuerit nobiscum amicitias conservare. »
Ad haec Sicharius: « Non est, ait, possibile,
ut servi Christi cum canibus foedera jungant. » Et
respondente Samone: « Quandoquidem vos servos
profitemini esse Dei, et nos ejus sumus canes, ideo
ea quae vos nequiter contra ejus geritis voluntatem,
ut inutiles famuli, nobis frequenter conceditur morsibus
ipsa ulcisci. » Statim ejectus est Sicharius de
conspectu ipsius. Qua exasperatus Dagobertus contumelia,
lectas ex Austria dirigit militares copias,
ad debellandam Winidorum gentem. Quibus fuere
auxilio Alemanni cum Rotberto duce, necnon et
Longobardi. Qui in ea qua congressi parte victoriam
adepti, plurimum captivorum ad propria redeuntes
abduxerunt numerum. Austrasii vero Franci
Winidos, qui in Vogastense confugerant castrum,
obsidione clauserunt. Quam dum segniter administrarent,
irruentibus super se hostibus graviter
afflicti, castra cum tentoriis deserentes aufugerunt.
Hac victoria Winidi animosiores redditi, in Thuringam
et circumjacentes Francorum terras sese effundunt,
ita ut Dervanus dux, qui urbibus praeerat
Sclavorum, quae usque ad id tempus Francis paruerant,
desperatis rebus se ad caeteros transferret
Sclavos. Enimvero, non tam virtute Winidorum haec
clades accidit Francis quantum ignavia Austrasiorum.
Alioqui vindictam, quam sub Clotario in Saxones,
hanc ipsam sub Dagoberto in Sclavos exercuissent
CAPUT XXIV. #De contentione inter Avares et Bulgaros de rege deligendo | null | 3b6e0210-d477-468e-a6f1-32ade03c2e97 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et de Bulgaris expulsis a patria, et Franciam invadere parantibus, una nocte caesis.@#
His diebus, inter Avares, cognomento Hunnos, et
unos qui Bulgari dicuntur, magna surrexit contentio,
qui deberetur regni successio: utrum ex Bulgaris
orto, an ex Avarorum semine procreato. Lis usque
ad arma deducta, Hunnis victoriam peperit. Victi
Bulgari, et a propriis exsules terris, Dagobertum
expetunt regem Francorum, poscentes vacantem
tellurem sibi concedi ad habitandum. Ille hiematum
eos in Bajoariam dirigit, donec cum amicis deliberaret
quid de eis ageret. Quibus per domos Bajoariorum
hospitantibus, rex habito cum familiaribus
tractatu (veritus ne quid novi molirentur) evocatis
Bajoariis hoc dedit in mandatis: « Ut unusquisque
eum, qui apud se hospitaretur, cum conjuge ac liberis
contrucidaret. » Quod factum est; et una nocte,
quae tam crudeli operi designata erat, omnes neci
traditi sunt.
CAPUT XXV. #De regibus Hispanis, et bello eis a Dagoberto per Burgundiones illato, et de Missorii postulatione, et direptione, ac recompensatione.@#
Porro apud Hispaniam defuncto Sisebodo rege
clementissimo Sentila successit in regno. Qui dum
multa in suos crudelia exerceret, Sisenandus quidam
haud ignobilis Hispaniensis ad Dagobertum se
contulit, rogans auxiliari eum sibi, quo Sentilam
Hispania expelleret. Dagobertus universam regni
Burgundionum militiam proficisci eo jubet, auxilium
Sisenando laturam. Igitur ubi in Hispaniam divulgatum
est, exercitum Francorum ad subsidium sui
Sisenandum ducere, illico cuncti Sentilam jamdudum
sibi odiosum deserunt, ac illum alterum bello
aptiorem sine pugna secuti sublimant in regnum.
Abundantius et Venerandus duces cum exercitu tantum
Tolosano Caesaraugustam usque Sisenandum
prosecuti sunt. Ubi nobiles Gothorum se ei tradiderunt,
et ipsi, ab eo donis munerati, ad propria redierunt.
Post hoc Dagobertus, directis Amalgario et
Venerando legatis, poscebat promissa sibi solvi.
Spoponderat enim Sisenandus se ei missorium aureum
ex thesauris Gothorum daturum, quem olim
Torsimodus (qui apud Gothos regnaverat) ab Aetio,
Romanorum patricio, dono acceperat. Quem dum
legatis rex libenti animo tradidisset, Gothi speculati
quod per illos transeundum foret iter, missorium
diripiunt, nec eum publicis passi sunt auferri aerariis.
Quamobrem Sisenandus postea Dagoberto regi,
pro recompensatione missorii, ducenta millia solidorum
annumeravit argenti. Quos Dagobertus basilicae
Sancti Dionysii largitus est; in cujus constructione
quantum liberalitatem ostenderit suam, in
sequentibus declarabitur.
CAPUT XXVI. #De bello quod in Sclavos paravit Dagobertus, a Saxonibus ob tributi levationem ficte suscepto; sed a Sigeberto filio regis feliciter gesto.@#
Anno autem X, postquam praefatus Dagobertus
regnare coeperat, memor malitiae Sclavorum in suos,
collegit lectam e Franciae bellatoribus scaram, quam
nos turmam vel cuneum appellare possumus. Cui,
properanti ad capiendam ultionem ex inimicis, occurrere
Saxonum legati, spondentium se fore vindices
contumeliarum quae Francis illatae erant, si tributo
quod regiis exhibebant usibus levari meruisset.
Quingentas namque vaccas inferendales a Clotario
Seniore, Clodovei filio, Chilperici patre, regiae mensae
inferre jussi fuerant. Quae ideo inferendales dicebantur,
eo quod singulis inferrentur annis. Dagobertus
ergo, sapienti Austrasiorum consilio, petita
non abnuit, eo videlicet pacto ut per succedentia
semper tempora, Francorum limitem sibi vicinum
Saxones contra adversantium defensarent incursus.
Hoc pactum sacramento quidem super arma (ut eis
mos erat jurantibus) firmatum. Sed nulla efficacia
factorum est stabilitum, licet sensu quem solvere
solebant, liberati essent. Sequenti etiam anno, cum
assiduis Sclavorum incursionibus Thoringa laboraret,
collato cum pontificibus ac senioribus gentis
consilio, Dagobertus filium suum Sigebertum Austrasiis
praeposuit, ut fungeretur rectoris munere cum
regni honore. Tutores duos filio delegavit, Chunibertum
Coloniae urbis praesulem et Adalgisum palatii
rectorem. Thesaurum etiam eis sufficientem tribuit,
et quaecunque concessit, testamento cuncta inseri,
ac sigilli impressione signari mandavit. Deinceps
quandiu Sigebertus vixit, studio ac industria Austrasiorum
irruptiones refrenatae sunt Winidorum.
CAPUT XXVII. #De Clodovei filii Dagoberti ortu, et de regnorum inter Sigebertum et eum per patrem divisione, et de Denteleni ducatu recepto.@#
Anno XII regis Dagoberti, eidem de regina Nantilde
nascitur filius, nomine Clodoveus; qui et Ludovius
invenitur nuncupatus. Unde rex, suggerentibus
iis qui utilitatibus regni consulere videbantur,
aequa lance inter hos duos filios regnum dividere
statuit. Sigebertum itaque seniorem ex liberis, Austriae,
ut praelibatum est, regem instituit | null | da48a920-41a2-47f6-a805-603e0d4bccda | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; Clodoveum
vero minorem natu, pari dignitate Neustriae
ac Burgundiae praefecit, restituto etiam ducatu Dentelini,
qui usque ad illud tempus ab Austrasiis injuste
retinebatur possessus. Quod quamvis Austrasii aegre
tulerunt, metu tamen Dagoberti et ad praesens confirmaverunt
et in posterum stabile fore promiserunt.
CAPUT XXVIII. #De Sadregisili ducis nece, et filiorum ejus ob ignaviam et paternae caedis negligentiam exhaeredatione. Et de bello in Vascones feliciter gesto, praeterquam quod Arembertus dux perierat.@#
Anno XIII regnante Dagoberto, Sadregisitus dux
Aquitanorum a quibusdam hominibus, gladiatorio
adversus eum animo insurgentibus, trucidatus est.
Hic est Sadregisilus, quem a Dagoberto, adhuc in
pueritiae annis constituto, superior declaravit sermo
et flagellis caesum et barbae rasione deturpatum.
Cujus filii, cum ultores potuissent fieri effusi sanguinis
paterni, maluerunt vivere desides ac otiosi
quam, perurgendo armis homicidas, cruorem exigere
interfecti. Idcirco in publico Francorum conventu,
a quibusdam proceribus secundum leges Romanas
quae sanciunt, a paterna eos decidere haereditate
debere, qui noluerint interfecti necem vindicare)
omnibus paternis exspoliati sunt bonis, atque inanes
relicti. E quorum possessionibus, multas Dagobertus
tribuit ecclesiae Sancti Dionysii obsequia curantibus.
Anno XIV Dagoberti, dum ei nuntiatum fuisset
Vascones a suo imperio deficere velle, exercitum
Burgundionum cum XII ducibus eo dirigit. Qui, commissa
cum hostibus pugna, eosdem acie superarunt,
et multos ex eis captivos ducentes, terram eorum
rapinis ac incendio desolaverunt. Denique cum
summa felicitate totus ad propria redisset illaesus
exercitus, ni dux Arembertus, cum maxima parte
nobilium, et etiam veteranorum, ex his quos secum
duxerat in valle Robola, a Vasconibus fuisset interfectus.
Hujus tantae multitudinis, quae Vasconiam
bello subegit, licet multis rectoribus uteretur, princeps
fuit Audoenus: qui multis in praeliis sub Theodorico
inventus est strenuus, cui praerogativa omnis
de summis reservabatur rebus. Ad quem accedentes
Vasconum primores, rogaverunt parci sibi, promittentes
se Dagoberto regi praesentaturos, et de
quibus arguerentur satisfacturos. Haec ille allegata
sine dolo intelligens, exercitum unde venerat reduxit.
CAPUT XXIX. #De legatione ad Judicahilem Britanniae regem, cum quo Eligius vir bonus foedus pactus est, deque Judicahilis Audoenique religiositate.@#
His ita patratis, legatio a Dagoberto ad Judicahilem
regem Britanniae dirigitur, ut quae Britanni contra
Francos male gesserant emendarent. Sin alias
universas copias, quae e Vasconia redierant, comminatus
est se Britonum finibus immissurum. Adsciscitur
ad hanc Eligius exsequendam legationem, spectatae
(ut praeostensum est) fidei vir. Qui plurima
cum Judicahile allocutus de pace, non solum ut
Francorum obtemperaret regi persuasit, verum
Clippiaco villa, quo tunc Dagobertus morabatur,
secum perduxit. Ubi memoratus princeps et correctionem
commissorum, et subjectionem sui Britannicique
populi obtulit, ac pacem cum eo perpetuam
iniit. Cumque Dagobertus ad curanda juxta morem
epulis regalibus corpora se contulisset, Judicahil
palatio egressus ad domum Dadonis referendarii,
qui et Audoenus dictus est, eo quod religiosae vitae
testimonium haberet, perrexit ibique pransus est.
Erat enim ipse Judicahil religiosus valde, audieratque
praedictum Dadonem studium sanctae conversationis
habere. In crastinum valedicens Dagoberto
regi, praemiisque regalibus ab eo donatus, in regnum
suum est regressus.
CAPUT XXX. #De Dagoberti in Ecclesias munificentia, et de concione ejus in concilio procerum regni, deque testamento et donationibus ejus.@#
Eo anno, rex Dagobertus, omnibus circumpositis
gentibus, nationibusque sibi subjugatis paceque per
circuitum facta, ad pietatem intendit. Utque se gratum,
coelestibus in se supra modum fluentibus beneficiis,
demonstraret, universas pene Galliae ecclesias
patrimonii sui haeredes instituit. Convocatisque filiis,
ac turba amicorum, generale indixit placitum in
loco nuncupato Bigargio. Ad quod propere convenientibus
cunctis Franciae primoribus, X Kal. Maias,
rex solio residens aureo, hoc apud eos disseruit
modo: « Causa modo, mihi amantissimi filii, et quicunque
adestis Francorum potentes, utilis ac fructuosa
visa est vos vocandi intentio, ut de iis
quae pro remedio animae meae agere institui, non ego
solus mihi applauderem. Quia etenim caduca gerimus
corpora, animasque immortales, magna nobis,
si dissimulare nolumus, est indicta probitatis
necessitas: ne si (quod absit) minus fuerimus
intenti, non solum corruptionem quam speramus
corporum, verum et ipsam aeternitatem animarum
perpetuis, tradamus incendiis. Ideoque ego,
reminiscens justis praeparata praemia, et | null | 400e18c7-76b0-4ec6-a4bf-b7c3ae8bda52 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
praeparata
iniquis supplicia, memor etiam malorum quae
gessi, testamentum scribere decrevi, quo omnes regni
nostri sanctorum basilicas isto tempore famosas,
haeredes faciamus earum quae eis a nobis traditae
sunt rerum. Constitui etiam quatuor fieri uno
tenore exemplaria et ea manibus subterfirmare, non
tantum meis, sed etiam filiorum meorum Sigeberti
ac Ludovii, quos hodie reges constituo, vestris quoque
qui astatis sanctissimi pontifices, necnon gentis
nostrae principes. E quibus unum Lugduno Galliae,
aliud Parisius, tertium Metis in Archivis Ecclesiarum
custodiendis dirigimus. Quartum autem, quod
prae manibus habemus, in thesauris nostris asservari
praecipimus. Cumque, post depositam a nobis carnis
sarcinam, unusquisque praesulum, qui locis praecepto
inscriptis praefuerint, sibi assignata susceperint,
rogamus et obtestamur per terribile Domini nostri
Jesu Christi nomen ut memoriam nostri tribus in
hebdomada diebus per sequentes annos faciant; ac
pro requie animae nostrae sacrificium offerant salutare,
nomenque nostrum, quasi perpetuum tenentes
memoriale, libro inserant vitae. Vos autem boni filii,
considerantes primum naturae religionem, cujus gratia
etiam bestias ligat, manete fratres, et nolite
exuere quod generati estis. Deinde reveremini me
patrem vestrum, qui rogare malo, cum possim jubere,
ut statuta nostra inconvulsa servetis, si vestra
a successoribus servari mavultis. Profecto scientes,
quod si a nobis sancita contemptui habueritis
(quod non arbitror) pari modo et vestra a posteris
contemnentur deceta. » His dictis, et cunctis
longaevam ei felicemque optantibus in hoc saeculo
vitam, ac in futuro manentem, salutatis omnibus
coetum dimisit, ut rediret unusquisque ad sua.
CAPUT XXXI. #De fide praestita Francis a Vasconibus.@#
Quinto decimo vero regni sui anno, omnes fere
seniores Vasconiae, cum Amando duce, ad eum
Clippiaco venerunt; ejusque formidantes praesentiam,
in oratorium Sancti Dionysii confugerunt.
Quos etsi dignos morte judicaverat, respectu tamen
sanctorum, quorum expetierant memoriam, eis indulsit
vitam. Qui sacramento fidem dantes se de
caetero fideles Dagoberto, ac reliquis post eum
regibus fore Francorum, ad patriam redire permissi
sunt suam.
CAPUT XXXII. #De Grimoaldi regis Longobardorum gestis, et fratrum ejus caede, deque Constantino imperatore (qui et Constans dictus est) Beneventum obsidente, et de crudelitate ejus et exitio, et Mezantii tyranni, deque Constantii imperio.@#
Dagoberto igitur pacifice apud Gallias regnante,
Longobardis Grimoaldus praeerat, qui exstincto Godiperto
Ariperti regis filio, et ejus fratre Bertharit
Italia pulso, regnum arripuerat. Hic est Grimoaldus,
de qua praefati sumus, quod praedicta eversa urbe,
Avarem, a quo captivus adhuc puer ducebatur (ut
dictum est) occiderat. Cujus fratres Tasonem ac
Caconem, Gregorius Romanorum patricius, in civitate
Opitergium dolosa fraude peremit. Nam promittens
Tasoni quod barbam ejus praescindens,
juxta morem antiquorum, eum sibi adoptaret in
filium, cum fratre ac paucis fidelium ad se venire
suasit. Ingredientique urbem portas post tergum
claudi praecipiens, milites armatos qui eum interficerent
direxit. Quod ubi qui ingressi erant animadverterunt,
ultimum sibi vale dicentes, per plateas
civitatis dispersi obvios quosque trucidabant. Maximaque
edita strage, tandem pauci a pluribus circumventi
obtruncantur. Gregorius itaque qui spoponderat
se barbam Tasoni abscissurum, non solum
barbam, verum et amputavit ejus aput Verumtamen
ne parjurus diceretur, barbae quoque summitatem
inaniter praecidit. Quapropter Grimoaldus
regno potitus, Opitergium funditus evertit in ultionem
fratrum inibi peremptorum. Cujus temporibus
Constantinus Augustus, qui et Constans dictus est,
Longobardos Italia pellere cupiens, transmeato
Adriatico mari, Beneventum obsedit. Unde subito
adventu Grimoaldi territus, discessit, relicto cum
exercitu quodam ex optimatibus nomine Saburro,
qui cum Grimoaldo praelio conflixit. Tunc unus e
Longobardis, vocabulo Amalongus, qui regium contum
solitus erat ferre, quemdam Graeculum eodem
conto percussum, e sella equitatoria super caput
suum clevans, reliquos perterrefactos fugere compulit.
Talia agnoscens imperator, iracundiam corde
conceptam in suos (hoc est Romanos) convertit,
moxque Romam pertendit, et a Vitaliano papa honorifice
susceptus, primo quidem die obtulit beato
Petro pallium auro textum, in crastinum vero, et
per XII continuos dies quibus ibi resedit, omnia quae
fuerant antiquitus in ornamentum civitatis ex aere
instituta, deponi jussit. In tantum ut etiam basilicam
Beatae Mariae ( #Pantheon@# antiquitus vocatam) discooperiret,
tegulasque ex aere factas exinde auferret,
easque cum | null | b5b99b44-fcab-4132-8d48-569a76885b4f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aliis ornamentis Constantinopolim transmitteret.
Qui tamen, ubi Siciliam attigit, meritum
tantarum iniquitatum praemium luit. Nam ejusdem
insulae incolas, Calabriaeque ac Sardiniae, atque
Africae, afflictionibus tam gravissimis attrivit ut
uxores a maritis et filii a parentibus separati duram
cogerentur perpeti servitutem. Itaque imperator,
suis quam hostibus infestior, a militibus ejus saevitiam
exsecrantibus in balneo interficitur. Post quem
Mezentius in Sicilia tyrannidem arripuit. Quo pari
modo sine mora punito, capitequo ejus Constantinopolim
perlato, Constantinus, Constantinii (de quo
praemisimus) filius, XVII annis Romani tenuit gubernacula
imperii. Sane patris ejus temporibus, Vitalianus
papa Theodorum archiepiscopum et Adrianum
abbatem in Britanniam direxit, ad corroborandam,
quam beatus Gregorius in Anglorum gente
severat, fidei Christianae segetem.
CAPUT XXXIII. #De Dagoberti laudabili obitu et sepultura, ac aedis divi Dionysii aedificatione et ornatu.@#
Porro inclytus rex Francorum Dagobertus, annis
XVI gloriosa functus regni administratione, Spinogilo
villa super flumen Sequanae sita, haud procul a
Parisius constitutus, profluvio ventris laborare
coepit. Indeque obsequentium manibus ad basilicam
Sancti Dionysii delatus, dum se incommodo ultimae
aegritudinis ad mortem urgeri intellexisset, Egam
consiliarium suum summa cum celeritate ad se venire
mandavit, seque discessurum e praesenti saeculo
intimans, uxorem suam Nantildem ac filium
Clodoveum ejus tuitioni commisit, et ut secundum
prudentiam sibi a Deo concessam filium enutriret,
pieque regnum disponeret, admonuit. Caeteris etiam
optimatibus ac pontificibus Neustriae ac Burgundiae
accersitis, filio eos eisque filium commendans, XIV
Kal. Februarii diem clausit extremum. Cujus corpus
conditum aromatibus, sepultum est in ecclesia sancti
Dionysii, in dextro latere sepulcri ipsius martyris.
Denique, ut supra ostensum est, cum se ornatum
ire illius memoriam sociorumque ejus pollicitus
esset, templum eis condidit universis, quae in Gallia
tunc temporis erant, excellentius templis. Nullumque
impensis statuens modum, marmoreis illud columnis
similique venustavit pavimento, immenso
aedificandi sumptu, et exquisito fabricatum decore.
Nec minor illi in aliis quoque ornatibus intentio.
Nam, vestibus auro textis et palliis holosericis, totum
interiorem circumdedit templi ambitum. Ordinem
psallentium uti apud Sanctum Martinum Turonis,
necnon apud Sanctum Mauritium Agaunis agebatur,
inibi instituit. Praedia vero tam innumera fratribus
in eodem loco Deo famulantibus, sive matriculariis
ecclesiae contulit ut devotio animi ejus plurimum
admirabilis esset. Fuit etenim idem rex Dagobertus
admodum cautus, ingenio astutus, circa benevolos
et sibi fideles mansuetus, rebellibus autem ac perfidis
valde terribilis. Exercitiis corporis maximeque
venationibus deditus, atque in omni agilitate corporea
strenuus; peritia quoque ac virtute in bello
praevalidus.
CAPUT XXXIV. #De visione facta solitario super statu Dagoberti regis defuncti, et quid prosit templorum ornatio, et obsit spoliatio.@#
Caeterum eo tempore quo terminum sortitus est
vitae, quidam illustris Ansoaldus nomine, defensor
Pictaviensis Ecclesiae, partes peragrabat Siciliae. Qui
dum evectu reverteretur navali, appulit ad quamdam
brevem insulam, praesentia ac meritis cujusdam
solitarii qui Joannes dicebatur redimitam. A
quo, dum de salute animae cum eo sermocinaretur,
interrogatus utrum regem Dagobertum cognovisset,
illeque se cum optime nosse respondisset, rursum a
sene rogatus mores vitamque regis exposuit. Cui
senex: « Cum, ait, multa vigiliarum ac jejuniorum,
simulque senectutis fatigatione depressus, paululum
membra sopori dedissem, astitit mihi quidam, veneranda
decorus canitie, monens ut propere surgerem,
et pro Dagoberti regis anima, quae eadem a corpore
exierat hora, Domini exorarem clementiam. Quod
cum facere maturato curassem, apparuerunt subito
haud procul in pelago deformes truculenta facie
daemones, vinctum regem Dagobertum per spatia
maris agitantes, inflictisque insuper verberibus ad
Vulcania loca trahentes. Qui distentus cruciatibus,
inter agitationes et verbera, quorumdam sanctorum
audiebatur postulare suffragia. Cum repente aperto
coelo, inter fulmina in fluctus cum fragore ruentia,
visi sunt descendisse viri decore nitentes mirabili.
Requirere coepi ab eis qui essent. Qui dixerunt se
esse illos quos Dagobertus ad suum vocaverat auxilium,
Dionysium videlicet ac Mauritium martyres,
necnon Martinum confessorem. Hi ereptam daemonibus
animam secum ad aethera levaverunt, canentes
hunc psalmum: #Beatus quem elegisti et assumpsisti,
Domine; habitabit in atriis tuis (Psal.
LXIV)
@#. » Haec vir ille venerabilis Joannes Ansoaldo
retulit se vidisse. Quae ille, in Gallias reversus, sancto
Audoeno narravit, qui ea in una conscripta
chartula posteris | null | 0d6927af-4721-48a5-a67c-aab86f27c21b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reliquit in ordinem historiae digerenda.
Ex qua re datur intelligi nullo modo a sanctis
ornatum contemni, quem ad eorum memorias
devoti conferunt viri. Quanquam enim quorumdam
calumniatorum, et cuncta devorare cupientium haec
vox sit: « Nil, aiunt, Deo vel sanctis ejus prosunt
aurum, sive argentum ligno affixum, seu parietibus
dependentia pallia; non tamen sine causa ultione
puniti sunt divina, vel Balthasar vasa de templo
Domini rapta in turpes convertens usus, vel Heliodorus
aerarium Dei diripere conatus. Antiochus
quoque, quia Hierosolymitanae urbis templum Altissimo
consecratum exspoliavit, postmodum scatens
vermibus exspiravit. » Dagobertus vero eos specialius
sanctos sibi auxiliari poscebat, quorum basilicas
plus caeteris se opibus ditasse meminerat.
CAPUT XXXV. #De Clodovei sub Ega justo principatu, et paradisi Romani pavimento. Et de Gothorum in Hispania regibus Tolga et Risicindo.@#
At vero Dagoberto defuncto, ejus filius Clodoveus,
quem etiam Ludovium diximus fuisse nominatum,
cum matre Nantilde in partes coepit regnare
Neustriae sive Burgundiae, Ega consiliario palatium
cum regno gubernante. Qui patientiae deditus,
abundans opibus, justitiae erat cultor eximius, et
genere claro oriundus. Tantummodo blasphemabatur
[Gall. #était blâmé@# ] a pluribus quod esset avaritiae deditus.
Qui tamen res pauperum, quae sub Dagoberto
pervasae et fisco fuerant injuste sociatae, possessoribus
cum omni reddidit integritate. His diebus dominus
papa Romanae Ecclesiae locum, qui Paradisus
[vulg., #le Parvis@# ] dicitur, ante basilicam Beati Petri
apostoli, candidis et magnis marmoribus mirifice stravit.
Apud Hispanias mortuo Sisenando, Tolga filius
ejus petente patre rex creatus est. Cumque Gothi
pueritiam regis aucupati, more sibi assueto multimoda
committerent scelera, Cintasindus quidam
Gothorum praeminentissimus, Tolga regno pulso, ac
clerico fieri coacto, regnum arripuit. Qui agnoscens
consuetudinem gentis, quam in interficiendis sive
expellendis habebant regibus, plurimos ex eis quos
huic vitio scivit deditos neci tradidit ita ut de potentioribus
quidem ducentos, de plebe vero quingentos
ferme interficeret, residuos exsilio condemnaret.
Ipse autem cum quiete regno potitus fuisset,
filium Risicindum vivens regem instituit. Hic de
malis quae gesserat poenitentiam agens eleemosynasque
multas faciens, nonagesimo (ut fertur) vitae
anno diem clausit.
CAPUT XXXVI. #De thesauri regii divisione, et consiliis Pippini Sigeberto datis.@#
Quoniam quidem superius demonstravimus quo
ordine vitae superstes Dagobertus inter liberos suos
regnum diviserit, nunc intimandum, quo pacto post
illius excessum inter ipsos ejus sint partiti thesauri.
Igitur Pippinus, qui sub Dagoberto assidue cum aliquibus
ex Austria primoribus palatium incoluerat
eo obeunte ad Sigebertum se confert, junctoque
cum Chuniberto pontifice (ut pridem) amicitiarum
foedere, utilia cum eo regi memorato ministrabat
consilia. Ex quorum sententia Sigebertus ad Clodoveum
dirigit fratrem, qui debitam sibi portionem
ex paternis posceret thesauris. Ad quam redhibendam
certus cum loco designatur terminus. Statuta
ergo die, Chunibertus cum Pippino usque Compendium
villam regiam accessit. Ibique, procurante
Ega Clodovei regis palatium gubernante, omnis
thesaurorum Dagoberti supellex, in speciebus variis
muneribusque antea abditis prolata, ac inter fratres
aequa est lance divisa, tertia parte tamen, ex
omnibus quae Dagobertus acquisierat, postquam
Nantildem sibi sociaverat, ipsi reginae servata. Partem
Sigeberti Chunibertus et Pippinus ad ipsum
pertulerunt.
CAPUT XXXVII. #De Egam morte, et Erchinoaldi praefectura, et Ermenfridi homicidio.@#
Anno III regni Clodovei, Ega, praefectus palatii,
Clippiaco villa febre vexatus moritur. Post cujus
discessum, Erchinoaldus, Dagoberti regis ex genitrice
consanguineus, major domus in Neustria est
institutus. Qui humilis, pacificus, cunctisque virtutum
bonis existens ornatus, sacerdotes Domini diligendo
verebatur, et ipse ab eis et ab universis optimatibus
diligebatur. Ante paucos sane dies obitus
Egani, Ermenfredus quidam, qui ejus duxerat filiam,
Ainulfum comitem apud Albioderum vicum in Mallo
interfecit. Quapropter grave suarum rerum, permittente
pariter ac jubente Nantilde, a propinquis Ainulphi
passus est dispendium. Ipse quoque a rege
sibi metuens, Remis in basilica Sancti Remigii per
multos resedit dies.
CAPUT XXXVIII. #De Pippini morte a multis fleta, et filii ejus post multam contentionem et factionem successione in praefectura.@#
Evoluto anno Pippinus diem obiit, maximum Austrasiis
relinquens luctum causa mortis suae generatum,
eo quod, propter animi mansuetudinem et justitiae
servatam aequitatem, ab universis diligeretur.
Cujus filius Grimoaldus, | null | 5f8058a1-b883-42b9-aea5-975d50c19d13 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
strenuus admodum juvenis,
propter egregia patris merita, populo simul et principibus
valde erat charus. At vero Otto quidem,
Berone genitus patre, sperabat se comitem palatii
fieri posse, eo quod bajulus fuerat regis Sigeberti in
ejus tenera aetate. Idcirco dum Grimoaldum paulatim
despicere, nec jam odium adversus eum conceptum
velare, imo crebro contemptu sese manifestum
coeperat demonstrare adversarium, Grimoaldus paternae
amicitiae praerogativa Chuniberto pontifici jamdudum
foederatus, moliebatur Ottonem pellere palutio.
Sed cum id nequisset explere, exosum eum
Leutherio Alemannorum effecit duci, a quo idem
Otto decimo Sigeberti regis anno interfectus est, et
Grimoaldus in locum patris major domus in Austriae
regno institutus.
CAPUT XXXIX. #De Flaucato majore domus Burgundiae, et simultate ejus cum Willibado.@#
Anno IV regni sui Clodoveus cum Nantilde matre
Aurelianis caput regni Burgundiae petiit. Ubi advenientes
pontifices ac optimates ipsius gentis, et se
dominio Clodovei tradentes, Nantildis humanissime
tractavit, utque filio fidem servarent admonuit. Quorum
consilio Flaucatum, Francia oriundum, praefectum
instituit palatii, sociata ei nepte sua Ragneberta
in matrimonium. De caetero Erchinoaldus et
Flaucatus (quorum unus Neustriae, alter Burgundiae
post regem praeerat aulae) dextras sibi mutuae societatis
ad invicem dederunt, ut in communi tractatu
parique consensu, quae pacis essent sectantes, justitiae
et aequitatis jura in subditis custodirent. E quibus
Flaucatus in Burgundiam transiens commissa
sibi munia impigre curabat. Cujus restitit conatibus
Willibadus Ultrajuranus patricius, qui generis nobilitate
et opum affluentia sese extollens, despectui
ducebat illi subjici, aut ejus parere praeceptis. Flaucatus
tamen id sibi dissimulans cognitum, mense
Maio ad generale placitum cum Clodoveo Cabillonis
agi decretum properare non distulit. Quo etiam
Willibadus cum invidioso satis agmine, et quod minari
bellum videretur, pertendit. Nec palatium ingredi
voluit, metuens videlicet ne a Flaucato incautus
opprimeretur. Quod ubi Flaucatus animadvertit,
palatio egressus eum interficere voluit. Cui sese frater
Amalbertus obvium tulit, et Willibadum frustra
resistere parantem neci eripuit. Exinde Flaucatus
rimabatur opportunitatem, ut de Willibado ultimam
sumeret ultionem.
CAPUT XL. #De Nantildis reginae obitu, Willibadi caede, et Flaucati paulo post morte non immerita.@#
Eo anno, Nantildis regina est defuncta, atque in
ecclesia Sancti Dionysii, in eodem quo Dagobertus,
sepulcro posita. Ipsoque anno Clodoveus ab urbe
Parisiorum cum Erchinoaldo et Flaucato ducibus,
ac nonnullis Franciae primatibus, mense Septembri
progressus, per Senonas et Antissiodorum ad Augustodunensem
profectus est civitatem. Indeque ad
Willibadum nuntium dirigit, mandans ut quantocius
ad se veniret. Ille quamvis cavendum sibi esse a
praeparatis insidiis non ignoraret, periculosum tamen
arbitratus regi non obedire, dictis quidem paruit,
quae non audebat refellere; sed valida armatorum
vallatus multitudine adventabat. Cui occurrit
Ermenricus quidam, cum aliis ex numero nobilium
a rege directus, ut eum sine cunctatione ad palatium
debere properare hortaretur, simulque ut fidem
daret, eum nil laesionis in eundo vel redeundo perpessurum.
Cujus verbis non ex toto derogans credulitatem,
ibat. Quem etiam donis uberioribus honoravit,
et ut se ad civitatem praecederet rogavit.
Verumtamen nec sic sufficienter sui securus, Agilulfum,
Valentiae praesulem, ac Wisconem comitem
ad regiam prae se ire jubet aulam, et quae de eo
agerentur agnoscere agnitaque ad se velociter referre.
Hos Flaucatus in urbe detineri fecit, et ipse
maturius surgens cum suis, civitate relicta, adversus
Willibadum praeliaturus iter arripuit. Auxilio ei
erant Erchinoaldus dux cum Neustrasiis, Amalgarius
et Ramelenus non ignobiles juvenum, quos comitabatur
haud spernenda multitudo satellitum. E quibus
Ramelenus et Amalgarius, cum sibi obsequentibus,
Flaucato in acie auxilium tulere, caetera multitudine
procul stante, ac eventum belli praestolante. Nuntius
hostilis adventus praecurrens, manifestum reddidit
Willibadum. Qui hortatus socios, ne incruentam victoriam
adversariis esse sinerent, excepit advenientes.
In prima autem fronte ipse mortuus prosternitur,
quippe sui jam contemptu vitae prodigus, et desperatione
salutis totum se in hostem effundens. Bertarius
quoque partium Flaucati, dum adversarios
vehementer urget, obviavit quemdam Madalulfum
Burgundionem olim sibi familiaritate notissimum.
Qui Bertarium sese vocantem, sibique, quod si ad se
veniret, eum salvum certamine liberaret pollicentem,
et ad eum protegendum clypeum elevantem,
ingratus beneficii conto percussit in pectore. Cujus
filius Aubedo, patris excitus periculo, ad eum cucurrit,
adversumque Madalulfi pectus lancea transverberavit,
et cunctos | null | 8e6cdd5d-36fe-464d-b8a1-9e79c0a3e6fa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui suum appetierant patrem,
aut percussit, aut in fugam egit. Sicque genitorem
suum, licet graviter vulneratum, nati pietas
custodivit, ne imminentem experiretur mortem. Hi
vero qui noluerant bello interesse, conspicientes
Flaucatum jam jamque superiorem conflictu fore,
tentoria Willibadi et sociorum ejus pervadentes,
quidquid supellectilis in eis reperere abstulerunt.
Equos quoque peremptorum per diversa vagantes
abegerunt. Postero die Flaucatus Augustoduno
egressus Cabillonis venit, sequentique. quo urbem
ingressus est die, eadem civitas fortuito conflagravit
incendio. Flaucatus febre vexatus, in scapha per
Ararim ad Diviona castrum devectus, ibi exhalavit
spiritum, et in basilica Sancti Benigni est sepultus.
Creditum est a plurimis hos duos viros, Flaucatum
videlicet et Willibadum, dignas meritorum suorum
luisse poenas, eo quod multis irretiti essent perjuriis,
quae, datis ad invicem per loca sanctorum sacramentis,
commiserant.
CAPUT XLI. #De Clodovei in pauperes erogatione concione et templi ac coenobii Dionysiani ab episcopali subjectione exemptione: et de viris sanctis qui intererant ac piis eorum operibus.@#
Anno XIV suscepti regiminis, Clodoveus rex argentum,
quo genitor suus absidem super sepulcra
martyrum Dionysii, Rustici ac Eleutherii prominentem
operuerat, auferri mandavit et Aigulfo loci
illius abbati tradi, ut ipse illud egenis et necessitatem
patientibus (quia fames eo tempore totam pene
occupaverat Franciam) dispensaret. Et quia idem
locus sub potestate adhuc constitutus erat Parisiaci
pontificis, tale quid idem Deo amabilis excogitavit
princeps.
Anno enim XVI ex quo sceptra susceperat regalia,
pontifices et totius gentis principes Clippiaco convenire
jubens, mediusque inter eos solio residens, hoc
habuit sermonis exordium: « Quanquam, inquiens,
Francigenae cives, terreni nos cura principatus admonuerit,
publicis vos consultores rebus advocare;
tamen prius nobis convenit ea quae Dei et sanctorum
ejus sunt disponere, ut postmodum ea quae
nostra sunt, dante Deo, ex sententia cedant. Ille enim
qui per semetipsum polliceri dignatus est, dicens: #Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec
omnia adjicientur vobis
(Matth. VI)
@#, nobis suis
obtemperantibus praeceptis sua conferet promissa.
Requiramus itaque quae sint placita sanctis in regno
jam consistentibus aeterni Patris, et cuncta nobis
evenient prospera in terris si ea curaverimus
adimplere factis. Intentionem igitur nostri cordis
vos, sacerdotes, qui dii vocati estis et filii excelsi
omnes (Psal. LXXXI), attendite et audite, et auditam,
si approbaveritis, una nobiscum ad perfectum adducere
elaborate. Nostri itaque devotio haec exstat
animi, ut monasterium patroni nostri domini Dionysii,
in quo ipse cum consortibus testimonii veritatis
requiescit humatus, et piae memoriae genitores nostri,
domnus videlicet Dagobertus, ac domna Nantildis,
se sepelire mandaverunt, ab omni solvamus
dominio mortalium. Quatenus abba vel fratres eo
loco commanentes, possessiones a parentibus nostris
sive ab aliis fidelibus Christianis sibi traditas,
absque ullius dominantis inquietudine possidentes,
pro salute nostra ac statu regni nostri liberius Deum
deprecentur. Huic autem nostrae suggestioni consentit
venerabilis Landericus Parisiacae urbis praesul:
in cujus dioecesi coenobium illud situm est, et cui
usque ad praesens tempus subjectum fuit. Hanc
ergo libertatem servi Dei inibi constituti dum
fuerint adepti, nulliusque praeter Dei ac sanctorum
ejus, nostrumque, cui etiam tota natio Francorum
paret, fuerint perpessi dominatum, sciant se debito
tali genitoribus nostris et nobis eisque qui nostro
(ut speramus) per Dei gratiam orientur ex semine
fore obnoxios, ut pro nostra eorumque quos memoravimus
praesenti ac futura requie non desinant
Deum exorare. » Haec regem pro concione locutum,
circumsistentes postquam intente auscultaverunt, in
laudibus ejus proclamantes, mansura ei optavere
gaudia. Huic conventui interfuere prope omnes
Gallicani episcopi: inter quos quidam sancti exstiterunt
viri, quos sancta Ecclesia dignis effert honoribus,
eo quod ad eorum sepulcra variis vexati
sanentur infirmitatibus. Id est beatus Audoenus, et
sanctus Rado frater ipsius, atque domnus Eligius
cum beato Sulpitio, nec non sancto Eucherio. E
quibus beatus Audoenus (qui et Dado dictus est)
referendarius fuit regis Dagoberti, filiusque praecellentissimi
viri Autharii. Qui referendarius ideo est
dictus quod ad eum universae publicae deferrentur
conscriptiones, ipseque eas annulo regis sive sigillo
ab eo sibi commisso muniret seu firmaret. Cui fuerunt
duo fratres, Ado scilicet et Rado. Ado itaque
spretis saecularibus pompis, construxit monasterium
in saltu Iodrensi super Matronam fluvium, quod | null | df7cc4b4-72ca-4857-8242-35b44a6b77af | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nominavit #Iodrum:@# in quo ipse sub regula abbatis
Columbani Deo usque ad diem servivit ultimum.
Rado quoque zelo fraterni studii animatus, dum
thesauris praeesset regalibus, et ipse in paterna
haereditate aedificavit coenobium, quod ex proprio
nomine vocavit #Radolium.@# Porro beatus Audoenus,
ne impar in bonis operibus videretur suis esse fratribus,
ipse etiam fabricavit monasterium intra Brigensem
saltum, quod #Hierusalem@# ab eo quidem est
nominatum; sed nunc a fluviolo, super quem est
situm, #Resbascense@# dicitur coenobium. Hos fratres
ad tam praeclara exercitia, exemplo sanctissimi reor
excitatos esse Eligii. Ille enim dum in palatio gratam
Deo et hominibus ageret vitam, a rege Dagoberto
petierat condonari sibi villam in pago Lemovicino
sitam, Solemniacum cognominatam. In qua et monasterium
construxit, et congregationem Deo servientium
monachorum statuit.
CAPUT XLII. #De fundatione coenobii Floriacensis.@#
Res postulare videtur ut quia aliorum mentionem
fecimus locorum, qualiter vel a quibus fuerint personis
fundati, nostri non praetermittamus fundationem
coenobii. In quo et venerabilis ac virtutum
praeconio insignis Benedictus Pater corpore quiescit
humatus; et nos ab ipsis, ut ita dictum sit, enutriti
cunabulis, quidquid in nobis boni vel utile exstat, si
quid tamen est, ipsius patroni intercedentibus meritis
a Deo percepimus. Igitur glorioso rege Clodoveo
Dagoberti filio regni Francorum moderamina disponente,
quidam vir genere nobilis, nec minus probitate
clarus mentis Leodebodus nomine, in monasterio
Sancti Aniani, suburbio Aurelianensi abbatis
fungebatur officio. Hic ad saepedictum accedens
principem, commutationem exposcebat fieri Floriaci
fisci. Cui petitioni rex, ut erat mente benignus, libens
annuit. Acceptoque a memorato abbate praedio,
quod ei ex paterna obvenerat haereditate, praefatum
fiscum Floriacum et in ejus transfudit dominium.
Qui optatis potitus, nequaquam eumdem locum diu
vacare est passus. Sed aedificatis duabus basilicis,
una in honore apostolorum principis Petri, aliaque
in veneratione genitricis Dei Mariae, mox etiam
construxit habitacula monachorum usibus congrua.
Adunatisque quibusque nobilibus, vel etiam Deo
servire cupientibus, abbatem instituit nomine Rigomarum.
Qui quinquennio expleto, ex hoc transiens
saeculo, successorem accepit nomine Mummolum.
Hic bonus pastor, dum creditum sibi a summo veroque
pastore Deo augmentare gregem studeret,
quemdam innocentis vitae virum vocabulo Aygulfum
Blesensi castro haud ignobili genere ortum suscepit
ad serviendum Christo conversum. Quem etiam processu
temporis in monastica probatum conversatione,
ad Beneventanam direxit provinciam, ut sancti
Patris Benedicti exinde ad Gallias transferret glebam,
cunctis mortalibus reverendam. Cujus ille
praecepto haud segniter paruit, et sanctissima membra
jam dicti Patris, cum ossibus sororis ejus Scolasticae
Galliis intulit. Quod qui plenius scire voluerit,
in libro qui De translatione Patris Benedicti praetitulatur
invenire poterit. Quam nos ardore dilectionis,
quo circa eumdem patrem flagramus heroico
carmine succinctum, in quantum quivimus, ita reddidimus.
INCIPIT TRANSLATIO PATRIS BENEDICTI #Edita heroico metro ab Aimoino Floriacensis coenobii monacho.@#
Fert animus linguam modulis laxare canoris,
Eximii Patris Benedicti laude venusta,
Ut cunctis reserem populis quo praestitit ad nos
Ordine, praeclaros transferri corporis artus.
Ipse sui junctis sibimet membris venerandis
Germanae meritis sociatae, urnaque sepulcri.
Nunc, Benedicte Pater, famulo vires rogitanti
Confer, et exiguis quo te collaudet alumnus,
Incipe gratificos mecum mea tibia versus.
Clodoveus Franca dum rex regnaret in aula,
Inclyta progenies Dagoberti principis alti;
Exstitit egregia morum probitate decorus
Vir, Leodebodus clara de stirpe creatus,
Coenobii regimen sancti servans Aniani,
Moenia vicinum quod spectant Aureliana.
Hic larga Domini perfusus cor pietate,
Clodoveum, quem jam primo sermone notavi,
Expetiit regem, summa comptum bonitate,
Haud sibi dissimilem, cui talia famina fatur:
Rex, ait, e cujus pendet moderamine tellus
Gallica, quo Franci gaudent sub rege potentes;
Parva quidem, sed grata meae possessio menti est,
Quam fama didici fisci ditione teneri.
Floriacum vulgo vocitant hoc nomine villam;
Hanc deposco meo tribuas ut jure regatur.
Id neque damna putes tibi, si concesseris, ulla
Importare, meum fatear cum reddere fundum.
Nec gratis fiscum mihimet conferrier opto,
Spondens e proprio similem redhibere locellum.
Annuit his precibus gratanti pectore princeps,
Collatumque suum laetatur perdere fiscum,
Contentus quod non dispar sibi redditur arvum.
His ita dispositis, Leodebodus venerandus,
Posthabitis animo mordacibus optime curis,
Optataque diu tandem | null | 5d65ffb8-c63b-4739-8ffd-9c1d49bfb641 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tellure potitus.
Fundamenta jacit domibus tunc apta locandis,
Ut famulis Christi monachis habitacula condat
Procurans, instat donec perfectio summa
Perfectum demonstret opus finemque laborum.
Ecclesias demum binas pro tempore parvas
Construit, et minimam Christi Mariae genitrici
Dedicat, ast aliam sancti sub nomine Petri
Consecrat. Haec tum major erat, spatiosaque paulum
Tunc equidem. Nam nunc postquam Genitricis in aula
Transiit Hesperia vectum corpus Benedicti,
Egregii Patris, spatio diffusior haec est,
Basilicis nec non multis excelsior una.
Interea magnum ad caulas deducere curat
Agmen, et innumeras hominum glomerare catervas,
Praeclarus Leodebodus, studio vigilanti,
Congreget ut Christo juratas sponte cohortes.
Hinc quem pastoris condonet munere dignum
Exquirens, meritis vivacibus atque beatis
Invenit monachum Domino populoque placentem.
Mummolus huic nomen, generis quoque nobile germen.
Fratribus hunc reliquis consulto praeficit; ipse
Post metas vitae superas conscendit ad arces.
Ast pastor commissa gregis moderamina sancti
Provide procurans, animum scriptis relevabat
Mellifluis, gnarus dictis Patrum sociari.
Praecipuum in libris illi studium relegendis,
Pectore quos sacro profudit papa beatus,
Jucundi verbi sensus Gregorius alti.
Quem docuit sanctus, qui ad flumina nota columbae
Spiritus in specu Christum vestivit honore.
Hos dum continua versare manu pius instat
Mummolus, in gestis Patris semper memorandi
Repperit emeritum dixisse suis Benedictum,
Dum celsa residet Cassini montis in arce,
Quod dirae eruerent nullo cunctamine gentes
Omnia septa gregis. Tunc jam decursa measse
Agnoscens, sanctus quae viderat ante futura
Intendit mentem, eveniat si forte facultas
Asportare sacrum jam dicti corpus alumni.
Mittitur Aygulfus magnam Diomedis ad urbem,
Qui vehat optandos cunctis mortalibus artus,
O Benedicte, tuos, virtutum lampade claros,
Celso delatos Cassini vertice montis.
Nam famulus Domini somno dum membra dedisset,
Mummolus, ostensum dixit sibi coelitus istud.
Tunc quoque progressi quidam Cenomannis ab urbe
Advenere viri, similis quos visio somni
Admonuit, longa ut quaerant regione sepulcrum,
Quo fratri conjuncta pio Scolastica sancta
Sit tumulata, suaque ferant tutamen in urbe.
Ergo alacres parili junguntur calle beato
Aigulfo, donec transcensis Alpibus usque
Urbem Romuleam, sedemque Petri reverendam
Devenere. Locis socios hic forte sacratis
Intentos sacer Aigulfus tum deserit, atque
Impiger accelerabat iter, quod ducit ad arcem
Cassini, quae tunc eremo circumdata vasto,
Longbardis olim populantibus omnia circum,
Dum nec tam sanctis timuissent aedibus atras
Injectare manus, discessit incola cunctus.
Sedulus huc explorator veniens studiosis
Visibus exquirit, sanctorum busta piorum
Quo jaceant tumulata loco, seu qualibet arce.
Nam deserta videt, specieque carentia tumbae.
Quem senior montis residens in parte secreta,
Omnia lustrantem cernens hac voce rogavit.
Heu! inquit hospes, quanam de gente remota
Explorare venis nostrosque invisere fines?
Quidve petis? Rursus cunctanti taliter infit:
Ne metuas secreta tui mihi pandere cordis.
Spondeo celatum servare in pectore verbum.
Consiliique mei vires praebere petenti.
Dixerat, et dicta Aigulfus sic voce secutus.
Nulla meo major versatur corde voluptas,
Quam potiar sacro Benedicti ut corpore Patris.
Demum pauca refert aevo maturus ad ista
Arcano senior, reddens has pectore voces.
Haec peragenda quidem, magno sed munere, dixit:
Sunt redimenda tibi, si me vis indice tantis
Quaesitum terris thesaurum cernere coram.
Sicque senex fatur, cum talia reddidit heros.
Praemia magna feres, tantum si quod rogo monstres,
Polliceorque moram nullam generarier a me.
Ille Deo plenus, tacita quem mente gerebat,
Effudit dignas sano de pectore voces.
Cum nox atra polum subtexerit, atque coruscis
Vecta bigis Phebe ad medium devenerit axem,
Tu vigil intentis oculis per devia montis
Prospice, qua versum fulgor missus radiantis
Luminis, immensas vincat splendore tenebras.
Illic invenies quod tanto gliscis amore.
Paruit ille senis monitis, primaque quiete
Transacta surgens, quorsum lux splendeat alma
Explorat, cernitque locum clare radiantem
Luce nova, lapis hunc signatus nomina fratrum
Texerat exterius, quem sensim vir venerandus
Impulit in partem. Subito patuere reperta
Ossa beata Patris Benedicti, necne sororis
Ipsius egregiae, quae mox latro venerandus
Inclusit sportae, palmarum fronde virenti
Contextae, patriaeque solum meditatur adire.
Confestim socios Romae quos liquerat ipse
Aspicit adventare via, montemque tenere.
Proximus his factus, causam quaerit veniendi.
Tum primum secreta sui cordis reserarunt
Aigulfo Christi famulo, qui cuncta peracta
Jam fore praedixit | null | c7386e18-cf10-4cfe-815f-400a18607d0c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, celerique fuga propera.
Admonuit callem, quo Gallica rura petuntur
Haud secus ac jussi faciunt, gressuque citato
Digressis, avide dum linquitur Itala tellus,
Coelitus insonuit terris vox missa per auras,
Quae vetuit proferre pedem, spatioque moveri
Quo steterant. Coelis illo sub tempore missus
Angelus in somnis, vultu verboque minaci
Pontificem sedis Romanae terruit, istis
Increpitans dictis ac somnos rumpere cogens
Cur te segnis, ait, torpor lecto recubantem
Detinet, et Latios pateris popularier agros?
Nam Galli vestris infesti finibus olim,
Nunc veteris memores irae, suffragia vobis
Justorum, rapto nituntur tollere coram,
Servorum Domini captantes corpora furtim.
Antistes tali turbatus pectora visu,
Exsurgit stratis, ac agmina cogit in arma.
Langobardorum subnixus viribus, illos
Insequitur, qui post tergum cervice reflexa
Innumeros hostes se propter currere cernunt.
Quod postquam videre, metu calor ossa reliquit.
Nec lacrymis caruere genae; tum corpore prono
Exorant Christum, qui tanto munere dignos
Duxerat, ut donum servet, ne gentibus illis
Praeda fiant, et praeclaro spolientur honore.
Hos Deus obscuro gradientes aere sepsit,
Cernere ne quis eos, ne quis contingere posset
Corripuere viam interea, qua semita monstram
Et laeti patriis gaudent consistere in arvis.
Bonodium vocitant agrum pagi Aureliani,
Quo primum fessi cinerum residere piorum
Vectores, Dominusque suis vult glorificari
In sanctis. Caecus dum matris fusus ab alvo
Ingrediente die sensit discedere noctem,
Et claudus rectis laetatur vadere plantis.
Devenere Novam quam dicunt nomine Villam.
Hic alter veniens ad hanc lucem sine luce,
Lumine percepto sanctum laudat Benedictum.
Floriacus perstat vicus haud porro remotus
Coenobio, geruli quo dulcia membra tulerunt.
Huc Domini famulus gaudenti cum grege tendit
Mummolus, ut celebri ducat pompa metuendas
Relliquias. Post quem Cenomannica plebs prope ravit,
Virginis egregiae sperans non esse neganda
Ossa sibi. Sed constanter se tradere nolle
Asserit Aigulfus, proprio sudore redempta.
Attamen assiduis precibus non sponte quievit,
Passus restitui corpus poscentibus illis.
Verum permistos artus secernere tandem
Insedit menti; sed qua ratione valeret
Ignarus, Christo meruit monstrante doceri.
Denique majores artus praemortua juxta
Membra locat pueri; confestim reddita vitae
Surrexere loco pedibusque incedere discunt.
Exanimis quoque jam tumulo condenda puella
Exiles artus mox attigit, evigilavit;
Sic par causa duos secrevit strenue fratres.
Tum Cenomannorum populi cum virgine laeti
Ad proprium rediere solum. Hinc Mummolus abba
Promeritus, nec non Aigulfus, gaudia dulcis
Magna ferunt doni, gaudent in tempore tali
Hoc humeris vexisse suis ad tecta beati
Clavigerique Petri, donec divina potestas
Signaret, quonam sibi dilectum Benedictum
Condere praeciperet, natales post geniales,
Quod non multo post pietatis contulit auctor.
Ergo Dei servus tanto de munere laetus
Ancipiti cura penetral dum cordis oberrat,
Et prece pervigili coelorum dindyma scandit
Quo Deus his habilem miserans concederet urnam,
Illico celsa poli rogitanti porta patescit,
Et humilis choreas coelorum nuntius intrat,
Ac superi Ditis post terrea visibus astat.
Nec mora quaeque cupit regum Rex annuit illi.
Fulgor ab aetherea nam mox demittitur aula,
Quo tumulanda forent Benedicti pignora signans.
Mummolus haec cernens, et fido pectore credens,
Gaudens templa locat, gaudens transfert Patris ossa,
Servos qui proprios tueatur principe Christo,
Ac post hanc vitam concedat habere perennem. Amen.
#Explicit Historia Francorum Aimoini monachi Floriacensis.@# | null | 09652c2d-f8cd-4977-a272-ea648a54b5c3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Miracula S. Abbonis
1.Anno incarnationis Dominicae millesimo quarto,
indictione secunda, die mensis Novembris decimo
tertio, martyrizatus est venerabilis abbas Abbo,
cujus dies passionis cum celeri transitu, tum sancti
Bricii, tum etiam festivitate cujusdam sancti, nomine
Herardi, insignis habetur: cujus sancti caput
in monasterio Regulae, reliquum corporis in quadam
ipsius coenobii cella humatum servatur. De quo,
quis fuerit quidve egerit, usque hodie in scriptis nil
aliud reperire quivimus, quam diem transitus ejus.
Porro de honorando patre nostro ea quae per eum
Dominus operari post ejus transitum decrevit
miracula, litteris mandare dignum duximus ad
notitiam posterorum. Dum igitur adhuc inhumatum
corpus ejus in ecclesia servaretur, cuidam debili,
quem longa vis febrium maceraverat, per visum
revelatum est ut, si sanus esse vellet, dexteram
manum ejus ablui aqua posceret, ipseque eam in
potum sumeret. Quod cum a domno Remigio monacho,
ejus loci postea praeposito, poposcisset ac
impetravisset, hausto potu pristinae restitutus est
sanitati.
2.
Dein vero, die secunda obitus ipsius sancti
viri, una ex his mulieribus quae clamore suo seditionem
concitaverant, mente capta totoque nuda corpore
per ecclesiam rotabatur. Post haec lepra percussa
et a consortio hominum expulsa, usque ad
finem vitae non est mundata.
3.
Porro die quarta, dum custos ecclesiae duas
lucernas mensurae semipedalis post synaxim
completorii accendisset, unam ante altare sancti
Petri posuit, alteram ante sepulcrum martyris Abbonis.
Cumque ad matutinos surrexisset designandos
hymnos, eam quam coram altare sancti Petri
posuerat, arsam reperit; illam vero quam ad caput
tumbae sancti viri posuerat, pene integram se
reperisse professus est; quae usque mane sequentis
diei perdurasse visa est.
4.
Caecus quidam erat Petragorici pagi, cui per
visum revelatum est ut, si videre vellet, sepulcrum
hujus sancti expeteret, ut ejus interventu a Domino
lumen reciperet. Qui cum juxta praeostensam visionem
ad locum Regulae accessisset, ac ad sancti
tumulum aliquantas pervigiles duxisset noctes, visum
recepit. Unde, partem haereditatis suae sancto
Petro ac beato Benedicto, necnon sancto martyri
Abboni illisque famulantibus largitus, ad propria
rediit.
5.
Alter quoque caecus de pago Burdegalensi, per
visum itidem admonitus est uti monasterium Regulae
adiret: inibi esse sanctum, per cujus meritum
Dominus ei lumen condonaret. Qui praecepto parens,
locum adiit, spatio ferme dierum octo ante
sancti tumbam pernoctavit. Una vero noctium,
dum fratres ad matutinos surgerent hymnos, puerum
ante se jacentem excitavit, dicens: « Surge,
ut pariter matutinalibus possimus interesse officiis. »
Cui cum ille non se habere ubi accenderet
lumen, obtenderet: « Video, ait, lucernam ante
altare sanctae crucis ardentem. » Ad haec puer:
« Si vides, inquit, vade, et eam huc defer. » Abiit
ille, et apprehenso lumine, in superiora cryptae, ad
eos qui psalmodiae insistebant, absque ductore
ascendit. In crastinum, fratribus cuncta quae sibi
acciderant referens, ad reddendas Deo laudes
eorum mentes accendit. Fidem verbis ejus accommodabat
tam decora canities quam etiam vultus, ac
totius corporis honestus status.
Semper qui proprios meritis exornat amicos,
Et dat Floriacos coelo florere patronos,
Praestans perpetuam post carnis funera vitam.
Amen.

Dein vero, die secunda obitus | null | b883eadf-51c3-415d-b350-64693c403e73 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipsius sancti

totius corporis honestus status | null | 4f8be539-914a-48eb-95d9-e52efb7bd75b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Semper qui proprios meritis exornat amicos,
Et dat Floriacos coelo florere patronos,
Praestans perpetuam post carnis funera vitam.
Amen. | null | f9a28cec-ae6b-4d5a-8baf-dd1783096ad5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Sermo in festivitatibus S. Benedicti
In annuis terrenorum imperatorum natalitiis,
moris quondam fuit a subjectis regibus maxima eis
exhiberi donaria. Studebat igitur unusquisque
pro se; et ne alter in offerendis muneribus potior eo
videretur elaborabat. Quo exemplo, condecet unicuique
nostrum in solemnitatibus sanctorum placabilia
Deo offerre munera, et cui deest auri vel argenti
copia saltem devotionis praetendat obsequia,
fundat preces ad Dominum, ut suum rite dignetur
acceptare votum. Et quamvis #non@# sit #speciosa laus in
ore peccatoris (Eccli. XV)
@#, tamen unusquisque nostrum
studere debet ut, juxta Psalmographi monitum, #in sanctis ejus@#
laudet #Dominum (Psal. CL)
@#.
Quapropter amantissimi patroni nostri Benedicti mansueta
benignitate inducti, qua nos suis sanctis interventionibus
adjuvare non desistit, dignum duximus
universa quae de ipsius laude a diversis auctoribus
sparsim descripta sunt summatim in unum colligere,
et quasi quoddam munus nostrae servitutis,
in ejus sacris solemniis, licet exiguum, tamen fidele
persolvere, ut et apud quamplures laus ejus dilatata
patefiat, et qui omnia volumina auctorum habere
nequiverit, praeconia alumni sui in unum collecta
se invenisse gratuletur. Hoc ergo promissae rei erit
exordium.
Supernae dignatio majestatis, electos suos coelestibus
munerans donis, in terris quoque eximiis
laudum ditat praeconiis. Quae per servos suos,
summae scilicet eloquentiae viros, dilatans in populis,
quam magni apud se sint meriti facundis elucidari
praestat scriptis. Unde egregii meriti famulum
Benedictum tanto prae caeteris sanctae Ecclesiae Patribus
donavit privilegio, ut ejus vitae laudes non
quilibet scholasticorum, verum praecipuus doctorum,
Gregorius, sanctae sedis apostolicus, mellitis
dilatarit eloquiis, et multorum quidem sanctorum
duo aut tria defloravit miracula. Hujus autem qualis
ab ineunte aetate fuerit vita, quamque mirandum
habuerit transitum dulcissima promulgavit facundia.
In cujus Vitae libro, inter alia hujus sancti praeconia,
cum aliquibus antiquis Patribus aequiparat in
quibusdam miraculorum gestis: inter caeteros vero,
sancto prophetae Eliseo illum comparat in ferro quod
ex profundo aquae ab utrisque retractum memorat.
Verum nos, salva ipsi sancto papae Gregorio sua
auctoritate, liceat dicere ipsius sancti prophetae
Elisei gesta sancti Patris nostri Benedicti gestis
pene per omnia fore similia. Liceat igitur nobis aliquid
de ambobus, quasi concionando, sermocinari.
Interrogatus in Evangelio a discipulis Dominus de
adventu Eliae, respondit: #Elias jam venit (Matth.
XVII, 12)
@#; et paulo post: #Si vultis@# scire, Joannes #ipse
est Elias (Matth. XI, 14)
@#. Apparet itaque cujus meriti
Elias fuerit, cum Joanni aequatur, de quo ipsa
Veritas testatur quod #inter natos mulierum@# nemo #major@#
eo #surrexit (Matth. XI, 11)
@#. Is ergo cum rapiendus
esset a Domino in coelum, habens Eliseum
discipulum, monuit eum ut peteret quod vellet,
priusquam ipse transferretur. Ad haec ille: Pete,
ait, #ut fiat spiritus tuus duplex in me (IV Reg. II, 9)
@#.
Annuit ille, #si tamen me videris,@# inquit, #quando
tollar a te (Ibid., 10)
@#. Vidit igitur, et quae petiit
impetravit. Haec idcirco retulimus, ostendere volentes
quam magni meriti sanctus iste Pater noster
beatus existat Benedictus, cujus opera illi sunt per
omnia similia, qui spiritum Eliae, ac per Elisei videlicet,
cum actibus venerabilis Benedicti comparata,
in hunc modum visuntur se habentia. Eliseus,
post translationem magistri, pallio quod illi ceciderat
Jordanem divisit, et transiit (ibid., 14). Beatus
Pater Benedictus, dilectum discipulum suum Maurum
super aquas sui meriti virtute ambulare faciens,
Placidum puerum jam demersum ad vitam reduxit.
Quid horum praecellat non est hujus operis disserere,
maxime cum a venerabili Odone hoc miraculum,
Moysis operi in divisione maris Rubri comparatum,
propriam habeat expositionem. Hoc breviter intimasse
sufficiat per Eliseum unum in divisione aquae
patratum signum, per beatum Benedictum in collatione
aequoris ac salvatione fratris duplex apparuisse
beneficium. Ibi vestis cooperata est magistri, hic
ereptus puer melotam abbatis super se ferri, seque
ab ea aquis eripi conspexit. Revertenti Elyseo a
translatione Eliae, filii prophetarum etiam ab invito
exigunt ut dominum ejus quaerere eis liceat, ne
forte in unam vallium, aut in quemlibet montium
translatus lateat. Quaesierunt ergo, sed minime repererunt | null | 5eb575d1-cdc5-4a64-a928-35e2f08e6018 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
(IV Reg. II, 16, 17).
Econtra beatus Pater
Benedictus, pro Dei amore consortia linquens hominum
et concava petens rupium, a presbytero divinitus
monito, per defossa terrarum, per praerupta
quaesitus montium, et repertus; quod Pascha esset
est edoctus, et alimentis refectus. Ascendentem ad
montana Eliseum pueri cavillantes deridebant, dicentes: #Ascende, calve, ascende, calve
(IV Reg. II, 23)
@#.
Benedictum Patrem ad superna magis ac magis
animo suspirantem, daemones, qui utique in bonitate
infantes sunt, maledictis lacessebant, dicentes:
Maledicte, et non Benedicte, quid nobiscum habes?
quid nos persequeris? verum derisores pueros
egressi de silva ursi devoraverunt. Maledicos daemones
aeterni gehennae ignes perpetuo adurunt. Tribus
regibus, rege scilicet Israel et rege Juda cum
rege Edom, adversus regem Moabitarum expeditionem
agentibus, et siti laborantibus, jussit Eliseus in
siccato torrentis alveo facere fossas, e quibus aqua
progrediens, fatigatum satiavit exercitum (IV Reg.
III, 18). Venerabilis Benedictus monachis ex tribus
monasteriis a se constitutis, atque pro penuria
aquae ad se venientibus praecepit cavare rupem
super quam tres a se impositos invenissent lapides.
Quo facto fons continuo prodiit, qui hodieque in
rivum fluit (II Dialog. c. 5). Mulier quaedam, a creditore
viri sui jam defuncti calumniam patiens,
virum Dei adiit Eliseum, consilium ab eo simulque
auxilium expetens. Cujus meritis oleum quod mulier
se professa fuerat habere in tantum excrevit
ut et debitum creditori redderet, et ipsi, unde cum
filiis viveret, abundanter remaneret (IV Reg. IV, 6).
Eodem modo dilectum Domino Benedictum quidam
adiit, aere pressus alieno, duodeno scilicet solidorum
numero. Cui pius Pater subvenit, tredecim
solidos ei conferendo, quos divinitus susceperat;
dans in mandatis ut duodecim foeneratori redderet,
tertium decimum ad usus proprios retineret (II Dial.
c. 27). Itemque, vase vitreo petenti clerico, cum
oleo dato, ad ejus orationem, dolium vacuum ita
replevit, ut superexundans pavimentum madefaceret.
Elisei virtus Sunamitis filium ab inferis
orando, revocavit ad vitam. Venerabilis Benedicti
meritum rustici puerum sanctis precibus patri reddidit
vivum. Commorante Eliseo in Galgala, cum
filii prophetarum cum eo degentes mortiferum quid
degustassent coctum in olla, ipsius medicante manu
evaserunt mortis discrimina (IV Reg. IV, 40). Nihilominus
Pater Benedictus oblatum sibi a falsis
fratribus veneni poculum, per crucis signaculum,
redegit in nihilum. Puerum quoque qui flasconem
a fideli viro submissum furtim absconderat,
prophetico spiritu, pestem serpentis qui jam
illud vas intraverat, vitaret edocuit (II Dialog. per
totum). Tertia, in hoc uno Elisei facto, sancti Patris
nostri Benedicti virtus enituit, quando infectum
veneno panem, ne pestis ad plures serperet, per
corvum longe projecit.
Ecce quanti apud Dominum meriti rutilans monachorum
gemma existat Benedictus, luce clarius patet,
qui in uno illius actu, quem sanctus Spiritus duplici
vestierat dono, quadruplici effulsit miraculo:
in effuso scilicet veneno, in flascone cum serpente
detecto, in obediente corvo, in pane mortifero longius
projecto. In quibus mirabilibus quamvis et
aliis possit aequari Patribus, praecipue sancto Eliseo,
nostri tamen hoc solum exstitit propositio vitam
hujus sancti actibus conferre justi Elisei.
Nempe Eliseus de viginti panibus esum centum viris
praebuit, panisque superfuit (IV Reg. IV,
42, 44). Benedictus Dei famulus, fratribus inopia
laborantibus, collatione ducentorum modiorum farinae,
incertum unde advectae, divinitus subveniri
obtinuit. Laboranti Naaman Syro pestifera leprae
contagione, ab Eliseo praeceptum est ut lavaretur
septies in Jordane. Ivit igitur, lavit, et mundatus
ad Syriae regna regressus est (IV Reg. V, 10-19).
Puer autem quidam parvulus, elephantino morbo
percussus, ad Dei hominem Benedictum est adductus;
qui, pristina sanitate recepta, incolumis
remeavit ad propria. Alter quoque, qui haustu veneni
varietatem incurrerat cutis, per eumdem virum
Dei Benedictum antiquae redditus est formae.
Giezi puer viri Dei Elisei, per spiritum prophetiae
deprehensus suscepisse a Naaman vestes et munera,
ipsius etiam donatus est lepra (ibid., 22, 27).
Monachus quoque, hominis Dei Benedicti itidem
spiritu prophetico agnitus sanctimonialibus mappulas
accepisse ( #Vide totum librum Dialogorum Gregorii@# ),
sibique eas | null | d5b0389e-9c85-4814-8b09-1a787d832e51 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in sinum misisse; mox, confessa culpa,
non poena, sed indulgentissima donatus est venia.
De ferro, quod ex profundo aquae rediit, nobis tacendum,
ut summo praesuli Gregorio congruus honor
exhibeatur, qui hunc beatissimum Patrem nostrum
Benedictum, in hoc signo, huic sancto exaequavit
Eliseo. Porro, quod Eliseus consilia regis Syriae
prophetico spiritu regi Israel per internuntios
denuntiavit, assimilatur ei rei, cum venerabilis
Benedictus, ad fratres qui parietem construebant
mittens, monuit ut sibi caverent, quia malignus
spiritus insidians ad eos veniret.
Sane Eliseus a Syris obsessus angelorum exercitum,
sibi coelitus in auxilium missum, non videnti
ministro ostendit. Noster Benedictus, licet et in
dissimili re, simile quid egit, dum dilecto discipulo
suo Mauro immundum monstravit daemonem,
ab oratorio monachum educentem. Eliseus Syros
se obsidentes, excaecatos in Samariam ad regem
Israel deductos, non solum occidi non passus est,
verum pristino visui restituit, pane et aqua pavit,
atque ad sua redire permisit. Venerabilis Benedictus
saevientem Zallam, sibique pertinaciter
minitantem, solo visu terruit, cibo refecit;
et ut deinceps minus crudelis esset solo verbi
praecepto effecit. Eliseo praedicente regi Israel famem,
quae, Syris obsidentibus Samariam, populum
presserat, abundantiam frumenti secuturam, cum
unus ducum, super cujus manum rex incumbebat,
incredulus ac rebellis prophetae existeret, haec ab
eodem viro Dei audivit: #Videbis,@# inquit, #et exinde
non comedes (IV Reg. VII, 19)
@#. Qui in incredulitate
permanens, juxta verbum hominis Dei, sufficientiam
alimentorum vidit, et in introitu portarum oppressus
a populo interiit (ibid., 20). Haud multum
dispar huic causa exstitit, cum quidam clericus, a
daemonio per Benedictum Jesu Christi Domini famulum
liberatus, mandatum ab eo accepit ne carnem
comederet, neve ad sacros ordines accedere
auderet; quod si praesumeret, statim juri diaboli
manciparetur. Qui in quantum ejus jussa custodivit,
incolumis mansit. At ubi inobediens et quasi ori
Dei incredulus, sacris se ingessit ordinibus; mox
persuasus a daemone in eadem poena permansit
usque ad exitum vitae. Azaele, qui post regnavit in
Syria, consulente Eliseum pro salute Benadad domini
sui, inter alia dixit vir Dei ad eum: #Scio,@# inquiens, #quae mala facturus sis filiis Israel: civitates
eorum munitas capies, praegnantes divides, infantes
gladio interficies
(IV Reg. VIII, 12)
@#. Pari modo rex
Gothorum, Totila, ad Dei hominem Benedictum veniens,
atque coram eo prostratus et ab ipso de terra
elevatus, haec sibi dicentem audivit: « Multa mala
facis, multa mala fecisti, jam tandem ab iniquitate
compescere. Et quidem Romam ingressurus es,
mare transiturus, novem annis regnabis, decimo
morieris. »
Et licet, ut jam praedictum est, nostrae non fuerit
intentionis nisi ut actus sancti Patris nostri Benedicti
cum actibus solummodo beati conferremus
Elisaei, tamen, quia mentio regis Totilae opportunam
praebuit occasionem, congruum visum est de
quodam alio sancto propheta dignum memoria
retexere verbum, quod collatum assimilari possit
uni operum hujus inclyti confessoris. Denique uxor
Jeroboam, qui peccare fecit Israel, consultura pro
filio suo aegrotante Achiam prophetam, qui caligantibus
prae senectute oculis videre non poterat, adiit,
mutato habitu, ne agnosceretur quae esset. Quam
venientem venerabilis propheta non carnalibus,
sed spiritualibus intuens oculis, ait ad eam: #Ingredere,
uxor Jeroboam; quare te esse aliam simulas? (III Reg. XIV, 6.)
@#
Huic rei illud est simillimum quod
cum regi Totilae nuntiatum foret virum Domini Benedictum
prophetiae habere spiritum, hoc ipsum
experiri volens, se quidem ad eum venturum esse
mandavit. Misit autem spatharium suum, cui Rigo
nomen erat, regiis indutum indumentis, cum magna
obsequentum caterva, ut tam ex vestimentis quam
ex ducum obsequiis rex putaretur. Cui advenienti
occurrens Dei famulus, adhuc longius constituto,
clamans imperavit: « Pone, fili, pone hoc quod
portas; non est tuum. » Quo cum rubore ad dominum
suum reverso, ipse Totila, per semetipsum ad
Dei hominem accessit, et quae praedicta sunt prophetae
verba ab eo audivit.
Verum nos ad nostrum redeamus Eliseum, nostrum
utique, quia cujus opera sancti Patris nostri
Benedicti operibus sunt similia hunc nos prae caeteris
prophetis | null | e210a857-3238-44d9-9829-ef2160981030 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dignum ducimus dilectione praecipua.
Ultimum ergo ejus miraculorum cum uno, sed nequaquam
extremo, mirabilium venerabilis Benedicti
comparemus. Nam cum idem servus Dei, e praesenti
excessisset vita, post non longum tempus, quidam
sepelientes hominem, visis latronibus, projecerunt
cadaver in sepulcro Elisei. Cujus tactu mox mortuus
surgens, ad propria rediit. Per beatissimum
quoque Benedictum, ac ejus venerabilem sororem
Scholasticam, dum ab Italiae partibus, eorum sacratissima
ossa gaudenti inveherentur Galliae, duo
mortui vitae sunt redditi. Et haec quidem quae retulimus
beato Patri nostro Benedicto, et sancto prophetae
Eliseo communia sunt. Veremur equidem ne
a quolibet amatorum hujus egregii confessoris nobis
objiciatur quod, dum eum laudibus extollere cupimus,
extenuasse visi simus, cum eum uni solummodo
prophetae comparavimus. Verum, quisquis
ille erit, sciat, et hoc sibi responsum esse deputet,
non nos illum cuilibet ex prophetis, sed illi ipsum
exaequasse in quo duplex Eliae requievit spiritus. Et
ne objectio ista praevaleat, succinctim, si placet,
coaequetur tam novis quam antiquis Patribus:
in restauratione videlicet capisterii, Joanni dilecto
Domini, qui fragmenta gemmarum conjunxit
in solidum; in conversatione eremi a pueritia,
Eliae, vel Baptistae Joanni; in dimissione
praelationis, Samueli, seu ipsi Baptistae Joanni,
qui, summo progenitus sacerdote, maluit eremi
deserta incolere quam sacerdotii principatum tenere;
in prophetia destructionis monasterii sui, seu
subversionis Romanae urbis, Isaiae, vel potius
Jeremiae, qui ruinam urbis Hierosolymarum duplici
planxit alphabeto. Domini quoque sui videlicet
Redemptoris omnium Jesu Christi imitatus exemplum
in hoc facto est: etenim benignus Jesus odientis
se Hierosolymae civitatis eversionem lacrymans
praedixit. Ejus autem verus famulus Benedictus,
dilectae sibi habitationis domicilia, divinitus eversioni
gentium tradita, deflens ac ingemiscens praenuntiavit.
Enimvero, Eliam corvi quondam pavere ministri,
beatum Benedictum Patrem iter agentem sunt
circumvolantes secuti. Eliae ad solos ciborum ministraverunt
usus; Benedicto Patri non solum in
transportatione venenati panis, verum etiam in
comitatu servierunt itineris. Comparetur, quia dignum
est, in legislatione Moysi. Quamvis a Moyse
uni tantummodo genti lex data sit; a venerabili
Patre ubicunque, per tribus, per linguas, per nationes
electi Dei dilatati, sunt paterna mansuetudine
filii appellati, ut suavi iugo Christi colla submittant
admonentur.
Et haec quidam a nobis abbreviato modo loquendi
dicta fautoribus tam inclyti confessoris, oramus,
haud quaquam displiceant. Caeterum ea quae a beato
Gregorio descripta sunt, ejus relinquimus excellentiae.
Hoc de nobis, procul dubio profitentes nequaquam
gloriam santi Patris nostris laudibus eo propagari
quo eam promulgavit dulcis eloquentia hujus
praesulis. Qui videlicet beatus papa (S. Gregorius),
uti Joannes, majoris ejus Vitae descriptor, testatur,
missis Anglorum genti praedicatoribus, hujus mansuetissimi
legislatoris institutionem, post sanctum
evangelium, praecipue observandum tradidit. Quique
in Dialogo suo, post explanationem Vitae ipsius
sanctissimi Patris, quam secundo posuit loco, in
tertio volumine, capituto XVI, quasi quae memoria
excessisent, quaedam de ipso intulit. Dum de quodam
sancto viro, Martino nomine, loqueretur, ita inquiens:
« Hic vir Domini, haud dubium quin Martinus,
cum prius in eodem monte se contulit, necdum
clauso specu babitans, catena sibi ferrea pedem
ligavit, eamque saxo ex parte altera affixit; ne ultra
ei liceret progredi quam catenae ejusdem quantitas
tendebatur. Quod vir vitae venerabilis Benedictus
audiens, cujus superius memoriam feci, ei per discipulum
suum mandare curavit: Si servus Dei es, non
te teneat catena ferrea, sed catena Christi. Ad
quam vocem protinus Martinus eamdem compedem
solvit. Sed nunquam postmodum solutum tetendit
pedem ultra locum quo hunc tendere ligatum consueverat. »
In quarto quoque volumine, dum de exitu
loqueretur animarum, miraculum quod in Vita ipsius
legislatoris nostri Benedicti descripserat, quodque
pro sui magnitudine apud infirmorum mentes in
dubium fortassis devenire poterat, recapitulando
inferens aliud quod minime retulerat, subjunxit.
Ait enim capitulo octavo ita: « In secundo hujus
operis libro jam praefatus sum quod vir venerabilis
Benedictus, sicut a fidelibus ejus discipulis agnovi,
longe a Capuana urbe positus, Germani ejusdem
urbis episcopi animam nocte media in globo igneo
ad coelum ferri ab angelis aspexit. Qui eamdem
quoque ascendentem animam intuens, mentis laxato
sinu, quasi sub uno solis radio, cunctum in suis
oculis mundum collectum vidit. | null | 48f4532d-9418-499f-a8c2-c0e66679bc23 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Eisdem quoque discipulis
beati Benedicti narrantibus, didici quia duo
nobiles viri atque exterioribus studiis eruditi, germani
fratres, quorum unus Speciosus, alter vero
Gregorius dicebatur, ejus se regulae in sancta conversatione
tradiderunt. Quos isdem venerabilis
Pater in monasterio quod juxta Terracinensem
urbem construxerat fecit habitare; qui multas
quidem pecunias in hoc mundo possederunt, sed
cuncta pauperibus pro animarum suarum redemptione
largiti sunt, et in eodem monasterio permanserunt.
Quorum unus, scilicet Speciosus, dum pro
utilitate monasterii juxta Capuanam urbem missus
fuisset, die quadam frater ejus Gregorius, cum fratribus
ad mensam sedens atque convescens, per
spiritum sublevatus aspexit et vidit Speciosi germani
sui animam, tam longe a se positi, de corpore exire.
Quod mox fratribus indicavit, et cucurrit. Jamque,
eumdem fratrem suum sepultum reperit, quem tamen
ea hora qua viderat exiisse de corpore invenit. »
Verumtamen a quodam hujus loci sapientium, cui
Gausbertus nomen, haud mediocriter studiis a pueritia
liberaliter imbuto artium, hujus modi praefatiuncula
Vitae hujus eximii Patris, superaddita
est:
Germine, doctrina, meritis ac nomine clari
Abbatis vitam continet iste liber.
Quem Deus, aeterna faciens in sede potentem,
Haeredem proprii nominis esse dedit.
Nam fuit, est, et erit Benedictus jure vocatus:
Ut relegens ejus gesta, probare vales.
De quibus, ut nulli dubitare liceret homonum;
Eximium testem promeruere sui.
Romanus sed enim praesul super aethera notus,
Gregorius, mundo haec compublicavit ovans.
Schemate quae dialogico variavit honeste,
Lectori sermo gratior unde foret.
Tum sequitur munus nobis divinitus actum
Corporis ejusdem Patris, et ore ducis.
Cujus ab exortu decoratur Nursia mater;
Miratur puerum quem pie Roma nutrix;
Provectu cujus veneratur Sublacus antrum,
Pastoris fructus, sed Beneventus habet.
Florida Floriacus membra, de nomine, fundus
Aurelianensis, ast tegit ecce solo.
Gallia, plaude satis, tanto donata patrono.
Ejus et exemplis te super astra leva.
Gloria, Christe, tibi, tali qui stemmate servos
Nobilitas proprios, sicque paterne foves.
Sane post beatum Gregorium, Faustus vitae sancti
Mauri conscriptor, miraculum quoddam a benigno
Patre nostro Benedicto patratum, sed ab eodem
pontifice praetermissum, hoc modo refert: Quodam
tempore S. Benedictus a quodam nobilissimo secundum
saeculi dignitatem viro exoratus est ut ad domum
ejus dignaretur per semetipsum accedere, quo
uxorem ejus ac filium, quem nuper enixa fuerat, a
daemonio quo gravissime pariter vexabantur suis
sanctis meritis et orationibus liberaret. At sanctus
Domini, pro eo quod ei familiaris pro aliquibus operibus
ab eo religiose gestis existeret, ire non distulit,
eosque integerrime sanitati restituit.
Dehinc Marcus quidam poeta, ad eumdem venerabilem
Benedictum veniens ejusque magisterio se
committens, aliqua in ejus laude, Levita ipsius, versibus
exaravit, quae ita se habent.
CAP. I.-- #De oratorio quod S. Pater Benedictus in summo monte condidit, ubi sacrificabat Jovi erronea paganitas.@#
Caeca profanatas coleret dum turba figuras,
Et manibus factos crederet esse deos,
Templa ruinosis his olim struxerat aris
Quaeis dabat obsceno sacra cruenta Jovi.
Sed jussus veniens, et eremo sistitur alta,
Purgavit sanctus hunc Benedictus humum,
Sculptaque confractis dejecit marmora signis,
Et templum vivo praebuit esse Deo.
Huc properet coelos optat qui cernere apertos,
Et hic memor et votum [servet votum], semita dura pium.
Semper difficili quaeruntur magna labore,
Arctam semper habet vita beata viam.
Hunc ego dum pressus, progressus fasce subissem,
Depositum sensi pondus abesse mihi.
Credo quod et felix vita fruar insuper illa,
Ores pro Marco si, Benedicte, tuo.
Hunc plebs stulta locum quondam vocitaverat arcem,
Marmoreisque sacrum fecerat esse deis.
Quem tunc si vero signasset nomine quisquam,
Tartareum potuit jure vocare chaos.
Ad quem caecatis errantes mentibus ibant,
Improba mortifero reddere vota Jovi.
Sed, puto, perversae culmen signaverat aulae.
Nomine nunc arcis, templa moderna vocant.
In quibus aeternae damnorum porta gehennae,
Arxque modo vitae est quae fuit ante necis.
De qua stelligeri pulsatur janua coeli,
Dum canit angelicis turba beata modis.
De qua colloqueris vir, o Benedicte, Tonanti,
Monticola, et sacri dux eremita chori.
CAP. II.-- #De angelis qui ostenderunt ei viam qua pergere deberet.@#
Ad quam | null | a520a62b-f9e3-4f56-89bc-2387afa774f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tu ex alio monitus cum monte venires,
Per deserta tibi dux fuit ipse Deus.
Namque duos juvenes bivium perduxit ad omne,
Qui te firmarent quod sequereris iter.
Hic quoque viventi justorum dixerat uni,
His, tu, parce locis, alter amicus adest.
CAPUT III.-- #De tribus corvis quos alere solitus erat, qui eum a Sublacu usque Beneventum, per quinquaginta fere milliaria, sunt secuti.@#
Credeque ficta loqui, nisi ternis solus abiret.
Tres subito corvi promeruere sequi.
Hic quoque te clamant populos qui teste requirunt,
Exspectas noctis cum pia festa sacrae.
Qui velut orbati, raucis, tibi flere loquelis
Instant convictu quod caruere tuo.
Te sibi sublato tenebris mons Coelius horret,
Et pollet nebulis concolor ipse suis.
CAPUT V.-- #De monachis qui, ex tribus monasteteriis pro necessitate aquae ad eum collecti, meruerunt ex petra aquam ubertim manantem adipisci.@#
Moerent, et largis distillant fluctibus antra,
Cumque suis plangunt arida lustra feris.
Ast tunc perdocto scopuli cessere rubique,
Siccaque mirandas terra retexit aquas.
Certum est mons Christi quod montibus imperet ipsis
Subjectis pedibus, mons caput ipse tuis.
Ut summum, tu sancte Pater, vegetere cacumen,
Submisso tumidam vertice planat humum,
Neve fatigentur qui te, Benedicte, requirunt,
Molliter obliquum ponit ubique latus.
Nunc mons ipse tamen juste tibi reddit honorem,
Qui meruit tantum, te decorante, bonum.
Arida tu cujus, hortis componis amoenis,
Nudaque fecundo palmite saxa tegis.
Mirantur montes, scopula [scopuli], freta nunc sua dona,
Pomiferisque viret silva decora comis.
Sic hominum celeres in fructum dirigis artus,
Sicca salutifero flumine corda rigans.
Sic, rogo, nunc spinas, in frugem verte malignas,
Quae macerant Marci pectora bruta tui.
Et haec quidem Marcus in Praeconio spiritalis doctoris
sui metrice lusit. Post eum Paulus sacri coenobii
Cassinensis monachus, in Historia Romana
libro decimo sexto, taliter hujus sancti Patris nostri
facit mentionem: « His ipsis temporibus, procul
dubio quibus Belisarius patricius Vandalos in
Africa bello domuit, apud Castrum Cassinum, post
solitariam vitam, sancto degens coenobio, stupendis
beatissimus Pater Benedictus, nec minus futurorum
praescius, radiabat virtutibus. Porro in Historia
gentis suae, hoc est Longobardorum, vitam ejusdem
nostri post Dominum protectoris elegiaco metro
describere disponens, hoc sumpsit exordium. Justiniani
Augusti temporibus, qui Romanum imperium
felici sorte rexit, qui et bella prospere gessit, et in
causis civilibus mirificus exstitit, beatissimus Benedictus
prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab
urbe Roma quadraginta millibus abest, et postea in
Castro Cassino quod Harum appellatur, et magnae
vitae meritis, et apostolicis virtutibus effulsit. Cujus
vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in
suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque
Paulus, ipsius sanctissimi Patris monachus, pro
parvitate ingenii mei, ad honorem tanti Patris singula
ejus miracula, per singula disticha, elegiaco
metro hoc modo contexui:
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos?
Virtutum cumulos ordiar unde tuos?
Euge, beate Pater, meritum qui nomine prodis!
Fulgida lux saecli, euge, beate Pater!
Nursia, plaude satis, tanto sublimis alumno,
Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!
O puerile decus transcendens moribus annos,
Exsuperansque senes, o puerile decus!
Flos, paradise, tuus despexit florida mundi,
Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.
Vas pedagoga tulit confractum, pectore tristi
Laeta reformatum vas pedagoga tulit.
Urbe vocamen habens, tyronem cautibus abdit
Fert pietatis opem, Urbe vocamen habens.
Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis,
Cognita, Christe, tibi, laudibus antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfert tribus impiger annis,
Temnis amore Dei, frigora, flabra, nives.
Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur,
Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat
Nilminus alma fides, signat adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem,
Abstemium pascens, orgia rite colit.
Pabula grata ferunt avidi ad spelaea subulci,
Pectoribus laetis, pabula grata ferunt;
Ignis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes,
Carneus aethereo, ignis ab igne perit.
Pestis iniqua latens, oculo | null | 2ee56edb-d0ae-4fb6-99ee-f459f3e4a207 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est deprehensa sagaci,
Non tulit arma crucis, pestis iniqua latens.
Lenia flagra vagam sistunt modestimine [moderamine] mentem
Excludunt pestem, lenia flagra vagam.
Unda perennis aquae, nativo e marmore manat,
Arida corda rigat unda perennis aquae.
Gurgitis ima Chalybs capulo divulse petisti,
Deseris alta petens, gurgitis ima Calybs.
Jussa paterna gerens dilapsus currit in aequor,
Currit vectus aquis, jussa paterna gerens.
Praebuit unda viam, prompto ad praecepta magistri,
Cursoris ignaro, praebuit unda viam.
Tu quoque, parve puer, raperis nec occidis (mergeris) undis,
Testis ades verax, tu quoque, parve puer.
Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis
Tartareis flammis perfida corda gemunt.
Fert alimenta Corax digitis oblata malignis;
Dira procul jussus, fert alimenta Corax.
Pectora sacra dolent inimicum labe peremptum.
Discipuli excessum pectora sacra dolent.
Liris amoena petens ducibus comitaris opimis,
Coelitus attraheris, lyris amoena petens.
Anguis inique furis loco [luco] spoliatus et aris;
Amissis populis, anguis inique furis.
Improbe sessor abi, sine dentur marmora muris;
Cogeris imperio, improbe sessor abi.
Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,
Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.
Dum struitur paries, lacerantur viscera fratris,
Sospes adest frater, dum struitur paries.
Abdita facta patent, patulo produntur edaces,
Muneris accepti, abdita facta patent.
Saeve tyranne, tuae frustrantur retia fraudis,
Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae.
Moenia celsa Neumae nullo subruentur ab hoste,
Turbo ait, evertet, moenia celsa Neumae
Plecteris hoste gravi ne lites munus ad aram,
Munus fers dum aris, plecteris hoste gravi.
Omnia septa gregis, praescitum est, tradita genti,
Gens eadem reparat, omnia septa gregis.
Fraudis amice puer suaso captaris ab hydro,
Hydro non caperis, fraudis amice puer.
Mens tumefacta, sile, tacita ne carpe videntem,
Cuncta patent vati, mens tumefacta, sile.
Pellitur atra fames delatis coelitus escis,
Nilhominus mentis, pellitur atra fames.
Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens,
Quod pervisa mones, pectora cuncta stupent
Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur,
Intersunt sacris, vocis ad imperium
Tellus hiulca sinu, corpus propellit humanum,
Jussa tenet corpus, tellus hiulca sinu.
Perfidus ille draco mulcet properare fugacem,
Sistit iter vetitum perfidus ille draco.
Exitiale malum capitis decussit honorem,
Id procul imperiis, exitiale malum.
Fulva metalla pius nec habet, promittit egenti:
Coelitus excepit fulva metalla pius.
Tu miserande, cutem variant cui fella colubrae,
Incolumem recipit, te miserante, cutem.
Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt:
Illaesum servant aspera saxa vitrum.
Cur, o proconde, times stillam praebere Lechiti?
Dolia, cerne, fluunt, cur, o proconde, times?
Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?
Qui semper metuis, unde medela tibi?
Ah! lacrymande senex, hostili concidis ictu,
Ictu sed resipis, ah! lacrymande senex.
Barbara lora manus ignaras criminis arcent,
Sponte sua fugiunt, barbara lora manus.
Ille superbus equo reboans clamore minaci,
Stratus humi recubat, ille superbus equo.
Colla paterna ferunt exstincti viscera nati,
Viventem natum colla paterna ferunt.
Omnia vincit amor, vicit soror imbre beata:
Somnus abest oculis, omnia vincit amor.
Simplicitate placens instar petit alta columbae;
Regna poli petit, simplicitate placens.
O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis!
Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!
Flammeus orbis habet justum super aethera nantem,
Quem pius jussit [ussit] amor, flammeus orbis habet.
Ter vocitatus adest testis novitatis habendus,
Charus amore patris ter vocitatus adest.
Dux bone, bella monens, exemplis pectora firmas:
Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.
Congrua signa dedit, vitae consortia linquens,
Ad vitam properans, congrua signa dedit.
Psalmicen assiduus, nunquam dabat otia plectro,
Sacra canens obiit, psalmicen assiduus.
Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem,
Gloria par retinet, mens quibus una fuit.
Splendida visa via est, facibus stipata coruscis:
Qua sacer ascendit, splendida visa via est.
Rupea septa petens | null | 13077aae-ad21-46fa-abf9-15f1fb40d176 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, nacta est errore salutem:
Errorem evasit, rupea septa petens.
Poemata [carmina] parva dedit, famulus pro munere supplex,
Exsul, inops, tenuis, poemata [carmina] parva dedit.
Sint precor apta tibi, coelestis tramitis index,
O Benedicte Pater, sint, precor, apta tibi.
Hymnum quoque singula ejusdem Patris miracula
continentem, metro Iambico Archilochio, ita
texuimus:
Fratres, alacri pectore
Venite, concentu pari:
Fruamur hujus inclytae
Festivitatis gaudiis.
Hac Benedictus aurea
Ostensor arcti tramitis,
Ad regna conscendit Pater,
Captans laborum praemia.
Effulsit ut sidus novum
Mundana pellens nubila;
Resplenduit prodigiis,
Ventura saeclo praecinens.
Laturus esum pluribus
Sanis, reformat vasculum.
Arctumque dans ergastulum,
Exstinxit ignes ignibus.
Fregit veneni bajulam
Crucis per arma, cymbiam:
Coercuit mentem vagam
Leni flagello corporis.
Funduntur amnes rupibus
Redit Chalybs e gurgite
Hostem ruina conterit,
Cedit fremens leo grave:
Immota fit moles levis
Rogus migrat phantasticus:
Fractum revisit sospitas,
Excessus absentum patet.
Rector vafer [deprehenderis] depraenderis,
Inique possessor, fugis:
Futura praenoscimini,
Arcana cor non contingit.
Fundatur aedes eminus,
Tellus vomit cadavera
Dracone frenator fugax,
Aether pluit numismata.
Vitrum resistit cautibus,
Manant olivo dolia;
Vinctum resolvit visio,
Vitam receptans funera.
Tanti potestas luminis
Voto sororis vincitur
Quo plus amat quis, plus valet
Enare quam cernit polo.
Non ante seclis cognitum.
Noctu jubar effulgurat [refulgurat];
Quo totus orbis cernitur,
Flamnisque subvehi pius.
Haec instar . . . . . nectaris
Miranda, plectro claruit:
Nam pinxit apte lineam
Vitae sacrae sequacibus.
Jam dux alumni sat potens,
Adsis gregis suspiriis,
Gliscat bonis, hydrum cavens,
Sit callis ut sequax tui.
Porro desolationem ipsius sacratissimi Montis
Cassini, quam beatus Pater Benedictus, multo ante
spiritalibus praeviderat oculis, nec non restaurationem
ejus, brevissimo narrandi genere curavit
manifestare. At vero translationi sacratissimi corporis
ejusdem sancti Patris ac sororis ejus Scholasticae,
ad hunc venerabilem locum Floriacum,
licet invitus, in ipsa Longobardorum Historia testimonium
praebuit (Paulus Cassinensis). Quae omnia
quia in primo libro Miraculorum pene ipsius verbis
exarata sunt, nos interim succincto genere narrandi
praelibasse sufficiat. Illud sane non reticendum
quia Deo amabilis abbas Odo in laude ejusdem
Patris sermonem facunda edidit eloquentia, et in
sermone quem de sancto conscripsit Martino hujus
non siluit praeconia. Smaragdus quoque, expositionem
in ipsius regulam commentatus, hos praemisit
versiculos:
Quisquis ad aeternum mavult conscendere regnum,
Debet ad astrigerum mente subire polum,
Relligione pia, vitae perquirere callem,
Scandere quo valeat aurea regna celer,
Est monachis sancti Benedicti regula Patris
Perfectis, plana, suavis, et ampla via,
Aspera, sed pueris, nec non tyronibus arcta
Quos aluit gremio lactea vita diu.
Haec est sancta via, praelucida semita coeli;
Carpere quam cupiunt castra beata Dei.
Admonet haec monachos sublimis regula cunctos,
Ut rebus careant, regna superna petant,
Propria dimittant, habeant ut propria cuncta,
Prospera quae sociis coelica regna manent,
Patribus a nostris, in sacro carmine legis,
Regia rectogradis dicitur ista via.
Haec est vita bonis, nec non et norma salutis,
Arcus et arma piis, frigida tela malis.
Hanc nullus nolens, cupiens implebit et omnis:
Estque gravis gravibus, suavis et apta bonis.
Florigeri monachis [coeli jubet ista docetque] ostendit haec paradisi
Regula, lucifluum desiderare locum (concupisce locum).
Haec bene materno natos castigat amore,
Arguit erudiens, et sine felle monens.
Haec patienter eos tenero cum verbere nutrit,
Candida post obitum praemia multa dabit.
Pandit iter rectis, coelestia pandit amicis,
Currere ne pigeat, sed patienter eant.
Examinat vitas, mores componit et ornat.
Librat et aequiparat et moderando minat (et minuit moderans).
Adnihilat, parvum justum conflascit [ #sic,@# conflat] ut aurum.
Limat et examinat, et poliendo librat.
Omnibus est virga gracilis, moderatio justa,
Lima pia [pie] capiens, regna beata parans.
Arguit, obsecrat, increpat, atque libenter emendat.
Quos sibi germano foedere consociat.
Novit ad aeternum monachos perducere regnum
Et sociare choro dulciter angelico.
Quamvis haec socios coeli deducat ad alta,
Est tamen angustus callis, et | null | e9ba2cfe-d1f5-4c93-98db-9aff9fbae6fe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
arcta via,
Arcta pios celsi deducit ad atria regni,
Ampla malos putei mergit in ima nigri.
Nemo viam timeat monachorum intrare per arctam,
Ducunt ad astrigerum castra beata polum.
[Astrigero inducunt castra beata polo]
Ille poli poterit leviter conscendere celsa
Quem nocuo nulla pondere culpa gravat,
[Noxia quem nullo pondere culpa gravat.]
Aliger aethereus gravido cum corpore nullus
Verberat, aethereas saepe volando vias.
Nullus enim monachus peccati pondere pressus
Stelligeri poterit regna subire poli.
Omnis enim monachus lacrymis commissa lavare
Debet, et ulterius nulla lavanda pati.
Temperet interea monachi discretio mentem,
Et via per medium regia ducat cum.
Ut caveat dextram solers, timeatque sinistram,
Hortantur sacrae munia legis eum.
Tristia non timeat . . . . . . sed prospera mundi,
Scandere tum poterit, regna beata poli.
Quisquis amat rutilos sanctorum carpere fructus,
Actibus in cunctis consocietur eis.
Moribus ornatus, et casto corpore comptus,
Vivat, et a Domino semper amatus erit.
Sic [sit] tacitus, humilis, mitissimus, atque benignus
Sit patiens, sobrius, providus, atque pius,
Indolis et docilis, sapiens, ac mente pusillus
Conceptus, placidus, et bene cautus eat.
Excitet interea cordis compunctio sontem,
Qui sordes animae [mentis qui sordes] illuviesque lavet.
Chrismate perfuso lacrymarum fusio fonti
Aequiparat, maculas tergit ut ille nigras.
Tergit et ablutos paradisi rite colonos,
Efficit ut cives jam sine fine petat.
Qui jugiter laudes [lautas] possint persolvere grates,
Vivere cum Domino semper et esse suo.
Nihilominus Adhelmus Anglus, primum abbas,
post episcopus factus, in libro De laude sanctorum
a se edito, hujus S. Patris hoc modo meminit.
Imperium mundi florens cum Roma teneret,
Atque gubernaret regnorum septa per orbem,
Temporibus Faustus Benedictus claruit. Isdem
Quem Deus Ausoniae clemens indulserat auctor,
Ut populum Domini, vadentem tramite recto,
Ferret ad aeterni ductor vestigia regni.
Quem prius abstrusus saevis anfractibus error,
Trusit ad inferni torrentis tartara nigra,
Saepe tyrannorum contrivit templa priorum,
Qui Dominum lucis tenebroso corde negabant,
Mox illic figens victricia signa salutis
Sic miles Christi, devicto [ex] hoste triumphat.
Basilicam Domino restaurans aede renata,
Quis modus aut numerus, vel certe calculus index
Explanare valet virtutes illius amplas?
Quae modulum et numerum excedunt pro mole suorum,
Namque cadaveribus reddebat lumina functis,
Quae gelidae mortis per vim fortuna necarat ( #melius@# negarat)
Auditu surdos et claudos gressibus ornat,
Aegrotos vegetat, membrorum viribus augens,
Doemonis arma fugans, necnon et spicula frangens,
Hostibus explosis, restaurat saucia corda,
Iste capisterium rimarum fragmine ruptum
Innovat, ut nutrix lacrymarum flumina fudit,
Pestiferum calicem qui mortis pocula cinxit
Porrecta, rupit dextra per signa salutis.
Sic etiam Chalybem prolapsum gurgite Gothi,
Ad proprios iterum jussit remeare lacertos.
Primo qui statuit nostrae certamina vitae;
Qualiter optatam tentant coenobia normam.
Quoque modo properet directo tramite sanctus.
Ad superum scandens coelorum culmina cultor,
Cujus praeclaram pandens ab origine vitam,
Gregorius praesul chartis descripserat olim.
Donec aetheream [Aetheream donec] felix migraret in arcem.
Hujus alumnorum numero glomerantur ovantes,
Quos gerit in gremio fecunda Britannia cives.
A quo jam nobis baptismi gratia fluxit,
Atque magistrorum veneranda caterva cucurrit.
Parimodo in praeconio sororis ejus, beatae videlicet
Scholasticae, aliquantos eidem carmini taliter interserit
versiculos.
Tempore Gothorum, fulsit virguncula quaedam,
Quae proprium ex schola sumpsit Scholastica nomen.
Hanc Deus ubertim coelesti munere ditat,
Aurea virgineo lucrantem praemia voto.
De qua hoc praecipuum vitae ramusculus alma
Divulgare solet, latus qua tenditur orbis.
Quod fratrem sibimet germano foedere junctum,
Subnixis precibus gestit compellere virgo,
Quatenus acciperent [acciperet] sacrorum dulcia noctu
Fercula librorum, et sancti convivia verbi.
E quibus affatim saturantur pectora plebis,
Atque saginantur sanctorum corda virorum.
Sed fidus precibus frater non flectitur ullis,
Quinimo sanctam contempsit voce sororem.
Tunc Virgo Christum pulsabat corde benignum,
Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris:
Mox igitur coelum nimboso turbine totum,
Et convexa poli nigrescunt aethere furvo.
Murmura vasta tonant, flammis commista coruscis,
Et tremuit tellus magno tremebunda fragore.
Humida rorifluis humectant vellera guttis,
Irrigat et terram tenebrosis imbribus aer. | null | 88bc3e58-b263-44f3-9dc6-9bc8326b5c8c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Complentur valles, et larga fluenta redundant,
Tunc mansit nolens qui pridem sponte negavi
Quod germana petit, deplorans anxia curis.
Sic Deus auscultat devota mente rogantes,
Quamlibet a nullo solandi verba capessant,
Et haec quidam Adhelmus.
Ad extremum proprii clientes ipsius amantissimi
patroni nostri Benedicti, in praesentia pretiosissimi
corporis ejus apud Floriacum speciali gratia educati,
ad laudandum alumnum suum haud segnes apparuerunt:
in describenda duntaxat translatione sanctarum
ejus reliquiarum, nec non miraculis quae
per illum antiquis seu modernis temporibus Christus
operari dignatus est. Nos quoque pro modulo
nostrae possibilitatis, post praescripta quaedam ejus
miracula, in ipsius laude hoc aggressi opus, videamus
quibus adhuc sanctis possit aequiparari Patribus.
Aequetur sane viro forti Gedeoni, qui hostes
Israeliticae plebis praelio aggressurus, prius aram
Balaal de paterna exterminavit domo, nemusque illi
sacratum exstirpavit. Sic et iste fortis miles Christi,
aereis potestatibus bellum in Castro Cassino indicturus,
oraculum Apollinis evertit, lucum succidit,
ac fanum ejus, templum vivo praebuit esse Deo.
Samson ille virorum fortissimus, mirabilium ejus
invideat virtutibus. Ipse etenim pro avulsione oculorum,
dejecto solario, tria millia secum delevit
inimicorum; hic autem Deo amabilis Benedictus,
armis patientiae fultus, inimicum suum Florentium,
et devitavit vivum: et solarii ruina contritum, flevit
fuisse defunctum. Samson nervos et vincula, quibus
ipse ab inimicis alligatus erat, rupit ac si stupea fila;
mitis Pater Benedictus aliena, et, quod mirabilius est,
solo intuitu solvit ligamina. Tobias junior archangelum
Raphaelem, meruit itineris habere ducem;
beato Patri Benedicto duo angeli in figura juvenum
apparentes, ostendere ei viam qua ad castrum
Cassinum pergere deberet. Daniel vir desideriorum,
sagacitate astutae mentis, furtiva sacerdotum Beli
deprehendit convivia; strenuus Benedictus Spiritus
sancti iliustratus gratia, absentium fratrum sumptuosa
cognovit ac detexit convivia. Ille draconem
exstinxit, iste fugitivo fratri draconis speciem objecit,
et antiqui hostis, qui in serpente figuratur, callidas
persuasiones in ejus corde mortificavit. De
antiquis Patribus quibus aut aequalis miraculis, aut
excellentior fuerit, satis dictum. Nunc jam, Novi
Patres Testamenti perscrutantes, inspiciamus quos
aut potentia exaequet signorum, aut exuberet.
Petrus primus in apostolorum ordine primus ponatur
in hujus causae ratione, cui hunc inclytum confessorem
beatus papa Gregorius non dubitavit coaequare,
tam in itinere aquae quam in sanctimonialium
excommunicatione. At vero Doctori gentium illum
cooequat, cum, cognita divinitus Cassinensis coenobii
desolatione, animas habitatorum hujus loci eum
obtinuisse narrat, ita inquiens: Pauli vicem video
tenuisse Benedictum, cujus dum navis rerum omnium
jacturam pertulit, ipse in consolatione vitam
omnium qui eum comitabantur accepit. Ipse sane
egregius Praedicator scribit de se ter Dominum rogasse
ut auferretur ab eo stimulus carnis, nec impetrasse;
Gregorius vero narrat de hoc ter beato,
post edomitam vepribus ac urticis carnis tentationem,
tale quid deinceps eum nunquam sensisse. Martinus
ille toto orbe nominatissimus, hujus nostri Patris
haudquaquam invidet virtutibus; quem secum
gaudet regnare in coelestibus regni sedibus. Ille enim
ab Aniciano daemonem, qui ejus insederat cervicibus,
sola exsufflatione depulit. Iste duos monachos,
unum ictu virgae, alterum alapae incussione ab antiqui
hostis dominatione ruit. Brictium sibi derogantem,
absens Martinus audivit. Monachum superba in
cogitatu loquentem, providus Benedictus divinitus
intellexit. Ampulla sanctificatum a Martino oleum
continens, et in pavimentum marmore stratum
decidens, nequaquam confracta est. Vas vitreum
cum oleo propter inobedientiam a venerabili Benedicto,
per fenestram cellarii super molem lapidum
projici jussum, permansit illaesum.
Nec anachoretarum choro hic noster patronus
dispar invenitur. In signorum trophaeo, Macharius
ille mirabilis, orationi instans, aspexit doemonem in
veste forata, varia vitiorum eremitis ferentem pocula.
Quem interrogans! Ohe: major ait, quo vadis? Responsum
abillo accepit quod ad fratres iret et varios affectionum
gustus illis propinare vellet. Praecipuus monachorum
Benedictus, dum ad orationem pergeret,
eumdem antiquum hostem, in specie medici obvium
habuit; quo tenderet inquisivit. Ille respondit se ad
fratres ire, potionem illis dare velle. Macharius Theoctistum,
daemoniaca fraude vitiatum, suis exhortationibus
ad melioris vitae reduxit statum. Benedictus, ob
diaboli despectum, unum tantummodo seni ab eo venato
incussit colaphum, et continuo reddidit sanum.
Antonius inter anachoretas eximius, animam Pauli
eremitae primi vidit ab angelis ad coelum ferri:
sinceritas | null | 32ff2c80-f0d9-4d96-88b3-e522a27fdf15 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Patris Benedicti non solum sororis Scholasticae
spiritum in columbae specie vidit scandere
coelum: verum et Germani Capuani animam, in
sphaera ignea celsa penetrare polorum. Illi ipsi antiquissimo,
atque ideo primo eremitarum Eliae, quamvis
jam per obsecundantes sibi corvos sit aequatus,
videamus tamen utrum et in ejus translatione sit
non dispar a Deo judicatus. Elias enim curru igneo
raptus est in coelum. Amabilis Pater Benedictus,
via palliis strata ac innumeris corusca lampadibus,
alta conscendit polorum. Eliam dum tolleretur a
se, flens inclamabat Elyseus: #Pater mi, pater mi currus
Israel et auriga ejus. (IV Reg. II)
@#. Discipulis
venerabilis Benedicti, viam qua ad Dominum jucundus
ibat magister, mirantibus; astans vir clarus,
haud dubium quin angelus, haec verba consolationis
est effatus: Hac, inquit, via dilectus Domino, coelum
Benedictus ascendit. Hucusque quibus sanctis hic
beatus Pater noster Benedictus par apparuerit in
miraculis disputatum sit: nunc, ejus dilectores
succinctim disputando considerent in quibus signis
alios excellere credendus sit. Nam in eo quod adhuc
puerulus eremum petiit intrepidus, quodque carnis
incentiva sic edomuit in adolescentia, ut nulla deinceps
libidinis certamina, aut rarissima aut nulla aliorum
inveniuntur exempla. Quia vero eum quem terra post
obitum non tenuit, per impositionem Dominici corporis
sepulturae conclusit, et ligamina rustica solo in
intuitu solvit, fratribus quoque quibus se ad construendum
monasterium venturum esse praedixerat,
apparuit, universum mundum sub unius horae momento
conspexit, via palliis strata coelos conscendit, ut
pace omnium loquar sanctorum, nullum ei video
conferendum. Licet enim in transitu Eliae eum comparasse
visi sumus, hoc tamen humanis sensibus
excellentius fore creditur, quod hic amantissimus
Domini Benedictus, non subjectus aut raptus esse,
sed conscendisse perhibetur.
De caetero nos, qui, multa gravedine peccaminum
pressi, laudes tam magnifici Patris aggredi ausi sumus,
interim sileamus, quia mens sibi male conscia,
pavet se tanta attentasse praeconia. Unde hujus
alumni nostri, luce ipsa qua fruimur vitaque charioris,
sanctissimi Benedicti efflagitamus benevolentiam,
ut apud omnipotentis Dei mesericordiam
peccatorum nobis obtineat veniam, et per infinita
saecula sempiternam gloriam. Amen.
Sermo in festivitatibus S. Benedicti
In annuis terrenorum imperatorum natalitiis,
moris quondam fuit a subjectis regibus maxima eis
exhiberi donaria. Studebat igitur unusquisque
pro se; et ne alter in offerendis muneribus potior eo
videretur elaborabat. Quo exemplo, condecet unicuique
nostrum in solemnitatibus sanctorum placabilia
Deo offerre munera, et cui deest auri vel argenti
copia saltem devotionis praetendat obsequia,
fundat preces ad Dominum, ut suum rite dignetur
acceptare votum. Et quamvis #non@# sit #speciosa laus in
ore peccatoris (Eccli. XV)
@#, tamen unusquisque nostrum
studere debet ut, juxta Psalmographi monitum, #in sanctis ejus@#
laudet #Dominum (Psal. CL)
@#.
Quapropter amantissimi patroni nostri Benedicti mansueta
benignitate inducti, qua nos suis sanctis interventionibus
adjuvare non desistit, dignum duximus
universa quae de ipsius laude a diversis auctoribus
sparsim descripta sunt summatim in unum colligere,
et quasi quoddam munus nostrae servitutis,
in ejus sacris solemniis, licet exiguum, tamen fidele
persolvere, ut et apud quamplures laus ejus dilatata
patefiat, et qui omnia volumina auctorum habere
nequiverit, praeconia alumni sui in unum collecta
se invenisse gratuletur. Hoc ergo promissae rei erit
exordium.
Supernae dignatio majestatis, electos suos coelestibus
munerans donis, in terris quoque eximiis
laudum ditat praeconiis. Quae per servos suos,
summae scilicet eloquentiae viros, dilatans in populis,
quam magni apud se sint meriti facundis elucidari
praestat scriptis. Unde egregii meriti famulum
Benedictum tanto prae caeteris sanctae Ecclesiae Patribus
donavit privilegio, ut ejus vitae laudes non
quilibet scholasticorum, verum praecipuus doctorum,
Gregorius, sanctae sedis apostolicus, mellitis
dilatarit eloquiis, et multorum quidem sanctorum
duo aut tria defloravit miracula. Hujus autem qualis
ab ineunte aetate fuerit vita, quamque mirandum
habuerit transitum dulcissima promulgavit facundia.
In cujus Vitae libro, inter alia hujus sancti praeconia,
cum aliquibus antiquis Patribus aequiparat in
quibusdam miraculorum gestis: inter caeteros vero,
sancto prophetae Eliseo illum comparat in ferro quod
ex profundo aquae ab utrisque retractum memorat.
Verum nos, salva ipsi sancto papae Gregorio sua
auctoritate, liceat dicere ipsius sancti prophetae
Elisei gesta sancti Patris nostri Benedicti gestis
pene per omnia fore | null | 53742547-47c5-4d89-b10b-9d6b0cd66daf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
similia. Liceat igitur nobis aliquid
de ambobus, quasi concionando, sermocinari.
Interrogatus in Evangelio a discipulis Dominus de
adventu Eliae, respondit: #Elias jam venit (Matth.
XVII, 12)
@#; et paulo post: #Si vultis@# scire, Joannes #ipse
est Elias (Matth. XI, 14)
@#. Apparet itaque cujus meriti
Elias fuerit, cum Joanni aequatur, de quo ipsa
Veritas testatur quod #inter natos mulierum@# nemo #major@#
eo #surrexit (Matth. XI, 11)
@#. Is ergo cum rapiendus
esset a Domino in coelum, habens Eliseum
discipulum, monuit eum ut peteret quod vellet,
priusquam ipse transferretur. Ad haec ille: Pete,
ait, #ut fiat spiritus tuus duplex in me (IV Reg. II, 9)
@#.
Annuit ille, #si tamen me videris,@# inquit, #quando
tollar a te (Ibid., 10)
@#. Vidit igitur, et quae petiit
impetravit. Haec idcirco retulimus, ostendere volentes
quam magni meriti sanctus iste Pater noster
beatus existat Benedictus, cujus opera illi sunt per
omnia similia, qui spiritum Eliae, ac per Elisei videlicet,
cum actibus venerabilis Benedicti comparata,
in hunc modum visuntur se habentia. Eliseus,
post translationem magistri, pallio quod illi ceciderat
Jordanem divisit, et transiit (ibid., 14). Beatus
Pater Benedictus, dilectum discipulum suum Maurum
super aquas sui meriti virtute ambulare faciens,
Placidum puerum jam demersum ad vitam reduxit.
Quid horum praecellat non est hujus operis disserere,
maxime cum a venerabili Odone hoc miraculum,
Moysis operi in divisione maris Rubri comparatum,
propriam habeat expositionem. Hoc breviter intimasse
sufficiat per Eliseum unum in divisione aquae
patratum signum, per beatum Benedictum in collatione
aequoris ac salvatione fratris duplex apparuisse
beneficium. Ibi vestis cooperata est magistri, hic
ereptus puer melotam abbatis super se ferri, seque
ab ea aquis eripi conspexit. Revertenti Elyseo a
translatione Eliae, filii prophetarum etiam ab invito
exigunt ut dominum ejus quaerere eis liceat, ne
forte in unam vallium, aut in quemlibet montium
translatus lateat. Quaesierunt ergo, sed minime repererunt (IV Reg. II, 16, 17).
Econtra beatus Pater
Benedictus, pro Dei amore consortia linquens hominum
et concava petens rupium, a presbytero divinitus
monito, per defossa terrarum, per praerupta
quaesitus montium, et repertus; quod Pascha esset
est edoctus, et alimentis refectus. Ascendentem ad
montana Eliseum pueri cavillantes deridebant, dicentes: #Ascende, calve, ascende, calve
(IV Reg. II, 23)
@#.
Benedictum Patrem ad superna magis ac magis
animo suspirantem, daemones, qui utique in bonitate
infantes sunt, maledictis lacessebant, dicentes:
Maledicte, et non Benedicte, quid nobiscum habes?
quid nos persequeris? verum derisores pueros
egressi de silva ursi devoraverunt. Maledicos daemones
aeterni gehennae ignes perpetuo adurunt. Tribus
regibus, rege scilicet Israel et rege Juda cum
rege Edom, adversus regem Moabitarum expeditionem
agentibus, et siti laborantibus, jussit Eliseus in
siccato torrentis alveo facere fossas, e quibus aqua
progrediens, fatigatum satiavit exercitum (IV Reg.
III, 18). Venerabilis Benedictus monachis ex tribus
monasteriis a se constitutis, atque pro penuria
aquae ad se venientibus praecepit cavare rupem
super quam tres a se impositos invenissent lapides.
Quo facto fons continuo prodiit, qui hodieque in
rivum fluit (II Dialog. c. 5). Mulier quaedam, a creditore
viri sui jam defuncti calumniam patiens,
virum Dei adiit Eliseum, consilium ab eo simulque
auxilium expetens. Cujus meritis oleum quod mulier
se professa fuerat habere in tantum excrevit
ut et debitum creditori redderet, et ipsi, unde cum
filiis viveret, abundanter remaneret (IV Reg. IV, 6).
Eodem modo dilectum Domino Benedictum quidam
adiit, aere pressus alieno, duodeno scilicet solidorum
numero. Cui pius Pater subvenit, tredecim
solidos ei conferendo, quos divinitus susceperat;
dans in mandatis ut duodecim foeneratori redderet,
tertium decimum ad usus proprios retineret (II Dial.
c. 27). Itemque, vase vitreo petenti clerico, cum
oleo dato, ad ejus orationem, dolium vacuum ita
replevit, ut superexundans pavimentum madefaceret.
Elisei virtus Sunamitis filium ab inferis
orando, revocavit ad vitam. Venerabilis Benedicti
meritum | null | 4b04855e-ced4-447b-af27-cb0851852897 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rustici puerum sanctis precibus patri reddidit
vivum. Commorante Eliseo in Galgala, cum
filii prophetarum cum eo degentes mortiferum quid
degustassent coctum in olla, ipsius medicante manu
evaserunt mortis discrimina (IV Reg. IV, 40). Nihilominus
Pater Benedictus oblatum sibi a falsis
fratribus veneni poculum, per crucis signaculum,
redegit in nihilum. Puerum quoque qui flasconem
a fideli viro submissum furtim absconderat,
prophetico spiritu, pestem serpentis qui jam
illud vas intraverat, vitaret edocuit (II Dialog. per
totum). Tertia, in hoc uno Elisei facto, sancti Patris
nostri Benedicti virtus enituit, quando infectum
veneno panem, ne pestis ad plures serperet, per
corvum longe projecit.
Ecce quanti apud Dominum meriti rutilans monachorum
gemma existat Benedictus, luce clarius patet,
qui in uno illius actu, quem sanctus Spiritus duplici
vestierat dono, quadruplici effulsit miraculo:
in effuso scilicet veneno, in flascone cum serpente
detecto, in obediente corvo, in pane mortifero longius
projecto. In quibus mirabilibus quamvis et
aliis possit aequari Patribus, praecipue sancto Eliseo,
nostri tamen hoc solum exstitit propositio vitam
hujus sancti actibus conferre justi Elisei.
Nempe Eliseus de viginti panibus esum centum viris
praebuit, panisque superfuit (IV Reg. IV,
42, 44). Benedictus Dei famulus, fratribus inopia
laborantibus, collatione ducentorum modiorum farinae,
incertum unde advectae, divinitus subveniri
obtinuit. Laboranti Naaman Syro pestifera leprae
contagione, ab Eliseo praeceptum est ut lavaretur
septies in Jordane. Ivit igitur, lavit, et mundatus
ad Syriae regna regressus est (IV Reg. V, 10-19).
Puer autem quidam parvulus, elephantino morbo
percussus, ad Dei hominem Benedictum est adductus;
qui, pristina sanitate recepta, incolumis
remeavit ad propria. Alter quoque, qui haustu veneni
varietatem incurrerat cutis, per eumdem virum
Dei Benedictum antiquae redditus est formae.
Giezi puer viri Dei Elisei, per spiritum prophetiae
deprehensus suscepisse a Naaman vestes et munera,
ipsius etiam donatus est lepra (ibid., 22, 27).
Monachus quoque, hominis Dei Benedicti itidem
spiritu prophetico agnitus sanctimonialibus mappulas
accepisse ( #Vide totum librum Dialogorum Gregorii@# ),
sibique eas in sinum misisse; mox, confessa culpa,
non poena, sed indulgentissima donatus est venia.
De ferro, quod ex profundo aquae rediit, nobis tacendum,
ut summo praesuli Gregorio congruus honor
exhibeatur, qui hunc beatissimum Patrem nostrum
Benedictum, in hoc signo, huic sancto exaequavit
Eliseo. Porro, quod Eliseus consilia regis Syriae
prophetico spiritu regi Israel per internuntios
denuntiavit, assimilatur ei rei, cum venerabilis
Benedictus, ad fratres qui parietem construebant
mittens, monuit ut sibi caverent, quia malignus
spiritus insidians ad eos veniret.
Sane Eliseus a Syris obsessus angelorum exercitum,
sibi coelitus in auxilium missum, non videnti
ministro ostendit. Noster Benedictus, licet et in
dissimili re, simile quid egit, dum dilecto discipulo
suo Mauro immundum monstravit daemonem,
ab oratorio monachum educentem. Eliseus Syros
se obsidentes, excaecatos in Samariam ad regem
Israel deductos, non solum occidi non passus est,
verum pristino visui restituit, pane et aqua pavit,
atque ad sua redire permisit. Venerabilis Benedictus
saevientem Zallam, sibique pertinaciter
minitantem, solo visu terruit, cibo refecit;
et ut deinceps minus crudelis esset solo verbi
praecepto effecit. Eliseo praedicente regi Israel famem,
quae, Syris obsidentibus Samariam, populum
presserat, abundantiam frumenti secuturam, cum
unus ducum, super cujus manum rex incumbebat,
incredulus ac rebellis prophetae existeret, haec ab
eodem viro Dei audivit: #Videbis,@# inquit, #et exinde
non comedes (IV Reg. VII, 19)
@#. Qui in incredulitate
permanens, juxta verbum hominis Dei, sufficientiam
alimentorum vidit, et in introitu portarum oppressus
a populo interiit (ibid., 20). Haud multum
dispar huic causa exstitit, cum quidam clericus, a
daemonio per Benedictum Jesu Christi Domini famulum
liberatus, mandatum ab eo accepit ne carnem
comederet, neve ad sacros ordines accedere
auderet; quod si praesumeret, statim juri diaboli
manciparetur. Qui in quantum ejus jussa custodivit,
incolumis mansit. At ubi inobediens et quasi ori
Dei incredulus, sacris se ingessit ordinibus; mox
persuasus a daemone in eadem poena permansit
usque ad exitum vitae. Azaele, qui post regnavit in
Syria, | null | 82417c2d-55f5-4215-9b11-464122c19d58 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consulente Eliseum pro salute Benadad domini
sui, inter alia dixit vir Dei ad eum: #Scio,@# inquiens, #quae mala facturus sis filiis Israel: civitates
eorum munitas capies, praegnantes divides, infantes
gladio interficies
(IV Reg. VIII, 12)
@#. Pari modo rex
Gothorum, Totila, ad Dei hominem Benedictum veniens,
atque coram eo prostratus et ab ipso de terra
elevatus, haec sibi dicentem audivit: « Multa mala
facis, multa mala fecisti, jam tandem ab iniquitate
compescere. Et quidem Romam ingressurus es,
mare transiturus, novem annis regnabis, decimo
morieris. »
Et licet, ut jam praedictum est, nostrae non fuerit
intentionis nisi ut actus sancti Patris nostri Benedicti
cum actibus solummodo beati conferremus
Elisaei, tamen, quia mentio regis Totilae opportunam
praebuit occasionem, congruum visum est de
quodam alio sancto propheta dignum memoria
retexere verbum, quod collatum assimilari possit
uni operum hujus inclyti confessoris. Denique uxor
Jeroboam, qui peccare fecit Israel, consultura pro
filio suo aegrotante Achiam prophetam, qui caligantibus
prae senectute oculis videre non poterat, adiit,
mutato habitu, ne agnosceretur quae esset. Quam
venientem venerabilis propheta non carnalibus,
sed spiritualibus intuens oculis, ait ad eam: #Ingredere,
uxor Jeroboam; quare te esse aliam simulas? (III Reg. XIV, 6.)
@#
Huic rei illud est simillimum quod
cum regi Totilae nuntiatum foret virum Domini Benedictum
prophetiae habere spiritum, hoc ipsum
experiri volens, se quidem ad eum venturum esse
mandavit. Misit autem spatharium suum, cui Rigo
nomen erat, regiis indutum indumentis, cum magna
obsequentum caterva, ut tam ex vestimentis quam
ex ducum obsequiis rex putaretur. Cui advenienti
occurrens Dei famulus, adhuc longius constituto,
clamans imperavit: « Pone, fili, pone hoc quod
portas; non est tuum. » Quo cum rubore ad dominum
suum reverso, ipse Totila, per semetipsum ad
Dei hominem accessit, et quae praedicta sunt prophetae
verba ab eo audivit.
Verum nos ad nostrum redeamus Eliseum, nostrum
utique, quia cujus opera sancti Patris nostri
Benedicti operibus sunt similia hunc nos prae caeteris
prophetis dignum ducimus dilectione praecipua.
Ultimum ergo ejus miraculorum cum uno, sed nequaquam
extremo, mirabilium venerabilis Benedicti
comparemus. Nam cum idem servus Dei, e praesenti
excessisset vita, post non longum tempus, quidam
sepelientes hominem, visis latronibus, projecerunt
cadaver in sepulcro Elisei. Cujus tactu mox mortuus
surgens, ad propria rediit. Per beatissimum
quoque Benedictum, ac ejus venerabilem sororem
Scholasticam, dum ab Italiae partibus, eorum sacratissima
ossa gaudenti inveherentur Galliae, duo
mortui vitae sunt redditi. Et haec quidem quae retulimus
beato Patri nostro Benedicto, et sancto prophetae
Eliseo communia sunt. Veremur equidem ne
a quolibet amatorum hujus egregii confessoris nobis
objiciatur quod, dum eum laudibus extollere cupimus,
extenuasse visi simus, cum eum uni solummodo
prophetae comparavimus. Verum, quisquis
ille erit, sciat, et hoc sibi responsum esse deputet,
non nos illum cuilibet ex prophetis, sed illi ipsum
exaequasse in quo duplex Eliae requievit spiritus. Et
ne objectio ista praevaleat, succinctim, si placet,
coaequetur tam novis quam antiquis Patribus:
in restauratione videlicet capisterii, Joanni dilecto
Domini, qui fragmenta gemmarum conjunxit
in solidum; in conversatione eremi a pueritia,
Eliae, vel Baptistae Joanni; in dimissione
praelationis, Samueli, seu ipsi Baptistae Joanni,
qui, summo progenitus sacerdote, maluit eremi
deserta incolere quam sacerdotii principatum tenere;
in prophetia destructionis monasterii sui, seu
subversionis Romanae urbis, Isaiae, vel potius
Jeremiae, qui ruinam urbis Hierosolymarum duplici
planxit alphabeto. Domini quoque sui videlicet
Redemptoris omnium Jesu Christi imitatus exemplum
in hoc facto est: etenim benignus Jesus odientis
se Hierosolymae civitatis eversionem lacrymans
praedixit. Ejus autem verus famulus Benedictus,
dilectae sibi habitationis domicilia, divinitus eversioni
gentium tradita, deflens ac ingemiscens praenuntiavit.
Enimvero, Eliam corvi quondam pavere ministri,
beatum Benedictum Patrem iter agentem sunt
circumvolantes secuti. Eliae ad solos ciborum ministraverunt
usus; Benedicto Patri non solum in
transportatione venenati panis, verum etiam in
comitatu servierunt itineris. Comparetur, quia dignum
est, in legislatione Moysi. Quamvis a Moyse
uni tantummodo genti lex data sit; a venerabili
Patre ubicunque, per tribus, per linguas, | null | 279c01d7-8fca-45b4-b532-be76006f52df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
per nationes
electi Dei dilatati, sunt paterna mansuetudine
filii appellati, ut suavi iugo Christi colla submittant
admonentur.
Et haec quidam a nobis abbreviato modo loquendi
dicta fautoribus tam inclyti confessoris, oramus,
haud quaquam displiceant. Caeterum ea quae a beato
Gregorio descripta sunt, ejus relinquimus excellentiae.
Hoc de nobis, procul dubio profitentes nequaquam
gloriam santi Patris nostris laudibus eo propagari
quo eam promulgavit dulcis eloquentia hujus
praesulis. Qui videlicet beatus papa (S. Gregorius),
uti Joannes, majoris ejus Vitae descriptor, testatur,
missis Anglorum genti praedicatoribus, hujus mansuetissimi
legislatoris institutionem, post sanctum
evangelium, praecipue observandum tradidit. Quique
in Dialogo suo, post explanationem Vitae ipsius
sanctissimi Patris, quam secundo posuit loco, in
tertio volumine, capituto XVI, quasi quae memoria
excessisent, quaedam de ipso intulit. Dum de quodam
sancto viro, Martino nomine, loqueretur, ita inquiens:
« Hic vir Domini, haud dubium quin Martinus,
cum prius in eodem monte se contulit, necdum
clauso specu babitans, catena sibi ferrea pedem
ligavit, eamque saxo ex parte altera affixit; ne ultra
ei liceret progredi quam catenae ejusdem quantitas
tendebatur. Quod vir vitae venerabilis Benedictus
audiens, cujus superius memoriam feci, ei per discipulum
suum mandare curavit: Si servus Dei es, non
te teneat catena ferrea, sed catena Christi. Ad
quam vocem protinus Martinus eamdem compedem
solvit. Sed nunquam postmodum solutum tetendit
pedem ultra locum quo hunc tendere ligatum consueverat. »
In quarto quoque volumine, dum de exitu
loqueretur animarum, miraculum quod in Vita ipsius
legislatoris nostri Benedicti descripserat, quodque
pro sui magnitudine apud infirmorum mentes in
dubium fortassis devenire poterat, recapitulando
inferens aliud quod minime retulerat, subjunxit.
Ait enim capitulo octavo ita: « In secundo hujus
operis libro jam praefatus sum quod vir venerabilis
Benedictus, sicut a fidelibus ejus discipulis agnovi,
longe a Capuana urbe positus, Germani ejusdem
urbis episcopi animam nocte media in globo igneo
ad coelum ferri ab angelis aspexit. Qui eamdem
quoque ascendentem animam intuens, mentis laxato
sinu, quasi sub uno solis radio, cunctum in suis
oculis mundum collectum vidit. Eisdem quoque discipulis
beati Benedicti narrantibus, didici quia duo
nobiles viri atque exterioribus studiis eruditi, germani
fratres, quorum unus Speciosus, alter vero
Gregorius dicebatur, ejus se regulae in sancta conversatione
tradiderunt. Quos isdem venerabilis
Pater in monasterio quod juxta Terracinensem
urbem construxerat fecit habitare; qui multas
quidem pecunias in hoc mundo possederunt, sed
cuncta pauperibus pro animarum suarum redemptione
largiti sunt, et in eodem monasterio permanserunt.
Quorum unus, scilicet Speciosus, dum pro
utilitate monasterii juxta Capuanam urbem missus
fuisset, die quadam frater ejus Gregorius, cum fratribus
ad mensam sedens atque convescens, per
spiritum sublevatus aspexit et vidit Speciosi germani
sui animam, tam longe a se positi, de corpore exire.
Quod mox fratribus indicavit, et cucurrit. Jamque,
eumdem fratrem suum sepultum reperit, quem tamen
ea hora qua viderat exiisse de corpore invenit. »
Verumtamen a quodam hujus loci sapientium, cui
Gausbertus nomen, haud mediocriter studiis a pueritia
liberaliter imbuto artium, hujus modi praefatiuncula
Vitae hujus eximii Patris, superaddita
est:
Germine, doctrina, meritis ac nomine clari
Abbatis vitam continet iste liber.
Quem Deus, aeterna faciens in sede potentem,
Haeredem proprii nominis esse dedit.
Nam fuit, est, et erit Benedictus jure vocatus:
Ut relegens ejus gesta, probare vales.
De quibus, ut nulli dubitare liceret homonum;
Eximium testem promeruere sui.
Romanus sed enim praesul super aethera notus,
Gregorius, mundo haec compublicavit ovans.
Schemate quae dialogico variavit honeste,
Lectori sermo gratior unde foret.
Tum sequitur munus nobis divinitus actum
Corporis ejusdem Patris, et ore ducis.
Cujus ab exortu decoratur Nursia mater;
Miratur puerum quem pie Roma nutrix;
Provectu cujus veneratur Sublacus antrum,
Pastoris fructus, sed Beneventus habet.
Florida Floriacus membra, de nomine, fundus
Aurelianensis, ast tegit ecce solo.
Gallia, plaude satis, tanto donata patrono.
Ejus et exemplis te super astra leva.
Gloria, Christe, tibi, tali qui stemmate servos
Nobilitas proprios, sicque paterne foves.
Sane post beatum Gregorium, Faustus vitae sancti
Mauri conscriptor, miraculum quoddam a benigno
Patre nostro Benedicto patratum | null | 452e045f-c4fc-4359-beb3-5205005d0d5d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, sed ab eodem
pontifice praetermissum, hoc modo refert: Quodam
tempore S. Benedictus a quodam nobilissimo secundum
saeculi dignitatem viro exoratus est ut ad domum
ejus dignaretur per semetipsum accedere, quo
uxorem ejus ac filium, quem nuper enixa fuerat, a
daemonio quo gravissime pariter vexabantur suis
sanctis meritis et orationibus liberaret. At sanctus
Domini, pro eo quod ei familiaris pro aliquibus operibus
ab eo religiose gestis existeret, ire non distulit,
eosque integerrime sanitati restituit.
Dehinc Marcus quidam poeta, ad eumdem venerabilem
Benedictum veniens ejusque magisterio se
committens, aliqua in ejus laude, Levita ipsius, versibus
exaravit, quae ita se habent.
CAP. I.-- #De oratorio quod S. Pater Benedictus in summo monte condidit, ubi sacrificabat Jovi erronea paganitas.@#
Caeca profanatas coleret dum turba figuras,
Et manibus factos crederet esse deos,
Templa ruinosis his olim struxerat aris
Quaeis dabat obsceno sacra cruenta Jovi.
Sed jussus veniens, et eremo sistitur alta,
Purgavit sanctus hunc Benedictus humum,
Sculptaque confractis dejecit marmora signis,
Et templum vivo praebuit esse Deo.
Huc properet coelos optat qui cernere apertos,
Et hic memor et votum [servet votum], semita dura pium.
Semper difficili quaeruntur magna labore,
Arctam semper habet vita beata viam.
Hunc ego dum pressus, progressus fasce subissem,
Depositum sensi pondus abesse mihi.
Credo quod et felix vita fruar insuper illa,
Ores pro Marco si, Benedicte, tuo.
Hunc plebs stulta locum quondam vocitaverat arcem,
Marmoreisque sacrum fecerat esse deis.
Quem tunc si vero signasset nomine quisquam,
Tartareum potuit jure vocare chaos.
Ad quem caecatis errantes mentibus ibant,
Improba mortifero reddere vota Jovi.
Sed, puto, perversae culmen signaverat aulae.
Nomine nunc arcis, templa moderna vocant.
In quibus aeternae damnorum porta gehennae,
Arxque modo vitae est quae fuit ante necis.
De qua stelligeri pulsatur janua coeli,
Dum canit angelicis turba beata modis.
De qua colloqueris vir, o Benedicte, Tonanti,
Monticola, et sacri dux eremita chori.
CAP. II.-- #De angelis qui ostenderunt ei viam qua pergere deberet.@#
Ad quam tu ex alio monitus cum monte venires,
Per deserta tibi dux fuit ipse Deus.
Namque duos juvenes bivium perduxit ad omne,
Qui te firmarent quod sequereris iter.
Hic quoque viventi justorum dixerat uni,
His, tu, parce locis, alter amicus adest.
CAPUT III.-- #De tribus corvis quos alere solitus erat, qui eum a Sublacu usque Beneventum, per quinquaginta fere milliaria, sunt secuti.@#
Credeque ficta loqui, nisi ternis solus abiret.
Tres subito corvi promeruere sequi.
Hic quoque te clamant populos qui teste requirunt,
Exspectas noctis cum pia festa sacrae.
Qui velut orbati, raucis, tibi flere loquelis
Instant convictu quod caruere tuo.
Te sibi sublato tenebris mons Coelius horret,
Et pollet nebulis concolor ipse suis.
CAPUT V.-- #De monachis qui, ex tribus monasteteriis pro necessitate aquae ad eum collecti, meruerunt ex petra aquam ubertim manantem adipisci.@#
Moerent, et largis distillant fluctibus antra,
Cumque suis plangunt arida lustra feris.
Ast tunc perdocto scopuli cessere rubique,
Siccaque mirandas terra retexit aquas.
Certum est mons Christi quod montibus imperet ipsis
Subjectis pedibus, mons caput ipse tuis.
Ut summum, tu sancte Pater, vegetere cacumen,
Submisso tumidam vertice planat humum,
Neve fatigentur qui te, Benedicte, requirunt,
Molliter obliquum ponit ubique latus.
Nunc mons ipse tamen juste tibi reddit honorem,
Qui meruit tantum, te decorante, bonum.
Arida tu cujus, hortis componis amoenis,
Nudaque fecundo palmite saxa tegis.
Mirantur montes, scopula [scopuli], freta nunc sua dona,
Pomiferisque viret silva decora comis.
Sic hominum celeres in fructum dirigis artus,
Sicca salutifero flumine corda rigans.
Sic, rogo, nunc spinas, in frugem verte malignas,
Quae macerant Marci pectora bruta tui.
Et haec quidem Marcus in Praeconio spiritalis doctoris
sui metrice lusit. Post eum Paulus sacri coenobii
Cassinensis monachus, in Historia Romana
libro decimo sexto, taliter hujus sancti Patris nostri
facit mentionem: « His ipsis temporibus, procul
dubio quibus Belisarius patricius Vandalos in
Africa bello domuit, apud Castrum Cassinum, post
solitariam vitam, sancto degens coenobio, | null | 6860c2fa-7b5e-4756-8fd1-82e3db6d96e6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
stupendis
beatissimus Pater Benedictus, nec minus futurorum
praescius, radiabat virtutibus. Porro in Historia
gentis suae, hoc est Longobardorum, vitam ejusdem
nostri post Dominum protectoris elegiaco metro
describere disponens, hoc sumpsit exordium. Justiniani
Augusti temporibus, qui Romanum imperium
felici sorte rexit, qui et bella prospere gessit, et in
causis civilibus mirificus exstitit, beatissimus Benedictus
prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab
urbe Roma quadraginta millibus abest, et postea in
Castro Cassino quod Harum appellatur, et magnae
vitae meritis, et apostolicis virtutibus effulsit. Cujus
vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in
suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque
Paulus, ipsius sanctissimi Patris monachus, pro
parvitate ingenii mei, ad honorem tanti Patris singula
ejus miracula, per singula disticha, elegiaco
metro hoc modo contexui:
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos?
Virtutum cumulos ordiar unde tuos?
Euge, beate Pater, meritum qui nomine prodis!
Fulgida lux saecli, euge, beate Pater!
Nursia, plaude satis, tanto sublimis alumno,
Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!
O puerile decus transcendens moribus annos,
Exsuperansque senes, o puerile decus!
Flos, paradise, tuus despexit florida mundi,
Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.
Vas pedagoga tulit confractum, pectore tristi
Laeta reformatum vas pedagoga tulit.
Urbe vocamen habens, tyronem cautibus abdit
Fert pietatis opem, Urbe vocamen habens.
Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis,
Cognita, Christe, tibi, laudibus antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfert tribus impiger annis,
Temnis amore Dei, frigora, flabra, nives.
Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur,
Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat
Nilminus alma fides, signat adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem,
Abstemium pascens, orgia rite colit.
Pabula grata ferunt avidi ad spelaea subulci,
Pectoribus laetis, pabula grata ferunt;
Ignis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes,
Carneus aethereo, ignis ab igne perit.
Pestis iniqua latens, oculo est deprehensa sagaci,
Non tulit arma crucis, pestis iniqua latens.
Lenia flagra vagam sistunt modestimine [moderamine] mentem
Excludunt pestem, lenia flagra vagam.
Unda perennis aquae, nativo e marmore manat,
Arida corda rigat unda perennis aquae.
Gurgitis ima Chalybs capulo divulse petisti,
Deseris alta petens, gurgitis ima Calybs.
Jussa paterna gerens dilapsus currit in aequor,
Currit vectus aquis, jussa paterna gerens.
Praebuit unda viam, prompto ad praecepta magistri,
Cursoris ignaro, praebuit unda viam.
Tu quoque, parve puer, raperis nec occidis (mergeris) undis,
Testis ades verax, tu quoque, parve puer.
Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis
Tartareis flammis perfida corda gemunt.
Fert alimenta Corax digitis oblata malignis;
Dira procul jussus, fert alimenta Corax.
Pectora sacra dolent inimicum labe peremptum.
Discipuli excessum pectora sacra dolent.
Liris amoena petens ducibus comitaris opimis,
Coelitus attraheris, lyris amoena petens.
Anguis inique furis loco [luco] spoliatus et aris;
Amissis populis, anguis inique furis.
Improbe sessor abi, sine dentur marmora muris;
Cogeris imperio, improbe sessor abi.
Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,
Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.
Dum struitur paries, lacerantur viscera fratris,
Sospes adest frater, dum struitur paries.
Abdita facta patent, patulo produntur edaces,
Muneris accepti, abdita facta patent.
Saeve tyranne, tuae frustrantur retia fraudis,
Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae.
Moenia celsa Neumae nullo subruentur ab hoste,
Turbo ait, evertet, moenia celsa Neumae
Plecteris hoste gravi ne lites munus ad aram,
Munus fers dum aris, plecteris hoste gravi.
Omnia septa gregis, praescitum est, tradita genti,
Gens eadem reparat, omnia septa gregis.
Fraudis amice puer suaso captaris ab hydro,
Hydro non caperis, fraudis amice puer.
Mens tumefacta, sile, tacita ne carpe videntem,
Cuncta patent vati, mens tumefacta, sile.
Pellitur atra fames delatis coelitus escis,
Nilhominus mentis, pellitur atra fames.
Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens,
Quod pervisa mones, | null | 2b763592-c11c-4c3d-84c7-b17132b552ab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pectora cuncta stupent
Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur,
Intersunt sacris, vocis ad imperium
Tellus hiulca sinu, corpus propellit humanum,
Jussa tenet corpus, tellus hiulca sinu.
Perfidus ille draco mulcet properare fugacem,
Sistit iter vetitum perfidus ille draco.
Exitiale malum capitis decussit honorem,
Id procul imperiis, exitiale malum.
Fulva metalla pius nec habet, promittit egenti:
Coelitus excepit fulva metalla pius.
Tu miserande, cutem variant cui fella colubrae,
Incolumem recipit, te miserante, cutem.
Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt:
Illaesum servant aspera saxa vitrum.
Cur, o proconde, times stillam praebere Lechiti?
Dolia, cerne, fluunt, cur, o proconde, times?
Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?
Qui semper metuis, unde medela tibi?
Ah! lacrymande senex, hostili concidis ictu,
Ictu sed resipis, ah! lacrymande senex.
Barbara lora manus ignaras criminis arcent,
Sponte sua fugiunt, barbara lora manus.
Ille superbus equo reboans clamore minaci,
Stratus humi recubat, ille superbus equo.
Colla paterna ferunt exstincti viscera nati,
Viventem natum colla paterna ferunt.
Omnia vincit amor, vicit soror imbre beata:
Somnus abest oculis, omnia vincit amor.
Simplicitate placens instar petit alta columbae;
Regna poli petit, simplicitate placens.
O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis!
Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!
Flammeus orbis habet justum super aethera nantem,
Quem pius jussit [ussit] amor, flammeus orbis habet.
Ter vocitatus adest testis novitatis habendus,
Charus amore patris ter vocitatus adest.
Dux bone, bella monens, exemplis pectora firmas:
Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.
Congrua signa dedit, vitae consortia linquens,
Ad vitam properans, congrua signa dedit.
Psalmicen assiduus, nunquam dabat otia plectro,
Sacra canens obiit, psalmicen assiduus.
Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem,
Gloria par retinet, mens quibus una fuit.
Splendida visa via est, facibus stipata coruscis:
Qua sacer ascendit, splendida visa via est.
Rupea septa petens, nacta est errore salutem:
Errorem evasit, rupea septa petens.
Poemata [carmina] parva dedit, famulus pro munere supplex,
Exsul, inops, tenuis, poemata [carmina] parva dedit.
Sint precor apta tibi, coelestis tramitis index,
O Benedicte Pater, sint, precor, apta tibi.
Hymnum quoque singula ejusdem Patris miracula
continentem, metro Iambico Archilochio, ita
texuimus:
Fratres, alacri pectore
Venite, concentu pari:
Fruamur hujus inclytae
Festivitatis gaudiis.
Hac Benedictus aurea
Ostensor arcti tramitis,
Ad regna conscendit Pater,
Captans laborum praemia.
Effulsit ut sidus novum
Mundana pellens nubila;
Resplenduit prodigiis,
Ventura saeclo praecinens.
Laturus esum pluribus
Sanis, reformat vasculum.
Arctumque dans ergastulum,
Exstinxit ignes ignibus.
Fregit veneni bajulam
Crucis per arma, cymbiam:
Coercuit mentem vagam
Leni flagello corporis.
Funduntur amnes rupibus
Redit Chalybs e gurgite
Hostem ruina conterit,
Cedit fremens leo grave:
Immota fit moles levis
Rogus migrat phantasticus:
Fractum revisit sospitas,
Excessus absentum patet.
Rector vafer [deprehenderis] depraenderis,
Inique possessor, fugis:
Futura praenoscimini,
Arcana cor non contingit.
Fundatur aedes eminus,
Tellus vomit cadavera
Dracone frenator fugax,
Aether pluit numismata.
Vitrum resistit cautibus,
Manant olivo dolia;
Vinctum resolvit visio,
Vitam receptans funera.
Tanti potestas luminis
Voto sororis vincitur
Quo plus amat quis, plus valet
Enare quam cernit polo.
Non ante seclis cognitum.
Noctu jubar effulgurat [refulgurat];
Quo totus orbis cernitur,
Flamnisque subvehi pius.
Haec instar . . . . . nectaris
Miranda, plectro claruit:
Nam pinxit apte lineam
Vitae sacrae sequacibus.
Jam dux alumni sat potens,
Adsis gregis suspiriis,
Gliscat bonis, hydrum cavens,
Sit callis ut sequax tui.
Porro desolationem ipsius sacratissimi Montis
Cassini, quam beatus Pater Benedictus, multo ante
spiritalibus praeviderat oculis, nec non restaurationem
ejus, brevissimo narrandi genere curavit
manifestare. At vero translationi sacratissimi corporis
ejusdem sancti Patris ac sororis ejus Scholasticae,
ad hunc venerabilem locum Floriacum,
licet invitus, in ipsa Longobardorum Historia testimonium
praebuit (Paulus Cassinensis). Quae omnia
quia in primo libro Miraculorum pene | null | fd9670c9-186e-4206-8c53-8436f18fcb7d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipsius verbis
exarata sunt, nos interim succincto genere narrandi
praelibasse sufficiat. Illud sane non reticendum
quia Deo amabilis abbas Odo in laude ejusdem
Patris sermonem facunda edidit eloquentia, et in
sermone quem de sancto conscripsit Martino hujus
non siluit praeconia. Smaragdus quoque, expositionem
in ipsius regulam commentatus, hos praemisit
versiculos:
Quisquis ad aeternum mavult conscendere regnum,
Debet ad astrigerum mente subire polum,
Relligione pia, vitae perquirere callem,
Scandere quo valeat aurea regna celer,
Est monachis sancti Benedicti regula Patris
Perfectis, plana, suavis, et ampla via,
Aspera, sed pueris, nec non tyronibus arcta
Quos aluit gremio lactea vita diu.
Haec est sancta via, praelucida semita coeli;
Carpere quam cupiunt castra beata Dei.
Admonet haec monachos sublimis regula cunctos,
Ut rebus careant, regna superna petant,
Propria dimittant, habeant ut propria cuncta,
Prospera quae sociis coelica regna manent,
Patribus a nostris, in sacro carmine legis,
Regia rectogradis dicitur ista via.
Haec est vita bonis, nec non et norma salutis,
Arcus et arma piis, frigida tela malis.
Hanc nullus nolens, cupiens implebit et omnis:
Estque gravis gravibus, suavis et apta bonis.
Florigeri monachis [coeli jubet ista docetque] ostendit haec paradisi
Regula, lucifluum desiderare locum (concupisce locum).
Haec bene materno natos castigat amore,
Arguit erudiens, et sine felle monens.
Haec patienter eos tenero cum verbere nutrit,
Candida post obitum praemia multa dabit.
Pandit iter rectis, coelestia pandit amicis,
Currere ne pigeat, sed patienter eant.
Examinat vitas, mores componit et ornat.
Librat et aequiparat et moderando minat (et minuit moderans).
Adnihilat, parvum justum conflascit [ #sic,@# conflat] ut aurum.
Limat et examinat, et poliendo librat.
Omnibus est virga gracilis, moderatio justa,
Lima pia [pie] capiens, regna beata parans.
Arguit, obsecrat, increpat, atque libenter emendat.
Quos sibi germano foedere consociat.
Novit ad aeternum monachos perducere regnum
Et sociare choro dulciter angelico.
Quamvis haec socios coeli deducat ad alta,
Est tamen angustus callis, et arcta via,
Arcta pios celsi deducit ad atria regni,
Ampla malos putei mergit in ima nigri.
Nemo viam timeat monachorum intrare per arctam,
Ducunt ad astrigerum castra beata polum.
[Astrigero inducunt castra beata polo]
Ille poli poterit leviter conscendere celsa
Quem nocuo nulla pondere culpa gravat,
[Noxia quem nullo pondere culpa gravat.]
Aliger aethereus gravido cum corpore nullus
Verberat, aethereas saepe volando vias.
Nullus enim monachus peccati pondere pressus
Stelligeri poterit regna subire poli.
Omnis enim monachus lacrymis commissa lavare
Debet, et ulterius nulla lavanda pati.
Temperet interea monachi discretio mentem,
Et via per medium regia ducat cum.
Ut caveat dextram solers, timeatque sinistram,
Hortantur sacrae munia legis eum.
Tristia non timeat . . . . . . sed prospera mundi,
Scandere tum poterit, regna beata poli.
Quisquis amat rutilos sanctorum carpere fructus,
Actibus in cunctis consocietur eis.
Moribus ornatus, et casto corpore comptus,
Vivat, et a Domino semper amatus erit.
Sic [sit] tacitus, humilis, mitissimus, atque benignus
Sit patiens, sobrius, providus, atque pius,
Indolis et docilis, sapiens, ac mente pusillus
Conceptus, placidus, et bene cautus eat.
Excitet interea cordis compunctio sontem,
Qui sordes animae [mentis qui sordes] illuviesque lavet.
Chrismate perfuso lacrymarum fusio fonti
Aequiparat, maculas tergit ut ille nigras.
Tergit et ablutos paradisi rite colonos,
Efficit ut cives jam sine fine petat.
Qui jugiter laudes [lautas] possint persolvere grates,
Vivere cum Domino semper et esse suo.
Nihilominus Adhelmus Anglus, primum abbas,
post episcopus factus, in libro De laude sanctorum
a se edito, hujus S. Patris hoc modo meminit.
Imperium mundi florens cum Roma teneret,
Atque gubernaret regnorum septa per orbem,
Temporibus Faustus Benedictus claruit. Isdem
Quem Deus Ausoniae clemens indulserat auctor,
Ut populum Domini, vadentem tramite recto,
Ferret ad aeterni ductor vestigia regni.
Quem prius abstrusus saevis anfractibus error,
Trusit ad inferni torrentis tartara nigra,
Saepe tyrannorum contrivit templa priorum,
Qui Dominum lucis tenebroso corde negabant,
Mox illic figens victricia | null | 3483e756-cb01-42a6-a34b-6aa156faa8db | latin_170m_raw | null | None | None | None |
signa salutis
Sic miles Christi, devicto [ex] hoste triumphat.
Basilicam Domino restaurans aede renata,
Quis modus aut numerus, vel certe calculus index
Explanare valet virtutes illius amplas?
Quae modulum et numerum excedunt pro mole suorum,
Namque cadaveribus reddebat lumina functis,
Quae gelidae mortis per vim fortuna necarat ( #melius@# negarat)
Auditu surdos et claudos gressibus ornat,
Aegrotos vegetat, membrorum viribus augens,
Doemonis arma fugans, necnon et spicula frangens,
Hostibus explosis, restaurat saucia corda,
Iste capisterium rimarum fragmine ruptum
Innovat, ut nutrix lacrymarum flumina fudit,
Pestiferum calicem qui mortis pocula cinxit
Porrecta, rupit dextra per signa salutis.
Sic etiam Chalybem prolapsum gurgite Gothi,
Ad proprios iterum jussit remeare lacertos.
Primo qui statuit nostrae certamina vitae;
Qualiter optatam tentant coenobia normam.
Quoque modo properet directo tramite sanctus.
Ad superum scandens coelorum culmina cultor,
Cujus praeclaram pandens ab origine vitam,
Gregorius praesul chartis descripserat olim.
Donec aetheream [Aetheream donec] felix migraret in arcem.
Hujus alumnorum numero glomerantur ovantes,
Quos gerit in gremio fecunda Britannia cives.
A quo jam nobis baptismi gratia fluxit,
Atque magistrorum veneranda caterva cucurrit.
Parimodo in praeconio sororis ejus, beatae videlicet
Scholasticae, aliquantos eidem carmini taliter interserit
versiculos.
Tempore Gothorum, fulsit virguncula quaedam,
Quae proprium ex schola sumpsit Scholastica nomen.
Hanc Deus ubertim coelesti munere ditat,
Aurea virgineo lucrantem praemia voto.
De qua hoc praecipuum vitae ramusculus alma
Divulgare solet, latus qua tenditur orbis.
Quod fratrem sibimet germano foedere junctum,
Subnixis precibus gestit compellere virgo,
Quatenus acciperent [acciperet] sacrorum dulcia noctu
Fercula librorum, et sancti convivia verbi.
E quibus affatim saturantur pectora plebis,
Atque saginantur sanctorum corda virorum.
Sed fidus precibus frater non flectitur ullis,
Quinimo sanctam contempsit voce sororem.
Tunc Virgo Christum pulsabat corde benignum,
Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris:
Mox igitur coelum nimboso turbine totum,
Et convexa poli nigrescunt aethere furvo.
Murmura vasta tonant, flammis commista coruscis,
Et tremuit tellus magno tremebunda fragore.
Humida rorifluis humectant vellera guttis,
Irrigat et terram tenebrosis imbribus aer.
Complentur valles, et larga fluenta redundant,
Tunc mansit nolens qui pridem sponte negavi
Quod germana petit, deplorans anxia curis.
Sic Deus auscultat devota mente rogantes,
Quamlibet a nullo solandi verba capessant,
Et haec quidam Adhelmus.
Ad extremum proprii clientes ipsius amantissimi
patroni nostri Benedicti, in praesentia pretiosissimi
corporis ejus apud Floriacum speciali gratia educati,
ad laudandum alumnum suum haud segnes apparuerunt:
in describenda duntaxat translatione sanctarum
ejus reliquiarum, nec non miraculis quae
per illum antiquis seu modernis temporibus Christus
operari dignatus est. Nos quoque pro modulo
nostrae possibilitatis, post praescripta quaedam ejus
miracula, in ipsius laude hoc aggressi opus, videamus
quibus adhuc sanctis possit aequiparari Patribus.
Aequetur sane viro forti Gedeoni, qui hostes
Israeliticae plebis praelio aggressurus, prius aram
Balaal de paterna exterminavit domo, nemusque illi
sacratum exstirpavit. Sic et iste fortis miles Christi,
aereis potestatibus bellum in Castro Cassino indicturus,
oraculum Apollinis evertit, lucum succidit,
ac fanum ejus, templum vivo praebuit esse Deo.
Samson ille virorum fortissimus, mirabilium ejus
invideat virtutibus. Ipse etenim pro avulsione oculorum,
dejecto solario, tria millia secum delevit
inimicorum; hic autem Deo amabilis Benedictus,
armis patientiae fultus, inimicum suum Florentium,
et devitavit vivum: et solarii ruina contritum, flevit
fuisse defunctum. Samson nervos et vincula, quibus
ipse ab inimicis alligatus erat, rupit ac si stupea fila;
mitis Pater Benedictus aliena, et, quod mirabilius est,
solo intuitu solvit ligamina. Tobias junior archangelum
Raphaelem, meruit itineris habere ducem;
beato Patri Benedicto duo angeli in figura juvenum
apparentes, ostendere ei viam qua ad castrum
Cassinum pergere deberet. Daniel vir desideriorum,
sagacitate astutae mentis, furtiva sacerdotum Beli
deprehendit convivia; strenuus Benedictus Spiritus
sancti iliustratus gratia, absentium fratrum sumptuosa
cognovit ac detexit convivia. Ille draconem
exstinxit, iste fugitivo fratri draconis speciem objecit,
et antiqui hostis, qui in serpente figuratur, callidas
persuasiones in ejus corde mortificavit. De
antiquis Patribus quibus aut aequalis miraculis, aut
excellentior fuerit, satis dictum. Nunc jam, Novi
Patres Testamenti perscrutantes, inspiciamus quos
aut potentia exaequet signorum, aut exuberet | null | 7c0bb4fa-31f7-46a2-a445-ff0faf0a4057 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Petrus primus in apostolorum ordine primus ponatur
in hujus causae ratione, cui hunc inclytum confessorem
beatus papa Gregorius non dubitavit coaequare,
tam in itinere aquae quam in sanctimonialium
excommunicatione. At vero Doctori gentium illum
cooequat, cum, cognita divinitus Cassinensis coenobii
desolatione, animas habitatorum hujus loci eum
obtinuisse narrat, ita inquiens: Pauli vicem video
tenuisse Benedictum, cujus dum navis rerum omnium
jacturam pertulit, ipse in consolatione vitam
omnium qui eum comitabantur accepit. Ipse sane
egregius Praedicator scribit de se ter Dominum rogasse
ut auferretur ab eo stimulus carnis, nec impetrasse;
Gregorius vero narrat de hoc ter beato,
post edomitam vepribus ac urticis carnis tentationem,
tale quid deinceps eum nunquam sensisse. Martinus
ille toto orbe nominatissimus, hujus nostri Patris
haudquaquam invidet virtutibus; quem secum
gaudet regnare in coelestibus regni sedibus. Ille enim
ab Aniciano daemonem, qui ejus insederat cervicibus,
sola exsufflatione depulit. Iste duos monachos,
unum ictu virgae, alterum alapae incussione ab antiqui
hostis dominatione ruit. Brictium sibi derogantem,
absens Martinus audivit. Monachum superba in
cogitatu loquentem, providus Benedictus divinitus
intellexit. Ampulla sanctificatum a Martino oleum
continens, et in pavimentum marmore stratum
decidens, nequaquam confracta est. Vas vitreum
cum oleo propter inobedientiam a venerabili Benedicto,
per fenestram cellarii super molem lapidum
projici jussum, permansit illaesum.
Nec anachoretarum choro hic noster patronus
dispar invenitur. In signorum trophaeo, Macharius
ille mirabilis, orationi instans, aspexit doemonem in
veste forata, varia vitiorum eremitis ferentem pocula.
Quem interrogans! Ohe: major ait, quo vadis? Responsum
abillo accepit quod ad fratres iret et varios affectionum
gustus illis propinare vellet. Praecipuus monachorum
Benedictus, dum ad orationem pergeret,
eumdem antiquum hostem, in specie medici obvium
habuit; quo tenderet inquisivit. Ille respondit se ad
fratres ire, potionem illis dare velle. Macharius Theoctistum,
daemoniaca fraude vitiatum, suis exhortationibus
ad melioris vitae reduxit statum. Benedictus, ob
diaboli despectum, unum tantummodo seni ab eo venato
incussit colaphum, et continuo reddidit sanum.
Antonius inter anachoretas eximius, animam Pauli
eremitae primi vidit ab angelis ad coelum ferri:
sinceritas Patris Benedicti non solum sororis Scholasticae
spiritum in columbae specie vidit scandere
coelum: verum et Germani Capuani animam, in
sphaera ignea celsa penetrare polorum. Illi ipsi antiquissimo,
atque ideo primo eremitarum Eliae, quamvis
jam per obsecundantes sibi corvos sit aequatus,
videamus tamen utrum et in ejus translatione sit
non dispar a Deo judicatus. Elias enim curru igneo
raptus est in coelum. Amabilis Pater Benedictus,
via palliis strata ac innumeris corusca lampadibus,
alta conscendit polorum. Eliam dum tolleretur a
se, flens inclamabat Elyseus: #Pater mi, pater mi currus
Israel et auriga ejus. (IV Reg. II)
@#. Discipulis
venerabilis Benedicti, viam qua ad Dominum jucundus
ibat magister, mirantibus; astans vir clarus,
haud dubium quin angelus, haec verba consolationis
est effatus: Hac, inquit, via dilectus Domino, coelum
Benedictus ascendit. Hucusque quibus sanctis hic
beatus Pater noster Benedictus par apparuerit in
miraculis disputatum sit: nunc, ejus dilectores
succinctim disputando considerent in quibus signis
alios excellere credendus sit. Nam in eo quod adhuc
puerulus eremum petiit intrepidus, quodque carnis
incentiva sic edomuit in adolescentia, ut nulla deinceps
libidinis certamina, aut rarissima aut nulla aliorum
inveniuntur exempla. Quia vero eum quem terra post
obitum non tenuit, per impositionem Dominici corporis
sepulturae conclusit, et ligamina rustica solo in
intuitu solvit, fratribus quoque quibus se ad construendum
monasterium venturum esse praedixerat,
apparuit, universum mundum sub unius horae momento
conspexit, via palliis strata coelos conscendit, ut
pace omnium loquar sanctorum, nullum ei video
conferendum. Licet enim in transitu Eliae eum comparasse
visi sumus, hoc tamen humanis sensibus
excellentius fore creditur, quod hic amantissimus
Domini Benedictus, non subjectus aut raptus esse,
sed conscendisse perhibetur.
De caetero nos, qui, multa gravedine peccaminum
pressi, laudes tam magnifici Patris aggredi ausi sumus,
interim sileamus, quia mens sibi male conscia,
pavet se tanta attentasse praeconia. Unde hujus
alumni nostri, luce ipsa qua fruimur vitaque charioris,
sanctissimi Benedicti efflagitamus benevolentiam,
ut apud omnipotentis Dei mesericordiam
peccatorum nobis obtineat veniam, et per infinita
saecula sempiternam gloriam. Amen. | null | 8106157c-b757-4a5b-99c0-d47092d3a1be | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CAP. I.-- #De oratorio quod S. Pater Benedictus in summo monte condidit, ubi sacrificabat Jovi erronea paganitas.@#
Caeca profanatas coleret dum turba figuras,
Et manibus factos crederet esse deos,
Templa ruinosis his olim struxerat aris
Quaeis dabat obsceno sacra cruenta Jovi.
Sed jussus veniens, et eremo sistitur alta,
Purgavit sanctus hunc Benedictus humum,
Sculptaque confractis dejecit marmora signis,
Et templum vivo praebuit esse Deo.
Huc properet coelos optat qui cernere apertos,
Et hic memor et votum [servet votum], semita dura pium.
Semper difficili quaeruntur magna labore,
Arctam semper habet vita beata viam.
Hunc ego dum pressus, progressus fasce subissem,
Depositum sensi pondus abesse mihi.
Credo quod et felix vita fruar insuper illa,
Ores pro Marco si, Benedicte, tuo.
Hunc plebs stulta locum quondam vocitaverat arcem,
Marmoreisque sacrum fecerat esse deis.
Quem tunc si vero signasset nomine quisquam,
Tartareum potuit jure vocare chaos.
Ad quem caecatis errantes mentibus ibant,
Improba mortifero reddere vota Jovi.
Sed, puto, perversae culmen signaverat aulae.
Nomine nunc arcis, templa moderna vocant.
In quibus aeternae damnorum porta gehennae,
Arxque modo vitae est quae fuit ante necis.
De qua stelligeri pulsatur janua coeli,
Dum canit angelicis turba beata modis.
De qua colloqueris vir, o Benedicte, Tonanti,
Monticola, et sacri dux eremita chori.
CAP. II.-- #De angelis qui ostenderunt ei viam qua pergere deberet.@#
Ad quam tu ex alio monitus cum monte venires,
Per deserta tibi dux fuit ipse Deus.
Namque duos juvenes bivium perduxit ad omne,
Qui te firmarent quod sequereris iter.
Hic quoque viventi justorum dixerat uni,
His, tu, parce locis, alter amicus adest.
CAPUT III.-- #De tribus corvis quos alere solitus erat, qui eum a Sublacu usque Beneventum, per quinquaginta fere milliaria, sunt secuti.@#
Credeque ficta loqui, nisi ternis solus abiret.
Tres subito corvi promeruere sequi.
Hic quoque te clamant populos qui teste requirunt,
Exspectas noctis cum pia festa sacrae.
Qui velut orbati, raucis, tibi flere loquelis
Instant convictu quod caruere tuo.
Te sibi sublato tenebris mons Coelius horret,
Et pollet nebulis concolor ipse suis.
CAPUT V.-- #De monachis qui, ex tribus monasteteriis pro necessitate aquae ad eum collecti, meruerunt ex petra aquam ubertim manantem adipisci.@#
Moerent, et largis distillant fluctibus antra,
Cumque suis plangunt arida lustra feris.
Ast tunc perdocto scopuli cessere rubique,
Siccaque mirandas terra retexit aquas.
Certum est mons Christi quod montibus imperet ipsis
Subjectis pedibus, mons caput ipse tuis.
Ut summum, tu sancte Pater, vegetere cacumen,
Submisso tumidam vertice planat humum,
Neve fatigentur qui te, Benedicte, requirunt,
Molliter obliquum ponit ubique latus.
Nunc mons ipse tamen juste tibi reddit honorem,
Qui meruit tantum, te decorante, bonum.
Arida tu cujus, hortis componis amoenis,
Nudaque fecundo palmite saxa tegis.
Mirantur montes, scopula [scopuli], freta nunc sua dona,
Pomiferisque viret silva decora comis.
Sic hominum celeres in fructum dirigis artus,
Sicca salutifero flumine corda rigans.
Sic, rogo, nunc spinas, in frugem verte malignas,
Quae macerant Marci pectora bruta tui.
Et haec quidem Marcus in Praeconio spiritalis doctoris
sui metrice lusit. Post eum Paulus sacri coenobii
Cassinensis monachus, in Historia Romana
libro decimo sexto, taliter hujus sancti Patris nostri
facit mentionem: « His ipsis temporibus, procul
dubio quibus Belisarius patricius Vandalos in
Africa bello domuit, apud Castrum Cassinum, post
solitariam vitam, sancto degens coenobio, stupendis
beatissimus Pater Benedictus, nec minus futurorum
praescius, radiabat virtutibus. Porro in Historia
gentis suae, hoc est Longobardorum, vitam ejusdem
nostri post Dominum protectoris elegiaco metro
describere disponens, hoc sumpsit exordium. Justiniani
Augusti temporibus, qui Romanum imperium
felici sorte rexit, qui et bella prospere gessit, et in
causis civilibus mirificus exstitit, beatissimus Benedictus
prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab
urbe Roma quadraginta millibus abest, et postea in
Castro Cassino quod Harum appellatur, et magnae
vitae meritis, et apostolicis virtutibus effulsit. Cujus
vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in
suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego | null | fe109468-8805-41f4-a2da-4726ed19839d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quoque
Paulus, ipsius sanctissimi Patris monachus, pro
parvitate ingenii mei, ad honorem tanti Patris singula
ejus miracula, per singula disticha, elegiaco
metro hoc modo contexui:
Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos?
Virtutum cumulos ordiar unde tuos?
Euge, beate Pater, meritum qui nomine prodis!
Fulgida lux saecli, euge, beate Pater!
Nursia, plaude satis, tanto sublimis alumno,
Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!
O puerile decus transcendens moribus annos,
Exsuperansque senes, o puerile decus!
Flos, paradise, tuus despexit florida mundi,
Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.
Vas pedagoga tulit confractum, pectore tristi
Laeta reformatum vas pedagoga tulit.
Urbe vocamen habens, tyronem cautibus abdit
Fert pietatis opem, Urbe vocamen habens.
Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis,
Cognita, Christe, tibi, laudibus antra sonant.
Frigora, flabra, nives perfert tribus impiger annis,
Temnis amore Dei, frigora, flabra, nives.
Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur,
Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.
Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat
Nilminus alma fides, signat adesse dapes.
Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem,
Abstemium pascens, orgia rite colit.
Pabula grata ferunt avidi ad spelaea subulci,
Pectoribus laetis, pabula grata ferunt;
Ignis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes,
Carneus aethereo, ignis ab igne perit.
Pestis iniqua latens, oculo est deprehensa sagaci,
Non tulit arma crucis, pestis iniqua latens.
Lenia flagra vagam sistunt modestimine [moderamine] mentem
Excludunt pestem, lenia flagra vagam.
Unda perennis aquae, nativo e marmore manat,
Arida corda rigat unda perennis aquae.
Gurgitis ima Chalybs capulo divulse petisti,
Deseris alta petens, gurgitis ima Calybs.
Jussa paterna gerens dilapsus currit in aequor,
Currit vectus aquis, jussa paterna gerens.
Praebuit unda viam, prompto ad praecepta magistri,
Cursoris ignaro, praebuit unda viam.
Tu quoque, parve puer, raperis nec occidis (mergeris) undis,
Testis ades verax, tu quoque, parve puer.
Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis
Tartareis flammis perfida corda gemunt.
Fert alimenta Corax digitis oblata malignis;
Dira procul jussus, fert alimenta Corax.
Pectora sacra dolent inimicum labe peremptum.
Discipuli excessum pectora sacra dolent.
Liris amoena petens ducibus comitaris opimis,
Coelitus attraheris, lyris amoena petens.
Anguis inique furis loco [luco] spoliatus et aris;
Amissis populis, anguis inique furis.
Improbe sessor abi, sine dentur marmora muris;
Cogeris imperio, improbe sessor abi.
Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,
Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.
Dum struitur paries, lacerantur viscera fratris,
Sospes adest frater, dum struitur paries.
Abdita facta patent, patulo produntur edaces,
Muneris accepti, abdita facta patent.
Saeve tyranne, tuae frustrantur retia fraudis,
Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae.
Moenia celsa Neumae nullo subruentur ab hoste,
Turbo ait, evertet, moenia celsa Neumae
Plecteris hoste gravi ne lites munus ad aram,
Munus fers dum aris, plecteris hoste gravi.
Omnia septa gregis, praescitum est, tradita genti,
Gens eadem reparat, omnia septa gregis.
Fraudis amice puer suaso captaris ab hydro,
Hydro non caperis, fraudis amice puer.
Mens tumefacta, sile, tacita ne carpe videntem,
Cuncta patent vati, mens tumefacta, sile.
Pellitur atra fames delatis coelitus escis,
Nilhominus mentis, pellitur atra fames.
Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens,
Quod pervisa mones, pectora cuncta stupent
Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur,
Intersunt sacris, vocis ad imperium
Tellus hiulca sinu, corpus propellit humanum,
Jussa tenet corpus, tellus hiulca sinu.
Perfidus ille draco mulcet properare fugacem,
Sistit iter vetitum perfidus ille draco.
Exitiale malum capitis decussit honorem,
Id procul imperiis, exitiale malum.
Fulva metalla pius nec habet, promittit egenti:
Coelitus excepit fulva metalla pius.
Tu miserande, cutem variant cui fella colubrae,
Incolumem recipit, te miserante, cutem.
Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt:
Illaesum servant aspera saxa vitrum.
Cur, o proconde, times stillam praebere Lechiti | null | 32e2342b-a1ac-4286-917b-7c54e27da1c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
?
Dolia, cerne, fluunt, cur, o proconde, times?
Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?
Qui semper metuis, unde medela tibi?
Ah! lacrymande senex, hostili concidis ictu,
Ictu sed resipis, ah! lacrymande senex.
Barbara lora manus ignaras criminis arcent,
Sponte sua fugiunt, barbara lora manus.
Ille superbus equo reboans clamore minaci,
Stratus humi recubat, ille superbus equo.
Colla paterna ferunt exstincti viscera nati,
Viventem natum colla paterna ferunt.
Omnia vincit amor, vicit soror imbre beata:
Somnus abest oculis, omnia vincit amor.
Simplicitate placens instar petit alta columbae;
Regna poli petit, simplicitate placens.
O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis!
Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!
Flammeus orbis habet justum super aethera nantem,
Quem pius jussit [ussit] amor, flammeus orbis habet.
Ter vocitatus adest testis novitatis habendus,
Charus amore patris ter vocitatus adest.
Dux bone, bella monens, exemplis pectora firmas:
Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.
Congrua signa dedit, vitae consortia linquens,
Ad vitam properans, congrua signa dedit.
Psalmicen assiduus, nunquam dabat otia plectro,
Sacra canens obiit, psalmicen assiduus.
Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem,
Gloria par retinet, mens quibus una fuit.
Splendida visa via est, facibus stipata coruscis:
Qua sacer ascendit, splendida visa via est.
Rupea septa petens, nacta est errore salutem:
Errorem evasit, rupea septa petens.
Poemata [carmina] parva dedit, famulus pro munere supplex,
Exsul, inops, tenuis, poemata [carmina] parva dedit.
Sint precor apta tibi, coelestis tramitis index,
O Benedicte Pater, sint, precor, apta tibi.
Hymnum quoque singula ejusdem Patris miracula
continentem, metro Iambico Archilochio, ita
texuimus:
Fratres, alacri pectore
Venite, concentu pari:
Fruamur hujus inclytae
Festivitatis gaudiis.
Hac Benedictus aurea
Ostensor arcti tramitis,
Ad regna conscendit Pater,
Captans laborum praemia.
Effulsit ut sidus novum
Mundana pellens nubila;
Resplenduit prodigiis,
Ventura saeclo praecinens.
Laturus esum pluribus
Sanis, reformat vasculum.
Arctumque dans ergastulum,
Exstinxit ignes ignibus.
Fregit veneni bajulam
Crucis per arma, cymbiam:
Coercuit mentem vagam
Leni flagello corporis.
Funduntur amnes rupibus
Redit Chalybs e gurgite
Hostem ruina conterit,
Cedit fremens leo grave:
Immota fit moles levis
Rogus migrat phantasticus:
Fractum revisit sospitas,
Excessus absentum patet.
Rector vafer [deprehenderis] depraenderis,
Inique possessor, fugis:
Futura praenoscimini,
Arcana cor non contingit.
Fundatur aedes eminus,
Tellus vomit cadavera
Dracone frenator fugax,
Aether pluit numismata.
Vitrum resistit cautibus,
Manant olivo dolia;
Vinctum resolvit visio,
Vitam receptans funera.
Tanti potestas luminis
Voto sororis vincitur
Quo plus amat quis, plus valet
Enare quam cernit polo.
Non ante seclis cognitum.
Noctu jubar effulgurat [refulgurat];
Quo totus orbis cernitur,
Flamnisque subvehi pius.
Haec instar . . . . . nectaris
Miranda, plectro claruit:
Nam pinxit apte lineam
Vitae sacrae sequacibus.
Jam dux alumni sat potens,
Adsis gregis suspiriis,
Gliscat bonis, hydrum cavens,
Sit callis ut sequax tui.
Porro desolationem ipsius sacratissimi Montis
Cassini, quam beatus Pater Benedictus, multo ante
spiritalibus praeviderat oculis, nec non restaurationem
ejus, brevissimo narrandi genere curavit
manifestare. At vero translationi sacratissimi corporis
ejusdem sancti Patris ac sororis ejus Scholasticae,
ad hunc venerabilem locum Floriacum,
licet invitus, in ipsa Longobardorum Historia testimonium
praebuit (Paulus Cassinensis). Quae omnia
quia in primo libro Miraculorum pene ipsius verbis
exarata sunt, nos interim succincto genere narrandi
praelibasse sufficiat. Illud sane non reticendum
quia Deo amabilis abbas Odo in laude ejusdem
Patris sermonem facunda edidit eloquentia, et in
sermone quem de sancto conscripsit Martino hujus
non siluit praeconia. Smaragdus quoque, expositionem
in ipsius regulam commentatus, hos praemisit
versiculos:
Quisquis ad aeternum mavult conscendere regnum,
Debet ad astrigerum mente subire polum,
Relligione pia, vitae perquirere callem,
Scandere quo valeat aurea regna celer,
Est monachis sancti Benedicti regula Patris
Perfectis, plana, suavis, et ampla via,
Aspera, sed pueris, nec non tyronibus arcta
Quos aluit gremio lactea vita diu | null | 5fdb0a87-ea1b-4c72-84f6-b05dd490d42c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Haec est sancta via, praelucida semita coeli;
Carpere quam cupiunt castra beata Dei.
Admonet haec monachos sublimis regula cunctos,
Ut rebus careant, regna superna petant,
Propria dimittant, habeant ut propria cuncta,
Prospera quae sociis coelica regna manent,
Patribus a nostris, in sacro carmine legis,
Regia rectogradis dicitur ista via.
Haec est vita bonis, nec non et norma salutis,
Arcus et arma piis, frigida tela malis.
Hanc nullus nolens, cupiens implebit et omnis:
Estque gravis gravibus, suavis et apta bonis.
Florigeri monachis [coeli jubet ista docetque] ostendit haec paradisi
Regula, lucifluum desiderare locum (concupisce locum).
Haec bene materno natos castigat amore,
Arguit erudiens, et sine felle monens.
Haec patienter eos tenero cum verbere nutrit,
Candida post obitum praemia multa dabit.
Pandit iter rectis, coelestia pandit amicis,
Currere ne pigeat, sed patienter eant.
Examinat vitas, mores componit et ornat.
Librat et aequiparat et moderando minat (et minuit moderans).
Adnihilat, parvum justum conflascit [ #sic,@# conflat] ut aurum.
Limat et examinat, et poliendo librat.
Omnibus est virga gracilis, moderatio justa,
Lima pia [pie] capiens, regna beata parans.
Arguit, obsecrat, increpat, atque libenter emendat.
Quos sibi germano foedere consociat.
Novit ad aeternum monachos perducere regnum
Et sociare choro dulciter angelico.
Quamvis haec socios coeli deducat ad alta,
Est tamen angustus callis, et arcta via,
Arcta pios celsi deducit ad atria regni,
Ampla malos putei mergit in ima nigri.
Nemo viam timeat monachorum intrare per arctam,
Ducunt ad astrigerum castra beata polum.
[Astrigero inducunt castra beata polo]
Ille poli poterit leviter conscendere celsa
Quem nocuo nulla pondere culpa gravat,
[Noxia quem nullo pondere culpa gravat.]
Aliger aethereus gravido cum corpore nullus
Verberat, aethereas saepe volando vias.
Nullus enim monachus peccati pondere pressus
Stelligeri poterit regna subire poli.
Omnis enim monachus lacrymis commissa lavare
Debet, et ulterius nulla lavanda pati.
Temperet interea monachi discretio mentem,
Et via per medium regia ducat cum.
Ut caveat dextram solers, timeatque sinistram,
Hortantur sacrae munia legis eum.
Tristia non timeat . . . . . . sed prospera mundi,
Scandere tum poterit, regna beata poli.
Quisquis amat rutilos sanctorum carpere fructus,
Actibus in cunctis consocietur eis.
Moribus ornatus, et casto corpore comptus,
Vivat, et a Domino semper amatus erit.
Sic [sit] tacitus, humilis, mitissimus, atque benignus
Sit patiens, sobrius, providus, atque pius,
Indolis et docilis, sapiens, ac mente pusillus
Conceptus, placidus, et bene cautus eat.
Excitet interea cordis compunctio sontem,
Qui sordes animae [mentis qui sordes] illuviesque lavet.
Chrismate perfuso lacrymarum fusio fonti
Aequiparat, maculas tergit ut ille nigras.
Tergit et ablutos paradisi rite colonos,
Efficit ut cives jam sine fine petat.
Qui jugiter laudes [lautas] possint persolvere grates,
Vivere cum Domino semper et esse suo.
Nihilominus Adhelmus Anglus, primum abbas,
post episcopus factus, in libro De laude sanctorum
a se edito, hujus S. Patris hoc modo meminit.
Imperium mundi florens cum Roma teneret,
Atque gubernaret regnorum septa per orbem,
Temporibus Faustus Benedictus claruit. Isdem
Quem Deus Ausoniae clemens indulserat auctor,
Ut populum Domini, vadentem tramite recto,
Ferret ad aeterni ductor vestigia regni.
Quem prius abstrusus saevis anfractibus error,
Trusit ad inferni torrentis tartara nigra,
Saepe tyrannorum contrivit templa priorum,
Qui Dominum lucis tenebroso corde negabant,
Mox illic figens victricia signa salutis
Sic miles Christi, devicto [ex] hoste triumphat.
Basilicam Domino restaurans aede renata,
Quis modus aut numerus, vel certe calculus index
Explanare valet virtutes illius amplas?
Quae modulum et numerum excedunt pro mole suorum,
Namque cadaveribus reddebat lumina functis,
Quae gelidae mortis per vim fortuna necarat ( #melius@# negarat)
Auditu surdos et claudos gressibus ornat,
Aegrotos vegetat, membrorum viribus augens,
Doemonis arma fugans, necnon et spicula frangens,
Hostibus explosis, restaurat saucia corda,
Iste capisterium rimarum fragmine ruptum
Innovat, ut nutrix lacrymarum flumina fudit,
Pestiferum calicem qui mortis pocula cinxit
Porrecta, rupit dextra per | null | 9d4e26af-3cbd-46e8-b2c5-22863c818ef7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
signa salutis.
Sic etiam Chalybem prolapsum gurgite Gothi,
Ad proprios iterum jussit remeare lacertos.
Primo qui statuit nostrae certamina vitae;
Qualiter optatam tentant coenobia normam.
Quoque modo properet directo tramite sanctus.
Ad superum scandens coelorum culmina cultor,
Cujus praeclaram pandens ab origine vitam,
Gregorius praesul chartis descripserat olim.
Donec aetheream [Aetheream donec] felix migraret in arcem.
Hujus alumnorum numero glomerantur ovantes,
Quos gerit in gremio fecunda Britannia cives.
A quo jam nobis baptismi gratia fluxit,
Atque magistrorum veneranda caterva cucurrit.
Parimodo in praeconio sororis ejus, beatae videlicet
Scholasticae, aliquantos eidem carmini taliter interserit
versiculos.
Tempore Gothorum, fulsit virguncula quaedam,
Quae proprium ex schola sumpsit Scholastica nomen.
Hanc Deus ubertim coelesti munere ditat,
Aurea virgineo lucrantem praemia voto.
De qua hoc praecipuum vitae ramusculus alma
Divulgare solet, latus qua tenditur orbis.
Quod fratrem sibimet germano foedere junctum,
Subnixis precibus gestit compellere virgo,
Quatenus acciperent [acciperet] sacrorum dulcia noctu
Fercula librorum, et sancti convivia verbi.
E quibus affatim saturantur pectora plebis,
Atque saginantur sanctorum corda virorum.
Sed fidus precibus frater non flectitur ullis,
Quinimo sanctam contempsit voce sororem.
Tunc Virgo Christum pulsabat corde benignum,
Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris:
Mox igitur coelum nimboso turbine totum,
Et convexa poli nigrescunt aethere furvo.
Murmura vasta tonant, flammis commista coruscis,
Et tremuit tellus magno tremebunda fragore.
Humida rorifluis humectant vellera guttis,
Irrigat et terram tenebrosis imbribus aer.
Complentur valles, et larga fluenta redundant,
Tunc mansit nolens qui pridem sponte negavi
Quod germana petit, deplorans anxia curis.
Sic Deus auscultat devota mente rogantes,
Quamlibet a nullo solandi verba capessant,
Et haec quidam Adhelmus.
Ad extremum proprii clientes ipsius amantissimi
patroni nostri Benedicti, in praesentia pretiosissimi
corporis ejus apud Floriacum speciali gratia educati,
ad laudandum alumnum suum haud segnes apparuerunt:
in describenda duntaxat translatione sanctarum
ejus reliquiarum, nec non miraculis quae
per illum antiquis seu modernis temporibus Christus
operari dignatus est. Nos quoque pro modulo
nostrae possibilitatis, post praescripta quaedam ejus
miracula, in ipsius laude hoc aggressi opus, videamus
quibus adhuc sanctis possit aequiparari Patribus.
Aequetur sane viro forti Gedeoni, qui hostes
Israeliticae plebis praelio aggressurus, prius aram
Balaal de paterna exterminavit domo, nemusque illi
sacratum exstirpavit. Sic et iste fortis miles Christi,
aereis potestatibus bellum in Castro Cassino indicturus,
oraculum Apollinis evertit, lucum succidit,
ac fanum ejus, templum vivo praebuit esse Deo.
Samson ille virorum fortissimus, mirabilium ejus
invideat virtutibus. Ipse etenim pro avulsione oculorum,
dejecto solario, tria millia secum delevit
inimicorum; hic autem Deo amabilis Benedictus,
armis patientiae fultus, inimicum suum Florentium,
et devitavit vivum: et solarii ruina contritum, flevit
fuisse defunctum. Samson nervos et vincula, quibus
ipse ab inimicis alligatus erat, rupit ac si stupea fila;
mitis Pater Benedictus aliena, et, quod mirabilius est,
solo intuitu solvit ligamina. Tobias junior archangelum
Raphaelem, meruit itineris habere ducem;
beato Patri Benedicto duo angeli in figura juvenum
apparentes, ostendere ei viam qua ad castrum
Cassinum pergere deberet. Daniel vir desideriorum,
sagacitate astutae mentis, furtiva sacerdotum Beli
deprehendit convivia; strenuus Benedictus Spiritus
sancti iliustratus gratia, absentium fratrum sumptuosa
cognovit ac detexit convivia. Ille draconem
exstinxit, iste fugitivo fratri draconis speciem objecit,
et antiqui hostis, qui in serpente figuratur, callidas
persuasiones in ejus corde mortificavit. De
antiquis Patribus quibus aut aequalis miraculis, aut
excellentior fuerit, satis dictum. Nunc jam, Novi
Patres Testamenti perscrutantes, inspiciamus quos
aut potentia exaequet signorum, aut exuberet.
Petrus primus in apostolorum ordine primus ponatur
in hujus causae ratione, cui hunc inclytum confessorem
beatus papa Gregorius non dubitavit coaequare,
tam in itinere aquae quam in sanctimonialium
excommunicatione. At vero Doctori gentium illum
cooequat, cum, cognita divinitus Cassinensis coenobii
desolatione, animas habitatorum hujus loci eum
obtinuisse narrat, ita inquiens: Pauli vicem video
tenuisse Benedictum, cujus dum navis rerum omnium
jacturam pertulit, ipse in consolatione vitam
omnium qui eum comitabantur accepit. Ipse sane
egregius Praedicator scribit de se ter Dominum rogasse
ut auferretur ab eo stimulus carnis, nec impetrasse;
Gregorius vero narrat de hoc ter beato,
post edomitam vepribus ac urticis | null | 7b8571f3-e532-4cdf-a9ca-645f4f3cebe7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
carnis tentationem,
tale quid deinceps eum nunquam sensisse. Martinus
ille toto orbe nominatissimus, hujus nostri Patris
haudquaquam invidet virtutibus; quem secum
gaudet regnare in coelestibus regni sedibus. Ille enim
ab Aniciano daemonem, qui ejus insederat cervicibus,
sola exsufflatione depulit. Iste duos monachos,
unum ictu virgae, alterum alapae incussione ab antiqui
hostis dominatione ruit. Brictium sibi derogantem,
absens Martinus audivit. Monachum superba in
cogitatu loquentem, providus Benedictus divinitus
intellexit. Ampulla sanctificatum a Martino oleum
continens, et in pavimentum marmore stratum
decidens, nequaquam confracta est. Vas vitreum
cum oleo propter inobedientiam a venerabili Benedicto,
per fenestram cellarii super molem lapidum
projici jussum, permansit illaesum.
Nec anachoretarum choro hic noster patronus
dispar invenitur. In signorum trophaeo, Macharius
ille mirabilis, orationi instans, aspexit doemonem in
veste forata, varia vitiorum eremitis ferentem pocula.
Quem interrogans! Ohe: major ait, quo vadis? Responsum
abillo accepit quod ad fratres iret et varios affectionum
gustus illis propinare vellet. Praecipuus monachorum
Benedictus, dum ad orationem pergeret,
eumdem antiquum hostem, in specie medici obvium
habuit; quo tenderet inquisivit. Ille respondit se ad
fratres ire, potionem illis dare velle. Macharius Theoctistum,
daemoniaca fraude vitiatum, suis exhortationibus
ad melioris vitae reduxit statum. Benedictus, ob
diaboli despectum, unum tantummodo seni ab eo venato
incussit colaphum, et continuo reddidit sanum.
Antonius inter anachoretas eximius, animam Pauli
eremitae primi vidit ab angelis ad coelum ferri:
sinceritas Patris Benedicti non solum sororis Scholasticae
spiritum in columbae specie vidit scandere
coelum: verum et Germani Capuani animam, in
sphaera ignea celsa penetrare polorum. Illi ipsi antiquissimo,
atque ideo primo eremitarum Eliae, quamvis
jam per obsecundantes sibi corvos sit aequatus,
videamus tamen utrum et in ejus translatione sit
non dispar a Deo judicatus. Elias enim curru igneo
raptus est in coelum. Amabilis Pater Benedictus,
via palliis strata ac innumeris corusca lampadibus,
alta conscendit polorum. Eliam dum tolleretur a
se, flens inclamabat Elyseus: #Pater mi, pater mi currus
Israel et auriga ejus. (IV Reg. II)
@#. Discipulis
venerabilis Benedicti, viam qua ad Dominum jucundus
ibat magister, mirantibus; astans vir clarus,
haud dubium quin angelus, haec verba consolationis
est effatus: Hac, inquit, via dilectus Domino, coelum
Benedictus ascendit. Hucusque quibus sanctis hic
beatus Pater noster Benedictus par apparuerit in
miraculis disputatum sit: nunc, ejus dilectores
succinctim disputando considerent in quibus signis
alios excellere credendus sit. Nam in eo quod adhuc
puerulus eremum petiit intrepidus, quodque carnis
incentiva sic edomuit in adolescentia, ut nulla deinceps
libidinis certamina, aut rarissima aut nulla aliorum
inveniuntur exempla. Quia vero eum quem terra post
obitum non tenuit, per impositionem Dominici corporis
sepulturae conclusit, et ligamina rustica solo in
intuitu solvit, fratribus quoque quibus se ad construendum
monasterium venturum esse praedixerat,
apparuit, universum mundum sub unius horae momento
conspexit, via palliis strata coelos conscendit, ut
pace omnium loquar sanctorum, nullum ei video
conferendum. Licet enim in transitu Eliae eum comparasse
visi sumus, hoc tamen humanis sensibus
excellentius fore creditur, quod hic amantissimus
Domini Benedictus, non subjectus aut raptus esse,
sed conscendisse perhibetur.
De caetero nos, qui, multa gravedine peccaminum
pressi, laudes tam magnifici Patris aggredi ausi sumus,
interim sileamus, quia mens sibi male conscia,
pavet se tanta attentasse praeconia. Unde hujus
alumni nostri, luce ipsa qua fruimur vitaque charioris,
sanctissimi Benedicti efflagitamus benevolentiam,
ut apud omnipotentis Dei mesericordiam
peccatorum nobis obtineat veniam, et per infinita
saecula sempiternam gloriam. Amen. | null | 5ace651e-c0b1-4058-8042-1d758572018f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
INCIPIT EPISTOLA AIMOINI FLORIACENSIS MONACHI AD HERVEUM S. MARTINI THESAURARIUM #De vita et martyrio sancti Abbonis abbatis Floriaci coenobii.@#
Reverentissimae vitae viro domno HERVEO clerico,
sancti pontificis Martini thesaurario, AIMOINUS
monachorum beati patris Benedicti, sensu minimus,
indeficientem aeternae vitae thesaurum.
Quia superni gratia Redemptoris tuam, amantissime
domne, sibi vitam pudicam elegit ac placabilem;
nos omnes, quibus tua benignitas cordi est,
gaudio gaudemus non modico. Reminiscimur enim
jucundam tuae pueritiae indolem, quam lenis sodalibus,
quam grata majoribus, ac (quod magis est)
quam placita Deo fuerit ac sanctis omnibus. Tua
quoque sanctitas memorem se fore ostendit bonorum
quae in hoc sacro Floriacensi coenobio vidit,
sive audivit, exemplorum. Dumque, quibus modis
altioris vitae vias incedat, quotidie comminiscitur,
praeceptorum ac assiduae admonitionis nutritoris sui
sancti patris nostri Abbonis haud segniter recordatur.
Cujus erga tuam dapsilitatem sedulae dilectionis
curam superfluum videtur replicare, cum constet id
tuam benevolam haud unquam oblivisci mentem.
Unde, manu sanctae pulsatus charitatis, quia vel ab
ipso es dilectus, vel ipsum tua probatur dilexisse
devotio, una dierum meam admonere dignatus es
parvitatem uti vitam ejus, seu quo ordine ad martyrium
pervenerit, litteris mandare ad multorum
studerem utilitatem. Verum ego, intelligens hoc opus
multorum displicere animis, tamen tuae dilectioni,
quae mihi a puero semper dulcis fuit, parere gliscens,
inerti licet sermone, imperata studui perficere.
Et floccipendens linguas derogantium, ad
orationis tuae, quam Deo beneplacitam novi, confugio
auxilium, ut, tuo interventu, ejus misericordia
pro hoc opere mihi conferat gaudia aeterna, praestante
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo
Patre, etc.
INCIPIT PRAEFATIO VITAE VEL MARTYRII SANCTI ABBONIS ABBATIS.
Antiquae gentilitati id quondam fuit studii ut
eorum quos unice dilexissent facta, etiam inhonesta,
memorialibus mandarent litteris, et pro illorum bene
gestis laudes suis referrent diis. Nobis vero, qui
per Christi gratiam eorum evasimus errorem, idem
quidem studium, sed dissimili intentione, est habendum;
ut scilicet sanctorum vitas Patrum, ac martyrum
victorias nostris pandamus scriptis post nos
venturis saeculis. Verum haec ipsa ad laudem nostri
referamus Creatoris, per quem vel bene vivere, vel
coronam potuerunt martyrii percipere. Quapropter
unius dilecti domini, sancti videlicet patris nostri
Abbonis, vitam, seu quo ordine pervenerit ad martyrium,
rusticano licet sermone aggrediamur scribere.
Nec oportet quemquam dubitare eum vere
martyrem fore, [fuisse], quem constat pro veritate,
quae Christus est, mortem pertulisse; qui, etsi non revocabat
homines a cultu idolorum, laborabat tamen
liberare (quod majus est) a servitute vitiorum; quibus
assidue dediti sunt, non Deo, sed daemonibus servire
probantur. Quod vero non diu poenis tortus est,
nulla gloriae ejus vel laudi damna infert, cum constet
quosdam martyrum, sola nominis Christi confessione,
etiam absque baptismi perceptione, proprio
per solam capitalem sententiam perfusos sanguine,
regna coelestia meruisse. Sin autem quispiam idcirco
ei crediderit derogandum quod in vita sua vix ullum
mirabile fecerit signum, legat Vitas excellentissimorum
doctorum Augustini et Hieronymi, et in eis
non prodigia temporalium signorum, quae faciunt
plerumque mali, sed vitae puritatem, doctrinae salubris
eloquentiam, et fidei inveniet laudari constantiam;
licet hic ter beatus in vita sua non caruerit
miraculorum gloria. His ergo contra obloquentes, si
forte assurrexerint, praemissis, juvante nos Christi
gratia ac hujus sancti orationibus, propositum aggrediamur
opus.
INCIPIT LIBER.
CAP. I.
#Abbo civis Aurelianensis. Floriaci studet.
S. Benedicto traditus.@# --Venerabilis igitur Abbo
Aurelianensi ortus est in pago. Cujus patris vocabulum
Laetus, matris Ermengardis exstitit; quos quidem
non vana tumens et nobilitate superbus alebat
sanguis, sed tamen avis atavisque derivata eos
honestabat, libertas, quodque omnibus superexstat
causis, timor Domini moribus adornabat honestis.
Talibus ergo Abbo ortus parentibus, in Floriacensi
monasterio scholae clericorum ecclesiae sancti Petri
obsequentium traditur litteris imbuendus, divina pro
certo, ut credimus, id praeordinante providentia, ut
inde primordia sumeret litterarum, ubi postmodum,
plenissime fluenta doctrinae mentibus erat propinaturus
sapientiam sitientium, redderetque illis, seu
eorum posteris, duplicatum suscepti fenoris fructum,
a quibus simplicia tantum acceperat rudimenta
elementorum. Erant in eodem coenobio duo
praecellentes viri, quos carnis affinitas matri ejus
propinquos effecerat | null | fbfa7a0d-4313-489e-aba3-228c6b8ec530 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: unus dicebatur Gunboldus,
qui relictis hujus saeculi nugis, ob Dei timorem, habitum
monastici susceperat ordinis; alter vocatus
est Christianus, qui sub clericali veste Christo studebat
deservire, grave sibi formidans dispendium
imminere, si ejus non sequeretur pro posse mandata,
a quo nominis etiam proprii duceret stigmata. Ambo
amoris Domini igne ferventes, ambo in ordine presbyteratus,
cum sacrificio nostrae redemptionis,
seipsos quoque Deo in ara immolantes cordis. Horum
itaque ferventi admonitione genitores memorati
pueri Abbonis ipsum ad serviendum Christo et sancto
patri tradiderunt Benedicto.
CAP. II.
#Sub Wlfaldo abbate. Cum studiis pietatem
conjungit.@# --Agebat eodem tempore pastoralis
curam sollicitudinis in hoc sacratissimo Floriacensi
loco reverendissimus abbas, Wlfaldus vocabulo, Deo
charus et omni populo. Huic igitur a parentibus jam
dictus bonae indolis Abbo puer traditus est, ut ejus
magisterio eruditus Christi efficeretur famulus. Ante
quem cum in conventu fratrum fuisset adductus, ab
eo quo vocaretur nomine est inquisitus. Ille continuo
interroganti responsum dedit Abbonem se dici asseruit.
Tum sanctus vir Wlfaldus, prophetico mox
spiritu afflatus, alludens ad nomen: « Abbo, ait, si
ultima immutetur littera, patrem sonat in Achivorum
lingua. » Et conversus ad puerum: « Hincjam, inquit,
puerorum dulcissime, talem te Christo exhibe ut
dignus inveniaris tui nominis appellatione. Annuat
hoc omnipotens Pater, a quo omnis paternitas in
coelo nominatur et terra (Ephes. III, 25), teque sua
faciat servare praecepta, ut ad gaudia possis pervenire
aeterna. » Post hoc dictum, monachicum ei tradidit
habitum, facta prius per parentes solemni
traditione, juxta quod in sancti patris Benedicti
continetur discretissima institutione. Traditus itaque
scholis, nulli sodalium videbatur gravis. Inerat ei
columbina simplicitas serpentinae copulata astutiae,
ut et per mansuetudinem leniret benevolos, et per
providae mentis acumen devitaret subdolos. Jam vero
litterariae artis profunda tanta adhuc puerulus rimabatur
instantia, ut a didascalis semel audita firmiter
intra cordis conderet arcana. Egressus pueritiae
tempora, frequenti meditatione adolescentiae satagebat
reprimere vitia, sciens scriptum: quia « frequens
meditatio carnis est afflictio. (Eccle. XII, 12)
Quam idcirco jugi litterarum exercitio domare curabat
ut spiritui eam servire cogeret. Nec tamen, uti a
quibusdam juvenum fieri assolet, ob studium lectionis,
intentionem deserebat devotae orationis. Religionis
namque propositum monasticae, quod habitu portende
bat, id tota mentis devotione diligebat, et, quasi proquodam
levamine, post precum ad Dominum missa libamina,
liberalium artium sumebantur exercitia.
Erat ei hoc praecipuum adhaerere lateribus senum; et,
licet certis horis condiscipulorum gauderet societate
suorum, incompetentibus temporibus vicinior
efficiebatur senioribus.
CAP. III.
#Magister scholarum Floriaci. Academias
lustrat. Scripta edit.@# --Cum vero jam ad tantae praefecisset
fastigium scientiae, ut aliis quoque percepti
talenti valeret donativum erogare, imbuendis praeficitur
scholasticis; quos ille, per aliquot annorum
curricula, lectione simul et cantilena cum tanta
erudivit cura, ut palam se gaudere monstraret quod
pecuniae sibi creditae lucra augmentare valeret. Verum
ipse, adhuc majora gliscens scientiae scrutari
arcana, diversorum adiit sapientiae officinas locorum,
ut, quia grammaticae, arithmeticae, nec non dialecticae
jam ad plenum indaginem attigerat, caeteras ingenio
suo pergeret superadjicere artes. Quapropter
Parisius atque Remis ad eos qui philosophiam profitebantur
profectus, aliquantulum quidem in astronomia,
sed non quantum cupierat, apud eos profecit.
Inde Aurelianis regressus, musicae artis dulcedinem,
quamvis occulte, propter invidos, a quodam clerico
non paucis redemit nummis. Itaque quinque ex his
quas liberales vocant, plenissime imbutus artibus,
sapientiae magnitudine cunctos praeibat coaetaneos.
Supererant rhetorica, necnon geometria, quarum
plenitudinem etsi non ut voluit attigit, nequaquam
tamen jejunus ab eis funditus remansit. Nam et de
rhetoricae ubertate facundiae Victorinum, quem
divinae interpres legis Hieronymus praeceptorem se
habuisse gloriatur, legit: et geometricorum multiplicitatem
numerorum non mediocriter agnovit. Sic
demum, vivaci mentis ingenio haec universa
strenue assecuto, facilis erat eorum operatio. Denique
quosdam dialecticorum nodos syllogismorum
enucleatissime enodavit, compotique varias et delectabiles,
saecularium in morem tabularum, texuit
calculationes. De solis quoque ac lunae seu planetarum
cursu, a se editas disputationes scripto posterorum
mandavit notitiae.
CAP. IV.
#In Angliam mittitur. Naufragium evadit.
Is tum levita.@# --Interea legatio | null | 0147fc7e-047f-4998-8845-7ede4a865b4c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
gentis Anglorum ad
Floriacense venit coenobium, postulans aliquem sibi
sapientum concedi virorum. Eadem quippe natio ad
amorem sancti patris Benedicti memoratique loci
duabus ex causis maxime accessit: una quidem,
quia beatus papa Gregorius, missis ad eam convertendam
fidei Christi praedicatoribus, ejusdem dilecti
domini Benedicti regulam observandam specialius
inculcavit; alia quidem, eo quod vir quidam magnae
apud eos nobilitatis, Oswaldus vocabulo, spreto
saeculo, ad serviendum Christo, in memorato Floriaco
conversus est coenobio, ex quo, ob bonae vitae
meritum, a rege ipsius provinciae ad archiepiscopatus
assumptus gradum, Deo, ac patrono suo sancto Benedicto
in regione Anglica construxit monasterium.
Ex illo itaque coenobio hi fuere legati quos ad Floriacum
advenisse superior retulit sermo. Praeerat
per idem tempus sanctae Floriacensi congregationi
reverendus pater Oylboldus, vir secundum saeculi
dignitatem genere ac moribus clarus, qui, non tam
imperiosa auctoritate quam mausueta verborum lenitate,
ab hoc beato exegit viro Abbone quatenus ad
instruendas ejusdem nationis hominum mentes divina
atque humana sapientia, qua ipse insigniter
pollebat, ire non recusaret. Qui ille, jussionis haud
segnis exsecutor factus, obedientiae sibi familiaris intuitu,
quo mittebatur proficisci non distulit. Et
quamvis invidi ac calumniae compilatores eidem Dei
homini persuadere conarentur abbatem memoratum,
malo accensum dolo, ipsum trans maria ideo velle
dirigere, ut nunquam amplius inde valeret redire,
ille tamen, de Dei fisus bonitate, illud apostolicum
semper revolvebat in corde: #Diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28)
@#. Verum
aliter se rem habere ostendit apparatus itineris, qui
magnificus a domno Oylboldo proficiscenti collatus
est. Cumque ad Morinos ventum esset, a quibus
brevissimus ad Anglos transitus est, per unum
ferme mensem in littore resedit, prohibentibus nautis
mare turbidum ingredi. Taedio itaque longae defatigatus
morae, una dierum progressus ad portum,
evocatum interrogat nauclerum an tuto mare ingredi
possit. Cui nauclerus nunc quidem nequaquam utile
fore dixit; sed, ex aurarum spiramine, se intelligere
quod non diu prospera abesset navigatio. Tunc vir
Domini ait: « Si, inquiens, omnipotenti Deo, intervenientibus
sanctissimi patris nostri Benedicti meritis,
placet ut ego ob aliorum utilitatem hoc transeam
pelagus, ventura luce placidum efficiatur mare;
sin alias summo placuerit Opifici, data die retrogrado
calle incipiam regredi. » Igitur ad hospitium
regressus, monachum quemdam, qui legatis se deducentibus
praeerat, Riculeum nomine, admonet ut
in commune Dominum orarent quo, si illi propositum
non displiceret, iter prosperare dignaretur; si
vero id reprobaret, cordibus eorum voluntatem ad
propria redeundi inspiraret. Quo annuente, post
vespertinam synaxim Deo persolutam, ambo ad
orandum solo prosternuntur. Finita oratione, quieti
membra dederunt; et ecce, crepusculo sequentis
diei, affuit nuntius naucleri, magna eos ad proficiscendum
voce inclamans. Itaque, ascensa navi,
comitantibus aliis octo navibus, cum in altum
processissent, repente conspiciunt marsuppas et
porcipisces in fluctibus ludere, baloenas dorsa in
modum maximorum tectorum attollere. Haec omnia
indicia imminentis tempestatis esse vir Dei a nautis
audiens, ad orationum recurrit nota praesidia. Nec
defuit effectus ejus precibus. Denique orta tempestate,
navis in qua homo Christi residebat, cum aliis
duabus quae illam secutae fuerant, illaesa ad portum
perlata est; reliquae vero sex, simul cum hominibus,
procellis et impulsu piscium quassatae, perierunt.
Hoc signum per eum Dominus operari dignatus est,
cum adhuc levitarum fungeretur officio.
CAP. V.
#Ramesiae docet duobus annis. Omnibus
charus.@# --Tandem, post longos terrae ac maris excursus,
Anglorum intravit fines. Primum itaque
omnium Ramesense sancti Benedicti adiit coenobium;
sic enim appellabatur ille locus, qui a venerabili
Oswaldo illis in partibus est fundatus, cujus superius
mentionem fecimus. In quo, qui abbatis fungebatur
officio, Germanus dicebatur vocabulo, et
ipse ad tanti gradus honorem ex hoc sacro Floriacensi
assumptus monasterio. Ubi dum sanctus
Domini Abbo per duorum ferme annorum moratur
spatium, aliquos monachorum scientia imbuit litterarum.
Intra eorumdem sane spatium annorum regem
adiit Anglorum, ac ejus ducem Hebelguinum.
Sed a rege verba tantum, a duce vero condigna
suae sanctitati suscepit munera, atque in magna apud
eum, quandiu cum ipso fuit, est habitus reverentia.
Pontificum quoque venerabilium, saepe nominati Oswaldi,
ac beatae memoriae Dunstani, amica | null | d5590a7b-9f3a-4569-9d8a-f1f383302a06 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sibi familiaritate
usus est. Horum prior Eboracensium,
sequens Cantuariorum archiepiscopus fuit. In quorum
vita moribusque sibi bene complacuisse Christi
ostendit gratia, eorum tumulos nunc usque miraculorum
illustrando gloria. Hi in tanta admiratione
hunc beatum habuere virum, ut in eo retinendo
charitativa et, ut ita dictum sit, discordi inter se
dissiderent concordia.
CAP. VI.
#Floriacum revocatur. Muneribus ditatus,
et presbyter factus.@# --Per idem tempus, a venerabili
abbate suo Oylboldo litteras suscepit, paternae
dulcedinis sollicitudine refertas. In quibus
inter alia monetur ut ad sua quantocius reditum
maturet, ac desiderantum se conspectibus repraesentet.
De quibus nos principium et quaedam alia
excerpentes, huic inseruimus volumini. Hoc ergo
ipsa epistola habebat exordium: « Praescientia Dei
abbas OYLBOLDUS, et omnis concors patris Benedicti
congregatio, dulcissimo fratri ABBONI, quidquid pater
filio, quidquid amicus amico. Gratiae omnipotenti Deo,
qui tuo inspiravit cordi ut in Babylonica captivitate
memor esses gratissimae Sion. Hostiam jubilationis immolamus,
quod per tuas litteras cor nostrum laetifica
tum est, et quod de te maxime timebamus a memoria
et mente nostra expulit. Vere favus distillans
sunt labia tua, quae distillaverunt verborum fluenta,
super mel et favum gutturi nostro dulcia, quae super
aurum et argentum recepimus, penesque nos servamus.
Atque post pauca: Quandiu tu, lucerna ardens
et lucens, et caeteri quoque soles, domum Domini
prudentiae, justitiae et temperantiae speculo irradiastis,
gaudebant patres in filiis, laetabatur pater
noster Benedictus in suis alumnis, quos ab ipsis
incunabulis educaverat philosophiae alimentis. » Tandem
ipse vir Domini Abbo, juxta commonitionem
honorabilis patris sui Oylboldi, nativae faciem statuens
revisere telluris, a memoratis pontificibus
optimis honoratur muneribus. Et a venerabili quidem
Dunstano magnifica excepit munia in argento, sancto
patri perferenda Benedicto; a domno vero Oswaldo,
cum gratia presbyteratus, etiam cuncta
eidem gradui congrua ministeria est adeptus. Rediens
igitur multiplicem secum advexit gazam, in suis
speciebus dignam vitae ejus continentem significationem.
Nam armillae torquesque aureae congruam
benefactorum dictorumve ejus significavere remunerationem;
vestes vero sacerdotales praesentis futuraeve
gloriae portendebant nitorem. At aureus calix
et numerosum argenti numisma innocentis puritatem
vitae ac rutilantis praesagiebant eloquii jubar.
Quibus omnibus, post suam ad floridi nominis coenobium
reversionem, ita mirifice pollebat ut in
multorum et quos antea latuerat notitiam deveniret.
CAP. VII.
#Abbas Floriaci creatur. Monitis optimis
suos instruit; ad studendum et scribendum hortatur.
Scripta ejus.@# --Postea factum est ut, venerabili abbate
Oylboldo humanis rebus exemplo, communis
Floriacensium electio fratrum usque perferretur,
hunc sibi patrem postulantium. Praeerat per idem
tempus regiae Francorum aulae princeps, Hugo nomine,
qui consensum praebere non distulit. Et
quamvis, ut in talibus fieri assolet, aliqui ex fratribus
huic electioni pervicaciter renisi essent,
tamen plurimorum et, ut post patuit, sanioris consilii
praevaluit auctoritas. Susceptum ergo vir Deo dignus
Abbo pastorale officium, uti ille qui quid suscepisset
intelligeret, irreprehensibiliter disponere pro posse
satagebat. Monebat ergo subditos, vitiorum abdicatis
spinis, in areolis cordium divinarum serere aromata
virtutum. Jam vero contra vitia carnis jugem aiebat
debere haberi pugnam, omnique industria investigandum
quibusnam armis quis ejus repugnet oblectamentis.
Ad quod explendum, post orationum vota,
post jejuniorum virilia certamina, multum prodesse
censebat litterarum studia, maximeque dictandi
exercitia. Quarum ipse perstudiosus existens, nullum
pene intermittebat tempus quin legeret, scriberet
dictaretve. Exstant multa scriptorum ejus insignia
quae proprio indigeant volumine. Nos interim aliqua,
futuris profutura saeculis, succinctim nostris inserimus
chartis. Nempe post elucidatos, ut praelibavimus,
dialecticos syllogismos, post exaratas computi
calculationes, post solis ac lunae viarum declaratas
dimensiones, in divinas quoque animum intendit
Scripturas; assumptisque ex plurimorum
Patrum auctoritatibus sententiis, velut prudentissima
apis, variis favos componens floribus, mellitum defloravit
opus. Quod licet ad praesens non reperiatur,
partim nostrorum negligentia, partim extraneorum
subtractum cupiditate, certum tamen est
idcirco eum excerpsisse quo haberet ad manum
defensiones contra pontificem ecclesiae Aurelianensis,
non recta quaedam ab eo exigentem.
CAP. VIII.
#Arnulfus episcopus ipsi infestus. Abbonis
liber apologeticus ad reges.@# --Denique cum idem
vir Domini paratus esset, juxta apostoli praeceptum,
subdi etiam omni humanae creaturae propter Deum (I Petr. II, 13),
intelligens tamen | null | 98ce2393-587d-4350-90c5-b8be91e172f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
loco quem regebat
postmodum posse officere, si ei modos subjectionis
quos requirebat ad ipsius libitum dependeret,
id facere in omni sua recusavit vita. Unde
idem pontifex, Arnulfus nomine, animadvertens nec
ratione nec divinarum legum [verbis] eum posse convinci,
altercatione manifestum se ei ostendit inimicum.
Qua de re actum est ut satellites memorati pontificis
eumdem virum Dei, Turonis ad festivitatem sancti
Martini properantem, noctanter aggressi gravibus
afficerent contumeliis, quibusdam obsequii illius
hominibus ad necem usque vulneratis. Quam rem
praefatus antistes, cum in reliquis actibus suis honestis
semper se demonstraret pollere moribus, nequaquam,
ut par erat, indigne tulit; verum, propter vulgi
famam, aliquos eorum qui hoc perpetraverant scelus,
quasi pro satisfactione, ut virgis caederentur,
ante eum adduxit. Sed Dei servus, perpendens haec
non recta fieri intentione, simulque memor Domini
per Scripturam dicentis: #Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. II, 22)
@#,
quae offerebantur accipere
noluit, et, quia vindictam sumere per semet distulit,
ut a Domino vindicaretur emeruit. Etenim quosdam
ex ipsis morte subita interceptos in lectulis suis
repertos mortuos, alios in rabiem esse versos fama
vulgante didicimus. Enimvero, quia difficile est in
prosperis invidia carere, a quibusdam aliis praesulibus,
necnon nostri ordinis viris, videlicet monachis,
quos nunc nominibus propriis designare supervacuum
fore credimus, aemulo lacerabatur dente.
Quapropter ad dominos rerum, inclytos scilicet
Franciae reges, Hugonem ac ejus filium Rotbertum,
a quibus, pro summae aequitatis ac veritatis tramite
quem ipse Dei famulus inoffense diligens tenebat,
quam maxime amabatur. Apologeticum scripsit librum,
cujus hoc existit exordium:
« Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium
calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non
ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat;
sed, phantasmate cogitationum aliorsum raptus,
quae tacenda sunt dicat, ac, quod est consequens,
quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis
quietem diligit qui veritatis arcanum ratiocinando
disponere gestit. Quapropter ab ipsis disciplinarum
rudimentis: « Sicut cervus desiderat ad
fontes aquarum, ita desiderat anima mea (Psal.
XLI, 2) » laboriosum spiritualis philosophiae otium,
cum ad multorum utilitatem verterem in honestum
negotium, cum, meis peccatis praepedientibus, eo
relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum
reductus, qui sub cura pastoralis regiminis quotidie
sustentor aqua angustiae et pane tribulationis. Corrodit
me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas,
circumlatrat adversariorum frequens acerbitas;
nec aliud contra me immurmurant, nisi quod
monachorum senatum salvum esse velim. Nostrae
reipublicae augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium
auctoritate qua valui contradixi. « Nec abscondi
omnino misericordiam et veritatem a consilio
multo (Psal. XXXIX, 11). » Pro hujusmodi malis
meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur
odiis, adeo ut nec regia majestas eos
deterreat quin me clanculum trucident, si eis locus
tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus
meis Dominum deprecor ut judicet et discernat causam
meam solito, eripiatque ab homine iniquo et
doloso (Psal. XLII, 1). » Haereticorum autem in hoc
eodem libro faciens mentionem, post nonnulla alia,
haec interserit: « Omnes, inquiens, haereses ita
persecuti sunt Patres nostri ut, primitus fide exposita,
explorarent in suis conciliis ne quis sentiret contrarium
ipsis apostolis. Qui repertus, absque ulla dilatione
aut ad corpus Ecclesiae est reductus, aut
usque ad erroris abrenuntiationem perculsus anathemate,
catholica privatus est communione. Nec
magis serpentem tangere vitaverunt orthodoxi, quam
adhaerere hujusmodi lepra contaminatis. Unde in
canonibus prohibemur, si nos catholicos esse scimus,
ne cum eis saltem oremus. Nam sub Marciano principe,
apud Chalcedoniam XV et eo amplius dierum
actio de hac re ventilata est, residentibus episcopis
DC, et, ut quibusdam placet, MCC; quibus omnibus
pius princeps ex suarum rerum copia sumptus abundanter
praebuit, quoad omnes haereticos a se repellerent,
id est eos qui in verbo vel opere aliter quam
sancti apostoli sensissent. Quo facto, in tantum fidei
puritas placuit pio principi, ut eam ipse cum sua
conjuge sub chirographo publice profiteretur coram
illo magno concilio. Cujus piam religionem imitamini,
domni nostri Hugo et Rotberte, charissimi
reges, si in terra viventium Christo vultis, esse
haeredes ac cohaeredes; et de regno vestro omnem
haereticam pravitatem depellite, ut Deus | null | 944bda4a-5160-4429-99ca-360889a51343 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vos custodiat
in aeterna pace. » Et post pauca, inter reliquas
haereses etiam de oratione [ #f.@# desolationem] Ecclesiarum
in his deflens exsurrexisse regionibus, haec
infert: « Caveat, inquiens, quicunque vult salvus
esse, eam, haud dubie quin Ecclesiam, alicujus alterius
nisi solius Dei possessionem credere. Unde
Petro principi apostolorum dicitur: #Tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18)
@#.
Meam, inquit, non tuam. Et
Christus alibi: #Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI, 13)
@#.
Psalmista quoque: #Domum
tuam, Domine, decet sanctitudo (Psal. XCXII, 5)
@#. Si
ergo Ecclesia non est Petri, cujus erit? Aut successores
Petri audebunt potestatem sibi vindicare quam
non habuit Petrus princeps Ecclesiae? Certe, charissimi
principes, nec catholice vivimus nec catholice
loquimur, quando illam Ecclesiam dico esse
meam, ille alteram dicit esse suam. Ac veluti quaedam
jumenta, comparati jumentis insipientibus,
utrasque aliquando venales proponimus, propositasque
ab aliis emere non formidamus. Est etiam alius
error gravissimus, quo fertur altare esse episcopi,
et ecclesiam alterius cujuslibet domini; cum ex domo
consecrata et altari unum quoddam fiat quod dicitur
ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et
anima. Videte, aequissimi principes, quo nos ducit
cupiditas, dum refrigescit charitas. »
CAP. IX.
#Concilium apud S. Dionysium de decimis.
Abbo apologiam texit.@# --In illis sane diebus, in monasterio
sancti Dionysii, haud procul a Parisius,
concilium aggregatum est quam plurimum episcoporum.
Qui, cum de fidei puritate, de corrigendis
tam suis quam subditorum pravis moribus sermocinari
debuissent, juxta vulgare proverbium cunctum
suum sermonem ad decimas verterunt ecclesiarum,
quas laicis ac Deo servientibus monachis auferre
moliti, resistente eis in hac re hoc venerabili
Dei cultore Abbone, promiscuam in se vulgi concitavere
manum; ortaque subito seditione, tantus in
episcopos timor irruit, ut, publica statione relicta,
passim quisque diffugeret. Inter quos Sewinus Senonum
archiepiscopus, primatum Galliae in ea synodo
sibi usurpans, primatum quoque fugae arripuit, et,
inter fugiendum, securi inter scapulas ictus lutoque
a popularibus oblitus, aegre evasit. Uni quoque episcoporum
timor fugienti tam veloces addidit alas, ut,
affluentissimo prandii apparatu quem sibi exstruxerat
relicto, vicinae urbis Parisiorum moenia fugitabundus
expeteret. Totam ergo tantae calumniam
injuriae, tam a praefato Arnulfo quam a reliquis
pontificibus, sub semet devolvi perpendens hic Deo
devotus Abbo, in eodem Apologetico non solum ab
hoc, verum et a quibusdam aliis, hoc modo se
purgat objectis:
« Nec me vestro, ait regibus, aliorumque sapientum
examini subduco, qui contra canones sensisse
suspicor. In episcopos manum monachorum movisse
accusor, vestram benevolentiam proprio episcopo
tulisse blasphemor, quibusdam excommunicatis participasse
criminor. Sed esto: cui sententiae canonum
contradixi, qui in illo concilio vix apertum librum
videre potui? aut concilium illud fuit, ubi conciliati
venerunt et disconciliati recesserunt, cum ibi discordes
reconciliari debuerint aut canonica districtione
multari? Quid in me singulariter commiserunt
episcopi, ut eis saltem cogitatione obesse voluerim,
praesertim cum non inimicum, sed fide et
opere amicissimum, graviora pericula pertulisse
contigerit? Ecce coram Deo in Christo non mentior
quia, audita insequentium conclamatione, ultra
quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae
et beneficiorum tanti viri, cujus nix venerandum
caput ostendit, excepta primatis praerogativa et
sacerdotali infula. Qua suggestione vos decepi, ut
vestram benevolentiam optimis auferretis, male
meritis conferretis? Num ego Deus sum, qui mutat
mentes, mutat corda, mutat regna et tempora?
Vere fateor me magicam ignorare, nec aliquid malarum
artium didicisse. » Atque paulo post haec addit:
« Denique quod excommunicatis me miscuisse asserit,
ejus exemplo utique feci qui filios Belial,
nocturno latrocinio in meam necem grassantes,
recepit, postquam eos anathematizaverat suus archiepiscopus,
singularis meriti Sewinus, et Odo
Carnotensium episcopus, necnon et alii magnae vitae
et religionis viri. Et, iniqua indignatus exsurgere
judicia, exsecrantis voce proclamat: O tempora!
o mores! certe qui volunt exsequi in fabrateria
mendacii cupiditates suas pravas, ipsi nituntur condere
leges iniquas. » Ad ultimum, sua non ignorans
multis displicere scripta | null | 7c5ac589-a5ed-442b-bee0-c91d848765d1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, regibus sese commendat,
praecipue domno Rotberto quem scientem litterarum
ac idcirco diligentem fore noverat studiosorum,
scribens in haec verba: « Praeterea dominos meos
cum familiariter alloquens bona suadeo, multorum
animos scio contra me concitos, juxta illud comici:
Obsequium amicos, veritas parit. (TER. Andr. I. I, 41.)
De quorum animositate non multum moveor, dulce
decus meum, Rotberte, quem atavis regibus editum
divina pietas perduxit ad regni fastigium, si, post
Dominum et sanctos ejus, vestro specialiter sustentor
auxilio et concilio, cujus mentionem in quotidianis
orationibus meis nunquam praetereo. »
CAP. X.
#Bernardus Bellilocensis abbas, clari generis,
Caturcensis episcopus; Bernardus Bellilocensis,
clari generis, Caturcensis episcopus; Abbo optima ei
dat monita. Simoniam impugnat. Primae Jerusalem
peregrinationes. Bernardi iter Romam,@# etc. #Abbonis
alia epistola ad ipsum. Leges pro rerum circumstantiis
debent explicari.@# --Bernardo etiam abbati
Bellilocensium, inter alia, duarum mittit textus epistolarum,
quarum non putavimus praetermittendam
commemorationem. Hunc sane Bernardum pater
Hugo, haud infimo inter proceres Aquitanicos ortus
loco, ex copiosa filiorum caterva Deo obtulerat
ad serviendum, ac ad Floriacense sancti patris Benedicti
coenobium miserat, litteris imbuendum.
Quem hic totius bonitatis plenus Abbo, ex praecepto
abbatis sui honorabilis Richardi susceptum, valde
dilexit, et in quantum temporis opportunitas arrisit,
liberalibus artibus erudivit. Sed idem Bernardus,
non longo annorum interjecto spatio, a patre suo
evocatus, Solemniacensi abbatia, quam sanctus
quondam construxit Eligius, est donatus; ac non
multo post, Bellilocensem locum, quem ejus genitor
jure belli armisque conquisierat victricibus, est
adeptus. Cui cum Willelmus comes Tolosanus Caturcensem
praesulatum, quem nunc regit, committere
disposuisset, et ob hoc, tam ipse comes quam
et archiepiscopus Bituricensium, sub cujus dioecesi
eadem ecclesia consistit, non minimam pecuniae
summam ab eo exigerent, ad hunc alumnum suum
sanctum dirigit Abbonem, quid facto opus esset
interrogans. Ad quem ille charitativam direxit epistolam
ita se habentem: « Quia te divina pietas
servum suum multis honoribus admodum extulit,
quos virtutum praerogativa adeo excolis ut te imitabilem
praebeas pluribus bonis, hortor et admoneo
ut, tuae memor professionis, illos gradus excellentiae
appetas in quibus Dominum non offendas. » Et
post aliquanta, eos denotans qui gratiam sancti Spiritus
vel vendunt vel emunt, haec dicit: « Hujusmodi
emptores quasdam velut telas aranearum texunt quibus
se defendunt, quod non benedictionem, sed res
Ecclesiae possessuri emunt. Cujus vero possessio est
Ecclesia, nisi solius Dei? Quis ejus dominus, nisi Deus?
Quia etsi praesens Ecclesia indiget duobus advocatis,
uno in rebus temporalibus, altero in spiritualibus;
neutrum tamen habet ut dominum, qui eam vel vendere
possit vel emere quam Christus redemit suo sanguine. »
Dansque ei consilium, hujuscemodi clausula
finem imponit epistolae, « nunquam ergo, inquiens,
fieri haereticus ullo modo acquiescas, quia inaniter de
peccatis poenitentiam agit qui eam fidem impugnat
quam sub sanctis apostolis catholica tenuit Ecclesia. »
Verum Bernardus, tandem aliquando bonorum
hujus vitae pertaesus, videns multorum frigescere
charitatem et ideo superabundare iniquitatem, deliberavit
animo, relictis omnibus quae possidebat,
Jerosolymam petere. Quod iter a patre ejus, poenitentiae
voto, ante omnes fere in hoc tempore Galliae
habitatores coeptum ac percursatum fuerat. Nec
tamen hoc absque sui sententia didascali aut consilio
perficere disponens, ad Floriacum venit monasterium,
secreta cordis sui huic suo totius bonitatis
patefacturus magistro. Ille, Jerosolymitano interdicto
itinere, ne omnino ejus voluntati contraire
videretur, Romam petere, montem Garganum adire
concessit, paternoque affectu attributis comitatui
sive obsequio illius aliquibus suorum, cum fraterna
eos sivit abire benedictione. Qui propinquorum suorum
aeque limina apostolorum adeuntium coactus
querelis, dicentium ejus abscessu claudestina inter
se consurrexisse bella, Constantinum presbyterum,
quem ei ut obsequeretur pius magister ipsi delegaverat,
ex itinere ad eum remittit, mandans suorum
necessitudine se domum redire compulsum; non
tamen quidpiam se sine ejus praecepto acturum,
quin potius ei per omnia, uti prius spoponderat,
pariturum. Simulque quaestione proposita inquirit
utrumnam melius esset cuncta relinquere, an, ut
suis praesidio foret, saeculo specie tenus deservire. At
veritatis amator Abbo, apicibus ad eum directis, et
quid sibi rectius videretur exponit, et quid ipse | null | a0579727-ffb2-4ece-9fa4-c9a4c914c963 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tenere
mallet liberam dat eligendi copiam. In quibus non
solum ipsum Bernardum abbatem, sed etiam universos
viae ejus consortes, aut gravi laboravisse incommodo
aut mortem obiisse condolens deflet. Inter quos domnus
Remigius monachus, qui post cellae in qua idem beatus
Abbo corpore humatus quiescit praefuit, ab eodem
Dei viro ad obsequium memorati abbatis, nunc episcopi,
directus, magna vi febrium vexatus est. Sed nos
memoratos apices ad demonstrandum hujus hominis
Dei benignitatis affectum ex integro huic volumini
inserere dignum duximus, in reliquis ejus epistolis
abbreviationi operam daturi. Est enim hujusmodi:
« Domno meo, abbatum charissimo BERNARDO,
servus servorum Dei ABBO. Suscepi, venerabilis in
Christo, vivas tuae peregrinationis litteras, et ex
pene mortuo presbytero addidici quid inter fluctus
cogitationum semivivus lugeas, quem concepti voti
impotem patriae calamitas inpraesentiarum reddit et
innatam devotionem, ut opinor, distulit, non funditus
exstinxit. Quod audiens, fateor, nimis indolui
et lacrymando dolori satisfeci; quandoquidem tui
desiderio gemebat circumstans fratrum maxima
multitudo, et, omnibus in commune gementibus,
redibat ad memoriam quod vir magnae gravitatis
Hugo, tui comes itineris et socius laboris, multis
bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi,
pro cujus amore, post Dominum, patriam, parentesque
relinquens, exsul vitam finivit. Cumque
satis egissem moeroris, tandem mihi consului,
quia tibi absenti non potui, quem in orationibus
interdiu videre videor, dum omnipotenti Deo
sacrificium spiritus contribulati offerre non desisto.
Siquidem id nimium extimui, quod bajulus
legationis innotuit, vultum videlicet vestrum ita
emarcuisse ut vix queatis subsistere, non solum
destitutus sobrietate et amicitia defuncti, verum
etiam robore proprii corporis. Vereor itaque ne
insidiae diaboli, quae multae sunt et vias servorum
Dei spinis circumsepiunt, te a via mandatorum
Dei avertant et retro respicere compellant, priusquam
ad Segor parvulam civitatem devenias, in
qua tuam animam salvans salvare queas (Genes.
XXII). Scio etenim quod nunc tibi circumstrepunt
propinquorum greges, militum phalanges, amicorum
multitudines; et succenturiati declamatorie persuadent
quod sibi, non tibi utile dijudicant. Sed,
domi vitulis religatis, nosti quid vaccae fecerint
quae mugientes arcam testamenti portaverunt, et,
non declinantes ad dexteram vel ad sinistram, Bethsamis
pertulerunt (I Reg. VI, 12). Cujus facti non
immemor, recordare quod in sacrificio jubetur offerri
cauda hostiae, nec ulla rei familiaris cogitatio
subrepat quae te a recto itinere dimoveat. Nam occurrit
animo quod mecum familiariter locutus es,
dum Romam proficisci decrevisses, consulens utrum
scilicet relinqui deberet semel suscepta cura pastoralis
regiminis, et oporteret dare libellum repudii
fratribus et filiis qui nobis adversantur in via Dei.
Cui cum ego respondissem quod auctoritate Patrum
certum noveram, et creditis ovibus mortem praevalere
persentiscerem, te infructuosum saltem tibi
persuadere nec ausus sum nec debui, exemplum
proponens Pauli Damascum fugientis et beati patris
Benedicti monachorum legislatoris. Denique in multis
causis occasio se immergit, quae difficultatem
contrariae legis bono exitu meliorem reddit. Quis
enim non laudet curam pastoralis regiminis, si
prosit? Quis rursus non laudet in se benevolentiam
pastoris, si aliis non prosit? Solet nempe esse in
praeceptis divinis quod et in antiquis reperitur
edictis. Lex est: Si quis masculus templum Veneris
fuerit ingressus, capite puniatur. Quidam juvenis,
praeteriens templum Veneris, intus matrem caedi
conspexit, et introgressus eam eripuit. Accusatur
contra legem fecisse. Defendit se ille legi paruisse,
et, inter dissidentes, si percussori ignorantia non
prosit, juvat ex circumstantiis occasio pietatis. Idem
est in nostris Evangeliis, ubi praecipimur non solum
uxorem relinquere, sed etiam odisse, proposito
praemio, quod qui hoc fecerit centuplum accipiet et
vitam aeternam possidebit. Rursus qui uxorem dimiserit,
non quidem praemio, sed eo supplicio dignus
scribitur quo moechi damnari praecipiuntur.
Porro et qui matrem eripuit, et qui uxorem dimisit,
uterque praejudicium patitur, si supplicio punitur;
quoniam inde auctori legis se placere putat, unde
offendisse praejudicatur. Quapropter, dilectissime,
non bonum malo melius existimes, sed bonum
bono melius credas: et ex contrariis sententiis
eam eligas qua vitiis abrenunties, et moralibus virtutum
exercitiis crescas. Denique, dum, abbatis
onus portare debeas, an debeas deponere, addubitas,
discretionem, qua maxime opus habes, matrem virtutum
assumas; et, conscendendo | null | 3908286c-7674-4dab-a5a0-8cd37b6390c8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tribunal conscientiae,
judicio discute quid utilius honestiusve sit
animae tuae. Nam officium abbatis implere, et lucrum
animarum quaerere honestissimum est, cui non impossibile
est; cui vero malitia subjectorum impossibile
est, quid superest, nisi ut honestius putet
divino parere oraculo, quo scriptum est: #Fili,
miserere animae tuae placens Deo? (Eccli. XXX, 24.)
@#
Sane et apud Ezechielem speculator, clamans
et non auditus, animam suam liberat; et, apud
Benedictum patrem, pastor spretus et contemptus
absolvitur, qui omnem curam exhibuit creditis
ovibus. Caeterum, venerabilis pater, saltem in festivitate
patris nostri Benedicti quod tibi placeat innotesce,
ut certi esse possimus quantocius de tua
quam optamus salute. »
CAP. XI.
#Abbonis duplex iter Romam. Gregorii
papae responsum ad ipsum.@# --Interea eximius Abbo
condigno apparatu Romam proficiscitur, privilegia
ecclesiae sibi commissae corroboraturus, imo renovaturus
Sane non qualem voluit aut qualem debuit,
sedis apostolicae pontificem, nomine Joannem, invenit.
Nempe turpis lucri cupidum atque in omnibus
suis actibus venalem reperit. Quem exsecratus,
perlustratis orationis gratia sanctorum locis, ad sua
rediit, emptis optimae speciei aliquantis holosericis
palliis ornatui ecclesiastico congruis. Porro, paucis
labentibus annis, occasio se praebuit ut, rogatu ac
precibus gloriosi regis Botberti, Romuleam repedaret
ad urbem. Praecipua vero earum pro quibus directus
est causarum, haec fuit: quia Arnulfus, Remorum
archiepiscopus, absque justa audientia sede sua
privatus custodiaeque fuerat mancipatus. Ob hoc
Gregorius, qui Joanni in apostolica successerat sede,
non solum nobilitate generis, verum etiam probitate
clarus mentis, toti regno Francorum anathema se
invecturum comminatus est. Hac igitur ex re Italiam
repetere servus Christi Dei cogitur. Et quamvis
mole corporis gravaretur (nam, in transmarinis
regionibus, peregrinorum ciborum inusitata qualitas
decoctaeque potionis haustus corpus ejus pingue
reddiderat), nequaquam tamen labore fatigabatur.
Nec vero ipsa ejus pinguedo ullam ei ingerebat
dehonestationis maculam. Et cupidus pacis cum
foret, leve ducebat omne genus defatigationis, dummodo
eum reperiret virum per quem, fama vulgante,
audierat ad pristinum posse statum religionis resurgere
normam. Profectus ergo Romana iterato revisit
moenia, ubi, eo quem quaerebat nequaquam reperto,
per concava vallium, per praerupta montium investigans,
tandem in finibus Spoletanorum invenit.
Cumque se invicem duo Ecclesiae lumina conspexissent,
gaudio ultra quam credi possit gavisi magno,
in mutuos ruunt amplexus. Et prior verae humilitatis
custos Abbo salutatoria a parte regis depromit verba.
Tum sacerdos vere apostolicus, reddita benedictionis
recompensatione, ait beato viro: « Bene te advenisse
gaudeo, fili, Ecclesiae veritatisque, ut comperi, custos
ardentissime. Etenim surdus de te rumor meas
repleverat aures, te tam divina quam humana
pollere sapientia, nec qualibet amicitia a jure aequitatis
abduci posse. Vere fateor me jam dudum
desideravisse tuum intueri vultum, tuo concupivisse
amicabiliter perfrui alloquio. Fruamur ergo cupitis
sermocinationibus, alternisque divinarum atque mundanarum
lectionum aliquandiu mentem relevemus
studiis. Porro unum te volo nosse, legationem tuam
me benigne suscipere, et quaeque suaseris me facturum
fore. Tuum autem erit petere, meum vero
petitis pro posse assensum praebere. Novi namque
nihil te contra jus fasque postulaturum, ac ideo
me tibi contraire scio non esse aequum. » Post haec
verba, omnibus ei collatis victui necessariis, ad
hospitium sivit abire. Sicque, octo ferme diebus,
eum detinens et frequenter convivio suo eum asciscens,
cunctis pro quibus ierat libens annuit.
CAP. XII #Privilegia et dona Abboni ab eo concessa
Privilegii summa. Arnulfi archiepiscopi restitutio.@# --Tunc
vere sollicitus pastor Abbo, memor utilitatis
loci quem regebat, privilegium illi apostolicae utilitatis
fieri rogavit. Quod Deo dignus papa tam favorabiliter
largitus est, ut non solum nullum pecuniae
quaereret lucrum, verum thymiamate ac planeta,
qua inter missarum uteretur solemnia, donatum,
eumdem Dei famulum gaudentem ad proprium remiserit
solum. In eo sane privilegio inter alia continetur
ut episcopus Aurelianensis, nisi invitatus,
Floriacum nequaquam adeat coenobium, neve unquam
quilibet pontificum eidem monasterio divinum
interdicat officium, etiamsi tota Gallia, ob populi
peccata, anathematis feriatur vindicta a sede apostolica.
Sed ne quis eos, domnum dico apostolicum
et Abbonem sanctum, existimet in hoc facto contraria
regulis sanctorum sensisse Patrum, necessarium
nobis visum est, ex | null | 979add18-2ae1-4ca5-9215-bedb5b77f58c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
epistolis Magni papae
Gregorii pauca de pluribus hic exempla inserere,
in quibus exquirendis pia huic beato viro semper
fuit intentio. Sciebat namque illum nunquam vel
sensisse vel scripsisse contra canonum decreta-Scribit
ergo idem egregius papa Gregorius Maximiano
Ravennati episcopo, inter alia: « Quoties,
pro utilitate monasterii sui, ad pontificem Romanum
abbas venire vel transmittere forte voluerit,
id ei modis omnibus liceat. » Quod vero ab episcopis
et clericis monasteria inquietari non debeant, tam
memorato pontifici quam ejus antecessori Joanni,
frequentibus scripsit epistolis. Luminoso quoque
abbati de eadem re, inter caetera, sic ait: « Castorio.
inquiens, fratri et coepiscopo nostro nostra praeceptione
transmissa, ei successoribusque ejus a te
monasterioque tuo cunctam laesionem abstulimus
funditus potestatem, ut nec ultra in vestro versaretur
gravamine, nec monasterii res describat, nec
publica illic debeat esse processio. » Ad eumdem
etiam Castorium, post aliqua, ita scribit: « Missas,
ait, illic (haud dubium quin in monasterio) publicas
per episcopum fieri omnino prohibemus, ne in
servorum Dei recessibus, popularibus praebeatur
ulla occasio conventibus, et simpliciores ex hoc
animos plerumque (quod absit!) in scandalum trahat
frequentior quoque muliebris introitus. » Quod autem
divinum officium monasteriis interdici non
oporteat, Joanni episcopo de Urbeveteri scribens,
ita asserit: « Agapitus, abbas monasterii sancti
Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate
gravamina sustinere; et non solum in his quae
necessitatis tempore monasterio aliquod possint ferre
subsidium, verum etiam in hoc monasterio missae
prohibentur celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos
interdicis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate
suspendi, et sepeliri ibidem mortuos vel
celebrari missas nulla ulterius habita contradictione
permittas, ne denuo querelam de his quae dicta sunt
praedictus vir venerabilis deponere compellatur. » Verum
de his satis dictum; nunc coeptae narrationis
ordo repetatur.
Regressus itaque honorabilis Abbo ad regem a
quo missus fuerat, cuncta pro quibus ierat perfecta
nuntiat. Arnulfum Remensem custodia exemptum
pontificatui restituit; pallium illi a domno papa
directum reddidit. Post haec, per internuntios, ipsi
venerabili apostolico domno Gregorio amicabiles
plenasque reverentiae dirigit litteras, in quibus innotescit
se cuncta uti jusserat perfecisse. Quarum
istud est exordium: « Domino semper in Christo
venerabili, sanctae Romanae et apostolicae sedis praesuli,
ac ideo universalis Ecclesiae doctori, suus ille,
Abbo Floriacensium rector, in Christo salutem.
Saepius contingit ut puritas integrae veritatis vacillet
sententia malefidi interpretis. Quod ego, venerabilis
pater, cavens, vestri animi sensa fideliter simpliciterque,
ut praecepistis, deprompsi, nec animositatem
regis perhorrui, dum fidem, quam vobis promiseram,
ex asse servavi, quandoquidem nihil addidi, nihil
minui, nihil immutavi, nihil reliqui. Horum omnium
ipse Arnulfus, e custodia liberatus et absolutus,
testis est; cui vestrum pallium eo tenore obtuli
quomodo illud acceperam ex sanctis manibus vestris. »
Meminit et in fine earum planetae ab ipso
sibi datae, ita inquiens: « Nam, liberalitatis vestrae
memor, ut servus Domino gratias refero, qui inter
missarum solemnia, munere vestro usus planeta,
vestri nullo modo oblivisci valeo in meis oblationibus.
Caeterum vobis semper parere decrevi, cujus apostolatum
Deus custodiat in aeterna pace. »
CAP. XIII.
#Abbonis epistolae et scripta quaedam.@# --Ottoni
quoque imperatori epistolam versibus conscripsit
hexametris, nullis sapientum istius temporis
comparandam carminibus, e Porphyriano utique
sibi codice exemplar sumens, hunc versum, materiam
et quasi fundamentum totius constituit operis.
Otto, valens Caesar, nostro tu cede cothurno.
Is nempe versus in eadem desinit littera qua etiam
incipit; sicque fit ut ipse principia versuum omnium
finemque tenens, per medium quoque epistolae erectus,
itemque in transversum in modum crucis
incedat, ipse nihilominus clausula carminis fieret.
Atque hoc modo contingit ut et ipse sexies diversis
modis legatur, et quatuor quadrangulos in epistola
faciat, in quibus quadrangulis quatuor nomina erectim
posita leguntur: in duobus quidem Otto et Caesar,
in aliis vero Abbo et abba, quae minio scripta, licet
separatim hoc sonent, tamen cum aliis versuum litteris
in ordine rediguntur ( #vide infra@# ).
Sed et idem venerabilis Abbo ad Odilonem Cluniacensium
abbatem venerabilem, sanae et religiosae
vitae virum, scribens, quid capitula erae sive
adnotata, quae in Evangeliis | null | ada0f9c3-b139-4fcd-b735-7b4b24a358d1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
habentur, inter se
discrepent; quidve de aperta satis enodatione
declarat. Existunt et alia ad alios hujus sancti patris
scripta, quae, ne lectori fastidium generent, nunc
interim tegantur per silentium. Unum illud non
omittendum, quod cyclos annorum incarnationis
Dominicae, ab incarnati Verbi initio ad sua usque
tempora, juxta veracem Evangeliorum fidem correxit
atque ad annos postea circiter mille quingentos
nonaginta quinque dilatavit. Cujus operis praefatiunculam,
fratribus ac filiis suis, nobis scilicet
Floriacensibus consignans monachis, mentionem
facit anni transitus sanctissimi patris Benedicti.
CAP. XIV.
#Leprosus ab eo sanatus.@# --Sufficiat
jam nunc laudem fidelis linguae ejus, stylique politi,
quantum possibile fuit, deprompsisse elegantiam;
illud celebri fama in populos propalare dignissimum,
nequaquam hunc beatum virum a Deo expertem
miraculorum relictum, dum adhuc carne praesens
incoleret saeculum. Quin potius ejus sibi monstravit
placuisse vitam quam miraculis voluit esse insignem.
Eadem autem tempestate fuit quidam homo quem
dira leprae perfuderat macula. Hic admonitus est
per somnium uti ab hoc Dei homine suae sanitatis
quaereret auxilium. Qui, veritus per seipsum accedere
ad eum, quemdam boni testimonii optimaeque
conversationis adiit monachum, nomine Elisiernum,
[ #Boscio male,@# Elizerium], huic eidem sancto familiarissimum.
Illi ergo suae necessitatis exponit causam,
manifestataeque visionis modum. Revelatum
quippe sibi fuisse aiebat debere eumdem Christi
famulum aqua exorcizata manus abluere, quam videlicet
aquam ipse aeger suscipere deberet, languentiaque
membra perfundere. Audiens haec monachus
primo detrectavit fidem ejus adhibere dictis, simulque
eum his coepit objurgare verbis: « Cur, inquiens,
o homo, nos tentatum advenis, somniorum tuorum
deliramenta pro veris inferendo? Noli, noli falsis
tuis adulationibus nostras mentes seducere velle. »
Tum aegrotus persancte dejerat se nullam fallaciae
nebulam praetendere, quin potius vera allegare.
Abiit ergo frater ille ad hunc de quo sermo vertitur
ter beatum, et divinum, quod a languente audierat,
ei pandit oraculum. At ille paulo commotior et
indignantis vultu expresso, peneque illacrymans:
« Non, inquit, hactenus ea vobis contuli exempla,
ut me adulationis quis aestimet desiderare obsequia.
Quapropter si meum te vis vocari et esse dilectum,
cave ex tuo ore istud deinceps audiam verbum,
praecipue cum ad ista me nullatenus sciam fore
[esse] idoneum, et sanctorum talia sint gesta virorum.
Cui cum a fratre objiceretur non oportere
illum gratiam sibi divinitus collatam occulere, quae
saluti petentium crederetur posse prodesse, praesertim
cum id ille recta et simplici fide, non adulantium
persuaderet voto; tandem se vinci passus est,
allataque benedicta aqua, manus lavit, memorato
monacho tribuit, ut eam poscenti infirmo perferret
imperavit. Acceptam ille aquam leproso perfert,
eique infit: « Nunc, inquiens, tua infirmitas palam
cunctis est. Si ergo tuis nos vis fidem accommodare
sermonibus, postquam te his perfuderis aquis, die
tertia nostris temet visendum repraesenta obtutibus. »
Fecit aeger ut sibi imperabatur, et ecce ante
transactos praefati termini soles, dudum discolor
cunctis naturali visebatur reinduta [ #l.@# reindutus]
specie. Quod ubi fratri illi perspicaciter credibile
apparuit, mox homini Dei quae fuerant acta indicare
curavit; a quo sub terribili Christi nominis invocatione
interdictum suscepit ne hoc ulli hominum
ipse vel is qui sanatus fuerat innotescerent, quandiu
ipse sanctus in corpore maneret. In qua re Domini
Christi et Redemptoris nostri imitatus exemplum est,
qui, sanatum a se alloquens leprosum, #Vide,@# ait, #nemini
dixeris (Matth. VIII, 4)
@#. Haec nobis, post hujus
sanctissimi viri transitum, praefatus domnus Elisiernus
sub attestatione retulit veritatis; quae nos, absque
detrimento veri augmentove falsitatis, simpliciter
referre studuimus. Ille venerabilis Elisiernus, ante
peractum ex quo ista nobis retulit annum, laudabilis
vitae diem clausit ultimum.
CAP. XV.
#Ornamenta ecclesiae ab eo facta.@# --Non
abhorrere a recto laudis creditur genere, si ea quae
sub ipso vel per ipsum ad ornatum domus Dei, quae
est ecclesia, gesta sunt, noster explicet sermo, maxime
cum inter Salomoniaca praeconia hoc praecipue
laudetur quod templum Domini magnificis exstruxerit
impensis. Et quamvis ejus tenues copiae divitiis
nequeant locupletis Salomonis adaequari, tamen quae,
prout pauper quem regebat locus tempusque malignum
persuasere, acta sunt, silentio non sunt digna
obnubilari. | null | edd4fd49-e401-44e5-94ef-90d7d48fd1ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Namque anteriorem tabulam altaris
sanctae Dei genitricis Mariae, ab antecessore ejus
domno Oylboldo auro construi coeptam, ad perfectum
usque perduxit, duas circumjacentes argento
opertas augmentari fecit, et, ut breviter multa perstringamus,
sex altaria, tam ejus quam monachorum
sub ipsius regimine consistentium, devota intentione,
argenteis sibi affixis praefulgent laminis: unum videlicet,
sub nomine Patris Benedicti Deo dicatum
aliud, sub nomine summae ac individuae Trinitatis,
sancti quoque Stephani et sancti Aniani, necnon
sancti Joannis evangelistae fratrisque ejus beati
Jacobi. Sed et paries ligneus, circa tumulum inclyti
confessoris Christi Benedicti locatus, simili est
comptus specie metalli, atque in eo quaedam miraculorum
ejusdem dilecti Domini caelatoria arte perspiciuntur
expressa. Haec itaque et alia nonnulla sub
egregio patre Abbone in Floriacensi coenobio perfecta
sunt, instantia et procuratione honorabilis
monachi Gauzfredi, cui ipse sacrorum commiserat
custodiam thesaurorum, cujus etiam Gauzfredi sollicitudine
gazophylacium lapideum est constructum,
ad repellendam ignis, si (quod absit!) ingrueret, violentiam
satis idoneum, eodem de quo loquimur venerabili
patre Abbone sumptus subministrante, de
cujus vitae moribus et scriptis quia multa retulimus,
ne fastidiosi in multiloquio simus lectori, stylum ad
ejus enarrandum vertamus transitum.
CAP. XVI.
#Regulae monasterium reformaturus adit.
Suos ibi relinquit.@# --Igitur cum hic Deo amabilis
hominibusque venerabilis Abbo per sexdecim annos
continuos in a Deo sibi commisso pastorali strenue
desudasset officio, Wasconiam proficiscitur. Est in
illis partibus monasterium quoddam Squirs, ut fertur,
antiquitus nominatum; a modernis, contrario
nunc vocabulo, Regula vocitatum. Nulla quippe
religionis norma, nulla aut rara bonae conversationis
saltem vestigia usque ad haec in eodem loco apparuere
tempora. Id Guillelmus Sanctionis filius, Burdegalensium
comes ac totius Guasconiae dux, audita
fama religiosae vitae domni Richardi Floriacensium
abbatis, ipsi successoribusque ejus ad regendum
dudum commiserat, ut in libro quem de vita
vel actibus abbatum nostri loci scripsimus, plenius
explanatum est. In quo loco, tam ab ipso venerabili
Richardo quamque a duobus ejus successoribus,
Amalberto ac Oylboldo, diu multumque elaboratum
est, quo vere is locus, per habitatorum conversationem,
vocabulo uteretur suo; nec quidquam utilitatis
actum. Post quos dum hic vir beatus Abbo regiminis
adeptus esset gradum, quibusdam sibi persuadentibus
quatenus eo proficisceretur, respondebat
cum joco se illuc iturum quando eum satietas cepisset
vitae. Et quanquam id ipse ludens diceret, tamen
ita se post rei habuit exitus. Ferebatur denique nulli
praedecessorum ejus post iter Guasconiae diu vivere
licuisse. Tandem ipse ad jam dictam pergit patriam,
ejus regionis adit comites, memorati filios Guillelmi,
Bernardum et Sanctionem, eumdem locum non pro
suo, sed ipsorum disponit libitu. Et tunc quidem
prospere ad sua rediit, quibusdam suorum, quasi ob
tutelam loci, relictis. Verum hi quos relinquebat,
perfidiam Guasconum veriti, et tunc inviti remanserunt,
ac postmodum, multis a Guasconibus perpessis
injuriis, cum his quos illis veluti adjutores
miserat, ad eum revertuntur. Qui, eorum inertiae
culpam fore [fuisse] nactus, alios mittit qui quod priores
neglexerant corrigere curarent. Illi, similia passi,
legatos ad eum dirigunt, quid paterentur intimant,
ac, ni maturato sibi subveniatur, locum deserturos
atque ad propria minitantur se regressuros. Unum
hoc sibi ex sententia comitum notum fore [esse] mandant:
liberiorem sibi quam prius affuturam loci potestatem,
si semel ad eos adeat, et tam comitibus quamque
Amalguino vicecomiti, quem ipse eis advocatum
dederat, quid ipse velit verbo tenus declaret: quos
manere decreverit, mansuros; quos exire judicaverit,
memoratos polliceri principes vi se expulsuros.
CAP. XVII.
#Alterum ejus iter Regulam per Pictavos,@#
etc.--Tandem talibus impulsus allegationibus, impendonte
jam ultimo vocationis suae die, secundo iter
arripit, hos ex monachis itineris comites assumens:
supra nominatum Remigium, meque qui haec scribo
Aimoinum, cum Guillelmo, suae venerantiae, juxta
abbatum morem, tum bajulo. Jamque in via
constitutus, legatis qui pro se venerant imperat se
antecedere, comites advocatumque certos de suo
adventu reddere, ne moram colloquii faciant, dum
ipse ad eos venerit, procurare. Ipse, in nullo negligens
utilitatis coenobii quod regebat, Pictavos pergit,
Guillelmum illius urbis adiit comitem, pro juvamine
possessionis monasterii sui, quae Salx dicitur,
calumniis advocatorum valde | null | 4ae6653f-1302-42c3-b802-ed80fbb85f5d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
oppressae, eum rogaturus.
A quo die dicta, in qua sibi post suam regressionem
ab eodem comite justa deferretur audientia,
pro re alia aliquantasper inibi moras nectit. Forte
abbas monasterii Sancti Cypriani in suburbio Pictavorum
siti, eidem sancto consanguinitate conjunctus,
vocabulo Gislebertus, crimine falso impetebatur. Is
eum humillima detinuit prece, uti suae causae, quam
in proximo ventilandam autumabat, interesse dignaretur.
Sed cum improbus subsedisset accusator, manifestusque
fieri vereretur, vir Domini Abbo, qui
cunctis injuriam patientibus, quantum in se erat,
opem ferre cupiebat, litteras eidem propinquo suo,
ex sua parte abbati Cluniacensium Odiloni, cui idem
monasterium subjectum erat, perferendas tradit;
quae videlicet litterae et ultimae epistolarum ejus
existunt, et apud nos cum reliquis conservantur.
Ipse iter quod coeperat maturare contendit. Nos
ergo quinta postquam ibi adveneramus die, celebrata
omnium sanctorum solemnitate, quinta aeque feria
inde progressi, per Karrofense [ #Charroux@# ] monasterium,
ad Nantoliacum devenimus coenobiolum, in
honore sanctissimi patris Benedicti fundatum; unde
digredientes Sabbatorum die, Engolismam advenimus;
a qua urbe die Dominica egressi, dum
incerti pro advenientis noctis hospitio, ac idcirco
moesti incederemus, ostendit Dominus nobis nequaquam
se oblitum illum sanctum habere virum in
cujus obsequio iter illud conficiebamus.
CAP. XVIII.
#Domi a Giraldo exceptus et a matre
Aimoini.@# --Nam, dum ad castrum, cui Albaterra
[ #Aubeterre@# ] nomen est, tendere deliberassemus,
repente dominus ipsius castri nobilis vir, nomine
Giraldus, post tergum nostrum celerrime adveniens
apparuit. Qui dum inquireret quinam essemus, et
beatum patrem nostrum Abbonem adesse cognovisset,
gaudens ob ejus praesentiam, ait ad eum: « Dominum,
inquiens, fidemque meam testor, me admodum
gaudere quod te, domine, videre merui; nam bonitas
et sapientia tua universo nostro pervulgata sunt
orbi. Unde, si tuae placet benignitati, hospes tibi
ero in hac nocte perliberalis, cuncta victui necessaria
tribuens. » Fecit ut dixerat, et usque ad noctem
permanens, etiam in obsequendo, famuli fungebatur
officio. Cumque juxta quamdam sui juris
ecclesiam nobis hospitium praebuisset, ad memoratum
castrum incibatus abiit. Postero die, in statu
perseverans hesternae benevolentiae, obviam ei
processit, praemittens per internuntios piscium xenia,
eumque aliquot deducens milliaria, tam ipsi
homini Dei quam his qui hospitii gratia comitabantur,
duces viae largitus est. Sic demum benedictione
postulata atque percepta, gaudens regreditur ad
sua. Haec ideo retulimus, ut aperte clareat huic
sancto viro nunquam defuisse divinum, ubi humanum
putabatur defore auxilium. Nec tunc solummodo,
verum in omnibus itineribus ejus, ac praecipue
per universam quam ea tempestate tenuit viam,
sicut domini a servis, ita a cunctis per quos transitus
fuit, jucundus ipsius praestolabatur adventus.
Porro nos eadem die qua de Albaterra promovimus,
transmeato Ella [ #Ile@# ] flumine, una cum beato
Abbone, in villa, quae Ad-Francos dicitur, hospitati
sumus. Suscepit nos inibi genitrix mea, memorati
militis Giraldi consanguinea, vocabulo Aunenrudis,
cum quanta potuit humanitatis exhibitione. Haec
devotionis et obsequii fervore circa eumdem Dei
flagrans hominem, obnixe orabat ut biduo apud eam
manere dignaretur. Quod ille vehementer abnuit,
et, die data, suis ut viam maturato capiant imperat,
tumque primum quasi praesagus brachium, in quo
post percussus est, dolere sibi praedixit.
CAP. XIX.
#Regulam tandem appellit.@# --Inde ad
Dordonae [ #la Dordogne@# ] fluenta ventum; quo enavigato
amne, Guasconiae fines ingrediuntur. Transmeantibus
Dornoniam, antequam ad praefatum
veniatur Regulae coenobium, Droth torrens
occurrit, quem dum transire esset necesse, vir
Dei lintrem, quae perexigua illo habetur in fluviolo,
dum ascendit, ea introrsus a lutoso littore relabente,
cingulo tenus pene in aquam decidit. Mirum dictu!
vestigiis paululum madefactis, in reliquis indumentis
vix tenuis apparuit humor. Transmeato sane hoc
pessimi occursus torrente, postero die ad monasterium
Regulae ventum. Et primo quidem die, cum
quiete manserunt; secundo sane, inter nostros et
Guascones jurgium propter cibaria equorum ad
vesperum ortum vixque a majoribus sedatum est.
Quod ubi in crastinum venerabilis pater Abbo comperit,
suos vehementer redarguit cur inermes et
inter infensam sibi gentem bella cierent, monebatque
patientiam servare, | null | c5083094-d788-4ee9-8b25-b4116d7c97c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
donec ipse cum comite ac
loci advocato colloqueretur qui jam jamque affuturi
credebantur. Tum demum suas suorumque,
quos primitus ibidem reliquerat, injurias ad libitum
ultum iri pollicebatur. His ac similibus verbis suorum
furibundos sedare tentabat animos. Erat ea die
celebris universo orbi beati pontificis Martini Turonici
solemnitas, et sanctus vir magna cordis ac
corporis alacritate missarum festiva celebravit solemnia.
Qua die et sequenti, quae Dominica fuit,
idem Dei famulus Abbo, post sancti sacrificii per
seipsum oblationem ac corporis refectionem, montem
in quo monasterium situm est undique perlustrans,
laudare simul ac mirari non solum loci
firmitatem, verum etiam maximorum quae inibi
fuerant aedificiorum fundamenta coepit. Horum itaque
locorum situm, a sancto viro laudatum, succinctim
litteris mandare opportunum fore credimus.
CAP. XX.
#Regulae situs. Cassinogilum. Regulensium
factio in Abbonem. Abbonis plaga. Interitus. Seditiosorum
furor. Abbonis funus. Sepultura cum solitis
vestibus.@# --Monasterium Regulae, in honore principis
apostolorum Deo dicatum, in monte est positum.
Qui videlicet mons a tribus lateribus, orientali,
aquilonali et occidentali, aliis cingitur montibus;
a meridie Garonna vallatur flumine periculosaque
vallis voragine. Ab oriente inter ipsum et alterum
montem vallis existit perangusta, per quam fons
meat, quam incolae Mosellam nuncupant; simili
modo ab occidente alterius fontis rapido alluitur
cursu, cui Mosa nomen est. Haec nomina a Francis
illis imposita aestimantur, qui a Magno Carolo ad
tuitionem provinciae ibi relicti sunt. Non longe
quippe ibi abest palatium ipsius magni principis
Cassinogilum, sed quasi tribus milliariis, in quo
idem imperator uxorem suam, Ludovici Pii matrem,
gravidam reliquit, dum contra Sarracenos expeditionem
in Hispaniis ageret. Quod et Heinardus vitae
illius relator scribit, et nos in libro miraculorum
sancti patris Benedicti breviter expressimus. Locus
sane Regulae ob supra dictam positionem non facile
hostium patuisset accessui, nisi ab aquilone parva
ei adjaceret planities, cui conditor municipii vel,
ut quidam volunt, civitatis, turrim quadris lapidibus
exstructam opposuit, quae nunc ruinarum
tantummodo suarum indicia praefert. Igitur tam hujus
quam caeterorum aedificiorum dirutos parietes, et
per devexa totius montis latera propter firmam
caementi tenacitatem dependentes, homo Dei conspicatus
admiransque, laeto nobis arridens vultu,
infit: « Potentior, inquiens, nunc sum domino
nostro rege Francorum intra hos fines, ubi nullus
ejus veretur dominium, talem possidens domum.
Sed heu proh dolor! aliter quam ei ac nobis utile
fuit, hujus loci parabatur possessio.
Denique malignorum factio qui illis quos ipse
sanctus pater ad eumdem miserat locum irrogaverant
injurias, in id jam conspiraverat ut, ex qualibet
occasione commoto tumultu, tanta famulos
ipsius caedis contumelia afficeret, quatenus nec ipse,
nec quilibet alter, eos ulterius adire auderet. Quod
vero mortem illius inter dolos machinata sit non
vere scitur, nisi quia is qui eum percussisse dicitur
in jurgio nostris dixisse fertur pro nihilo se
ducere si lancea ventrem ejus transforaret. Secunda
igitur feria, qua sancti confessoris Bricii agebatur
festivitas, monachum, qui hos esse dicebatur machinatus
dolos, sanctus pater noster Abbo increpare
coepit, quod, sine ejus licentia de monasterio egressus,
foras manducare praesumpsisset. Hic Anezan
nomine dicebatur proprio, gente barbarus ac vocabulo.
Qui dum sancti viri increpationem se patienter
ferre simulat, sed circumstantibus contumactae
verba respondet, subito auditur clamor mulierum,
juxta morem gentis illius, ubi seditio oritur
aut mors hominis intervenit, conclamantium. Tum
ille perfidus, solo nomine monachus, ad eos qui se
circumstabant infit: « Nunc, inquiens, dicetur
meo monitu hoc esse ortum scandatum. » Cui quidam
ex his qui aderant: « Si, ait, id metuis, nobiscum
ad hos sedandos progredere motus. Verum eo
differente, ad nostros reprimendos is qui monita
dederat cursim progreditur. Causa autem ortae
seditionis haec erat. Tam Francis quam Guasconibus
se alterutros conviciis lacessentibus, unus Francorum,
nimium impatiens convicii domino suo illati,
conviciatorem baculo inter cervicem et scapulas
ictum humi prostravit. Eo prostrato, tam nostri quam
seditiosi semet mutuo lapidare coeperunt. Interea
vir Domini Abbo, intra claustrum monasterii residens
et quasdam computi ratiunculas dictitans,
tumultuantium clamore exaudito, foras ab inferiori
montis parte progreditur, et ad reprimendos suos,
qui superiora occupaverant loca, festinans, ab uno
adversae partis satellite lancea | null | 13efa410-2d67-4e37-8e17-9325794ebc8d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tam valide vulneratur
in laevo lacerto ut interiora costarum adactum penetraret
ferrum. Qui purcussus non clamavit, non
titubavit, aut cadentium more loco motus est,
verumtamen, hoc tantum dicens: « Iste, ait, serio haec
fecit, » ad domum ubi sui famuli hospitium habebant
ascendere coepit. Sustentabat autem eum frater
quidam, nomine Guillelmus, cujus supra meminimus.
Ego, vestigia ejus persecutus, conspicio super limen
domus, quam vir sanctus ingressus jam erat, partem
coagulati sanguinis. Interrogansque de quo foret,
hoc a Dei homine responsum accepi: « De me,
inquit, est, testor Dominum; » continuo mihi stetere
comae; horrorque infusus corpori raucisonam reddidit
vocem. Nondum enim quispiam animadverterat
eum in carne esse vulneratum; sed tantum
indumenta aestimabamus fuisse perforata. Itaque
aio ad eum: Quanam in parte, inquam, tibi domino
meo illatum vulnus est? Tum, eo elevante
brachium ut plagam detegeret, repente ab intimis
costarum recessibus unda sanguinis prorumpens,
manica laxioris pelliceae excipitur. Verum ipse nihilo
tristior, nec vultus colore mutato, cum me trepidare
magis magisque sensisset tam ex faciei permutatione
quam ex verbis querimoniae, alacri vultu et
pene ridenti similis, ait: « Quid tu, inquiens,
ageres, si ipse vulneratus esses? attamen noli
metuere; quin potius foras ad nostros progredere,
eosque ad me venire facito, ut haec sedentur turbae. »
Quod cum fecissem, illique obtemperantes ingressi
essent, ipse, jam exsanguis factus, inter manus
discipulorum famulorumque se sustentantium,
Idibus Novembris spiritum reddidit. Retulerunt autem
qui ejus sanctum finem videre meruerunt (nam
ego ob sedandos tumultuantes forinsecus remanseram)
hunc ipsius ultimum fuisse sermonem » « Miserere,
inquiens, Deus omnipotens, animae meae,
locoque ac congregationi, quam nunc usque te
concedente rexi. » Et ille quidem haec effatus, ut
praedictum est, animam efflavit.
At seditiosi domum, in qua beatus pater jam defunctus
a suis lamentabatur, circumdantes, obseratos
succiderunt cardines ostiorum. Sicque furens ingressa
turba, aliquibus vulneratis, cubicularium viri Dei,
vocabulo Adelardum, qui caput domini sui propriis
genibus suppositum lacrymis rigabat, ad necem
usque fustibus praeacutis ac lanceis conciderunt; qui
aegrum usque ad tertiae feriae diluculum protrahens
spiritum, defecit ac mortuus est, sepultusque in
claustro monasterii, juxta quem quoque custos
equorum ipsius sancti postea tumulatus est. Qui,
tunc quidem vulneratus, usque ad diem festivitatis
sancti Andreae languit, sicque obiit. Caeterum tantae
cladis compilatores, certissime agnoscentes beatum
obiisse Abbonem, certatim cuncti in fugam vertuntur,
ita ut, terris reddito die, ne mulieres quidem in
universis forensibus ipsius villae invenirentur domibus.
Quatriduo post obitum sancti viri morati sumus,
commorante semper nobiscum ob custodiam nostri
quodam honorabili viro, nomine Guillelmo, Orioli
filio. Qui videlicet Guillelmus, gratia beatum virum
videndi, eadem die cum quibusdam aliis ibidem
advenerat, eoque viso, ad metatum suum, quasi
milliario ac semis distans a monasterio, secesserat.
Is, ubi nostrae miseriae nuntium accepit, ad nostrum
auxilium cum suis velociter accurrit.
Hi ergo corpus beatum, quod adhuc in domo, in
qua animam Creatori reddiderat, super nudam pene
humum jacebat, tapeti impositum, ad nos usque
pertulerunt, nostris propter caliginem noctise claustro
monasterii minime exire audentibus. Dubitatum
aliquandiu est quonam in loco poni deberet. Tunc in
commune placuit ut, quando innocenter ac pro
veritate quae Christus est interemptus erat, in
ecclesia poneretur, ubi usque ad diluculum feriae
quartae, duabus videlicet noctibus unaque die, eum,
cum quanta potuimus psalmorum et lacrymarum
devotione, insepultum servavimus. Referri nequit
qui luctus quive gemitus ab his qui ad eum visendum
e propinquis venerant locis editus sit, cum eum,
quem viventem cernere concupierant, mortuum
conspiciebant. Contemplabantur sane vultum ejus
adhuc sudario nequaquam opertum, qui dormientis
potius quam mortui speciem ex rubore praeferebat,
et lacrymis opplebantur; incredibileque, dum
adviveret, videbatur eum tam ingentem post obitum,
non solum a suis, verum etiam lacrymosum ab
extraneis habiturum planctum. Nam quilibet adveniret,
notus seu ignotus, ejus viso corpore, sive post tumulationem
sepulcro, continuo in lacrymas prorumpebat.
Matutino sane tempore feriae quartae, cum ipsis
quibus indutus erat vestimentis, uti mos est sepeliri
interemptos, illotus etiam | null | 5602356d-772f-4c53-8979-9796e2663766 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, lapideo tumulatus sarcophago,
in interioribus cryptae, ante altare sanctissimi
patris Benedicti. Et quidem satis decentissime,
si non ei tam insperatus contigisset finis vitae. Sed
Scriptura teste novimus quia #justus, quacunque morte
praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7)
@#.
CAP. XXI.
#Sociorum ejus reditus Floriacum. Abbonis
mors luctuosa. S. Benedicti celebre fe tum Decembri.@# --Nos
igitur quarto a tumulatione sancti corporis
die inde digressi, per biduum a vicecomite Amaluino
ejusque uxore Rosemberga detenti charitativo sumus
affectu. Cujus mulieris benignissimam erga nostros
compassionem, nobis ad conclusionem voluminis
tendentibus, breviter memorare congruit. Nam ipsa
viro suo ut vulneratos etiam nolentes retineret suasit.
Retentis autem ipsa cuncta tribuit necessaria,
non solum languentibus, verum etiam eorum servientibus,
atque equis, qui omnes sexdecim
erant numero. Medicum ipsa quaesivit, eique pro
sanandis aegris ipsa pretium praebuit. A me quoque,
ut cum eis remanerem, non solum mansueta prece,
verum quadam imperiosa consanguinitatis exegit
auctoritate. Hi vero qui sani evasere, a procuratoribus
ejus, ipsa praecipiente, per omnes ipsius possessiones
quae in itinere erant, honorifice suscepti,
tristem tanti doloris nuntium per omne spargentes
iter, tandem Floriaco coenobio intulerunt. Quis tunc
luctus quive dolor totam nostram sanctam invaserit
congregationem, sermo explicare non sufficit, cum ab
his quoque quibus ejus gravitas onerosa videbatur, inconsolabiliter
lugeretur. Auxit hunc ingentem dolorem
adventus plurimorum abbatum in imminente
sancti patris Benedicti solemnitate, quae in mense
colitur Decembri, confluentium. Horum alii ab ipso,
ob quasdam ordinandas utilitates, erant evocati; alii
suarum necessitatum certis ex causis eum consulturi
advenerant; inter quos reverendus Cluniacensium
abbas Odilo aderat, charitativo laudabilis in Domino
familiaritatis glutino ei in omni sua conjunctus
vita. Talium itaque praesentia, et ipsius absentia,
propter quem venerant, ingerebat moestitiam, et nostris
ampliorem addebat dolorem quod tali forent
pastore desolati, cui prudens consilium aliorum expeterent
praelati coenobiorum.
Haec de vita, moribus et actibus, necnon martyrio
sanctissimi patris nostri Abbonis, partim a fidelibus
viris audita, partim a nobis visa, ad te, reverentissime
clericorum Hervee, ut sanctitas petiit,
veraci pro posse relatu scripsimus. Nunc tuam exposcimus
benignitatem quatenus pro nobis Domini implores
clementiam, ut, si quid forte eum in nostra
offendimus narratione, ipse sua piissima indulgere
dignetur miseratione; et, qui ejus sepulcrum
dignatus est miraculis illustrare, mihi facultatem
dignetur conferre, in sequenti volumine, ea ad
laudem nominis sui fidelibus manifestare.
INCIPIT EPISTOLA AIMOINI FLORIACENSIS MONACHI AD HERVEUM S. MARTINI THESAURARIUM #De vita et martyrio sancti Abbonis abbatis Floriaci coenobii.@#
Reverentissimae vitae viro domno HERVEO clerico,
sancti pontificis Martini thesaurario, AIMOINUS
monachorum beati patris Benedicti, sensu minimus,
indeficientem aeternae vitae thesaurum.
Quia superni gratia Redemptoris tuam, amantissime
domne, sibi vitam pudicam elegit ac placabilem;
nos omnes, quibus tua benignitas cordi est,
gaudio gaudemus non modico. Reminiscimur enim
jucundam tuae pueritiae indolem, quam lenis sodalibus,
quam grata majoribus, ac (quod magis est)
quam placita Deo fuerit ac sanctis omnibus. Tua
quoque sanctitas memorem se fore ostendit bonorum
quae in hoc sacro Floriacensi coenobio vidit,
sive audivit, exemplorum. Dumque, quibus modis
altioris vitae vias incedat, quotidie comminiscitur,
praeceptorum ac assiduae admonitionis nutritoris sui
sancti patris nostri Abbonis haud segniter recordatur.
Cujus erga tuam dapsilitatem sedulae dilectionis
curam superfluum videtur replicare, cum constet id
tuam benevolam haud unquam oblivisci mentem.
Unde, manu sanctae pulsatus charitatis, quia vel ab
ipso es dilectus, vel ipsum tua probatur dilexisse
devotio, una dierum meam admonere dignatus es
parvitatem uti vitam ejus, seu quo ordine ad martyrium
pervenerit, litteris mandare ad multorum
studerem utilitatem. Verum ego, intelligens hoc opus
multorum displicere animis, tamen tuae dilectioni,
quae mihi a puero semper dulcis fuit, parere gliscens,
inerti licet sermone, imperata studui perficere.
Et floccipendens linguas derogantium, ad
orationis tuae, quam Deo beneplacitam novi, confugio
auxilium, ut, tuo interventu, ejus misericordia
pro hoc opere mihi conferat gaudia aeterna, praestante
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo
Patre, etc.
INCIPIT PRAEFATIO VITAE VEL MARTYRII SANCTI ABBONIS ABBATIS.
Antiquae gentilitati id quondam fuit studii ut | null | 31574bcc-7e83-4b1c-a442-56a1d974048d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eorum quos unice dilexissent facta, etiam inhonesta,
memorialibus mandarent litteris, et pro illorum bene
gestis laudes suis referrent diis. Nobis vero, qui
per Christi gratiam eorum evasimus errorem, idem
quidem studium, sed dissimili intentione, est habendum;
ut scilicet sanctorum vitas Patrum, ac martyrum
victorias nostris pandamus scriptis post nos
venturis saeculis. Verum haec ipsa ad laudem nostri
referamus Creatoris, per quem vel bene vivere, vel
coronam potuerunt martyrii percipere. Quapropter
unius dilecti domini, sancti videlicet patris nostri
Abbonis, vitam, seu quo ordine pervenerit ad martyrium,
rusticano licet sermone aggrediamur scribere.
Nec oportet quemquam dubitare eum vere
martyrem fore, [fuisse], quem constat pro veritate,
quae Christus est, mortem pertulisse; qui, etsi non revocabat
homines a cultu idolorum, laborabat tamen
liberare (quod majus est) a servitute vitiorum; quibus
assidue dediti sunt, non Deo, sed daemonibus servire
probantur. Quod vero non diu poenis tortus est,
nulla gloriae ejus vel laudi damna infert, cum constet
quosdam martyrum, sola nominis Christi confessione,
etiam absque baptismi perceptione, proprio
per solam capitalem sententiam perfusos sanguine,
regna coelestia meruisse. Sin autem quispiam idcirco
ei crediderit derogandum quod in vita sua vix ullum
mirabile fecerit signum, legat Vitas excellentissimorum
doctorum Augustini et Hieronymi, et in eis
non prodigia temporalium signorum, quae faciunt
plerumque mali, sed vitae puritatem, doctrinae salubris
eloquentiam, et fidei inveniet laudari constantiam;
licet hic ter beatus in vita sua non caruerit
miraculorum gloria. His ergo contra obloquentes, si
forte assurrexerint, praemissis, juvante nos Christi
gratia ac hujus sancti orationibus, propositum aggrediamur
opus.
INCIPIT LIBER.
CAP. I.
#Abbo civis Aurelianensis. Floriaci studet.
S. Benedicto traditus.@# --Venerabilis igitur Abbo
Aurelianensi ortus est in pago. Cujus patris vocabulum
Laetus, matris Ermengardis exstitit; quos quidem
non vana tumens et nobilitate superbus alebat
sanguis, sed tamen avis atavisque derivata eos
honestabat, libertas, quodque omnibus superexstat
causis, timor Domini moribus adornabat honestis.
Talibus ergo Abbo ortus parentibus, in Floriacensi
monasterio scholae clericorum ecclesiae sancti Petri
obsequentium traditur litteris imbuendus, divina pro
certo, ut credimus, id praeordinante providentia, ut
inde primordia sumeret litterarum, ubi postmodum,
plenissime fluenta doctrinae mentibus erat propinaturus
sapientiam sitientium, redderetque illis, seu
eorum posteris, duplicatum suscepti fenoris fructum,
a quibus simplicia tantum acceperat rudimenta
elementorum. Erant in eodem coenobio duo
praecellentes viri, quos carnis affinitas matri ejus
propinquos effecerat: unus dicebatur Gunboldus,
qui relictis hujus saeculi nugis, ob Dei timorem, habitum
monastici susceperat ordinis; alter vocatus
est Christianus, qui sub clericali veste Christo studebat
deservire, grave sibi formidans dispendium
imminere, si ejus non sequeretur pro posse mandata,
a quo nominis etiam proprii duceret stigmata. Ambo
amoris Domini igne ferventes, ambo in ordine presbyteratus,
cum sacrificio nostrae redemptionis,
seipsos quoque Deo in ara immolantes cordis. Horum
itaque ferventi admonitione genitores memorati
pueri Abbonis ipsum ad serviendum Christo et sancto
patri tradiderunt Benedicto.
CAP. II.
#Sub Wlfaldo abbate. Cum studiis pietatem
conjungit.@# --Agebat eodem tempore pastoralis
curam sollicitudinis in hoc sacratissimo Floriacensi
loco reverendissimus abbas, Wlfaldus vocabulo, Deo
charus et omni populo. Huic igitur a parentibus jam
dictus bonae indolis Abbo puer traditus est, ut ejus
magisterio eruditus Christi efficeretur famulus. Ante
quem cum in conventu fratrum fuisset adductus, ab
eo quo vocaretur nomine est inquisitus. Ille continuo
interroganti responsum dedit Abbonem se dici asseruit.
Tum sanctus vir Wlfaldus, prophetico mox
spiritu afflatus, alludens ad nomen: « Abbo, ait, si
ultima immutetur littera, patrem sonat in Achivorum
lingua. » Et conversus ad puerum: « Hincjam, inquit,
puerorum dulcissime, talem te Christo exhibe ut
dignus inveniaris tui nominis appellatione. Annuat
hoc omnipotens Pater, a quo omnis paternitas in
coelo nominatur et terra (Ephes. III, 25), teque sua
faciat servare praecepta, ut ad gaudia possis pervenire
aeterna. » Post hoc dictum, monachicum ei tradidit
habitum, facta prius per parentes solemni
traditione, juxta quod in sancti patris Benedicti
continetur discretissima institutione. Traditus itaque
scholis, nulli sodalium videbatur gravis. Inerat ei
columbina simplicitas serpentinae copulata astutiae | null | bcb70d98-015e-4bc9-b1e0-f14178b016bf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
ut et per mansuetudinem leniret benevolos, et per
providae mentis acumen devitaret subdolos. Jam vero
litterariae artis profunda tanta adhuc puerulus rimabatur
instantia, ut a didascalis semel audita firmiter
intra cordis conderet arcana. Egressus pueritiae
tempora, frequenti meditatione adolescentiae satagebat
reprimere vitia, sciens scriptum: quia « frequens
meditatio carnis est afflictio. (Eccle. XII, 12)
Quam idcirco jugi litterarum exercitio domare curabat
ut spiritui eam servire cogeret. Nec tamen, uti a
quibusdam juvenum fieri assolet, ob studium lectionis,
intentionem deserebat devotae orationis. Religionis
namque propositum monasticae, quod habitu portende
bat, id tota mentis devotione diligebat, et, quasi proquodam
levamine, post precum ad Dominum missa libamina,
liberalium artium sumebantur exercitia.
Erat ei hoc praecipuum adhaerere lateribus senum; et,
licet certis horis condiscipulorum gauderet societate
suorum, incompetentibus temporibus vicinior
efficiebatur senioribus.
CAP. III.
#Magister scholarum Floriaci. Academias
lustrat. Scripta edit.@# --Cum vero jam ad tantae praefecisset
fastigium scientiae, ut aliis quoque percepti
talenti valeret donativum erogare, imbuendis praeficitur
scholasticis; quos ille, per aliquot annorum
curricula, lectione simul et cantilena cum tanta
erudivit cura, ut palam se gaudere monstraret quod
pecuniae sibi creditae lucra augmentare valeret. Verum
ipse, adhuc majora gliscens scientiae scrutari
arcana, diversorum adiit sapientiae officinas locorum,
ut, quia grammaticae, arithmeticae, nec non dialecticae
jam ad plenum indaginem attigerat, caeteras ingenio
suo pergeret superadjicere artes. Quapropter
Parisius atque Remis ad eos qui philosophiam profitebantur
profectus, aliquantulum quidem in astronomia,
sed non quantum cupierat, apud eos profecit.
Inde Aurelianis regressus, musicae artis dulcedinem,
quamvis occulte, propter invidos, a quodam clerico
non paucis redemit nummis. Itaque quinque ex his
quas liberales vocant, plenissime imbutus artibus,
sapientiae magnitudine cunctos praeibat coaetaneos.
Supererant rhetorica, necnon geometria, quarum
plenitudinem etsi non ut voluit attigit, nequaquam
tamen jejunus ab eis funditus remansit. Nam et de
rhetoricae ubertate facundiae Victorinum, quem
divinae interpres legis Hieronymus praeceptorem se
habuisse gloriatur, legit: et geometricorum multiplicitatem
numerorum non mediocriter agnovit. Sic
demum, vivaci mentis ingenio haec universa
strenue assecuto, facilis erat eorum operatio. Denique
quosdam dialecticorum nodos syllogismorum
enucleatissime enodavit, compotique varias et delectabiles,
saecularium in morem tabularum, texuit
calculationes. De solis quoque ac lunae seu planetarum
cursu, a se editas disputationes scripto posterorum
mandavit notitiae.
CAP. IV.
#In Angliam mittitur. Naufragium evadit.
Is tum levita.@# --Interea legatio gentis Anglorum ad
Floriacense venit coenobium, postulans aliquem sibi
sapientum concedi virorum. Eadem quippe natio ad
amorem sancti patris Benedicti memoratique loci
duabus ex causis maxime accessit: una quidem,
quia beatus papa Gregorius, missis ad eam convertendam
fidei Christi praedicatoribus, ejusdem dilecti
domini Benedicti regulam observandam specialius
inculcavit; alia quidem, eo quod vir quidam magnae
apud eos nobilitatis, Oswaldus vocabulo, spreto
saeculo, ad serviendum Christo, in memorato Floriaco
conversus est coenobio, ex quo, ob bonae vitae
meritum, a rege ipsius provinciae ad archiepiscopatus
assumptus gradum, Deo, ac patrono suo sancto Benedicto
in regione Anglica construxit monasterium.
Ex illo itaque coenobio hi fuere legati quos ad Floriacum
advenisse superior retulit sermo. Praeerat
per idem tempus sanctae Floriacensi congregationi
reverendus pater Oylboldus, vir secundum saeculi
dignitatem genere ac moribus clarus, qui, non tam
imperiosa auctoritate quam mausueta verborum lenitate,
ab hoc beato exegit viro Abbone quatenus ad
instruendas ejusdem nationis hominum mentes divina
atque humana sapientia, qua ipse insigniter
pollebat, ire non recusaret. Qui ille, jussionis haud
segnis exsecutor factus, obedientiae sibi familiaris intuitu,
quo mittebatur proficisci non distulit. Et
quamvis invidi ac calumniae compilatores eidem Dei
homini persuadere conarentur abbatem memoratum,
malo accensum dolo, ipsum trans maria ideo velle
dirigere, ut nunquam amplius inde valeret redire,
ille tamen, de Dei fisus bonitate, illud apostolicum
semper revolvebat in corde: #Diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28)
@#. Verum
aliter se rem habere ostendit apparatus itineris, qui
magnificus a domno Oylboldo proficiscenti collatus
est. Cumque ad Morinos ventum esset, a quibus
brevissimus ad Anglos transitus est, per unum
ferme mensem in littore resedit, prohibentibus nautis
mare turbidum ingredi. | null | 029bc00e-2642-4cb2-a0e4-f2912bd2804a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Taedio itaque longae defatigatus
morae, una dierum progressus ad portum,
evocatum interrogat nauclerum an tuto mare ingredi
possit. Cui nauclerus nunc quidem nequaquam utile
fore dixit; sed, ex aurarum spiramine, se intelligere
quod non diu prospera abesset navigatio. Tunc vir
Domini ait: « Si, inquiens, omnipotenti Deo, intervenientibus
sanctissimi patris nostri Benedicti meritis,
placet ut ego ob aliorum utilitatem hoc transeam
pelagus, ventura luce placidum efficiatur mare;
sin alias summo placuerit Opifici, data die retrogrado
calle incipiam regredi. » Igitur ad hospitium
regressus, monachum quemdam, qui legatis se deducentibus
praeerat, Riculeum nomine, admonet ut
in commune Dominum orarent quo, si illi propositum
non displiceret, iter prosperare dignaretur; si
vero id reprobaret, cordibus eorum voluntatem ad
propria redeundi inspiraret. Quo annuente, post
vespertinam synaxim Deo persolutam, ambo ad
orandum solo prosternuntur. Finita oratione, quieti
membra dederunt; et ecce, crepusculo sequentis
diei, affuit nuntius naucleri, magna eos ad proficiscendum
voce inclamans. Itaque, ascensa navi,
comitantibus aliis octo navibus, cum in altum
processissent, repente conspiciunt marsuppas et
porcipisces in fluctibus ludere, baloenas dorsa in
modum maximorum tectorum attollere. Haec omnia
indicia imminentis tempestatis esse vir Dei a nautis
audiens, ad orationum recurrit nota praesidia. Nec
defuit effectus ejus precibus. Denique orta tempestate,
navis in qua homo Christi residebat, cum aliis
duabus quae illam secutae fuerant, illaesa ad portum
perlata est; reliquae vero sex, simul cum hominibus,
procellis et impulsu piscium quassatae, perierunt.
Hoc signum per eum Dominus operari dignatus est,
cum adhuc levitarum fungeretur officio.
CAP. V.
#Ramesiae docet duobus annis. Omnibus
charus.@# --Tandem, post longos terrae ac maris excursus,
Anglorum intravit fines. Primum itaque
omnium Ramesense sancti Benedicti adiit coenobium;
sic enim appellabatur ille locus, qui a venerabili
Oswaldo illis in partibus est fundatus, cujus superius
mentionem fecimus. In quo, qui abbatis fungebatur
officio, Germanus dicebatur vocabulo, et
ipse ad tanti gradus honorem ex hoc sacro Floriacensi
assumptus monasterio. Ubi dum sanctus
Domini Abbo per duorum ferme annorum moratur
spatium, aliquos monachorum scientia imbuit litterarum.
Intra eorumdem sane spatium annorum regem
adiit Anglorum, ac ejus ducem Hebelguinum.
Sed a rege verba tantum, a duce vero condigna
suae sanctitati suscepit munera, atque in magna apud
eum, quandiu cum ipso fuit, est habitus reverentia.
Pontificum quoque venerabilium, saepe nominati Oswaldi,
ac beatae memoriae Dunstani, amica sibi familiaritate
usus est. Horum prior Eboracensium,
sequens Cantuariorum archiepiscopus fuit. In quorum
vita moribusque sibi bene complacuisse Christi
ostendit gratia, eorum tumulos nunc usque miraculorum
illustrando gloria. Hi in tanta admiratione
hunc beatum habuere virum, ut in eo retinendo
charitativa et, ut ita dictum sit, discordi inter se
dissiderent concordia.
CAP. VI.
#Floriacum revocatur. Muneribus ditatus,
et presbyter factus.@# --Per idem tempus, a venerabili
abbate suo Oylboldo litteras suscepit, paternae
dulcedinis sollicitudine refertas. In quibus
inter alia monetur ut ad sua quantocius reditum
maturet, ac desiderantum se conspectibus repraesentet.
De quibus nos principium et quaedam alia
excerpentes, huic inseruimus volumini. Hoc ergo
ipsa epistola habebat exordium: « Praescientia Dei
abbas OYLBOLDUS, et omnis concors patris Benedicti
congregatio, dulcissimo fratri ABBONI, quidquid pater
filio, quidquid amicus amico. Gratiae omnipotenti Deo,
qui tuo inspiravit cordi ut in Babylonica captivitate
memor esses gratissimae Sion. Hostiam jubilationis immolamus,
quod per tuas litteras cor nostrum laetifica
tum est, et quod de te maxime timebamus a memoria
et mente nostra expulit. Vere favus distillans
sunt labia tua, quae distillaverunt verborum fluenta,
super mel et favum gutturi nostro dulcia, quae super
aurum et argentum recepimus, penesque nos servamus.
Atque post pauca: Quandiu tu, lucerna ardens
et lucens, et caeteri quoque soles, domum Domini
prudentiae, justitiae et temperantiae speculo irradiastis,
gaudebant patres in filiis, laetabatur pater
noster Benedictus in suis alumnis, quos ab ipsis
incunabulis educaverat philosophiae alimentis. » Tandem
ipse vir Domini Abbo, juxta commonitionem
honorabilis patris sui Oylboldi, nativae faciem statuens
revisere telluris, a memoratis pontificibus
optimis honoratur muneribus. Et a venerabili quidem
Dunstano magnifica excepit munia in | null | 915284f6-a2ba-4069-ac8c-aeb23dfabd74 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
argento, sancto
patri perferenda Benedicto; a domno vero Oswaldo,
cum gratia presbyteratus, etiam cuncta
eidem gradui congrua ministeria est adeptus. Rediens
igitur multiplicem secum advexit gazam, in suis
speciebus dignam vitae ejus continentem significationem.
Nam armillae torquesque aureae congruam
benefactorum dictorumve ejus significavere remunerationem;
vestes vero sacerdotales praesentis futuraeve
gloriae portendebant nitorem. At aureus calix
et numerosum argenti numisma innocentis puritatem
vitae ac rutilantis praesagiebant eloquii jubar.
Quibus omnibus, post suam ad floridi nominis coenobium
reversionem, ita mirifice pollebat ut in
multorum et quos antea latuerat notitiam deveniret.
CAP. VII.
#Abbas Floriaci creatur. Monitis optimis
suos instruit; ad studendum et scribendum hortatur.
Scripta ejus.@# --Postea factum est ut, venerabili abbate
Oylboldo humanis rebus exemplo, communis
Floriacensium electio fratrum usque perferretur,
hunc sibi patrem postulantium. Praeerat per idem
tempus regiae Francorum aulae princeps, Hugo nomine,
qui consensum praebere non distulit. Et
quamvis, ut in talibus fieri assolet, aliqui ex fratribus
huic electioni pervicaciter renisi essent,
tamen plurimorum et, ut post patuit, sanioris consilii
praevaluit auctoritas. Susceptum ergo vir Deo dignus
Abbo pastorale officium, uti ille qui quid suscepisset
intelligeret, irreprehensibiliter disponere pro posse
satagebat. Monebat ergo subditos, vitiorum abdicatis
spinis, in areolis cordium divinarum serere aromata
virtutum. Jam vero contra vitia carnis jugem aiebat
debere haberi pugnam, omnique industria investigandum
quibusnam armis quis ejus repugnet oblectamentis.
Ad quod explendum, post orationum vota,
post jejuniorum virilia certamina, multum prodesse
censebat litterarum studia, maximeque dictandi
exercitia. Quarum ipse perstudiosus existens, nullum
pene intermittebat tempus quin legeret, scriberet
dictaretve. Exstant multa scriptorum ejus insignia
quae proprio indigeant volumine. Nos interim aliqua,
futuris profutura saeculis, succinctim nostris inserimus
chartis. Nempe post elucidatos, ut praelibavimus,
dialecticos syllogismos, post exaratas computi
calculationes, post solis ac lunae viarum declaratas
dimensiones, in divinas quoque animum intendit
Scripturas; assumptisque ex plurimorum
Patrum auctoritatibus sententiis, velut prudentissima
apis, variis favos componens floribus, mellitum defloravit
opus. Quod licet ad praesens non reperiatur,
partim nostrorum negligentia, partim extraneorum
subtractum cupiditate, certum tamen est
idcirco eum excerpsisse quo haberet ad manum
defensiones contra pontificem ecclesiae Aurelianensis,
non recta quaedam ab eo exigentem.
CAP. VIII.
#Arnulfus episcopus ipsi infestus. Abbonis
liber apologeticus ad reges.@# --Denique cum idem
vir Domini paratus esset, juxta apostoli praeceptum,
subdi etiam omni humanae creaturae propter Deum (I Petr. II, 13),
intelligens tamen loco quem regebat
postmodum posse officere, si ei modos subjectionis
quos requirebat ad ipsius libitum dependeret,
id facere in omni sua recusavit vita. Unde
idem pontifex, Arnulfus nomine, animadvertens nec
ratione nec divinarum legum [verbis] eum posse convinci,
altercatione manifestum se ei ostendit inimicum.
Qua de re actum est ut satellites memorati pontificis
eumdem virum Dei, Turonis ad festivitatem sancti
Martini properantem, noctanter aggressi gravibus
afficerent contumeliis, quibusdam obsequii illius
hominibus ad necem usque vulneratis. Quam rem
praefatus antistes, cum in reliquis actibus suis honestis
semper se demonstraret pollere moribus, nequaquam,
ut par erat, indigne tulit; verum, propter vulgi
famam, aliquos eorum qui hoc perpetraverant scelus,
quasi pro satisfactione, ut virgis caederentur,
ante eum adduxit. Sed Dei servus, perpendens haec
non recta fieri intentione, simulque memor Domini
per Scripturam dicentis: #Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. II, 22)
@#,
quae offerebantur accipere
noluit, et, quia vindictam sumere per semet distulit,
ut a Domino vindicaretur emeruit. Etenim quosdam
ex ipsis morte subita interceptos in lectulis suis
repertos mortuos, alios in rabiem esse versos fama
vulgante didicimus. Enimvero, quia difficile est in
prosperis invidia carere, a quibusdam aliis praesulibus,
necnon nostri ordinis viris, videlicet monachis,
quos nunc nominibus propriis designare supervacuum
fore credimus, aemulo lacerabatur dente.
Quapropter ad dominos rerum, inclytos scilicet
Franciae reges, Hugonem ac ejus filium Rotbertum,
a quibus, pro summae aequitatis ac veritatis tramite
quem ipse Dei famulus inoffense diligens tenebat,
quam maxime amabatur. Apologeticum scripsit librum,
cujus hoc existit exordium:
« Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium
calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non
ea quae dicere | null | 13b07582-05c9-4d5e-b20d-b503872b6607 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
debuerat turbatus animus expediat;
sed, phantasmate cogitationum aliorsum raptus,
quae tacenda sunt dicat, ac, quod est consequens,
quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis
quietem diligit qui veritatis arcanum ratiocinando
disponere gestit. Quapropter ab ipsis disciplinarum
rudimentis: « Sicut cervus desiderat ad
fontes aquarum, ita desiderat anima mea (Psal.
XLI, 2) » laboriosum spiritualis philosophiae otium,
cum ad multorum utilitatem verterem in honestum
negotium, cum, meis peccatis praepedientibus, eo
relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum
reductus, qui sub cura pastoralis regiminis quotidie
sustentor aqua angustiae et pane tribulationis. Corrodit
me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas,
circumlatrat adversariorum frequens acerbitas;
nec aliud contra me immurmurant, nisi quod
monachorum senatum salvum esse velim. Nostrae
reipublicae augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium
auctoritate qua valui contradixi. « Nec abscondi
omnino misericordiam et veritatem a consilio
multo (Psal. XXXIX, 11). » Pro hujusmodi malis
meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur
odiis, adeo ut nec regia majestas eos
deterreat quin me clanculum trucident, si eis locus
tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus
meis Dominum deprecor ut judicet et discernat causam
meam solito, eripiatque ab homine iniquo et
doloso (Psal. XLII, 1). » Haereticorum autem in hoc
eodem libro faciens mentionem, post nonnulla alia,
haec interserit: « Omnes, inquiens, haereses ita
persecuti sunt Patres nostri ut, primitus fide exposita,
explorarent in suis conciliis ne quis sentiret contrarium
ipsis apostolis. Qui repertus, absque ulla dilatione
aut ad corpus Ecclesiae est reductus, aut
usque ad erroris abrenuntiationem perculsus anathemate,
catholica privatus est communione. Nec
magis serpentem tangere vitaverunt orthodoxi, quam
adhaerere hujusmodi lepra contaminatis. Unde in
canonibus prohibemur, si nos catholicos esse scimus,
ne cum eis saltem oremus. Nam sub Marciano principe,
apud Chalcedoniam XV et eo amplius dierum
actio de hac re ventilata est, residentibus episcopis
DC, et, ut quibusdam placet, MCC; quibus omnibus
pius princeps ex suarum rerum copia sumptus abundanter
praebuit, quoad omnes haereticos a se repellerent,
id est eos qui in verbo vel opere aliter quam
sancti apostoli sensissent. Quo facto, in tantum fidei
puritas placuit pio principi, ut eam ipse cum sua
conjuge sub chirographo publice profiteretur coram
illo magno concilio. Cujus piam religionem imitamini,
domni nostri Hugo et Rotberte, charissimi
reges, si in terra viventium Christo vultis, esse
haeredes ac cohaeredes; et de regno vestro omnem
haereticam pravitatem depellite, ut Deus vos custodiat
in aeterna pace. » Et post pauca, inter reliquas
haereses etiam de oratione [ #f.@# desolationem] Ecclesiarum
in his deflens exsurrexisse regionibus, haec
infert: « Caveat, inquiens, quicunque vult salvus
esse, eam, haud dubie quin Ecclesiam, alicujus alterius
nisi solius Dei possessionem credere. Unde
Petro principi apostolorum dicitur: #Tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18)
@#.
Meam, inquit, non tuam. Et
Christus alibi: #Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI, 13)
@#.
Psalmista quoque: #Domum
tuam, Domine, decet sanctitudo (Psal. XCXII, 5)
@#. Si
ergo Ecclesia non est Petri, cujus erit? Aut successores
Petri audebunt potestatem sibi vindicare quam
non habuit Petrus princeps Ecclesiae? Certe, charissimi
principes, nec catholice vivimus nec catholice
loquimur, quando illam Ecclesiam dico esse
meam, ille alteram dicit esse suam. Ac veluti quaedam
jumenta, comparati jumentis insipientibus,
utrasque aliquando venales proponimus, propositasque
ab aliis emere non formidamus. Est etiam alius
error gravissimus, quo fertur altare esse episcopi,
et ecclesiam alterius cujuslibet domini; cum ex domo
consecrata et altari unum quoddam fiat quod dicitur
ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et
anima. Videte, aequissimi principes, quo nos ducit
cupiditas, dum refrigescit charitas. »
CAP. IX.
#Concilium apud S. Dionysium de decimis.
Abbo apologiam texit.@# --In illis sane diebus, in monasterio
sancti Dionysii, haud procul a Parisius,
concilium aggregatum est quam plurimum episcoporum.
Qui, cum de fidei puritate, de corrigendis
tam suis quam subditorum pravis moribus sermocinari
debuissent, juxta vulgare proverbium cunctum | null | a4ba7a71-758e-4a43-958b-ea71b8f979f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suum sermonem ad decimas verterunt ecclesiarum,
quas laicis ac Deo servientibus monachis auferre
moliti, resistente eis in hac re hoc venerabili
Dei cultore Abbone, promiscuam in se vulgi concitavere
manum; ortaque subito seditione, tantus in
episcopos timor irruit, ut, publica statione relicta,
passim quisque diffugeret. Inter quos Sewinus Senonum
archiepiscopus, primatum Galliae in ea synodo
sibi usurpans, primatum quoque fugae arripuit, et,
inter fugiendum, securi inter scapulas ictus lutoque
a popularibus oblitus, aegre evasit. Uni quoque episcoporum
timor fugienti tam veloces addidit alas, ut,
affluentissimo prandii apparatu quem sibi exstruxerat
relicto, vicinae urbis Parisiorum moenia fugitabundus
expeteret. Totam ergo tantae calumniam
injuriae, tam a praefato Arnulfo quam a reliquis
pontificibus, sub semet devolvi perpendens hic Deo
devotus Abbo, in eodem Apologetico non solum ab
hoc, verum et a quibusdam aliis, hoc modo se
purgat objectis:
« Nec me vestro, ait regibus, aliorumque sapientum
examini subduco, qui contra canones sensisse
suspicor. In episcopos manum monachorum movisse
accusor, vestram benevolentiam proprio episcopo
tulisse blasphemor, quibusdam excommunicatis participasse
criminor. Sed esto: cui sententiae canonum
contradixi, qui in illo concilio vix apertum librum
videre potui? aut concilium illud fuit, ubi conciliati
venerunt et disconciliati recesserunt, cum ibi discordes
reconciliari debuerint aut canonica districtione
multari? Quid in me singulariter commiserunt
episcopi, ut eis saltem cogitatione obesse voluerim,
praesertim cum non inimicum, sed fide et
opere amicissimum, graviora pericula pertulisse
contigerit? Ecce coram Deo in Christo non mentior
quia, audita insequentium conclamatione, ultra
quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae
et beneficiorum tanti viri, cujus nix venerandum
caput ostendit, excepta primatis praerogativa et
sacerdotali infula. Qua suggestione vos decepi, ut
vestram benevolentiam optimis auferretis, male
meritis conferretis? Num ego Deus sum, qui mutat
mentes, mutat corda, mutat regna et tempora?
Vere fateor me magicam ignorare, nec aliquid malarum
artium didicisse. » Atque paulo post haec addit:
« Denique quod excommunicatis me miscuisse asserit,
ejus exemplo utique feci qui filios Belial,
nocturno latrocinio in meam necem grassantes,
recepit, postquam eos anathematizaverat suus archiepiscopus,
singularis meriti Sewinus, et Odo
Carnotensium episcopus, necnon et alii magnae vitae
et religionis viri. Et, iniqua indignatus exsurgere
judicia, exsecrantis voce proclamat: O tempora!
o mores! certe qui volunt exsequi in fabrateria
mendacii cupiditates suas pravas, ipsi nituntur condere
leges iniquas. » Ad ultimum, sua non ignorans
multis displicere scripta, regibus sese commendat,
praecipue domno Rotberto quem scientem litterarum
ac idcirco diligentem fore noverat studiosorum,
scribens in haec verba: « Praeterea dominos meos
cum familiariter alloquens bona suadeo, multorum
animos scio contra me concitos, juxta illud comici:
Obsequium amicos, veritas parit. (TER. Andr. I. I, 41.)
De quorum animositate non multum moveor, dulce
decus meum, Rotberte, quem atavis regibus editum
divina pietas perduxit ad regni fastigium, si, post
Dominum et sanctos ejus, vestro specialiter sustentor
auxilio et concilio, cujus mentionem in quotidianis
orationibus meis nunquam praetereo. »
CAP. X.
#Bernardus Bellilocensis abbas, clari generis,
Caturcensis episcopus; Bernardus Bellilocensis,
clari generis, Caturcensis episcopus; Abbo optima ei
dat monita. Simoniam impugnat. Primae Jerusalem
peregrinationes. Bernardi iter Romam,@# etc. #Abbonis
alia epistola ad ipsum. Leges pro rerum circumstantiis
debent explicari.@# --Bernardo etiam abbati
Bellilocensium, inter alia, duarum mittit textus epistolarum,
quarum non putavimus praetermittendam
commemorationem. Hunc sane Bernardum pater
Hugo, haud infimo inter proceres Aquitanicos ortus
loco, ex copiosa filiorum caterva Deo obtulerat
ad serviendum, ac ad Floriacense sancti patris Benedicti
coenobium miserat, litteris imbuendum.
Quem hic totius bonitatis plenus Abbo, ex praecepto
abbatis sui honorabilis Richardi susceptum, valde
dilexit, et in quantum temporis opportunitas arrisit,
liberalibus artibus erudivit. Sed idem Bernardus,
non longo annorum interjecto spatio, a patre suo
evocatus, Solemniacensi abbatia, quam sanctus
quondam construxit Eligius, est donatus; ac non
multo post, Bellilocensem locum, quem ejus genitor
jure belli armisque conquisierat victricibus, est
adeptus. Cui cum Willelmus comes Tolosanus Caturcensem
praesulatum, quem nunc regit, committere
disposuisset, et ob | null | 8006cd44-e3b2-437d-867b-34e54653b3d6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc, tam ipse comes quam
et archiepiscopus Bituricensium, sub cujus dioecesi
eadem ecclesia consistit, non minimam pecuniae
summam ab eo exigerent, ad hunc alumnum suum
sanctum dirigit Abbonem, quid facto opus esset
interrogans. Ad quem ille charitativam direxit epistolam
ita se habentem: « Quia te divina pietas
servum suum multis honoribus admodum extulit,
quos virtutum praerogativa adeo excolis ut te imitabilem
praebeas pluribus bonis, hortor et admoneo
ut, tuae memor professionis, illos gradus excellentiae
appetas in quibus Dominum non offendas. » Et
post aliquanta, eos denotans qui gratiam sancti Spiritus
vel vendunt vel emunt, haec dicit: « Hujusmodi
emptores quasdam velut telas aranearum texunt quibus
se defendunt, quod non benedictionem, sed res
Ecclesiae possessuri emunt. Cujus vero possessio est
Ecclesia, nisi solius Dei? Quis ejus dominus, nisi Deus?
Quia etsi praesens Ecclesia indiget duobus advocatis,
uno in rebus temporalibus, altero in spiritualibus;
neutrum tamen habet ut dominum, qui eam vel vendere
possit vel emere quam Christus redemit suo sanguine. »
Dansque ei consilium, hujuscemodi clausula
finem imponit epistolae, « nunquam ergo, inquiens,
fieri haereticus ullo modo acquiescas, quia inaniter de
peccatis poenitentiam agit qui eam fidem impugnat
quam sub sanctis apostolis catholica tenuit Ecclesia. »
Verum Bernardus, tandem aliquando bonorum
hujus vitae pertaesus, videns multorum frigescere
charitatem et ideo superabundare iniquitatem, deliberavit
animo, relictis omnibus quae possidebat,
Jerosolymam petere. Quod iter a patre ejus, poenitentiae
voto, ante omnes fere in hoc tempore Galliae
habitatores coeptum ac percursatum fuerat. Nec
tamen hoc absque sui sententia didascali aut consilio
perficere disponens, ad Floriacum venit monasterium,
secreta cordis sui huic suo totius bonitatis
patefacturus magistro. Ille, Jerosolymitano interdicto
itinere, ne omnino ejus voluntati contraire
videretur, Romam petere, montem Garganum adire
concessit, paternoque affectu attributis comitatui
sive obsequio illius aliquibus suorum, cum fraterna
eos sivit abire benedictione. Qui propinquorum suorum
aeque limina apostolorum adeuntium coactus
querelis, dicentium ejus abscessu claudestina inter
se consurrexisse bella, Constantinum presbyterum,
quem ei ut obsequeretur pius magister ipsi delegaverat,
ex itinere ad eum remittit, mandans suorum
necessitudine se domum redire compulsum; non
tamen quidpiam se sine ejus praecepto acturum,
quin potius ei per omnia, uti prius spoponderat,
pariturum. Simulque quaestione proposita inquirit
utrumnam melius esset cuncta relinquere, an, ut
suis praesidio foret, saeculo specie tenus deservire. At
veritatis amator Abbo, apicibus ad eum directis, et
quid sibi rectius videretur exponit, et quid ipse tenere
mallet liberam dat eligendi copiam. In quibus non
solum ipsum Bernardum abbatem, sed etiam universos
viae ejus consortes, aut gravi laboravisse incommodo
aut mortem obiisse condolens deflet. Inter quos domnus
Remigius monachus, qui post cellae in qua idem beatus
Abbo corpore humatus quiescit praefuit, ab eodem
Dei viro ad obsequium memorati abbatis, nunc episcopi,
directus, magna vi febrium vexatus est. Sed nos
memoratos apices ad demonstrandum hujus hominis
Dei benignitatis affectum ex integro huic volumini
inserere dignum duximus, in reliquis ejus epistolis
abbreviationi operam daturi. Est enim hujusmodi:
« Domno meo, abbatum charissimo BERNARDO,
servus servorum Dei ABBO. Suscepi, venerabilis in
Christo, vivas tuae peregrinationis litteras, et ex
pene mortuo presbytero addidici quid inter fluctus
cogitationum semivivus lugeas, quem concepti voti
impotem patriae calamitas inpraesentiarum reddit et
innatam devotionem, ut opinor, distulit, non funditus
exstinxit. Quod audiens, fateor, nimis indolui
et lacrymando dolori satisfeci; quandoquidem tui
desiderio gemebat circumstans fratrum maxima
multitudo, et, omnibus in commune gementibus,
redibat ad memoriam quod vir magnae gravitatis
Hugo, tui comes itineris et socius laboris, multis
bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi,
pro cujus amore, post Dominum, patriam, parentesque
relinquens, exsul vitam finivit. Cumque
satis egissem moeroris, tandem mihi consului,
quia tibi absenti non potui, quem in orationibus
interdiu videre videor, dum omnipotenti Deo
sacrificium spiritus contribulati offerre non desisto.
Siquidem id nimium extimui, quod bajulus
legationis innotuit, vultum videlicet vestrum ita
emarcuisse ut vix queatis subsistere, non solum
destitutus sobrietate et amicitia defuncti, verum
etiam robore proprii corporis. Vereor itaque ne
insidiae diaboli, quae multae sunt et vias servorum
Dei spinis circumsepiunt, te a via | null | 5e335e1f-cb59-426b-b9a0-bbe79ab8911a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mandatorum
Dei avertant et retro respicere compellant, priusquam
ad Segor parvulam civitatem devenias, in
qua tuam animam salvans salvare queas (Genes.
XXII). Scio etenim quod nunc tibi circumstrepunt
propinquorum greges, militum phalanges, amicorum
multitudines; et succenturiati declamatorie persuadent
quod sibi, non tibi utile dijudicant. Sed,
domi vitulis religatis, nosti quid vaccae fecerint
quae mugientes arcam testamenti portaverunt, et,
non declinantes ad dexteram vel ad sinistram, Bethsamis
pertulerunt (I Reg. VI, 12). Cujus facti non
immemor, recordare quod in sacrificio jubetur offerri
cauda hostiae, nec ulla rei familiaris cogitatio
subrepat quae te a recto itinere dimoveat. Nam occurrit
animo quod mecum familiariter locutus es,
dum Romam proficisci decrevisses, consulens utrum
scilicet relinqui deberet semel suscepta cura pastoralis
regiminis, et oporteret dare libellum repudii
fratribus et filiis qui nobis adversantur in via Dei.
Cui cum ego respondissem quod auctoritate Patrum
certum noveram, et creditis ovibus mortem praevalere
persentiscerem, te infructuosum saltem tibi
persuadere nec ausus sum nec debui, exemplum
proponens Pauli Damascum fugientis et beati patris
Benedicti monachorum legislatoris. Denique in multis
causis occasio se immergit, quae difficultatem
contrariae legis bono exitu meliorem reddit. Quis
enim non laudet curam pastoralis regiminis, si
prosit? Quis rursus non laudet in se benevolentiam
pastoris, si aliis non prosit? Solet nempe esse in
praeceptis divinis quod et in antiquis reperitur
edictis. Lex est: Si quis masculus templum Veneris
fuerit ingressus, capite puniatur. Quidam juvenis,
praeteriens templum Veneris, intus matrem caedi
conspexit, et introgressus eam eripuit. Accusatur
contra legem fecisse. Defendit se ille legi paruisse,
et, inter dissidentes, si percussori ignorantia non
prosit, juvat ex circumstantiis occasio pietatis. Idem
est in nostris Evangeliis, ubi praecipimur non solum
uxorem relinquere, sed etiam odisse, proposito
praemio, quod qui hoc fecerit centuplum accipiet et
vitam aeternam possidebit. Rursus qui uxorem dimiserit,
non quidem praemio, sed eo supplicio dignus
scribitur quo moechi damnari praecipiuntur.
Porro et qui matrem eripuit, et qui uxorem dimisit,
uterque praejudicium patitur, si supplicio punitur;
quoniam inde auctori legis se placere putat, unde
offendisse praejudicatur. Quapropter, dilectissime,
non bonum malo melius existimes, sed bonum
bono melius credas: et ex contrariis sententiis
eam eligas qua vitiis abrenunties, et moralibus virtutum
exercitiis crescas. Denique, dum, abbatis
onus portare debeas, an debeas deponere, addubitas,
discretionem, qua maxime opus habes, matrem virtutum
assumas; et, conscendendo tribunal conscientiae,
judicio discute quid utilius honestiusve sit
animae tuae. Nam officium abbatis implere, et lucrum
animarum quaerere honestissimum est, cui non impossibile
est; cui vero malitia subjectorum impossibile
est, quid superest, nisi ut honestius putet
divino parere oraculo, quo scriptum est: #Fili,
miserere animae tuae placens Deo? (Eccli. XXX, 24.)
@#
Sane et apud Ezechielem speculator, clamans
et non auditus, animam suam liberat; et, apud
Benedictum patrem, pastor spretus et contemptus
absolvitur, qui omnem curam exhibuit creditis
ovibus. Caeterum, venerabilis pater, saltem in festivitate
patris nostri Benedicti quod tibi placeat innotesce,
ut certi esse possimus quantocius de tua
quam optamus salute. »
CAP. XI.
#Abbonis duplex iter Romam. Gregorii
papae responsum ad ipsum.@# --Interea eximius Abbo
condigno apparatu Romam proficiscitur, privilegia
ecclesiae sibi commissae corroboraturus, imo renovaturus
Sane non qualem voluit aut qualem debuit,
sedis apostolicae pontificem, nomine Joannem, invenit.
Nempe turpis lucri cupidum atque in omnibus
suis actibus venalem reperit. Quem exsecratus,
perlustratis orationis gratia sanctorum locis, ad sua
rediit, emptis optimae speciei aliquantis holosericis
palliis ornatui ecclesiastico congruis. Porro, paucis
labentibus annis, occasio se praebuit ut, rogatu ac
precibus gloriosi regis Botberti, Romuleam repedaret
ad urbem. Praecipua vero earum pro quibus directus
est causarum, haec fuit: quia Arnulfus, Remorum
archiepiscopus, absque justa audientia sede sua
privatus custodiaeque fuerat mancipatus. Ob hoc
Gregorius, qui Joanni in apostolica successerat sede,
non solum nobilitate generis, verum etiam probitate
clarus mentis, toti regno Francorum anathema se
invecturum comminatus est. Hac igitur ex re Italiam
repetere servus Christi Dei cogitur. Et quamvis
mole corporis gravaretur (nam | null | 450faea6-b9d6-4f01-ab67-7b9616a5a6dd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, in transmarinis
regionibus, peregrinorum ciborum inusitata qualitas
decoctaeque potionis haustus corpus ejus pingue
reddiderat), nequaquam tamen labore fatigabatur.
Nec vero ipsa ejus pinguedo ullam ei ingerebat
dehonestationis maculam. Et cupidus pacis cum
foret, leve ducebat omne genus defatigationis, dummodo
eum reperiret virum per quem, fama vulgante,
audierat ad pristinum posse statum religionis resurgere
normam. Profectus ergo Romana iterato revisit
moenia, ubi, eo quem quaerebat nequaquam reperto,
per concava vallium, per praerupta montium investigans,
tandem in finibus Spoletanorum invenit.
Cumque se invicem duo Ecclesiae lumina conspexissent,
gaudio ultra quam credi possit gavisi magno,
in mutuos ruunt amplexus. Et prior verae humilitatis
custos Abbo salutatoria a parte regis depromit verba.
Tum sacerdos vere apostolicus, reddita benedictionis
recompensatione, ait beato viro: « Bene te advenisse
gaudeo, fili, Ecclesiae veritatisque, ut comperi, custos
ardentissime. Etenim surdus de te rumor meas
repleverat aures, te tam divina quam humana
pollere sapientia, nec qualibet amicitia a jure aequitatis
abduci posse. Vere fateor me jam dudum
desideravisse tuum intueri vultum, tuo concupivisse
amicabiliter perfrui alloquio. Fruamur ergo cupitis
sermocinationibus, alternisque divinarum atque mundanarum
lectionum aliquandiu mentem relevemus
studiis. Porro unum te volo nosse, legationem tuam
me benigne suscipere, et quaeque suaseris me facturum
fore. Tuum autem erit petere, meum vero
petitis pro posse assensum praebere. Novi namque
nihil te contra jus fasque postulaturum, ac ideo
me tibi contraire scio non esse aequum. » Post haec
verba, omnibus ei collatis victui necessariis, ad
hospitium sivit abire. Sicque, octo ferme diebus,
eum detinens et frequenter convivio suo eum asciscens,
cunctis pro quibus ierat libens annuit.
CAP. XII #Privilegia et dona Abboni ab eo concessa
Privilegii summa. Arnulfi archiepiscopi restitutio.@# --Tunc
vere sollicitus pastor Abbo, memor utilitatis
loci quem regebat, privilegium illi apostolicae utilitatis
fieri rogavit. Quod Deo dignus papa tam favorabiliter
largitus est, ut non solum nullum pecuniae
quaereret lucrum, verum thymiamate ac planeta,
qua inter missarum uteretur solemnia, donatum,
eumdem Dei famulum gaudentem ad proprium remiserit
solum. In eo sane privilegio inter alia continetur
ut episcopus Aurelianensis, nisi invitatus,
Floriacum nequaquam adeat coenobium, neve unquam
quilibet pontificum eidem monasterio divinum
interdicat officium, etiamsi tota Gallia, ob populi
peccata, anathematis feriatur vindicta a sede apostolica.
Sed ne quis eos, domnum dico apostolicum
et Abbonem sanctum, existimet in hoc facto contraria
regulis sanctorum sensisse Patrum, necessarium
nobis visum est, ex epistolis Magni papae
Gregorii pauca de pluribus hic exempla inserere,
in quibus exquirendis pia huic beato viro semper
fuit intentio. Sciebat namque illum nunquam vel
sensisse vel scripsisse contra canonum decreta-Scribit
ergo idem egregius papa Gregorius Maximiano
Ravennati episcopo, inter alia: « Quoties,
pro utilitate monasterii sui, ad pontificem Romanum
abbas venire vel transmittere forte voluerit,
id ei modis omnibus liceat. » Quod vero ab episcopis
et clericis monasteria inquietari non debeant, tam
memorato pontifici quam ejus antecessori Joanni,
frequentibus scripsit epistolis. Luminoso quoque
abbati de eadem re, inter caetera, sic ait: « Castorio.
inquiens, fratri et coepiscopo nostro nostra praeceptione
transmissa, ei successoribusque ejus a te
monasterioque tuo cunctam laesionem abstulimus
funditus potestatem, ut nec ultra in vestro versaretur
gravamine, nec monasterii res describat, nec
publica illic debeat esse processio. » Ad eumdem
etiam Castorium, post aliqua, ita scribit: « Missas,
ait, illic (haud dubium quin in monasterio) publicas
per episcopum fieri omnino prohibemus, ne in
servorum Dei recessibus, popularibus praebeatur
ulla occasio conventibus, et simpliciores ex hoc
animos plerumque (quod absit!) in scandalum trahat
frequentior quoque muliebris introitus. » Quod autem
divinum officium monasteriis interdici non
oporteat, Joanni episcopo de Urbeveteri scribens,
ita asserit: « Agapitus, abbas monasterii sancti
Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate
gravamina sustinere; et non solum in his quae
necessitatis tempore monasterio aliquod possint ferre
subsidium, verum etiam in hoc monasterio missae
prohibentur celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos
interdicis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate
suspendi, et sepeliri ibidem mortuos vel
celebrari missas nulla ulterius habita contradictione
permittas, ne denuo querelam de his quae dicta sunt | null | 85b3b36a-1552-42d8-9c6b-a51f6b073341 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
praedictus vir venerabilis deponere compellatur. » Verum
de his satis dictum; nunc coeptae narrationis
ordo repetatur.
Regressus itaque honorabilis Abbo ad regem a
quo missus fuerat, cuncta pro quibus ierat perfecta
nuntiat. Arnulfum Remensem custodia exemptum
pontificatui restituit; pallium illi a domno papa
directum reddidit. Post haec, per internuntios, ipsi
venerabili apostolico domno Gregorio amicabiles
plenasque reverentiae dirigit litteras, in quibus innotescit
se cuncta uti jusserat perfecisse. Quarum
istud est exordium: « Domino semper in Christo
venerabili, sanctae Romanae et apostolicae sedis praesuli,
ac ideo universalis Ecclesiae doctori, suus ille,
Abbo Floriacensium rector, in Christo salutem.
Saepius contingit ut puritas integrae veritatis vacillet
sententia malefidi interpretis. Quod ego, venerabilis
pater, cavens, vestri animi sensa fideliter simpliciterque,
ut praecepistis, deprompsi, nec animositatem
regis perhorrui, dum fidem, quam vobis promiseram,
ex asse servavi, quandoquidem nihil addidi, nihil
minui, nihil immutavi, nihil reliqui. Horum omnium
ipse Arnulfus, e custodia liberatus et absolutus,
testis est; cui vestrum pallium eo tenore obtuli
quomodo illud acceperam ex sanctis manibus vestris. »
Meminit et in fine earum planetae ab ipso
sibi datae, ita inquiens: « Nam, liberalitatis vestrae
memor, ut servus Domino gratias refero, qui inter
missarum solemnia, munere vestro usus planeta,
vestri nullo modo oblivisci valeo in meis oblationibus.
Caeterum vobis semper parere decrevi, cujus apostolatum
Deus custodiat in aeterna pace. »
CAP. XIII.
#Abbonis epistolae et scripta quaedam.@# --Ottoni
quoque imperatori epistolam versibus conscripsit
hexametris, nullis sapientum istius temporis
comparandam carminibus, e Porphyriano utique
sibi codice exemplar sumens, hunc versum, materiam
et quasi fundamentum totius constituit operis.
Otto, valens Caesar, nostro tu cede cothurno.
Is nempe versus in eadem desinit littera qua etiam
incipit; sicque fit ut ipse principia versuum omnium
finemque tenens, per medium quoque epistolae erectus,
itemque in transversum in modum crucis
incedat, ipse nihilominus clausula carminis fieret.
Atque hoc modo contingit ut et ipse sexies diversis
modis legatur, et quatuor quadrangulos in epistola
faciat, in quibus quadrangulis quatuor nomina erectim
posita leguntur: in duobus quidem Otto et Caesar,
in aliis vero Abbo et abba, quae minio scripta, licet
separatim hoc sonent, tamen cum aliis versuum litteris
in ordine rediguntur ( #vide infra@# ).
Sed et idem venerabilis Abbo ad Odilonem Cluniacensium
abbatem venerabilem, sanae et religiosae
vitae virum, scribens, quid capitula erae sive
adnotata, quae in Evangeliis habentur, inter se
discrepent; quidve de aperta satis enodatione
declarat. Existunt et alia ad alios hujus sancti patris
scripta, quae, ne lectori fastidium generent, nunc
interim tegantur per silentium. Unum illud non
omittendum, quod cyclos annorum incarnationis
Dominicae, ab incarnati Verbi initio ad sua usque
tempora, juxta veracem Evangeliorum fidem correxit
atque ad annos postea circiter mille quingentos
nonaginta quinque dilatavit. Cujus operis praefatiunculam,
fratribus ac filiis suis, nobis scilicet
Floriacensibus consignans monachis, mentionem
facit anni transitus sanctissimi patris Benedicti.
CAP. XIV.
#Leprosus ab eo sanatus.@# --Sufficiat
jam nunc laudem fidelis linguae ejus, stylique politi,
quantum possibile fuit, deprompsisse elegantiam;
illud celebri fama in populos propalare dignissimum,
nequaquam hunc beatum virum a Deo expertem
miraculorum relictum, dum adhuc carne praesens
incoleret saeculum. Quin potius ejus sibi monstravit
placuisse vitam quam miraculis voluit esse insignem.
Eadem autem tempestate fuit quidam homo quem
dira leprae perfuderat macula. Hic admonitus est
per somnium uti ab hoc Dei homine suae sanitatis
quaereret auxilium. Qui, veritus per seipsum accedere
ad eum, quemdam boni testimonii optimaeque
conversationis adiit monachum, nomine Elisiernum,
[ #Boscio male,@# Elizerium], huic eidem sancto familiarissimum.
Illi ergo suae necessitatis exponit causam,
manifestataeque visionis modum. Revelatum
quippe sibi fuisse aiebat debere eumdem Christi
famulum aqua exorcizata manus abluere, quam videlicet
aquam ipse aeger suscipere deberet, languentiaque
membra perfundere. Audiens haec monachus
primo detrectavit fidem ejus adhibere dictis, simulque
eum his coepit objurgare verbis: « Cur, inquiens,
o homo, nos tentatum advenis, somniorum tuorum
deliramenta pro veris inferendo? Noli, noli falsis
tuis adulationibus nostras mentes seducere velle. »
Tum aegrotus persancte dejerat se nullam fallaciae
nebulam praetendere | null | b10cfe42-dcd0-42eb-a7dc-1d08eb015d65 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quin potius vera allegare.
Abiit ergo frater ille ad hunc de quo sermo vertitur
ter beatum, et divinum, quod a languente audierat,
ei pandit oraculum. At ille paulo commotior et
indignantis vultu expresso, peneque illacrymans:
« Non, inquit, hactenus ea vobis contuli exempla,
ut me adulationis quis aestimet desiderare obsequia.
Quapropter si meum te vis vocari et esse dilectum,
cave ex tuo ore istud deinceps audiam verbum,
praecipue cum ad ista me nullatenus sciam fore
[esse] idoneum, et sanctorum talia sint gesta virorum.
Cui cum a fratre objiceretur non oportere
illum gratiam sibi divinitus collatam occulere, quae
saluti petentium crederetur posse prodesse, praesertim
cum id ille recta et simplici fide, non adulantium
persuaderet voto; tandem se vinci passus est,
allataque benedicta aqua, manus lavit, memorato
monacho tribuit, ut eam poscenti infirmo perferret
imperavit. Acceptam ille aquam leproso perfert,
eique infit: « Nunc, inquiens, tua infirmitas palam
cunctis est. Si ergo tuis nos vis fidem accommodare
sermonibus, postquam te his perfuderis aquis, die
tertia nostris temet visendum repraesenta obtutibus. »
Fecit aeger ut sibi imperabatur, et ecce ante
transactos praefati termini soles, dudum discolor
cunctis naturali visebatur reinduta [ #l.@# reindutus]
specie. Quod ubi fratri illi perspicaciter credibile
apparuit, mox homini Dei quae fuerant acta indicare
curavit; a quo sub terribili Christi nominis invocatione
interdictum suscepit ne hoc ulli hominum
ipse vel is qui sanatus fuerat innotescerent, quandiu
ipse sanctus in corpore maneret. In qua re Domini
Christi et Redemptoris nostri imitatus exemplum est,
qui, sanatum a se alloquens leprosum, #Vide,@# ait, #nemini
dixeris (Matth. VIII, 4)
@#. Haec nobis, post hujus
sanctissimi viri transitum, praefatus domnus Elisiernus
sub attestatione retulit veritatis; quae nos, absque
detrimento veri augmentove falsitatis, simpliciter
referre studuimus. Ille venerabilis Elisiernus, ante
peractum ex quo ista nobis retulit annum, laudabilis
vitae diem clausit ultimum.
CAP. XV.
#Ornamenta ecclesiae ab eo facta.@# --Non
abhorrere a recto laudis creditur genere, si ea quae
sub ipso vel per ipsum ad ornatum domus Dei, quae
est ecclesia, gesta sunt, noster explicet sermo, maxime
cum inter Salomoniaca praeconia hoc praecipue
laudetur quod templum Domini magnificis exstruxerit
impensis. Et quamvis ejus tenues copiae divitiis
nequeant locupletis Salomonis adaequari, tamen quae,
prout pauper quem regebat locus tempusque malignum
persuasere, acta sunt, silentio non sunt digna
obnubilari. Namque anteriorem tabulam altaris
sanctae Dei genitricis Mariae, ab antecessore ejus
domno Oylboldo auro construi coeptam, ad perfectum
usque perduxit, duas circumjacentes argento
opertas augmentari fecit, et, ut breviter multa perstringamus,
sex altaria, tam ejus quam monachorum
sub ipsius regimine consistentium, devota intentione,
argenteis sibi affixis praefulgent laminis: unum videlicet,
sub nomine Patris Benedicti Deo dicatum
aliud, sub nomine summae ac individuae Trinitatis,
sancti quoque Stephani et sancti Aniani, necnon
sancti Joannis evangelistae fratrisque ejus beati
Jacobi. Sed et paries ligneus, circa tumulum inclyti
confessoris Christi Benedicti locatus, simili est
comptus specie metalli, atque in eo quaedam miraculorum
ejusdem dilecti Domini caelatoria arte perspiciuntur
expressa. Haec itaque et alia nonnulla sub
egregio patre Abbone in Floriacensi coenobio perfecta
sunt, instantia et procuratione honorabilis
monachi Gauzfredi, cui ipse sacrorum commiserat
custodiam thesaurorum, cujus etiam Gauzfredi sollicitudine
gazophylacium lapideum est constructum,
ad repellendam ignis, si (quod absit!) ingrueret, violentiam
satis idoneum, eodem de quo loquimur venerabili
patre Abbone sumptus subministrante, de
cujus vitae moribus et scriptis quia multa retulimus,
ne fastidiosi in multiloquio simus lectori, stylum ad
ejus enarrandum vertamus transitum.
CAP. XVI.
#Regulae monasterium reformaturus adit.
Suos ibi relinquit.@# --Igitur cum hic Deo amabilis
hominibusque venerabilis Abbo per sexdecim annos
continuos in a Deo sibi commisso pastorali strenue
desudasset officio, Wasconiam proficiscitur. Est in
illis partibus monasterium quoddam Squirs, ut fertur,
antiquitus nominatum; a modernis, contrario
nunc vocabulo, Regula vocitatum. Nulla quippe
religionis norma, nulla aut rara bonae conversationis
saltem vestigia usque ad haec in eodem loco apparuere
tempora. Id Guillelmus Sanctionis filius, Burdegalensium
comes ac totius Guasconiae dux, audita
fama religiosae vitae domni Richardi Floriacensium | null | f6ee558e-fc1e-4529-8085-96096298a414 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
abbatis, ipsi successoribusque ejus ad regendum
dudum commiserat, ut in libro quem de vita
vel actibus abbatum nostri loci scripsimus, plenius
explanatum est. In quo loco, tam ab ipso venerabili
Richardo quamque a duobus ejus successoribus,
Amalberto ac Oylboldo, diu multumque elaboratum
est, quo vere is locus, per habitatorum conversationem,
vocabulo uteretur suo; nec quidquam utilitatis
actum. Post quos dum hic vir beatus Abbo regiminis
adeptus esset gradum, quibusdam sibi persuadentibus
quatenus eo proficisceretur, respondebat
cum joco se illuc iturum quando eum satietas cepisset
vitae. Et quanquam id ipse ludens diceret, tamen
ita se post rei habuit exitus. Ferebatur denique nulli
praedecessorum ejus post iter Guasconiae diu vivere
licuisse. Tandem ipse ad jam dictam pergit patriam,
ejus regionis adit comites, memorati filios Guillelmi,
Bernardum et Sanctionem, eumdem locum non pro
suo, sed ipsorum disponit libitu. Et tunc quidem
prospere ad sua rediit, quibusdam suorum, quasi ob
tutelam loci, relictis. Verum hi quos relinquebat,
perfidiam Guasconum veriti, et tunc inviti remanserunt,
ac postmodum, multis a Guasconibus perpessis
injuriis, cum his quos illis veluti adjutores
miserat, ad eum revertuntur. Qui, eorum inertiae
culpam fore [fuisse] nactus, alios mittit qui quod priores
neglexerant corrigere curarent. Illi, similia passi,
legatos ad eum dirigunt, quid paterentur intimant,
ac, ni maturato sibi subveniatur, locum deserturos
atque ad propria minitantur se regressuros. Unum
hoc sibi ex sententia comitum notum fore [esse] mandant:
liberiorem sibi quam prius affuturam loci potestatem,
si semel ad eos adeat, et tam comitibus quamque
Amalguino vicecomiti, quem ipse eis advocatum
dederat, quid ipse velit verbo tenus declaret: quos
manere decreverit, mansuros; quos exire judicaverit,
memoratos polliceri principes vi se expulsuros.
CAP. XVII.
#Alterum ejus iter Regulam per Pictavos,@#
etc.--Tandem talibus impulsus allegationibus, impendonte
jam ultimo vocationis suae die, secundo iter
arripit, hos ex monachis itineris comites assumens:
supra nominatum Remigium, meque qui haec scribo
Aimoinum, cum Guillelmo, suae venerantiae, juxta
abbatum morem, tum bajulo. Jamque in via
constitutus, legatis qui pro se venerant imperat se
antecedere, comites advocatumque certos de suo
adventu reddere, ne moram colloquii faciant, dum
ipse ad eos venerit, procurare. Ipse, in nullo negligens
utilitatis coenobii quod regebat, Pictavos pergit,
Guillelmum illius urbis adiit comitem, pro juvamine
possessionis monasterii sui, quae Salx dicitur,
calumniis advocatorum valde oppressae, eum rogaturus.
A quo die dicta, in qua sibi post suam regressionem
ab eodem comite justa deferretur audientia,
pro re alia aliquantasper inibi moras nectit. Forte
abbas monasterii Sancti Cypriani in suburbio Pictavorum
siti, eidem sancto consanguinitate conjunctus,
vocabulo Gislebertus, crimine falso impetebatur. Is
eum humillima detinuit prece, uti suae causae, quam
in proximo ventilandam autumabat, interesse dignaretur.
Sed cum improbus subsedisset accusator, manifestusque
fieri vereretur, vir Domini Abbo, qui
cunctis injuriam patientibus, quantum in se erat,
opem ferre cupiebat, litteras eidem propinquo suo,
ex sua parte abbati Cluniacensium Odiloni, cui idem
monasterium subjectum erat, perferendas tradit;
quae videlicet litterae et ultimae epistolarum ejus
existunt, et apud nos cum reliquis conservantur.
Ipse iter quod coeperat maturare contendit. Nos
ergo quinta postquam ibi adveneramus die, celebrata
omnium sanctorum solemnitate, quinta aeque feria
inde progressi, per Karrofense [ #Charroux@# ] monasterium,
ad Nantoliacum devenimus coenobiolum, in
honore sanctissimi patris Benedicti fundatum; unde
digredientes Sabbatorum die, Engolismam advenimus;
a qua urbe die Dominica egressi, dum
incerti pro advenientis noctis hospitio, ac idcirco
moesti incederemus, ostendit Dominus nobis nequaquam
se oblitum illum sanctum habere virum in
cujus obsequio iter illud conficiebamus.
CAP. XVIII.
#Domi a Giraldo exceptus et a matre
Aimoini.@# --Nam, dum ad castrum, cui Albaterra
[ #Aubeterre@# ] nomen est, tendere deliberassemus,
repente dominus ipsius castri nobilis vir, nomine
Giraldus, post tergum nostrum celerrime adveniens
apparuit. Qui dum inquireret quinam essemus, et
beatum patrem nostrum Abbonem adesse cognovisset,
gaudens ob ejus praesentiam, ait ad eum: « Dominum,
inquiens, fidemque meam testor, me admodum
gaudere quod | null | a3e7dcba-eea1-4e2b-a370-93bcdd825642 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
te, domine, videre merui; nam bonitas
et sapientia tua universo nostro pervulgata sunt
orbi. Unde, si tuae placet benignitati, hospes tibi
ero in hac nocte perliberalis, cuncta victui necessaria
tribuens. » Fecit ut dixerat, et usque ad noctem
permanens, etiam in obsequendo, famuli fungebatur
officio. Cumque juxta quamdam sui juris
ecclesiam nobis hospitium praebuisset, ad memoratum
castrum incibatus abiit. Postero die, in statu
perseverans hesternae benevolentiae, obviam ei
processit, praemittens per internuntios piscium xenia,
eumque aliquot deducens milliaria, tam ipsi
homini Dei quam his qui hospitii gratia comitabantur,
duces viae largitus est. Sic demum benedictione
postulata atque percepta, gaudens regreditur ad
sua. Haec ideo retulimus, ut aperte clareat huic
sancto viro nunquam defuisse divinum, ubi humanum
putabatur defore auxilium. Nec tunc solummodo,
verum in omnibus itineribus ejus, ac praecipue
per universam quam ea tempestate tenuit viam,
sicut domini a servis, ita a cunctis per quos transitus
fuit, jucundus ipsius praestolabatur adventus.
Porro nos eadem die qua de Albaterra promovimus,
transmeato Ella [ #Ile@# ] flumine, una cum beato
Abbone, in villa, quae Ad-Francos dicitur, hospitati
sumus. Suscepit nos inibi genitrix mea, memorati
militis Giraldi consanguinea, vocabulo Aunenrudis,
cum quanta potuit humanitatis exhibitione. Haec
devotionis et obsequii fervore circa eumdem Dei
flagrans hominem, obnixe orabat ut biduo apud eam
manere dignaretur. Quod ille vehementer abnuit,
et, die data, suis ut viam maturato capiant imperat,
tumque primum quasi praesagus brachium, in quo
post percussus est, dolere sibi praedixit.
CAP. XIX.
#Regulam tandem appellit.@# --Inde ad
Dordonae [ #la Dordogne@# ] fluenta ventum; quo enavigato
amne, Guasconiae fines ingrediuntur. Transmeantibus
Dornoniam, antequam ad praefatum
veniatur Regulae coenobium, Droth torrens
occurrit, quem dum transire esset necesse, vir
Dei lintrem, quae perexigua illo habetur in fluviolo,
dum ascendit, ea introrsus a lutoso littore relabente,
cingulo tenus pene in aquam decidit. Mirum dictu!
vestigiis paululum madefactis, in reliquis indumentis
vix tenuis apparuit humor. Transmeato sane hoc
pessimi occursus torrente, postero die ad monasterium
Regulae ventum. Et primo quidem die, cum
quiete manserunt; secundo sane, inter nostros et
Guascones jurgium propter cibaria equorum ad
vesperum ortum vixque a majoribus sedatum est.
Quod ubi in crastinum venerabilis pater Abbo comperit,
suos vehementer redarguit cur inermes et
inter infensam sibi gentem bella cierent, monebatque
patientiam servare, donec ipse cum comite ac
loci advocato colloqueretur qui jam jamque affuturi
credebantur. Tum demum suas suorumque,
quos primitus ibidem reliquerat, injurias ad libitum
ultum iri pollicebatur. His ac similibus verbis suorum
furibundos sedare tentabat animos. Erat ea die
celebris universo orbi beati pontificis Martini Turonici
solemnitas, et sanctus vir magna cordis ac
corporis alacritate missarum festiva celebravit solemnia.
Qua die et sequenti, quae Dominica fuit,
idem Dei famulus Abbo, post sancti sacrificii per
seipsum oblationem ac corporis refectionem, montem
in quo monasterium situm est undique perlustrans,
laudare simul ac mirari non solum loci
firmitatem, verum etiam maximorum quae inibi
fuerant aedificiorum fundamenta coepit. Horum itaque
locorum situm, a sancto viro laudatum, succinctim
litteris mandare opportunum fore credimus.
CAP. XX.
#Regulae situs. Cassinogilum. Regulensium
factio in Abbonem. Abbonis plaga. Interitus. Seditiosorum
furor. Abbonis funus. Sepultura cum solitis
vestibus.@# --Monasterium Regulae, in honore principis
apostolorum Deo dicatum, in monte est positum.
Qui videlicet mons a tribus lateribus, orientali,
aquilonali et occidentali, aliis cingitur montibus;
a meridie Garonna vallatur flumine periculosaque
vallis voragine. Ab oriente inter ipsum et alterum
montem vallis existit perangusta, per quam fons
meat, quam incolae Mosellam nuncupant; simili
modo ab occidente alterius fontis rapido alluitur
cursu, cui Mosa nomen est. Haec nomina a Francis
illis imposita aestimantur, qui a Magno Carolo ad
tuitionem provinciae ibi relicti sunt. Non longe
quippe ibi abest palatium ipsius magni principis
Cassinogilum, sed quasi tribus milliariis, in quo
idem imperator uxorem suam, Ludovici Pii matrem,
gravidam reliquit, dum contra Sarracenos expeditionem
in Hispaniis ageret. Quod et Heinardus vitae
illius relator scribit, et nos in libro miraculorum
sancti | null | e34c8163-411e-4326-ac4f-89526e244451 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
patris Benedicti breviter expressimus. Locus
sane Regulae ob supra dictam positionem non facile
hostium patuisset accessui, nisi ab aquilone parva
ei adjaceret planities, cui conditor municipii vel,
ut quidam volunt, civitatis, turrim quadris lapidibus
exstructam opposuit, quae nunc ruinarum
tantummodo suarum indicia praefert. Igitur tam hujus
quam caeterorum aedificiorum dirutos parietes, et
per devexa totius montis latera propter firmam
caementi tenacitatem dependentes, homo Dei conspicatus
admiransque, laeto nobis arridens vultu,
infit: « Potentior, inquiens, nunc sum domino
nostro rege Francorum intra hos fines, ubi nullus
ejus veretur dominium, talem possidens domum.
Sed heu proh dolor! aliter quam ei ac nobis utile
fuit, hujus loci parabatur possessio.
Denique malignorum factio qui illis quos ipse
sanctus pater ad eumdem miserat locum irrogaverant
injurias, in id jam conspiraverat ut, ex qualibet
occasione commoto tumultu, tanta famulos
ipsius caedis contumelia afficeret, quatenus nec ipse,
nec quilibet alter, eos ulterius adire auderet. Quod
vero mortem illius inter dolos machinata sit non
vere scitur, nisi quia is qui eum percussisse dicitur
in jurgio nostris dixisse fertur pro nihilo se
ducere si lancea ventrem ejus transforaret. Secunda
igitur feria, qua sancti confessoris Bricii agebatur
festivitas, monachum, qui hos esse dicebatur machinatus
dolos, sanctus pater noster Abbo increpare
coepit, quod, sine ejus licentia de monasterio egressus,
foras manducare praesumpsisset. Hic Anezan
nomine dicebatur proprio, gente barbarus ac vocabulo.
Qui dum sancti viri increpationem se patienter
ferre simulat, sed circumstantibus contumactae
verba respondet, subito auditur clamor mulierum,
juxta morem gentis illius, ubi seditio oritur
aut mors hominis intervenit, conclamantium. Tum
ille perfidus, solo nomine monachus, ad eos qui se
circumstabant infit: « Nunc, inquiens, dicetur
meo monitu hoc esse ortum scandatum. » Cui quidam
ex his qui aderant: « Si, ait, id metuis, nobiscum
ad hos sedandos progredere motus. Verum eo
differente, ad nostros reprimendos is qui monita
dederat cursim progreditur. Causa autem ortae
seditionis haec erat. Tam Francis quam Guasconibus
se alterutros conviciis lacessentibus, unus Francorum,
nimium impatiens convicii domino suo illati,
conviciatorem baculo inter cervicem et scapulas
ictum humi prostravit. Eo prostrato, tam nostri quam
seditiosi semet mutuo lapidare coeperunt. Interea
vir Domini Abbo, intra claustrum monasterii residens
et quasdam computi ratiunculas dictitans,
tumultuantium clamore exaudito, foras ab inferiori
montis parte progreditur, et ad reprimendos suos,
qui superiora occupaverant loca, festinans, ab uno
adversae partis satellite lancea tam valide vulneratur
in laevo lacerto ut interiora costarum adactum penetraret
ferrum. Qui purcussus non clamavit, non
titubavit, aut cadentium more loco motus est,
verumtamen, hoc tantum dicens: « Iste, ait, serio haec
fecit, » ad domum ubi sui famuli hospitium habebant
ascendere coepit. Sustentabat autem eum frater
quidam, nomine Guillelmus, cujus supra meminimus.
Ego, vestigia ejus persecutus, conspicio super limen
domus, quam vir sanctus ingressus jam erat, partem
coagulati sanguinis. Interrogansque de quo foret,
hoc a Dei homine responsum accepi: « De me,
inquit, est, testor Dominum; » continuo mihi stetere
comae; horrorque infusus corpori raucisonam reddidit
vocem. Nondum enim quispiam animadverterat
eum in carne esse vulneratum; sed tantum
indumenta aestimabamus fuisse perforata. Itaque
aio ad eum: Quanam in parte, inquam, tibi domino
meo illatum vulnus est? Tum, eo elevante
brachium ut plagam detegeret, repente ab intimis
costarum recessibus unda sanguinis prorumpens,
manica laxioris pelliceae excipitur. Verum ipse nihilo
tristior, nec vultus colore mutato, cum me trepidare
magis magisque sensisset tam ex faciei permutatione
quam ex verbis querimoniae, alacri vultu et
pene ridenti similis, ait: « Quid tu, inquiens,
ageres, si ipse vulneratus esses? attamen noli
metuere; quin potius foras ad nostros progredere,
eosque ad me venire facito, ut haec sedentur turbae. »
Quod cum fecissem, illique obtemperantes ingressi
essent, ipse, jam exsanguis factus, inter manus
discipulorum famulorumque se sustentantium,
Idibus Novembris spiritum reddidit. Retulerunt autem
qui ejus sanctum finem videre meruerunt (nam
ego ob sedandos tumultuantes forinsecus remanseram)
hunc ipsius ultimum fuisse sermonem » « Miserere,
inquiens, Deus omnipotens, animae meae,
locoque | null | 2d5d33bd-eec3-401f-b779-b67f497a62fd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ac congregationi, quam nunc usque te
concedente rexi. » Et ille quidem haec effatus, ut
praedictum est, animam efflavit.
At seditiosi domum, in qua beatus pater jam defunctus
a suis lamentabatur, circumdantes, obseratos
succiderunt cardines ostiorum. Sicque furens ingressa
turba, aliquibus vulneratis, cubicularium viri Dei,
vocabulo Adelardum, qui caput domini sui propriis
genibus suppositum lacrymis rigabat, ad necem
usque fustibus praeacutis ac lanceis conciderunt; qui
aegrum usque ad tertiae feriae diluculum protrahens
spiritum, defecit ac mortuus est, sepultusque in
claustro monasterii, juxta quem quoque custos
equorum ipsius sancti postea tumulatus est. Qui,
tunc quidem vulneratus, usque ad diem festivitatis
sancti Andreae languit, sicque obiit. Caeterum tantae
cladis compilatores, certissime agnoscentes beatum
obiisse Abbonem, certatim cuncti in fugam vertuntur,
ita ut, terris reddito die, ne mulieres quidem in
universis forensibus ipsius villae invenirentur domibus.
Quatriduo post obitum sancti viri morati sumus,
commorante semper nobiscum ob custodiam nostri
quodam honorabili viro, nomine Guillelmo, Orioli
filio. Qui videlicet Guillelmus, gratia beatum virum
videndi, eadem die cum quibusdam aliis ibidem
advenerat, eoque viso, ad metatum suum, quasi
milliario ac semis distans a monasterio, secesserat.
Is, ubi nostrae miseriae nuntium accepit, ad nostrum
auxilium cum suis velociter accurrit.
Hi ergo corpus beatum, quod adhuc in domo, in
qua animam Creatori reddiderat, super nudam pene
humum jacebat, tapeti impositum, ad nos usque
pertulerunt, nostris propter caliginem noctise claustro
monasterii minime exire audentibus. Dubitatum
aliquandiu est quonam in loco poni deberet. Tunc in
commune placuit ut, quando innocenter ac pro
veritate quae Christus est interemptus erat, in
ecclesia poneretur, ubi usque ad diluculum feriae
quartae, duabus videlicet noctibus unaque die, eum,
cum quanta potuimus psalmorum et lacrymarum
devotione, insepultum servavimus. Referri nequit
qui luctus quive gemitus ab his qui ad eum visendum
e propinquis venerant locis editus sit, cum eum,
quem viventem cernere concupierant, mortuum
conspiciebant. Contemplabantur sane vultum ejus
adhuc sudario nequaquam opertum, qui dormientis
potius quam mortui speciem ex rubore praeferebat,
et lacrymis opplebantur; incredibileque, dum
adviveret, videbatur eum tam ingentem post obitum,
non solum a suis, verum etiam lacrymosum ab
extraneis habiturum planctum. Nam quilibet adveniret,
notus seu ignotus, ejus viso corpore, sive post tumulationem
sepulcro, continuo in lacrymas prorumpebat.
Matutino sane tempore feriae quartae, cum ipsis
quibus indutus erat vestimentis, uti mos est sepeliri
interemptos, illotus etiam, lapideo tumulatus sarcophago,
in interioribus cryptae, ante altare sanctissimi
patris Benedicti. Et quidem satis decentissime,
si non ei tam insperatus contigisset finis vitae. Sed
Scriptura teste novimus quia #justus, quacunque morte
praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7)
@#.
CAP. XXI.
#Sociorum ejus reditus Floriacum. Abbonis
mors luctuosa. S. Benedicti celebre fe tum Decembri.@# --Nos
igitur quarto a tumulatione sancti corporis
die inde digressi, per biduum a vicecomite Amaluino
ejusque uxore Rosemberga detenti charitativo sumus
affectu. Cujus mulieris benignissimam erga nostros
compassionem, nobis ad conclusionem voluminis
tendentibus, breviter memorare congruit. Nam ipsa
viro suo ut vulneratos etiam nolentes retineret suasit.
Retentis autem ipsa cuncta tribuit necessaria,
non solum languentibus, verum etiam eorum servientibus,
atque equis, qui omnes sexdecim
erant numero. Medicum ipsa quaesivit, eique pro
sanandis aegris ipsa pretium praebuit. A me quoque,
ut cum eis remanerem, non solum mansueta prece,
verum quadam imperiosa consanguinitatis exegit
auctoritate. Hi vero qui sani evasere, a procuratoribus
ejus, ipsa praecipiente, per omnes ipsius possessiones
quae in itinere erant, honorifice suscepti,
tristem tanti doloris nuntium per omne spargentes
iter, tandem Floriaco coenobio intulerunt. Quis tunc
luctus quive dolor totam nostram sanctam invaserit
congregationem, sermo explicare non sufficit, cum ab
his quoque quibus ejus gravitas onerosa videbatur, inconsolabiliter
lugeretur. Auxit hunc ingentem dolorem
adventus plurimorum abbatum in imminente
sancti patris Benedicti solemnitate, quae in mense
colitur Decembri, confluentium. Horum alii ab ipso,
ob quasdam ordinandas utilitates, erant evocati; alii
suarum necessitatum certis ex causis eum consulturi
advenerant; inter quos reverendus Cluniacensium
abbas Odilo aderat, charitativo laudabilis in Domino
familiaritatis glutino ei in | null | d485bb3e-8931-46e1-b41e-d8444250cbbf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omni sua conjunctus
vita. Talium itaque praesentia, et ipsius absentia,
propter quem venerant, ingerebat moestitiam, et nostris
ampliorem addebat dolorem quod tali forent
pastore desolati, cui prudens consilium aliorum expeterent
praelati coenobiorum.
Haec de vita, moribus et actibus, necnon martyrio
sanctissimi patris nostri Abbonis, partim a fidelibus
viris audita, partim a nobis visa, ad te, reverentissime
clericorum Hervee, ut sanctitas petiit,
veraci pro posse relatu scripsimus. Nunc tuam exposcimus
benignitatem quatenus pro nobis Domini implores
clementiam, ut, si quid forte eum in nostra
offendimus narratione, ipse sua piissima indulgere
dignetur miseratione; et, qui ejus sepulcrum
dignatus est miraculis illustrare, mihi facultatem
dignetur conferre, in sequenti volumine, ea ad
laudem nominis sui fidelibus manifestare.
CAP. I.
#Abbo civis Aurelianensis. Floriaci studet.
S. Benedicto traditus.@# --Venerabilis igitur Abbo
Aurelianensi ortus est in pago. Cujus patris vocabulum
Laetus, matris Ermengardis exstitit; quos quidem
non vana tumens et nobilitate superbus alebat
sanguis, sed tamen avis atavisque derivata eos
honestabat, libertas, quodque omnibus superexstat
causis, timor Domini moribus adornabat honestis.
Talibus ergo Abbo ortus parentibus, in Floriacensi
monasterio scholae clericorum ecclesiae sancti Petri
obsequentium traditur litteris imbuendus, divina pro
certo, ut credimus, id praeordinante providentia, ut
inde primordia sumeret litterarum, ubi postmodum,
plenissime fluenta doctrinae mentibus erat propinaturus
sapientiam sitientium, redderetque illis, seu
eorum posteris, duplicatum suscepti fenoris fructum,
a quibus simplicia tantum acceperat rudimenta
elementorum. Erant in eodem coenobio duo
praecellentes viri, quos carnis affinitas matri ejus
propinquos effecerat: unus dicebatur Gunboldus,
qui relictis hujus saeculi nugis, ob Dei timorem, habitum
monastici susceperat ordinis; alter vocatus
est Christianus, qui sub clericali veste Christo studebat
deservire, grave sibi formidans dispendium
imminere, si ejus non sequeretur pro posse mandata,
a quo nominis etiam proprii duceret stigmata. Ambo
amoris Domini igne ferventes, ambo in ordine presbyteratus,
cum sacrificio nostrae redemptionis,
seipsos quoque Deo in ara immolantes cordis. Horum
itaque ferventi admonitione genitores memorati
pueri Abbonis ipsum ad serviendum Christo et sancto
patri tradiderunt Benedicto.
CAP. II.
#Sub Wlfaldo abbate. Cum studiis pietatem
conjungit.@# --Agebat eodem tempore pastoralis
curam sollicitudinis in hoc sacratissimo Floriacensi
loco reverendissimus abbas, Wlfaldus vocabulo, Deo
charus et omni populo. Huic igitur a parentibus jam
dictus bonae indolis Abbo puer traditus est, ut ejus
magisterio eruditus Christi efficeretur famulus. Ante
quem cum in conventu fratrum fuisset adductus, ab
eo quo vocaretur nomine est inquisitus. Ille continuo
interroganti responsum dedit Abbonem se dici asseruit.
Tum sanctus vir Wlfaldus, prophetico mox
spiritu afflatus, alludens ad nomen: « Abbo, ait, si
ultima immutetur littera, patrem sonat in Achivorum
lingua. » Et conversus ad puerum: « Hincjam, inquit,
puerorum dulcissime, talem te Christo exhibe ut
dignus inveniaris tui nominis appellatione. Annuat
hoc omnipotens Pater, a quo omnis paternitas in
coelo nominatur et terra (Ephes. III, 25), teque sua
faciat servare praecepta, ut ad gaudia possis pervenire
aeterna. » Post hoc dictum, monachicum ei tradidit
habitum, facta prius per parentes solemni
traditione, juxta quod in sancti patris Benedicti
continetur discretissima institutione. Traditus itaque
scholis, nulli sodalium videbatur gravis. Inerat ei
columbina simplicitas serpentinae copulata astutiae,
ut et per mansuetudinem leniret benevolos, et per
providae mentis acumen devitaret subdolos. Jam vero
litterariae artis profunda tanta adhuc puerulus rimabatur
instantia, ut a didascalis semel audita firmiter
intra cordis conderet arcana. Egressus pueritiae
tempora, frequenti meditatione adolescentiae satagebat
reprimere vitia, sciens scriptum: quia « frequens
meditatio carnis est afflictio. (Eccle. XII, 12)
Quam idcirco jugi litterarum exercitio domare curabat
ut spiritui eam servire cogeret. Nec tamen, uti a
quibusdam juvenum fieri assolet, ob studium lectionis,
intentionem deserebat devotae orationis. Religionis
namque propositum monasticae, quod habitu portende
bat, id tota mentis devotione diligebat, et, quasi proquodam
levamine, post precum ad Dominum missa libamina,
liberalium artium sumebantur exercitia.
Erat ei hoc praecipuum adhaerere lateribus senum; et,
licet certis horis condiscipulorum gauderet societate
suorum, incompetentibus temporibus vicinior
efficiebatur senioribus.
CAP. III.
#Magister scholarum | null | 880684d6-6607-4fe0-80e4-dff4c53ad0d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Floriaci. Academias
lustrat. Scripta edit.@# --Cum vero jam ad tantae praefecisset
fastigium scientiae, ut aliis quoque percepti
talenti valeret donativum erogare, imbuendis praeficitur
scholasticis; quos ille, per aliquot annorum
curricula, lectione simul et cantilena cum tanta
erudivit cura, ut palam se gaudere monstraret quod
pecuniae sibi creditae lucra augmentare valeret. Verum
ipse, adhuc majora gliscens scientiae scrutari
arcana, diversorum adiit sapientiae officinas locorum,
ut, quia grammaticae, arithmeticae, nec non dialecticae
jam ad plenum indaginem attigerat, caeteras ingenio
suo pergeret superadjicere artes. Quapropter
Parisius atque Remis ad eos qui philosophiam profitebantur
profectus, aliquantulum quidem in astronomia,
sed non quantum cupierat, apud eos profecit.
Inde Aurelianis regressus, musicae artis dulcedinem,
quamvis occulte, propter invidos, a quodam clerico
non paucis redemit nummis. Itaque quinque ex his
quas liberales vocant, plenissime imbutus artibus,
sapientiae magnitudine cunctos praeibat coaetaneos.
Supererant rhetorica, necnon geometria, quarum
plenitudinem etsi non ut voluit attigit, nequaquam
tamen jejunus ab eis funditus remansit. Nam et de
rhetoricae ubertate facundiae Victorinum, quem
divinae interpres legis Hieronymus praeceptorem se
habuisse gloriatur, legit: et geometricorum multiplicitatem
numerorum non mediocriter agnovit. Sic
demum, vivaci mentis ingenio haec universa
strenue assecuto, facilis erat eorum operatio. Denique
quosdam dialecticorum nodos syllogismorum
enucleatissime enodavit, compotique varias et delectabiles,
saecularium in morem tabularum, texuit
calculationes. De solis quoque ac lunae seu planetarum
cursu, a se editas disputationes scripto posterorum
mandavit notitiae.
CAP. IV.
#In Angliam mittitur. Naufragium evadit.
Is tum levita.@# --Interea legatio gentis Anglorum ad
Floriacense venit coenobium, postulans aliquem sibi
sapientum concedi virorum. Eadem quippe natio ad
amorem sancti patris Benedicti memoratique loci
duabus ex causis maxime accessit: una quidem,
quia beatus papa Gregorius, missis ad eam convertendam
fidei Christi praedicatoribus, ejusdem dilecti
domini Benedicti regulam observandam specialius
inculcavit; alia quidem, eo quod vir quidam magnae
apud eos nobilitatis, Oswaldus vocabulo, spreto
saeculo, ad serviendum Christo, in memorato Floriaco
conversus est coenobio, ex quo, ob bonae vitae
meritum, a rege ipsius provinciae ad archiepiscopatus
assumptus gradum, Deo, ac patrono suo sancto Benedicto
in regione Anglica construxit monasterium.
Ex illo itaque coenobio hi fuere legati quos ad Floriacum
advenisse superior retulit sermo. Praeerat
per idem tempus sanctae Floriacensi congregationi
reverendus pater Oylboldus, vir secundum saeculi
dignitatem genere ac moribus clarus, qui, non tam
imperiosa auctoritate quam mausueta verborum lenitate,
ab hoc beato exegit viro Abbone quatenus ad
instruendas ejusdem nationis hominum mentes divina
atque humana sapientia, qua ipse insigniter
pollebat, ire non recusaret. Qui ille, jussionis haud
segnis exsecutor factus, obedientiae sibi familiaris intuitu,
quo mittebatur proficisci non distulit. Et
quamvis invidi ac calumniae compilatores eidem Dei
homini persuadere conarentur abbatem memoratum,
malo accensum dolo, ipsum trans maria ideo velle
dirigere, ut nunquam amplius inde valeret redire,
ille tamen, de Dei fisus bonitate, illud apostolicum
semper revolvebat in corde: #Diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28)
@#. Verum
aliter se rem habere ostendit apparatus itineris, qui
magnificus a domno Oylboldo proficiscenti collatus
est. Cumque ad Morinos ventum esset, a quibus
brevissimus ad Anglos transitus est, per unum
ferme mensem in littore resedit, prohibentibus nautis
mare turbidum ingredi. Taedio itaque longae defatigatus
morae, una dierum progressus ad portum,
evocatum interrogat nauclerum an tuto mare ingredi
possit. Cui nauclerus nunc quidem nequaquam utile
fore dixit; sed, ex aurarum spiramine, se intelligere
quod non diu prospera abesset navigatio. Tunc vir
Domini ait: « Si, inquiens, omnipotenti Deo, intervenientibus
sanctissimi patris nostri Benedicti meritis,
placet ut ego ob aliorum utilitatem hoc transeam
pelagus, ventura luce placidum efficiatur mare;
sin alias summo placuerit Opifici, data die retrogrado
calle incipiam regredi. » Igitur ad hospitium
regressus, monachum quemdam, qui legatis se deducentibus
praeerat, Riculeum nomine, admonet ut
in commune Dominum orarent quo, si illi propositum
non displiceret, iter prosperare dignaretur; si
vero id reprobaret, cordibus eorum voluntatem ad
propria redeundi inspiraret. Quo annuente, post
vespertinam synaxim Deo persolutam, ambo ad
orandum solo prosternuntur. Finita oratione, quieti
membra dederunt | null | 2333e394-b956-4eff-9ed4-9fc4dbd20d50 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; et ecce, crepusculo sequentis
diei, affuit nuntius naucleri, magna eos ad proficiscendum
voce inclamans. Itaque, ascensa navi,
comitantibus aliis octo navibus, cum in altum
processissent, repente conspiciunt marsuppas et
porcipisces in fluctibus ludere, baloenas dorsa in
modum maximorum tectorum attollere. Haec omnia
indicia imminentis tempestatis esse vir Dei a nautis
audiens, ad orationum recurrit nota praesidia. Nec
defuit effectus ejus precibus. Denique orta tempestate,
navis in qua homo Christi residebat, cum aliis
duabus quae illam secutae fuerant, illaesa ad portum
perlata est; reliquae vero sex, simul cum hominibus,
procellis et impulsu piscium quassatae, perierunt.
Hoc signum per eum Dominus operari dignatus est,
cum adhuc levitarum fungeretur officio.
CAP. V.
#Ramesiae docet duobus annis. Omnibus
charus.@# --Tandem, post longos terrae ac maris excursus,
Anglorum intravit fines. Primum itaque
omnium Ramesense sancti Benedicti adiit coenobium;
sic enim appellabatur ille locus, qui a venerabili
Oswaldo illis in partibus est fundatus, cujus superius
mentionem fecimus. In quo, qui abbatis fungebatur
officio, Germanus dicebatur vocabulo, et
ipse ad tanti gradus honorem ex hoc sacro Floriacensi
assumptus monasterio. Ubi dum sanctus
Domini Abbo per duorum ferme annorum moratur
spatium, aliquos monachorum scientia imbuit litterarum.
Intra eorumdem sane spatium annorum regem
adiit Anglorum, ac ejus ducem Hebelguinum.
Sed a rege verba tantum, a duce vero condigna
suae sanctitati suscepit munera, atque in magna apud
eum, quandiu cum ipso fuit, est habitus reverentia.
Pontificum quoque venerabilium, saepe nominati Oswaldi,
ac beatae memoriae Dunstani, amica sibi familiaritate
usus est. Horum prior Eboracensium,
sequens Cantuariorum archiepiscopus fuit. In quorum
vita moribusque sibi bene complacuisse Christi
ostendit gratia, eorum tumulos nunc usque miraculorum
illustrando gloria. Hi in tanta admiratione
hunc beatum habuere virum, ut in eo retinendo
charitativa et, ut ita dictum sit, discordi inter se
dissiderent concordia.
CAP. VI.
#Floriacum revocatur. Muneribus ditatus,
et presbyter factus.@# --Per idem tempus, a venerabili
abbate suo Oylboldo litteras suscepit, paternae
dulcedinis sollicitudine refertas. In quibus
inter alia monetur ut ad sua quantocius reditum
maturet, ac desiderantum se conspectibus repraesentet.
De quibus nos principium et quaedam alia
excerpentes, huic inseruimus volumini. Hoc ergo
ipsa epistola habebat exordium: « Praescientia Dei
abbas OYLBOLDUS, et omnis concors patris Benedicti
congregatio, dulcissimo fratri ABBONI, quidquid pater
filio, quidquid amicus amico. Gratiae omnipotenti Deo,
qui tuo inspiravit cordi ut in Babylonica captivitate
memor esses gratissimae Sion. Hostiam jubilationis immolamus,
quod per tuas litteras cor nostrum laetifica
tum est, et quod de te maxime timebamus a memoria
et mente nostra expulit. Vere favus distillans
sunt labia tua, quae distillaverunt verborum fluenta,
super mel et favum gutturi nostro dulcia, quae super
aurum et argentum recepimus, penesque nos servamus.
Atque post pauca: Quandiu tu, lucerna ardens
et lucens, et caeteri quoque soles, domum Domini
prudentiae, justitiae et temperantiae speculo irradiastis,
gaudebant patres in filiis, laetabatur pater
noster Benedictus in suis alumnis, quos ab ipsis
incunabulis educaverat philosophiae alimentis. » Tandem
ipse vir Domini Abbo, juxta commonitionem
honorabilis patris sui Oylboldi, nativae faciem statuens
revisere telluris, a memoratis pontificibus
optimis honoratur muneribus. Et a venerabili quidem
Dunstano magnifica excepit munia in argento, sancto
patri perferenda Benedicto; a domno vero Oswaldo,
cum gratia presbyteratus, etiam cuncta
eidem gradui congrua ministeria est adeptus. Rediens
igitur multiplicem secum advexit gazam, in suis
speciebus dignam vitae ejus continentem significationem.
Nam armillae torquesque aureae congruam
benefactorum dictorumve ejus significavere remunerationem;
vestes vero sacerdotales praesentis futuraeve
gloriae portendebant nitorem. At aureus calix
et numerosum argenti numisma innocentis puritatem
vitae ac rutilantis praesagiebant eloquii jubar.
Quibus omnibus, post suam ad floridi nominis coenobium
reversionem, ita mirifice pollebat ut in
multorum et quos antea latuerat notitiam deveniret.
CAP. VII.
#Abbas Floriaci creatur. Monitis optimis
suos instruit; ad studendum et scribendum hortatur.
Scripta ejus.@# --Postea factum est ut, venerabili abbate
Oylboldo humanis rebus exemplo, communis
Floriacensium electio fratrum usque perferretur,
hunc sibi patrem postulantium. Praeerat per idem
tempus regiae Francorum aulae princeps, Hugo nomine,
qui consensum praebere | null | ef5b6848-34b2-4528-9d8e-e23440c883d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non distulit. Et
quamvis, ut in talibus fieri assolet, aliqui ex fratribus
huic electioni pervicaciter renisi essent,
tamen plurimorum et, ut post patuit, sanioris consilii
praevaluit auctoritas. Susceptum ergo vir Deo dignus
Abbo pastorale officium, uti ille qui quid suscepisset
intelligeret, irreprehensibiliter disponere pro posse
satagebat. Monebat ergo subditos, vitiorum abdicatis
spinis, in areolis cordium divinarum serere aromata
virtutum. Jam vero contra vitia carnis jugem aiebat
debere haberi pugnam, omnique industria investigandum
quibusnam armis quis ejus repugnet oblectamentis.
Ad quod explendum, post orationum vota,
post jejuniorum virilia certamina, multum prodesse
censebat litterarum studia, maximeque dictandi
exercitia. Quarum ipse perstudiosus existens, nullum
pene intermittebat tempus quin legeret, scriberet
dictaretve. Exstant multa scriptorum ejus insignia
quae proprio indigeant volumine. Nos interim aliqua,
futuris profutura saeculis, succinctim nostris inserimus
chartis. Nempe post elucidatos, ut praelibavimus,
dialecticos syllogismos, post exaratas computi
calculationes, post solis ac lunae viarum declaratas
dimensiones, in divinas quoque animum intendit
Scripturas; assumptisque ex plurimorum
Patrum auctoritatibus sententiis, velut prudentissima
apis, variis favos componens floribus, mellitum defloravit
opus. Quod licet ad praesens non reperiatur,
partim nostrorum negligentia, partim extraneorum
subtractum cupiditate, certum tamen est
idcirco eum excerpsisse quo haberet ad manum
defensiones contra pontificem ecclesiae Aurelianensis,
non recta quaedam ab eo exigentem.
CAP. VIII.
#Arnulfus episcopus ipsi infestus. Abbonis
liber apologeticus ad reges.@# --Denique cum idem
vir Domini paratus esset, juxta apostoli praeceptum,
subdi etiam omni humanae creaturae propter Deum (I Petr. II, 13),
intelligens tamen loco quem regebat
postmodum posse officere, si ei modos subjectionis
quos requirebat ad ipsius libitum dependeret,
id facere in omni sua recusavit vita. Unde
idem pontifex, Arnulfus nomine, animadvertens nec
ratione nec divinarum legum [verbis] eum posse convinci,
altercatione manifestum se ei ostendit inimicum.
Qua de re actum est ut satellites memorati pontificis
eumdem virum Dei, Turonis ad festivitatem sancti
Martini properantem, noctanter aggressi gravibus
afficerent contumeliis, quibusdam obsequii illius
hominibus ad necem usque vulneratis. Quam rem
praefatus antistes, cum in reliquis actibus suis honestis
semper se demonstraret pollere moribus, nequaquam,
ut par erat, indigne tulit; verum, propter vulgi
famam, aliquos eorum qui hoc perpetraverant scelus,
quasi pro satisfactione, ut virgis caederentur,
ante eum adduxit. Sed Dei servus, perpendens haec
non recta fieri intentione, simulque memor Domini
per Scripturam dicentis: #Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. II, 22)
@#,
quae offerebantur accipere
noluit, et, quia vindictam sumere per semet distulit,
ut a Domino vindicaretur emeruit. Etenim quosdam
ex ipsis morte subita interceptos in lectulis suis
repertos mortuos, alios in rabiem esse versos fama
vulgante didicimus. Enimvero, quia difficile est in
prosperis invidia carere, a quibusdam aliis praesulibus,
necnon nostri ordinis viris, videlicet monachis,
quos nunc nominibus propriis designare supervacuum
fore credimus, aemulo lacerabatur dente.
Quapropter ad dominos rerum, inclytos scilicet
Franciae reges, Hugonem ac ejus filium Rotbertum,
a quibus, pro summae aequitatis ac veritatis tramite
quem ipse Dei famulus inoffense diligens tenebat,
quam maxime amabatur. Apologeticum scripsit librum,
cujus hoc existit exordium:
« Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium
calamitatum horror mentem fatigat, ipso horrore non
ea quae dicere debuerat turbatus animus expediat;
sed, phantasmate cogitationum aliorsum raptus,
quae tacenda sunt dicat, ac, quod est consequens,
quae dicenda taceat. Semper enim summae tranquillitatis
quietem diligit qui veritatis arcanum ratiocinando
disponere gestit. Quapropter ab ipsis disciplinarum
rudimentis: « Sicut cervus desiderat ad
fontes aquarum, ita desiderat anima mea (Psal.
XLI, 2) » laboriosum spiritualis philosophiae otium,
cum ad multorum utilitatem verterem in honestum
negotium, cum, meis peccatis praepedientibus, eo
relicto, quodammodo ad saeculi sollicitudinem sum
reductus, qui sub cura pastoralis regiminis quotidie
sustentor aqua angustiae et pane tribulationis. Corrodit
me canino dente aemulorum supplantatrix calliditas,
circumlatrat adversariorum frequens acerbitas;
nec aliud contra me immurmurant, nisi quod
monachorum senatum salvum esse velim. Nostrae
reipublicae augmentum quaesivi, ac cavillationi insidiantium
auctoritate qua valui contradixi. « Nec abscondi
omnino misericordiam et veritatem a consilio
multo (Psal. XXXIX, | null | b47193c4-8a3d-4678-8fca-95cbb10e7b9d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
11). » Pro hujusmodi malis
meo insidiantur sanguini, me succenturiatis insequuntur
odiis, adeo ut nec regia majestas eos
deterreat quin me clanculum trucident, si eis locus
tempusve arrideat. Unde sedulus in orationibus
meis Dominum deprecor ut judicet et discernat causam
meam solito, eripiatque ab homine iniquo et
doloso (Psal. XLII, 1). » Haereticorum autem in hoc
eodem libro faciens mentionem, post nonnulla alia,
haec interserit: « Omnes, inquiens, haereses ita
persecuti sunt Patres nostri ut, primitus fide exposita,
explorarent in suis conciliis ne quis sentiret contrarium
ipsis apostolis. Qui repertus, absque ulla dilatione
aut ad corpus Ecclesiae est reductus, aut
usque ad erroris abrenuntiationem perculsus anathemate,
catholica privatus est communione. Nec
magis serpentem tangere vitaverunt orthodoxi, quam
adhaerere hujusmodi lepra contaminatis. Unde in
canonibus prohibemur, si nos catholicos esse scimus,
ne cum eis saltem oremus. Nam sub Marciano principe,
apud Chalcedoniam XV et eo amplius dierum
actio de hac re ventilata est, residentibus episcopis
DC, et, ut quibusdam placet, MCC; quibus omnibus
pius princeps ex suarum rerum copia sumptus abundanter
praebuit, quoad omnes haereticos a se repellerent,
id est eos qui in verbo vel opere aliter quam
sancti apostoli sensissent. Quo facto, in tantum fidei
puritas placuit pio principi, ut eam ipse cum sua
conjuge sub chirographo publice profiteretur coram
illo magno concilio. Cujus piam religionem imitamini,
domni nostri Hugo et Rotberte, charissimi
reges, si in terra viventium Christo vultis, esse
haeredes ac cohaeredes; et de regno vestro omnem
haereticam pravitatem depellite, ut Deus vos custodiat
in aeterna pace. » Et post pauca, inter reliquas
haereses etiam de oratione [ #f.@# desolationem] Ecclesiarum
in his deflens exsurrexisse regionibus, haec
infert: « Caveat, inquiens, quicunque vult salvus
esse, eam, haud dubie quin Ecclesiam, alicujus alterius
nisi solius Dei possessionem credere. Unde
Petro principi apostolorum dicitur: #Tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18)
@#.
Meam, inquit, non tuam. Et
Christus alibi: #Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI, 13)
@#.
Psalmista quoque: #Domum
tuam, Domine, decet sanctitudo (Psal. XCXII, 5)
@#. Si
ergo Ecclesia non est Petri, cujus erit? Aut successores
Petri audebunt potestatem sibi vindicare quam
non habuit Petrus princeps Ecclesiae? Certe, charissimi
principes, nec catholice vivimus nec catholice
loquimur, quando illam Ecclesiam dico esse
meam, ille alteram dicit esse suam. Ac veluti quaedam
jumenta, comparati jumentis insipientibus,
utrasque aliquando venales proponimus, propositasque
ab aliis emere non formidamus. Est etiam alius
error gravissimus, quo fertur altare esse episcopi,
et ecclesiam alterius cujuslibet domini; cum ex domo
consecrata et altari unum quoddam fiat quod dicitur
ecclesia, sicut unus homo constat ex corpore et
anima. Videte, aequissimi principes, quo nos ducit
cupiditas, dum refrigescit charitas. »
CAP. IX.
#Concilium apud S. Dionysium de decimis.
Abbo apologiam texit.@# --In illis sane diebus, in monasterio
sancti Dionysii, haud procul a Parisius,
concilium aggregatum est quam plurimum episcoporum.
Qui, cum de fidei puritate, de corrigendis
tam suis quam subditorum pravis moribus sermocinari
debuissent, juxta vulgare proverbium cunctum
suum sermonem ad decimas verterunt ecclesiarum,
quas laicis ac Deo servientibus monachis auferre
moliti, resistente eis in hac re hoc venerabili
Dei cultore Abbone, promiscuam in se vulgi concitavere
manum; ortaque subito seditione, tantus in
episcopos timor irruit, ut, publica statione relicta,
passim quisque diffugeret. Inter quos Sewinus Senonum
archiepiscopus, primatum Galliae in ea synodo
sibi usurpans, primatum quoque fugae arripuit, et,
inter fugiendum, securi inter scapulas ictus lutoque
a popularibus oblitus, aegre evasit. Uni quoque episcoporum
timor fugienti tam veloces addidit alas, ut,
affluentissimo prandii apparatu quem sibi exstruxerat
relicto, vicinae urbis Parisiorum moenia fugitabundus
expeteret. Totam ergo tantae calumniam
injuriae, tam a praefato Arnulfo quam a reliquis
pontificibus, sub semet devolvi perpendens hic Deo
devotus Abbo, in eodem Apologetico non solum ab
hoc, verum et a quibusdam aliis, hoc modo se
purgat objectis:
« Nec me | null | 8e89eb41-f79b-4dde-b1d1-68671436b7cf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vestro, ait regibus, aliorumque sapientum
examini subduco, qui contra canones sensisse
suspicor. In episcopos manum monachorum movisse
accusor, vestram benevolentiam proprio episcopo
tulisse blasphemor, quibusdam excommunicatis participasse
criminor. Sed esto: cui sententiae canonum
contradixi, qui in illo concilio vix apertum librum
videre potui? aut concilium illud fuit, ubi conciliati
venerunt et disconciliati recesserunt, cum ibi discordes
reconciliari debuerint aut canonica districtione
multari? Quid in me singulariter commiserunt
episcopi, ut eis saltem cogitatione obesse voluerim,
praesertim cum non inimicum, sed fide et
opere amicissimum, graviora pericula pertulisse
contigerit? Ecce coram Deo in Christo non mentior
quia, audita insequentium conclamatione, ultra
quam dici possit indolui, recordatus pristinae amicitiae
et beneficiorum tanti viri, cujus nix venerandum
caput ostendit, excepta primatis praerogativa et
sacerdotali infula. Qua suggestione vos decepi, ut
vestram benevolentiam optimis auferretis, male
meritis conferretis? Num ego Deus sum, qui mutat
mentes, mutat corda, mutat regna et tempora?
Vere fateor me magicam ignorare, nec aliquid malarum
artium didicisse. » Atque paulo post haec addit:
« Denique quod excommunicatis me miscuisse asserit,
ejus exemplo utique feci qui filios Belial,
nocturno latrocinio in meam necem grassantes,
recepit, postquam eos anathematizaverat suus archiepiscopus,
singularis meriti Sewinus, et Odo
Carnotensium episcopus, necnon et alii magnae vitae
et religionis viri. Et, iniqua indignatus exsurgere
judicia, exsecrantis voce proclamat: O tempora!
o mores! certe qui volunt exsequi in fabrateria
mendacii cupiditates suas pravas, ipsi nituntur condere
leges iniquas. » Ad ultimum, sua non ignorans
multis displicere scripta, regibus sese commendat,
praecipue domno Rotberto quem scientem litterarum
ac idcirco diligentem fore noverat studiosorum,
scribens in haec verba: « Praeterea dominos meos
cum familiariter alloquens bona suadeo, multorum
animos scio contra me concitos, juxta illud comici:
Obsequium amicos, veritas parit. (TER. Andr. I. I, 41.)
De quorum animositate non multum moveor, dulce
decus meum, Rotberte, quem atavis regibus editum
divina pietas perduxit ad regni fastigium, si, post
Dominum et sanctos ejus, vestro specialiter sustentor
auxilio et concilio, cujus mentionem in quotidianis
orationibus meis nunquam praetereo. »
CAP. X.
#Bernardus Bellilocensis abbas, clari generis,
Caturcensis episcopus; Bernardus Bellilocensis,
clari generis, Caturcensis episcopus; Abbo optima ei
dat monita. Simoniam impugnat. Primae Jerusalem
peregrinationes. Bernardi iter Romam,@# etc. #Abbonis
alia epistola ad ipsum. Leges pro rerum circumstantiis
debent explicari.@# --Bernardo etiam abbati
Bellilocensium, inter alia, duarum mittit textus epistolarum,
quarum non putavimus praetermittendam
commemorationem. Hunc sane Bernardum pater
Hugo, haud infimo inter proceres Aquitanicos ortus
loco, ex copiosa filiorum caterva Deo obtulerat
ad serviendum, ac ad Floriacense sancti patris Benedicti
coenobium miserat, litteris imbuendum.
Quem hic totius bonitatis plenus Abbo, ex praecepto
abbatis sui honorabilis Richardi susceptum, valde
dilexit, et in quantum temporis opportunitas arrisit,
liberalibus artibus erudivit. Sed idem Bernardus,
non longo annorum interjecto spatio, a patre suo
evocatus, Solemniacensi abbatia, quam sanctus
quondam construxit Eligius, est donatus; ac non
multo post, Bellilocensem locum, quem ejus genitor
jure belli armisque conquisierat victricibus, est
adeptus. Cui cum Willelmus comes Tolosanus Caturcensem
praesulatum, quem nunc regit, committere
disposuisset, et ob hoc, tam ipse comes quam
et archiepiscopus Bituricensium, sub cujus dioecesi
eadem ecclesia consistit, non minimam pecuniae
summam ab eo exigerent, ad hunc alumnum suum
sanctum dirigit Abbonem, quid facto opus esset
interrogans. Ad quem ille charitativam direxit epistolam
ita se habentem: « Quia te divina pietas
servum suum multis honoribus admodum extulit,
quos virtutum praerogativa adeo excolis ut te imitabilem
praebeas pluribus bonis, hortor et admoneo
ut, tuae memor professionis, illos gradus excellentiae
appetas in quibus Dominum non offendas. » Et
post aliquanta, eos denotans qui gratiam sancti Spiritus
vel vendunt vel emunt, haec dicit: « Hujusmodi
emptores quasdam velut telas aranearum texunt quibus
se defendunt, quod non benedictionem, sed res
Ecclesiae possessuri emunt. Cujus vero possessio est
Ecclesia, nisi solius Dei? Quis ejus dominus, nisi Deus?
Quia etsi praesens Ecclesia indiget duobus advocatis,
uno in rebus temporalibus, altero | null | ae7ef99e-2c50-44dc-b613-5c94ff8b05ef | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in spiritualibus;
neutrum tamen habet ut dominum, qui eam vel vendere
possit vel emere quam Christus redemit suo sanguine. »
Dansque ei consilium, hujuscemodi clausula
finem imponit epistolae, « nunquam ergo, inquiens,
fieri haereticus ullo modo acquiescas, quia inaniter de
peccatis poenitentiam agit qui eam fidem impugnat
quam sub sanctis apostolis catholica tenuit Ecclesia. »
Verum Bernardus, tandem aliquando bonorum
hujus vitae pertaesus, videns multorum frigescere
charitatem et ideo superabundare iniquitatem, deliberavit
animo, relictis omnibus quae possidebat,
Jerosolymam petere. Quod iter a patre ejus, poenitentiae
voto, ante omnes fere in hoc tempore Galliae
habitatores coeptum ac percursatum fuerat. Nec
tamen hoc absque sui sententia didascali aut consilio
perficere disponens, ad Floriacum venit monasterium,
secreta cordis sui huic suo totius bonitatis
patefacturus magistro. Ille, Jerosolymitano interdicto
itinere, ne omnino ejus voluntati contraire
videretur, Romam petere, montem Garganum adire
concessit, paternoque affectu attributis comitatui
sive obsequio illius aliquibus suorum, cum fraterna
eos sivit abire benedictione. Qui propinquorum suorum
aeque limina apostolorum adeuntium coactus
querelis, dicentium ejus abscessu claudestina inter
se consurrexisse bella, Constantinum presbyterum,
quem ei ut obsequeretur pius magister ipsi delegaverat,
ex itinere ad eum remittit, mandans suorum
necessitudine se domum redire compulsum; non
tamen quidpiam se sine ejus praecepto acturum,
quin potius ei per omnia, uti prius spoponderat,
pariturum. Simulque quaestione proposita inquirit
utrumnam melius esset cuncta relinquere, an, ut
suis praesidio foret, saeculo specie tenus deservire. At
veritatis amator Abbo, apicibus ad eum directis, et
quid sibi rectius videretur exponit, et quid ipse tenere
mallet liberam dat eligendi copiam. In quibus non
solum ipsum Bernardum abbatem, sed etiam universos
viae ejus consortes, aut gravi laboravisse incommodo
aut mortem obiisse condolens deflet. Inter quos domnus
Remigius monachus, qui post cellae in qua idem beatus
Abbo corpore humatus quiescit praefuit, ab eodem
Dei viro ad obsequium memorati abbatis, nunc episcopi,
directus, magna vi febrium vexatus est. Sed nos
memoratos apices ad demonstrandum hujus hominis
Dei benignitatis affectum ex integro huic volumini
inserere dignum duximus, in reliquis ejus epistolis
abbreviationi operam daturi. Est enim hujusmodi:
« Domno meo, abbatum charissimo BERNARDO,
servus servorum Dei ABBO. Suscepi, venerabilis in
Christo, vivas tuae peregrinationis litteras, et ex
pene mortuo presbytero addidici quid inter fluctus
cogitationum semivivus lugeas, quem concepti voti
impotem patriae calamitas inpraesentiarum reddit et
innatam devotionem, ut opinor, distulit, non funditus
exstinxit. Quod audiens, fateor, nimis indolui
et lacrymando dolori satisfeci; quandoquidem tui
desiderio gemebat circumstans fratrum maxima
multitudo, et, omnibus in commune gementibus,
redibat ad memoriam quod vir magnae gravitatis
Hugo, tui comes itineris et socius laboris, multis
bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi,
pro cujus amore, post Dominum, patriam, parentesque
relinquens, exsul vitam finivit. Cumque
satis egissem moeroris, tandem mihi consului,
quia tibi absenti non potui, quem in orationibus
interdiu videre videor, dum omnipotenti Deo
sacrificium spiritus contribulati offerre non desisto.
Siquidem id nimium extimui, quod bajulus
legationis innotuit, vultum videlicet vestrum ita
emarcuisse ut vix queatis subsistere, non solum
destitutus sobrietate et amicitia defuncti, verum
etiam robore proprii corporis. Vereor itaque ne
insidiae diaboli, quae multae sunt et vias servorum
Dei spinis circumsepiunt, te a via mandatorum
Dei avertant et retro respicere compellant, priusquam
ad Segor parvulam civitatem devenias, in
qua tuam animam salvans salvare queas (Genes.
XXII). Scio etenim quod nunc tibi circumstrepunt
propinquorum greges, militum phalanges, amicorum
multitudines; et succenturiati declamatorie persuadent
quod sibi, non tibi utile dijudicant. Sed,
domi vitulis religatis, nosti quid vaccae fecerint
quae mugientes arcam testamenti portaverunt, et,
non declinantes ad dexteram vel ad sinistram, Bethsamis
pertulerunt (I Reg. VI, 12). Cujus facti non
immemor, recordare quod in sacrificio jubetur offerri
cauda hostiae, nec ulla rei familiaris cogitatio
subrepat quae te a recto itinere dimoveat. Nam occurrit
animo quod mecum familiariter locutus es,
dum Romam proficisci decrevisses, consulens utrum
scilicet relinqui deberet semel suscepta cura pastoralis
regiminis, et oporteret dare libellum repudii
fratribus et filiis qui nobis adversantur in via Dei.
Cui cum ego respondissem quod auctoritate Patrum | null | 578d2907-c163-4ec0-9632-6ce7a1c96d08 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
certum noveram, et creditis ovibus mortem praevalere
persentiscerem, te infructuosum saltem tibi
persuadere nec ausus sum nec debui, exemplum
proponens Pauli Damascum fugientis et beati patris
Benedicti monachorum legislatoris. Denique in multis
causis occasio se immergit, quae difficultatem
contrariae legis bono exitu meliorem reddit. Quis
enim non laudet curam pastoralis regiminis, si
prosit? Quis rursus non laudet in se benevolentiam
pastoris, si aliis non prosit? Solet nempe esse in
praeceptis divinis quod et in antiquis reperitur
edictis. Lex est: Si quis masculus templum Veneris
fuerit ingressus, capite puniatur. Quidam juvenis,
praeteriens templum Veneris, intus matrem caedi
conspexit, et introgressus eam eripuit. Accusatur
contra legem fecisse. Defendit se ille legi paruisse,
et, inter dissidentes, si percussori ignorantia non
prosit, juvat ex circumstantiis occasio pietatis. Idem
est in nostris Evangeliis, ubi praecipimur non solum
uxorem relinquere, sed etiam odisse, proposito
praemio, quod qui hoc fecerit centuplum accipiet et
vitam aeternam possidebit. Rursus qui uxorem dimiserit,
non quidem praemio, sed eo supplicio dignus
scribitur quo moechi damnari praecipiuntur.
Porro et qui matrem eripuit, et qui uxorem dimisit,
uterque praejudicium patitur, si supplicio punitur;
quoniam inde auctori legis se placere putat, unde
offendisse praejudicatur. Quapropter, dilectissime,
non bonum malo melius existimes, sed bonum
bono melius credas: et ex contrariis sententiis
eam eligas qua vitiis abrenunties, et moralibus virtutum
exercitiis crescas. Denique, dum, abbatis
onus portare debeas, an debeas deponere, addubitas,
discretionem, qua maxime opus habes, matrem virtutum
assumas; et, conscendendo tribunal conscientiae,
judicio discute quid utilius honestiusve sit
animae tuae. Nam officium abbatis implere, et lucrum
animarum quaerere honestissimum est, cui non impossibile
est; cui vero malitia subjectorum impossibile
est, quid superest, nisi ut honestius putet
divino parere oraculo, quo scriptum est: #Fili,
miserere animae tuae placens Deo? (Eccli. XXX, 24.)
@#
Sane et apud Ezechielem speculator, clamans
et non auditus, animam suam liberat; et, apud
Benedictum patrem, pastor spretus et contemptus
absolvitur, qui omnem curam exhibuit creditis
ovibus. Caeterum, venerabilis pater, saltem in festivitate
patris nostri Benedicti quod tibi placeat innotesce,
ut certi esse possimus quantocius de tua
quam optamus salute. »
CAP. XI.
#Abbonis duplex iter Romam. Gregorii
papae responsum ad ipsum.@# --Interea eximius Abbo
condigno apparatu Romam proficiscitur, privilegia
ecclesiae sibi commissae corroboraturus, imo renovaturus
Sane non qualem voluit aut qualem debuit,
sedis apostolicae pontificem, nomine Joannem, invenit.
Nempe turpis lucri cupidum atque in omnibus
suis actibus venalem reperit. Quem exsecratus,
perlustratis orationis gratia sanctorum locis, ad sua
rediit, emptis optimae speciei aliquantis holosericis
palliis ornatui ecclesiastico congruis. Porro, paucis
labentibus annis, occasio se praebuit ut, rogatu ac
precibus gloriosi regis Botberti, Romuleam repedaret
ad urbem. Praecipua vero earum pro quibus directus
est causarum, haec fuit: quia Arnulfus, Remorum
archiepiscopus, absque justa audientia sede sua
privatus custodiaeque fuerat mancipatus. Ob hoc
Gregorius, qui Joanni in apostolica successerat sede,
non solum nobilitate generis, verum etiam probitate
clarus mentis, toti regno Francorum anathema se
invecturum comminatus est. Hac igitur ex re Italiam
repetere servus Christi Dei cogitur. Et quamvis
mole corporis gravaretur (nam, in transmarinis
regionibus, peregrinorum ciborum inusitata qualitas
decoctaeque potionis haustus corpus ejus pingue
reddiderat), nequaquam tamen labore fatigabatur.
Nec vero ipsa ejus pinguedo ullam ei ingerebat
dehonestationis maculam. Et cupidus pacis cum
foret, leve ducebat omne genus defatigationis, dummodo
eum reperiret virum per quem, fama vulgante,
audierat ad pristinum posse statum religionis resurgere
normam. Profectus ergo Romana iterato revisit
moenia, ubi, eo quem quaerebat nequaquam reperto,
per concava vallium, per praerupta montium investigans,
tandem in finibus Spoletanorum invenit.
Cumque se invicem duo Ecclesiae lumina conspexissent,
gaudio ultra quam credi possit gavisi magno,
in mutuos ruunt amplexus. Et prior verae humilitatis
custos Abbo salutatoria a parte regis depromit verba.
Tum sacerdos vere apostolicus, reddita benedictionis
recompensatione, ait beato viro: « Bene te advenisse
gaudeo, fili, Ecclesiae veritatisque, ut comperi, custos
ardentissime. Etenim surdus de te rumor meas | null | 0a4aaa13-ec17-4c61-9f7f-5c11b540c4b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
repleverat aures, te tam divina quam humana
pollere sapientia, nec qualibet amicitia a jure aequitatis
abduci posse. Vere fateor me jam dudum
desideravisse tuum intueri vultum, tuo concupivisse
amicabiliter perfrui alloquio. Fruamur ergo cupitis
sermocinationibus, alternisque divinarum atque mundanarum
lectionum aliquandiu mentem relevemus
studiis. Porro unum te volo nosse, legationem tuam
me benigne suscipere, et quaeque suaseris me facturum
fore. Tuum autem erit petere, meum vero
petitis pro posse assensum praebere. Novi namque
nihil te contra jus fasque postulaturum, ac ideo
me tibi contraire scio non esse aequum. » Post haec
verba, omnibus ei collatis victui necessariis, ad
hospitium sivit abire. Sicque, octo ferme diebus,
eum detinens et frequenter convivio suo eum asciscens,
cunctis pro quibus ierat libens annuit.
CAP. XII #Privilegia et dona Abboni ab eo concessa
Privilegii summa. Arnulfi archiepiscopi restitutio.@# --Tunc
vere sollicitus pastor Abbo, memor utilitatis
loci quem regebat, privilegium illi apostolicae utilitatis
fieri rogavit. Quod Deo dignus papa tam favorabiliter
largitus est, ut non solum nullum pecuniae
quaereret lucrum, verum thymiamate ac planeta,
qua inter missarum uteretur solemnia, donatum,
eumdem Dei famulum gaudentem ad proprium remiserit
solum. In eo sane privilegio inter alia continetur
ut episcopus Aurelianensis, nisi invitatus,
Floriacum nequaquam adeat coenobium, neve unquam
quilibet pontificum eidem monasterio divinum
interdicat officium, etiamsi tota Gallia, ob populi
peccata, anathematis feriatur vindicta a sede apostolica.
Sed ne quis eos, domnum dico apostolicum
et Abbonem sanctum, existimet in hoc facto contraria
regulis sanctorum sensisse Patrum, necessarium
nobis visum est, ex epistolis Magni papae
Gregorii pauca de pluribus hic exempla inserere,
in quibus exquirendis pia huic beato viro semper
fuit intentio. Sciebat namque illum nunquam vel
sensisse vel scripsisse contra canonum decreta-Scribit
ergo idem egregius papa Gregorius Maximiano
Ravennati episcopo, inter alia: « Quoties,
pro utilitate monasterii sui, ad pontificem Romanum
abbas venire vel transmittere forte voluerit,
id ei modis omnibus liceat. » Quod vero ab episcopis
et clericis monasteria inquietari non debeant, tam
memorato pontifici quam ejus antecessori Joanni,
frequentibus scripsit epistolis. Luminoso quoque
abbati de eadem re, inter caetera, sic ait: « Castorio.
inquiens, fratri et coepiscopo nostro nostra praeceptione
transmissa, ei successoribusque ejus a te
monasterioque tuo cunctam laesionem abstulimus
funditus potestatem, ut nec ultra in vestro versaretur
gravamine, nec monasterii res describat, nec
publica illic debeat esse processio. » Ad eumdem
etiam Castorium, post aliqua, ita scribit: « Missas,
ait, illic (haud dubium quin in monasterio) publicas
per episcopum fieri omnino prohibemus, ne in
servorum Dei recessibus, popularibus praebeatur
ulla occasio conventibus, et simpliciores ex hoc
animos plerumque (quod absit!) in scandalum trahat
frequentior quoque muliebris introitus. » Quod autem
divinum officium monasteriis interdici non
oporteat, Joanni episcopo de Urbeveteri scribens,
ita asserit: « Agapitus, abbas monasterii sancti
Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate
gravamina sustinere; et non solum in his quae
necessitatis tempore monasterio aliquod possint ferre
subsidium, verum etiam in hoc monasterio missae
prohibentur celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos
interdicis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate
suspendi, et sepeliri ibidem mortuos vel
celebrari missas nulla ulterius habita contradictione
permittas, ne denuo querelam de his quae dicta sunt
praedictus vir venerabilis deponere compellatur. » Verum
de his satis dictum; nunc coeptae narrationis
ordo repetatur.
Regressus itaque honorabilis Abbo ad regem a
quo missus fuerat, cuncta pro quibus ierat perfecta
nuntiat. Arnulfum Remensem custodia exemptum
pontificatui restituit; pallium illi a domno papa
directum reddidit. Post haec, per internuntios, ipsi
venerabili apostolico domno Gregorio amicabiles
plenasque reverentiae dirigit litteras, in quibus innotescit
se cuncta uti jusserat perfecisse. Quarum
istud est exordium: « Domino semper in Christo
venerabili, sanctae Romanae et apostolicae sedis praesuli,
ac ideo universalis Ecclesiae doctori, suus ille,
Abbo Floriacensium rector, in Christo salutem.
Saepius contingit ut puritas integrae veritatis vacillet
sententia malefidi interpretis. Quod ego, venerabilis
pater, cavens, vestri animi sensa fideliter simpliciterque,
ut praecepistis, deprompsi, nec animositatem
regis perhorrui, dum fidem, quam vobis promiseram,
ex asse servavi, quandoquidem nihil addidi, | null | 47b73771-2611-4c80-9cfd-da74c4a2bbb9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nihil
minui, nihil immutavi, nihil reliqui. Horum omnium
ipse Arnulfus, e custodia liberatus et absolutus,
testis est; cui vestrum pallium eo tenore obtuli
quomodo illud acceperam ex sanctis manibus vestris. »
Meminit et in fine earum planetae ab ipso
sibi datae, ita inquiens: « Nam, liberalitatis vestrae
memor, ut servus Domino gratias refero, qui inter
missarum solemnia, munere vestro usus planeta,
vestri nullo modo oblivisci valeo in meis oblationibus.
Caeterum vobis semper parere decrevi, cujus apostolatum
Deus custodiat in aeterna pace. »
CAP. XIII.
#Abbonis epistolae et scripta quaedam.@# --Ottoni
quoque imperatori epistolam versibus conscripsit
hexametris, nullis sapientum istius temporis
comparandam carminibus, e Porphyriano utique
sibi codice exemplar sumens, hunc versum, materiam
et quasi fundamentum totius constituit operis.
Otto, valens Caesar, nostro tu cede cothurno.
Is nempe versus in eadem desinit littera qua etiam
incipit; sicque fit ut ipse principia versuum omnium
finemque tenens, per medium quoque epistolae erectus,
itemque in transversum in modum crucis
incedat, ipse nihilominus clausula carminis fieret.
Atque hoc modo contingit ut et ipse sexies diversis
modis legatur, et quatuor quadrangulos in epistola
faciat, in quibus quadrangulis quatuor nomina erectim
posita leguntur: in duobus quidem Otto et Caesar,
in aliis vero Abbo et abba, quae minio scripta, licet
separatim hoc sonent, tamen cum aliis versuum litteris
in ordine rediguntur ( #vide infra@# ).
Sed et idem venerabilis Abbo ad Odilonem Cluniacensium
abbatem venerabilem, sanae et religiosae
vitae virum, scribens, quid capitula erae sive
adnotata, quae in Evangeliis habentur, inter se
discrepent; quidve de aperta satis enodatione
declarat. Existunt et alia ad alios hujus sancti patris
scripta, quae, ne lectori fastidium generent, nunc
interim tegantur per silentium. Unum illud non
omittendum, quod cyclos annorum incarnationis
Dominicae, ab incarnati Verbi initio ad sua usque
tempora, juxta veracem Evangeliorum fidem correxit
atque ad annos postea circiter mille quingentos
nonaginta quinque dilatavit. Cujus operis praefatiunculam,
fratribus ac filiis suis, nobis scilicet
Floriacensibus consignans monachis, mentionem
facit anni transitus sanctissimi patris Benedicti.
CAP. XIV.
#Leprosus ab eo sanatus.@# --Sufficiat
jam nunc laudem fidelis linguae ejus, stylique politi,
quantum possibile fuit, deprompsisse elegantiam;
illud celebri fama in populos propalare dignissimum,
nequaquam hunc beatum virum a Deo expertem
miraculorum relictum, dum adhuc carne praesens
incoleret saeculum. Quin potius ejus sibi monstravit
placuisse vitam quam miraculis voluit esse insignem.
Eadem autem tempestate fuit quidam homo quem
dira leprae perfuderat macula. Hic admonitus est
per somnium uti ab hoc Dei homine suae sanitatis
quaereret auxilium. Qui, veritus per seipsum accedere
ad eum, quemdam boni testimonii optimaeque
conversationis adiit monachum, nomine Elisiernum,
[ #Boscio male,@# Elizerium], huic eidem sancto familiarissimum.
Illi ergo suae necessitatis exponit causam,
manifestataeque visionis modum. Revelatum
quippe sibi fuisse aiebat debere eumdem Christi
famulum aqua exorcizata manus abluere, quam videlicet
aquam ipse aeger suscipere deberet, languentiaque
membra perfundere. Audiens haec monachus
primo detrectavit fidem ejus adhibere dictis, simulque
eum his coepit objurgare verbis: « Cur, inquiens,
o homo, nos tentatum advenis, somniorum tuorum
deliramenta pro veris inferendo? Noli, noli falsis
tuis adulationibus nostras mentes seducere velle. »
Tum aegrotus persancte dejerat se nullam fallaciae
nebulam praetendere, quin potius vera allegare.
Abiit ergo frater ille ad hunc de quo sermo vertitur
ter beatum, et divinum, quod a languente audierat,
ei pandit oraculum. At ille paulo commotior et
indignantis vultu expresso, peneque illacrymans:
« Non, inquit, hactenus ea vobis contuli exempla,
ut me adulationis quis aestimet desiderare obsequia.
Quapropter si meum te vis vocari et esse dilectum,
cave ex tuo ore istud deinceps audiam verbum,
praecipue cum ad ista me nullatenus sciam fore
[esse] idoneum, et sanctorum talia sint gesta virorum.
Cui cum a fratre objiceretur non oportere
illum gratiam sibi divinitus collatam occulere, quae
saluti petentium crederetur posse prodesse, praesertim
cum id ille recta et simplici fide, non adulantium
persuaderet voto; tandem se vinci passus est,
allataque benedicta aqua, manus lavit, memorato
monacho tribuit, ut eam poscenti infirmo perferret
imperavit. Acceptam ille aquam leproso | null | 1c971ad9-3926-48eb-8acf-cd31173e4fd2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
perfert,
eique infit: « Nunc, inquiens, tua infirmitas palam
cunctis est. Si ergo tuis nos vis fidem accommodare
sermonibus, postquam te his perfuderis aquis, die
tertia nostris temet visendum repraesenta obtutibus. »
Fecit aeger ut sibi imperabatur, et ecce ante
transactos praefati termini soles, dudum discolor
cunctis naturali visebatur reinduta [ #l.@# reindutus]
specie. Quod ubi fratri illi perspicaciter credibile
apparuit, mox homini Dei quae fuerant acta indicare
curavit; a quo sub terribili Christi nominis invocatione
interdictum suscepit ne hoc ulli hominum
ipse vel is qui sanatus fuerat innotescerent, quandiu
ipse sanctus in corpore maneret. In qua re Domini
Christi et Redemptoris nostri imitatus exemplum est,
qui, sanatum a se alloquens leprosum, #Vide,@# ait, #nemini
dixeris (Matth. VIII, 4)
@#. Haec nobis, post hujus
sanctissimi viri transitum, praefatus domnus Elisiernus
sub attestatione retulit veritatis; quae nos, absque
detrimento veri augmentove falsitatis, simpliciter
referre studuimus. Ille venerabilis Elisiernus, ante
peractum ex quo ista nobis retulit annum, laudabilis
vitae diem clausit ultimum.
CAP. XV.
#Ornamenta ecclesiae ab eo facta.@# --Non
abhorrere a recto laudis creditur genere, si ea quae
sub ipso vel per ipsum ad ornatum domus Dei, quae
est ecclesia, gesta sunt, noster explicet sermo, maxime
cum inter Salomoniaca praeconia hoc praecipue
laudetur quod templum Domini magnificis exstruxerit
impensis. Et quamvis ejus tenues copiae divitiis
nequeant locupletis Salomonis adaequari, tamen quae,
prout pauper quem regebat locus tempusque malignum
persuasere, acta sunt, silentio non sunt digna
obnubilari. Namque anteriorem tabulam altaris
sanctae Dei genitricis Mariae, ab antecessore ejus
domno Oylboldo auro construi coeptam, ad perfectum
usque perduxit, duas circumjacentes argento
opertas augmentari fecit, et, ut breviter multa perstringamus,
sex altaria, tam ejus quam monachorum
sub ipsius regimine consistentium, devota intentione,
argenteis sibi affixis praefulgent laminis: unum videlicet,
sub nomine Patris Benedicti Deo dicatum
aliud, sub nomine summae ac individuae Trinitatis,
sancti quoque Stephani et sancti Aniani, necnon
sancti Joannis evangelistae fratrisque ejus beati
Jacobi. Sed et paries ligneus, circa tumulum inclyti
confessoris Christi Benedicti locatus, simili est
comptus specie metalli, atque in eo quaedam miraculorum
ejusdem dilecti Domini caelatoria arte perspiciuntur
expressa. Haec itaque et alia nonnulla sub
egregio patre Abbone in Floriacensi coenobio perfecta
sunt, instantia et procuratione honorabilis
monachi Gauzfredi, cui ipse sacrorum commiserat
custodiam thesaurorum, cujus etiam Gauzfredi sollicitudine
gazophylacium lapideum est constructum,
ad repellendam ignis, si (quod absit!) ingrueret, violentiam
satis idoneum, eodem de quo loquimur venerabili
patre Abbone sumptus subministrante, de
cujus vitae moribus et scriptis quia multa retulimus,
ne fastidiosi in multiloquio simus lectori, stylum ad
ejus enarrandum vertamus transitum.
CAP. XVI.
#Regulae monasterium reformaturus adit.
Suos ibi relinquit.@# --Igitur cum hic Deo amabilis
hominibusque venerabilis Abbo per sexdecim annos
continuos in a Deo sibi commisso pastorali strenue
desudasset officio, Wasconiam proficiscitur. Est in
illis partibus monasterium quoddam Squirs, ut fertur,
antiquitus nominatum; a modernis, contrario
nunc vocabulo, Regula vocitatum. Nulla quippe
religionis norma, nulla aut rara bonae conversationis
saltem vestigia usque ad haec in eodem loco apparuere
tempora. Id Guillelmus Sanctionis filius, Burdegalensium
comes ac totius Guasconiae dux, audita
fama religiosae vitae domni Richardi Floriacensium
abbatis, ipsi successoribusque ejus ad regendum
dudum commiserat, ut in libro quem de vita
vel actibus abbatum nostri loci scripsimus, plenius
explanatum est. In quo loco, tam ab ipso venerabili
Richardo quamque a duobus ejus successoribus,
Amalberto ac Oylboldo, diu multumque elaboratum
est, quo vere is locus, per habitatorum conversationem,
vocabulo uteretur suo; nec quidquam utilitatis
actum. Post quos dum hic vir beatus Abbo regiminis
adeptus esset gradum, quibusdam sibi persuadentibus
quatenus eo proficisceretur, respondebat
cum joco se illuc iturum quando eum satietas cepisset
vitae. Et quanquam id ipse ludens diceret, tamen
ita se post rei habuit exitus. Ferebatur denique nulli
praedecessorum ejus post iter Guasconiae diu vivere
licuisse. Tandem ipse ad jam dictam pergit patriam,
ejus regionis adit comites, memorati filios Guillelmi,
Bernardum et Sanctionem, eumdem locum non pro
suo, sed ipsorum disponit libitu. Et tunc quidem
prospere ad | null | 02f539fb-fe4a-4dcf-bbf8-b2cdd03aeb0b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sua rediit, quibusdam suorum, quasi ob
tutelam loci, relictis. Verum hi quos relinquebat,
perfidiam Guasconum veriti, et tunc inviti remanserunt,
ac postmodum, multis a Guasconibus perpessis
injuriis, cum his quos illis veluti adjutores
miserat, ad eum revertuntur. Qui, eorum inertiae
culpam fore [fuisse] nactus, alios mittit qui quod priores
neglexerant corrigere curarent. Illi, similia passi,
legatos ad eum dirigunt, quid paterentur intimant,
ac, ni maturato sibi subveniatur, locum deserturos
atque ad propria minitantur se regressuros. Unum
hoc sibi ex sententia comitum notum fore [esse] mandant:
liberiorem sibi quam prius affuturam loci potestatem,
si semel ad eos adeat, et tam comitibus quamque
Amalguino vicecomiti, quem ipse eis advocatum
dederat, quid ipse velit verbo tenus declaret: quos
manere decreverit, mansuros; quos exire judicaverit,
memoratos polliceri principes vi se expulsuros.
CAP. XVII.
#Alterum ejus iter Regulam per Pictavos,@#
etc.--Tandem talibus impulsus allegationibus, impendonte
jam ultimo vocationis suae die, secundo iter
arripit, hos ex monachis itineris comites assumens:
supra nominatum Remigium, meque qui haec scribo
Aimoinum, cum Guillelmo, suae venerantiae, juxta
abbatum morem, tum bajulo. Jamque in via
constitutus, legatis qui pro se venerant imperat se
antecedere, comites advocatumque certos de suo
adventu reddere, ne moram colloquii faciant, dum
ipse ad eos venerit, procurare. Ipse, in nullo negligens
utilitatis coenobii quod regebat, Pictavos pergit,
Guillelmum illius urbis adiit comitem, pro juvamine
possessionis monasterii sui, quae Salx dicitur,
calumniis advocatorum valde oppressae, eum rogaturus.
A quo die dicta, in qua sibi post suam regressionem
ab eodem comite justa deferretur audientia,
pro re alia aliquantasper inibi moras nectit. Forte
abbas monasterii Sancti Cypriani in suburbio Pictavorum
siti, eidem sancto consanguinitate conjunctus,
vocabulo Gislebertus, crimine falso impetebatur. Is
eum humillima detinuit prece, uti suae causae, quam
in proximo ventilandam autumabat, interesse dignaretur.
Sed cum improbus subsedisset accusator, manifestusque
fieri vereretur, vir Domini Abbo, qui
cunctis injuriam patientibus, quantum in se erat,
opem ferre cupiebat, litteras eidem propinquo suo,
ex sua parte abbati Cluniacensium Odiloni, cui idem
monasterium subjectum erat, perferendas tradit;
quae videlicet litterae et ultimae epistolarum ejus
existunt, et apud nos cum reliquis conservantur.
Ipse iter quod coeperat maturare contendit. Nos
ergo quinta postquam ibi adveneramus die, celebrata
omnium sanctorum solemnitate, quinta aeque feria
inde progressi, per Karrofense [ #Charroux@# ] monasterium,
ad Nantoliacum devenimus coenobiolum, in
honore sanctissimi patris Benedicti fundatum; unde
digredientes Sabbatorum die, Engolismam advenimus;
a qua urbe die Dominica egressi, dum
incerti pro advenientis noctis hospitio, ac idcirco
moesti incederemus, ostendit Dominus nobis nequaquam
se oblitum illum sanctum habere virum in
cujus obsequio iter illud conficiebamus.
CAP. XVIII.
#Domi a Giraldo exceptus et a matre
Aimoini.@# --Nam, dum ad castrum, cui Albaterra
[ #Aubeterre@# ] nomen est, tendere deliberassemus,
repente dominus ipsius castri nobilis vir, nomine
Giraldus, post tergum nostrum celerrime adveniens
apparuit. Qui dum inquireret quinam essemus, et
beatum patrem nostrum Abbonem adesse cognovisset,
gaudens ob ejus praesentiam, ait ad eum: « Dominum,
inquiens, fidemque meam testor, me admodum
gaudere quod te, domine, videre merui; nam bonitas
et sapientia tua universo nostro pervulgata sunt
orbi. Unde, si tuae placet benignitati, hospes tibi
ero in hac nocte perliberalis, cuncta victui necessaria
tribuens. » Fecit ut dixerat, et usque ad noctem
permanens, etiam in obsequendo, famuli fungebatur
officio. Cumque juxta quamdam sui juris
ecclesiam nobis hospitium praebuisset, ad memoratum
castrum incibatus abiit. Postero die, in statu
perseverans hesternae benevolentiae, obviam ei
processit, praemittens per internuntios piscium xenia,
eumque aliquot deducens milliaria, tam ipsi
homini Dei quam his qui hospitii gratia comitabantur,
duces viae largitus est. Sic demum benedictione
postulata atque percepta, gaudens regreditur ad
sua. Haec ideo retulimus, ut aperte clareat huic
sancto viro nunquam defuisse divinum, ubi humanum
putabatur defore auxilium. Nec tunc solummodo,
verum in omnibus itineribus ejus, ac praecipue
per universam quam ea tempestate tenuit viam | null | db9589ae-079f-4d04-b081-72db56fa9d3f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.