Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
,
sicut domini a servis, ita a cunctis per quos transitus
fuit, jucundus ipsius praestolabatur adventus.
Porro nos eadem die qua de Albaterra promovimus,
transmeato Ella [ #Ile@# ] flumine, una cum beato
Abbone, in villa, quae Ad-Francos dicitur, hospitati
sumus. Suscepit nos inibi genitrix mea, memorati
militis Giraldi consanguinea, vocabulo Aunenrudis,
cum quanta potuit humanitatis exhibitione. Haec
devotionis et obsequii fervore circa eumdem Dei
flagrans hominem, obnixe orabat ut biduo apud eam
manere dignaretur. Quod ille vehementer abnuit,
et, die data, suis ut viam maturato capiant imperat,
tumque primum quasi praesagus brachium, in quo
post percussus est, dolere sibi praedixit.
CAP. XIX.
#Regulam tandem appellit.@# --Inde ad
Dordonae [ #la Dordogne@# ] fluenta ventum; quo enavigato
amne, Guasconiae fines ingrediuntur. Transmeantibus
Dornoniam, antequam ad praefatum
veniatur Regulae coenobium, Droth torrens
occurrit, quem dum transire esset necesse, vir
Dei lintrem, quae perexigua illo habetur in fluviolo,
dum ascendit, ea introrsus a lutoso littore relabente,
cingulo tenus pene in aquam decidit. Mirum dictu!
vestigiis paululum madefactis, in reliquis indumentis
vix tenuis apparuit humor. Transmeato sane hoc
pessimi occursus torrente, postero die ad monasterium
Regulae ventum. Et primo quidem die, cum
quiete manserunt; secundo sane, inter nostros et
Guascones jurgium propter cibaria equorum ad
vesperum ortum vixque a majoribus sedatum est.
Quod ubi in crastinum venerabilis pater Abbo comperit,
suos vehementer redarguit cur inermes et
inter infensam sibi gentem bella cierent, monebatque
patientiam servare, donec ipse cum comite ac
loci advocato colloqueretur qui jam jamque affuturi
credebantur. Tum demum suas suorumque,
quos primitus ibidem reliquerat, injurias ad libitum
ultum iri pollicebatur. His ac similibus verbis suorum
furibundos sedare tentabat animos. Erat ea die
celebris universo orbi beati pontificis Martini Turonici
solemnitas, et sanctus vir magna cordis ac
corporis alacritate missarum festiva celebravit solemnia.
Qua die et sequenti, quae Dominica fuit,
idem Dei famulus Abbo, post sancti sacrificii per
seipsum oblationem ac corporis refectionem, montem
in quo monasterium situm est undique perlustrans,
laudare simul ac mirari non solum loci
firmitatem, verum etiam maximorum quae inibi
fuerant aedificiorum fundamenta coepit. Horum itaque
locorum situm, a sancto viro laudatum, succinctim
litteris mandare opportunum fore credimus.
CAP. XX.
#Regulae situs. Cassinogilum. Regulensium
factio in Abbonem. Abbonis plaga. Interitus. Seditiosorum
furor. Abbonis funus. Sepultura cum solitis
vestibus.@# --Monasterium Regulae, in honore principis
apostolorum Deo dicatum, in monte est positum.
Qui videlicet mons a tribus lateribus, orientali,
aquilonali et occidentali, aliis cingitur montibus;
a meridie Garonna vallatur flumine periculosaque
vallis voragine. Ab oriente inter ipsum et alterum
montem vallis existit perangusta, per quam fons
meat, quam incolae Mosellam nuncupant; simili
modo ab occidente alterius fontis rapido alluitur
cursu, cui Mosa nomen est. Haec nomina a Francis
illis imposita aestimantur, qui a Magno Carolo ad
tuitionem provinciae ibi relicti sunt. Non longe
quippe ibi abest palatium ipsius magni principis
Cassinogilum, sed quasi tribus milliariis, in quo
idem imperator uxorem suam, Ludovici Pii matrem,
gravidam reliquit, dum contra Sarracenos expeditionem
in Hispaniis ageret. Quod et Heinardus vitae
illius relator scribit, et nos in libro miraculorum
sancti patris Benedicti breviter expressimus. Locus
sane Regulae ob supra dictam positionem non facile
hostium patuisset accessui, nisi ab aquilone parva
ei adjaceret planities, cui conditor municipii vel,
ut quidam volunt, civitatis, turrim quadris lapidibus
exstructam opposuit, quae nunc ruinarum
tantummodo suarum indicia praefert. Igitur tam hujus
quam caeterorum aedificiorum dirutos parietes, et
per devexa totius montis latera propter firmam
caementi tenacitatem dependentes, homo Dei conspicatus
admiransque, laeto nobis arridens vultu,
infit: « Potentior, inquiens, nunc sum domino
nostro rege Francorum intra hos fines, ubi nullus
ejus veretur dominium, talem possidens domum.
Sed heu proh dolor! aliter quam ei ac nobis utile
fuit, hujus loci parabatur possessio.
Denique malignorum factio qui illis quos ipse
sanctus pater ad eumdem miserat locum irrogaverant
injurias, in id jam conspiraverat ut, ex qualibet
occasione commoto tumultu, tanta famulos
ipsius caedis contumelia afficeret, quatenus nec | null | 88d36aae-4ef9-42b6-8332-0d0f4015f933 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipse,
nec quilibet alter, eos ulterius adire auderet. Quod
vero mortem illius inter dolos machinata sit non
vere scitur, nisi quia is qui eum percussisse dicitur
in jurgio nostris dixisse fertur pro nihilo se
ducere si lancea ventrem ejus transforaret. Secunda
igitur feria, qua sancti confessoris Bricii agebatur
festivitas, monachum, qui hos esse dicebatur machinatus
dolos, sanctus pater noster Abbo increpare
coepit, quod, sine ejus licentia de monasterio egressus,
foras manducare praesumpsisset. Hic Anezan
nomine dicebatur proprio, gente barbarus ac vocabulo.
Qui dum sancti viri increpationem se patienter
ferre simulat, sed circumstantibus contumactae
verba respondet, subito auditur clamor mulierum,
juxta morem gentis illius, ubi seditio oritur
aut mors hominis intervenit, conclamantium. Tum
ille perfidus, solo nomine monachus, ad eos qui se
circumstabant infit: « Nunc, inquiens, dicetur
meo monitu hoc esse ortum scandatum. » Cui quidam
ex his qui aderant: « Si, ait, id metuis, nobiscum
ad hos sedandos progredere motus. Verum eo
differente, ad nostros reprimendos is qui monita
dederat cursim progreditur. Causa autem ortae
seditionis haec erat. Tam Francis quam Guasconibus
se alterutros conviciis lacessentibus, unus Francorum,
nimium impatiens convicii domino suo illati,
conviciatorem baculo inter cervicem et scapulas
ictum humi prostravit. Eo prostrato, tam nostri quam
seditiosi semet mutuo lapidare coeperunt. Interea
vir Domini Abbo, intra claustrum monasterii residens
et quasdam computi ratiunculas dictitans,
tumultuantium clamore exaudito, foras ab inferiori
montis parte progreditur, et ad reprimendos suos,
qui superiora occupaverant loca, festinans, ab uno
adversae partis satellite lancea tam valide vulneratur
in laevo lacerto ut interiora costarum adactum penetraret
ferrum. Qui purcussus non clamavit, non
titubavit, aut cadentium more loco motus est,
verumtamen, hoc tantum dicens: « Iste, ait, serio haec
fecit, » ad domum ubi sui famuli hospitium habebant
ascendere coepit. Sustentabat autem eum frater
quidam, nomine Guillelmus, cujus supra meminimus.
Ego, vestigia ejus persecutus, conspicio super limen
domus, quam vir sanctus ingressus jam erat, partem
coagulati sanguinis. Interrogansque de quo foret,
hoc a Dei homine responsum accepi: « De me,
inquit, est, testor Dominum; » continuo mihi stetere
comae; horrorque infusus corpori raucisonam reddidit
vocem. Nondum enim quispiam animadverterat
eum in carne esse vulneratum; sed tantum
indumenta aestimabamus fuisse perforata. Itaque
aio ad eum: Quanam in parte, inquam, tibi domino
meo illatum vulnus est? Tum, eo elevante
brachium ut plagam detegeret, repente ab intimis
costarum recessibus unda sanguinis prorumpens,
manica laxioris pelliceae excipitur. Verum ipse nihilo
tristior, nec vultus colore mutato, cum me trepidare
magis magisque sensisset tam ex faciei permutatione
quam ex verbis querimoniae, alacri vultu et
pene ridenti similis, ait: « Quid tu, inquiens,
ageres, si ipse vulneratus esses? attamen noli
metuere; quin potius foras ad nostros progredere,
eosque ad me venire facito, ut haec sedentur turbae. »
Quod cum fecissem, illique obtemperantes ingressi
essent, ipse, jam exsanguis factus, inter manus
discipulorum famulorumque se sustentantium,
Idibus Novembris spiritum reddidit. Retulerunt autem
qui ejus sanctum finem videre meruerunt (nam
ego ob sedandos tumultuantes forinsecus remanseram)
hunc ipsius ultimum fuisse sermonem » « Miserere,
inquiens, Deus omnipotens, animae meae,
locoque ac congregationi, quam nunc usque te
concedente rexi. » Et ille quidem haec effatus, ut
praedictum est, animam efflavit.
At seditiosi domum, in qua beatus pater jam defunctus
a suis lamentabatur, circumdantes, obseratos
succiderunt cardines ostiorum. Sicque furens ingressa
turba, aliquibus vulneratis, cubicularium viri Dei,
vocabulo Adelardum, qui caput domini sui propriis
genibus suppositum lacrymis rigabat, ad necem
usque fustibus praeacutis ac lanceis conciderunt; qui
aegrum usque ad tertiae feriae diluculum protrahens
spiritum, defecit ac mortuus est, sepultusque in
claustro monasterii, juxta quem quoque custos
equorum ipsius sancti postea tumulatus est. Qui,
tunc quidem vulneratus, usque ad diem festivitatis
sancti Andreae languit, sicque obiit. Caeterum tantae
cladis compilatores, certissime agnoscentes beatum
obiisse Abbonem, certatim cuncti in fugam vertuntur,
ita ut, terris reddito die, ne mulieres quidem in
universis forensibus ipsius villae invenirentur domibus.
Quatriduo post | null | 4da68937-b3d8-4f88-807f-534cb53d89a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
obitum sancti viri morati sumus,
commorante semper nobiscum ob custodiam nostri
quodam honorabili viro, nomine Guillelmo, Orioli
filio. Qui videlicet Guillelmus, gratia beatum virum
videndi, eadem die cum quibusdam aliis ibidem
advenerat, eoque viso, ad metatum suum, quasi
milliario ac semis distans a monasterio, secesserat.
Is, ubi nostrae miseriae nuntium accepit, ad nostrum
auxilium cum suis velociter accurrit.
Hi ergo corpus beatum, quod adhuc in domo, in
qua animam Creatori reddiderat, super nudam pene
humum jacebat, tapeti impositum, ad nos usque
pertulerunt, nostris propter caliginem noctise claustro
monasterii minime exire audentibus. Dubitatum
aliquandiu est quonam in loco poni deberet. Tunc in
commune placuit ut, quando innocenter ac pro
veritate quae Christus est interemptus erat, in
ecclesia poneretur, ubi usque ad diluculum feriae
quartae, duabus videlicet noctibus unaque die, eum,
cum quanta potuimus psalmorum et lacrymarum
devotione, insepultum servavimus. Referri nequit
qui luctus quive gemitus ab his qui ad eum visendum
e propinquis venerant locis editus sit, cum eum,
quem viventem cernere concupierant, mortuum
conspiciebant. Contemplabantur sane vultum ejus
adhuc sudario nequaquam opertum, qui dormientis
potius quam mortui speciem ex rubore praeferebat,
et lacrymis opplebantur; incredibileque, dum
adviveret, videbatur eum tam ingentem post obitum,
non solum a suis, verum etiam lacrymosum ab
extraneis habiturum planctum. Nam quilibet adveniret,
notus seu ignotus, ejus viso corpore, sive post tumulationem
sepulcro, continuo in lacrymas prorumpebat.
Matutino sane tempore feriae quartae, cum ipsis
quibus indutus erat vestimentis, uti mos est sepeliri
interemptos, illotus etiam, lapideo tumulatus sarcophago,
in interioribus cryptae, ante altare sanctissimi
patris Benedicti. Et quidem satis decentissime,
si non ei tam insperatus contigisset finis vitae. Sed
Scriptura teste novimus quia #justus, quacunque morte
praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7)
@#.
CAP. XXI.
#Sociorum ejus reditus Floriacum. Abbonis
mors luctuosa. S. Benedicti celebre fe tum Decembri.@# --Nos
igitur quarto a tumulatione sancti corporis
die inde digressi, per biduum a vicecomite Amaluino
ejusque uxore Rosemberga detenti charitativo sumus
affectu. Cujus mulieris benignissimam erga nostros
compassionem, nobis ad conclusionem voluminis
tendentibus, breviter memorare congruit. Nam ipsa
viro suo ut vulneratos etiam nolentes retineret suasit.
Retentis autem ipsa cuncta tribuit necessaria,
non solum languentibus, verum etiam eorum servientibus,
atque equis, qui omnes sexdecim
erant numero. Medicum ipsa quaesivit, eique pro
sanandis aegris ipsa pretium praebuit. A me quoque,
ut cum eis remanerem, non solum mansueta prece,
verum quadam imperiosa consanguinitatis exegit
auctoritate. Hi vero qui sani evasere, a procuratoribus
ejus, ipsa praecipiente, per omnes ipsius possessiones
quae in itinere erant, honorifice suscepti,
tristem tanti doloris nuntium per omne spargentes
iter, tandem Floriaco coenobio intulerunt. Quis tunc
luctus quive dolor totam nostram sanctam invaserit
congregationem, sermo explicare non sufficit, cum ab
his quoque quibus ejus gravitas onerosa videbatur, inconsolabiliter
lugeretur. Auxit hunc ingentem dolorem
adventus plurimorum abbatum in imminente
sancti patris Benedicti solemnitate, quae in mense
colitur Decembri, confluentium. Horum alii ab ipso,
ob quasdam ordinandas utilitates, erant evocati; alii
suarum necessitatum certis ex causis eum consulturi
advenerant; inter quos reverendus Cluniacensium
abbas Odilo aderat, charitativo laudabilis in Domino
familiaritatis glutino ei in omni sua conjunctus
vita. Talium itaque praesentia, et ipsius absentia,
propter quem venerant, ingerebat moestitiam, et nostris
ampliorem addebat dolorem quod tali forent
pastore desolati, cui prudens consilium aliorum expeterent
praelati coenobiorum.
Haec de vita, moribus et actibus, necnon martyrio
sanctissimi patris nostri Abbonis, partim a fidelibus
viris audita, partim a nobis visa, ad te, reverentissime
clericorum Hervee, ut sanctitas petiit,
veraci pro posse relatu scripsimus. Nunc tuam exposcimus
benignitatem quatenus pro nobis Domini implores
clementiam, ut, si quid forte eum in nostra
offendimus narratione, ipse sua piissima indulgere
dignetur miseratione; et, qui ejus sepulcrum
dignatus est miraculis illustrare, mihi facultatem
dignetur conferre, in sequenti volumine, ea ad
laudem nominis sui fidelibus manifestare. | null | 547910cd-f917-4e96-bb41-148ccb9ce236 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Charta
In nomine Christi, ego Albertus, abbas abbatiae
sanctorum Stephani protomartyris et Christi
confessoris Maximini, notum volo fieri cunctis curam
gerentibus sanctae Dei Ecclesiae quia antequam
ordinem suscepissem monasticum, erat mihi quidam
alodus ex materna haereditate, non ex alicujus
beneficio, quem sancto Petro in Gemmetico monasterio,
ubi habitum suscepi, dedi pro remedio animae
meae filiique mei Arnulfi Turonensis archiepiscopi,
et parentum meorum, ut sanctus supradictus
intercessor sit pro nobis apud Deum. Est autem ipse
alodus in pago Bellemensi, quem vocant Domna-Maria,
quem sancto Petro dedi cum appendiciis
suis. Jussi autem fieri hanc chartam, ne aliquis post
me possit sancto Petro abstrahere. Quod si aliquis
praesumpserit, cum Juda proditore, Anna et Caipha
damnationem accipiat. Haec autem chartula ut firmior
sit, eam subter firmavi, et parentibus meis corroborandam
obtuli. S. Alberti abbatis. S. Radbodi
Saïensis episcopi. S Arnulfi Turonensis archiepiscopi.
S. Ribaldi. S. Gisleberti. S. Roberti regis.
S. Willelmi Bellemensis. S. Richardi comitis Normannorum.

| null | 53e16268-3310-4a97-acf0-9dfb0764850d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Epistola ad Henricum Herbipolensem
HEINRICO episcopo ARNOLDUS.
Diu et multum quaesitus, domine mi, patere tandem
aliquando jam te inveniri. Nescio quo infortunio
meo, quoties in ista terrarum venero quae
longissima tu peragrabas, et semper dum in altera
ripa fluminis te nuntiatum quaero, jam transisti in
alteram, nequaquam ut saltem litteris te conveniam
opportunitatem dans. Jacent adhuc in scriniis meis
litterae torpentes jam dudum tibi directae, quas legatus
meus postridie regressus, te non invento,
frustra se accepisse testatus est. Haberem tamen, si
auderem, plurima tibi suggerere et de ista commotione
rerum tuarum, qua te ultra quam credi posset
perturbatum sentio, ac de nostra etiam, quos tibi
infirmas res nostras Deo donante miseratus. in
patrocinium vindicasti, defensione. Te autem salvo,
res nostrae in portu navigabunt. Quocirca dimissis
interim nostris, rebus tuis, quod modo magis premit,
si aliquo modo mederi possit invigilandum est.
Adjutorium nostrum a Domino, qui fecit coelum et
terram. Quid est hoc, domine mi, quod tanto te
moerore afficis? Quid contigit tibi unde torquere te
habeas? Etiamsi pericli aliquid foret, esset tamen
ferendum, quia levius fit patientia quidquid corrigere
est nefas. Istud vero unde nunc te affligis, si
diligentius intueri vis, Deo propitio unde jure gaudeas
non dehabebis. Tu autem, quasi aliquid insuperabile
tibi evenerit, rem tuam tam enerviter tractas.
In conventum fratrum tuorum venire recusas, cum
quibus incommoda tua evincere debueras fugis,
magnam tibi invidiam conflas; conspectum regis,
quasi aliquid in se commiseris, devitas. Quid est hoc
quod tibi importas? Ubi est sapientia illa quam in
te dudum satis acute vigilasse conspeximus? Ista quae
tu facis non videntur esse vigilantis, sed gravi quodam
sopore depressi, non clare videntis, sed dure
lippientis. Expergiscere, domine mi, aliquantulum, et
capesse te ipsum. Nescio quibus fascinantibus extra te
ductus es. Enitere quoad possis ut ad te ipsum revertaris.
Loquitur vox divina: #Surge qui dormis, et exsurge
a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14)
@#. Tu
primus aut inter primos, etiam antequam rex fieret,
dominum illum tibi praeelegisti. Tu postea quantum
poteras, sicut magnifice poteras, ut rex fieret institisti.
Proinde tanta in invicem suavitate conjuncti,
tanta charitate devincti, te nemo in liberaliter serviendo
sibi devotior, se nemo in amicabiliter accipiendo
paratior, prorsus glutine quodam et vinculo
amicitiae quasi inseparabiliter colligati fuistis. Postremo
ubicunque vel quandocunque aut necessitas
postulabat aut jucunditas, etiam in vitae periculo
fideliter sibi suffragando non deeras. Cum haec beneficia
omnia in illum praerogaris, et ex his penes
se magnam tibi gratiam, amicitiam, charitatem jure
conflaveris, quid est hoc quod modo tibi imponis?
Cur, cum bona promeruisti, malis te remunerari permittis?
Difficile est reum esse majestatis. Nec litteris,
ut audio nec legatis, parcendo, promittendo,
supplicando, te ad se accersire potest. Quomodo
potes in regno ejus habere pontificium, si ad se venire
refragaris? Quid dicturi sunt judices cum in judicio
talia ventilabuntur? Vide ne sero pejus fiat quod
prius melius fieri potuit, et ne rigor iste non fortitudo,
sed duritia magis habenda sit. Aliud est autem
durum esse, aliud fortem. Durus nec in bonam
partem flectitur. Cur ex grato ingratum, ex amico
inimicum. ex munificentissimo tibi inliberalem facis?
Quidquid tibi libuerat, prout plurimus visum
est, apud illum obtinere potueras. Nonne tanta tibi
potestas in his regionibus ab eo concessa est, ut ad
nutum tuum omnia pareant? Cui nos, aut caeteros
qui de te praesumunt, defendendos relinquis? Sit
animus fortis, sed usque ad temperantiam. Quod
modum supergreditur immoderatum, immoderatum
intemperans, intemperantia vitium est. Amplius
non progredior. Si non pro te, saltem pro ovibus
tuis tibi timendum est. De periculo enim agitur rei
publicae tuae. Si ita ut coepisti perstabis, evenire
potest in tantum eam vexari vel etiam diripi, ut aut
nunquam aut sero reparetur. Quapropter recordare,
domine mi, Ecclesiae sanctae cui praesides, recordare
omnium qui tibi libenter serviunt. Loquere cum illis
qui tibi non aliter ac sibi consultum volunt, cum
domino meo venerabili archiepiscopo W. [ | null | 01bf5d52-9a89-48f3-ba62-17f106a2256b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Wiligiso]
spirituali tuo et Patre et fratre, cum domino H.
[Heriberto] fratre tuo uterino, item venerabili archiepiscopo,
cum domino B. [Burchardo] Wangionum
episcopo, aliisque fidelibus et amicis tuis. Consilium
quod tibi dent non repudies. Quod enim de te agitur,
illorum pariter est tecum. Si istorum consilio
forte delinques, illis imputabitur. Habuit quoque
fortuna saepe regressum. Quod modo imminet tibi,
in proximo fortassis continget et alteri. Ideo non
nimis formidandum est ut modo tibi imponant quod
ipsi paulo post ferre refragentur.
Sane plurimis fidelibus tuis in conventu fratrum
tuorum, ubi ordinatio facta est, te in audientiam
venire nolle displicuit, opinantibus, si omnino infirmare
velles, te praesente magis infirmari potuisse.
Sed quia te donante, quoquo modo dederis, parochia
data est, et multis religiosis ac venerabilibus
viris comprobantibus ordinatio facta est, quodque
tantis auctoribus roboratum ac ratum factum est,
difficile annullari et irritum fieri valet; cedat, quaeso,
sanctitas tua illorum sanctitati qui huic ordinationi
consentientes subscripserunt; roboretur ex te uno
quod jam multorum religiosorum confirmavit collectio;
conscribe cum aliis coepiscopis et confratribus
tuis; ne fiat intra sanctae ecclesiae parietes divisio
schismatis, sed potius in omnibus regnet unitas
charitatis. Sentio jamdudum te mihi contraire velle,
et injustae suasionis notare elogio, hujusmodi verbis:
« Sanctis et justis nimis injustum videri, terreni imperii
potentiam magis formidare quam divinam,
dilectione temporalis suavitatis provocare in se iram
absque fine punientis. Sedem quoque episcopalem
cui sedes, quam reperisti amplis honoribus auctam,
per longa terrarum spatia dilatatam, non esse fas tuo
arbitrio vel exhonorari vel arctari, te nolle subire supplicium
causa perditionis rerum ecclesiasticarum. »
Absit a me ut, nisi desipiam, hujusmodi tibi persuadeam!
magis, si ullo modo sciam, in haec ipsa te
ducere velim. Procedat Apostolus; loquatur pro me
ille vas dilectionis, doctor gentium. Ecce doctor
noster. Non enim ex Judaeis sed ex gentibus nos.
Quid ait Apostolus? #Omnis anima,@# inquit, #potestatibus
sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas
nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt.
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui
autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. (Rom.
XIII, 1, 2)
@# Ecce quid hortor, ecce in quae duco; imo non
ego, sed Apostolus, imo non ille, sed per illum Deus; ut
Dei ordinationi non resistitis [resistas], nec ipse tibi
dominationem assumas. Fortassis hoc est dominationem
sibi assumere, ea quae a sublimioribus injunguntur
supersedere. Sed quia, dum tecum eras, nimis
acutum te et clare videntem noveram, opinor,
hoc quod in canonibus legitur, honesta praecipienti
obediendum esse, vivae adhuc memoriae reconderis;
et hoc mihi superinducas, ideo te praecipienti nolle
acquiescere quia inhonestum videatur Ecclesiam
tuam dioecesi sua privare. Sanctis Patribus praedecessoribus
vestris, ut audivimus, non inhonestum,
sed valde honestum et utile visum est in locis sibi
commissis, postquam in tantum crevit Ecclesia ut
ipsi eam circuire et observare non valerent, alios
sibi substituere sacerdotes et ex uno episcopatu
duos aut tres facere; ut quod unus minus posset, a
duobus aut tribus cumulatius suppleretur. Sed jam
errorum plena sunt omnia. Illi totam operam suam
pro animabus lucrandis insumebant; nos quomodo
corpora foveamus praecipue satagimus. Illi pro coelo,
nos pro terra disceptamus. Non esset tamen necesse.
Terra nobis satis erit. De coelo videamus, si velimus.
In his omnibus temporale lucrum, quod homines
magis tuentur, et in quo famae tuae detrahi formidas,
non imminuetur tibi. Multo enim potiora, ut audio,
atque utiliora jam reddidit, atque etiam redderet,
et adhuc forsitan reddet, si tantum in audientiam
venies, et secundum quod tui consortes tibi consulent
ages. Liceat mihi pace tua hoc quod super
eadem re mecum ipse sermocinatus es tibi in aurem
susurrare. Nonne recordaris quod in priore anno ad
eumdem locum B. [Bamberg] nobis equitantibus
me advocato ad te, hujuscemodi sermonem, quasi
praescires, habere coepisti: « Si rex ibi facere vellet
episcopatum, facile illum Ecclesiae tuae quod tibi
utilius esset posse tribuere, te parvum inde fructum
habere, | null | 7466497b-2a8b-418e-b6aa-8ec533b4dbe4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
totam illam terram pene silvam esse, Sclavos
ibi habitare, te in illa longinqua vel nunquam
vel raro venisse. » Nonne haec in hunc modum dicta
esse recolis? Cur modo difficile videtur quod tunc
facile visum est? Ecce jam, ut confido, cognoscere
potes me tibi injusta non suggerere, nec hortari ut
plus regem timeas quam Deum, sed ut illum propter
hunc et diligas et formides, honestaque non
praecipienti, sed supplicanti ac retribuere volenti
concedas; leviusque tibi erit partito in alium onere;
facilius quoque de paucioribus animabus procurandis
rationem Deo reddere poteris.
Quod si adhuc cedere non vis, et quia legitur Deum
regnare facere hypocritam propter perversitatem populi (Job XXXIV, 30),
resistendum putas nisi aliquo argumento
subruatur, dicam inde quod sentio. Apostolus,
organum Christi inflatum a Spiritu sancto, fallere
nequaquam potest. Quidquid sonat, verum est,
sed intelligentiam quaerit. Quoties exigente malitia
nostra a potestate nequam premimur, quidquid nobis
ab ea praecipitur quod a fide non abhorreat et
religioni catholicae non adversetur, videtur mihi esse
faciendum. Dura, difficilia, molesta grassentur in
nobis, parendum est. #Quae@# enim #sunt, a Deo ordinata
sunt.@# Ibi culpanda est pravitas nostra, non ferientis
justitia. Non enim nisi perversitate nostra regnaret
hypocrita. Si quando vero hujusmodi aliquid a potestate
illa nobis injungatur quod vel religionem vulneret,
vel ad peccatum vergat, libere resistendum
censeo; quamvis hoc non proprie, sed abusive, dicatur #resistere,@#
errata declinare, et recto itineris
gressu justitiae cursum peragere. Errata enim non
recto ductu occurrunt, sed ex transverso et devio
venientia, a recto tramite depellere volunt. Quippe
errata non essent nisi a recto calle deviarent. Unde
et in operibus justitiae praecipimur neque ad dexteram
neque ad sinistram declinare. Hoc ita descripto,
in his quae a rege postulantur nihil invenies,
ut ego cognoscam, quod religionem laedat vel ad
delictum inducat, verum omnia divini cultus pietatem
tueantur. Hoc et ipse in synodo miserabili, attamen
luculenta oratione perstrinxit, quia, si se Deus
privaret fructu ventris sui et humana prole exhaeredaret,
se Deum, si dignaretur, libenter sibi haeredem
facturum; et ad hoc nimis humiliter omnium
praesentium suffragia poscit. Si interfueris, ut propitium
te sentio, procul dubio miserereris. Igitur mitescat,
oro te, animus tuus; laxa sinum pietatis tuae,
parce tibi, miserere tuorum. Quod hypocritae regi
facere debueras, fac huic religionem astruenti. Honesta
postulat, eadem satis et super retribuere parat.
Si quid Ecclesiae tuae corporalis spatii subtrahitur,
hoc idem spirituali aedificatione suppletur;
multoque honoratior erit fecunda in filia quam
omnino absque liberis sterilis remaneret et infecunda.
Aufer rubiginem a corde, hilarem te ad haec omnia
deinceps ostende. Non veniet sero quem Deus adjuvare
vult. Unde modo tristaris, decursa ista tentatione
Deo propitio multum inde laetaberis. Tentatio
est vita humana super terram. Non est homo qui
non bibat de calice isto. Convertat Deus luctum
tuum in gaudium. Nimis angustor quod tam dudum
est quod te nec audierim nec viderim. Ideo vellem
aliquid audire tuorum, sive per litteras, sive per
vivam vocem. Sed sit arbitratu tuo. Satis operosus
es, non audeo magis te defatigare.
Epistola ad Henricum Herbipolensem
HEINRICO episcopo ARNOLDUS.
Diu et multum quaesitus, domine mi, patere tandem
aliquando jam te inveniri. Nescio quo infortunio
meo, quoties in ista terrarum venero quae
longissima tu peragrabas, et semper dum in altera
ripa fluminis te nuntiatum quaero, jam transisti in
alteram, nequaquam ut saltem litteris te conveniam
opportunitatem dans. Jacent adhuc in scriniis meis
litterae torpentes jam dudum tibi directae, quas legatus
meus postridie regressus, te non invento,
frustra se accepisse testatus est. Haberem tamen, si
auderem, plurima tibi suggerere et de ista commotione
rerum tuarum, qua te ultra quam credi posset
perturbatum sentio, ac de nostra etiam, quos tibi
infirmas res nostras Deo donante miseratus. in
patrocinium vindicasti, defensione. Te autem salvo,
res nostrae in portu navigabunt. Quocirca dimissis
interim nostris, rebus tuis, quod modo magis premit,
si aliquo modo mederi possit invigilandum est.
Adjutorium nostrum a Domino, qui fecit coelum et
terram. Quid est hoc | null | 32d18e60-7a29-44eb-a2ea-0e780b1ea71f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, domine mi, quod tanto te
moerore afficis? Quid contigit tibi unde torquere te
habeas? Etiamsi pericli aliquid foret, esset tamen
ferendum, quia levius fit patientia quidquid corrigere
est nefas. Istud vero unde nunc te affligis, si
diligentius intueri vis, Deo propitio unde jure gaudeas
non dehabebis. Tu autem, quasi aliquid insuperabile
tibi evenerit, rem tuam tam enerviter tractas.
In conventum fratrum tuorum venire recusas, cum
quibus incommoda tua evincere debueras fugis,
magnam tibi invidiam conflas; conspectum regis,
quasi aliquid in se commiseris, devitas. Quid est hoc
quod tibi importas? Ubi est sapientia illa quam in
te dudum satis acute vigilasse conspeximus? Ista quae
tu facis non videntur esse vigilantis, sed gravi quodam
sopore depressi, non clare videntis, sed dure
lippientis. Expergiscere, domine mi, aliquantulum, et
capesse te ipsum. Nescio quibus fascinantibus extra te
ductus es. Enitere quoad possis ut ad te ipsum revertaris.
Loquitur vox divina: #Surge qui dormis, et exsurge
a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14)
@#. Tu
primus aut inter primos, etiam antequam rex fieret,
dominum illum tibi praeelegisti. Tu postea quantum
poteras, sicut magnifice poteras, ut rex fieret institisti.
Proinde tanta in invicem suavitate conjuncti,
tanta charitate devincti, te nemo in liberaliter serviendo
sibi devotior, se nemo in amicabiliter accipiendo
paratior, prorsus glutine quodam et vinculo
amicitiae quasi inseparabiliter colligati fuistis. Postremo
ubicunque vel quandocunque aut necessitas
postulabat aut jucunditas, etiam in vitae periculo
fideliter sibi suffragando non deeras. Cum haec beneficia
omnia in illum praerogaris, et ex his penes
se magnam tibi gratiam, amicitiam, charitatem jure
conflaveris, quid est hoc quod modo tibi imponis?
Cur, cum bona promeruisti, malis te remunerari permittis?
Difficile est reum esse majestatis. Nec litteris,
ut audio nec legatis, parcendo, promittendo,
supplicando, te ad se accersire potest. Quomodo
potes in regno ejus habere pontificium, si ad se venire
refragaris? Quid dicturi sunt judices cum in judicio
talia ventilabuntur? Vide ne sero pejus fiat quod
prius melius fieri potuit, et ne rigor iste non fortitudo,
sed duritia magis habenda sit. Aliud est autem
durum esse, aliud fortem. Durus nec in bonam
partem flectitur. Cur ex grato ingratum, ex amico
inimicum. ex munificentissimo tibi inliberalem facis?
Quidquid tibi libuerat, prout plurimus visum
est, apud illum obtinere potueras. Nonne tanta tibi
potestas in his regionibus ab eo concessa est, ut ad
nutum tuum omnia pareant? Cui nos, aut caeteros
qui de te praesumunt, defendendos relinquis? Sit
animus fortis, sed usque ad temperantiam. Quod
modum supergreditur immoderatum, immoderatum
intemperans, intemperantia vitium est. Amplius
non progredior. Si non pro te, saltem pro ovibus
tuis tibi timendum est. De periculo enim agitur rei
publicae tuae. Si ita ut coepisti perstabis, evenire
potest in tantum eam vexari vel etiam diripi, ut aut
nunquam aut sero reparetur. Quapropter recordare,
domine mi, Ecclesiae sanctae cui praesides, recordare
omnium qui tibi libenter serviunt. Loquere cum illis
qui tibi non aliter ac sibi consultum volunt, cum
domino meo venerabili archiepiscopo W. [Wiligiso]
spirituali tuo et Patre et fratre, cum domino H.
[Heriberto] fratre tuo uterino, item venerabili archiepiscopo,
cum domino B. [Burchardo] Wangionum
episcopo, aliisque fidelibus et amicis tuis. Consilium
quod tibi dent non repudies. Quod enim de te agitur,
illorum pariter est tecum. Si istorum consilio
forte delinques, illis imputabitur. Habuit quoque
fortuna saepe regressum. Quod modo imminet tibi,
in proximo fortassis continget et alteri. Ideo non
nimis formidandum est ut modo tibi imponant quod
ipsi paulo post ferre refragentur.
Sane plurimis fidelibus tuis in conventu fratrum
tuorum, ubi ordinatio facta est, te in audientiam
venire nolle displicuit, opinantibus, si omnino infirmare
velles, te praesente magis infirmari potuisse.
Sed quia te donante, quoquo modo dederis, parochia
data est, et multis religiosis ac venerabilibus
viris comprobantibus ordinatio facta est, quodque
tantis auctoribus roboratum ac ratum factum est,
difficile annullari et irritum fieri valet; cedat, quaeso,
sanctitas tua | null | 60246988-91c7-4c4c-8918-23868a77102c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illorum sanctitati qui huic ordinationi
consentientes subscripserunt; roboretur ex te uno
quod jam multorum religiosorum confirmavit collectio;
conscribe cum aliis coepiscopis et confratribus
tuis; ne fiat intra sanctae ecclesiae parietes divisio
schismatis, sed potius in omnibus regnet unitas
charitatis. Sentio jamdudum te mihi contraire velle,
et injustae suasionis notare elogio, hujusmodi verbis:
« Sanctis et justis nimis injustum videri, terreni imperii
potentiam magis formidare quam divinam,
dilectione temporalis suavitatis provocare in se iram
absque fine punientis. Sedem quoque episcopalem
cui sedes, quam reperisti amplis honoribus auctam,
per longa terrarum spatia dilatatam, non esse fas tuo
arbitrio vel exhonorari vel arctari, te nolle subire supplicium
causa perditionis rerum ecclesiasticarum. »
Absit a me ut, nisi desipiam, hujusmodi tibi persuadeam!
magis, si ullo modo sciam, in haec ipsa te
ducere velim. Procedat Apostolus; loquatur pro me
ille vas dilectionis, doctor gentium. Ecce doctor
noster. Non enim ex Judaeis sed ex gentibus nos.
Quid ait Apostolus? #Omnis anima,@# inquit, #potestatibus
sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas
nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt.
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui
autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. (Rom.
XIII, 1, 2)
@# Ecce quid hortor, ecce in quae duco; imo non
ego, sed Apostolus, imo non ille, sed per illum Deus; ut
Dei ordinationi non resistitis [resistas], nec ipse tibi
dominationem assumas. Fortassis hoc est dominationem
sibi assumere, ea quae a sublimioribus injunguntur
supersedere. Sed quia, dum tecum eras, nimis
acutum te et clare videntem noveram, opinor,
hoc quod in canonibus legitur, honesta praecipienti
obediendum esse, vivae adhuc memoriae reconderis;
et hoc mihi superinducas, ideo te praecipienti nolle
acquiescere quia inhonestum videatur Ecclesiam
tuam dioecesi sua privare. Sanctis Patribus praedecessoribus
vestris, ut audivimus, non inhonestum,
sed valde honestum et utile visum est in locis sibi
commissis, postquam in tantum crevit Ecclesia ut
ipsi eam circuire et observare non valerent, alios
sibi substituere sacerdotes et ex uno episcopatu
duos aut tres facere; ut quod unus minus posset, a
duobus aut tribus cumulatius suppleretur. Sed jam
errorum plena sunt omnia. Illi totam operam suam
pro animabus lucrandis insumebant; nos quomodo
corpora foveamus praecipue satagimus. Illi pro coelo,
nos pro terra disceptamus. Non esset tamen necesse.
Terra nobis satis erit. De coelo videamus, si velimus.
In his omnibus temporale lucrum, quod homines
magis tuentur, et in quo famae tuae detrahi formidas,
non imminuetur tibi. Multo enim potiora, ut audio,
atque utiliora jam reddidit, atque etiam redderet,
et adhuc forsitan reddet, si tantum in audientiam
venies, et secundum quod tui consortes tibi consulent
ages. Liceat mihi pace tua hoc quod super
eadem re mecum ipse sermocinatus es tibi in aurem
susurrare. Nonne recordaris quod in priore anno ad
eumdem locum B. [Bamberg] nobis equitantibus
me advocato ad te, hujuscemodi sermonem, quasi
praescires, habere coepisti: « Si rex ibi facere vellet
episcopatum, facile illum Ecclesiae tuae quod tibi
utilius esset posse tribuere, te parvum inde fructum
habere, totam illam terram pene silvam esse, Sclavos
ibi habitare, te in illa longinqua vel nunquam
vel raro venisse. » Nonne haec in hunc modum dicta
esse recolis? Cur modo difficile videtur quod tunc
facile visum est? Ecce jam, ut confido, cognoscere
potes me tibi injusta non suggerere, nec hortari ut
plus regem timeas quam Deum, sed ut illum propter
hunc et diligas et formides, honestaque non
praecipienti, sed supplicanti ac retribuere volenti
concedas; leviusque tibi erit partito in alium onere;
facilius quoque de paucioribus animabus procurandis
rationem Deo reddere poteris.
Quod si adhuc cedere non vis, et quia legitur Deum
regnare facere hypocritam propter perversitatem populi (Job XXXIV, 30),
resistendum putas nisi aliquo argumento
subruatur, dicam inde quod sentio. Apostolus,
organum Christi inflatum a Spiritu sancto, fallere
nequaquam potest. Quidquid sonat, verum est,
sed intelligentiam quaerit. Quoties exigente malitia
nostra a potestate nequam premimur, quidquid nobis
ab ea praecipitur quod a fide non abhorreat | null | be3ca7cf-0f37-4268-aa47-ab7d1aeb2bd4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et
religioni catholicae non adversetur, videtur mihi esse
faciendum. Dura, difficilia, molesta grassentur in
nobis, parendum est. #Quae@# enim #sunt, a Deo ordinata
sunt.@# Ibi culpanda est pravitas nostra, non ferientis
justitia. Non enim nisi perversitate nostra regnaret
hypocrita. Si quando vero hujusmodi aliquid a potestate
illa nobis injungatur quod vel religionem vulneret,
vel ad peccatum vergat, libere resistendum
censeo; quamvis hoc non proprie, sed abusive, dicatur #resistere,@#
errata declinare, et recto itineris
gressu justitiae cursum peragere. Errata enim non
recto ductu occurrunt, sed ex transverso et devio
venientia, a recto tramite depellere volunt. Quippe
errata non essent nisi a recto calle deviarent. Unde
et in operibus justitiae praecipimur neque ad dexteram
neque ad sinistram declinare. Hoc ita descripto,
in his quae a rege postulantur nihil invenies,
ut ego cognoscam, quod religionem laedat vel ad
delictum inducat, verum omnia divini cultus pietatem
tueantur. Hoc et ipse in synodo miserabili, attamen
luculenta oratione perstrinxit, quia, si se Deus
privaret fructu ventris sui et humana prole exhaeredaret,
se Deum, si dignaretur, libenter sibi haeredem
facturum; et ad hoc nimis humiliter omnium
praesentium suffragia poscit. Si interfueris, ut propitium
te sentio, procul dubio miserereris. Igitur mitescat,
oro te, animus tuus; laxa sinum pietatis tuae,
parce tibi, miserere tuorum. Quod hypocritae regi
facere debueras, fac huic religionem astruenti. Honesta
postulat, eadem satis et super retribuere parat.
Si quid Ecclesiae tuae corporalis spatii subtrahitur,
hoc idem spirituali aedificatione suppletur;
multoque honoratior erit fecunda in filia quam
omnino absque liberis sterilis remaneret et infecunda.
Aufer rubiginem a corde, hilarem te ad haec omnia
deinceps ostende. Non veniet sero quem Deus adjuvare
vult. Unde modo tristaris, decursa ista tentatione
Deo propitio multum inde laetaberis. Tentatio
est vita humana super terram. Non est homo qui
non bibat de calice isto. Convertat Deus luctum
tuum in gaudium. Nimis angustor quod tam dudum
est quod te nec audierim nec viderim. Ideo vellem
aliquid audire tuorum, sive per litteras, sive per
vivam vocem. Sed sit arbitratu tuo. Satis operosus
es, non audeo magis te defatigare. | null | 8d19a6f5-6793-4833-bb28-4034240830ce | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Anathema in praedones
Auctoritate omnipotentis Dei Patris, et Filii, et
Spiritus sancti, interveniente et adjuvante beata
Maria semper Virgine, auctoritate quoque ac potestate
apostolis tradita, nobisque relicta, excommunicamus,
anathematizamus, maledicimus, damnamus
et a liminibus sanctae matris Ecclesiae separamus
vos, Remensium praedonum auctores, factores,
cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum
suarum sub nomine emptionis abalienatores; obtenebrescant
oculi vestri qui concupierunt; arescant
manus quae rapuerunt, debilitentur omnia membra
quae adjuverunt; semper laboretis nec requiem
inveniatis, fructuque laboris vestri privemini;
formidetis et paveatis a facie persequentis, et non
persequentis hostis, ut tabescendo deficiatis; sit
portio vestra cum Juda traditore Domini in terra
mortis et tenebrarum, donec corda vestra ad satisfactionem
plenam convertantur. Hic autem sit
modus plenae satisfactionis: ut omnia injuste ablata
praeter cibum et potum propriis dominis ex integro
restituatis, coramque Remensi ecclesia poenitendo
humiliemini, qui sanctam Remensem ecclesiam reveriti
non estis: ne cessent a vobis hae maledictiones
scelerum vestrorum persecutrices, quandiu
permanebitis in peccato pervasionis. Amen, fiat,
fiat.

| null | e90cf44c-d722-475f-ada9-b7a7917bf7df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Commonitorium
Arnulfus, gratia Dei archiepiscopus.
Quid tibi vis, praedonum Remensium scelerata
manus? Nihilne te movent pupilli et viduae lacrymae,
nec advocatus eorum? Velis nolis, Dominus tuus
ipse testis, et judex, et gravis ultor, cujus judicium
non effugies. Vide quid ante oculos ipsius egeris.
Sanctam pudicitiam virginum non erubuisti; matronas
etiam barbaris verendas nudas reliquisti;
orphanum et pupillum non respexisti. Parvum tibi
hoc: accessisti ad templum Matris Dei cunctis mortalibus
reverendum; ejus atrium perfregisti, polluisti,
violasti; quod oculi tui viderunt, concupivisti;
quod manus attrectare potuerunt, rapuisti. Et
nos quidem contra divinum et humanum jus misericordia
abutentes, quod cibi et potus abstulisti,
non indulgemus, sed propter impia tempora non
exigimus. Exigimus autem reliqua omnia quae pollutis
manibus pervasisti, ac retines. Redde ergo,
aut sententiam damnationis in pervasores rerum
ecclesiasticarum a sacris canonibus promulgatam,
eam in te latam, multotiesque ferendam, excipe.

| null | de5e1a2c-8ade-4ed7-afe6-4881186b2faa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Juramentum
Ego Arnulfus, gratia Dei praeveniente, Remorum
archiepiscopus, promitto regibus Francorum Hugoni
et Roberto me fidem purissimam servaturum, consilium
et auxilium secundum meum scire et posse
in omnibus negotiis praebiturum; inimicos eorum
nec consilio, nec auxilio ad eorum infidelitatem
scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae majestatis
et beatorum spirituum, et totius Ecclesiae assistens
promitto, pro bene servatis laturus praemia
aeternae benedictionis: si vero (quod nolo, et quod
absit) ab his deviavero, omnis benedictio mea convertatur
in maledictionem, et fiant dies mei pauci,
et episcopatum meum accipiat alter; recedant a me
amici mei, sintque perpetuo inimici. Huic ego chirographo,
a me edito in testimonium benedictionis,
vel maledictionis meae subscribo, fratresque et filios
meos, ut subscribant, rogo.
Ego Arnulfus archiepiscopus subscripsi.
Actum Remis in palatio, anno Verbi incarnati
989, indictione II anno III ordinationis domni
Arnulfi archiepiscopi.

| null | 14a4e3a0-72fd-4760-b8fb-450895548443 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Libellus abdicationis
Ego Arnulfus, quondam Remorum archiepiscopus,
recognoscens fragilitatem meam et pondera peccatorum
meorum, testes confessores meos, Siguinum
archiepiscopum, Dalbertum archiepisc., Arnulfum
episcopum, Gotesmannum episcopum, Herveum
episcopum, Ratbodum episcopum, Gualterium episcopum,
Brunonem episcopum, Milonem episcopum,
Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Guidonem
episcopum, Heribertum episcopum, constitui
mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis
confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi,
et salutem animae meae, ut recederem ab officio et
ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum,
et alienum me reddens pro reatibus meis, in
quibus peccasse me secreto ipsis confessus sum, et
de quibus publice arguebar: eo scilicet modo, ut
illi sint testes alii succedendi et consecrandi in loco
meo, qui digne praeesse et prodesse possit Ecclesiae
cui hactenus indignus praeful; et ut inde ultra nullam
repetitionem aut interpellationem auctoritate
canonica facere valeam, manu propria subscribens
firmavi. Quo perlecto, ita subscripsit. Ego Arnulfus
quondam archiepiscopus subscripsi.

| null | 62c78c1d-1f47-44f6-9ce3-dafc9a6f0f22 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. #Privilegium pro abbatia S. Remigii.@# (Anno 989.)
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sanctae
et individuae Trinitatis, ego Arnulfus, Dei gratia
Remorum archipraesul, notum volo fieri omnibus,
quoniam ego non immemor liberalitatis et munificentiae
parentum meorum, quam erga patrem et patronum
nostrum sanctum Remigium fideliter habuerunt,
Lotharii scilicet genitoris mei, necnon et avi
Ludovici inclytorum regum, atque aviae meae gloriosae
reginae Gerbergae, volo res et potestatem praedicti
sancti augere pro mea et parentorum meorum
salute; quatenus ipse intercedat pro nobis ad Dominum,
et mereamur gaudere in regno viventium.
Itaque suburbium, quod Burgum vocant, quod etiam
ejus castello subest, nec non et omnia ejus adjacentia
hoc est molendinos et hortos, camposque et domos,
in jus potestatis ejus concedo: ita ut ab hodierna
die et deinceps in potestatem alienam non transeant.
In his ergo nullus potestatis vim exerceat; sed,
eorum omnimodis immunitate servata, sancti Remigii,
ejusque monachorum potestati omnia subjaceant,
hoc est, tabernae, furni, mercatum, bannum,
macellum, et postremo quaecunque ad Burgum
pertinere videbuntur, necnon et omnes justitiae ad
me pertinentes, praedictae potestati subdantur.
Quod si quis dissipaverit hoc nostrae roborationis
censura constitutum, omnipotentis Dei auctoritate
et nostra perpetuae damnationis incurrat maledictum.
Et ut fixum et roboratum hoc permaneat,
ego ipse propria manu firmavi, et authenticarum
personarum annotatione, et sigilli nostri impressione
roboravi.
Signum Arnulfi Remorum archiepiscopi, qui hoc
donationis scriptum fieri jussit. Signum Arnulfi
Aurelianensis episcopi vice domini domini Lotharii
regis, qui hoc donum laudavit et confirmavit. Signum
Guidonis Suessionensis episcopi. Signum
Adalberonis Laudunensis episcopi. Signum Herivei
Belvacensis episcopi. Signum Gotesmanni Ambianensis
episcopi. Signum Ratbodi Noviomensis episcopi.
Signum Odonis Sylvanectensis episcopi. Signum
Adalgeri decani. Signum Rotfridi archidiaconi.
Signum Brocardi comitis.
II. #Privilegium pro coenobio Mosomensi.@# (Anno 1015.)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum
sit omnibus tam praesentibus quam futuris fidelibus
quod ego Arnulfus, gratia Dei Remorum archipraesul,
venerandi abbatis Bosonis caeterorumque meorum
fidelium imploratione rogatus, contuli Sanctae Mariae
Mosomensis Ecclesiae quartas omnium ecclesiarum,
quae ad praefatum pertinebant locum, haud contra
sancti Remigii statuta, qui indigentibus jussit dari
illas, sed ad relevandam ipsius loci paupertatem, et
ob peregrinorum pauperumque susceptionem. Indulsi
etiam in adjutorium victus monachorum omnem decimam
porcorum, quos praedicti loci abbas et fratres
mitterent in Ardennam silvam gratia saginandi, et
decimam illorum porcorum quos homines suae potestatis,
videlicet villae Bervelliacensis ( #Brevilly@# ) in praenominatam
sylvam haberent. Simulque donavi piscationem
Cari fluminis ( #la rivière du Chier@# ) secus Dusiacum
( #Douzy@# ) decurrentis, a loco ubi bannum tenent
de Bervilliaco, usque ad decursum ipsius fluminis in
Mosam. Haec omnia praescripta quae a me vel ea quae
ab antecessore meo Adalberone, seu a quibuslibet
fidelibus personis collata aut conferenda sunt, perpetualiter
secureque et absque ulla repetitione meorum
successorum vel praepositorum aut officialium pertinentium
ad Remensem episcopum seu cujuslibet personae
locus jam dictus possideat, pro animae meae
antecessorumque meorum seu caeterorum fidelium
remedio, Romanisque privilegiis et apostolicis decretis
sub anathematis vinculo corroboravimus: et
nunc in praesenti synodo fratres coepiscopos caeteterosque
fideles confirmare fecimus. Quod si quis
contra hujus donationis scriptum cupiditatis felle
praeventus ire tentaverit, aut infringere voluerit,
iram omnipotentis Dei incurrat, sed cum Juda traditore
Domini nostri Jesu Christi aeterno gehennae
incendio concremetur, nisi resipuerit, et coram abbate
fratribusque loci ejusdem ad satisfactionem
confugerit. Fiat, fiat.
+ Signum Arnulfi Dei gratia Remensis Ecclesiae
archipraesulis.
+ Signum Adalberonis sanctae Laudunensis Ecclesiae
episcopi.
+ Signum Fulconis Ambianensis episcopi.
+ Signum Rotgeri Catalaunensis episcopi.
+ Signum Rodulfi Silvanectensis episcopi.
+ Signum Gerardi Cameracensis episcopi.
+ Signum Rotgeri Belvacensis episcopi.
+ Signum Harduini Noviomagensis episcopi.
+ Signum Balduini Tarvanensis episcopi.
+ Signum Rayneri praepositi. S. Alulfi vicedomini.
Acta Remis monasterio sanctae Mariae, anno ab
Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1015, indictione
XII, IV Idus Maii, regnante gloriosissimo
rege Francorum Rotberto.
Ego Dario vice cancellarii subscripsi.
III. #Pro eodem coenobio.@# (Anno 1018.)
ARNULFUS, gratia Dei Remorum archiepiscopus.
Credibiliter verum est quod dicit sancta Scriptura,
quia fiducia est magna coram summo | null | 65cc1ba4-de2f-4b3e-859e-a1d145e25555 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Deo eleemosyna
facientibus eam. Ideo pro certo credimus quoniam
maximam habebit remunerationem illa misericordia,
quae sanctorum locis et ecclesiis Dei Christique
pauperibus fideliter fuerit impensa. Propterea
notum esse volo tam praesentibus quam futuris
Christi fidelibus et nostris, nostrorumque successoribus,
quod ego in Dei nomine Arnulfus, Remorum
gratia Dei archiepiscopus, per consilium Rotberti
regis Francorum, et multorum fidelium nostrorum,
ecclesiae sanctae Dei Genitricis Mariae Mosomi, secundum
etiam quod a praedecessore meo Adalberone
devotissime factum fuerat, per deprecationem
Bosonis abbatis ejusdem loci, quaedam bona quae
juris nostri erant misericorditer indulsi, ut monachos
inibi Deo servientes nostra sublevarent beneficia,
quatenus animae nostrae et successorum meorum
remedio, sanctae Mariae et servorum ejus subveniret
oratio. De cujus rebus illi monasterio tunc pertinere
debentibus, cum antea multo tempore Romam petiissem,
et praedictum abbatem mecum haberem,
deprecatus sum humiliter, et obtinui a sede apostolica,
ut ille locus Mosomi Romanae auctoritatis meretur
habere privilegia; quibus acceptis, et aliquot
decurrentibus annis, nostri ministeriales de Mosomo,
et judices de castello coeperunt illum locum saepe
molestare, et tanquam ex nostra rectitudine per
bannum et districtum nostrum suborta occasione
plurimas injurias facere; quia hominibus Sanctae
Mariae in Mosomo et Flabeio ( #Flaba@# ) manentibus
necesse erat gemina placita custodire, et vigilias ad
castrum facere, et in dandis lectis, vel aliis negotiis,
servitia praebere. Hac de causa, cum essem in regis
praesentia Lauduni in Pascha, adiit humilitatem et
praesentiam nostram praedictus abbas Boso, insinuans
suam necessitudinem, et pauperum suorum
oppressionem, obsecransque humiliter ut pro animae
meae, meorumque successorum remedio, facerem
de ista causa et oppressione aliquam misericordiam
et relevationem Sanctae Mariae monasterio. Quod
cum regi ostenderem, et cum ejus consilio et benevolentia,
multorum etiam bonorum hominum deprecatione
conventus essem, auctoritate qua debui, et
devotione qua potui, donavi ecclesiae praedictae bannum
et districtum supra scriptarum rerum, faciens
traditionem per manus Godefridi ducis, ejusdem
ecclesiae advocati, praesente etiam Haceca jam vidua,
et filio ejus Dodone, qui werpierunt ibidem
tertiam, quae de suo beneficio erant, ad opus sanctae
Mariae perpetuo habendum et quiete possidendum;
ut homines sanctae Mariae in Mosomo, vel Flabeio
manentes, vel deinceps undecunque ibi manere venientes,
nullas constumias alicui hominum vel
potestati faciant, nisi abbati et monachis Sanctae
Mariae, nec placita observent, nec vigilias custodiant,
nec lectos praebeant, nisi ad servitium ecclesiae. Qua
traditione solemniter facta, et banno sub praesentia
regis Rotberti legaliter imposito, ne aliquis homo
hoc infringere praesumeret aliquando, etiam ad futurorum
memoriam et ecclesiae libertatem conservandam,
auctoritatis nostrae scriptum imposui, et
signare feci, admonens ex parte Dei successores
nostros ut, sicut sua statuta ecclesiastice facta volunt
inviolata manere, sic hujus nostrae donationem et
statutum eleemosynae nullo ingenio patiantur rescindi
vel violari aliqua ratione. Omnibus vero quos nostrae
auctoritati vinculum Christi subjugare debet, comitibus,
judicibus, praepositis, diversis etiam potestatibus,
sub anathemate Christi et totius Ecclesiae interdictum
facientes, ammonemus ut nullo ingenio,
nulla ratione, nulla cupiditate subripiente, hoc decretum
praesumant infringere vel removere. Quod si
facere praesumpserint, cum Juda traditore Domini
subjaceant aeternae maledictioni. Fiat, fiat.
+ Signum Arnulfi Dei gratia Remensis Ecclesiae
archipraesulis.
+ Signum Adalberonis sanctae Laudunensis Ecclesiae
episcopi.
+ Signum Fulconis Ambianensis episcopi.
+ Signum Gerardi Cameracensis episcopi.
+ Signum Rotgeri Catalaunensis episcopi.
Signum Godefridi ducis, ejusdem Ecclesiae advocati.
Signum Dudonis, signum Odonis comitis, signum
Hilgaudi, signum Alulfi, archidiaconi et vicedomini.
Actum Lauduni in monasterio sanctae Mariae, anno
ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1018,
indictione I, regnante Rotberto rege Francorum.
Ego in Dei nomine Bardo cancellarius scripsi.
I. #Privilegium pro abbatia S. Remigii.@# (Anno 989.)
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sanctae
et individuae Trinitatis, ego Arnulfus, Dei gratia
Remorum archipraesul, notum volo fieri omnibus,
quoniam ego non immemor liberalitatis et munificentiae
parentum meorum, quam erga patrem et patronum
nostrum sanctum Remigium fideliter habuerunt,
Lotharii scilicet genitoris mei, necnon et avi
Ludovici inclytorum regum, atque aviae meae gloriosae
reginae Gerbergae, volo res et potestatem praedicti
sancti augere pro mea et parentorum meorum
salute; quatenus ipse intercedat pro nobis ad Dominum, | null | d26eca86-6d1e-432a-9eaf-4b571a62cf76 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et mereamur gaudere in regno viventium.
Itaque suburbium, quod Burgum vocant, quod etiam
ejus castello subest, nec non et omnia ejus adjacentia
hoc est molendinos et hortos, camposque et domos,
in jus potestatis ejus concedo: ita ut ab hodierna
die et deinceps in potestatem alienam non transeant.
In his ergo nullus potestatis vim exerceat; sed,
eorum omnimodis immunitate servata, sancti Remigii,
ejusque monachorum potestati omnia subjaceant,
hoc est, tabernae, furni, mercatum, bannum,
macellum, et postremo quaecunque ad Burgum
pertinere videbuntur, necnon et omnes justitiae ad
me pertinentes, praedictae potestati subdantur.
Quod si quis dissipaverit hoc nostrae roborationis
censura constitutum, omnipotentis Dei auctoritate
et nostra perpetuae damnationis incurrat maledictum.
Et ut fixum et roboratum hoc permaneat,
ego ipse propria manu firmavi, et authenticarum
personarum annotatione, et sigilli nostri impressione
roboravi.
Signum Arnulfi Remorum archiepiscopi, qui hoc
donationis scriptum fieri jussit. Signum Arnulfi
Aurelianensis episcopi vice domini domini Lotharii
regis, qui hoc donum laudavit et confirmavit. Signum
Guidonis Suessionensis episcopi. Signum
Adalberonis Laudunensis episcopi. Signum Herivei
Belvacensis episcopi. Signum Gotesmanni Ambianensis
episcopi. Signum Ratbodi Noviomensis episcopi.
Signum Odonis Sylvanectensis episcopi. Signum
Adalgeri decani. Signum Rotfridi archidiaconi.
Signum Brocardi comitis.
II. #Privilegium pro coenobio Mosomensi.@# (Anno 1015.)
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum
sit omnibus tam praesentibus quam futuris fidelibus
quod ego Arnulfus, gratia Dei Remorum archipraesul,
venerandi abbatis Bosonis caeterorumque meorum
fidelium imploratione rogatus, contuli Sanctae Mariae
Mosomensis Ecclesiae quartas omnium ecclesiarum,
quae ad praefatum pertinebant locum, haud contra
sancti Remigii statuta, qui indigentibus jussit dari
illas, sed ad relevandam ipsius loci paupertatem, et
ob peregrinorum pauperumque susceptionem. Indulsi
etiam in adjutorium victus monachorum omnem decimam
porcorum, quos praedicti loci abbas et fratres
mitterent in Ardennam silvam gratia saginandi, et
decimam illorum porcorum quos homines suae potestatis,
videlicet villae Bervelliacensis ( #Brevilly@# ) in praenominatam
sylvam haberent. Simulque donavi piscationem
Cari fluminis ( #la rivière du Chier@# ) secus Dusiacum
( #Douzy@# ) decurrentis, a loco ubi bannum tenent
de Bervilliaco, usque ad decursum ipsius fluminis in
Mosam. Haec omnia praescripta quae a me vel ea quae
ab antecessore meo Adalberone, seu a quibuslibet
fidelibus personis collata aut conferenda sunt, perpetualiter
secureque et absque ulla repetitione meorum
successorum vel praepositorum aut officialium pertinentium
ad Remensem episcopum seu cujuslibet personae
locus jam dictus possideat, pro animae meae
antecessorumque meorum seu caeterorum fidelium
remedio, Romanisque privilegiis et apostolicis decretis
sub anathematis vinculo corroboravimus: et
nunc in praesenti synodo fratres coepiscopos caeteterosque
fideles confirmare fecimus. Quod si quis
contra hujus donationis scriptum cupiditatis felle
praeventus ire tentaverit, aut infringere voluerit,
iram omnipotentis Dei incurrat, sed cum Juda traditore
Domini nostri Jesu Christi aeterno gehennae
incendio concremetur, nisi resipuerit, et coram abbate
fratribusque loci ejusdem ad satisfactionem
confugerit. Fiat, fiat.
+ Signum Arnulfi Dei gratia Remensis Ecclesiae
archipraesulis.
+ Signum Adalberonis sanctae Laudunensis Ecclesiae
episcopi.
+ Signum Fulconis Ambianensis episcopi.
+ Signum Rotgeri Catalaunensis episcopi.
+ Signum Rodulfi Silvanectensis episcopi.
+ Signum Gerardi Cameracensis episcopi.
+ Signum Rotgeri Belvacensis episcopi.
+ Signum Harduini Noviomagensis episcopi.
+ Signum Balduini Tarvanensis episcopi.
+ Signum Rayneri praepositi. S. Alulfi vicedomini.
Acta Remis monasterio sanctae Mariae, anno ab
Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1015, indictione
XII, IV Idus Maii, regnante gloriosissimo
rege Francorum Rotberto.
Ego Dario vice cancellarii subscripsi.
III. #Pro eodem coenobio.@# (Anno 1018.)
ARNULFUS, gratia Dei Remorum archiepiscopus.
Credibiliter verum est quod dicit sancta Scriptura,
quia fiducia est magna coram summo Deo eleemosyna
facientibus eam. Ideo pro certo credimus quoniam
maximam habebit remunerationem illa misericordia,
quae sanctorum locis et ecclesiis Dei Christique
pauperibus fideliter fuerit impensa. Propterea
notum esse volo tam praesentibus quam futuris
Christi fidelibus et nostris, nostrorumque successoribus,
quod ego in Dei nomine Arnulfus, Remorum
gratia Dei archiepiscopus, per consilium Rotberti
regis Francorum, et multorum fidelium nostrorum,
ecclesiae sanctae Dei Genitricis Mariae Mosomi, secundum
etiam quod a praedecessore meo Adalberone
devotissime factum fuerat, per deprecationem
Bosonis abbatis ejusdem loci, quaedam bona quae
juris nostri erant misericorditer indulsi, ut monachos
inibi Deo | null | 691ab52c-949b-4e53-822d-50c0fd598485 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
servientes nostra sublevarent beneficia,
quatenus animae nostrae et successorum meorum
remedio, sanctae Mariae et servorum ejus subveniret
oratio. De cujus rebus illi monasterio tunc pertinere
debentibus, cum antea multo tempore Romam petiissem,
et praedictum abbatem mecum haberem,
deprecatus sum humiliter, et obtinui a sede apostolica,
ut ille locus Mosomi Romanae auctoritatis meretur
habere privilegia; quibus acceptis, et aliquot
decurrentibus annis, nostri ministeriales de Mosomo,
et judices de castello coeperunt illum locum saepe
molestare, et tanquam ex nostra rectitudine per
bannum et districtum nostrum suborta occasione
plurimas injurias facere; quia hominibus Sanctae
Mariae in Mosomo et Flabeio ( #Flaba@# ) manentibus
necesse erat gemina placita custodire, et vigilias ad
castrum facere, et in dandis lectis, vel aliis negotiis,
servitia praebere. Hac de causa, cum essem in regis
praesentia Lauduni in Pascha, adiit humilitatem et
praesentiam nostram praedictus abbas Boso, insinuans
suam necessitudinem, et pauperum suorum
oppressionem, obsecransque humiliter ut pro animae
meae, meorumque successorum remedio, facerem
de ista causa et oppressione aliquam misericordiam
et relevationem Sanctae Mariae monasterio. Quod
cum regi ostenderem, et cum ejus consilio et benevolentia,
multorum etiam bonorum hominum deprecatione
conventus essem, auctoritate qua debui, et
devotione qua potui, donavi ecclesiae praedictae bannum
et districtum supra scriptarum rerum, faciens
traditionem per manus Godefridi ducis, ejusdem
ecclesiae advocati, praesente etiam Haceca jam vidua,
et filio ejus Dodone, qui werpierunt ibidem
tertiam, quae de suo beneficio erant, ad opus sanctae
Mariae perpetuo habendum et quiete possidendum;
ut homines sanctae Mariae in Mosomo, vel Flabeio
manentes, vel deinceps undecunque ibi manere venientes,
nullas constumias alicui hominum vel
potestati faciant, nisi abbati et monachis Sanctae
Mariae, nec placita observent, nec vigilias custodiant,
nec lectos praebeant, nisi ad servitium ecclesiae. Qua
traditione solemniter facta, et banno sub praesentia
regis Rotberti legaliter imposito, ne aliquis homo
hoc infringere praesumeret aliquando, etiam ad futurorum
memoriam et ecclesiae libertatem conservandam,
auctoritatis nostrae scriptum imposui, et
signare feci, admonens ex parte Dei successores
nostros ut, sicut sua statuta ecclesiastice facta volunt
inviolata manere, sic hujus nostrae donationem et
statutum eleemosynae nullo ingenio patiantur rescindi
vel violari aliqua ratione. Omnibus vero quos nostrae
auctoritati vinculum Christi subjugare debet, comitibus,
judicibus, praepositis, diversis etiam potestatibus,
sub anathemate Christi et totius Ecclesiae interdictum
facientes, ammonemus ut nullo ingenio,
nulla ratione, nulla cupiditate subripiente, hoc decretum
praesumant infringere vel removere. Quod si
facere praesumpserint, cum Juda traditore Domini
subjaceant aeternae maledictioni. Fiat, fiat.
+ Signum Arnulfi Dei gratia Remensis Ecclesiae
archipraesulis.
+ Signum Adalberonis sanctae Laudunensis Ecclesiae
episcopi.
+ Signum Fulconis Ambianensis episcopi.
+ Signum Gerardi Cameracensis episcopi.
+ Signum Rotgeri Catalaunensis episcopi.
Signum Godefridi ducis, ejusdem Ecclesiae advocati.
Signum Dudonis, signum Odonis comitis, signum
Hilgaudi, signum Alulfi, archidiaconi et vicedomini.
Actum Lauduni in monasterio sanctae Mariae, anno
ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1018,
indictione I, regnante Rotberto rege Francorum.
Ego in Dei nomine Bardo cancellarius scripsi. | null | 3a193f20-ee54-483c-a63d-39d56073ff4a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#MONITUM.@# ( #Histoire littéraire de la France,@# tom. VII, pag. 181.)
L' auteur d' un sermon prêché à la dédicace de l' église de Saint-Pierre de Limoges, qu' on croit être
Ademar de Chabanais, y copie un assez long passage d' un autre écrit d' Abbon. Ce passage roule sur le prétendu
apostolat de saint Martial, et ne se lit dans aucun des ouvrages d' Abbon qui ont été imprimés. On
ne voit point non plus qu' il ait pu trouver place dans les autres qui sont encore manuscrits. L' écrit où il se
trouvait sera donc du nombre de ceux qui se sont perdus. Au reste, ce qu' Abbon dit dans ce passage, il
l' avait pris des faux actes de saint Martial, comme il est aisé de s' en convaincre en conférant l' un à
l' autre.
Summus pater iste Martialis in coena omnino sat
mystica Christo conviva fuit, coelestis panis sumens
reliquias; cumque discipulorum collegia postea surgens
tersit, laetus ipse praebuit linteamina. Neque
unquam refugit sacra contubernia, absque Thoma
piorum ex timida caterva unus. Quin imo cum
Christus peteret coelestia, benedici meruit inter
astantium agmina. Nec choros laudantium sprevit,
sed cum eisdem sancti Spiritus tunc suscepit charismata
et linguas multifidas: quibus subnixus, tandem
Petro comite pervenit Antiochiam, ac dehinc
urbem Romae. Qua derelicta, pertransivit ad Galliam,
cujus clara et nobilis est provincia Aquitania pars
magna, ubi perveniens, totius provinciae fit apostolus
per cuncta saecula.

| null | 125d4b03-3880-4a50-b1f9-cf384dcbc3a9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
NOTA.
Ascripti sunt codici cyclorum decennovennalium Dionysii annos 532-1063 complexo, et jam in Bibliotheca
regia Parisiensi sub n. 5443 asservato. Est membranaceus in-4º, saeculo IX exaratus, et adnotationes
post annum 854 diversis coaetaneorum manibus adjectas exhibet, quas hic post Chesnium (t. III,
p. 355-357) denuo ex autographo a me correctas auctasque sisto, omissis tamen fere omnibus quae annum
istum antecedunt, quippe quae ex Pauli Diaconi Historia miscella, Annalibus S. Columbae et Annalibus
S. Amandi sint desumpta.
Regnante Karolo, Ludovici filio, duo filii illius
moriuntur, Hlotharius abbas, et Karolus
rex Aquitaniorum. Avunculus quoque ejus
Leodelodus Floriacensis monasterii fundator
obiit.
Anno VIII Karoli regis, XII Kal. Martii exstitit
terraemotus quasi decima hora noctis.
Adalbertus, bonae memoriae monachus, XI
Kal. Jan. obiit.
Cometes apparuit circa Kalendas Maias per
viginti dies.
Johannes papa in Gallias venit, et apud civitatem
Trecas diu moratus est. Eodem anno
Rhodulfus, consiliarius primasque palatii,
hominem exit. Necnon et Rhodulfus archiepiscopus
Aquitaniorum. Et duo principes
Aquitanici, Landricus et Imino, inter se dimicantes,
semet interimunt. Rhothbertus
quoque atque Ramnulfus viri mirae potentiae,
armisque strenui, et inter primos ipsi priores,
Northmannorum gladio necantur.
Karolus Ludowici filius II Non. Octobr. obiit,
et Ludowicus filius eius VI Id. Decembris
regnum suscepit.
Hoc anno mediante Maio, V Feria apparuit
stella circa ipsum septentrionem a parte circii
emittens radium magnum versus euroaustrum
quasi longissimam hastam inter
Leonem et Geminos trans zodiacum, et visa
Idib. Octobr. eclipsis lunae fuit cum esset
quartadecima, et eclipsis solis secuta est eodem
mense IV Kal. Novemb. luna vicesima
octava, utroque sidere in quindecim diebus
deficiente.
Hludovicus rex IV Id. Aprilis obiit.
Hludovicus et Karlomannus apud Ambianas
regnum suscipiunt, et dividunt mense Martio.
Hludovicus Karlomanni frater obiit.
Hoc anno IV Nonas septembris luna versa
est in sanguinem. Eodem quoque anno mense
Junio signum mirabile in coelo apparuit, draco
est ita fere 23 diebus.
Memorabile bellum apud Suessones, in quo
Rothbertus rex occubuit, licet exercitus ejus
victoriam adeptus sit; eodemque anno Rodulfus
regno sublimatur.
Gloriosus Francorum rex Rodulfus obiit. Prima
in totam Galliam Ungarorum irruptio.
Hoc anno Ugo dux Burgundionum, et Alanus
Brittonum obiere.
Ludowicus Francorum rex obiit, et filius eius
Hlotharius in regem nobiliter Remis elevatus
est.
magnus scilicet, et sine capite. Secuta est
statim mors HUGONIS magni principis Francorum,
Burgundionum, Brittonum, atque Nortmannorum.
Eclipsis solis factus est XI Kal.
Januar. et stellae apparuerunt a prima hora
usque terciam.
Ipso anno coenobium sancti Benedicti Floriacense
combustum est. Sed Dei providentia
procurante, in brevi trium spatio annorum
in meliorem statum est restauratum, domno
abbate Richardo ordinatore. Octavas sancti
crematum est Laurentii.
#aut@# 970. Lotharius Francorum rex obiit.
Ludovicus a Francis Conpendii rex est elevatus.
Et qualitas hiemis longior solito, pluviarumque
inundatio exstitit gravior, atque diversis
in regionibus flumina suos ultra modum praeterierunt
terminos. Prae caeteris vero Liger in
tantum suas praeteriit metas, ut cuncta circum
circa posita periculo mortis tremefaceret,
valla penetrando, casas una cum hominibus
eruendo, pontes firmos sepesque eradicando,
.
Ludovicus Francorum rex obiit. Eodem anno
Hugo dux rex Francorum est elevatus Noviomi,
qui secum Rotbertum filium suum regem
Aurelianis elevat.
Hugo (?).
Hugo rex moritur. #Et alia manu:@# Hugo rex
obiit, et filius ejus Rotbertus pro eo regnat.
1059 #aut@# 1060. Heinricus rex Francorum
boves cum bubulcis, ovilia cum ovibus et
pueris demergendo, ita ut diluvium esse crederetur.
Quo etiam anno propter Aurelianensem
urbem in loco qui dicitur Porcaria, multis
ut ferunt est visa civitas phantasmate
constructa, ab hora diei tertia usque in nonam
horam, pratis aquisque cum molendinis
vallata, militibus necessariisque rebus adplene
referta. Infantem quoque fama vulgante
audivimus natum fuisse, omnium animalium
pedes habentem, soloque capite unoque pede
et manu hominem simulantem. Quem parentes
dolore et rubore confusi bis terque terra
occulentes, dum nequeunt eum perdere,
consilio accepto in fluvio demerserunt. Cujus
casum tantus vocum fragor secutus est, ut
tota regio ejulasse crederetur. Eodem quoque
anno Girbertus | null | 68dded3e-5ca2-4771-832d-907bfcea1a8b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
papa obiit. Sequenti anno
( #alia manu@# ). Abbo abba martyrio coronatus
est.
Abbo abbas obiit.
Rotbertus rex filium suum Hugonem consortem
regni facit, apud Compendium.
Iterum sub Gauzilino abbate Floriacense coenobium
conflagratum est, sed biennio restauratum
cum omnibus officiis, et ecclesia
S. Petri.
Obiit Gauzlinus abbas.
ANNO INCARNATIONIS DOMINI.
obiit. Philippus regni monarchiam suscepit.

horam, pratis aquisque cum molendinis | null | bd1e723c-539a-447f-a894-af8a1ebd0bda | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vallata, militibus necessariisque rebus adplene
referta. Infantem quoque fama vulgante
audivimus natum fuisse, omnium animalium
pedes habentem, soloque capite unoque pede
et manu hominem simulantem. Quem parentes
dolore et rubore confusi bis terque terra
occulentes, dum nequeunt eum perdere,
consilio accepto in fluvio demerserunt. Cujus
casum tantus vocum fragor secutus est, ut
tota regio ejulasse crederetur. Eodem quoque
anno Girbertus papa obiit. Sequenti anno
( #alia manu@# ). Abbo abba martyrio coronatus
est.
Abbo abbas obiit.
Rotbertus rex filium suum Hugonem consortem
regni facit, apud Compendium.
Iterum sub Gauzilino abbate Floriacense coenobium
conflagratum est, sed biennio restauratum
cum omnibus officiis, et ecclesia
S. Petri.
Obiit Gauzlinus abbas.
ANNO INCARNATIONIS DOMINI.
obiit. Philippus regni monarchiam suscepit. | null | 46c21e69-7830-4c58-b047-e715b2c82c5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
EPISTOLA PRIMA. AD GOZPERTUM ABBATEM SUUM.
#De ducis animo quaedam ablata restituere volentis, et
de decimatione cuidam inclusae olim donata.@#
Seniori nostro domno abbati G. fratres sibi subjecti,
quidquid dilecto Patri.
Frater noster Nonnus Eigino, de itinere quo directus
erat monasterium regressus, retulit nobis de
domno nostro duce quod sponderat se libenter velle
restituere quae monasterio nostro abstracta sunt in
Oriente, jussitque fratrem Meginh. inibi exspectare,
ut se commonefaciat de his quaecunque sint illic
requirenda, et hoc quando nunc proxime domnus
noster dux illuc revertetur. Nam frater Meginh.
adhuc illic exspectat, et in maturitate vindemiae
coactus et spe regressionis domni ducis. Remandate,
precor, mihi servo vestro Froumund, si domnae
inclusae ad Niunpurc decimationem dedistis, quam
antea ab abbate nostro habuit. Timeo namque ut
penitus hinc pereat, quia nunquam [ad] investituram
nostram venerat, sed semper per beneficia hinc
inde vagabatur.
EPISTOLA II. AD HENRICUM BOJARIAE DUCEM.
#De ejusdem Gozperti obitu novique abbatis electione,
quam ut liberam sibi concedat, obnixe rogant.@#
Seniori nostro duci H. congregatio monasterii
S. Quirini, paupercula eleemosynatrix vestra, instantiam
orationis pro sospitate vestra diu noctuque.
Beatus Pater noster Gozpertus XII Kal. Febr. somno
pacis requievit in Domino, pro quo miseri nequaquam
possumus consolari, nisi vos, sicut unicissimus
post Deum nobis estis domnus, ita etiam visceribus
piae paternitatis nostri misereri dignemini.
Primum pedibus vestris solo tenus prostrati humili
precatu supplicamus ne locum monasteriumque
S. Quirini ullius alius unquam potestati concedatis
nisi vestrae, ne vestris temporibus [res] quas pater
vester caeterique parentes vestri ob eleemosynam
sui huic monasterio concesserunt, subtrahi vel distribui
ab aliquibus videntes, nos posterique nostri
semper deinceps haec damna doleamus.
Cum de infirmitate abbatis nostri causati sumus
coram vobis, quod de electione nobis promisistis,
quasi Dei ore prolatum adhuc firmum tenemus, iterumque
petimus pro amore Dei et S. Quirini, ne
extra petitionem nostram aliquem nobis abbatem
constituatis. Quando denique felici regressione patriam
venitis, coram vobis congregati, jussu vestro
et licentia illum eligemus, quem regularis religionis
putamus servatorem, vestrique servitii, quantum
sufficit, nullo modo immemorem.

et licentia illum | null | fcbc3597-af16-45fd-ac7c-7797ae2d3c7d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eligemus, quem regularis religionis
putamus servatorem, vestrique servitii, quantum
sufficit, nullo modo immemorem. | null | 5216a490-bbc3-4f6b-8d06-6e46e91cacf3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Fulberti, episcopi Carnotensis, epistola@# 21.
Pleno virtutis, et gratia circumfuso, charissimo
Patri Abboni, Fulbertus suus. Quanam te resalutatione
digner, o sacer abba, o magne philosophe?
#Sigeberti monachi Gemblacensis, in libro De illustribus Ecclesiae scriptoribus, capite@# 140.
Abbo abbas Floriacensis quantum valuerit in utraque
scientia ostendit, cum super calculum Victorii
commentatus est. Martyr obiit.
#Ejusdem, in Chronographia, ad annum@# 994.
Abbo abbas Floriacensis, qui super calculum Victorii
commentatus est.
#Senati Bravonii, in Vita sancti Osvaldi.@#
Porro in monasterio Rameseiae Abbo Floriacensem
monachum degere voluit morum sanctitate praeclarum,
et litteris egregie eruditum, ut monachos
doceret, scholis praeesset, et tum regularem sive
monasticam disciplinam, tum litterarum scientiam
promoveret. Is Abbo, Dunstani hortatu, beati Edmundi
regis et martyris passionem accurate conscripsit.
Tandem Floriacum reversus, et illic abbas
effectus, a suis monachis occisus est.
#Trithemii abbatis, libro De scriptoribus ecclesiasticis.@#
Abbo, Floriacensis monasterii abbas, ordinis Sancti
Benedicti, vir in divinis Scripturis jugi lectione
et studio exercitatus, et in saecularibus disciplinis
egregie doctus, vita quoque et conversatione insignis,
et usque ad martyrii coronam dignus comprobatus.
Dum in Vasconia verbum Dei praedicaret,
fidei christianae testis sanguinis effusione factus est.
Scripsit super calculo Victorii librum unum, additiones
in eumdem, librum unum, et quaedam alia.
Claruit temporibus Ottonis primi, anno Domini 970.
#Jacobi Philippi Bergomatis, Chronicorum libro@# XII, #ad annum@# 982.
Abbo etiam Floriacensis abbas: vir in divinis
Scripturis admodum exercitatus, atque in saecularibus
disciplinis egregie doctus, ita quoque et mira
conversatione insignis, etc., ut Trithemius.
#Conradi Gesneri, in Bibliotheca.@#
Abbo Floriacensis coenobii abbas, Gallus, Aurelianensis,
scripsit Vitae Eadmundi martyris libros
duos; apologeticum ad Francorum reges librum
unum; et super calculo Victorii librum unum; additiones
in eumdem librum unum; de motibus stellarum
librum unum; de planetarum cursu librum
unum; Epistolas ad Gregorium Quintum, Ottonem
imperatorem, Robertum regem, Bernardum Bellilocum,
Odilonem Cluniacensem; Demonstrationum
astronomicarum librum unum; contra episcopum
Aurelianensem librum unum; Categoriarum spiritualium
librum unum; de Computo librum unum,
Homiliarum in Evangelia librum unum; de Coena
Domini librum unum; de sancto Stephano martyre
Sequentiam unam, Responsoria quaedam: Circulos
annorum incarnationis Dominicae ad sua tempora
correxit. Obiit anno 1004, a suis monachis interfectus.
Ejus Vitam scripsit Aimoinus Floriacensis.

Abbo Floriacensis | null | b5d8d022-de41-4321-a87a-211cb5aa2317 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
coenobii abbas, Gallus, Aurelianensis,
scripsit Vitae Eadmundi martyris libros
duos; apologeticum ad Francorum reges librum
unum; et super calculo Victorii librum unum; additiones
in eumdem librum unum; de motibus stellarum
librum unum; de planetarum cursu librum
unum; Epistolas ad Gregorium Quintum, Ottonem
imperatorem, Robertum regem, Bernardum Bellilocum,
Odilonem Cluniacensem; Demonstrationum
astronomicarum librum unum; contra episcopum
Aurelianensem librum unum; Categoriarum spiritualium
librum unum; de Computo librum unum,
Homiliarum in Evangelia librum unum; de Coena
Domini librum unum; de sancto Stephano martyre
Sequentiam unam, Responsoria quaedam: Circulos
annorum incarnationis Dominicae ad sua tempora
correxit. Obiit anno 1004, a suis monachis interfectus.
Ejus Vitam scripsit Aimoinus Floriacensis. | null | 38800058-5e36-4d4f-ad9c-70d9c625e0fb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Praefatio de cyclo Paschali
Cyclus idem paschalis octo est lineis communitus.
Primus ordo continet annos ab incarnatione Domini,
unius, singulis annis, augmento crescentes. Secundus
indictiones Romanorum, quae in se semper 15 annorum
cursu revolvuntur. Tertius, epactas 11 lunares,
quae per singulos annos solares ad cursum
lunae succrescunt, et ad lunam Kalendarum quaerendam
semper adjiciuntur, positae XI Kalend. Aprilis.
Quartus, concurrentes septimanae dies, quae positae
IX Kalend. Aprilis propter dispendium bissexti, necessario
28, annis implentur. Quarum ratio cogit cyclos
decennovales 28 describi, ut singuli concurrentes
singulos cyclos inchoent, totaque summa paschalis
calculi 532, annis explicetur. Quintus, cyclum lunarem
quem tribus annis decennovennalis praecedit
19 annis, etiam ipse comprehensus. Sextus, 14 lunam,
qua veteres pascha faciebant, quae a XII Kalend.
Aprilis usque in XIV Kalendas Maias vario discursu
vagantes, tempus incensionis a VII Idus Martii, usque
in Nona Aprilis accipiunt; A 14 autem luna usque
ad 14 ann. sequentis, dies sunt 354, si communis
annus est; si embolismus, 384. Septimo, dies Dominici
Paschae reperiuntur, ab XI Kalend. Aprilis
usque in VII Kalend. Maias, ob rationem embolismorum
licenter extenti. Ultimo, luna festi paschalis, a
15 usque 21, propter diem Dominicum, variata. Adimit
enim saltus noctem, addit vero aetatem, quae
per omnem cyclum adolevit. Sed in hoc nox adimitur,
quod ante luna deficit quam putatur. Naturaliter
vero nox ipsa perseverat, quae nox initium est futuri
anni, et cycli incipientis exordium, propter
quod idem ultimus annus epactas 18 tunc retinens,
primo anno non 11, ut in caeteris annis fieri solet,
sed 12 dies accommodat; et quia 30, dierum fine
revolvuntur, nulla O, epacta in principio cycli ponitur.
CARMEN DE EADEM RE.
Linea Christe tuos prima est, quae continet annos,
Atque secunda tenet cycli quae indictio constat.
Servabit numeros epactis tertia certos.
Quarta dies numerat septem bissextilis anni.
Quinta tibi cyclos lunaris computat anni.
Jam quartas decimas designat sextaque lunas.
Septima nam Paschae ostendit tempusque diemque
Aetatem lunae monstrat novissimus ordo.

Jam quartas decimas designat sextaque lunas. | null | b915cc44-1f1a-43ca-9b69-35ac9f2aaa9c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Septima nam Paschae ostendit tempusque diemque
Aetatem lunae monstrat novissimus ordo. | null | a7b663ed-570c-4c13-997f-0186ef0af4ee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Chronicon
1.
Pimenius presbiter voce clara dixit: « Deus
omnipotens, quomodo te non video, nec sic te audisset,
et verba maxime in Deum que tu abnegasti, Juliane
sacrilege et inpiissime. » Et jussit praecipitari
per medium pontis lapideum in fluvium cum uno
puerulo, qui manibus suis traebat. Et non post multos
hoc tempore interea irruentibus in traGaleas
barbaris, Julianus impiissimus cesar cetum
in unum exercitum apud Vangionum civitatem, donativum
coepit erogare militibus. Ut est consuetudinis,
singulis recitabantur, donec a Martinus inventus
est; quem presentari sibi jussit. Quem
aloquitur dicens: « Numquid et pater tuus et vos
inscriptionem inter scolares aulas sub rege Constantio
militasti? » Cui vir Domini Martinus respondit
dicens: « Christi enim sum miles; mihi pugnare
non licet. » Ab hac vocem tirannus infremuit dicens:
« Non religionis gratia detractare militia! » Retrudi
ergo eum in custodia jubetur. Tunc consignans se
Martinus et in nomine Domini Jesu signo crucis, non
clippeo protectus a galea, ostium cuneo penetrabo
securus. Postera autem dies hostes legatos
de pacem miserunt sua omnia. Quo vir Domini
de persecutione tiranni liberavit. Quo Romae
reversus est augustus. Tanta denique nequitiae
temporibus suis extitit, quantum narrare non possum.
Coepit aecclesiae sanctorum claudere, et templa
idolorum patefacere, et rebus aecclesiarum in fisco
daretur. De qua re consilio facto cum apparitoribus
suis, de aecclesia sancti Silvestri in monte Sirapti et
de appendiciis suis, quod extruxit a fundamentis
aecclesiae hujus, et res ipsius aecclesiae in fisco daretur,
et quasi per hodium Constantini principi patrata
dextrueretur. Eodem vero tempore nutum Dei
omnipotenti surrexit bellum Persarum adversus impiissimus
imperator Julianus; ambulavit in Persida.
Qui cum ambulasset, quanta malitia insercuit
in beato Basilis archiepiscopus, modo taceamus. Qui
cum ambulasset usque ibidem pervenisset, pugnam
conflicta Romani cum Persida, victus tenetur Julianus
impiissimus imperator, et nimis afflictus a Persis;
quibus ipse Julianus decoratus est ab extremo
vertice usque ad ungulas pedum. Et corium ejus
dictus coccinum ibidem omni tempore regis Persarum
dum pacem haberet super corium Juliani sedentem
et congratulabantur. Regnavit autem Julianus
anni 2 et mense 8.
2.
Jobianus facto christianissimo imperator,
aperte sunt aecclesiae, et coepit religio christiana
gaudere. Regnavit ipse Jobianus menses 8. Damaxus
Rome episcopus fecit basylicam jux
theutrum sancto Laurentio, et alia basilica in
catecumba, ubi jacuerunt corpora sanctorum apostolorum
Petri et Pauli; in quo loco platomam ipsa,
ubi jacuerunt corpora sancta, versibus adhornavit.
Eodem vero anno post Axente morte Mediolani Ambrosio
episcopo constituto, omnis a fidem rectam
Italia convertitur. Ilarius episcopus Pictavis
moritur; Martinus episcopus successit. De quo apostolus
dicens: « Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi (II Cor. V, 19); » de quo voce dominica
loquitur: « Ego si exaltatus fuero, omnia traam
a me ipsum (Joan. XII, 32). » Damasus papa construxit
aecclesia sancti Silvestri in monte Serapti
cum omni studio, et quidquid rebus acjacentia ejus
abstracta fuerat, per perceptione constituit. Hanc
orante in basilica consecrationis beatissimi Silvestri
episcopi, et gratias agebat Domino, dicens:
Grates tibi reffero spes vita bonorum,
Qui mihi ritem donasti noscere sancta
Quem impius apostatam Julianus destruxit
Ac superare malos regni caelestis amore.
Fac rogo queso, Deus, sine me complere beata,
Et tua que cupio fac gaudia cernere sancta,
Omnipotens Dominus, qui constat machina mundi,
Qui caelum terramque regis, fulmina mittis,
Qui sine nulla vigent caelum terram creata,
Te caelum tellus, laudet te potens in evo;
Omnis te benedicat homo, laudet, versetur honore.
Namque tuis pedibus lapis est lacus ille probatus,
Atque Petrus tua dextera levans statuit super undas.
Et Israhelite quondam, te duces, superno
Vestigio sicco peragerunt marmora Rubra.
Sit tibi cum Patrem simul et cum Flamine sancto
Gloria, magestas, virtus per secla conpar.
Quo versos conposuit in lapide a corpore sancto.
Coeperunt multi nobiles Romani mundus relinquere
ad eundem prefata aecclesia quasi cebium sanctae
conversationis vitam ducere. Interea neque hoc
sileam de hujus apostolica gloria pretermittenda.
Quoniam quidem quamquam omnes apostoli ante
secla electi a Domino esse credantur, docente Apostolo:
« Qui elegit nos ante mundi constitutione, ut
essemus sancti et immaculati in | null | 1ea90eb4-10a0-494f-803d-436fa0c26656 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
conspectu ejus (Ephes.
I, 4); » redemptor et salvator noster dominus Jesus
Christus antequam de interitus Satane triumphans,
victor exultans, penetraret regna polorum, sancta hujus
aecclesia, quam pretioso suo sanguines hacquisivit,
per beatos apostolos, et apostolicos viros Silvester
immobiliter muniens fundavit, mirabiliter Constantinus
augustus corroborans solidavit, scilicet ut ipsa
inviolata semper et gloriosa maneret, et illorum
haedificatione nova et projenie plurimos filios
aggregaret.
3.
Que post haec acta sunt, Valens cum Gratiano,
Valentiniani fratri sui filius, anni 4. Valens
talem legem datam, ut monachi militare nolentes,
fustibus jussit interfici. Gens Hunorum et Guandalorum
divina accessisse cluse montibus repentina
rabie percita exarsit in Gothos; eosque sparsi
sunt, conturbati ab antiquis sedibus expulsi. Gothi
transit Danubium fugientes. A Valens augustos sine
armorum depositione suscepti, mox per Avarorum
gens maxima ducis fame ad rebellandum coacti
sunt. Victoque Valentis augusto, exercitum per Tracia
sese mittentes simul omnia cedibus incendiis
rapinisque fuderunt.
4.
Gratianos cum frater Valentiniano anni 6.
Theodosius augustus a Gratiano illa Sciticas gentes,
hoc est Alanos, Unos, et Gothos, magnis multisque
preliis vincit #etc.@#
5.
Arcadius augustus, fratres Theodosii, cum fratres
Honorio, anni 13. Gothi in Italia ingressi sunt;
qui prius Vandali atque Ilani, postmodum Gothi #etc.@#
6.
Honorius cum Theodosio minore fratri sui filio
anni 15. Alaricus rex Gothorum Romam invasit,
partemque ejus cremavit incendio, 9. Kalend. Sebtembrio,
anno conditionis 1164, hac sexto die quam
ingressus fuerat depredata urbem, ceperunt in regno
Italie ignis ferro devastare.
#Pagina 3' usque 6' scribitur Anastasius sub Nonnoso
praeposito monasterii sancti Silvestri monachus.
Miracula in monasterio sancti Silvestri. Lampas fracta,
orationibus@# « sana repperitur. Quo crevit famam per
universo Italico regno, etiam Gothi quam audaces sunt,
ejus ecclesiae nullo modo valebant adtingere. » #Alia
miracula.@# « Symmachus papa audiens de sancto viro,
totum agrum Transpaitano cum colonis et colone hibidem
abitantibus et residentibus per preceptionem hibidem
constituere in superscripta ecclesia. » #Pergit
auctor:@#
7.
Tempore illo de quo diximus, Theodoricus, rex
Gothorum, Symachum consulis ac patriciis Ravenna
trucidavit. Abebat autem Symachus filia una tantummodo,
nomine Galla, intra adulescentie tempore
marito tradita; in unius anni spatio ejus est morte
viduata. Qui dum fervente mundi copia ad iterandum
thalamum, et opes et aetas vocaret, eligit
magis spiritalibus nuptiis copulari Deo; in quibus a
luctus incipitur, sed ad gaudia eterna pervenitur. Hic
itaque omnes res suas quas patrimonium et matrimonium
hac maritis suis, cunctaque sacrarum aecclesiarum,
aedificare precepit. Abebat autem agrum
cum montem, qui vocitatur Campana, territorio Colinense
est posita; nam uno latere fines Cusiano, da
secundo latere ribos cum aqua qui dicitur Cava, qui
incole locis vocitantur Carba. Nam de tertio latere
rivos Grifianello vocatur. De quarto vero fluvium
magnum, de qua a fundamento juxta aqua parietinis
edificare jussit. Super cunc macerie murorum construxit
aecclesiam in onore sancti Andree apostoli
juxta ipso flumen. Et juxta ipsa ecclesia, portus qui
vocatur Bonus. Nam in agro Pontianello construxit
aecclesia in onore sancti Laurentii martyris et levite.
Qui dum agrum cum monte de Campana, cum ejus
affinibus in monasterium sancti Silvestri, qui dicitur
montem Serapti, per instrumentum cartarum constituit.
Edificavit autem ecclesia sancti Johannis
Baptiste juxta qui dicitur Tarega, territorio Nepesino
cum omnia sua rebus proprietatis in ecclesiis sancte
Dei genitricis semperque virginis Marie, domine
nostre, episcopatum Nepesine civitatis. Construxit
autem excellentissima Galla patricia ecclesie duabus
territorio Colinense, in onore principis apostolorum
Petri, basilica qui dicitur mater ecclesia, et alia qui
dicitur Ascuto, cum rebus omnium suarum pertinentes,
in integrum in episcopatum Nepesino constituit.
Item territorio Savinense, infra massa qui dicitur
Cornicle, que vulgo dicitur Septimiliana, basilica
in onore sancti Valentini aepiscopi cum omnia jacentia
ipsius ecclesie constituit in episcopatum Savinense,
qui edificatum est in civitate que dicitur
Forum novum. In superscripto territorio Sabinensis
aecclesias sancti Petri in Tarano cum sua omnia
jacentia, in prephatum episcopatum. Post expletum
opus Dei aecclesiarum constructio, et traditiones
venerabilium locorum, abjecto secularis habitum, ad
omnipotentis Dei servitium sese aput beati Petri apostoli
aecclesia in | null | 6dc2b382-23cc-4386-accf-f394fac4dca5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
monasterio se tradidit. Ibique multis
annis simplicitatis cordis, atque orationibus dedita,
larga indigentiubs elemosinarum opera impendit.
Cumque omnipotens Deus pene jam mercede reddere
laboribus ejus decrevisset, cancri ulcera in mamilla
percussa est. Que dum nocte quadam hec eadem
jaceret infirmitatem fatigata, vidit beatum Petrum
apostolum ante se. Eique dixit: « Quid est domine
meus? Dimissa sunt mihi peccata mea! » Cui ille
princeps apostolorum benigne adest vultus, inclinato
capite annuit dicens: « Dimissa sunt; veni! » As
igitur expletis, visio apostoli assistentis, et colloquentis,
ablatum est. Tertio autem die cum ea que
superius dictum est, defuncta est. Quod factum est,
nunc usque in eodem monasterio manet memoriam
ejus. Qui Gothorum tempore Alarico rex hec acta
sunt.
8.
Quo mortuo Alarico, successit in regnum Totilam
impiissimus rex Gothorum. In temporibus namque
ejus multa nequitie in regno Italie et in Romane
finibus subjugatum est. Quo in sancto Dei confessores
extorti, et verberati, et afflicti, pro Christo trucidati,
atque plures ecclesie in Italico regno destructe,
atque civitatibus a ferro, igne exuste sunt. Nam pontes
flubii Tyberinis vie Salarie, qui prius Albula
dicebatur, qui Tyberinus rex, filius Capis regis, a
quo flubium appellatus est Tyberis, et pontes constructus
a fundamentis ruere fecit. Justinianus Justini
uxore nepos Narsus, Rome patricius avocatus est,
et ab omni populo Romano helectus; forme erat
dissimilis, peritissimus erat in mentem. Vox ejus
melliflua, rectoque ad investigandum Romanum
imperium. Tunc surrexerunt viri scelerati de Romanis
finibus, cum Gothi laborantes et negotio tractantes
de interitus Narsi patricii, qualiter expulsus
et ejectus a Romano imperium.
9 Mortuo hidem Justiniano, successit in regno
Justinus minor. Narsus patricium Totilum, Gothorum
regem, Italia superaverat et occidit. Postmodum
Gothi regem non habuerunt in Italia.
#Sequitur narratio de Narsidis rixa cum Romanis,
de « Sufficia » Augusta.@# Johannes episcopus Romane
aecclesie pontifex, ecclesia apostolorum Philyppi
et Jacobi, quam prodecessor ejus Pelagius
ceperat fecit et dedicavit, que a fidelibus populi
« Sancti Apostoli » vocitant. #De Albuino Narside
in Italiam accito ex Bedae Chronico; pergitque:@#
Narsus vero patricius fecit amica causa cum Langobardos,
et ceperunt inter se pactum et convenientia
de regno Italico. Mortuo idem Albuin rex Langobardorum,
successit Rotharius rex, qui facti
sunt Narsus et Rotharius quasi germanis in regno,
et emerunt consilio, quomodo regno Italico a
Justini principe et ejus successoribus eripere posset.
Quem Rotharius rex, vir excellentissimus,
belligerrimus, factus est robustus, nullus ei similis
suis temporibus. Narsus dedit ei consilio de portora
que sunt in regno Italie, ut omnes eas destrueret;
et quo eam ita factum est, et absolutum
est regno Italico a jugo Constantinopolitane, ab illo
die deinceps amplius Romani dationes Grecorum
principem non solverentur. Narsus vero patricius
fecit aecclesia cum monasterium beati Pauli apostoli,
qui dicitur ad Aquas Salvias, reliquiae beati Anastasii
martyris adductae venerantur. Construxit pontem
flubii Tyberinus meliusque reformavit ab yma. Nam
cunctae aecclesie infra Romanam hurbem donaria
multa constituit, et conventum factum cum Rothario
rege, de Pentapolim, et de Tuscie finibus, quomodo
Constantinus sancte Romane ecclesie constituit,
sic eam immobilem permanere. Et accepto breviario
a Rothario regem in ecclesia beati Petri apostoli,
a Ticine civitatis Langobardi perrexerunt; factum
est regnum Italie habitatio Langobardorum. Unde accepit
eas Narsus monasterium Seraptis montis, et
donaria simul et rebus eique constituit, et factus
est pax inter Langobardos et Romanos, verumptamen
non multum tempus. Postea Roma per patricius
principabantur. Tiberius Constantinus
principem. Gregorius, apochrisarium sancte Romane
aecclesie in Constantinopolim missus, post
Romanus libros expositione in Job condidit; Euticium
ejusdem hurbis episcopus errasset, Tyberio
presentem correxit #etc. ex Beda.@#
10.
Mox efferam Langobardorum gens, de vagina
sue habitationis educta, in nostra cervice
crassata est. Atque umanum genus quod in hac
terra pre multitudine nimia quasi spisse segetis
more surrexeerat succisus aruit. Nam depopulate
hurbes, eversa castra, concremate aecclesie. Destructe
sunt monasteria virorum atque feminarum,
desolata ab omnibus predia, atque ab omni cultore
destituta in solitudine vacat terra. Nullus in hac
possessor inabitat, medactum est monasterium
montes Seraptis in solitudine, et cuncta ejus | null | b6d43d13-5902-4a4f-ab76-f087b859d9e8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
predia
destructa. Occupaverunt bestie loca, que prius multitudo
hominum tenebat, et quod in aliis mundi
partibus agatur ignoro. Rotharius rex Langobardorum,
lubricum suis corporis, et multum vinolentum,
fecit synodum cum episcopi, et dictis
legibus Langobardorum composuit, quomodo Langobardorum
in Italia cum lege viveret. Sed eorum
prisco tempore gentilitatis non deserunt, quo Langobardi
more suo immolabant caput capre diabolo in
pugnantes hoc ei currentes per circuitum, et carmine
nefandos decantaret. Et qui hoc non hacquiesceret,
sine dubio interrogationis, capite punirentur.
Rotharius rex Langobardorum obiit, et appositus
est a Langobardis gentis sue Ravenne civitatis.
Sergius papa in sacrario beati Petri apostoli
capsa argentea que in angulo obscurissime diutissime
jacuerat, et in ea crucem diversis lapidibus
adornata, Domino revelantem, repperit. De qua tractis
quatuor petallis, quibus gemme incluse erant
mire magnitudinis, portione ligni salutiferi dominice
crucis interius reposita inspexit. Que ex tempore
illo annis omnibus in basilica Salvatoris que
appellatur Constantiniana, die exaltationis ejus ab
oni oscularetur atque adorarent populo. Gysulfus
rex Langobardorum, in primo regni sui
Benevento Campanie igne gladio captivitate vastavit.
Cumque non esset qui ejus impetum resisteret
apostolicus papa Johannes, qui Sergius successerat,
missis ad eum sacerdotibus ac donariis plurimis
humiversos redimeret captibos, atque hostes domum
redire fecit. Qui mira Deo favente tyrannus Gysulfus,
rex Langobardorum, a suis interfectus est.
11.
Ereberectus rex Langobardorum roboratus
est in regno, coepit curiose querere patrimonia
Alpium Cotiarum, multa nimis considerantes in
amore Petri principis apostolorum, quomodo ablata
esset a suis antecessoribus et quomodo pertinebat
apostolice sedes, sed a Langobardis multo tempore
fuerat ablata. Restituit juris ejusdem sedis, et hac
donationis aureis scriptam litteris Roma direxit.
Johannes preerat papa, qui inter multa operum inlustrium
fecit oratorium sancte Dei genitricis, opere
pulcerrimo, intra ecclesia beati Petri apostoli, ubi
dicitur a Veronice. Ereberectus rex Langobardorum,
audita eversionis monasterii sancti Silvestri in monte
Syrapti, repetitio facta a Johannes hujus apostolice
sedis, ut in suis regie potestatis detinere manibus,
ut quod haec ita actum est, restitutum est monasterium
cum omnibus suis rebus, et regimen
sanctae conversationis quiebit in pace, monasterium
cum Tuscie finibus.
12.
Mortuo itaque Ereberectus rex Langobardorum,
successit Liubrandus rex Langobardorum,
donatione patrimonii ulpium Cottiarum, quem
Ereberectus rex fecerat, ille repeterat, ammonitione
venerabilis pape Gregorio, qui Johannes successerat,
confirmavit. Liubrandus rex decessit imperio suo.
12*. Grimualdus rex successit in regno, Langobardorum
regni moderabat abenas. Ejusque filius
Romuald Samnitibus imperabat. Insignis sacerdos
Barbatus, nomine, ut prephatus sum, Redemptoris
nutum claruit, Beneventi actiones celebs miraculisque
coruscas. Is quoque diebus quamvis sacris
babtismatis unda Langobardi ablueretur, tamen prisco
gentilitatis ritum tenens, sicut bestiali mentem
degebant. Bestie simulacro que vulgo vipera nominatur.
Grimualdus rex, pater Romuald, sinodum
facto cum episcopi et judicibus Langobardis in civitatem
Mediolano, ante corpus beati Ambrosii, adjuncxit
lege in edictis que dudum Rotharius rex
constituit. Romuald rex flectebat colla, que debite
suo debebant flectere Creatori. Verum etiam non
longe a Beneventi moenibus quasi solempne die
sacra colebant arborem, in qua suspendentes corium #etc. usque@#
custodiunt, #ut in Vita sancti Barbati.@#
13.
Omnibus vero Langobardis in regno Italie,
relicto errore a Christi moderamine conversis, fide
sancte Trinitatis tenentes. Interea Gysa soror Romuald,
in Christi amore accensa, nullo modo a virile
amplexus satagebat. Eratque venustas, eleganti
forma, qui exiit fama pulchritudinis per huniversus
horbem. Devulgatum est enim Florenti, rex Palermitano,
pulchritudine ejus puelle; congregatique
barbarorum gens, Africe, Palarmo, et Babylonie,
classes nave impetum, navigioque certantibus,
ad Amalvis pervenerunt; quo terra coperuerunt
sicut locuste. Concite irritantes super
Beneventos urbem, et vidit Romuald exercitus
barbarorum, quia multi erant, et timuerunt nimis.
Et dixit Romuald ad Langobardos: « Exurgamus,
et ascendamus contra inimicos nostros. » Et dixerunt
Langobardi: « Non possumus ascendere adversus
tantum exercitus; melius est nobis refugium
nostre civitatis, et liberemur animas nostras, et
nuntios nostros dirigamus a Grimuald rex noster
patri tuo, et pugnemus adversus eos; nos enim
pauci sumus. » Et dixit Romuald: « Absit a nobis.
A diebus ex quo Alboin rex, | null | 787abc5f-51cd-42bd-a57b-31c2f78020f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
noster antecessor,
Langobardos eduxit de Pannonia, talisscemodi non
est inventa inter Langobardos! Et si venit finis
nostre, moriamur cum robore pro patrie nostre; et
victorie patribus nostris non relinquamus! » Et
factus est luctus magnus in populus Langobardorum,
quia paucis erant; maxime habitatores antique
Beneventani. Radelgisi, cognatos Romuald
principes, negotio pertractabant clam cum barbarorum
gens. Et ingemuerunt principes, omnes principatus
eorum, et qui fortior esse videbantur. Tunc
Romualdus gloriosus princeps, exivit foras urbem
Beneventi; subito irruit super barbarorum gens, et
proximavit exercitus Langobardi, et steterunt contra
exercitum barbarorum. Et tubis cecinerunt qui
erant cum Romuald. Et commota est terra a voce
utriusque exercitus, et fuit pugna commissa a mane usque
ad vespere. Et ceciderunt de barbarorum gens in illa
die quadraginta milia virorum. Florenti rex barbarorum
fuga capiens, a maritima perveniens, in nave
ascendit. Romuald vero princeps factus est fortis ut leo
in operibus suis, et erat sicut catulus leonis fremens
a pugna. Et persecutus est iniquos persequens eos,
et tradita est salus in manus ejus, et revertit in
urbem Beneventi; et nominatus est a plures gentes.
Fecit autem hisdem princeps Romuald ecclesia gloriosa
hubi prius Langobardi ad arbores adorabant,
in onore sancti Felicis; et hibidem corpus beati
Felicis deposuit, et alii sancti plures, et depincxit,
et deauravit; cujus memoria usque odie est. Genuit
autem isdem Romuald filios de Theuderada tres,
quarum primus vocitatur Aroaldo, secundo Maroaldo,
tertius Sycardus; ad ultimus Sikinolfus. Res
gesta que narro, temporibus Romuald, quo transportato
corpus apostoli sancti Bartholomei de India
superiore a Limparis insula pervenit. Ibique
aliquantos annos permansit. Qui nutu Dei veniens
Agarenorum gens, tota insula igne gladioque consumpta
a fundamentis murorum ejus diruta, sicque
pervenit ad lucellos hubi beatissimus apostolus
inerat. Quo confractus lucellos, ossa ejusdem apostoli,
ut scriptum est: « Dominus custodit omnia
ossa eorum; unus ex eis non conteretur (Psal.
XXXIII, 21). » Dominus autem in ipsa nocte apparuit
custodes ejusdem apostoli, dicens: « Vade, collige ossa
apostoli. » Qui duriose turbulenter dixit: « Eu me!
quantos annos in servitio ejus perduravit, quanta
accidentia mihi evenit. Modo diruta sunt omnia ossa
ejus, cum aliis ossibus miscuis; quomodo possum
meis ossibus agnoscere? » Que dixit eis: « Vide
ossibus flammeo radiantes inter aliis; ipse collige
diligenter. » Et quo ita factum est; collecta est
reliquie apostoli in sindone munda. Agareni est
consuetudo Apulie depopulare; que fama exiit, Romuald
exercitus direxit, ut custodiret portora et
maris limitis. Sicque pervenerunt Langobardi a
Lympares insula dosolatam, et viderunt hominem
Dei, et dixerunt: « Cujus merita hic veneratis? »
Et dixit eis: « Corpus beatissimi apostoli Bartholomei
ab Agarenis disfractus; modo Deo mire collectus
ab eo. Iterum veniunt Aggareni; nescio quid
faciam! » Ut audierunt, letantes nimia appreenderunt
Largobardi hominem cum venerabilem
corpus apostoli in nave suscepta, navigio ceperunt.
Et ecce classes navigium nimium Agarenorum approximavit.
Videntes Langobardis spes eorum esset
ablata, proni devota ante corpus apostoli projecerunt
se cum lacrymis, et dixerunt: « Sancte Bartholomee
apostole, si de periculis istis liberati fuerimus
et in pace reversi, in tuo nomine altare aureum
et argenteum, infra aecclesia sancte Dei genitricis
Marie patremus. » Ex quo dicto in oratione
levantes, tantos error tenebrosa ineest, ut nemo
inter Langobardos et Agarenos cernere non poterat.
Sicque gaudentes in Beneventi hurbem ingressi
sunt; de thesauro que coeperunt Romuald principis
deferunt. Cujus merita ipsius apostoli corpore et
signis usque in finem seculi hibidem permanet.
14.
Transacto namque tempore, glorioso princeps
migravit. Regnaverunt filii ejus pro eo, Arud et
Maroaldo fratribus, prudentis principis; separati
a fratris sui, in civitates Novecertus habitare
coeperunt, Sycardus et Sykinolfus puer in
hurbem Beneventi reliquerunt, et factus est
robor eorum in tota Apulie finibus. Radelgisi, patrueles
eorum, consilium perpetravit cum habitatoribus
civitate Novecertus, clam operabantur. Veniente
die pascalis epyphaniorum, noctu in aecclesiae
hujus civitatis trucidaverunt principis summi. Sycardus
princeps, audita morte fratri sui, recordatus
virtute patrum suorum, et Langobardorum gentis
sue, ostiliter congregatus, a Novecertus civitate
pervenit. | null | f5fa310c-a7e0-4d35-b0d6-4fe6d5ad66c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Civitas Novecertus magna et fortitudine
nimis; coeperunt Langobardi obsidere civitates, igne
gladio devastantes oppida eorum, et castre destructe
sunt. Munierunt civitates gyro per circuitu, ita ut
non possit habitator civitates Novecertis pre impetum
bellatores manus erigere. Et pugnaverunt Langobardi
adversus eos multis diebus. Et fecerunt machinas;
et misit Sycardus princeps legatos ad hurbem
Beneventi ad Sykinolfus puer, germano suo, ut
veniret ad se. Et exivit Sykinolfus princeps cum
multitudine, et percussit civitates Novecertus; et
trucidavit multos. Et comprehenderunt civitates, et
conbuserunt eas igne cum populos et mulieres; et
non remanserunt ex eas usque unus. Et subvertit
muros, et moeniae civitatis dissipavit a solo fundamentis.
Sycardus reversus est in civitates Lavellus.
Sycinolfus ingressus est in hurbem Beneventi, et
coeperunt judicare populo; et trucidaret impios.
Erat enim consilium Radelgysi vanum et pessimum,
et misit legatos ad hurbem Salernam ad Leo episcopus,
ut intimaret a Sycardo principe, ut Sykinolfus
puer transmittere a Salerna civitas, ut artis
litterarum instrueretur. Ex quo ita peractum est,
sicque petitio eorum adimpletum est. Regnavit
idem Sikinolfus in hurbem Salernem. Beneventani
unianimes tractans de interitu Sycardi principi,
miserunt nuntius ad Leo episcopus Salernitanos, ut
Sycinolfus oculos ejus eruere; ut principatus Beneventi,
in se ipsis exibere virtutem, Salernam hurbem
in sua potestatis percipere. Quo Leo episcopus
non hacquievit consilio eorum. Tunc unianimes
Beneventani perrexerunt a Labellus civitas; pacifice
verba Sycardi principi narrare coeperunt. Quo
princeps benigne suscepit eorum verba, honorifice
composuit. Tunc unus ex ipsis gladium arripuit,
percussoque principe, totum corpus ejus ferro
vastare coeperunt. Combusta hurbem Labellus, a
Beneventana hurbem regressi sunt. Et juraverunt
inter se, ut ultra non acquiescerent principis Sykinolfus.
Et surrexit Sykinolfus princeps, et huniversis
qui se conjuncxerat fratribus suis, et preliabantur
prelia magna, et dilatavit virtutem populo
suo Langobardo, et induit se loricam velut gigans,
et precincxit se arma bellica, et preparavit se ad
bellum. Et veniens a Beneventi hurbem; tunc infelices
Beneventani miserunt nuntius a Sycinolfus dicentes:
« Hii qui sunt homicides, manibus tuis damus;
terram enim potestati tue es! » Sykinolfus,
princeps Salernitano, fecit vindicta de fratre suo;
trucidati et suspensi de Beneventani numero quadraginta
sex. Victores a Salernam hurbem perrexit.
Et factum est irritum magnum inter Beneventos
et ejus succedentia, et Salernu et ejus succedentia,
et divisio usque in presentem diem ( #an.@# 712.)
15.
Liuprandus, rex Langobardorum, fecit pugna
cum Avarorum gens in Aquilegie partibus, et conculcavit
Aquilegia, et Benetia, necnon Sardinia insula,
et Corsica, et ampliavit regnum Langobardorum.
Quo rex factus vir christianissimus atque catholicus,
synodus factus canonicorum, cum episcopis
et clericis fidem sancte Trinitatis. Et rex Langobardorum
que antea disposita non sunt, mirifice
composuit. Regnavit hisdem rex honorifice annos
plures, et quietum est regnum Langobardorum et
Romanorum.
16.
( #An.@# 743.) Genuit autem isdem rex filios
duos; primus Rachisi, secundus Astulphus vocitatur.
Constituto Rachisi a patre suo regno, et
factus est rex Italico viventem patri ejus. Obiitque
Liuprandus rex ( #an. 744, Sept.@# ), accepit Rachisi
uxorem de hurbem Roma, nomine Tassia, et disrupit
lex paterna Langobardorum morgyncaph, et
mithio, que in suis legibus affixum est, non adimplevit.
Fecit autem donationes cartule Romane,
sicut ipsi Romani petierunt. Propter hoc Langobardi
irritati adversus Rachisi rex, et tractantes cum
Astulphus de regno ejus. Perrexit Rachisi rex a
Pinnensis urbe vetustatem consumpta, eratque hibi
abitatores Langobardo nomine Lupo, que sine heredibus
mortuus fuerat. Est autem constitutus in
legibus Langobardorum, ut Langobardus qui sine haeredes
mortuus fuerit, curtis regia succedat. Successit
Rachisi rex omnes facultates Luponi in sue
regie potestatis. Precata est Tassia regina a Rachisi
rex, viro suo, ut a montes Syraptis a monasterium
beati Silvestri ab orationes pergere cum ipso; quia
consuetudo Romanorum est, sepius venire. Acquievit
rex petitio uxori sue, veniens cum comitatu suo a
Seraptenas montes. Cumque properaret ad locum
hubi dicitur Ad arcum, tanta denique flagrantia naribus
ejus orta est, quanta numquam antea aut
postea naribus ejus adhibita non fuit; non tantum
regibus et regina, sed etiam a | null | 457cd506-405c-45df-8841-2f76ee649232 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cunctis Langobardis
sequentibus se. Intrantes in aecclesia juxta corpus
sanctissimi Nonnosi, cujus superius memoriam fecit,
non longe a corpus beati Silvestri, erat unus ex parasitibus
suis Langobardis, de genealogia Langobardo
de Beneventi hurbem, qui per hereditaria a
demonio sunt vexati, propter maledictionem que
beatissimus Barbatus episcopus imposuit, propter
Theodora uxoris Romuald principi, cujus superius
memoriam fecimus. Quo demon per hos ipsius Langobardo
clamare cepit: « O Nonnose, quid me perturbas?
modo non exeo hinc, quia per hereditaria
gentis iste succedemus. O Silvester episcope, virtus
tua me incendent; et si dehinc me ejicis, a Beneventi
hurbem regrediar a consanguinium istius. »
Quo dicto demon discerpens, exiens ab eo; propter
hoc vocati sunt ipsius genealogie Langobardi Beneventi
« tempta - demonium » usque in presentem
diem. Qui tanta gaudia in Rachisi rex et ejus conjux,
et cunctos sequacibus suis Langobardis inerat,
ut ferocitatem qui dudum abuerat, in umilitatem
gratie sunt conversi. Quantas lacrimas et orationes
Langobardi exorti sunt, et munera ibidem optulerunt,
narrare longum est. Rachisi rex et Tassia regina,
uxor ejus, per preceptum donationis in venerabilis
monasterium sancti Silvestri et beatissimi
Nonnosi curte unam, nuncupantem Ustriciano in
territorio Spolitino, in pago cujus vocabulum est
Pinnis, cum ecclesia in onore sancti Silvestri infra
ipsa curte constructa est, et omnibus adjacentiis, vel
appendiciis hibidem pertinentibus, vel aspicientibus,
sicuti Luponi ducis manibus suis detenuit. Mansit in
eo montes rex dies tres gratias agens Deo; a Spolitana
urbem regressus est. Langobardi furore accensi,
sicuti consuetudo gentis eorum, fronite unoque
animo Astulpho petierunt, ut frangerent donationes
cartule que Rachisi rex fecerat uti Langobardorum
deinceps non esset. Et petierunt Langobardi
Astulpho, ut conveniente cum episcopis,
abbatibus prepositis synodochiorum, et cum custodibus
ecclesiarum, in edictis legibus affigerentur.
Que jurejurans spopondit Astulphus, esset facturum,
si Langobardi regnum eis concedere.
17.
Coronatus est hisdem Astulphus in Mediolana
hurbem ( #an. 749. Jun.@# ), infra ecclesia sancti Ambrosii
episcopi, et electus est rex in mense Junius,
indictione 10. Tanta denique nequitia exarsit
suis temporibus, quanta numquam suis antecessoribus
repertum non est. Fecit synodum cum Valerius
archiepiscopus Ravenne civitatis et cum Conaldus
archiepiscopus Mediolane civitatis, et cum
jacentiis episcopis, abbatibus, judicibus, fidelibus
Langobardis in regno Italie permanentibus, fecitque
capitula sicuti Langobardi precati sunt; et in edictis
affigi precepit. Tunc surrexerunt viri Romani
scelerati, et intimaverunt Astulfu regi, ut venirent
et possiderunt Tuscie finibus et Romanum imperium
usurparent. Exaltatum est cor ejus non in
Deo, nec in onore ecclesiarum, sed in bella, in rapina,
et igne, et gladio. Venientes in Spolitinam
urbem, misit Robertus comes palatii a Savinensis,
ut via et portua custodiret, nec Romanis iter carperet.
Misit Grimualdu a Centucellensis, ut custodiret
vie finibus Romani et portua maris. Nuntius
misit a Terracina urbem, ut custodiret via maris et
terris, ut nec venundaret alicui Romanis, nulla rem
perciperet. Et ascendit Astulfus rex in campo Tiburtino
cum sex milia Langobardorum, et factus est
pavor magnus in Romanis. Fecerunt pactuatione
cum Tiburtina urbem, et cum Pristinem hurbem,
nec Romani nec colloquium nec amicitias cum eo
habentur. Incenderunt Langobardi ecclesiae sanctarum,
hubi corpora eorum quiescebant. Igne gladioque
vastantes tota Tuscia, civitas Nepesina in suo
dominio perdurantes; quantas nunc exarsit contra
Romanos, per singulos non possumus enarrare. Castra
Romanorum destructe sunt, monasteria et oppida
vastantes, nulla spem recuperande invenire
potuerunt. Erat pontifex in urbem Roma Stephanus
nomine, vidit se in tanta desolatione positus,
dixit: « Eum me, quid faciam? Regno Italico a multis
gentibus depressus; prius a Medis, et Lanis,
postmodum a Gallis, tertius a Gothi, quartus a Langobardis.
Qui in Italia possessio facta est, denique
a Zacharias magnus presul antecessoris meis, cujus
Deo auctore deservio; qui multis calamitatibus depressus,
a nefandis Langobardis vastata urbem,
destructa Tuscie finibus monasteria virorum hac
puellarum, basilicae sanctorum concremate sunt;
qui in exilio deputavit se ipsum propter opus ecclesiarum
Dei. A Pipinus quedam Francorum hi qui
Francia pervenit. Gaudebundus rex Pipinus et honorifice
suscipit, invitatis in Italia, ut gentis Langobardorum
sub suo dominio constitueret | null | 7cfceeb2-9b34-42ac-bf70-484fc498d914 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Qui Pipinus
cum Carlomagno regebat Francorum gens; quo ordine
et origine subtus hujus serie dicamus. Orta est
intentio inter Pipinus et Carlomagno de regno
Francorum; qui Zacharias papa a Carlomagno rogatus
est, ut de monasterio sancti Silvestri in monte
Syrapti per preceptum pontificalis jure perpetuo
concederetur. Quo pontifex summus libenti animo
concessit, et omnia adjacentia illius sicuti a priori
tempore constitutum est, jure affixum est constituit.
Datos legatos Pipinus et Carlomagno a Zacharia
papa, Astulfu regis, in Ticine civitatis repertas, omniaque
et qualiter peracta sunt innotescunt. Astulphus
rex Langobardorum nequissimus, nefandus et
callidus verba honorifice composuit, et omnia Pentapolim
et Tuscie finibus et quicquid a sancte Romane
ecclesie videtur illi restituit. Sed tamen a consuetudo
eorum maligna non declinaverunt. Inito
consilio cum episcopis et Deum timentes quod agere
debeant de persecutiones Langobardorum, si ad
Grecorum genere regnum Italicum et Romanum
imperium devolberet, et si a Francis in Italia ingredi
deberet. Sed melius est a nobis a Francis
que a Grecis dominio illorum subjaceret. »
18.
Robertus comes palatii Langobardo Savinensi
exiens, ergo pugnantis contra Romanos. Sicque
venit a Lubria civitates, que pugna conflicta cum
Romanos ceciderunt de Romanos vulgos et nobiles
plures. Robertus Langobardo constitutus erat in
campo, et abebat roborem. Quo presul in ecclesia
beati Petri apostoli, locutus est populo dicens: « De
celo autem adjutorium sit vobiscum; eligite vos ad
pugna cum Langobardis; nolite metuere! » Et habierunt
Romani contra Robertus Langobardo. Et
ecce exercitus Langoburdorum transiebat flubium
Lubrie. Romani persequentes contra ipsos, trucidati
et gladio interfecti de Langobardi fere ducentos,
et Robertus comes palatii trucidatus est; et Romanis
reversi sunt victores. Post hec sanctissimus papa
Stephanus via directum pro populo Romano et sancte
ejusdem ecclesie defensione, sicque in Francia
pervenit, in Aquisgranis palatio, ad adjutorium et
solacium querendo pro justitiis sancti Petri. Qui
Pipinus rex honorifice suscepit apostolicus; ad sanctum
Dionisium ibidem perrexerunt. Dixitque Pipinus
ad apostolicus: « Zacharias antecessori tuo intimavit
mihi per missos meos, Burgardus episcopus,
et Folradus cappellanus, de regibus in Francia
qui in illis temporibus non habentes regalem potestatem,
si bene fuisset aut non? Zacharias papa mandavit
me Pipino, melius mihi esset regem vocari,
qui potestatem aberet, quem illum qui sine regali
potestate manebat, ut non conturbaretur ordo, per
auctoritatem apostolicam. Ime Pipinus secundum
more Francorum electus sum a regem et
unctus per manus sancte memorie Bonifatii archiepiscopi,
et elevatus sum a Francis in regno Suesionis
civitatem. Ildericus vero Saxone, qui false rex vocabatur,
tonsoratus est et in monasterio missus. Carlomagnus
germano meo post mortem Caroli genitori
nostri divisimus regnum Francorum inter nos in locum
qui dicitur Pictavis. Eodem quoque anno
Carlomagno germano meo Alamanniam vastavit.
Tunc Carlomagno confessus est mihi Pipino
germano suo, quod voluisset seculum relinquere, et
in eodem anno nullum faceret pugna; sed honorifice
direxit eum cum muneribus. » Cumque auditis
hec apostolicus supradictus confirmavit Pipinus
unctione sancta in regem, et cum eo uncxit duos
filios ejus domnus Carolum et Carlomagnum in regibus
. Tunc Carlomagno Romam perrexit
ad limina apostolorum; post hec ad montem Syrapti
monasterium ingressus, ibique se totondit et
monachus effectus est.
18 *. Que et quanta gloria hibidem constituit,
modo audiamus. Videns quia laboriosus es et montes
fratribus insudanter, edificavit ad radicem montis
in loco hubi dicitur a Mariano, in onore sancti
Stephani martyris, et cunctis fratribus adhesit excepto
abbas, et aliquantis fratribus in usus monasterii
prioris reliquid. Fuit moratus in monasterio
sancti Stephani aliquantos tempus, nec ferebant
animo ejus in loco ejusdem. Quadam die iter peragens,
per agros ejusdem monasterii ad ecclesiam sancti
Andreae apostoli, juxta flumen ad investigandam
res aecclesiarum iter peragens subtus montes Grifianello,
et invenit castrum antiquum Aquarium, qui ad
radices montis Grifianello emanat aquas. Qui diutius
diligentissime prospexit, atque cuncta edificalia, que
ad opus monasterio conspexit, iterum ad monasterium
est reversus. Reperto itaque consilio a fratribus
de Bahiano castro, quomodo aut qualiter hedificandum
domum juxta castrum monasterium domni
principi apostolorum Petri, et sancti Benedicti, et
commemoratione sancti Andreae apostoli, usque in
presentem diem. Emit autem agrum superscriptum
vir Domini Karlomagno, curtem unam nunccupantem
sancti Viti, cum gualdo qui dicitur Corgitu.
Item | null | cc9b37df-487c-4727-9fba-2fc44e8bf1c1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
curtem sancti Gregorii, cum colonis et colones;
item curtem Petroniani, et Asiniani. Item curtem
sancti Heristi, et ejus adjacentia. Item fundum Fanianu
uncie sex; curtes Priscani, in quo est aecclesia
sancti Victoris, cum colonis et colone; cum
fundum Flabianello, Robelli, et fundum Corbiani;
fundum Magere cum appendiciis suis; fundum Cotteanum,
in quo est ecclesia sancti Benedicti sive
quibus aliis vocabulis nunccupatur, cum famulis et
famule ibidem residentibus, casinis, casale; fundum
Clarano, casale de Cerole, casale de Rufiano grasso,
cum colonis et colone; fundum Carpiniano, fundum
Cossanum, fundum Torritula, fundum Sentiani, tres
uncie, fundum Foliani, et fundum Bassanu cum
ecclesia sancti Valentini, cum famulis et famule;
fundum Aureliani; et sex uncie fundum Celedrani;
fundum Cecilianum, cum colonis et colone, fundum
Lauriani, fundum Grazzano, fundum Mariano cum
famulis et famule; fundum Foriano; et quattuor
uncie, fundum Terrentianello, fundum Marcelliano;
et fundum Pulbine, fundum Bersianu, et fundum
Grifiano, fundum Belgarolum; et sex uncie, fundum
Ofiani; et fundum Maturis, fundum Patinara, fundum
Montone cum famulis et famulabus suis, fundum
Salviani, fundum Cerbinarola, fundum Pattialis,
tres uncie Casaventoli, octo uncie, fundum
Antiqui, fundum Prisciani, fundum Quarazzanum,
fundum Pontinianu, fundum Catonianum, fundum
Ciminianu, fundum Matitianum, octo uncie fundum
Paonis, fundum Terlata, fundum Barbarica, fundum
Casa Crisciani, fundum Vallescura, fundum Rupiliano,
fundum Damiano, fundum Asterii, fundum
Martuniani, fundum Seriano cum aquimolis duos et
cella sancti Silvestri, fundum sancti Prosperii cum
vocabulo Cacahelli, fundum Munitioni, fundum Juniani,
fundum Proniani, fundum Mitiliani, fundum
Rusciani, fundum Plaga montes, fundum Polliano,
cum aecclesia sanctae Marie cum famulis et famule,
fundum Scatianum, fundum Cariano, fundum Maniano,
fundum Occisi; et sex uncie fundum Rutiliani.
19.
Denuo reclamatione a Pipino rege et filiis suis
Carolus et Carlomagno de Astulfus rex Langobardorum,
quantaque percussio exercet in sancta Romane
aecclesie et in populo Romano. Pipinus rex audita
hec verba apostolicis, contristatus est nimis propter
iter apostolicis, juratus dicebat: « Ego per memet
ipsum venio. » Bandus missus ex ore regis, in Franeorum
gens, et in Saxonia, in Aquitaniis partibus
et in Bajuvaria, et Squasconia, et Alamannia,
et in cuncte regnora ejus, ut omnes hostiliter Kalendas
Maias, in Langobardorum gens super Astulfus
rex. Carolomagno monacho, germano Pipini regis,
expleto monasterio sancti Andreae apostoli et omnia
que ad husus monasterii continet, videns suis moribus
cum gentis hac fratribus suis monasteriis non
essent conjunctum, recessit inde in Samnii
provincia, in Cassino montes, in monasterio sancti
Benedicti, hibique permansit. Audiens hoc Astulfus
rex Langobardo, que Pipinus rex Francorum con
Trasalpine gentis super se veniret. Que festinus
Astulfus rex a monasterium sancti Benedicti in montem
Cassini pervenit, postulans et deprecans ad abbas
hujus monasterii, et dona multa promittens, ut
Carlomagno monacho a Pipino rege germano suo
properaret, ad dissipanda consilia Stephani pape,
ut Francis in Italia ingredi non deberet. Accepta
benedictione abbati sui hac fratribus, libenti animo
perrexit, sicque in Franciam venit. Omnia qualiter
per ordinem a Pipino intimavit Carlomagno
monacho, Pipino rex noluit hacquiescere consilii
ejus. Pipinus rex apostolicas invitatione in Italia
iter peragens, justitia beati Petri apostoli querendo.
Astulfus rex Langobardorum supradicta justitia
vetando, clusas Langobardorum petiit, obbia
Pipini regis et Francis venit; et inierunt bellum
Francis cum Langobardi. Et retro Langobardi
fuga capta, auxiliante Domino beatoque Petro apostolo
intercedente, Pipinus rex cum Francis victor
extitit. Eodemque anno Stephanus papa reductus est
a sancta sede, per missos domni regis Pipini, Foldradus
episcopus et reliquis qui cum eo erat. Incluso
vero Astulfo rege in Papia civitate, justitia
sancti Petri pollicitus est faciendi. Unde rex Pipinus
obsides quadraginta receptos cum sacramenta, reversus
est in Francia. Carlomagno autem monachus
Bienna civitatem remansit, una cum Berta domna
regine; infirmus languebat dies multos, et hobiit
in pace. Dum prospexisset Pipinus rex, ab
Astulfus Langobardorum rege, ea non esset vera,
que antea promiserat de justitiis sancti Petri, iterum
cum missus apostolicis Stephani iter pergens in | null | 3597e3b2-6a43-4813-83a0-fdf46d02e2d7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Italia,
Papia obsedit, Astulfus rege Langobardorum
inclusit, magis magisque de justitiis sancti Petri
confirmavit, ut stabiles permaneret, quos antea promiserat,
et insuper Ravenna cum Pentapolim, et
omnem exarcatum conquisivit, et per precepto sancto
Petro tradidit. Ut per missos apostolicis, monasterium
sancti Andree apostoli nullus auderet aliquis
damnietatis adtingere aut violare. Et dum
reversus est Pipinus rex, cupiebat supradictus Astulfus,
nefandus rex, mentiri que ante pollicitus fuerat,
obsides dulgere, sacramenta rumpere; quadam die
venatione fecit, percussus Dei judicio vitam finivit.
20.
Inito consilio Langobardi, quomodo Francis
super se erueret, et levaverunt Desiderium in regem;
quomodo et qualiter postea dicamus. Videns Stephanus
papa ex omni parte victor esset, et gloria
dignitatis presule hac gentis Romane triumphans,
cepit hedificare domum ecclesiam, in onore sancti
Dionisii, Rustici et Heleutherii, in hurbe Roma,
juxta via Flamminea, et ereio, non longe ab
Agusto, juxta formas species decorata, sicut
in Francia viderat. Misit Constantinus imperator
de Constantinopolim regi Pipino cum aliis donis
organum, qui in Francia usque pervenit. Et rex
Pipinus tenuit placitum suum in Compendio cum
Francis, ibique Tassilo venit dux Bajuariorum in
basatico se commendans per manus, sacramenta
juravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum
manus imponens, et fidelitatem promisit regi Pipino,
et filio ejus Carulo et Carlomagno, sicut passus recta
mente et firma devotione per justitia, sicut bassus
domino suo esset deberet. Sic confirmavit supradictus
Tassilo, supra corpus sancti Dionisii, Rustici,
et Eleutherii, necnon et sancti Germani, atque sancti
Martini, ut omnibus diebus vite ejus sic conservaret.
Pipinus rex in Saxonia ibat, et firmitas Saxonia
ibat, et firmitas Saxonum per virtutem introivit,
in locum qui dicitur Simnia; et multa strages facte
sunt in populo Saxonum. Et tunc polliciti sunt contra
Pipinum omnes voluntates ejus faciendum, et
honores in placito suo praesentandum, usque in
equos tricentos per singulos annos. Natus est
Pipino regi filius, cui supradictus rex nomen suum
imposuit, ut Pipinus vocaretur sicut pater ejus. Qui
vixit annos duo, et in tertio defunctus est. Eodem
anno Pipinus rex Roma perrexit. Stephanus
papa et ejus clero cunctisque a sacris ordinibus
est concessus, et populo Romano in occursum regis,
cum ymnis et laudibus ad ecclesiam sancti Peregrini
advenerunt. Contemplatus est rex Pipino populo
Romano, et ejus acta, gaudebundus pervenit in ecclesia
apostolorum principi. Celebrataque ejus sollempnitatem
myssarum, quantaque largitus est elemosinarum
pauperum, et dona ecclesiarum, longum
est enarrare. Permansit rex Pipinum mense unum
in urbem Romam; egrotareque cepit domnus Stephanus
papa, dolore cordis metusque Pipinus rex
de nece apostolicis, die constitutique obiit. Conventoque
facto populi Romani, cum Pipino rex de Paulo,
germani Stephani pape, ut cathedre apostolice praeesset.
Electus est a populo Romano clero, et Pipino
rex, et populo Francorum, electus est in sacratissima
sedem beati Petri apostoli. Cunctaque ejus cives
Romana et Tuscie finibus, et cuncta Pentapolim,
et Gottiarum montes in ecclesia beati Petri
apostoli constituit. Gratias agentes Deo et apostolorum
principi, reversus est in Francia.
21.
Tunc Pipinus rex cernens Guaifarium ducem
Aquitaniorum, etc. #Sequuntur Annales Laurissenses
ann. 760, 761, 762. 763, usque:@# Pipinus . . . . . . . . . per
Legemodicas in Francia reversus est. Et facta est
gens valida. Iter perrexit Italia ad conferendi
Italico regno; tota hiemps in monasterio sancti
Andree apostoli, et sancti Silvestri confessoris
Christi, et sancti Stephani martyris hiemavit,
necnon et Tusciae finibus omnia res monasterii,
que a Carlomagno germano suo hempta fuerat, per
preceptum sui nominis constituit. Et crux Domini
que in suis cervicibus appendebat, in venerabilis
cenobio concessit, seu Beneventi principatus, et Salerni,
Capuaque, et tota Neapolim finibus, et quicquid
Campanie destitutum est, in suo sacramento
constituit. Et cuncta Pentapolim et omnia Tuscie
finibus apostolicis Pauli et suo jure concessit. Gratulanter
et gaudebundus in Franciam venit. Tunc
rex Pipinus abuit placitum suum in Warmacia,
et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit;
causa pertractabat mitissimus rex inter Wafarium,
et Tasilonem; quia Tasilo consanguineus ejus erat.
Tunc Pipinus rex missos suos dirigit ad Bajuaria | null | 0c866e46-15f8-43e8-8232-ffba764fd7ba | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a
Tasilo, et haec verba loquens eis: « Pipinus rex
Francorum misit nos ad te, ut innotescamus beneficium
et honorem, qualiter Pipinus rex constituit
tibi. Eo quod esset meus consanguineus tota Bajuaria
dedit tibi, et jurejurando fidem tuam pollicitus
es observandi. » Modo commotus facie regis videre
noluit. Tunc, etc., #ut in Ann. Laurissensibus an.
766, 767, 768, usque ad obitum Pippini.@# Hibique
diem hobiit, finivit octaba Kal. Octuber.
22.
Domnus itaque Adrianus natione Romanus
de regiones Via lata, ordo scrinii sancte Romane
aecclesie, electus est pontifex, a cuncto Romano populo,
in sede hac beatissimi apostolorum principis.
Oportet horiginem Francorum rex per genealogiam
nunccupare; qualiter ad apicem regni pervenerit
Karolus mitissimus rex, modo dicamus. Gens
Meroingorum, de qua Franci reges sibi creare soliti
erant. Fuit primus Pipinus, qui genuit filium ex
concubina nomine Carolus; hic primus Karolus est
advocatus. Qui Karolus genuit filios duos, Pipinum
et Karolomagno, qui tota Francia dominatum sibi
vindicantes oppressit. Mortuo itaque Karolus primus,
qui officio tantum cum Ildricus Saxone deponebatur,
Pipinus et Carolomagno germanis, velut hereditaria
Francia fungebatur. Hunc Pipinus et Karlomagno
summa cum eo concordia, divisum regnum
Francorum inter se, Carolomagno sancte conversationis
habitum inbutus, Pipinus per auctoritatem
apostolico susceptum Stephani pape rex efficitur.
Qui Pipinus genuit filios duos, Carolus et Carlomagno,
qui uncti sunt in regibus cum Pipino pater
eorum a Stephano papa; et mortuo idem Pipino,
successit Karolus, gloriosus mitissimus atque amabilis
rex, atque Karlomagno. Non post multum
tempus defuncto Carlomagno rex, uxor ejus et filii
cum quibusdam qui ex omatibus consentaneis in
Italia fuga petiit; sub Desiderio reges Langobardorum,
patrocinium se cum liberis suis, patrocinium
contulit. Karolus autem rex per consensum omnium
Francorum rex constituitur. Domnus itaque Adrianus
papa persecutione Langobardorum non ferens,
missos dirigit cum benedictione apostolica. Petrus
mare usque Masilia, inde terrenum usque ad domnum
Karolum pervenit. Invitando scilicet #ut Ann.
Lauriss. a. 773, usque@# pascha similiter in Roma.
Susceptum est itaque domnus Carolus rex honorifice
ab Adriano papa, et a cuncto Romano populo,
et in ecclesia beati Petri apostoli a scolis laudibus
est honoratus. Quanteque pestilentie, et lamentationibus
et vastationibus Langobardis populo Romano
proclamatum est, quis potuit enarrare. Accepta
itaque benedictione rex et absolutione beati Petri
apostoli domno Carolo, iterum a Papia venientem
ipsam civitatem cepit #etc. ut Ann. Lauriss. a. 774,
775, 776, 780, 781, multis tamen omissis, usque@#
Aquitania. Et inde revertendo domno Karolo regem
in monasterio sancti Andree apostoli cum uxore sua
Ildegarda regine, et cum omni comitatu suo, omnia
rebus ecclesiarum manasterii, que a Karolusmagno
patruelis ejus in prefatum monasterium concessit,
et monasterium sancti Silvestri, cum monte
Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano,
omniorum predia, per preceptum regalis sue regie
potestatis concessit, et dona amplissima hibidem
constituit. Accepta benedictione a venerabilis loco,
Mediolanis civitatem pervenit #etc. ut Ann. Lauriss.
a. 781, 783, 786, 787, 788, 794, plurimis tamen
omissis; anno 786 rationibus, quare Karolus iter
Italicum aggressus sit, addit:@# placitum habentis de
convenentiis eorum legibus Italie, que antecessor
eorum regibus dudum antea indictis eorum scripta
non esset; quod ita factum est. #Anno 796 pergit:@#
Nuntiatum etiam sibi Adriani pontificis Romani
hobitum, que in amicitiis precipuus habebat,
sic flevit hacsi fratrem, aut karissimum filium ammisisset.
Erat enim in amicitiis optime temperatus,
ut eas faciles ammitteret, et constantissime retineret.
Leo mox in loco ejus successit; misit legatos
cum muneribus ad regem, et claves etiam confessionis
sancti Petri, et vexillum Romane hurbis
eidem direxit. Thesaurum priscorum multa
seculorum prolixitatem collectum, domno regi
Karolo ad Aquis palatium misit; quo accepta, peracta
Deo largitori omnium bonorum gratiarum
actione. Idem vir prudentissimus atque largissimus
et Dei dispensator magna inde partem Romam ad
limina apostolorum, misit per Agilbertum dilectum
abbatem suum, misit. Porro reliquam partem optimatibus
clericis sive laicis, ceterisque fidelibus suis
largitus est munera. Rex collectis, etc., #excerpta
Annalium Laurissensium annorum 796 et 799 | null | 151fcab5-7a96-44f6-bcd6-baab83207635 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, usque:@#
Norlaude Saxonis in Bardengawi. . . . ibique redditus
Karli filii sui, expectans Leonem pontificem,
simili quod susceptum est, cum honore dimisit. Qui
statim profectus est Romam, et rex Aquisgrani
palatio suo reversus, cum honore summo Karolus
supradicto Leo sanctus papa in sede sanctissima
susceptum est. Fecitque rex Karolum, filium
Karoli, vindictam de Romani, et omnia Tusscie finibus
et Ravenue, Pentapolim, a summo pontifice constituit.
Monasterium sancti Silvestri in montem
Syrapti, et ecclesia sancti Stephani in Mariano per
preceptum in prephatum monasterium sancti Andree
constituit, et dona ampliaria fecit. Post hec domnus
Karolus ad Aquisgranis reversus est; medio Nobembrio
allatum est ei, etc., #ut Annales Laurissenses an.@#
804, donatum magni muneribus; et narravit domnus
Leo papa, quanta seditio civilis Romane contra
eum ejecerunt, et quomodo ablatum est res aecclesiarum;
audita et verba mitissimus imperator
conferens in corde suo. Tunc imperator per Bawaria
ire volentem #etc. ut Ann. Laurissenses usque@#
Mansitque apud eum dies 9; et sicut dictum et constitutum
est, inter ipsis Roma repediavit. Ordinata
omni et composita, que opus et necesse erat, sanctae
Romane aecclesie, et omni Tuscie finibus seu Pentapolim
Ravenne in apostolicis Leonem constituit.
Nam monasterium sancti Andree apostoli munitatem
concessit, et in edictis Langobardorum affigi
precepit; et exinde reversus est in Francia. #Sequuntur
excerpta Annalium Laurissensium annorum 805,
808, 810, 814, et Eginhardi Vitae Caroli, capp. 15,
16, usque@# pronuntiarent.
23.
Precepit rex fortissimus, ut classes navigium
Normanicum hedificantes, et navibus juxta
fluvium que de Gallia et de Germania septemtrionalem,
ut per omnes portus et flumina, ubicumque
naves stationibus tali munitio precepit. Ut per mare
Adriatica in provincia Benetie congregare precepit.
Deinde tota Italie tam Benetie quemque Quilegie
finibus, seu Ravenne, Ariminum, quamquam et
Ancone civitatibus, et cuncta litoris maris Adriatice,
usque ad Traversus congregare jussit. Et cuncta
maris Terrine, Eugenia, Corsica, Sardinia,
Pisani, Centucellensis, Rome, et quicquid Napulie
finibus omnium navigarum multitudo collectum est
ad Traversus, quantum deinceps usque in presentem
diem invenire potuit. Mitissimus vero rex, accepta
benedictione apostolicis Leoni, in sancto archangelo
ascendit, adorans et deprecans Deum, ut
iter suum in pace dirigeret. Que profectus iter inchoavit,
in monte Gangano pervenit; multa dona
hibi optulit. Qui per Neapolie finibus pergens, Kalabria
feriore usque ad Traversus pervenit: decies
centum et eo amplius passuum milibus lungitudine
porrigitur. Jussit fieri pontes super mares multitudinem,
omnes Francorum, et Saxonicum, et Bajuarium,
Aquitaniorum, Quassconicum, Pannoniorum,
Avarorum, Alamannium, Langobardorum, quorum
gentis multitudo nullus potest capere, ante se exire
precepit; molieruntque cuncte nationes terre Grecorum,
ut robor eorum pro nichilo computatus.
Collaudantes et benedicentes Deum, qui via recto
dirigit Karulo, servus Petri principis apostolorum.
Cum audissent Aaron reges Persarum, qui
exscepta India totum penetrabat Orientem,
talem fecit amicitiam et concordiam, ut eis gratia
ejus omnium qui in toto orbe terrarum erant, regnum
ad principum amicitia preponeret, solumque illum
honore hac munificentiam sibi colendum judicaret.
Ac deinde ad sacratissimum domini hac salvatoris
nostri Jesu Christi sepulchrum locumque
resurrectionis advenisset, ornatoque sacrum locum
auro gemmisque, etiam vexillum aureum mire
magnitudinis imposuit; non solum cuncta loca
sancta decoravit, sed etiam presepe Domini et
sepulchrum que petierant Aaron rex, potestatis
ejus ascribere concessit. Quanta vestes,
et aromata, et ceteras horientalium terrarum
opes ingentia, et dona Karulo concessit! Vertente
igitur, prudentissimus rex cum Aaron rex usque in
Alexandria pervenit. Sicque letificantes Francis et
Aggarenis, quasi consanguineis esset. Dimissoque
est Aaron rex a Karulo Magno in pace; in propria
sua est reversus. Rex piissimus atque fortis, ad
Constantinopolitano hurbem, Naciforus, Michahel,
it Leo, formidantes quasi imperium ei eripere
vellet, valde sub sceptu; quo cognito rex
formidine eorum, pactum et fedus firmissimum posuit
inter se, ut nulla inter partes cuilibet scandali
remaneret occasio. Erat enim semper Romanis et
Grecis Francorum suspecta potentia. Unde et illum
Grecum est ad proverbium: ΤΟΝ ΦΡΑΚΟΝ ΦΙΛΟΝ
ΕΧΙϞ, ΙΤΟΝΑ ΟΥΚ ΕΧΙϞ. Quod Latini dicunt: Francos
abeto amicos | null | 9f4af60f-dbe7-48ab-b0e0-f75ba44ac69c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Qui mox imperator cum quanta donis
et munera, et aliquantulum de corpore sancti
Andreae apostoli, ad imperatoribus Constantinopolim
accepto, in Italia est reversus. Roma veniens,
et dona amplissima beato Petro constituit, ordinataque
Urbe, et omnia Pentapoli, et Ravenne finibus
seu Tuscie, omnia in apostolici potestatibe concessit.
Gratias agens Deo et apostolorum principi, et
benedictione apostolica accepta, et a cuncto populo
Romano augusto est appellatus, simul cum ipso
pontifice usque ad montes Syrapti, ad monasterium
sancti Silvestri devenit. Deinde ad monasterium
sancti Andreae cum pontifice summo adest; qui rogatus
imperator ad pontifice, ut aliquantulum reliquiarum
de corpore sancti Andreae apostoli in hunc
monasterium consecrationis constitueret; cujus loco
positus est in hunc monasterium venerabile ecclesiae,
aput nos incognitum est. Victor et coronator
triumphator rex in Francia est reversus. Qui
cum tantus in ampliando regno et subjiciens esteris
nationibus sisteret, et in ejusmodi occupationibus
assidue versaretur. Qui longum per ordinem multum
est enarrare, nunc breviando adtingamus. Deinde
cum matris ortatus filiam Desiderii, etc., #excerpta
Vitae Caroli, capp. 18, 19, 20, 22, 30, 31 et 32 usque@#
anno, indictione sexta, quinta Kal. Februarias
( #an.@# 814).
Hos tibi versiculos ad laudem, maxime princeps,
Edidit eternam memoriamque tuam
Benedictus supplex famulus monaque, qui mentem benigna
Egregium extulit nomen ad astra tuum.
Hanc prudens gestam noris tu scribere lector.
24.
In hoc vero tempore missis domnus Loduicus
legatos suos renovandum Norbertum aepiscopus a
Leonem imperatorem Constantinopolim, amicitias
secum et predictum pactum confirmandum direxit.
Abitoque Aquisgranis, etc., #excerpta Annalium Laurissensium
annorum 814-824, 826, 827, 829; his
additis:@#
Anno 815: Inter haec quosdam primoribus
Romanorum . . . . . . . trucidatos. Erant enim numerum
Romanorum tricentos qui interfecti sunt in campo
Lateranensis. De majoribus erat enim papa Leo
quartus omnia Pentapolim atque Tusscie finibus in
pontificis constituit.
#Anno 819 ita habet:@# In quo multa de status ecclesiarum
et monasteriorum tractata atque ordinata
sunt. Legibus etiam capitula que dudum in edictis
scripta sunt affigi precepit. Quo perhacto--Ubelbi
comitis Judit duxit uxore.
#Anno@# 824: In cujus ( #papae@# ) locum duobus per
contentiones populi fuissent helecti, Eugenius archipresbiter
tituli sancte Savine; alius tamen quo nomen
superest facta est seditio Romane civilis inter
se, vincente parte nobilium parte subrogatus atque
ordinatus est.
#Annos 827 et 829 ita jungit:@# Legatus imperatoris
Romam venit, et helectiones populi qualis esset
examinavit. Ubi et missa sancti Martini, et festivitatem
beati Andreae apostoli, necnon et ipsum sacrum
sanctum dominicae nativitatis diem cum magna
letitia et exultatione celebravit.
Mense Februario conventus hibidem factus, in
Italia profectus est. Romaque ingressus, in ecclesia
apostolorum principis missarum sollempnitate
celebrata, Apuliae finibus adgressus est in civitatem
Bari; quattuor turres aedificari jussit. Quanta et
qualia naves maris Adriatice portantes ea que necessaria
sunt, Francorum scara in Bari civitas custodientes
Scalaoria inferioris et superioris, et
quicquid civitatis maritime posite sunt, ut Agaronicos
non vastarentur. Romani etenim imposuerunt
ad imperatore Loduicus Pius, unde memoria ejus
permanet usque in eternum. Imperator Loduicus in
tanta virtus in Italia estitit, ut sanguinium pontificis
Romani a legibus non potuisset erueret.
Abebat autem in palatio Lateranensis judices preordinati,
per singulos dies, a locus ubi dicitur a Lupa,
quod est mater Romanorum, ut populum Romani
per districtum placitum a dux Spolitinus, Aciprandum
nomine, discutiendum. Pontifex Gregorius
sancte sedis apostolice, quicquid a Constantinus imperator
concessa fuerat aecclesiastice, Lodoicus
imperator concessit. Monasterium sancti Benedicti
in monte Cassini in provincia Samnii, monasterium
sancte Dei genitricis semperque virginis Marie
in monte Acutiano territorio Sabinensis, et monasterium
domini Salvatoris territorio Reatino, juxta
montes Letiniano seu Bogiano, monasterium sancti
Silvestri in monte Syrapti cum monasterium sancti
Andreae apostoli, ad defensionis suis palatii imperator
kamere sue concessit. Et monitate legibus
insuper descriptis monasteriis in edictis legibus
Langobardorum affigi praecepit. Preordinata cuncto
regno Italia a Lothario filio suo, qui consortes suis
regni erat, constituit; benedictione accepta in ecclesia
apostolorum principis absolutionis apostolico,
in Francia est reversus. Et non post multos hos dies
hobiit ( #an.@# 840).
25 | null | eade3d2c-3993-4b47-ae16-5f185f971e1d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Unde crevit rumor inter filiis regis, Lotharius,
Pipinus, Loduicus, Carolus, et Carlomagno de
consortes regnora, et sortierunt regnum inter se;
inciperunt dividere da civitas Faucis quod est
vilicos inter mare Adriatica, et mare Terrina,
et usque in Aquitania; et divisus est populum Italico
vel Romano a Francorum imperium. Coeperunt
pugnare inter se reges Francorum; unde exiit fama
in Cordua, et in Africe tota Cartagine, ceperunt
reagere Sarracenis consilium maligno, ut regnum
usurparet, et ecclesia sancti Petri expoliare. Karolus
rex, filius Loduici Pii bone memorie, propter
quodam suis facinoris, quod nunc super est,
renuntiato regno fratribus suis, in monasterio sancti
Benedicti in monte Cassino sancte conversationis
abitus accepit. Tanta humilitas in eo concessit Dominus,
ut omnibus fratribus pedibus lavaret, ut
inter omnes minor se putabat. Saxonis inchoantes
preter discordiam, que erat inter Pipinus et Carlomagno
et Loduicum regibus; Lotharius vero, qui
agustus est appellatus, regno Italie regebat. Saxonis
cotidie preliantes, cepit exminuare regnum Francorum.
Mortuo idem Karlomagno, Saxonia in
Francia ingressi, ferro igneque vastantes, fecit Pipinus
rex amica causa cum Saxones. Loduicus
rex Aquitanie cum Saxonis pugnabat.
Aquitanii inter se conventicula facta. Unde ablatum
est regnum Aquitanie a Francis, usque in praesentem
diem
26.
Mortuo idem Lotharius ( #an.@# 855), successit in
regno Karolus, filius ejus, pro eo non multum
tempus ( #an.@# 846). Orta est persecutio Romani inter
se; exierunt viri scelerati, et legatos miserunt a rex
Babylonie, ut venirent et possidere regnum Italie.
Tanta denique Aggareni in Italia ingressi a Centucellensis
portus, sic impleverunt faciem terre, sicut
locuste velut segetem in campo. Tantos timor invasit
Romanos, ut nullos extra portas egredi; obsedita
est Roma, et civitas Leoniana appreensa, et
ecclesia sancti Petri capta et expoliata, et per monasteria
ipsius aecclesie aequos eorum stare precepit.
Versa est mater omnium ecclesiarum in opprobrium,
et omnis decore suo abstractum. Veniente
juxta altare barbari giro ballantes manibus. Arrepto
unus ex illi lanciola, in pectore vultum Domini in
absida depictum museo, non tantum museo dirrupit,
verum etiam materie confectionis transfudit.
Cepit emanere sanguis, sicut homo vivus fuisset in
corpore; unde in eternum permanet. Aparatio ejus,
ut superius diximus, destructe cuncte monasteriae
ejus, et ecclesiarum omnibus, civitas Leoniana;
facta est Tuscie provincia desolata, et civitates in
opprobrium, Romani afflicti merore apostolicus. Gregorius
hujus apostolicis sedis successerat ( #an.@#
847) inspiratus flamine sancto, cotidie confortantes
populo Romano in virtute Spiritu sancti, et consilio
inierunt, quomodo Deus omnipotens auferret feras
nationes barbarorum, et ecclesia sancti Petri apostoli,
qui est caput omnium ecclesiarum, a pestiferas
gentes erueret. Nuntius missus a Loduicus
rex ( #an.@# 816), filius Loduici pie memorie, ut
veniret et defenderet ecclesia sancti Petri, et Romanum
regnum. Ut sicuti a Pipino. et a Karulo, et
Loduicus pater ejus triumphum victoriae regnum
Italie erexerat, ita et ipse regnum Romanum in suis
pollicitationibus optineret. Non diutius moratus
Loduicus rex, cum Francis a Roma perrexit. Gregorius
papa legatos misit a Quido marchione, ut
veniret et succurreret civitatis Romane ecclesie
sancte, pro cujus amore Dominus sanguinem suum
fudit; et dona amplissima reciperet. Perrexit igitur
marchio Quido cum omni exarcatu gentis sue Langobardorum
in urbem Romam ingressi, ceperunt
pugna inciperet a pontes sancti Petri, et a portas
Sassie civitas Leoniana multis barbarorum gentis
interfecti sunt, per virtute sancti Petri; et pestifera
gentis inter se dicentes: « Quia vidimus sanguis
deus christianorum! » Facta est dispersio Agareni
et dux eorum, et mollierunt in se ipsis. Loduicus
rex venit ostiliter usque ad montes Malum,
hubi est ecclesia sancti Clementis, conspexit multitudo
eorum, formidare cepit cor ejus, quia non
erat cor ejus sicut pater ejus. Impetu fecerunt
Franci et concinnerunt tuba, et facta est voces
eorum et tube sicut tonitruum, maxime rumores
civitas Romane, et voces ecclesiarum. Venerunt
Francis ad arcus qui dicitur Militorum; quis potuit
numerari illa tribulatio? Loduicus rex veniente a
fossatagine non longe ab arco, levavit manus suas
contra Francis, ut Francis videntes, retro pedes
post se. Aggarenis inter | null | f404477f-367c-402f-aad0-f0618ff7f9ec | latin_170m_raw | null | None | None | None |
se irritantes, exierunt de
civitas Leoniana, et de ecclesia principis apostolorum,
irruerunt super Francos; quantis interfecti
sunt, nullus potuit numerari. Quido marchiones
et Romanum populum post eos interficiendum,
et Aggareni antecedentes et fugientes, sicque venerunt
a Centucellensis portus; verumtamen decima
partes ex eis non remansit. In nave ascensis Aggarenis,
cum omnis decore aecclesie sancte in mari
ingressi sunt. Quido marchiones cum suo comitatu,
Loduicus rex cum quantos Francis evaserat, in
Roma sunt reversi. Propter hoc populi Romani in
derisione abuerunt Franci, usque in odiernum diem.
Quido marchione accepta dona ampliissima et gratias
Romanum populum, in propria est reversus.
Loduicus rex in Papia civitas ingressus, regnum
fraudatum a Karulo neptus ejus ( #an.@# 875)
27.
Romani plus magis fraudulenter contra Francos
miserunt legationes a Palarmo, et Africe, ut
venirent et possiderent Italico regno. Tunc exierunt
Aggarenis gens quasi situle, et properantes venerunt
ad Amalvis, et repleverunt Calabria superiores,
veniente ad fluvium qui dicitur Garinganu,
apprehenderunt turres, et facta est eorum habitatio.
Ceperunt tota Campania ferro, igne vastare; territorio
Ciculano, et Savinensis, et civitas Narnienses,
et civitas Ortana, et civitas Nepisina, in suis dominiis
redacte sunt. Propter hoc amplius rex Francorum
in Italia non regnavit usque a presentem diem.
Regnaverunt Aggarenis in Romano regno anni triginta;
redacta est terra in solitudine, et monasteria
sancte sine laudes. Verumtamen propter peccata
populi. Sicut scriptum est: « De celo prospexit Dominus
super filios hominum omnes qui habitant
horbem. De preparato habitaculo suo (Psal. XXXII,
13). » Qui superius diximus, per curricula triginta
annorum usurpantem Agareni Romanum regnum
( #an.@# 904-911). Et in summa sedis sancte apostolice
preerat Sergius papa tertius. Cujus temporibus
ruina magna concuti in ecclesia patriarchio Lateranensis
sancti Johannis, qui appellatur Constantiniana,
a fundamentis est rupta; qui mox apostolicus
Sergius meliusque renovavit a fundamentis; quanta
donaria in oc patriarchio optulit in ipsius basilice,
a duobus lateribus ante altare, in picture renovationis
scriptum est.
28.
In Langobardorum gens civitatis Ticine preerat
rex. nomine Quido, cujus temporibus redactum
est regnum Langobardorum sue potestative regie
potestate ( #an.@# 888-894). Fecit idem Quido synodum
cum episcopis, et abbatibus, et cum fidelibus, Langobardis
capitulis legis, et in edictis affigi precepit.
Cujus temporibus horta est intentio inter Langobardos
et Francos de regno Italie; clauserunt Langobardi
clusas, et custodierunt vie Galliarum.
29.
Obiit Sergius papa nonus Kalendas Maias
( #an. 913, Oct.; 914, Apr.@# ). Successit in loco ejus
Lando natione Saviniensis; sedit in cathedra
sancte sedis apostolice menses sex; obiit. In loco
ejus successit Formosus. Renovavit Formosus
papa aecclesia principis apostolorum Petri, picture
tota; quanta et qualia intentio inter Romanos et
Formosus papa, modo taceamus. Obiit hisdem Formosus;
in loco ejus successit Johannes decimus
papa ( #an. 914 Apr.@# ). Consilio inito cum Albericus
marchiones de Sarracenis. In ipso tempore exivit
Akyprandus Reatino, et alii plures Langobardis, et
Savinensi, et preparaverunt se a pugna cum Sarracenis,
a moenie civitatis vetustate consumpta, nomine
Tribulana. Et conflicta pugna, intercedente
beato Petro apostolo, Sarracenis interfecti
sunt. Alia pugna est facta inter Nepisinos et Sutrinos
cum Sarracenis in campo de Baccani,
multosque Sarracenos trucidati sunt et vulnerati.
Audientes Sarracenis qui erat in Narnienses comitato,
Ortuense, et qui erant in Ciculi, preparaverunt
se omnes in unum ad dux eorum qui erat a fluvium
Garilianu, iter bastantes, maxime cognoscentes, in
se ipsis interitus eveniret. Ancxiebat cor Johannis
decimi pape cum Albericus gloriosus marchiones, et
collecta multitudo ostiliter venerunt a fluvium Garilianum.
Factus est Albericus marchio ut leo fortissimus
inter Sarracenos ( #an.@# 916). Audierunt Beneventani
prelium, exierunt Beneventum, et venerunt
ad turrem, et preliaverunt prelium magnum;
et contriti sunt Sarracenis a facie Romanorum; et
victores Johannes decimus papa, et Albericus marchiones,
honorifice susceptum Albericus marchio a
Romano populo. Erat hisdem Albericus marchio
elangiforme. Accepit una de nobilibus Romani, cujus
nomine superest, Theophilacti filia, non quasi uxor
sed in consuetudinem malignam. Genuit ex ea filium, | null | b756e0c9-28a1-4af3-9afe-e973e5faba63 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ab amore patris Albericus nomen imposuit; qualiter
huc Albericus pervenerit, postea dicamus. Renovavit
igitur Johannes decimus papa in Lateranensis
palatium tria mirifice composuit, picta decorate, et
versis ex utraque partes exarare studere jussit. Orta
est intentio inter matrem Alberici et papa, et separatum
est populum Romanum inter se. Erat denique
Petrus marchiones germanus suprascripti pape; talis
odium ex rixa inter Romanos et marchio, ut non in
urbem Romam ingredi deberet. Ingressus Petrus
marchio in civitas Ortuense, et in capite hujus civitatis
edificavit castrum firmissimus, et plus magis
seviebant Romani, et amplius Petrus marchio in
hurbem Roma non est ausus ingredi. Statimque
nuntius transmisit ad Ungarorum gens, ut veniret
et possideret Italia; quo peracto omnia Ungarorum
gens in Italia ingressi sunt. Simul cum Petrus marchio
in urbem Romam ingressus est. Ungarorum
gens depraedata tota Tuscia, igne, gladio consumpta,
multos populo simul cum femine, et quicquid manum
capere poterat asportaverunt. Cumque nullus
fuisset qui illorum impetum resistere potuisset, a
propria sunt reversi. Romani in ira commoti, unianimiter
ad palatium Lateranensis properantes, interfecto
Petrus marchio, ad apostolicos nullus adtingit.
Unde consuetudo per singulos Ungari Romanis
finibus depraedantur deinceps.
30.
Obiit Johannes decimus papa ( #an. 928. Mai.@# ).
Domna senatrix unde superius diximus, ordinavit
Johannes consanguineum ejus in sedem sanctissimus,
pro quo undecimus est appellatus ( #an. 931,
Mart.@# 20). Subjugatus est Romam potestative in
manu femine, sicut in propheta legimus: « Feminini
dominabunt Hierusalem (Isa. III, 4). » Iterum
autem venientes Ungari juxta Romam a porta sancti
Johannis, exierunt Romani et pugnaverunt cum
Ungarorum gens; et ceciderunt de nobiles Romani,
sicuti a portas ipsius ecclesie inumata requiescunt
( #an.@# 937?). Tunc Ungarorum gens venientes a civitas
Reatina, exivit foras Joseph Langobardo prudens,
cum ingentis exercitus Langobardorum; partes
interemit gladio, et partes vivos appreendit. Ungarorum
gens videns se ex omni partes impetum
gentis dimicaret, iter in propria sunt reversi, et
amplius in Italia pro depraedatione non sunt ingressi.
Veae populum Italico! quanta accidentia, quantaque
clade alienigene gentis in vos exercuit! Civitas
Leoniana, quem Centum Civilis construxit, capta
fuistis a Sarracenis et alienigene gentis; verum
etiam a Bajuariorum gens Galliarum, et a rege cui
nomen erat Arnulfus; ferunt namque quod a sellis
caballorum fuisset appreensa. In temporibus Johannis
decimi pape, cujus superius memoriam fecit,
visa sunt signa, qualiter in hunc libellum seriem
vocitatur. A diebus namque ejus demonstratum est,
que post futuris suis temporis adeptum est.
31.
Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi
nungentesimo vicesimo primo, indictione prima,
indictio nona, temporibus domni Johannis decimi
pape, in anno pontificatus illius septem, vise sunt
signa. Nam juxta hurbe Roma lapides plurimi de
celo cadere visi sunt. In civitate que vocatur Narnia,
tam diri ac tetri, ut nichil aliud credatur, quam de infernalibus
locis deducti essent. Nam ita ex illis lapidibus
unus omnium maximus est, ut decidens in
flumen Narnus, ad mensura unius cubitis super
aquas fluminis usque hodie videretur. Nam et ignite
facule e celo plurime omnibus in hanc civitate Romani
populi vise sunt, ita ut pene terra contingerent.
Alie cadentes juxta domum Theophilacti. Alie juxta
ecclesia sanctorum apostolorum Jacobi et Philippi,
que nos vocitamus sancti apostoli. Alie huc illucque
discurrentes. Similiter eodem tempore celum ardere
visum est, juxta Portum hujus hurbis, miliario ab
urbe Roma decem et octo. In qua videlicet flamma
tres simul columne vise sunt, in modum columpnarum
que nunc in edificiis locantur. In quibus tribus
columpnis tres columpne apparuerunt sedere,
unaquaque super columpna; e quibus una ex illis
elevatis alis extinguere cupiebat flamme, nec poterat.
Deinde secunda, et tertias, et necquicquam valuit;
nec multo post supervenientes una ex aliis partibus
expansis alis, et tam diu contra flamma alas exagitant,
quousque totam illa flamma extincxit. At vero
post haec juxta porta hujus civitatis que appellatur
Salaria, ante ecclesia scilicet sancte Susanne et
Cyriacis martyris, mulier quedam die dominico
mensis Martiis revertente ab ecclesia beati Petri
principis apostolorum de statione diei hujus mensis
decem et septem, in passione Domini coquens pulmentum.
Cumque primum | null | edc869bf-47d8-4cf9-9651-4c95292db079 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accepisset pulmentum
oleris commedit; deinde cupiens ollam tollere de
loco in quo posuerat, minime valuit. In que continebatur
pulmentum, ex milio factum. Cumque hoc
egrediens domum, lugere cepit vicinis et proximis
cognitum faceret; omnes currentes, nullus ex illis
qui venerunt eruere de marmore in quo sedebat.
Iterum atque iterum caterve populi hujus civitatis,
tam clerici, quam omnis cetus Romanorum utriusque
sexus, advenissent; nequaquam aliquis valuit
erueret. Sed ita adherebat vas illum marmori, hacsi
ex ipso marmore sculptum fuisset. Hoc autem factum
pene per quattuor horarum spatia, hab hora videlicet
nona usque ad nocte. Superque vas stantes, signum
crucis facientes, letanias per plurimas deprecantes
Deum, ut erueretur illum vas de loco in quo sedebat;
sed nec sic profuit. Novissime venientibus aliis clericis
facientibus similiter letanias, tunc unus ex illis
extensa manu facto signo Christi, dans orationes,
mox sublevatum vas illud inlesum. Simili modo in
ecclesia sancte Agathe que nuncupantur diaconia, in
vigilias ipsius martyra imagine lignea in qua depicta
erat vultum ipsius martyra veneranda, exiliens de
proprio loco in qua stabat, nexa funibus pena ora
una stetit, pendens rursum reversa est in proprium
locum. Deinde inclinata. non per modicam hora
velut jacens permansit, et iterum erecta est ut prius
fuerat. In aecclesia vero sancti Angeli, juxta flumen
Tyberis, in qua sita est aecclesia sancti Abbaciri et
Johannis, et sancte Barbare, fores ejusdem aecclesie
per totum ferme diem clausae fuerunt; ita nec violenter,
nec letaniis qui visus aliquis illo die reserare
potuisset. Alia autem die facta letania ac data oratione
patuerunt se ut primitus solite erant. Insequenti
igitur tempore visum est in forme bestie in
sublimi juxta aerem, quasi draco immanissimus; cui
longitudo cernebatur ab aecclesia sancti Eusebii juxta
macellum parvum pene ad portas Salaria, multi
cernentibus per maxima hora; deinde obducta nube,
nusquam comparuit. Cepit Roma in se ipsa merore
afflicta populi vexare.
32.
Mater Albericus principis Romani, legatos
mittens a Ticine civitatis ad Hugo quedam rex
Langobardo, ut sibi matrimonio copularet. Sic
adimpletum est ( #an.@# 932); nam post nuptias celebratas
in castro sancti Angeli rex cum regina ascendit,
cogitavit rex pessima, ut oculos Albericis previgni
sui erueret, et Romanum regnum in sua redigeret
potestatis. Cognita Albericis calliditatem regis, fides
spopondit cum Romanis; ceperunt tuba canere
maxime voces ecclesiarum, unianimiter loricis indutis,
resonabant terra voces eorum. Formidare cepit
cor regis una cum regina; in Langobardia est
reversus. Albericus princeps onmium Romanorum
vultum nitentem sicut pater ejus, grandevus virtus
ejus. Erat enim terribilis nimis, et aggrabatum est
jugum super Romanos, et in sancte sedis apostolice
( #an.@# 942-946). Electus Marinus papa non audebat
adtingere aliquis extro jussio Alberici principi.
33.
Recordatus est gloriosus princeps Albericus--credo
in virtute Spiritus sancti esset hac datum,
et hec difinitum--cepit esset cultor monasteriorum.
Aedificavit monasterium sancti Laurentii in agro
Verano, et monasterium sancti Pauli apostoli; rebus
vero monasteriorum, que ablata erant dudum a
pravis hominibus restituit. Audivit desolationis ex
monasterio sancti Andree apostoli, et sancti Silvestri
in monte Syrapti, que ab Agarenis captum fuerat,
maxime servitores hujus monasterii carnaliter vivant,
et rebus ecclesiarum in bassallatico a fidelibus
principis fuerat concessa. Astitit qui diceret: « Eum
me! quanta mala accidentia in monasterio sancti
Andreae adtingit, qui tam magnus dudum estitit, a
Karolo Magno hedificatum et mire compositum;
totis suis rebus et colonis ad nichilum redactus est! »
Hoc audiens Albericus gloriosus princeps, amplius
cogitare cepit. Erat denique Leonem venerabilem
presbyterum et medicus, sanctitate mire compositus,
cujus notitia princeps non est incognitus, statimque
ad se venire fecit ab aecclesia sanctorum Philippi et
Jacobi, et fecit eum fieri pater monasterii. Et misit
legatos suos nomine Leone, dicebatur a Romanis camorlingo,
ut omnes res monasterii cum colonis et
colone hibidem habitantibus et residentibus, cum
prephatum monasterium sancti Silvestri in monte
Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano,
et cum omnia illorum acjacentia in super descripto
monasterio sancti Andreae apostoli, et a Leonem
venerabilem abbatem investivit et restituit, sicuti a
prisco tempore fuerat concessus. Tanta gratia ei
contulit Deus Leone venerabilis abbati, modo | null | fccf4f5c-7170-4336-8a36-84ac6cdf1c6a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dicamus.
Edificavit castrum ex utraque partes monasterii,
et construxit tres turres ab introitus hujus monasterii,
firmus et stabilem perfecit. Cernens hoc
Albericus princeps, que libenti animo munera eis
optulit, et in suis sacris orationibus se commendans.
Addans eis monasterium qui dicitur Acutianum, qui
est in onore sancte Dei genitricis semperque virginis
Marie, territorio Savinense. Erat enim quedam
Campo abbas in hunc monasterio, cum fratribus
suis, lubricosus suis corporibus. Ita Leonem in
suis regimen erexit duobus annis. Emit enim iste
Leonem venerabilis abbas casalibus duabus territorio
Savinense fundum Similganum, hubi est ecclesia
sancti Clementi, uncie sex, fundum Tezzani, ubi est
ecclesia sancte Marie integro, fundum Villa lena,
fundum Peculiari integro, fundum Terrie integro,
fundum Carpiniani integro, fundum Graniani, hubi
est aecclesia sancti Andree apostoli, fundum Porcani
integro, fundum Agelli, uncie tres, fundum Calbiani
integro, fundum Antiscanii vinealis petie sex, toti in
massa de tocie petie de terra hubi dicitur a Saline,
tres petie de terra a fundum Antiscano a monumento
usque ad ripam, castri Summa villa, fundum Antiquum
cum aliis nominibus integro, fundum Casale
hubi est aecclesia sancti Valentini, cum fundum
Carpiniano, fundum Musiniano cum omnia sua adjacentia,
fundum Cazze integro, fundum Cesarnoni
integro, fundum Castellione, hubi est ecclesia sancti
Laurentii. Infra civitate Nepisina cella sancti Gratiliani
cum sua pertenientia, fundum Urbanella integro,
fundum Rotilgani, in territorio Nepisino valle
que dicitur Cupa, territorio Campaniano; infra cives
Roma non longe ab aecclesia sancti Apolenaris a
templum Alexandrini, cellam unam utilem, Aquintum
pratum unum optimum, a prata sancti Petri
hubi dicitur arcus Militorum pratum unum, in
saline in Artheula fila duabus. In massa de Septemiliana
territorio Savinense, da via domnica usque ad
flubium fundum Brutrucum terra et vineae, fundum
Ascletum omnia et in omnibus. In monasterio sancti
Andreae fecit in isdem monasterio ecclesia sancte
Marie, et conjuncxit cum cenobio. Renovavit a
fundamentis aecclesia sancti Andreae apostoli juxta
flumen. Renovavit aecclesia sancti Angeli in montes
Grifianello; estimo quod memoria illius in eternum
permanet.
34.
Ad Albericum principem vertamur articulum,
et qualiter a regibus terre Langobardorum seu Trasalpine
nullus robore suis temporibus in Romane
finibus non sunt ingressi. Genuit autem ex his principem
ex concubinam filium, imposuit eis nomen
Octabianus. Consilio emit Albericus principes, ut
de sanguine Grecorum imperatorum sibi uxore sociandam.
Transmissus Benedictus Campaniam a
Constantinopolim, ut perficeret omnia qualiter sibi
sociandos esset. Romani secundum consuetudinem
malignam consiliaverunt, ut principem occiderent;
que consilia eorum Albericus innotescit. Marinus
episcopus, et Benedictus episcopus cum alii ceteris
perpetrantes clamide, ut principes Albericus interficerent;
pessima conjurationes inter se fecerunt.
erat enim consilia eorum vanum. Abebat gloriosus
princeps sororibus senatrices, clamide inter se de
morte fratri sui tractantes. Tunc unam ex illis derelicto
consilio, quasi dolens ardore cordis sui, intimavit
principi germano suo, que et qualiter turbidinem
acciderent in cum. Qui mox princeps Albericus
appreensis super et scriptis episcopis, et alii ceteris
gladiatores, alii berberati, aliis gladiati, alii in carcerem
retrusi. Liberatusque est princeps ad seditio
Romani. Que posthaec cogitavit, ut de nobiles Romane
pulcherrime femine in ancillis potestatem
domui sue preesset, ut conjuge sue Grecorum genere
in aspectibus Grecorum in nuptialis diebus donaria
concedere; et sic adimpletum est. Non tantum de
hurbis Romae, sed etiam de Savinensis. Sic adimpletum
est; verumtamen ad thalamum nuptiis non
pervenit. Erat denique in sanctis sedis apostolice
Agapitus nomine. Post haec non multum tempus
gloriosus princeps languescere coepit. Qui festinus
ad ecclesiam principis apostolorum devenit, nuntius
transmissos per cunctos Romanos nobiles ad se
venire fecit; et omnes promiserunt fide per sacramentum,
ut Octabianus filium suum post mortem
Agapiti pape Octabianus papa eligerent. Ordinate
germane sue causa, et Octabiani filii sui, infra confessione
beati Petri apostoli, vita finivit ( #an.@#
946-955).
35.
Inter haec non multum tempus Agapitus papa
decessit ( #an. 956, Jan.@# ). Octabianus in sede sanctissima
susceptus est, et vocatus est Johannes duodecimi
pape. Factus est tam lubricus sui corporis, et
tam audaces, quantum nunc in gentilis populo
solebat fieri. Habebat consuetudinem sepius venandi,
non quasi apostolicus, | null | 938726b2-e23c-46fb-9356-ce347c279cf8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sed quasi homo ferus. Erat
enim cogitio ejus vanum; diligebat collectio feminarum,
odibiles aecclesiarum, amabilis juvenis ferocitantes.
Tanta denique libidine sui corporis exarsit,
quanta nunc possumus enarrare. Erat enim in
urbe Roma sancte Romane aecclesie Johannes diaconus
nomine, et Azzo protoscrinium, hodibiles erat
cum pontifices; propter crebro suis nequitiis
qualiter reges Saxones in Italia Romano regno, modo
vocitemus. Johannes diaconus et Azzo protocrinii
helecti sunt robusti; erat cor unum et anima
una inter se, ut magis ad morte subtraere pontifices
quam ad vitam, ut Romanum imperium in Saxonicum
regem concedere, ut aecclesie sancte in presulis
benigni preesset. Miserunt legatos ad Otto primus
Saxones regem, ut veniret et possideret Italia, et
Romanum imperium. Quo cognita calliditate, pontifex
appreensus Johannes diaconus, et Azzo protoscrinium,
manum abscidi precepit, cum quo brebe
scribebat, et Johannes diaconus nasum ejus abscidi
fecit. Qui per curricula temporum rotelando et
sepius iterando in Gallias et in Saxonicum regnum
Otto rex Saxone et Liutulfo filium ejus primus, in
Italia ingressi; et qualiter in accidentia Langobardorum
vel Liutulfo, modo non dicamus, et sic adbrebiando
regnum ad apicem modo adtingamus.
36.
Otto rex veniente Italico regno, tanta pene
multitudo gentis in Italia, que sic impleverunt faciem
terre, sicut situle. Habebat autem secum gentes
nationes, quorum lingue non agnoscebant gentis.
Insuper haec habebat gens que Guinula vocabantur
sarcinas, et carros, et machina portante. Erat
enim aspectus eorum orribilis, et curbis properantes,
carpentes iter, et ad prelium ut ferro stantes.
Omnibus vertentem igitur rex et pergentes per
regnum Italicum, ex utraque partes venientem in
urbe Roma. Adlatum est ei populus Romanus simul
cum pontifice, et honorifice susceptus, et in aecclesia
apostolorum principis missas celebrata, et laudibus
abstolis honorifice laudatus, et Augustus est appellatus,
factus est ergo Italico regno vel Romanum
imperium a Saxonicum regem subjugatum ( #an.
962, Febr.@# 2). De regibus Langobardis, et de Hubertus
marchiones, qualiter fuga capti a regno Italico
expulsi, modo sileamus. Otto rex robustus factus
est in regno, in Gallia est reversus. Iterum ad Roma
prope antes rex cum regina, Adelade nomine, coronati
astiterunt in aecclesia apostolorum principi;
multa dona transmiserunt per cuncte sancte aecclesie
Romane. Coepit denique crescere multe inopie
Italico regno, pestilentie famis igne gladioque vastante
Italia; boves, vaccas in terra corruerent;
redacta est terra in solitudine, magis magisque famis
valida pullularent ( #an.@# 963). Unde crevit lites magna
inter apostolicus et imperator, modo non dicamus.
Ceperunt Romani mollescere apostolicis, et factum
est ritum magnum, discordia inter apostolicus et
imperator; qualiter horta sit intentio, adbreviando
adtingamus. Apostolicus Johannes in Campanie partibus
secessit, relicta sedis apostolice propter metum
imperatoris. Romani magis sevientes inter se, petierunt
ad imperatorem, ut Leonem protoscrinium
papam eligerent. Placuit imperatori; helectus est et
in sede sanctissima est positus ( #Dec.@# 6). Ordinata
cuncta Tuscia, et Pentapolim finibus in aecclesia
apostolorum principis, et Leoni papa concessit, in
Gallia est reversus.
37.
( #An.@# 964.) Romani vero secundum consuetudinem
prisca, divisum est populum inter se, et advocatus
est Johannes papa de Campaniae finibus: cum
ingenti robore in Roma ingressus est; que appreensis
missus de imperatores et aliquantos Romanos
qui erant consentanei qui erant cum Leone papa,
Leone papa fuga capientes, in longinquis regionibus
secessit. Agunt namque, quod usque ad Trasalpine
montis ita properantes. Non post multos tempus imperator
cum ingenti exercitu simul cum apostolico
in Italia est reversus. Johannes papa audientes impetum
et furorem regis, relicta Roma iterum Campania
est ingressus. Romani inter se sevientes, volentes
nolentesque cruore in Benedictus subdiaconus
sancte Romane aecclesie helectus est, et ab scolis
est advocatus, et in sancte sedis apostolice preesse
fecerunt. Erat enim vir prudentissimus gramatice
artis inbutus, unde ad Romanum populo Benedictus
Gramaticus est appellatus. Audita imperator haec
scisma, iratus valde, et juravit per virtutem regni
sui, ut Romam civitas possideret ex utraque partes,
nisi Benedictus papa in sua redigeret potestati.
Tanta denique gentis Langobardorum, et Saxone,
et Gallearum gentes Roma circumdata est per gyro
curricula utrasque partes, ut nullus | null | 3807b99c-d72d-4c10-b86e-d85e9905d419 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
extra muros
egredi auderet. Facta ingens famis in Romanos
ignem et gladium, sicut scriptum est: « Sola vexatio
daret intellectum etiam et auditu (Jes. XXVIII, 19). »
Coeperunt mollescere inter se, ut virtutes que prius
habuerunt, ad nichilum redacti sunt. Unoque consilio
a minore usque ad maximum. Et necessitate
compulsi, compreenderunt Benedictus papa, et in
manus imperatoris illum dederunt; et dicebat ad
alterutrum: « Melius est, ut iste solus moriatur pro
omnibus, ut liberemur animo nostre a cruciatus
famis. » Imperator vero in exilio transmissus pontifex
in Saxonie partibus. Reversus est Leo papa in sede
sanctissima, et cuncto populo Romano laudibus est
honoratus. Erat enim gaudium magnum inter Saxonicum
regem et pontifices de Johannes duodecimi
pope; de accidentia illius et morte in libellum
episcopalem repperitur.
38.
Genuit autem isdem imperator Otto Saxone,
ab amore sui nominis Otto vocatur nomine. Coronatum
est autem hisdem Otto secundo a summo pontifice,
et sociatum est regnum patris sui ( #an. 967,
Dec.@# 25). Fecerunt autem hisdem imperatoris legem,
et conclusit in legibus Romanam legem et Langobardiam,
et in edictis Langobardorum affigi precepit
( #an. 968, Oct.@# 29). Statimque nuntius transmisit
in Constantinopolim, ut de sanguine regale suos
natos jungere. Erat autem hisdem imperatoribus
potestas firmissimas, et robor eorum in regno Italico.
Placuit verba imperator Grecorum; gaudebundus
effectus, aurum et argentum infinitum cum puella
transmiserunt in terra Romania, in ecclesia apostolorum
principi corona capitis impositis, et nuptias
celebrate, et laudibus decorata, imperatrix Romana
effecta est, et secundum Grecorum lingua Pyphanu
vocitabatur. In Saxoniaque pergunt cum magna
letitia ( #an.@# 972).
39.
Obiit hisdem Leo papa ( #an.@# 965). Johannes
episcopus Narniensis civitas electus in sede sanctissima;
propter hoc advocatum est Johannes tertio
decimi pape. Romani vero secundum consuetudinem
illorum malignam, ejectus papa de Lateranensis palatio,
alii percutiebant caput ejus, alii alapas in
facies ejus percutiebat, alii nautes nutis cruciabantur.
Sic cedentes et affligentes in Campanie finibus
inclusus, et dicebant Romanis inter se: #Ut
non veniant reges Saxones et destruat regnum nostrum,
et liberes nostre in captivitatem, intercedente
Petro apostolo!@# Cujus sedis exviduata remanserat.
Johannes papa fugatus de custodia in Marsorum regione,
et sic properantes ostiliter in Sabinensis est
ingressus, cum Tuscie finibus ad Roma est reversus:
et clero et populo Romano cum ymnis et laudibus
obviam ei precesserunt ( #an.@# 966). Et missa
celebrata in ecclesia sancti Petri, in palatio Lateranensis
ingressus. Sepius enim pontifex salutabat
populum; gaudebat cum Romanos, et epulabatur cotidie.
Puto quod dolose animo ejus injuriam sibi
vindicandam, turpiter vindicaret. Legatos missus
pontifex ab imperatoribus clamide in Saxonia, ut
veniret et defenderet sancte Romane aecclesie. Tanta
denique gentis Galliarum Italia sunt ingressi, quanta
nunc antea et postea non sunt inventi. Ve Roma!
quia tantis gentis oppressa et conculcata ( #an. 967,
Jan.@# ); qui etiam a Saxone rege apprcensa fuistis,
et gladiati populi tui, et robor tua ad nichilum redacta
est! Aurum et argentum tuum in illorum marsuppiis
deportant. Mater fuistis, nunc facta est filia;
quod habuisti perdidisti, expoliata es a virtute tua
prima, sub tempore Leoni papae, est conculcata a
Julius primus. Celsa tuarum triumphasti gentibus,
mundum calcasti, jugulasti regibus terre; sceptrum
tenebat et potestas maxima; a Saxone rege expoliata
et menstruata fortiter. Sicut per quidam sapientes
dicitur, et in storiis tuorum scriptum repperitur.
Dudum pugnasti exterorum gentibus, ex omni
parte superasti seculum a septemtrione usque ad
meridiem; a Galearum gentes usurpata, nimium
speciosa fuistis. Omnes tua moenia cum turris et pugnaculi
sicuti modo repperitur: Turres tuarum tricenti
octoginta una habuistis, turres castellis quadraginta
sex, pugnaculi tui sex milia octo centies,
portes tue quindecim. Ve civitas Leoniana! dudum
capta fuistis, modo vero a Saxonicum rege relicta!
Chronicon
1.
Pimenius presbiter voce clara dixit: « Deus
omnipotens, quomodo te non video, nec sic te audisset,
et verba maxime in Deum que tu abnegasti, Juliane
sacrilege et inpiissime. » Et jussit praecipitari
per medium pontis lapideum in fluvium cum uno
puerulo | null | dcfd3537-7823-4108-8aa1-c1509d9c2665 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui manibus suis traebat. Et non post multos
hoc tempore interea irruentibus in traGaleas
barbaris, Julianus impiissimus cesar cetum
in unum exercitum apud Vangionum civitatem, donativum
coepit erogare militibus. Ut est consuetudinis,
singulis recitabantur, donec a Martinus inventus
est; quem presentari sibi jussit. Quem
aloquitur dicens: « Numquid et pater tuus et vos
inscriptionem inter scolares aulas sub rege Constantio
militasti? » Cui vir Domini Martinus respondit
dicens: « Christi enim sum miles; mihi pugnare
non licet. » Ab hac vocem tirannus infremuit dicens:
« Non religionis gratia detractare militia! » Retrudi
ergo eum in custodia jubetur. Tunc consignans se
Martinus et in nomine Domini Jesu signo crucis, non
clippeo protectus a galea, ostium cuneo penetrabo
securus. Postera autem dies hostes legatos
de pacem miserunt sua omnia. Quo vir Domini
de persecutione tiranni liberavit. Quo Romae
reversus est augustus. Tanta denique nequitiae
temporibus suis extitit, quantum narrare non possum.
Coepit aecclesiae sanctorum claudere, et templa
idolorum patefacere, et rebus aecclesiarum in fisco
daretur. De qua re consilio facto cum apparitoribus
suis, de aecclesia sancti Silvestri in monte Sirapti et
de appendiciis suis, quod extruxit a fundamentis
aecclesiae hujus, et res ipsius aecclesiae in fisco daretur,
et quasi per hodium Constantini principi patrata
dextrueretur. Eodem vero tempore nutum Dei
omnipotenti surrexit bellum Persarum adversus impiissimus
imperator Julianus; ambulavit in Persida.
Qui cum ambulasset, quanta malitia insercuit
in beato Basilis archiepiscopus, modo taceamus. Qui
cum ambulasset usque ibidem pervenisset, pugnam
conflicta Romani cum Persida, victus tenetur Julianus
impiissimus imperator, et nimis afflictus a Persis;
quibus ipse Julianus decoratus est ab extremo
vertice usque ad ungulas pedum. Et corium ejus
dictus coccinum ibidem omni tempore regis Persarum
dum pacem haberet super corium Juliani sedentem
et congratulabantur. Regnavit autem Julianus
anni 2 et mense 8.
2.
Jobianus facto christianissimo imperator,
aperte sunt aecclesiae, et coepit religio christiana
gaudere. Regnavit ipse Jobianus menses 8. Damaxus
Rome episcopus fecit basylicam jux
theutrum sancto Laurentio, et alia basilica in
catecumba, ubi jacuerunt corpora sanctorum apostolorum
Petri et Pauli; in quo loco platomam ipsa,
ubi jacuerunt corpora sancta, versibus adhornavit.
Eodem vero anno post Axente morte Mediolani Ambrosio
episcopo constituto, omnis a fidem rectam
Italia convertitur. Ilarius episcopus Pictavis
moritur; Martinus episcopus successit. De quo apostolus
dicens: « Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi (II Cor. V, 19); » de quo voce dominica
loquitur: « Ego si exaltatus fuero, omnia traam
a me ipsum (Joan. XII, 32). » Damasus papa construxit
aecclesia sancti Silvestri in monte Serapti
cum omni studio, et quidquid rebus acjacentia ejus
abstracta fuerat, per perceptione constituit. Hanc
orante in basilica consecrationis beatissimi Silvestri
episcopi, et gratias agebat Domino, dicens:
Grates tibi reffero spes vita bonorum,
Qui mihi ritem donasti noscere sancta
Quem impius apostatam Julianus destruxit
Ac superare malos regni caelestis amore.
Fac rogo queso, Deus, sine me complere beata,
Et tua que cupio fac gaudia cernere sancta,
Omnipotens Dominus, qui constat machina mundi,
Qui caelum terramque regis, fulmina mittis,
Qui sine nulla vigent caelum terram creata,
Te caelum tellus, laudet te potens in evo;
Omnis te benedicat homo, laudet, versetur honore.
Namque tuis pedibus lapis est lacus ille probatus,
Atque Petrus tua dextera levans statuit super undas.
Et Israhelite quondam, te duces, superno
Vestigio sicco peragerunt marmora Rubra.
Sit tibi cum Patrem simul et cum Flamine sancto
Gloria, magestas, virtus per secla conpar.
Quo versos conposuit in lapide a corpore sancto.
Coeperunt multi nobiles Romani mundus relinquere
ad eundem prefata aecclesia quasi cebium sanctae
conversationis vitam ducere. Interea neque hoc
sileam de hujus apostolica gloria pretermittenda.
Quoniam quidem quamquam omnes apostoli ante
secla electi a Domino esse credantur, docente Apostolo:
« Qui elegit nos ante mundi constitutione, ut
essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes.
I, 4); » redemptor et salvator noster dominus Jesus
Christus antequam de interitus Satane triumphans,
victor exultans, penetraret regna polorum, sancta hujus
aecclesia, quam pretioso suo sanguines hacquisivit,
per beatos apostolos, et apostolicos viros Silvester
immobiliter muniens | null | 7a6c62a6-c248-4510-93d3-198d31287142 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fundavit, mirabiliter Constantinus
augustus corroborans solidavit, scilicet ut ipsa
inviolata semper et gloriosa maneret, et illorum
haedificatione nova et projenie plurimos filios
aggregaret.
3.
Que post haec acta sunt, Valens cum Gratiano,
Valentiniani fratri sui filius, anni 4. Valens
talem legem datam, ut monachi militare nolentes,
fustibus jussit interfici. Gens Hunorum et Guandalorum
divina accessisse cluse montibus repentina
rabie percita exarsit in Gothos; eosque sparsi
sunt, conturbati ab antiquis sedibus expulsi. Gothi
transit Danubium fugientes. A Valens augustos sine
armorum depositione suscepti, mox per Avarorum
gens maxima ducis fame ad rebellandum coacti
sunt. Victoque Valentis augusto, exercitum per Tracia
sese mittentes simul omnia cedibus incendiis
rapinisque fuderunt.
4.
Gratianos cum frater Valentiniano anni 6.
Theodosius augustus a Gratiano illa Sciticas gentes,
hoc est Alanos, Unos, et Gothos, magnis multisque
preliis vincit #etc.@#
5.
Arcadius augustus, fratres Theodosii, cum fratres
Honorio, anni 13. Gothi in Italia ingressi sunt;
qui prius Vandali atque Ilani, postmodum Gothi #etc.@#
6.
Honorius cum Theodosio minore fratri sui filio
anni 15. Alaricus rex Gothorum Romam invasit,
partemque ejus cremavit incendio, 9. Kalend. Sebtembrio,
anno conditionis 1164, hac sexto die quam
ingressus fuerat depredata urbem, ceperunt in regno
Italie ignis ferro devastare.
#Pagina 3' usque 6' scribitur Anastasius sub Nonnoso
praeposito monasterii sancti Silvestri monachus.
Miracula in monasterio sancti Silvestri. Lampas fracta,
orationibus@# « sana repperitur. Quo crevit famam per
universo Italico regno, etiam Gothi quam audaces sunt,
ejus ecclesiae nullo modo valebant adtingere. » #Alia
miracula.@# « Symmachus papa audiens de sancto viro,
totum agrum Transpaitano cum colonis et colone hibidem
abitantibus et residentibus per preceptionem hibidem
constituere in superscripta ecclesia. » #Pergit
auctor:@#
7.
Tempore illo de quo diximus, Theodoricus, rex
Gothorum, Symachum consulis ac patriciis Ravenna
trucidavit. Abebat autem Symachus filia una tantummodo,
nomine Galla, intra adulescentie tempore
marito tradita; in unius anni spatio ejus est morte
viduata. Qui dum fervente mundi copia ad iterandum
thalamum, et opes et aetas vocaret, eligit
magis spiritalibus nuptiis copulari Deo; in quibus a
luctus incipitur, sed ad gaudia eterna pervenitur. Hic
itaque omnes res suas quas patrimonium et matrimonium
hac maritis suis, cunctaque sacrarum aecclesiarum,
aedificare precepit. Abebat autem agrum
cum montem, qui vocitatur Campana, territorio Colinense
est posita; nam uno latere fines Cusiano, da
secundo latere ribos cum aqua qui dicitur Cava, qui
incole locis vocitantur Carba. Nam de tertio latere
rivos Grifianello vocatur. De quarto vero fluvium
magnum, de qua a fundamento juxta aqua parietinis
edificare jussit. Super cunc macerie murorum construxit
aecclesiam in onore sancti Andree apostoli
juxta ipso flumen. Et juxta ipsa ecclesia, portus qui
vocatur Bonus. Nam in agro Pontianello construxit
aecclesia in onore sancti Laurentii martyris et levite.
Qui dum agrum cum monte de Campana, cum ejus
affinibus in monasterium sancti Silvestri, qui dicitur
montem Serapti, per instrumentum cartarum constituit.
Edificavit autem ecclesia sancti Johannis
Baptiste juxta qui dicitur Tarega, territorio Nepesino
cum omnia sua rebus proprietatis in ecclesiis sancte
Dei genitricis semperque virginis Marie, domine
nostre, episcopatum Nepesine civitatis. Construxit
autem excellentissima Galla patricia ecclesie duabus
territorio Colinense, in onore principis apostolorum
Petri, basilica qui dicitur mater ecclesia, et alia qui
dicitur Ascuto, cum rebus omnium suarum pertinentes,
in integrum in episcopatum Nepesino constituit.
Item territorio Savinense, infra massa qui dicitur
Cornicle, que vulgo dicitur Septimiliana, basilica
in onore sancti Valentini aepiscopi cum omnia jacentia
ipsius ecclesie constituit in episcopatum Savinense,
qui edificatum est in civitate que dicitur
Forum novum. In superscripto territorio Sabinensis
aecclesias sancti Petri in Tarano cum sua omnia
jacentia, in prephatum episcopatum. Post expletum
opus Dei aecclesiarum constructio, et traditiones
venerabilium locorum, abjecto secularis habitum, ad
omnipotentis Dei servitium sese aput beati Petri apostoli
aecclesia in monasterio se tradidit. Ibique multis
annis simplicitatis cordis, atque orationibus dedita,
larga indigentiubs elemosinarum opera impendit.
Cumque omnipotens Deus pene jam mercede reddere
laboribus ejus decrevisset, cancri ulcera in mamilla
percussa est. Que dum nocte quadam hec eadem
jaceret infirmitatem fatigata, vidit beatum | null | 77fe11a1-eb54-4256-bd00-5ad5526da117 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Petrum
apostolum ante se. Eique dixit: « Quid est domine
meus? Dimissa sunt mihi peccata mea! » Cui ille
princeps apostolorum benigne adest vultus, inclinato
capite annuit dicens: « Dimissa sunt; veni! » As
igitur expletis, visio apostoli assistentis, et colloquentis,
ablatum est. Tertio autem die cum ea que
superius dictum est, defuncta est. Quod factum est,
nunc usque in eodem monasterio manet memoriam
ejus. Qui Gothorum tempore Alarico rex hec acta
sunt.
8.
Quo mortuo Alarico, successit in regnum Totilam
impiissimus rex Gothorum. In temporibus namque
ejus multa nequitie in regno Italie et in Romane
finibus subjugatum est. Quo in sancto Dei confessores
extorti, et verberati, et afflicti, pro Christo trucidati,
atque plures ecclesie in Italico regno destructe,
atque civitatibus a ferro, igne exuste sunt. Nam pontes
flubii Tyberinis vie Salarie, qui prius Albula
dicebatur, qui Tyberinus rex, filius Capis regis, a
quo flubium appellatus est Tyberis, et pontes constructus
a fundamentis ruere fecit. Justinianus Justini
uxore nepos Narsus, Rome patricius avocatus est,
et ab omni populo Romano helectus; forme erat
dissimilis, peritissimus erat in mentem. Vox ejus
melliflua, rectoque ad investigandum Romanum
imperium. Tunc surrexerunt viri scelerati de Romanis
finibus, cum Gothi laborantes et negotio tractantes
de interitus Narsi patricii, qualiter expulsus
et ejectus a Romano imperium.
9 Mortuo hidem Justiniano, successit in regno
Justinus minor. Narsus patricium Totilum, Gothorum
regem, Italia superaverat et occidit. Postmodum
Gothi regem non habuerunt in Italia.
#Sequitur narratio de Narsidis rixa cum Romanis,
de « Sufficia » Augusta.@# Johannes episcopus Romane
aecclesie pontifex, ecclesia apostolorum Philyppi
et Jacobi, quam prodecessor ejus Pelagius
ceperat fecit et dedicavit, que a fidelibus populi
« Sancti Apostoli » vocitant. #De Albuino Narside
in Italiam accito ex Bedae Chronico; pergitque:@#
Narsus vero patricius fecit amica causa cum Langobardos,
et ceperunt inter se pactum et convenientia
de regno Italico. Mortuo idem Albuin rex Langobardorum,
successit Rotharius rex, qui facti
sunt Narsus et Rotharius quasi germanis in regno,
et emerunt consilio, quomodo regno Italico a
Justini principe et ejus successoribus eripere posset.
Quem Rotharius rex, vir excellentissimus,
belligerrimus, factus est robustus, nullus ei similis
suis temporibus. Narsus dedit ei consilio de portora
que sunt in regno Italie, ut omnes eas destrueret;
et quo eam ita factum est, et absolutum
est regno Italico a jugo Constantinopolitane, ab illo
die deinceps amplius Romani dationes Grecorum
principem non solverentur. Narsus vero patricius
fecit aecclesia cum monasterium beati Pauli apostoli,
qui dicitur ad Aquas Salvias, reliquiae beati Anastasii
martyris adductae venerantur. Construxit pontem
flubii Tyberinus meliusque reformavit ab yma. Nam
cunctae aecclesie infra Romanam hurbem donaria
multa constituit, et conventum factum cum Rothario
rege, de Pentapolim, et de Tuscie finibus, quomodo
Constantinus sancte Romane ecclesie constituit,
sic eam immobilem permanere. Et accepto breviario
a Rothario regem in ecclesia beati Petri apostoli,
a Ticine civitatis Langobardi perrexerunt; factum
est regnum Italie habitatio Langobardorum. Unde accepit
eas Narsus monasterium Seraptis montis, et
donaria simul et rebus eique constituit, et factus
est pax inter Langobardos et Romanos, verumptamen
non multum tempus. Postea Roma per patricius
principabantur. Tiberius Constantinus
principem. Gregorius, apochrisarium sancte Romane
aecclesie in Constantinopolim missus, post
Romanus libros expositione in Job condidit; Euticium
ejusdem hurbis episcopus errasset, Tyberio
presentem correxit #etc. ex Beda.@#
10.
Mox efferam Langobardorum gens, de vagina
sue habitationis educta, in nostra cervice
crassata est. Atque umanum genus quod in hac
terra pre multitudine nimia quasi spisse segetis
more surrexeerat succisus aruit. Nam depopulate
hurbes, eversa castra, concremate aecclesie. Destructe
sunt monasteria virorum atque feminarum,
desolata ab omnibus predia, atque ab omni cultore
destituta in solitudine vacat terra. Nullus in hac
possessor inabitat, medactum est monasterium
montes Seraptis in solitudine, et cuncta ejus predia
destructa. Occupaverunt bestie loca, que prius multitudo
hominum tenebat, et quod in aliis mundi
partibus agatur ignoro. Rotharius rex Langobardorum,
lubricum suis corporis, et multum vinolentum,
fecit synodum cum episcopi, et dictis
legibus Langobardorum composuit, quomodo Langobardorum
in Italia cum | null | 0d3346b5-a40f-4093-b40b-7fd692e5cfcb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lege viveret. Sed eorum
prisco tempore gentilitatis non deserunt, quo Langobardi
more suo immolabant caput capre diabolo in
pugnantes hoc ei currentes per circuitum, et carmine
nefandos decantaret. Et qui hoc non hacquiesceret,
sine dubio interrogationis, capite punirentur.
Rotharius rex Langobardorum obiit, et appositus
est a Langobardis gentis sue Ravenne civitatis.
Sergius papa in sacrario beati Petri apostoli
capsa argentea que in angulo obscurissime diutissime
jacuerat, et in ea crucem diversis lapidibus
adornata, Domino revelantem, repperit. De qua tractis
quatuor petallis, quibus gemme incluse erant
mire magnitudinis, portione ligni salutiferi dominice
crucis interius reposita inspexit. Que ex tempore
illo annis omnibus in basilica Salvatoris que
appellatur Constantiniana, die exaltationis ejus ab
oni oscularetur atque adorarent populo. Gysulfus
rex Langobardorum, in primo regni sui
Benevento Campanie igne gladio captivitate vastavit.
Cumque non esset qui ejus impetum resisteret
apostolicus papa Johannes, qui Sergius successerat,
missis ad eum sacerdotibus ac donariis plurimis
humiversos redimeret captibos, atque hostes domum
redire fecit. Qui mira Deo favente tyrannus Gysulfus,
rex Langobardorum, a suis interfectus est.
11.
Ereberectus rex Langobardorum roboratus
est in regno, coepit curiose querere patrimonia
Alpium Cotiarum, multa nimis considerantes in
amore Petri principis apostolorum, quomodo ablata
esset a suis antecessoribus et quomodo pertinebat
apostolice sedes, sed a Langobardis multo tempore
fuerat ablata. Restituit juris ejusdem sedis, et hac
donationis aureis scriptam litteris Roma direxit.
Johannes preerat papa, qui inter multa operum inlustrium
fecit oratorium sancte Dei genitricis, opere
pulcerrimo, intra ecclesia beati Petri apostoli, ubi
dicitur a Veronice. Ereberectus rex Langobardorum,
audita eversionis monasterii sancti Silvestri in monte
Syrapti, repetitio facta a Johannes hujus apostolice
sedis, ut in suis regie potestatis detinere manibus,
ut quod haec ita actum est, restitutum est monasterium
cum omnibus suis rebus, et regimen
sanctae conversationis quiebit in pace, monasterium
cum Tuscie finibus.
12.
Mortuo itaque Ereberectus rex Langobardorum,
successit Liubrandus rex Langobardorum,
donatione patrimonii ulpium Cottiarum, quem
Ereberectus rex fecerat, ille repeterat, ammonitione
venerabilis pape Gregorio, qui Johannes successerat,
confirmavit. Liubrandus rex decessit imperio suo.
12*. Grimualdus rex successit in regno, Langobardorum
regni moderabat abenas. Ejusque filius
Romuald Samnitibus imperabat. Insignis sacerdos
Barbatus, nomine, ut prephatus sum, Redemptoris
nutum claruit, Beneventi actiones celebs miraculisque
coruscas. Is quoque diebus quamvis sacris
babtismatis unda Langobardi ablueretur, tamen prisco
gentilitatis ritum tenens, sicut bestiali mentem
degebant. Bestie simulacro que vulgo vipera nominatur.
Grimualdus rex, pater Romuald, sinodum
facto cum episcopi et judicibus Langobardis in civitatem
Mediolano, ante corpus beati Ambrosii, adjuncxit
lege in edictis que dudum Rotharius rex
constituit. Romuald rex flectebat colla, que debite
suo debebant flectere Creatori. Verum etiam non
longe a Beneventi moenibus quasi solempne die
sacra colebant arborem, in qua suspendentes corium #etc. usque@#
custodiunt, #ut in Vita sancti Barbati.@#
13.
Omnibus vero Langobardis in regno Italie,
relicto errore a Christi moderamine conversis, fide
sancte Trinitatis tenentes. Interea Gysa soror Romuald,
in Christi amore accensa, nullo modo a virile
amplexus satagebat. Eratque venustas, eleganti
forma, qui exiit fama pulchritudinis per huniversus
horbem. Devulgatum est enim Florenti, rex Palermitano,
pulchritudine ejus puelle; congregatique
barbarorum gens, Africe, Palarmo, et Babylonie,
classes nave impetum, navigioque certantibus,
ad Amalvis pervenerunt; quo terra coperuerunt
sicut locuste. Concite irritantes super
Beneventos urbem, et vidit Romuald exercitus
barbarorum, quia multi erant, et timuerunt nimis.
Et dixit Romuald ad Langobardos: « Exurgamus,
et ascendamus contra inimicos nostros. » Et dixerunt
Langobardi: « Non possumus ascendere adversus
tantum exercitus; melius est nobis refugium
nostre civitatis, et liberemur animas nostras, et
nuntios nostros dirigamus a Grimuald rex noster
patri tuo, et pugnemus adversus eos; nos enim
pauci sumus. » Et dixit Romuald: « Absit a nobis.
A diebus ex quo Alboin rex, noster antecessor,
Langobardos eduxit de Pannonia, talisscemodi non
est inventa inter Langobardos! Et si venit finis
nostre, moriamur cum robore pro patrie nostre; et
victorie patribus nostris non relinquamus! » Et
factus est luctus magnus in populus Langobardorum,
quia paucis erant; maxime | null | 597ed3f3-cc47-470b-907c-07eb53094c82 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
habitatores antique
Beneventani. Radelgisi, cognatos Romuald
principes, negotio pertractabant clam cum barbarorum
gens. Et ingemuerunt principes, omnes principatus
eorum, et qui fortior esse videbantur. Tunc
Romualdus gloriosus princeps, exivit foras urbem
Beneventi; subito irruit super barbarorum gens, et
proximavit exercitus Langobardi, et steterunt contra
exercitum barbarorum. Et tubis cecinerunt qui
erant cum Romuald. Et commota est terra a voce
utriusque exercitus, et fuit pugna commissa a mane usque
ad vespere. Et ceciderunt de barbarorum gens in illa
die quadraginta milia virorum. Florenti rex barbarorum
fuga capiens, a maritima perveniens, in nave
ascendit. Romuald vero princeps factus est fortis ut leo
in operibus suis, et erat sicut catulus leonis fremens
a pugna. Et persecutus est iniquos persequens eos,
et tradita est salus in manus ejus, et revertit in
urbem Beneventi; et nominatus est a plures gentes.
Fecit autem hisdem princeps Romuald ecclesia gloriosa
hubi prius Langobardi ad arbores adorabant,
in onore sancti Felicis; et hibidem corpus beati
Felicis deposuit, et alii sancti plures, et depincxit,
et deauravit; cujus memoria usque odie est. Genuit
autem isdem Romuald filios de Theuderada tres,
quarum primus vocitatur Aroaldo, secundo Maroaldo,
tertius Sycardus; ad ultimus Sikinolfus. Res
gesta que narro, temporibus Romuald, quo transportato
corpus apostoli sancti Bartholomei de India
superiore a Limparis insula pervenit. Ibique
aliquantos annos permansit. Qui nutu Dei veniens
Agarenorum gens, tota insula igne gladioque consumpta
a fundamentis murorum ejus diruta, sicque
pervenit ad lucellos hubi beatissimus apostolus
inerat. Quo confractus lucellos, ossa ejusdem apostoli,
ut scriptum est: « Dominus custodit omnia
ossa eorum; unus ex eis non conteretur (Psal.
XXXIII, 21). » Dominus autem in ipsa nocte apparuit
custodes ejusdem apostoli, dicens: « Vade, collige ossa
apostoli. » Qui duriose turbulenter dixit: « Eu me!
quantos annos in servitio ejus perduravit, quanta
accidentia mihi evenit. Modo diruta sunt omnia ossa
ejus, cum aliis ossibus miscuis; quomodo possum
meis ossibus agnoscere? » Que dixit eis: « Vide
ossibus flammeo radiantes inter aliis; ipse collige
diligenter. » Et quo ita factum est; collecta est
reliquie apostoli in sindone munda. Agareni est
consuetudo Apulie depopulare; que fama exiit, Romuald
exercitus direxit, ut custodiret portora et
maris limitis. Sicque pervenerunt Langobardi a
Lympares insula dosolatam, et viderunt hominem
Dei, et dixerunt: « Cujus merita hic veneratis? »
Et dixit eis: « Corpus beatissimi apostoli Bartholomei
ab Agarenis disfractus; modo Deo mire collectus
ab eo. Iterum veniunt Aggareni; nescio quid
faciam! » Ut audierunt, letantes nimia appreenderunt
Largobardi hominem cum venerabilem
corpus apostoli in nave suscepta, navigio ceperunt.
Et ecce classes navigium nimium Agarenorum approximavit.
Videntes Langobardis spes eorum esset
ablata, proni devota ante corpus apostoli projecerunt
se cum lacrymis, et dixerunt: « Sancte Bartholomee
apostole, si de periculis istis liberati fuerimus
et in pace reversi, in tuo nomine altare aureum
et argenteum, infra aecclesia sancte Dei genitricis
Marie patremus. » Ex quo dicto in oratione
levantes, tantos error tenebrosa ineest, ut nemo
inter Langobardos et Agarenos cernere non poterat.
Sicque gaudentes in Beneventi hurbem ingressi
sunt; de thesauro que coeperunt Romuald principis
deferunt. Cujus merita ipsius apostoli corpore et
signis usque in finem seculi hibidem permanet.
14.
Transacto namque tempore, glorioso princeps
migravit. Regnaverunt filii ejus pro eo, Arud et
Maroaldo fratribus, prudentis principis; separati
a fratris sui, in civitates Novecertus habitare
coeperunt, Sycardus et Sykinolfus puer in
hurbem Beneventi reliquerunt, et factus est
robor eorum in tota Apulie finibus. Radelgisi, patrueles
eorum, consilium perpetravit cum habitatoribus
civitate Novecertus, clam operabantur. Veniente
die pascalis epyphaniorum, noctu in aecclesiae
hujus civitatis trucidaverunt principis summi. Sycardus
princeps, audita morte fratri sui, recordatus
virtute patrum suorum, et Langobardorum gentis
sue, ostiliter congregatus, a Novecertus civitate
pervenit. Civitas Novecertus magna et fortitudine
nimis; coeperunt Langobardi obsidere civitates, igne
gladio devastantes oppida eorum, et castre destructe
sunt. Munierunt civitates gyro per circuitu, ita ut
non possit habitator civitates Novecertis pre impetum
bellatores manus erigere. Et pugnaverunt Langobardi
adversus eos multis diebus. | null | ec9361ef-f354-4ab1-89ee-41e433969c5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Et fecerunt machinas;
et misit Sycardus princeps legatos ad hurbem
Beneventi ad Sykinolfus puer, germano suo, ut
veniret ad se. Et exivit Sykinolfus princeps cum
multitudine, et percussit civitates Novecertus; et
trucidavit multos. Et comprehenderunt civitates, et
conbuserunt eas igne cum populos et mulieres; et
non remanserunt ex eas usque unus. Et subvertit
muros, et moeniae civitatis dissipavit a solo fundamentis.
Sycardus reversus est in civitates Lavellus.
Sycinolfus ingressus est in hurbem Beneventi, et
coeperunt judicare populo; et trucidaret impios.
Erat enim consilium Radelgysi vanum et pessimum,
et misit legatos ad hurbem Salernam ad Leo episcopus,
ut intimaret a Sycardo principe, ut Sykinolfus
puer transmittere a Salerna civitas, ut artis
litterarum instrueretur. Ex quo ita peractum est,
sicque petitio eorum adimpletum est. Regnavit
idem Sikinolfus in hurbem Salernem. Beneventani
unianimes tractans de interitu Sycardi principi,
miserunt nuntius ad Leo episcopus Salernitanos, ut
Sycinolfus oculos ejus eruere; ut principatus Beneventi,
in se ipsis exibere virtutem, Salernam hurbem
in sua potestatis percipere. Quo Leo episcopus
non hacquievit consilio eorum. Tunc unianimes
Beneventani perrexerunt a Labellus civitas; pacifice
verba Sycardi principi narrare coeperunt. Quo
princeps benigne suscepit eorum verba, honorifice
composuit. Tunc unus ex ipsis gladium arripuit,
percussoque principe, totum corpus ejus ferro
vastare coeperunt. Combusta hurbem Labellus, a
Beneventana hurbem regressi sunt. Et juraverunt
inter se, ut ultra non acquiescerent principis Sykinolfus.
Et surrexit Sykinolfus princeps, et huniversis
qui se conjuncxerat fratribus suis, et preliabantur
prelia magna, et dilatavit virtutem populo
suo Langobardo, et induit se loricam velut gigans,
et precincxit se arma bellica, et preparavit se ad
bellum. Et veniens a Beneventi hurbem; tunc infelices
Beneventani miserunt nuntius a Sycinolfus dicentes:
« Hii qui sunt homicides, manibus tuis damus;
terram enim potestati tue es! » Sykinolfus,
princeps Salernitano, fecit vindicta de fratre suo;
trucidati et suspensi de Beneventani numero quadraginta
sex. Victores a Salernam hurbem perrexit.
Et factum est irritum magnum inter Beneventos
et ejus succedentia, et Salernu et ejus succedentia,
et divisio usque in presentem diem ( #an.@# 712.)
15.
Liuprandus, rex Langobardorum, fecit pugna
cum Avarorum gens in Aquilegie partibus, et conculcavit
Aquilegia, et Benetia, necnon Sardinia insula,
et Corsica, et ampliavit regnum Langobardorum.
Quo rex factus vir christianissimus atque catholicus,
synodus factus canonicorum, cum episcopis
et clericis fidem sancte Trinitatis. Et rex Langobardorum
que antea disposita non sunt, mirifice
composuit. Regnavit hisdem rex honorifice annos
plures, et quietum est regnum Langobardorum et
Romanorum.
16.
( #An.@# 743.) Genuit autem isdem rex filios
duos; primus Rachisi, secundus Astulphus vocitatur.
Constituto Rachisi a patre suo regno, et
factus est rex Italico viventem patri ejus. Obiitque
Liuprandus rex ( #an. 744, Sept.@# ), accepit Rachisi
uxorem de hurbem Roma, nomine Tassia, et disrupit
lex paterna Langobardorum morgyncaph, et
mithio, que in suis legibus affixum est, non adimplevit.
Fecit autem donationes cartule Romane,
sicut ipsi Romani petierunt. Propter hoc Langobardi
irritati adversus Rachisi rex, et tractantes cum
Astulphus de regno ejus. Perrexit Rachisi rex a
Pinnensis urbe vetustatem consumpta, eratque hibi
abitatores Langobardo nomine Lupo, que sine heredibus
mortuus fuerat. Est autem constitutus in
legibus Langobardorum, ut Langobardus qui sine haeredes
mortuus fuerit, curtis regia succedat. Successit
Rachisi rex omnes facultates Luponi in sue
regie potestatis. Precata est Tassia regina a Rachisi
rex, viro suo, ut a montes Syraptis a monasterium
beati Silvestri ab orationes pergere cum ipso; quia
consuetudo Romanorum est, sepius venire. Acquievit
rex petitio uxori sue, veniens cum comitatu suo a
Seraptenas montes. Cumque properaret ad locum
hubi dicitur Ad arcum, tanta denique flagrantia naribus
ejus orta est, quanta numquam antea aut
postea naribus ejus adhibita non fuit; non tantum
regibus et regina, sed etiam a cunctis Langobardis
sequentibus se. Intrantes in aecclesia juxta corpus
sanctissimi Nonnosi, cujus superius memoriam fecit,
non longe a corpus beati Silvestri, erat unus ex parasitibus
suis Langobardis, de genealogia Langobardo
de Beneventi hurbem, qui per hereditaria a
demonio sunt vexati, propter maledictionem que | null | 66cbde13-d943-4f22-b7ed-0c1967b6ac47 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
beatissimus Barbatus episcopus imposuit, propter
Theodora uxoris Romuald principi, cujus superius
memoriam fecimus. Quo demon per hos ipsius Langobardo
clamare cepit: « O Nonnose, quid me perturbas?
modo non exeo hinc, quia per hereditaria
gentis iste succedemus. O Silvester episcope, virtus
tua me incendent; et si dehinc me ejicis, a Beneventi
hurbem regrediar a consanguinium istius. »
Quo dicto demon discerpens, exiens ab eo; propter
hoc vocati sunt ipsius genealogie Langobardi Beneventi
« tempta - demonium » usque in presentem
diem. Qui tanta gaudia in Rachisi rex et ejus conjux,
et cunctos sequacibus suis Langobardis inerat,
ut ferocitatem qui dudum abuerat, in umilitatem
gratie sunt conversi. Quantas lacrimas et orationes
Langobardi exorti sunt, et munera ibidem optulerunt,
narrare longum est. Rachisi rex et Tassia regina,
uxor ejus, per preceptum donationis in venerabilis
monasterium sancti Silvestri et beatissimi
Nonnosi curte unam, nuncupantem Ustriciano in
territorio Spolitino, in pago cujus vocabulum est
Pinnis, cum ecclesia in onore sancti Silvestri infra
ipsa curte constructa est, et omnibus adjacentiis, vel
appendiciis hibidem pertinentibus, vel aspicientibus,
sicuti Luponi ducis manibus suis detenuit. Mansit in
eo montes rex dies tres gratias agens Deo; a Spolitana
urbem regressus est. Langobardi furore accensi,
sicuti consuetudo gentis eorum, fronite unoque
animo Astulpho petierunt, ut frangerent donationes
cartule que Rachisi rex fecerat uti Langobardorum
deinceps non esset. Et petierunt Langobardi
Astulpho, ut conveniente cum episcopis,
abbatibus prepositis synodochiorum, et cum custodibus
ecclesiarum, in edictis legibus affigerentur.
Que jurejurans spopondit Astulphus, esset facturum,
si Langobardi regnum eis concedere.
17.
Coronatus est hisdem Astulphus in Mediolana
hurbem ( #an. 749. Jun.@# ), infra ecclesia sancti Ambrosii
episcopi, et electus est rex in mense Junius,
indictione 10. Tanta denique nequitia exarsit
suis temporibus, quanta numquam suis antecessoribus
repertum non est. Fecit synodum cum Valerius
archiepiscopus Ravenne civitatis et cum Conaldus
archiepiscopus Mediolane civitatis, et cum
jacentiis episcopis, abbatibus, judicibus, fidelibus
Langobardis in regno Italie permanentibus, fecitque
capitula sicuti Langobardi precati sunt; et in edictis
affigi precepit. Tunc surrexerunt viri Romani
scelerati, et intimaverunt Astulfu regi, ut venirent
et possiderunt Tuscie finibus et Romanum imperium
usurparent. Exaltatum est cor ejus non in
Deo, nec in onore ecclesiarum, sed in bella, in rapina,
et igne, et gladio. Venientes in Spolitinam
urbem, misit Robertus comes palatii a Savinensis,
ut via et portua custodiret, nec Romanis iter carperet.
Misit Grimualdu a Centucellensis, ut custodiret
vie finibus Romani et portua maris. Nuntius
misit a Terracina urbem, ut custodiret via maris et
terris, ut nec venundaret alicui Romanis, nulla rem
perciperet. Et ascendit Astulfus rex in campo Tiburtino
cum sex milia Langobardorum, et factus est
pavor magnus in Romanis. Fecerunt pactuatione
cum Tiburtina urbem, et cum Pristinem hurbem,
nec Romani nec colloquium nec amicitias cum eo
habentur. Incenderunt Langobardi ecclesiae sanctarum,
hubi corpora eorum quiescebant. Igne gladioque
vastantes tota Tuscia, civitas Nepesina in suo
dominio perdurantes; quantas nunc exarsit contra
Romanos, per singulos non possumus enarrare. Castra
Romanorum destructe sunt, monasteria et oppida
vastantes, nulla spem recuperande invenire
potuerunt. Erat pontifex in urbem Roma Stephanus
nomine, vidit se in tanta desolatione positus,
dixit: « Eum me, quid faciam? Regno Italico a multis
gentibus depressus; prius a Medis, et Lanis,
postmodum a Gallis, tertius a Gothi, quartus a Langobardis.
Qui in Italia possessio facta est, denique
a Zacharias magnus presul antecessoris meis, cujus
Deo auctore deservio; qui multis calamitatibus depressus,
a nefandis Langobardis vastata urbem,
destructa Tuscie finibus monasteria virorum hac
puellarum, basilicae sanctorum concremate sunt;
qui in exilio deputavit se ipsum propter opus ecclesiarum
Dei. A Pipinus quedam Francorum hi qui
Francia pervenit. Gaudebundus rex Pipinus et honorifice
suscipit, invitatis in Italia, ut gentis Langobardorum
sub suo dominio constitueret. Qui Pipinus
cum Carlomagno regebat Francorum gens; quo ordine
et origine subtus hujus serie dicamus. Orta est
intentio inter Pipinus et Carlomagno de regno
Francorum; qui Zacharias papa a Carlomagno rogatus
est, ut de monasterio sancti Silvestri in monte
Syrapti per preceptum pontificalis jure perpetuo | null | 8feb2d64-1d5e-4f06-96d3-f1192745f437 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
concederetur. Quo pontifex summus libenti animo
concessit, et omnia adjacentia illius sicuti a priori
tempore constitutum est, jure affixum est constituit.
Datos legatos Pipinus et Carlomagno a Zacharia
papa, Astulfu regis, in Ticine civitatis repertas, omniaque
et qualiter peracta sunt innotescunt. Astulphus
rex Langobardorum nequissimus, nefandus et
callidus verba honorifice composuit, et omnia Pentapolim
et Tuscie finibus et quicquid a sancte Romane
ecclesie videtur illi restituit. Sed tamen a consuetudo
eorum maligna non declinaverunt. Inito
consilio cum episcopis et Deum timentes quod agere
debeant de persecutiones Langobardorum, si ad
Grecorum genere regnum Italicum et Romanum
imperium devolberet, et si a Francis in Italia ingredi
deberet. Sed melius est a nobis a Francis
que a Grecis dominio illorum subjaceret. »
18.
Robertus comes palatii Langobardo Savinensi
exiens, ergo pugnantis contra Romanos. Sicque
venit a Lubria civitates, que pugna conflicta cum
Romanos ceciderunt de Romanos vulgos et nobiles
plures. Robertus Langobardo constitutus erat in
campo, et abebat roborem. Quo presul in ecclesia
beati Petri apostoli, locutus est populo dicens: « De
celo autem adjutorium sit vobiscum; eligite vos ad
pugna cum Langobardis; nolite metuere! » Et habierunt
Romani contra Robertus Langobardo. Et
ecce exercitus Langoburdorum transiebat flubium
Lubrie. Romani persequentes contra ipsos, trucidati
et gladio interfecti de Langobardi fere ducentos,
et Robertus comes palatii trucidatus est; et Romanis
reversi sunt victores. Post hec sanctissimus papa
Stephanus via directum pro populo Romano et sancte
ejusdem ecclesie defensione, sicque in Francia
pervenit, in Aquisgranis palatio, ad adjutorium et
solacium querendo pro justitiis sancti Petri. Qui
Pipinus rex honorifice suscepit apostolicus; ad sanctum
Dionisium ibidem perrexerunt. Dixitque Pipinus
ad apostolicus: « Zacharias antecessori tuo intimavit
mihi per missos meos, Burgardus episcopus,
et Folradus cappellanus, de regibus in Francia
qui in illis temporibus non habentes regalem potestatem,
si bene fuisset aut non? Zacharias papa mandavit
me Pipino, melius mihi esset regem vocari,
qui potestatem aberet, quem illum qui sine regali
potestate manebat, ut non conturbaretur ordo, per
auctoritatem apostolicam. Ime Pipinus secundum
more Francorum electus sum a regem et
unctus per manus sancte memorie Bonifatii archiepiscopi,
et elevatus sum a Francis in regno Suesionis
civitatem. Ildericus vero Saxone, qui false rex vocabatur,
tonsoratus est et in monasterio missus. Carlomagnus
germano meo post mortem Caroli genitori
nostri divisimus regnum Francorum inter nos in locum
qui dicitur Pictavis. Eodem quoque anno
Carlomagno germano meo Alamanniam vastavit.
Tunc Carlomagno confessus est mihi Pipino
germano suo, quod voluisset seculum relinquere, et
in eodem anno nullum faceret pugna; sed honorifice
direxit eum cum muneribus. » Cumque auditis
hec apostolicus supradictus confirmavit Pipinus
unctione sancta in regem, et cum eo uncxit duos
filios ejus domnus Carolum et Carlomagnum in regibus
. Tunc Carlomagno Romam perrexit
ad limina apostolorum; post hec ad montem Syrapti
monasterium ingressus, ibique se totondit et
monachus effectus est.
18 *. Que et quanta gloria hibidem constituit,
modo audiamus. Videns quia laboriosus es et montes
fratribus insudanter, edificavit ad radicem montis
in loco hubi dicitur a Mariano, in onore sancti
Stephani martyris, et cunctis fratribus adhesit excepto
abbas, et aliquantis fratribus in usus monasterii
prioris reliquid. Fuit moratus in monasterio
sancti Stephani aliquantos tempus, nec ferebant
animo ejus in loco ejusdem. Quadam die iter peragens,
per agros ejusdem monasterii ad ecclesiam sancti
Andreae apostoli, juxta flumen ad investigandam
res aecclesiarum iter peragens subtus montes Grifianello,
et invenit castrum antiquum Aquarium, qui ad
radices montis Grifianello emanat aquas. Qui diutius
diligentissime prospexit, atque cuncta edificalia, que
ad opus monasterio conspexit, iterum ad monasterium
est reversus. Reperto itaque consilio a fratribus
de Bahiano castro, quomodo aut qualiter hedificandum
domum juxta castrum monasterium domni
principi apostolorum Petri, et sancti Benedicti, et
commemoratione sancti Andreae apostoli, usque in
presentem diem. Emit autem agrum superscriptum
vir Domini Karlomagno, curtem unam nunccupantem
sancti Viti, cum gualdo qui dicitur Corgitu.
Item curtem sancti Gregorii, cum colonis et colones;
item curtem Petroniani, et Asiniani. Item curtem
sancti Heristi, et ejus adjacentia. Item fundum Fanianu
uncie sex; curtes Priscani, in quo est aecclesia
sancti Victoris, cum colonis et colone; cum
fundum Flabianello, | null | a6247372-37f3-46ce-bfae-2e7838da24e6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Robelli, et fundum Corbiani;
fundum Magere cum appendiciis suis; fundum Cotteanum,
in quo est ecclesia sancti Benedicti sive
quibus aliis vocabulis nunccupatur, cum famulis et
famule ibidem residentibus, casinis, casale; fundum
Clarano, casale de Cerole, casale de Rufiano grasso,
cum colonis et colone; fundum Carpiniano, fundum
Cossanum, fundum Torritula, fundum Sentiani, tres
uncie, fundum Foliani, et fundum Bassanu cum
ecclesia sancti Valentini, cum famulis et famule;
fundum Aureliani; et sex uncie fundum Celedrani;
fundum Cecilianum, cum colonis et colone, fundum
Lauriani, fundum Grazzano, fundum Mariano cum
famulis et famule; fundum Foriano; et quattuor
uncie, fundum Terrentianello, fundum Marcelliano;
et fundum Pulbine, fundum Bersianu, et fundum
Grifiano, fundum Belgarolum; et sex uncie, fundum
Ofiani; et fundum Maturis, fundum Patinara, fundum
Montone cum famulis et famulabus suis, fundum
Salviani, fundum Cerbinarola, fundum Pattialis,
tres uncie Casaventoli, octo uncie, fundum
Antiqui, fundum Prisciani, fundum Quarazzanum,
fundum Pontinianu, fundum Catonianum, fundum
Ciminianu, fundum Matitianum, octo uncie fundum
Paonis, fundum Terlata, fundum Barbarica, fundum
Casa Crisciani, fundum Vallescura, fundum Rupiliano,
fundum Damiano, fundum Asterii, fundum
Martuniani, fundum Seriano cum aquimolis duos et
cella sancti Silvestri, fundum sancti Prosperii cum
vocabulo Cacahelli, fundum Munitioni, fundum Juniani,
fundum Proniani, fundum Mitiliani, fundum
Rusciani, fundum Plaga montes, fundum Polliano,
cum aecclesia sanctae Marie cum famulis et famule,
fundum Scatianum, fundum Cariano, fundum Maniano,
fundum Occisi; et sex uncie fundum Rutiliani.
19.
Denuo reclamatione a Pipino rege et filiis suis
Carolus et Carlomagno de Astulfus rex Langobardorum,
quantaque percussio exercet in sancta Romane
aecclesie et in populo Romano. Pipinus rex audita
hec verba apostolicis, contristatus est nimis propter
iter apostolicis, juratus dicebat: « Ego per memet
ipsum venio. » Bandus missus ex ore regis, in Franeorum
gens, et in Saxonia, in Aquitaniis partibus
et in Bajuvaria, et Squasconia, et Alamannia,
et in cuncte regnora ejus, ut omnes hostiliter Kalendas
Maias, in Langobardorum gens super Astulfus
rex. Carolomagno monacho, germano Pipini regis,
expleto monasterio sancti Andreae apostoli et omnia
que ad husus monasterii continet, videns suis moribus
cum gentis hac fratribus suis monasteriis non
essent conjunctum, recessit inde in Samnii
provincia, in Cassino montes, in monasterio sancti
Benedicti, hibique permansit. Audiens hoc Astulfus
rex Langobardo, que Pipinus rex Francorum con
Trasalpine gentis super se veniret. Que festinus
Astulfus rex a monasterium sancti Benedicti in montem
Cassini pervenit, postulans et deprecans ad abbas
hujus monasterii, et dona multa promittens, ut
Carlomagno monacho a Pipino rege germano suo
properaret, ad dissipanda consilia Stephani pape,
ut Francis in Italia ingredi non deberet. Accepta
benedictione abbati sui hac fratribus, libenti animo
perrexit, sicque in Franciam venit. Omnia qualiter
per ordinem a Pipino intimavit Carlomagno
monacho, Pipino rex noluit hacquiescere consilii
ejus. Pipinus rex apostolicas invitatione in Italia
iter peragens, justitia beati Petri apostoli querendo.
Astulfus rex Langobardorum supradicta justitia
vetando, clusas Langobardorum petiit, obbia
Pipini regis et Francis venit; et inierunt bellum
Francis cum Langobardi. Et retro Langobardi
fuga capta, auxiliante Domino beatoque Petro apostolo
intercedente, Pipinus rex cum Francis victor
extitit. Eodemque anno Stephanus papa reductus est
a sancta sede, per missos domni regis Pipini, Foldradus
episcopus et reliquis qui cum eo erat. Incluso
vero Astulfo rege in Papia civitate, justitia
sancti Petri pollicitus est faciendi. Unde rex Pipinus
obsides quadraginta receptos cum sacramenta, reversus
est in Francia. Carlomagno autem monachus
Bienna civitatem remansit, una cum Berta domna
regine; infirmus languebat dies multos, et hobiit
in pace. Dum prospexisset Pipinus rex, ab
Astulfus Langobardorum rege, ea non esset vera,
que antea promiserat de justitiis sancti Petri, iterum
cum missus apostolicis Stephani iter pergens in Italia,
Papia obsedit, Astulfus rege Langobardorum
inclusit, magis magisque de justitiis sancti Petri
confirmavit, ut stabiles permaneret, quos antea promiserat,
et insuper Ravenna cum Pentapolim, et
omnem exarcatum conquisivit, et per precepto sancto
Petro tradidit. Ut per missos apostolicis, monasterium | null | d56041d0-056a-41ee-98cb-c95da9586718 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sancti Andree apostoli nullus auderet aliquis
damnietatis adtingere aut violare. Et dum
reversus est Pipinus rex, cupiebat supradictus Astulfus,
nefandus rex, mentiri que ante pollicitus fuerat,
obsides dulgere, sacramenta rumpere; quadam die
venatione fecit, percussus Dei judicio vitam finivit.
20.
Inito consilio Langobardi, quomodo Francis
super se erueret, et levaverunt Desiderium in regem;
quomodo et qualiter postea dicamus. Videns Stephanus
papa ex omni parte victor esset, et gloria
dignitatis presule hac gentis Romane triumphans,
cepit hedificare domum ecclesiam, in onore sancti
Dionisii, Rustici et Heleutherii, in hurbe Roma,
juxta via Flamminea, et ereio, non longe ab
Agusto, juxta formas species decorata, sicut
in Francia viderat. Misit Constantinus imperator
de Constantinopolim regi Pipino cum aliis donis
organum, qui in Francia usque pervenit. Et rex
Pipinus tenuit placitum suum in Compendio cum
Francis, ibique Tassilo venit dux Bajuariorum in
basatico se commendans per manus, sacramenta
juravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum
manus imponens, et fidelitatem promisit regi Pipino,
et filio ejus Carulo et Carlomagno, sicut passus recta
mente et firma devotione per justitia, sicut bassus
domino suo esset deberet. Sic confirmavit supradictus
Tassilo, supra corpus sancti Dionisii, Rustici,
et Eleutherii, necnon et sancti Germani, atque sancti
Martini, ut omnibus diebus vite ejus sic conservaret.
Pipinus rex in Saxonia ibat, et firmitas Saxonia
ibat, et firmitas Saxonum per virtutem introivit,
in locum qui dicitur Simnia; et multa strages facte
sunt in populo Saxonum. Et tunc polliciti sunt contra
Pipinum omnes voluntates ejus faciendum, et
honores in placito suo praesentandum, usque in
equos tricentos per singulos annos. Natus est
Pipino regi filius, cui supradictus rex nomen suum
imposuit, ut Pipinus vocaretur sicut pater ejus. Qui
vixit annos duo, et in tertio defunctus est. Eodem
anno Pipinus rex Roma perrexit. Stephanus
papa et ejus clero cunctisque a sacris ordinibus
est concessus, et populo Romano in occursum regis,
cum ymnis et laudibus ad ecclesiam sancti Peregrini
advenerunt. Contemplatus est rex Pipino populo
Romano, et ejus acta, gaudebundus pervenit in ecclesia
apostolorum principi. Celebrataque ejus sollempnitatem
myssarum, quantaque largitus est elemosinarum
pauperum, et dona ecclesiarum, longum
est enarrare. Permansit rex Pipinum mense unum
in urbem Romam; egrotareque cepit domnus Stephanus
papa, dolore cordis metusque Pipinus rex
de nece apostolicis, die constitutique obiit. Conventoque
facto populi Romani, cum Pipino rex de Paulo,
germani Stephani pape, ut cathedre apostolice praeesset.
Electus est a populo Romano clero, et Pipino
rex, et populo Francorum, electus est in sacratissima
sedem beati Petri apostoli. Cunctaque ejus cives
Romana et Tuscie finibus, et cuncta Pentapolim,
et Gottiarum montes in ecclesia beati Petri
apostoli constituit. Gratias agentes Deo et apostolorum
principi, reversus est in Francia.
21.
Tunc Pipinus rex cernens Guaifarium ducem
Aquitaniorum, etc. #Sequuntur Annales Laurissenses
ann. 760, 761, 762. 763, usque:@# Pipinus . . . . . . . . . per
Legemodicas in Francia reversus est. Et facta est
gens valida. Iter perrexit Italia ad conferendi
Italico regno; tota hiemps in monasterio sancti
Andree apostoli, et sancti Silvestri confessoris
Christi, et sancti Stephani martyris hiemavit,
necnon et Tusciae finibus omnia res monasterii,
que a Carlomagno germano suo hempta fuerat, per
preceptum sui nominis constituit. Et crux Domini
que in suis cervicibus appendebat, in venerabilis
cenobio concessit, seu Beneventi principatus, et Salerni,
Capuaque, et tota Neapolim finibus, et quicquid
Campanie destitutum est, in suo sacramento
constituit. Et cuncta Pentapolim et omnia Tuscie
finibus apostolicis Pauli et suo jure concessit. Gratulanter
et gaudebundus in Franciam venit. Tunc
rex Pipinus abuit placitum suum in Warmacia,
et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit;
causa pertractabat mitissimus rex inter Wafarium,
et Tasilonem; quia Tasilo consanguineus ejus erat.
Tunc Pipinus rex missos suos dirigit ad Bajuaria a
Tasilo, et haec verba loquens eis: « Pipinus rex
Francorum misit nos ad te, ut innotescamus beneficium
et honorem, qualiter Pipinus rex constituit
tibi. Eo quod esset meus consanguineus tota Bajuaria
dedit tibi, et jurejurando fidem tuam pollicitus
es observandi. » Modo | null | 04890535-1683-4102-a6a0-d39a9c6fdf41 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
commotus facie regis videre
noluit. Tunc, etc., #ut in Ann. Laurissensibus an.
766, 767, 768, usque ad obitum Pippini.@# Hibique
diem hobiit, finivit octaba Kal. Octuber.
22.
Domnus itaque Adrianus natione Romanus
de regiones Via lata, ordo scrinii sancte Romane
aecclesie, electus est pontifex, a cuncto Romano populo,
in sede hac beatissimi apostolorum principis.
Oportet horiginem Francorum rex per genealogiam
nunccupare; qualiter ad apicem regni pervenerit
Karolus mitissimus rex, modo dicamus. Gens
Meroingorum, de qua Franci reges sibi creare soliti
erant. Fuit primus Pipinus, qui genuit filium ex
concubina nomine Carolus; hic primus Karolus est
advocatus. Qui Karolus genuit filios duos, Pipinum
et Karolomagno, qui tota Francia dominatum sibi
vindicantes oppressit. Mortuo itaque Karolus primus,
qui officio tantum cum Ildricus Saxone deponebatur,
Pipinus et Carolomagno germanis, velut hereditaria
Francia fungebatur. Hunc Pipinus et Karlomagno
summa cum eo concordia, divisum regnum
Francorum inter se, Carolomagno sancte conversationis
habitum inbutus, Pipinus per auctoritatem
apostolico susceptum Stephani pape rex efficitur.
Qui Pipinus genuit filios duos, Carolus et Carlomagno,
qui uncti sunt in regibus cum Pipino pater
eorum a Stephano papa; et mortuo idem Pipino,
successit Karolus, gloriosus mitissimus atque amabilis
rex, atque Karlomagno. Non post multum
tempus defuncto Carlomagno rex, uxor ejus et filii
cum quibusdam qui ex omatibus consentaneis in
Italia fuga petiit; sub Desiderio reges Langobardorum,
patrocinium se cum liberis suis, patrocinium
contulit. Karolus autem rex per consensum omnium
Francorum rex constituitur. Domnus itaque Adrianus
papa persecutione Langobardorum non ferens,
missos dirigit cum benedictione apostolica. Petrus
mare usque Masilia, inde terrenum usque ad domnum
Karolum pervenit. Invitando scilicet #ut Ann.
Lauriss. a. 773, usque@# pascha similiter in Roma.
Susceptum est itaque domnus Carolus rex honorifice
ab Adriano papa, et a cuncto Romano populo,
et in ecclesia beati Petri apostoli a scolis laudibus
est honoratus. Quanteque pestilentie, et lamentationibus
et vastationibus Langobardis populo Romano
proclamatum est, quis potuit enarrare. Accepta
itaque benedictione rex et absolutione beati Petri
apostoli domno Carolo, iterum a Papia venientem
ipsam civitatem cepit #etc. ut Ann. Lauriss. a. 774,
775, 776, 780, 781, multis tamen omissis, usque@#
Aquitania. Et inde revertendo domno Karolo regem
in monasterio sancti Andree apostoli cum uxore sua
Ildegarda regine, et cum omni comitatu suo, omnia
rebus ecclesiarum manasterii, que a Karolusmagno
patruelis ejus in prefatum monasterium concessit,
et monasterium sancti Silvestri, cum monte
Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano,
omniorum predia, per preceptum regalis sue regie
potestatis concessit, et dona amplissima hibidem
constituit. Accepta benedictione a venerabilis loco,
Mediolanis civitatem pervenit #etc. ut Ann. Lauriss.
a. 781, 783, 786, 787, 788, 794, plurimis tamen
omissis; anno 786 rationibus, quare Karolus iter
Italicum aggressus sit, addit:@# placitum habentis de
convenentiis eorum legibus Italie, que antecessor
eorum regibus dudum antea indictis eorum scripta
non esset; quod ita factum est. #Anno 796 pergit:@#
Nuntiatum etiam sibi Adriani pontificis Romani
hobitum, que in amicitiis precipuus habebat,
sic flevit hacsi fratrem, aut karissimum filium ammisisset.
Erat enim in amicitiis optime temperatus,
ut eas faciles ammitteret, et constantissime retineret.
Leo mox in loco ejus successit; misit legatos
cum muneribus ad regem, et claves etiam confessionis
sancti Petri, et vexillum Romane hurbis
eidem direxit. Thesaurum priscorum multa
seculorum prolixitatem collectum, domno regi
Karolo ad Aquis palatium misit; quo accepta, peracta
Deo largitori omnium bonorum gratiarum
actione. Idem vir prudentissimus atque largissimus
et Dei dispensator magna inde partem Romam ad
limina apostolorum, misit per Agilbertum dilectum
abbatem suum, misit. Porro reliquam partem optimatibus
clericis sive laicis, ceterisque fidelibus suis
largitus est munera. Rex collectis, etc., #excerpta
Annalium Laurissensium annorum 796 et 799, usque:@#
Norlaude Saxonis in Bardengawi. . . . ibique redditus
Karli filii sui, expectans Leonem pontificem,
simili quod susceptum est, cum honore dimisit. Qui
statim profectus est Romam, et rex Aquisgrani
palatio suo reversus, cum honore summo Karolus
supradicto Leo sanctus | null | a0007531-8b34-4152-a32b-26baf48e0f18 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
papa in sede sanctissima
susceptum est. Fecitque rex Karolum, filium
Karoli, vindictam de Romani, et omnia Tusscie finibus
et Ravenue, Pentapolim, a summo pontifice constituit.
Monasterium sancti Silvestri in montem
Syrapti, et ecclesia sancti Stephani in Mariano per
preceptum in prephatum monasterium sancti Andree
constituit, et dona ampliaria fecit. Post hec domnus
Karolus ad Aquisgranis reversus est; medio Nobembrio
allatum est ei, etc., #ut Annales Laurissenses an.@#
804, donatum magni muneribus; et narravit domnus
Leo papa, quanta seditio civilis Romane contra
eum ejecerunt, et quomodo ablatum est res aecclesiarum;
audita et verba mitissimus imperator
conferens in corde suo. Tunc imperator per Bawaria
ire volentem #etc. ut Ann. Laurissenses usque@#
Mansitque apud eum dies 9; et sicut dictum et constitutum
est, inter ipsis Roma repediavit. Ordinata
omni et composita, que opus et necesse erat, sanctae
Romane aecclesie, et omni Tuscie finibus seu Pentapolim
Ravenne in apostolicis Leonem constituit.
Nam monasterium sancti Andree apostoli munitatem
concessit, et in edictis Langobardorum affigi
precepit; et exinde reversus est in Francia. #Sequuntur
excerpta Annalium Laurissensium annorum 805,
808, 810, 814, et Eginhardi Vitae Caroli, capp. 15,
16, usque@# pronuntiarent.
23.
Precepit rex fortissimus, ut classes navigium
Normanicum hedificantes, et navibus juxta
fluvium que de Gallia et de Germania septemtrionalem,
ut per omnes portus et flumina, ubicumque
naves stationibus tali munitio precepit. Ut per mare
Adriatica in provincia Benetie congregare precepit.
Deinde tota Italie tam Benetie quemque Quilegie
finibus, seu Ravenne, Ariminum, quamquam et
Ancone civitatibus, et cuncta litoris maris Adriatice,
usque ad Traversus congregare jussit. Et cuncta
maris Terrine, Eugenia, Corsica, Sardinia,
Pisani, Centucellensis, Rome, et quicquid Napulie
finibus omnium navigarum multitudo collectum est
ad Traversus, quantum deinceps usque in presentem
diem invenire potuit. Mitissimus vero rex, accepta
benedictione apostolicis Leoni, in sancto archangelo
ascendit, adorans et deprecans Deum, ut
iter suum in pace dirigeret. Que profectus iter inchoavit,
in monte Gangano pervenit; multa dona
hibi optulit. Qui per Neapolie finibus pergens, Kalabria
feriore usque ad Traversus pervenit: decies
centum et eo amplius passuum milibus lungitudine
porrigitur. Jussit fieri pontes super mares multitudinem,
omnes Francorum, et Saxonicum, et Bajuarium,
Aquitaniorum, Quassconicum, Pannoniorum,
Avarorum, Alamannium, Langobardorum, quorum
gentis multitudo nullus potest capere, ante se exire
precepit; molieruntque cuncte nationes terre Grecorum,
ut robor eorum pro nichilo computatus.
Collaudantes et benedicentes Deum, qui via recto
dirigit Karulo, servus Petri principis apostolorum.
Cum audissent Aaron reges Persarum, qui
exscepta India totum penetrabat Orientem,
talem fecit amicitiam et concordiam, ut eis gratia
ejus omnium qui in toto orbe terrarum erant, regnum
ad principum amicitia preponeret, solumque illum
honore hac munificentiam sibi colendum judicaret.
Ac deinde ad sacratissimum domini hac salvatoris
nostri Jesu Christi sepulchrum locumque
resurrectionis advenisset, ornatoque sacrum locum
auro gemmisque, etiam vexillum aureum mire
magnitudinis imposuit; non solum cuncta loca
sancta decoravit, sed etiam presepe Domini et
sepulchrum que petierant Aaron rex, potestatis
ejus ascribere concessit. Quanta vestes,
et aromata, et ceteras horientalium terrarum
opes ingentia, et dona Karulo concessit! Vertente
igitur, prudentissimus rex cum Aaron rex usque in
Alexandria pervenit. Sicque letificantes Francis et
Aggarenis, quasi consanguineis esset. Dimissoque
est Aaron rex a Karulo Magno in pace; in propria
sua est reversus. Rex piissimus atque fortis, ad
Constantinopolitano hurbem, Naciforus, Michahel,
it Leo, formidantes quasi imperium ei eripere
vellet, valde sub sceptu; quo cognito rex
formidine eorum, pactum et fedus firmissimum posuit
inter se, ut nulla inter partes cuilibet scandali
remaneret occasio. Erat enim semper Romanis et
Grecis Francorum suspecta potentia. Unde et illum
Grecum est ad proverbium: ΤΟΝ ΦΡΑΚΟΝ ΦΙΛΟΝ
ΕΧΙϞ, ΙΤΟΝΑ ΟΥΚ ΕΧΙϞ. Quod Latini dicunt: Francos
abeto amicos. Qui mox imperator cum quanta donis
et munera, et aliquantulum de corpore sancti
Andreae apostoli, ad imperatoribus Constantinopolim
accepto, in Italia est reversus. Roma veniens,
et dona amplissima beato Petro constituit, ordinataque
Urbe, et omnia Pentapoli, et Ravenne finibus
seu Tuscie | null | c0720c54-d255-400e-9f4c-c3d97a5982d6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, omnia in apostolici potestatibe concessit.
Gratias agens Deo et apostolorum principi, et
benedictione apostolica accepta, et a cuncto populo
Romano augusto est appellatus, simul cum ipso
pontifice usque ad montes Syrapti, ad monasterium
sancti Silvestri devenit. Deinde ad monasterium
sancti Andreae cum pontifice summo adest; qui rogatus
imperator ad pontifice, ut aliquantulum reliquiarum
de corpore sancti Andreae apostoli in hunc
monasterium consecrationis constitueret; cujus loco
positus est in hunc monasterium venerabile ecclesiae,
aput nos incognitum est. Victor et coronator
triumphator rex in Francia est reversus. Qui
cum tantus in ampliando regno et subjiciens esteris
nationibus sisteret, et in ejusmodi occupationibus
assidue versaretur. Qui longum per ordinem multum
est enarrare, nunc breviando adtingamus. Deinde
cum matris ortatus filiam Desiderii, etc., #excerpta
Vitae Caroli, capp. 18, 19, 20, 22, 30, 31 et 32 usque@#
anno, indictione sexta, quinta Kal. Februarias
( #an.@# 814).
Hos tibi versiculos ad laudem, maxime princeps,
Edidit eternam memoriamque tuam
Benedictus supplex famulus monaque, qui mentem benigna
Egregium extulit nomen ad astra tuum.
Hanc prudens gestam noris tu scribere lector.
24.
In hoc vero tempore missis domnus Loduicus
legatos suos renovandum Norbertum aepiscopus a
Leonem imperatorem Constantinopolim, amicitias
secum et predictum pactum confirmandum direxit.
Abitoque Aquisgranis, etc., #excerpta Annalium Laurissensium
annorum 814-824, 826, 827, 829; his
additis:@#
Anno 815: Inter haec quosdam primoribus
Romanorum . . . . . . . trucidatos. Erant enim numerum
Romanorum tricentos qui interfecti sunt in campo
Lateranensis. De majoribus erat enim papa Leo
quartus omnia Pentapolim atque Tusscie finibus in
pontificis constituit.
#Anno 819 ita habet:@# In quo multa de status ecclesiarum
et monasteriorum tractata atque ordinata
sunt. Legibus etiam capitula que dudum in edictis
scripta sunt affigi precepit. Quo perhacto--Ubelbi
comitis Judit duxit uxore.
#Anno@# 824: In cujus ( #papae@# ) locum duobus per
contentiones populi fuissent helecti, Eugenius archipresbiter
tituli sancte Savine; alius tamen quo nomen
superest facta est seditio Romane civilis inter
se, vincente parte nobilium parte subrogatus atque
ordinatus est.
#Annos 827 et 829 ita jungit:@# Legatus imperatoris
Romam venit, et helectiones populi qualis esset
examinavit. Ubi et missa sancti Martini, et festivitatem
beati Andreae apostoli, necnon et ipsum sacrum
sanctum dominicae nativitatis diem cum magna
letitia et exultatione celebravit.
Mense Februario conventus hibidem factus, in
Italia profectus est. Romaque ingressus, in ecclesia
apostolorum principis missarum sollempnitate
celebrata, Apuliae finibus adgressus est in civitatem
Bari; quattuor turres aedificari jussit. Quanta et
qualia naves maris Adriatice portantes ea que necessaria
sunt, Francorum scara in Bari civitas custodientes
Scalaoria inferioris et superioris, et
quicquid civitatis maritime posite sunt, ut Agaronicos
non vastarentur. Romani etenim imposuerunt
ad imperatore Loduicus Pius, unde memoria ejus
permanet usque in eternum. Imperator Loduicus in
tanta virtus in Italia estitit, ut sanguinium pontificis
Romani a legibus non potuisset erueret.
Abebat autem in palatio Lateranensis judices preordinati,
per singulos dies, a locus ubi dicitur a Lupa,
quod est mater Romanorum, ut populum Romani
per districtum placitum a dux Spolitinus, Aciprandum
nomine, discutiendum. Pontifex Gregorius
sancte sedis apostolice, quicquid a Constantinus imperator
concessa fuerat aecclesiastice, Lodoicus
imperator concessit. Monasterium sancti Benedicti
in monte Cassini in provincia Samnii, monasterium
sancte Dei genitricis semperque virginis Marie
in monte Acutiano territorio Sabinensis, et monasterium
domini Salvatoris territorio Reatino, juxta
montes Letiniano seu Bogiano, monasterium sancti
Silvestri in monte Syrapti cum monasterium sancti
Andreae apostoli, ad defensionis suis palatii imperator
kamere sue concessit. Et monitate legibus
insuper descriptis monasteriis in edictis legibus
Langobardorum affigi praecepit. Preordinata cuncto
regno Italia a Lothario filio suo, qui consortes suis
regni erat, constituit; benedictione accepta in ecclesia
apostolorum principis absolutionis apostolico,
in Francia est reversus. Et non post multos hos dies
hobiit ( #an.@# 840).
25.
Unde crevit rumor inter filiis regis, Lotharius,
Pipinus, Loduicus, Carolus, et Carlomagno de
consortes regnora, et sortierunt regnum inter se;
inciperunt dividere da civitas Faucis quod est
vilicos inter mare Adriatica, et mare Terrina,
et usque in Aquitania; et | null | 99315a3b-1800-4905-aef7-355cad85bd74 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
divisus est populum Italico
vel Romano a Francorum imperium. Coeperunt
pugnare inter se reges Francorum; unde exiit fama
in Cordua, et in Africe tota Cartagine, ceperunt
reagere Sarracenis consilium maligno, ut regnum
usurparet, et ecclesia sancti Petri expoliare. Karolus
rex, filius Loduici Pii bone memorie, propter
quodam suis facinoris, quod nunc super est,
renuntiato regno fratribus suis, in monasterio sancti
Benedicti in monte Cassino sancte conversationis
abitus accepit. Tanta humilitas in eo concessit Dominus,
ut omnibus fratribus pedibus lavaret, ut
inter omnes minor se putabat. Saxonis inchoantes
preter discordiam, que erat inter Pipinus et Carlomagno
et Loduicum regibus; Lotharius vero, qui
agustus est appellatus, regno Italie regebat. Saxonis
cotidie preliantes, cepit exminuare regnum Francorum.
Mortuo idem Karlomagno, Saxonia in
Francia ingressi, ferro igneque vastantes, fecit Pipinus
rex amica causa cum Saxones. Loduicus
rex Aquitanie cum Saxonis pugnabat.
Aquitanii inter se conventicula facta. Unde ablatum
est regnum Aquitanie a Francis, usque in praesentem
diem
26.
Mortuo idem Lotharius ( #an.@# 855), successit in
regno Karolus, filius ejus, pro eo non multum
tempus ( #an.@# 846). Orta est persecutio Romani inter
se; exierunt viri scelerati, et legatos miserunt a rex
Babylonie, ut venirent et possidere regnum Italie.
Tanta denique Aggareni in Italia ingressi a Centucellensis
portus, sic impleverunt faciem terre, sicut
locuste velut segetem in campo. Tantos timor invasit
Romanos, ut nullos extra portas egredi; obsedita
est Roma, et civitas Leoniana appreensa, et
ecclesia sancti Petri capta et expoliata, et per monasteria
ipsius aecclesie aequos eorum stare precepit.
Versa est mater omnium ecclesiarum in opprobrium,
et omnis decore suo abstractum. Veniente
juxta altare barbari giro ballantes manibus. Arrepto
unus ex illi lanciola, in pectore vultum Domini in
absida depictum museo, non tantum museo dirrupit,
verum etiam materie confectionis transfudit.
Cepit emanere sanguis, sicut homo vivus fuisset in
corpore; unde in eternum permanet. Aparatio ejus,
ut superius diximus, destructe cuncte monasteriae
ejus, et ecclesiarum omnibus, civitas Leoniana;
facta est Tuscie provincia desolata, et civitates in
opprobrium, Romani afflicti merore apostolicus. Gregorius
hujus apostolicis sedis successerat ( #an.@#
847) inspiratus flamine sancto, cotidie confortantes
populo Romano in virtute Spiritu sancti, et consilio
inierunt, quomodo Deus omnipotens auferret feras
nationes barbarorum, et ecclesia sancti Petri apostoli,
qui est caput omnium ecclesiarum, a pestiferas
gentes erueret. Nuntius missus a Loduicus
rex ( #an.@# 816), filius Loduici pie memorie, ut
veniret et defenderet ecclesia sancti Petri, et Romanum
regnum. Ut sicuti a Pipino. et a Karulo, et
Loduicus pater ejus triumphum victoriae regnum
Italie erexerat, ita et ipse regnum Romanum in suis
pollicitationibus optineret. Non diutius moratus
Loduicus rex, cum Francis a Roma perrexit. Gregorius
papa legatos misit a Quido marchione, ut
veniret et succurreret civitatis Romane ecclesie
sancte, pro cujus amore Dominus sanguinem suum
fudit; et dona amplissima reciperet. Perrexit igitur
marchio Quido cum omni exarcatu gentis sue Langobardorum
in urbem Romam ingressi, ceperunt
pugna inciperet a pontes sancti Petri, et a portas
Sassie civitas Leoniana multis barbarorum gentis
interfecti sunt, per virtute sancti Petri; et pestifera
gentis inter se dicentes: « Quia vidimus sanguis
deus christianorum! » Facta est dispersio Agareni
et dux eorum, et mollierunt in se ipsis. Loduicus
rex venit ostiliter usque ad montes Malum,
hubi est ecclesia sancti Clementis, conspexit multitudo
eorum, formidare cepit cor ejus, quia non
erat cor ejus sicut pater ejus. Impetu fecerunt
Franci et concinnerunt tuba, et facta est voces
eorum et tube sicut tonitruum, maxime rumores
civitas Romane, et voces ecclesiarum. Venerunt
Francis ad arcus qui dicitur Militorum; quis potuit
numerari illa tribulatio? Loduicus rex veniente a
fossatagine non longe ab arco, levavit manus suas
contra Francis, ut Francis videntes, retro pedes
post se. Aggarenis inter se irritantes, exierunt de
civitas Leoniana, et de ecclesia principis apostolorum,
irruerunt super Francos; quantis interfecti
sunt, nullus potuit numerari. Quido marchiones
et Romanum populum post eos interficiendum,
et Aggareni antecedentes et fugientes, sicque venerunt
a Centucellensis portus; verumtamen decima
partes | null | e2c4b731-a077-43dd-92fb-5fb6c65591b5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex eis non remansit. In nave ascensis Aggarenis,
cum omnis decore aecclesie sancte in mari
ingressi sunt. Quido marchiones cum suo comitatu,
Loduicus rex cum quantos Francis evaserat, in
Roma sunt reversi. Propter hoc populi Romani in
derisione abuerunt Franci, usque in odiernum diem.
Quido marchione accepta dona ampliissima et gratias
Romanum populum, in propria est reversus.
Loduicus rex in Papia civitas ingressus, regnum
fraudatum a Karulo neptus ejus ( #an.@# 875)
27.
Romani plus magis fraudulenter contra Francos
miserunt legationes a Palarmo, et Africe, ut
venirent et possiderent Italico regno. Tunc exierunt
Aggarenis gens quasi situle, et properantes venerunt
ad Amalvis, et repleverunt Calabria superiores,
veniente ad fluvium qui dicitur Garinganu,
apprehenderunt turres, et facta est eorum habitatio.
Ceperunt tota Campania ferro, igne vastare; territorio
Ciculano, et Savinensis, et civitas Narnienses,
et civitas Ortana, et civitas Nepisina, in suis dominiis
redacte sunt. Propter hoc amplius rex Francorum
in Italia non regnavit usque a presentem diem.
Regnaverunt Aggarenis in Romano regno anni triginta;
redacta est terra in solitudine, et monasteria
sancte sine laudes. Verumtamen propter peccata
populi. Sicut scriptum est: « De celo prospexit Dominus
super filios hominum omnes qui habitant
horbem. De preparato habitaculo suo (Psal. XXXII,
13). » Qui superius diximus, per curricula triginta
annorum usurpantem Agareni Romanum regnum
( #an.@# 904-911). Et in summa sedis sancte apostolice
preerat Sergius papa tertius. Cujus temporibus
ruina magna concuti in ecclesia patriarchio Lateranensis
sancti Johannis, qui appellatur Constantiniana,
a fundamentis est rupta; qui mox apostolicus
Sergius meliusque renovavit a fundamentis; quanta
donaria in oc patriarchio optulit in ipsius basilice,
a duobus lateribus ante altare, in picture renovationis
scriptum est.
28.
In Langobardorum gens civitatis Ticine preerat
rex. nomine Quido, cujus temporibus redactum
est regnum Langobardorum sue potestative regie
potestate ( #an.@# 888-894). Fecit idem Quido synodum
cum episcopis, et abbatibus, et cum fidelibus, Langobardis
capitulis legis, et in edictis affigi precepit.
Cujus temporibus horta est intentio inter Langobardos
et Francos de regno Italie; clauserunt Langobardi
clusas, et custodierunt vie Galliarum.
29.
Obiit Sergius papa nonus Kalendas Maias
( #an. 913, Oct.; 914, Apr.@# ). Successit in loco ejus
Lando natione Saviniensis; sedit in cathedra
sancte sedis apostolice menses sex; obiit. In loco
ejus successit Formosus. Renovavit Formosus
papa aecclesia principis apostolorum Petri, picture
tota; quanta et qualia intentio inter Romanos et
Formosus papa, modo taceamus. Obiit hisdem Formosus;
in loco ejus successit Johannes decimus
papa ( #an. 914 Apr.@# ). Consilio inito cum Albericus
marchiones de Sarracenis. In ipso tempore exivit
Akyprandus Reatino, et alii plures Langobardis, et
Savinensi, et preparaverunt se a pugna cum Sarracenis,
a moenie civitatis vetustate consumpta, nomine
Tribulana. Et conflicta pugna, intercedente
beato Petro apostolo, Sarracenis interfecti
sunt. Alia pugna est facta inter Nepisinos et Sutrinos
cum Sarracenis in campo de Baccani,
multosque Sarracenos trucidati sunt et vulnerati.
Audientes Sarracenis qui erat in Narnienses comitato,
Ortuense, et qui erant in Ciculi, preparaverunt
se omnes in unum ad dux eorum qui erat a fluvium
Garilianu, iter bastantes, maxime cognoscentes, in
se ipsis interitus eveniret. Ancxiebat cor Johannis
decimi pape cum Albericus gloriosus marchiones, et
collecta multitudo ostiliter venerunt a fluvium Garilianum.
Factus est Albericus marchio ut leo fortissimus
inter Sarracenos ( #an.@# 916). Audierunt Beneventani
prelium, exierunt Beneventum, et venerunt
ad turrem, et preliaverunt prelium magnum;
et contriti sunt Sarracenis a facie Romanorum; et
victores Johannes decimus papa, et Albericus marchiones,
honorifice susceptum Albericus marchio a
Romano populo. Erat hisdem Albericus marchio
elangiforme. Accepit una de nobilibus Romani, cujus
nomine superest, Theophilacti filia, non quasi uxor
sed in consuetudinem malignam. Genuit ex ea filium,
ab amore patris Albericus nomen imposuit; qualiter
huc Albericus pervenerit, postea dicamus. Renovavit
igitur Johannes decimus papa in Lateranensis
palatium tria mirifice composuit, picta decorate, et
versis ex utraque partes exarare studere jussit. Orta
est intentio inter matrem Alberici et papa, et separatum | null | 6dd63637-be2f-434e-84d3-5310981ff34c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est populum Romanum inter se. Erat denique
Petrus marchiones germanus suprascripti pape; talis
odium ex rixa inter Romanos et marchio, ut non in
urbem Romam ingredi deberet. Ingressus Petrus
marchio in civitas Ortuense, et in capite hujus civitatis
edificavit castrum firmissimus, et plus magis
seviebant Romani, et amplius Petrus marchio in
hurbem Roma non est ausus ingredi. Statimque
nuntius transmisit ad Ungarorum gens, ut veniret
et possideret Italia; quo peracto omnia Ungarorum
gens in Italia ingressi sunt. Simul cum Petrus marchio
in urbem Romam ingressus est. Ungarorum
gens depraedata tota Tuscia, igne, gladio consumpta,
multos populo simul cum femine, et quicquid manum
capere poterat asportaverunt. Cumque nullus
fuisset qui illorum impetum resistere potuisset, a
propria sunt reversi. Romani in ira commoti, unianimiter
ad palatium Lateranensis properantes, interfecto
Petrus marchio, ad apostolicos nullus adtingit.
Unde consuetudo per singulos Ungari Romanis
finibus depraedantur deinceps.
30.
Obiit Johannes decimus papa ( #an. 928. Mai.@# ).
Domna senatrix unde superius diximus, ordinavit
Johannes consanguineum ejus in sedem sanctissimus,
pro quo undecimus est appellatus ( #an. 931,
Mart.@# 20). Subjugatus est Romam potestative in
manu femine, sicut in propheta legimus: « Feminini
dominabunt Hierusalem (Isa. III, 4). » Iterum
autem venientes Ungari juxta Romam a porta sancti
Johannis, exierunt Romani et pugnaverunt cum
Ungarorum gens; et ceciderunt de nobiles Romani,
sicuti a portas ipsius ecclesie inumata requiescunt
( #an.@# 937?). Tunc Ungarorum gens venientes a civitas
Reatina, exivit foras Joseph Langobardo prudens,
cum ingentis exercitus Langobardorum; partes
interemit gladio, et partes vivos appreendit. Ungarorum
gens videns se ex omni partes impetum
gentis dimicaret, iter in propria sunt reversi, et
amplius in Italia pro depraedatione non sunt ingressi.
Veae populum Italico! quanta accidentia, quantaque
clade alienigene gentis in vos exercuit! Civitas
Leoniana, quem Centum Civilis construxit, capta
fuistis a Sarracenis et alienigene gentis; verum
etiam a Bajuariorum gens Galliarum, et a rege cui
nomen erat Arnulfus; ferunt namque quod a sellis
caballorum fuisset appreensa. In temporibus Johannis
decimi pape, cujus superius memoriam fecit,
visa sunt signa, qualiter in hunc libellum seriem
vocitatur. A diebus namque ejus demonstratum est,
que post futuris suis temporis adeptum est.
31.
Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi
nungentesimo vicesimo primo, indictione prima,
indictio nona, temporibus domni Johannis decimi
pape, in anno pontificatus illius septem, vise sunt
signa. Nam juxta hurbe Roma lapides plurimi de
celo cadere visi sunt. In civitate que vocatur Narnia,
tam diri ac tetri, ut nichil aliud credatur, quam de infernalibus
locis deducti essent. Nam ita ex illis lapidibus
unus omnium maximus est, ut decidens in
flumen Narnus, ad mensura unius cubitis super
aquas fluminis usque hodie videretur. Nam et ignite
facule e celo plurime omnibus in hanc civitate Romani
populi vise sunt, ita ut pene terra contingerent.
Alie cadentes juxta domum Theophilacti. Alie juxta
ecclesia sanctorum apostolorum Jacobi et Philippi,
que nos vocitamus sancti apostoli. Alie huc illucque
discurrentes. Similiter eodem tempore celum ardere
visum est, juxta Portum hujus hurbis, miliario ab
urbe Roma decem et octo. In qua videlicet flamma
tres simul columne vise sunt, in modum columpnarum
que nunc in edificiis locantur. In quibus tribus
columpnis tres columpne apparuerunt sedere,
unaquaque super columpna; e quibus una ex illis
elevatis alis extinguere cupiebat flamme, nec poterat.
Deinde secunda, et tertias, et necquicquam valuit;
nec multo post supervenientes una ex aliis partibus
expansis alis, et tam diu contra flamma alas exagitant,
quousque totam illa flamma extincxit. At vero
post haec juxta porta hujus civitatis que appellatur
Salaria, ante ecclesia scilicet sancte Susanne et
Cyriacis martyris, mulier quedam die dominico
mensis Martiis revertente ab ecclesia beati Petri
principis apostolorum de statione diei hujus mensis
decem et septem, in passione Domini coquens pulmentum.
Cumque primum accepisset pulmentum
oleris commedit; deinde cupiens ollam tollere de
loco in quo posuerat, minime valuit. In que continebatur
pulmentum, ex milio factum. Cumque hoc
egrediens domum, lugere cepit vicinis et proximis
cognitum faceret; omnes currentes, nullus ex illis
qui venerunt eruere de | null | 865fbe27-8bd3-4d88-a879-e43f67cc2df5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
marmore in quo sedebat.
Iterum atque iterum caterve populi hujus civitatis,
tam clerici, quam omnis cetus Romanorum utriusque
sexus, advenissent; nequaquam aliquis valuit
erueret. Sed ita adherebat vas illum marmori, hacsi
ex ipso marmore sculptum fuisset. Hoc autem factum
pene per quattuor horarum spatia, hab hora videlicet
nona usque ad nocte. Superque vas stantes, signum
crucis facientes, letanias per plurimas deprecantes
Deum, ut erueretur illum vas de loco in quo sedebat;
sed nec sic profuit. Novissime venientibus aliis clericis
facientibus similiter letanias, tunc unus ex illis
extensa manu facto signo Christi, dans orationes,
mox sublevatum vas illud inlesum. Simili modo in
ecclesia sancte Agathe que nuncupantur diaconia, in
vigilias ipsius martyra imagine lignea in qua depicta
erat vultum ipsius martyra veneranda, exiliens de
proprio loco in qua stabat, nexa funibus pena ora
una stetit, pendens rursum reversa est in proprium
locum. Deinde inclinata. non per modicam hora
velut jacens permansit, et iterum erecta est ut prius
fuerat. In aecclesia vero sancti Angeli, juxta flumen
Tyberis, in qua sita est aecclesia sancti Abbaciri et
Johannis, et sancte Barbare, fores ejusdem aecclesie
per totum ferme diem clausae fuerunt; ita nec violenter,
nec letaniis qui visus aliquis illo die reserare
potuisset. Alia autem die facta letania ac data oratione
patuerunt se ut primitus solite erant. Insequenti
igitur tempore visum est in forme bestie in
sublimi juxta aerem, quasi draco immanissimus; cui
longitudo cernebatur ab aecclesia sancti Eusebii juxta
macellum parvum pene ad portas Salaria, multi
cernentibus per maxima hora; deinde obducta nube,
nusquam comparuit. Cepit Roma in se ipsa merore
afflicta populi vexare.
32.
Mater Albericus principis Romani, legatos
mittens a Ticine civitatis ad Hugo quedam rex
Langobardo, ut sibi matrimonio copularet. Sic
adimpletum est ( #an.@# 932); nam post nuptias celebratas
in castro sancti Angeli rex cum regina ascendit,
cogitavit rex pessima, ut oculos Albericis previgni
sui erueret, et Romanum regnum in sua redigeret
potestatis. Cognita Albericis calliditatem regis, fides
spopondit cum Romanis; ceperunt tuba canere
maxime voces ecclesiarum, unianimiter loricis indutis,
resonabant terra voces eorum. Formidare cepit
cor regis una cum regina; in Langobardia est
reversus. Albericus princeps onmium Romanorum
vultum nitentem sicut pater ejus, grandevus virtus
ejus. Erat enim terribilis nimis, et aggrabatum est
jugum super Romanos, et in sancte sedis apostolice
( #an.@# 942-946). Electus Marinus papa non audebat
adtingere aliquis extro jussio Alberici principi.
33.
Recordatus est gloriosus princeps Albericus--credo
in virtute Spiritus sancti esset hac datum,
et hec difinitum--cepit esset cultor monasteriorum.
Aedificavit monasterium sancti Laurentii in agro
Verano, et monasterium sancti Pauli apostoli; rebus
vero monasteriorum, que ablata erant dudum a
pravis hominibus restituit. Audivit desolationis ex
monasterio sancti Andree apostoli, et sancti Silvestri
in monte Syrapti, que ab Agarenis captum fuerat,
maxime servitores hujus monasterii carnaliter vivant,
et rebus ecclesiarum in bassallatico a fidelibus
principis fuerat concessa. Astitit qui diceret: « Eum
me! quanta mala accidentia in monasterio sancti
Andreae adtingit, qui tam magnus dudum estitit, a
Karolo Magno hedificatum et mire compositum;
totis suis rebus et colonis ad nichilum redactus est! »
Hoc audiens Albericus gloriosus princeps, amplius
cogitare cepit. Erat denique Leonem venerabilem
presbyterum et medicus, sanctitate mire compositus,
cujus notitia princeps non est incognitus, statimque
ad se venire fecit ab aecclesia sanctorum Philippi et
Jacobi, et fecit eum fieri pater monasterii. Et misit
legatos suos nomine Leone, dicebatur a Romanis camorlingo,
ut omnes res monasterii cum colonis et
colone hibidem habitantibus et residentibus, cum
prephatum monasterium sancti Silvestri in monte
Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano,
et cum omnia illorum acjacentia in super descripto
monasterio sancti Andreae apostoli, et a Leonem
venerabilem abbatem investivit et restituit, sicuti a
prisco tempore fuerat concessus. Tanta gratia ei
contulit Deus Leone venerabilis abbati, modo dicamus.
Edificavit castrum ex utraque partes monasterii,
et construxit tres turres ab introitus hujus monasterii,
firmus et stabilem perfecit. Cernens hoc
Albericus princeps, que libenti animo munera eis
optulit, et in suis sacris orationibus se commendans.
Addans eis monasterium qui dicitur Acutianum, | null | 1fc1f52a-9dd0-4128-ab3c-69b36bf18bbc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui
est in onore sancte Dei genitricis semperque virginis
Marie, territorio Savinense. Erat enim quedam
Campo abbas in hunc monasterio, cum fratribus
suis, lubricosus suis corporibus. Ita Leonem in
suis regimen erexit duobus annis. Emit enim iste
Leonem venerabilis abbas casalibus duabus territorio
Savinense fundum Similganum, hubi est ecclesia
sancti Clementi, uncie sex, fundum Tezzani, ubi est
ecclesia sancte Marie integro, fundum Villa lena,
fundum Peculiari integro, fundum Terrie integro,
fundum Carpiniani integro, fundum Graniani, hubi
est aecclesia sancti Andree apostoli, fundum Porcani
integro, fundum Agelli, uncie tres, fundum Calbiani
integro, fundum Antiscanii vinealis petie sex, toti in
massa de tocie petie de terra hubi dicitur a Saline,
tres petie de terra a fundum Antiscano a monumento
usque ad ripam, castri Summa villa, fundum Antiquum
cum aliis nominibus integro, fundum Casale
hubi est aecclesia sancti Valentini, cum fundum
Carpiniano, fundum Musiniano cum omnia sua adjacentia,
fundum Cazze integro, fundum Cesarnoni
integro, fundum Castellione, hubi est ecclesia sancti
Laurentii. Infra civitate Nepisina cella sancti Gratiliani
cum sua pertenientia, fundum Urbanella integro,
fundum Rotilgani, in territorio Nepisino valle
que dicitur Cupa, territorio Campaniano; infra cives
Roma non longe ab aecclesia sancti Apolenaris a
templum Alexandrini, cellam unam utilem, Aquintum
pratum unum optimum, a prata sancti Petri
hubi dicitur arcus Militorum pratum unum, in
saline in Artheula fila duabus. In massa de Septemiliana
territorio Savinense, da via domnica usque ad
flubium fundum Brutrucum terra et vineae, fundum
Ascletum omnia et in omnibus. In monasterio sancti
Andreae fecit in isdem monasterio ecclesia sancte
Marie, et conjuncxit cum cenobio. Renovavit a
fundamentis aecclesia sancti Andreae apostoli juxta
flumen. Renovavit aecclesia sancti Angeli in montes
Grifianello; estimo quod memoria illius in eternum
permanet.
34.
Ad Albericum principem vertamur articulum,
et qualiter a regibus terre Langobardorum seu Trasalpine
nullus robore suis temporibus in Romane
finibus non sunt ingressi. Genuit autem ex his principem
ex concubinam filium, imposuit eis nomen
Octabianus. Consilio emit Albericus principes, ut
de sanguine Grecorum imperatorum sibi uxore sociandam.
Transmissus Benedictus Campaniam a
Constantinopolim, ut perficeret omnia qualiter sibi
sociandos esset. Romani secundum consuetudinem
malignam consiliaverunt, ut principem occiderent;
que consilia eorum Albericus innotescit. Marinus
episcopus, et Benedictus episcopus cum alii ceteris
perpetrantes clamide, ut principes Albericus interficerent;
pessima conjurationes inter se fecerunt.
erat enim consilia eorum vanum. Abebat gloriosus
princeps sororibus senatrices, clamide inter se de
morte fratri sui tractantes. Tunc unam ex illis derelicto
consilio, quasi dolens ardore cordis sui, intimavit
principi germano suo, que et qualiter turbidinem
acciderent in cum. Qui mox princeps Albericus
appreensis super et scriptis episcopis, et alii ceteris
gladiatores, alii berberati, aliis gladiati, alii in carcerem
retrusi. Liberatusque est princeps ad seditio
Romani. Que posthaec cogitavit, ut de nobiles Romane
pulcherrime femine in ancillis potestatem
domui sue preesset, ut conjuge sue Grecorum genere
in aspectibus Grecorum in nuptialis diebus donaria
concedere; et sic adimpletum est. Non tantum de
hurbis Romae, sed etiam de Savinensis. Sic adimpletum
est; verumtamen ad thalamum nuptiis non
pervenit. Erat denique in sanctis sedis apostolice
Agapitus nomine. Post haec non multum tempus
gloriosus princeps languescere coepit. Qui festinus
ad ecclesiam principis apostolorum devenit, nuntius
transmissos per cunctos Romanos nobiles ad se
venire fecit; et omnes promiserunt fide per sacramentum,
ut Octabianus filium suum post mortem
Agapiti pape Octabianus papa eligerent. Ordinate
germane sue causa, et Octabiani filii sui, infra confessione
beati Petri apostoli, vita finivit ( #an.@#
946-955).
35.
Inter haec non multum tempus Agapitus papa
decessit ( #an. 956, Jan.@# ). Octabianus in sede sanctissima
susceptus est, et vocatus est Johannes duodecimi
pape. Factus est tam lubricus sui corporis, et
tam audaces, quantum nunc in gentilis populo
solebat fieri. Habebat consuetudinem sepius venandi,
non quasi apostolicus, sed quasi homo ferus. Erat
enim cogitio ejus vanum; diligebat collectio feminarum,
odibiles aecclesiarum, amabilis juvenis ferocitantes.
Tanta denique libidine sui corporis exarsit,
quanta nunc possumus enarrare. Erat enim in
urbe Roma sancte Romane aecclesie Johannes diaconus
nomine, et Azzo protoscrinium, | null | 0902d980-3b53-4e00-9326-080f109dade2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hodibiles erat
cum pontifices; propter crebro suis nequitiis
qualiter reges Saxones in Italia Romano regno, modo
vocitemus. Johannes diaconus et Azzo protocrinii
helecti sunt robusti; erat cor unum et anima
una inter se, ut magis ad morte subtraere pontifices
quam ad vitam, ut Romanum imperium in Saxonicum
regem concedere, ut aecclesie sancte in presulis
benigni preesset. Miserunt legatos ad Otto primus
Saxones regem, ut veniret et possideret Italia, et
Romanum imperium. Quo cognita calliditate, pontifex
appreensus Johannes diaconus, et Azzo protoscrinium,
manum abscidi precepit, cum quo brebe
scribebat, et Johannes diaconus nasum ejus abscidi
fecit. Qui per curricula temporum rotelando et
sepius iterando in Gallias et in Saxonicum regnum
Otto rex Saxone et Liutulfo filium ejus primus, in
Italia ingressi; et qualiter in accidentia Langobardorum
vel Liutulfo, modo non dicamus, et sic adbrebiando
regnum ad apicem modo adtingamus.
36.
Otto rex veniente Italico regno, tanta pene
multitudo gentis in Italia, que sic impleverunt faciem
terre, sicut situle. Habebat autem secum gentes
nationes, quorum lingue non agnoscebant gentis.
Insuper haec habebat gens que Guinula vocabantur
sarcinas, et carros, et machina portante. Erat
enim aspectus eorum orribilis, et curbis properantes,
carpentes iter, et ad prelium ut ferro stantes.
Omnibus vertentem igitur rex et pergentes per
regnum Italicum, ex utraque partes venientem in
urbe Roma. Adlatum est ei populus Romanus simul
cum pontifice, et honorifice susceptus, et in aecclesia
apostolorum principis missas celebrata, et laudibus
abstolis honorifice laudatus, et Augustus est appellatus,
factus est ergo Italico regno vel Romanum
imperium a Saxonicum regem subjugatum ( #an.
962, Febr.@# 2). De regibus Langobardis, et de Hubertus
marchiones, qualiter fuga capti a regno Italico
expulsi, modo sileamus. Otto rex robustus factus
est in regno, in Gallia est reversus. Iterum ad Roma
prope antes rex cum regina, Adelade nomine, coronati
astiterunt in aecclesia apostolorum principi;
multa dona transmiserunt per cuncte sancte aecclesie
Romane. Coepit denique crescere multe inopie
Italico regno, pestilentie famis igne gladioque vastante
Italia; boves, vaccas in terra corruerent;
redacta est terra in solitudine, magis magisque famis
valida pullularent ( #an.@# 963). Unde crevit lites magna
inter apostolicus et imperator, modo non dicamus.
Ceperunt Romani mollescere apostolicis, et factum
est ritum magnum, discordia inter apostolicus et
imperator; qualiter horta sit intentio, adbreviando
adtingamus. Apostolicus Johannes in Campanie partibus
secessit, relicta sedis apostolice propter metum
imperatoris. Romani magis sevientes inter se, petierunt
ad imperatorem, ut Leonem protoscrinium
papam eligerent. Placuit imperatori; helectus est et
in sede sanctissima est positus ( #Dec.@# 6). Ordinata
cuncta Tuscia, et Pentapolim finibus in aecclesia
apostolorum principis, et Leoni papa concessit, in
Gallia est reversus.
37.
( #An.@# 964.) Romani vero secundum consuetudinem
prisca, divisum est populum inter se, et advocatus
est Johannes papa de Campaniae finibus: cum
ingenti robore in Roma ingressus est; que appreensis
missus de imperatores et aliquantos Romanos
qui erant consentanei qui erant cum Leone papa,
Leone papa fuga capientes, in longinquis regionibus
secessit. Agunt namque, quod usque ad Trasalpine
montis ita properantes. Non post multos tempus imperator
cum ingenti exercitu simul cum apostolico
in Italia est reversus. Johannes papa audientes impetum
et furorem regis, relicta Roma iterum Campania
est ingressus. Romani inter se sevientes, volentes
nolentesque cruore in Benedictus subdiaconus
sancte Romane aecclesie helectus est, et ab scolis
est advocatus, et in sancte sedis apostolice preesse
fecerunt. Erat enim vir prudentissimus gramatice
artis inbutus, unde ad Romanum populo Benedictus
Gramaticus est appellatus. Audita imperator haec
scisma, iratus valde, et juravit per virtutem regni
sui, ut Romam civitas possideret ex utraque partes,
nisi Benedictus papa in sua redigeret potestati.
Tanta denique gentis Langobardorum, et Saxone,
et Gallearum gentes Roma circumdata est per gyro
curricula utrasque partes, ut nullus extra muros
egredi auderet. Facta ingens famis in Romanos
ignem et gladium, sicut scriptum est: « Sola vexatio
daret intellectum etiam et auditu (Jes. XXVIII, 19). »
Coeperunt mollescere inter se, ut virtutes que prius
habuerunt, ad nichilum redacti sunt. | null | c229141c-3c0b-4490-a084-ffae7aab86f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Unoque consilio
a minore usque ad maximum. Et necessitate
compulsi, compreenderunt Benedictus papa, et in
manus imperatoris illum dederunt; et dicebat ad
alterutrum: « Melius est, ut iste solus moriatur pro
omnibus, ut liberemur animo nostre a cruciatus
famis. » Imperator vero in exilio transmissus pontifex
in Saxonie partibus. Reversus est Leo papa in sede
sanctissima, et cuncto populo Romano laudibus est
honoratus. Erat enim gaudium magnum inter Saxonicum
regem et pontifices de Johannes duodecimi
pope; de accidentia illius et morte in libellum
episcopalem repperitur.
38.
Genuit autem isdem imperator Otto Saxone,
ab amore sui nominis Otto vocatur nomine. Coronatum
est autem hisdem Otto secundo a summo pontifice,
et sociatum est regnum patris sui ( #an. 967,
Dec.@# 25). Fecerunt autem hisdem imperatoris legem,
et conclusit in legibus Romanam legem et Langobardiam,
et in edictis Langobardorum affigi precepit
( #an. 968, Oct.@# 29). Statimque nuntius transmisit
in Constantinopolim, ut de sanguine regale suos
natos jungere. Erat autem hisdem imperatoribus
potestas firmissimas, et robor eorum in regno Italico.
Placuit verba imperator Grecorum; gaudebundus
effectus, aurum et argentum infinitum cum puella
transmiserunt in terra Romania, in ecclesia apostolorum
principi corona capitis impositis, et nuptias
celebrate, et laudibus decorata, imperatrix Romana
effecta est, et secundum Grecorum lingua Pyphanu
vocitabatur. In Saxoniaque pergunt cum magna
letitia ( #an.@# 972).
39.
Obiit hisdem Leo papa ( #an.@# 965). Johannes
episcopus Narniensis civitas electus in sede sanctissima;
propter hoc advocatum est Johannes tertio
decimi pape. Romani vero secundum consuetudinem
illorum malignam, ejectus papa de Lateranensis palatio,
alii percutiebant caput ejus, alii alapas in
facies ejus percutiebat, alii nautes nutis cruciabantur.
Sic cedentes et affligentes in Campanie finibus
inclusus, et dicebant Romanis inter se: #Ut
non veniant reges Saxones et destruat regnum nostrum,
et liberes nostre in captivitatem, intercedente
Petro apostolo!@# Cujus sedis exviduata remanserat.
Johannes papa fugatus de custodia in Marsorum regione,
et sic properantes ostiliter in Sabinensis est
ingressus, cum Tuscie finibus ad Roma est reversus:
et clero et populo Romano cum ymnis et laudibus
obviam ei precesserunt ( #an.@# 966). Et missa
celebrata in ecclesia sancti Petri, in palatio Lateranensis
ingressus. Sepius enim pontifex salutabat
populum; gaudebat cum Romanos, et epulabatur cotidie.
Puto quod dolose animo ejus injuriam sibi
vindicandam, turpiter vindicaret. Legatos missus
pontifex ab imperatoribus clamide in Saxonia, ut
veniret et defenderet sancte Romane aecclesie. Tanta
denique gentis Galliarum Italia sunt ingressi, quanta
nunc antea et postea non sunt inventi. Ve Roma!
quia tantis gentis oppressa et conculcata ( #an. 967,
Jan.@# ); qui etiam a Saxone rege apprcensa fuistis,
et gladiati populi tui, et robor tua ad nichilum redacta
est! Aurum et argentum tuum in illorum marsuppiis
deportant. Mater fuistis, nunc facta est filia;
quod habuisti perdidisti, expoliata es a virtute tua
prima, sub tempore Leoni papae, est conculcata a
Julius primus. Celsa tuarum triumphasti gentibus,
mundum calcasti, jugulasti regibus terre; sceptrum
tenebat et potestas maxima; a Saxone rege expoliata
et menstruata fortiter. Sicut per quidam sapientes
dicitur, et in storiis tuorum scriptum repperitur.
Dudum pugnasti exterorum gentibus, ex omni
parte superasti seculum a septemtrione usque ad
meridiem; a Galearum gentes usurpata, nimium
speciosa fuistis. Omnes tua moenia cum turris et pugnaculi
sicuti modo repperitur: Turres tuarum tricenti
octoginta una habuistis, turres castellis quadraginta
sex, pugnaculi tui sex milia octo centies,
portes tue quindecim. Ve civitas Leoniana! dudum
capta fuistis, modo vero a Saxonicum rege relicta!
1.
Pimenius presbiter voce clara dixit: « Deus
omnipotens, quomodo te non video, nec sic te audisset,
et verba maxime in Deum que tu abnegasti, Juliane
sacrilege et inpiissime. » Et jussit praecipitari
per medium pontis lapideum in fluvium cum uno
puerulo, qui manibus suis traebat. Et non post multos
hoc tempore interea irruentibus in traGaleas
barbaris, Julianus impiissimus cesar cetum
in unum exercitum apud Vangionum civitatem, donativum
coepit erogare militibus. Ut est consuetudinis,
singulis recitabantur, donec a Martinus inventus
est; quem presentari sibi jussit | null | 519ec295-7053-48c0-9606-886a183074f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Quem
aloquitur dicens: « Numquid et pater tuus et vos
inscriptionem inter scolares aulas sub rege Constantio
militasti? » Cui vir Domini Martinus respondit
dicens: « Christi enim sum miles; mihi pugnare
non licet. » Ab hac vocem tirannus infremuit dicens:
« Non religionis gratia detractare militia! » Retrudi
ergo eum in custodia jubetur. Tunc consignans se
Martinus et in nomine Domini Jesu signo crucis, non
clippeo protectus a galea, ostium cuneo penetrabo
securus. Postera autem dies hostes legatos
de pacem miserunt sua omnia. Quo vir Domini
de persecutione tiranni liberavit. Quo Romae
reversus est augustus. Tanta denique nequitiae
temporibus suis extitit, quantum narrare non possum.
Coepit aecclesiae sanctorum claudere, et templa
idolorum patefacere, et rebus aecclesiarum in fisco
daretur. De qua re consilio facto cum apparitoribus
suis, de aecclesia sancti Silvestri in monte Sirapti et
de appendiciis suis, quod extruxit a fundamentis
aecclesiae hujus, et res ipsius aecclesiae in fisco daretur,
et quasi per hodium Constantini principi patrata
dextrueretur. Eodem vero tempore nutum Dei
omnipotenti surrexit bellum Persarum adversus impiissimus
imperator Julianus; ambulavit in Persida.
Qui cum ambulasset, quanta malitia insercuit
in beato Basilis archiepiscopus, modo taceamus. Qui
cum ambulasset usque ibidem pervenisset, pugnam
conflicta Romani cum Persida, victus tenetur Julianus
impiissimus imperator, et nimis afflictus a Persis;
quibus ipse Julianus decoratus est ab extremo
vertice usque ad ungulas pedum. Et corium ejus
dictus coccinum ibidem omni tempore regis Persarum
dum pacem haberet super corium Juliani sedentem
et congratulabantur. Regnavit autem Julianus
anni 2 et mense 8.
2.
Jobianus facto christianissimo imperator,
aperte sunt aecclesiae, et coepit religio christiana
gaudere. Regnavit ipse Jobianus menses 8. Damaxus
Rome episcopus fecit basylicam jux
theutrum sancto Laurentio, et alia basilica in
catecumba, ubi jacuerunt corpora sanctorum apostolorum
Petri et Pauli; in quo loco platomam ipsa,
ubi jacuerunt corpora sancta, versibus adhornavit.
Eodem vero anno post Axente morte Mediolani Ambrosio
episcopo constituto, omnis a fidem rectam
Italia convertitur. Ilarius episcopus Pictavis
moritur; Martinus episcopus successit. De quo apostolus
dicens: « Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi (II Cor. V, 19); » de quo voce dominica
loquitur: « Ego si exaltatus fuero, omnia traam
a me ipsum (Joan. XII, 32). » Damasus papa construxit
aecclesia sancti Silvestri in monte Serapti
cum omni studio, et quidquid rebus acjacentia ejus
abstracta fuerat, per perceptione constituit. Hanc
orante in basilica consecrationis beatissimi Silvestri
episcopi, et gratias agebat Domino, dicens:
Grates tibi reffero spes vita bonorum,
Qui mihi ritem donasti noscere sancta
Quem impius apostatam Julianus destruxit
Ac superare malos regni caelestis amore.
Fac rogo queso, Deus, sine me complere beata,
Et tua que cupio fac gaudia cernere sancta,
Omnipotens Dominus, qui constat machina mundi,
Qui caelum terramque regis, fulmina mittis,
Qui sine nulla vigent caelum terram creata,
Te caelum tellus, laudet te potens in evo;
Omnis te benedicat homo, laudet, versetur honore.
Namque tuis pedibus lapis est lacus ille probatus,
Atque Petrus tua dextera levans statuit super undas.
Et Israhelite quondam, te duces, superno
Vestigio sicco peragerunt marmora Rubra.
Sit tibi cum Patrem simul et cum Flamine sancto
Gloria, magestas, virtus per secla conpar.
Quo versos conposuit in lapide a corpore sancto.
Coeperunt multi nobiles Romani mundus relinquere
ad eundem prefata aecclesia quasi cebium sanctae
conversationis vitam ducere. Interea neque hoc
sileam de hujus apostolica gloria pretermittenda.
Quoniam quidem quamquam omnes apostoli ante
secla electi a Domino esse credantur, docente Apostolo:
« Qui elegit nos ante mundi constitutione, ut
essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes.
I, 4); » redemptor et salvator noster dominus Jesus
Christus antequam de interitus Satane triumphans,
victor exultans, penetraret regna polorum, sancta hujus
aecclesia, quam pretioso suo sanguines hacquisivit,
per beatos apostolos, et apostolicos viros Silvester
immobiliter muniens fundavit, mirabiliter Constantinus
augustus corroborans solidavit, scilicet ut ipsa
inviolata semper et gloriosa maneret, et illorum
haedificatione nova et projenie plurimos filios
aggregaret.
3.
Que post haec acta sunt, Valens cum Gratiano,
Valentiniani fratri sui filius, anni 4. Valens
talem legem datam | null | 2cdf3ec0-b6e4-4bb1-90ca-5cc457c818a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ut monachi militare nolentes,
fustibus jussit interfici. Gens Hunorum et Guandalorum
divina accessisse cluse montibus repentina
rabie percita exarsit in Gothos; eosque sparsi
sunt, conturbati ab antiquis sedibus expulsi. Gothi
transit Danubium fugientes. A Valens augustos sine
armorum depositione suscepti, mox per Avarorum
gens maxima ducis fame ad rebellandum coacti
sunt. Victoque Valentis augusto, exercitum per Tracia
sese mittentes simul omnia cedibus incendiis
rapinisque fuderunt.
4.
Gratianos cum frater Valentiniano anni 6.
Theodosius augustus a Gratiano illa Sciticas gentes,
hoc est Alanos, Unos, et Gothos, magnis multisque
preliis vincit #etc.@#
5.
Arcadius augustus, fratres Theodosii, cum fratres
Honorio, anni 13. Gothi in Italia ingressi sunt;
qui prius Vandali atque Ilani, postmodum Gothi #etc.@#
6.
Honorius cum Theodosio minore fratri sui filio
anni 15. Alaricus rex Gothorum Romam invasit,
partemque ejus cremavit incendio, 9. Kalend. Sebtembrio,
anno conditionis 1164, hac sexto die quam
ingressus fuerat depredata urbem, ceperunt in regno
Italie ignis ferro devastare.
#Pagina 3' usque 6' scribitur Anastasius sub Nonnoso
praeposito monasterii sancti Silvestri monachus.
Miracula in monasterio sancti Silvestri. Lampas fracta,
orationibus@# « sana repperitur. Quo crevit famam per
universo Italico regno, etiam Gothi quam audaces sunt,
ejus ecclesiae nullo modo valebant adtingere. » #Alia
miracula.@# « Symmachus papa audiens de sancto viro,
totum agrum Transpaitano cum colonis et colone hibidem
abitantibus et residentibus per preceptionem hibidem
constituere in superscripta ecclesia. » #Pergit
auctor:@#
7.
Tempore illo de quo diximus, Theodoricus, rex
Gothorum, Symachum consulis ac patriciis Ravenna
trucidavit. Abebat autem Symachus filia una tantummodo,
nomine Galla, intra adulescentie tempore
marito tradita; in unius anni spatio ejus est morte
viduata. Qui dum fervente mundi copia ad iterandum
thalamum, et opes et aetas vocaret, eligit
magis spiritalibus nuptiis copulari Deo; in quibus a
luctus incipitur, sed ad gaudia eterna pervenitur. Hic
itaque omnes res suas quas patrimonium et matrimonium
hac maritis suis, cunctaque sacrarum aecclesiarum,
aedificare precepit. Abebat autem agrum
cum montem, qui vocitatur Campana, territorio Colinense
est posita; nam uno latere fines Cusiano, da
secundo latere ribos cum aqua qui dicitur Cava, qui
incole locis vocitantur Carba. Nam de tertio latere
rivos Grifianello vocatur. De quarto vero fluvium
magnum, de qua a fundamento juxta aqua parietinis
edificare jussit. Super cunc macerie murorum construxit
aecclesiam in onore sancti Andree apostoli
juxta ipso flumen. Et juxta ipsa ecclesia, portus qui
vocatur Bonus. Nam in agro Pontianello construxit
aecclesia in onore sancti Laurentii martyris et levite.
Qui dum agrum cum monte de Campana, cum ejus
affinibus in monasterium sancti Silvestri, qui dicitur
montem Serapti, per instrumentum cartarum constituit.
Edificavit autem ecclesia sancti Johannis
Baptiste juxta qui dicitur Tarega, territorio Nepesino
cum omnia sua rebus proprietatis in ecclesiis sancte
Dei genitricis semperque virginis Marie, domine
nostre, episcopatum Nepesine civitatis. Construxit
autem excellentissima Galla patricia ecclesie duabus
territorio Colinense, in onore principis apostolorum
Petri, basilica qui dicitur mater ecclesia, et alia qui
dicitur Ascuto, cum rebus omnium suarum pertinentes,
in integrum in episcopatum Nepesino constituit.
Item territorio Savinense, infra massa qui dicitur
Cornicle, que vulgo dicitur Septimiliana, basilica
in onore sancti Valentini aepiscopi cum omnia jacentia
ipsius ecclesie constituit in episcopatum Savinense,
qui edificatum est in civitate que dicitur
Forum novum. In superscripto territorio Sabinensis
aecclesias sancti Petri in Tarano cum sua omnia
jacentia, in prephatum episcopatum. Post expletum
opus Dei aecclesiarum constructio, et traditiones
venerabilium locorum, abjecto secularis habitum, ad
omnipotentis Dei servitium sese aput beati Petri apostoli
aecclesia in monasterio se tradidit. Ibique multis
annis simplicitatis cordis, atque orationibus dedita,
larga indigentiubs elemosinarum opera impendit.
Cumque omnipotens Deus pene jam mercede reddere
laboribus ejus decrevisset, cancri ulcera in mamilla
percussa est. Que dum nocte quadam hec eadem
jaceret infirmitatem fatigata, vidit beatum Petrum
apostolum ante se. Eique dixit: « Quid est domine
meus? Dimissa sunt mihi peccata mea! » Cui ille
princeps apostolorum benigne adest vultus, inclinato
capite annuit dicens: « Dimissa sunt; veni! » As
igitur expletis, visio apostoli assistentis, et colloquentis | null | dfe2a4a0-c515-4199-8323-efd81643c9df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
ablatum est. Tertio autem die cum ea que
superius dictum est, defuncta est. Quod factum est,
nunc usque in eodem monasterio manet memoriam
ejus. Qui Gothorum tempore Alarico rex hec acta
sunt.
8.
Quo mortuo Alarico, successit in regnum Totilam
impiissimus rex Gothorum. In temporibus namque
ejus multa nequitie in regno Italie et in Romane
finibus subjugatum est. Quo in sancto Dei confessores
extorti, et verberati, et afflicti, pro Christo trucidati,
atque plures ecclesie in Italico regno destructe,
atque civitatibus a ferro, igne exuste sunt. Nam pontes
flubii Tyberinis vie Salarie, qui prius Albula
dicebatur, qui Tyberinus rex, filius Capis regis, a
quo flubium appellatus est Tyberis, et pontes constructus
a fundamentis ruere fecit. Justinianus Justini
uxore nepos Narsus, Rome patricius avocatus est,
et ab omni populo Romano helectus; forme erat
dissimilis, peritissimus erat in mentem. Vox ejus
melliflua, rectoque ad investigandum Romanum
imperium. Tunc surrexerunt viri scelerati de Romanis
finibus, cum Gothi laborantes et negotio tractantes
de interitus Narsi patricii, qualiter expulsus
et ejectus a Romano imperium.
9 Mortuo hidem Justiniano, successit in regno
Justinus minor. Narsus patricium Totilum, Gothorum
regem, Italia superaverat et occidit. Postmodum
Gothi regem non habuerunt in Italia.
#Sequitur narratio de Narsidis rixa cum Romanis,
de « Sufficia » Augusta.@# Johannes episcopus Romane
aecclesie pontifex, ecclesia apostolorum Philyppi
et Jacobi, quam prodecessor ejus Pelagius
ceperat fecit et dedicavit, que a fidelibus populi
« Sancti Apostoli » vocitant. #De Albuino Narside
in Italiam accito ex Bedae Chronico; pergitque:@#
Narsus vero patricius fecit amica causa cum Langobardos,
et ceperunt inter se pactum et convenientia
de regno Italico. Mortuo idem Albuin rex Langobardorum,
successit Rotharius rex, qui facti
sunt Narsus et Rotharius quasi germanis in regno,
et emerunt consilio, quomodo regno Italico a
Justini principe et ejus successoribus eripere posset.
Quem Rotharius rex, vir excellentissimus,
belligerrimus, factus est robustus, nullus ei similis
suis temporibus. Narsus dedit ei consilio de portora
que sunt in regno Italie, ut omnes eas destrueret;
et quo eam ita factum est, et absolutum
est regno Italico a jugo Constantinopolitane, ab illo
die deinceps amplius Romani dationes Grecorum
principem non solverentur. Narsus vero patricius
fecit aecclesia cum monasterium beati Pauli apostoli,
qui dicitur ad Aquas Salvias, reliquiae beati Anastasii
martyris adductae venerantur. Construxit pontem
flubii Tyberinus meliusque reformavit ab yma. Nam
cunctae aecclesie infra Romanam hurbem donaria
multa constituit, et conventum factum cum Rothario
rege, de Pentapolim, et de Tuscie finibus, quomodo
Constantinus sancte Romane ecclesie constituit,
sic eam immobilem permanere. Et accepto breviario
a Rothario regem in ecclesia beati Petri apostoli,
a Ticine civitatis Langobardi perrexerunt; factum
est regnum Italie habitatio Langobardorum. Unde accepit
eas Narsus monasterium Seraptis montis, et
donaria simul et rebus eique constituit, et factus
est pax inter Langobardos et Romanos, verumptamen
non multum tempus. Postea Roma per patricius
principabantur. Tiberius Constantinus
principem. Gregorius, apochrisarium sancte Romane
aecclesie in Constantinopolim missus, post
Romanus libros expositione in Job condidit; Euticium
ejusdem hurbis episcopus errasset, Tyberio
presentem correxit #etc. ex Beda.@#
10.
Mox efferam Langobardorum gens, de vagina
sue habitationis educta, in nostra cervice
crassata est. Atque umanum genus quod in hac
terra pre multitudine nimia quasi spisse segetis
more surrexeerat succisus aruit. Nam depopulate
hurbes, eversa castra, concremate aecclesie. Destructe
sunt monasteria virorum atque feminarum,
desolata ab omnibus predia, atque ab omni cultore
destituta in solitudine vacat terra. Nullus in hac
possessor inabitat, medactum est monasterium
montes Seraptis in solitudine, et cuncta ejus predia
destructa. Occupaverunt bestie loca, que prius multitudo
hominum tenebat, et quod in aliis mundi
partibus agatur ignoro. Rotharius rex Langobardorum,
lubricum suis corporis, et multum vinolentum,
fecit synodum cum episcopi, et dictis
legibus Langobardorum composuit, quomodo Langobardorum
in Italia cum lege viveret. Sed eorum
prisco tempore gentilitatis non deserunt, quo Langobardi
more suo immolabant caput capre diabolo in
pugnantes hoc ei currentes per circuitum, et carmine
nefandos decantaret. Et qui hoc non hacquiesceret,
sine dubio interrogationis, capite punirentur.
Rotharius rex Langobardorum obiit, et | null | e4cae435-92ee-4354-9167-ecc63be7d47e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
appositus
est a Langobardis gentis sue Ravenne civitatis.
Sergius papa in sacrario beati Petri apostoli
capsa argentea que in angulo obscurissime diutissime
jacuerat, et in ea crucem diversis lapidibus
adornata, Domino revelantem, repperit. De qua tractis
quatuor petallis, quibus gemme incluse erant
mire magnitudinis, portione ligni salutiferi dominice
crucis interius reposita inspexit. Que ex tempore
illo annis omnibus in basilica Salvatoris que
appellatur Constantiniana, die exaltationis ejus ab
oni oscularetur atque adorarent populo. Gysulfus
rex Langobardorum, in primo regni sui
Benevento Campanie igne gladio captivitate vastavit.
Cumque non esset qui ejus impetum resisteret
apostolicus papa Johannes, qui Sergius successerat,
missis ad eum sacerdotibus ac donariis plurimis
humiversos redimeret captibos, atque hostes domum
redire fecit. Qui mira Deo favente tyrannus Gysulfus,
rex Langobardorum, a suis interfectus est.
11.
Ereberectus rex Langobardorum roboratus
est in regno, coepit curiose querere patrimonia
Alpium Cotiarum, multa nimis considerantes in
amore Petri principis apostolorum, quomodo ablata
esset a suis antecessoribus et quomodo pertinebat
apostolice sedes, sed a Langobardis multo tempore
fuerat ablata. Restituit juris ejusdem sedis, et hac
donationis aureis scriptam litteris Roma direxit.
Johannes preerat papa, qui inter multa operum inlustrium
fecit oratorium sancte Dei genitricis, opere
pulcerrimo, intra ecclesia beati Petri apostoli, ubi
dicitur a Veronice. Ereberectus rex Langobardorum,
audita eversionis monasterii sancti Silvestri in monte
Syrapti, repetitio facta a Johannes hujus apostolice
sedis, ut in suis regie potestatis detinere manibus,
ut quod haec ita actum est, restitutum est monasterium
cum omnibus suis rebus, et regimen
sanctae conversationis quiebit in pace, monasterium
cum Tuscie finibus.
12.
Mortuo itaque Ereberectus rex Langobardorum,
successit Liubrandus rex Langobardorum,
donatione patrimonii ulpium Cottiarum, quem
Ereberectus rex fecerat, ille repeterat, ammonitione
venerabilis pape Gregorio, qui Johannes successerat,
confirmavit. Liubrandus rex decessit imperio suo.
12*. Grimualdus rex successit in regno, Langobardorum
regni moderabat abenas. Ejusque filius
Romuald Samnitibus imperabat. Insignis sacerdos
Barbatus, nomine, ut prephatus sum, Redemptoris
nutum claruit, Beneventi actiones celebs miraculisque
coruscas. Is quoque diebus quamvis sacris
babtismatis unda Langobardi ablueretur, tamen prisco
gentilitatis ritum tenens, sicut bestiali mentem
degebant. Bestie simulacro que vulgo vipera nominatur.
Grimualdus rex, pater Romuald, sinodum
facto cum episcopi et judicibus Langobardis in civitatem
Mediolano, ante corpus beati Ambrosii, adjuncxit
lege in edictis que dudum Rotharius rex
constituit. Romuald rex flectebat colla, que debite
suo debebant flectere Creatori. Verum etiam non
longe a Beneventi moenibus quasi solempne die
sacra colebant arborem, in qua suspendentes corium #etc. usque@#
custodiunt, #ut in Vita sancti Barbati.@#
13.
Omnibus vero Langobardis in regno Italie,
relicto errore a Christi moderamine conversis, fide
sancte Trinitatis tenentes. Interea Gysa soror Romuald,
in Christi amore accensa, nullo modo a virile
amplexus satagebat. Eratque venustas, eleganti
forma, qui exiit fama pulchritudinis per huniversus
horbem. Devulgatum est enim Florenti, rex Palermitano,
pulchritudine ejus puelle; congregatique
barbarorum gens, Africe, Palarmo, et Babylonie,
classes nave impetum, navigioque certantibus,
ad Amalvis pervenerunt; quo terra coperuerunt
sicut locuste. Concite irritantes super
Beneventos urbem, et vidit Romuald exercitus
barbarorum, quia multi erant, et timuerunt nimis.
Et dixit Romuald ad Langobardos: « Exurgamus,
et ascendamus contra inimicos nostros. » Et dixerunt
Langobardi: « Non possumus ascendere adversus
tantum exercitus; melius est nobis refugium
nostre civitatis, et liberemur animas nostras, et
nuntios nostros dirigamus a Grimuald rex noster
patri tuo, et pugnemus adversus eos; nos enim
pauci sumus. » Et dixit Romuald: « Absit a nobis.
A diebus ex quo Alboin rex, noster antecessor,
Langobardos eduxit de Pannonia, talisscemodi non
est inventa inter Langobardos! Et si venit finis
nostre, moriamur cum robore pro patrie nostre; et
victorie patribus nostris non relinquamus! » Et
factus est luctus magnus in populus Langobardorum,
quia paucis erant; maxime habitatores antique
Beneventani. Radelgisi, cognatos Romuald
principes, negotio pertractabant clam cum barbarorum
gens. Et ingemuerunt principes, omnes principatus
eorum, et qui fortior esse videbantur. Tunc
Romualdus gloriosus princeps, exivit foras urbem
Beneventi; subito irruit super barbarorum gens, et
proximavit exercitus Langobardi | null | 945ac7c0-1654-42e0-aaa7-9196ff1f4edd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et steterunt contra
exercitum barbarorum. Et tubis cecinerunt qui
erant cum Romuald. Et commota est terra a voce
utriusque exercitus, et fuit pugna commissa a mane usque
ad vespere. Et ceciderunt de barbarorum gens in illa
die quadraginta milia virorum. Florenti rex barbarorum
fuga capiens, a maritima perveniens, in nave
ascendit. Romuald vero princeps factus est fortis ut leo
in operibus suis, et erat sicut catulus leonis fremens
a pugna. Et persecutus est iniquos persequens eos,
et tradita est salus in manus ejus, et revertit in
urbem Beneventi; et nominatus est a plures gentes.
Fecit autem hisdem princeps Romuald ecclesia gloriosa
hubi prius Langobardi ad arbores adorabant,
in onore sancti Felicis; et hibidem corpus beati
Felicis deposuit, et alii sancti plures, et depincxit,
et deauravit; cujus memoria usque odie est. Genuit
autem isdem Romuald filios de Theuderada tres,
quarum primus vocitatur Aroaldo, secundo Maroaldo,
tertius Sycardus; ad ultimus Sikinolfus. Res
gesta que narro, temporibus Romuald, quo transportato
corpus apostoli sancti Bartholomei de India
superiore a Limparis insula pervenit. Ibique
aliquantos annos permansit. Qui nutu Dei veniens
Agarenorum gens, tota insula igne gladioque consumpta
a fundamentis murorum ejus diruta, sicque
pervenit ad lucellos hubi beatissimus apostolus
inerat. Quo confractus lucellos, ossa ejusdem apostoli,
ut scriptum est: « Dominus custodit omnia
ossa eorum; unus ex eis non conteretur (Psal.
XXXIII, 21). » Dominus autem in ipsa nocte apparuit
custodes ejusdem apostoli, dicens: « Vade, collige ossa
apostoli. » Qui duriose turbulenter dixit: « Eu me!
quantos annos in servitio ejus perduravit, quanta
accidentia mihi evenit. Modo diruta sunt omnia ossa
ejus, cum aliis ossibus miscuis; quomodo possum
meis ossibus agnoscere? » Que dixit eis: « Vide
ossibus flammeo radiantes inter aliis; ipse collige
diligenter. » Et quo ita factum est; collecta est
reliquie apostoli in sindone munda. Agareni est
consuetudo Apulie depopulare; que fama exiit, Romuald
exercitus direxit, ut custodiret portora et
maris limitis. Sicque pervenerunt Langobardi a
Lympares insula dosolatam, et viderunt hominem
Dei, et dixerunt: « Cujus merita hic veneratis? »
Et dixit eis: « Corpus beatissimi apostoli Bartholomei
ab Agarenis disfractus; modo Deo mire collectus
ab eo. Iterum veniunt Aggareni; nescio quid
faciam! » Ut audierunt, letantes nimia appreenderunt
Largobardi hominem cum venerabilem
corpus apostoli in nave suscepta, navigio ceperunt.
Et ecce classes navigium nimium Agarenorum approximavit.
Videntes Langobardis spes eorum esset
ablata, proni devota ante corpus apostoli projecerunt
se cum lacrymis, et dixerunt: « Sancte Bartholomee
apostole, si de periculis istis liberati fuerimus
et in pace reversi, in tuo nomine altare aureum
et argenteum, infra aecclesia sancte Dei genitricis
Marie patremus. » Ex quo dicto in oratione
levantes, tantos error tenebrosa ineest, ut nemo
inter Langobardos et Agarenos cernere non poterat.
Sicque gaudentes in Beneventi hurbem ingressi
sunt; de thesauro que coeperunt Romuald principis
deferunt. Cujus merita ipsius apostoli corpore et
signis usque in finem seculi hibidem permanet.
14.
Transacto namque tempore, glorioso princeps
migravit. Regnaverunt filii ejus pro eo, Arud et
Maroaldo fratribus, prudentis principis; separati
a fratris sui, in civitates Novecertus habitare
coeperunt, Sycardus et Sykinolfus puer in
hurbem Beneventi reliquerunt, et factus est
robor eorum in tota Apulie finibus. Radelgisi, patrueles
eorum, consilium perpetravit cum habitatoribus
civitate Novecertus, clam operabantur. Veniente
die pascalis epyphaniorum, noctu in aecclesiae
hujus civitatis trucidaverunt principis summi. Sycardus
princeps, audita morte fratri sui, recordatus
virtute patrum suorum, et Langobardorum gentis
sue, ostiliter congregatus, a Novecertus civitate
pervenit. Civitas Novecertus magna et fortitudine
nimis; coeperunt Langobardi obsidere civitates, igne
gladio devastantes oppida eorum, et castre destructe
sunt. Munierunt civitates gyro per circuitu, ita ut
non possit habitator civitates Novecertis pre impetum
bellatores manus erigere. Et pugnaverunt Langobardi
adversus eos multis diebus. Et fecerunt machinas;
et misit Sycardus princeps legatos ad hurbem
Beneventi ad Sykinolfus puer, germano suo, ut
veniret ad se. Et exivit Sykinolfus princeps cum
multitudine, et percussit civitates Novecertus; et
trucidavit multos. Et comprehenderunt civitates, et
conbuserunt eas igne cum populos et | null | afd67711-ac83-4299-8321-03fe95454498 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mulieres; et
non remanserunt ex eas usque unus. Et subvertit
muros, et moeniae civitatis dissipavit a solo fundamentis.
Sycardus reversus est in civitates Lavellus.
Sycinolfus ingressus est in hurbem Beneventi, et
coeperunt judicare populo; et trucidaret impios.
Erat enim consilium Radelgysi vanum et pessimum,
et misit legatos ad hurbem Salernam ad Leo episcopus,
ut intimaret a Sycardo principe, ut Sykinolfus
puer transmittere a Salerna civitas, ut artis
litterarum instrueretur. Ex quo ita peractum est,
sicque petitio eorum adimpletum est. Regnavit
idem Sikinolfus in hurbem Salernem. Beneventani
unianimes tractans de interitu Sycardi principi,
miserunt nuntius ad Leo episcopus Salernitanos, ut
Sycinolfus oculos ejus eruere; ut principatus Beneventi,
in se ipsis exibere virtutem, Salernam hurbem
in sua potestatis percipere. Quo Leo episcopus
non hacquievit consilio eorum. Tunc unianimes
Beneventani perrexerunt a Labellus civitas; pacifice
verba Sycardi principi narrare coeperunt. Quo
princeps benigne suscepit eorum verba, honorifice
composuit. Tunc unus ex ipsis gladium arripuit,
percussoque principe, totum corpus ejus ferro
vastare coeperunt. Combusta hurbem Labellus, a
Beneventana hurbem regressi sunt. Et juraverunt
inter se, ut ultra non acquiescerent principis Sykinolfus.
Et surrexit Sykinolfus princeps, et huniversis
qui se conjuncxerat fratribus suis, et preliabantur
prelia magna, et dilatavit virtutem populo
suo Langobardo, et induit se loricam velut gigans,
et precincxit se arma bellica, et preparavit se ad
bellum. Et veniens a Beneventi hurbem; tunc infelices
Beneventani miserunt nuntius a Sycinolfus dicentes:
« Hii qui sunt homicides, manibus tuis damus;
terram enim potestati tue es! » Sykinolfus,
princeps Salernitano, fecit vindicta de fratre suo;
trucidati et suspensi de Beneventani numero quadraginta
sex. Victores a Salernam hurbem perrexit.
Et factum est irritum magnum inter Beneventos
et ejus succedentia, et Salernu et ejus succedentia,
et divisio usque in presentem diem ( #an.@# 712.)
15.
Liuprandus, rex Langobardorum, fecit pugna
cum Avarorum gens in Aquilegie partibus, et conculcavit
Aquilegia, et Benetia, necnon Sardinia insula,
et Corsica, et ampliavit regnum Langobardorum.
Quo rex factus vir christianissimus atque catholicus,
synodus factus canonicorum, cum episcopis
et clericis fidem sancte Trinitatis. Et rex Langobardorum
que antea disposita non sunt, mirifice
composuit. Regnavit hisdem rex honorifice annos
plures, et quietum est regnum Langobardorum et
Romanorum.
16.
( #An.@# 743.) Genuit autem isdem rex filios
duos; primus Rachisi, secundus Astulphus vocitatur.
Constituto Rachisi a patre suo regno, et
factus est rex Italico viventem patri ejus. Obiitque
Liuprandus rex ( #an. 744, Sept.@# ), accepit Rachisi
uxorem de hurbem Roma, nomine Tassia, et disrupit
lex paterna Langobardorum morgyncaph, et
mithio, que in suis legibus affixum est, non adimplevit.
Fecit autem donationes cartule Romane,
sicut ipsi Romani petierunt. Propter hoc Langobardi
irritati adversus Rachisi rex, et tractantes cum
Astulphus de regno ejus. Perrexit Rachisi rex a
Pinnensis urbe vetustatem consumpta, eratque hibi
abitatores Langobardo nomine Lupo, que sine heredibus
mortuus fuerat. Est autem constitutus in
legibus Langobardorum, ut Langobardus qui sine haeredes
mortuus fuerit, curtis regia succedat. Successit
Rachisi rex omnes facultates Luponi in sue
regie potestatis. Precata est Tassia regina a Rachisi
rex, viro suo, ut a montes Syraptis a monasterium
beati Silvestri ab orationes pergere cum ipso; quia
consuetudo Romanorum est, sepius venire. Acquievit
rex petitio uxori sue, veniens cum comitatu suo a
Seraptenas montes. Cumque properaret ad locum
hubi dicitur Ad arcum, tanta denique flagrantia naribus
ejus orta est, quanta numquam antea aut
postea naribus ejus adhibita non fuit; non tantum
regibus et regina, sed etiam a cunctis Langobardis
sequentibus se. Intrantes in aecclesia juxta corpus
sanctissimi Nonnosi, cujus superius memoriam fecit,
non longe a corpus beati Silvestri, erat unus ex parasitibus
suis Langobardis, de genealogia Langobardo
de Beneventi hurbem, qui per hereditaria a
demonio sunt vexati, propter maledictionem que
beatissimus Barbatus episcopus imposuit, propter
Theodora uxoris Romuald principi, cujus superius
memoriam fecimus. Quo demon per hos ipsius Langobardo
clamare cepit: « O Nonnose, quid me perturbas?
modo non exeo hinc, quia per hereditaria
gentis iste succedemus. O Silvester episcope, virtus
tua | null | 3d1ba66f-5650-47b5-9183-6f246179c353 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
me incendent; et si dehinc me ejicis, a Beneventi
hurbem regrediar a consanguinium istius. »
Quo dicto demon discerpens, exiens ab eo; propter
hoc vocati sunt ipsius genealogie Langobardi Beneventi
« tempta - demonium » usque in presentem
diem. Qui tanta gaudia in Rachisi rex et ejus conjux,
et cunctos sequacibus suis Langobardis inerat,
ut ferocitatem qui dudum abuerat, in umilitatem
gratie sunt conversi. Quantas lacrimas et orationes
Langobardi exorti sunt, et munera ibidem optulerunt,
narrare longum est. Rachisi rex et Tassia regina,
uxor ejus, per preceptum donationis in venerabilis
monasterium sancti Silvestri et beatissimi
Nonnosi curte unam, nuncupantem Ustriciano in
territorio Spolitino, in pago cujus vocabulum est
Pinnis, cum ecclesia in onore sancti Silvestri infra
ipsa curte constructa est, et omnibus adjacentiis, vel
appendiciis hibidem pertinentibus, vel aspicientibus,
sicuti Luponi ducis manibus suis detenuit. Mansit in
eo montes rex dies tres gratias agens Deo; a Spolitana
urbem regressus est. Langobardi furore accensi,
sicuti consuetudo gentis eorum, fronite unoque
animo Astulpho petierunt, ut frangerent donationes
cartule que Rachisi rex fecerat uti Langobardorum
deinceps non esset. Et petierunt Langobardi
Astulpho, ut conveniente cum episcopis,
abbatibus prepositis synodochiorum, et cum custodibus
ecclesiarum, in edictis legibus affigerentur.
Que jurejurans spopondit Astulphus, esset facturum,
si Langobardi regnum eis concedere.
17.
Coronatus est hisdem Astulphus in Mediolana
hurbem ( #an. 749. Jun.@# ), infra ecclesia sancti Ambrosii
episcopi, et electus est rex in mense Junius,
indictione 10. Tanta denique nequitia exarsit
suis temporibus, quanta numquam suis antecessoribus
repertum non est. Fecit synodum cum Valerius
archiepiscopus Ravenne civitatis et cum Conaldus
archiepiscopus Mediolane civitatis, et cum
jacentiis episcopis, abbatibus, judicibus, fidelibus
Langobardis in regno Italie permanentibus, fecitque
capitula sicuti Langobardi precati sunt; et in edictis
affigi precepit. Tunc surrexerunt viri Romani
scelerati, et intimaverunt Astulfu regi, ut venirent
et possiderunt Tuscie finibus et Romanum imperium
usurparent. Exaltatum est cor ejus non in
Deo, nec in onore ecclesiarum, sed in bella, in rapina,
et igne, et gladio. Venientes in Spolitinam
urbem, misit Robertus comes palatii a Savinensis,
ut via et portua custodiret, nec Romanis iter carperet.
Misit Grimualdu a Centucellensis, ut custodiret
vie finibus Romani et portua maris. Nuntius
misit a Terracina urbem, ut custodiret via maris et
terris, ut nec venundaret alicui Romanis, nulla rem
perciperet. Et ascendit Astulfus rex in campo Tiburtino
cum sex milia Langobardorum, et factus est
pavor magnus in Romanis. Fecerunt pactuatione
cum Tiburtina urbem, et cum Pristinem hurbem,
nec Romani nec colloquium nec amicitias cum eo
habentur. Incenderunt Langobardi ecclesiae sanctarum,
hubi corpora eorum quiescebant. Igne gladioque
vastantes tota Tuscia, civitas Nepesina in suo
dominio perdurantes; quantas nunc exarsit contra
Romanos, per singulos non possumus enarrare. Castra
Romanorum destructe sunt, monasteria et oppida
vastantes, nulla spem recuperande invenire
potuerunt. Erat pontifex in urbem Roma Stephanus
nomine, vidit se in tanta desolatione positus,
dixit: « Eum me, quid faciam? Regno Italico a multis
gentibus depressus; prius a Medis, et Lanis,
postmodum a Gallis, tertius a Gothi, quartus a Langobardis.
Qui in Italia possessio facta est, denique
a Zacharias magnus presul antecessoris meis, cujus
Deo auctore deservio; qui multis calamitatibus depressus,
a nefandis Langobardis vastata urbem,
destructa Tuscie finibus monasteria virorum hac
puellarum, basilicae sanctorum concremate sunt;
qui in exilio deputavit se ipsum propter opus ecclesiarum
Dei. A Pipinus quedam Francorum hi qui
Francia pervenit. Gaudebundus rex Pipinus et honorifice
suscipit, invitatis in Italia, ut gentis Langobardorum
sub suo dominio constitueret. Qui Pipinus
cum Carlomagno regebat Francorum gens; quo ordine
et origine subtus hujus serie dicamus. Orta est
intentio inter Pipinus et Carlomagno de regno
Francorum; qui Zacharias papa a Carlomagno rogatus
est, ut de monasterio sancti Silvestri in monte
Syrapti per preceptum pontificalis jure perpetuo
concederetur. Quo pontifex summus libenti animo
concessit, et omnia adjacentia illius sicuti a priori
tempore constitutum est, jure affixum est constituit.
Datos legatos Pipinus et Carlomagno a Zacharia
papa, Astulfu regis, in Ticine civitatis repertas, omniaque
et qualiter peracta sunt innotescunt. Astulphus
rex | null | 80da7808-c258-4f21-abbe-d3db1838b44a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Langobardorum nequissimus, nefandus et
callidus verba honorifice composuit, et omnia Pentapolim
et Tuscie finibus et quicquid a sancte Romane
ecclesie videtur illi restituit. Sed tamen a consuetudo
eorum maligna non declinaverunt. Inito
consilio cum episcopis et Deum timentes quod agere
debeant de persecutiones Langobardorum, si ad
Grecorum genere regnum Italicum et Romanum
imperium devolberet, et si a Francis in Italia ingredi
deberet. Sed melius est a nobis a Francis
que a Grecis dominio illorum subjaceret. »
18.
Robertus comes palatii Langobardo Savinensi
exiens, ergo pugnantis contra Romanos. Sicque
venit a Lubria civitates, que pugna conflicta cum
Romanos ceciderunt de Romanos vulgos et nobiles
plures. Robertus Langobardo constitutus erat in
campo, et abebat roborem. Quo presul in ecclesia
beati Petri apostoli, locutus est populo dicens: « De
celo autem adjutorium sit vobiscum; eligite vos ad
pugna cum Langobardis; nolite metuere! » Et habierunt
Romani contra Robertus Langobardo. Et
ecce exercitus Langoburdorum transiebat flubium
Lubrie. Romani persequentes contra ipsos, trucidati
et gladio interfecti de Langobardi fere ducentos,
et Robertus comes palatii trucidatus est; et Romanis
reversi sunt victores. Post hec sanctissimus papa
Stephanus via directum pro populo Romano et sancte
ejusdem ecclesie defensione, sicque in Francia
pervenit, in Aquisgranis palatio, ad adjutorium et
solacium querendo pro justitiis sancti Petri. Qui
Pipinus rex honorifice suscepit apostolicus; ad sanctum
Dionisium ibidem perrexerunt. Dixitque Pipinus
ad apostolicus: « Zacharias antecessori tuo intimavit
mihi per missos meos, Burgardus episcopus,
et Folradus cappellanus, de regibus in Francia
qui in illis temporibus non habentes regalem potestatem,
si bene fuisset aut non? Zacharias papa mandavit
me Pipino, melius mihi esset regem vocari,
qui potestatem aberet, quem illum qui sine regali
potestate manebat, ut non conturbaretur ordo, per
auctoritatem apostolicam. Ime Pipinus secundum
more Francorum electus sum a regem et
unctus per manus sancte memorie Bonifatii archiepiscopi,
et elevatus sum a Francis in regno Suesionis
civitatem. Ildericus vero Saxone, qui false rex vocabatur,
tonsoratus est et in monasterio missus. Carlomagnus
germano meo post mortem Caroli genitori
nostri divisimus regnum Francorum inter nos in locum
qui dicitur Pictavis. Eodem quoque anno
Carlomagno germano meo Alamanniam vastavit.
Tunc Carlomagno confessus est mihi Pipino
germano suo, quod voluisset seculum relinquere, et
in eodem anno nullum faceret pugna; sed honorifice
direxit eum cum muneribus. » Cumque auditis
hec apostolicus supradictus confirmavit Pipinus
unctione sancta in regem, et cum eo uncxit duos
filios ejus domnus Carolum et Carlomagnum in regibus
. Tunc Carlomagno Romam perrexit
ad limina apostolorum; post hec ad montem Syrapti
monasterium ingressus, ibique se totondit et
monachus effectus est.
18 *. Que et quanta gloria hibidem constituit,
modo audiamus. Videns quia laboriosus es et montes
fratribus insudanter, edificavit ad radicem montis
in loco hubi dicitur a Mariano, in onore sancti
Stephani martyris, et cunctis fratribus adhesit excepto
abbas, et aliquantis fratribus in usus monasterii
prioris reliquid. Fuit moratus in monasterio
sancti Stephani aliquantos tempus, nec ferebant
animo ejus in loco ejusdem. Quadam die iter peragens,
per agros ejusdem monasterii ad ecclesiam sancti
Andreae apostoli, juxta flumen ad investigandam
res aecclesiarum iter peragens subtus montes Grifianello,
et invenit castrum antiquum Aquarium, qui ad
radices montis Grifianello emanat aquas. Qui diutius
diligentissime prospexit, atque cuncta edificalia, que
ad opus monasterio conspexit, iterum ad monasterium
est reversus. Reperto itaque consilio a fratribus
de Bahiano castro, quomodo aut qualiter hedificandum
domum juxta castrum monasterium domni
principi apostolorum Petri, et sancti Benedicti, et
commemoratione sancti Andreae apostoli, usque in
presentem diem. Emit autem agrum superscriptum
vir Domini Karlomagno, curtem unam nunccupantem
sancti Viti, cum gualdo qui dicitur Corgitu.
Item curtem sancti Gregorii, cum colonis et colones;
item curtem Petroniani, et Asiniani. Item curtem
sancti Heristi, et ejus adjacentia. Item fundum Fanianu
uncie sex; curtes Priscani, in quo est aecclesia
sancti Victoris, cum colonis et colone; cum
fundum Flabianello, Robelli, et fundum Corbiani;
fundum Magere cum appendiciis suis; fundum Cotteanum,
in quo est ecclesia sancti Benedicti sive
quibus aliis vocabulis nunccupatur, cum famulis et
famule ibidem residentibus, casinis, casale; fundum
Clarano, casale de Cerole, casale de Rufiano grasso,
cum | null | d77c83eb-1138-4348-870f-07d084bc19a2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
colonis et colone; fundum Carpiniano, fundum
Cossanum, fundum Torritula, fundum Sentiani, tres
uncie, fundum Foliani, et fundum Bassanu cum
ecclesia sancti Valentini, cum famulis et famule;
fundum Aureliani; et sex uncie fundum Celedrani;
fundum Cecilianum, cum colonis et colone, fundum
Lauriani, fundum Grazzano, fundum Mariano cum
famulis et famule; fundum Foriano; et quattuor
uncie, fundum Terrentianello, fundum Marcelliano;
et fundum Pulbine, fundum Bersianu, et fundum
Grifiano, fundum Belgarolum; et sex uncie, fundum
Ofiani; et fundum Maturis, fundum Patinara, fundum
Montone cum famulis et famulabus suis, fundum
Salviani, fundum Cerbinarola, fundum Pattialis,
tres uncie Casaventoli, octo uncie, fundum
Antiqui, fundum Prisciani, fundum Quarazzanum,
fundum Pontinianu, fundum Catonianum, fundum
Ciminianu, fundum Matitianum, octo uncie fundum
Paonis, fundum Terlata, fundum Barbarica, fundum
Casa Crisciani, fundum Vallescura, fundum Rupiliano,
fundum Damiano, fundum Asterii, fundum
Martuniani, fundum Seriano cum aquimolis duos et
cella sancti Silvestri, fundum sancti Prosperii cum
vocabulo Cacahelli, fundum Munitioni, fundum Juniani,
fundum Proniani, fundum Mitiliani, fundum
Rusciani, fundum Plaga montes, fundum Polliano,
cum aecclesia sanctae Marie cum famulis et famule,
fundum Scatianum, fundum Cariano, fundum Maniano,
fundum Occisi; et sex uncie fundum Rutiliani.
19.
Denuo reclamatione a Pipino rege et filiis suis
Carolus et Carlomagno de Astulfus rex Langobardorum,
quantaque percussio exercet in sancta Romane
aecclesie et in populo Romano. Pipinus rex audita
hec verba apostolicis, contristatus est nimis propter
iter apostolicis, juratus dicebat: « Ego per memet
ipsum venio. » Bandus missus ex ore regis, in Franeorum
gens, et in Saxonia, in Aquitaniis partibus
et in Bajuvaria, et Squasconia, et Alamannia,
et in cuncte regnora ejus, ut omnes hostiliter Kalendas
Maias, in Langobardorum gens super Astulfus
rex. Carolomagno monacho, germano Pipini regis,
expleto monasterio sancti Andreae apostoli et omnia
que ad husus monasterii continet, videns suis moribus
cum gentis hac fratribus suis monasteriis non
essent conjunctum, recessit inde in Samnii
provincia, in Cassino montes, in monasterio sancti
Benedicti, hibique permansit. Audiens hoc Astulfus
rex Langobardo, que Pipinus rex Francorum con
Trasalpine gentis super se veniret. Que festinus
Astulfus rex a monasterium sancti Benedicti in montem
Cassini pervenit, postulans et deprecans ad abbas
hujus monasterii, et dona multa promittens, ut
Carlomagno monacho a Pipino rege germano suo
properaret, ad dissipanda consilia Stephani pape,
ut Francis in Italia ingredi non deberet. Accepta
benedictione abbati sui hac fratribus, libenti animo
perrexit, sicque in Franciam venit. Omnia qualiter
per ordinem a Pipino intimavit Carlomagno
monacho, Pipino rex noluit hacquiescere consilii
ejus. Pipinus rex apostolicas invitatione in Italia
iter peragens, justitia beati Petri apostoli querendo.
Astulfus rex Langobardorum supradicta justitia
vetando, clusas Langobardorum petiit, obbia
Pipini regis et Francis venit; et inierunt bellum
Francis cum Langobardi. Et retro Langobardi
fuga capta, auxiliante Domino beatoque Petro apostolo
intercedente, Pipinus rex cum Francis victor
extitit. Eodemque anno Stephanus papa reductus est
a sancta sede, per missos domni regis Pipini, Foldradus
episcopus et reliquis qui cum eo erat. Incluso
vero Astulfo rege in Papia civitate, justitia
sancti Petri pollicitus est faciendi. Unde rex Pipinus
obsides quadraginta receptos cum sacramenta, reversus
est in Francia. Carlomagno autem monachus
Bienna civitatem remansit, una cum Berta domna
regine; infirmus languebat dies multos, et hobiit
in pace. Dum prospexisset Pipinus rex, ab
Astulfus Langobardorum rege, ea non esset vera,
que antea promiserat de justitiis sancti Petri, iterum
cum missus apostolicis Stephani iter pergens in Italia,
Papia obsedit, Astulfus rege Langobardorum
inclusit, magis magisque de justitiis sancti Petri
confirmavit, ut stabiles permaneret, quos antea promiserat,
et insuper Ravenna cum Pentapolim, et
omnem exarcatum conquisivit, et per precepto sancto
Petro tradidit. Ut per missos apostolicis, monasterium
sancti Andree apostoli nullus auderet aliquis
damnietatis adtingere aut violare. Et dum
reversus est Pipinus rex, cupiebat supradictus Astulfus,
nefandus rex, mentiri que ante pollicitus fuerat,
obsides dulgere, sacramenta rumpere; quadam die
venatione fecit, percussus Dei judicio vitam finivit.
20.
Inito | null | ca04ba89-4338-472d-937e-8b282c728844 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consilio Langobardi, quomodo Francis
super se erueret, et levaverunt Desiderium in regem;
quomodo et qualiter postea dicamus. Videns Stephanus
papa ex omni parte victor esset, et gloria
dignitatis presule hac gentis Romane triumphans,
cepit hedificare domum ecclesiam, in onore sancti
Dionisii, Rustici et Heleutherii, in hurbe Roma,
juxta via Flamminea, et ereio, non longe ab
Agusto, juxta formas species decorata, sicut
in Francia viderat. Misit Constantinus imperator
de Constantinopolim regi Pipino cum aliis donis
organum, qui in Francia usque pervenit. Et rex
Pipinus tenuit placitum suum in Compendio cum
Francis, ibique Tassilo venit dux Bajuariorum in
basatico se commendans per manus, sacramenta
juravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum
manus imponens, et fidelitatem promisit regi Pipino,
et filio ejus Carulo et Carlomagno, sicut passus recta
mente et firma devotione per justitia, sicut bassus
domino suo esset deberet. Sic confirmavit supradictus
Tassilo, supra corpus sancti Dionisii, Rustici,
et Eleutherii, necnon et sancti Germani, atque sancti
Martini, ut omnibus diebus vite ejus sic conservaret.
Pipinus rex in Saxonia ibat, et firmitas Saxonia
ibat, et firmitas Saxonum per virtutem introivit,
in locum qui dicitur Simnia; et multa strages facte
sunt in populo Saxonum. Et tunc polliciti sunt contra
Pipinum omnes voluntates ejus faciendum, et
honores in placito suo praesentandum, usque in
equos tricentos per singulos annos. Natus est
Pipino regi filius, cui supradictus rex nomen suum
imposuit, ut Pipinus vocaretur sicut pater ejus. Qui
vixit annos duo, et in tertio defunctus est. Eodem
anno Pipinus rex Roma perrexit. Stephanus
papa et ejus clero cunctisque a sacris ordinibus
est concessus, et populo Romano in occursum regis,
cum ymnis et laudibus ad ecclesiam sancti Peregrini
advenerunt. Contemplatus est rex Pipino populo
Romano, et ejus acta, gaudebundus pervenit in ecclesia
apostolorum principi. Celebrataque ejus sollempnitatem
myssarum, quantaque largitus est elemosinarum
pauperum, et dona ecclesiarum, longum
est enarrare. Permansit rex Pipinum mense unum
in urbem Romam; egrotareque cepit domnus Stephanus
papa, dolore cordis metusque Pipinus rex
de nece apostolicis, die constitutique obiit. Conventoque
facto populi Romani, cum Pipino rex de Paulo,
germani Stephani pape, ut cathedre apostolice praeesset.
Electus est a populo Romano clero, et Pipino
rex, et populo Francorum, electus est in sacratissima
sedem beati Petri apostoli. Cunctaque ejus cives
Romana et Tuscie finibus, et cuncta Pentapolim,
et Gottiarum montes in ecclesia beati Petri
apostoli constituit. Gratias agentes Deo et apostolorum
principi, reversus est in Francia.
21.
Tunc Pipinus rex cernens Guaifarium ducem
Aquitaniorum, etc. #Sequuntur Annales Laurissenses
ann. 760, 761, 762. 763, usque:@# Pipinus . . . . . . . . . per
Legemodicas in Francia reversus est. Et facta est
gens valida. Iter perrexit Italia ad conferendi
Italico regno; tota hiemps in monasterio sancti
Andree apostoli, et sancti Silvestri confessoris
Christi, et sancti Stephani martyris hiemavit,
necnon et Tusciae finibus omnia res monasterii,
que a Carlomagno germano suo hempta fuerat, per
preceptum sui nominis constituit. Et crux Domini
que in suis cervicibus appendebat, in venerabilis
cenobio concessit, seu Beneventi principatus, et Salerni,
Capuaque, et tota Neapolim finibus, et quicquid
Campanie destitutum est, in suo sacramento
constituit. Et cuncta Pentapolim et omnia Tuscie
finibus apostolicis Pauli et suo jure concessit. Gratulanter
et gaudebundus in Franciam venit. Tunc
rex Pipinus abuit placitum suum in Warmacia,
et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit;
causa pertractabat mitissimus rex inter Wafarium,
et Tasilonem; quia Tasilo consanguineus ejus erat.
Tunc Pipinus rex missos suos dirigit ad Bajuaria a
Tasilo, et haec verba loquens eis: « Pipinus rex
Francorum misit nos ad te, ut innotescamus beneficium
et honorem, qualiter Pipinus rex constituit
tibi. Eo quod esset meus consanguineus tota Bajuaria
dedit tibi, et jurejurando fidem tuam pollicitus
es observandi. » Modo commotus facie regis videre
noluit. Tunc, etc., #ut in Ann. Laurissensibus an.
766, 767, 768, usque ad obitum Pippini.@# Hibique
diem hobiit, finivit octaba Kal. Octuber.
22.
Domnus itaque Adrianus natione Romanus
de regiones Via lata, | null | f311c53a-8863-4553-aaf3-0207db2a7b0e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ordo scrinii sancte Romane
aecclesie, electus est pontifex, a cuncto Romano populo,
in sede hac beatissimi apostolorum principis.
Oportet horiginem Francorum rex per genealogiam
nunccupare; qualiter ad apicem regni pervenerit
Karolus mitissimus rex, modo dicamus. Gens
Meroingorum, de qua Franci reges sibi creare soliti
erant. Fuit primus Pipinus, qui genuit filium ex
concubina nomine Carolus; hic primus Karolus est
advocatus. Qui Karolus genuit filios duos, Pipinum
et Karolomagno, qui tota Francia dominatum sibi
vindicantes oppressit. Mortuo itaque Karolus primus,
qui officio tantum cum Ildricus Saxone deponebatur,
Pipinus et Carolomagno germanis, velut hereditaria
Francia fungebatur. Hunc Pipinus et Karlomagno
summa cum eo concordia, divisum regnum
Francorum inter se, Carolomagno sancte conversationis
habitum inbutus, Pipinus per auctoritatem
apostolico susceptum Stephani pape rex efficitur.
Qui Pipinus genuit filios duos, Carolus et Carlomagno,
qui uncti sunt in regibus cum Pipino pater
eorum a Stephano papa; et mortuo idem Pipino,
successit Karolus, gloriosus mitissimus atque amabilis
rex, atque Karlomagno. Non post multum
tempus defuncto Carlomagno rex, uxor ejus et filii
cum quibusdam qui ex omatibus consentaneis in
Italia fuga petiit; sub Desiderio reges Langobardorum,
patrocinium se cum liberis suis, patrocinium
contulit. Karolus autem rex per consensum omnium
Francorum rex constituitur. Domnus itaque Adrianus
papa persecutione Langobardorum non ferens,
missos dirigit cum benedictione apostolica. Petrus
mare usque Masilia, inde terrenum usque ad domnum
Karolum pervenit. Invitando scilicet #ut Ann.
Lauriss. a. 773, usque@# pascha similiter in Roma.
Susceptum est itaque domnus Carolus rex honorifice
ab Adriano papa, et a cuncto Romano populo,
et in ecclesia beati Petri apostoli a scolis laudibus
est honoratus. Quanteque pestilentie, et lamentationibus
et vastationibus Langobardis populo Romano
proclamatum est, quis potuit enarrare. Accepta
itaque benedictione rex et absolutione beati Petri
apostoli domno Carolo, iterum a Papia venientem
ipsam civitatem cepit #etc. ut Ann. Lauriss. a. 774,
775, 776, 780, 781, multis tamen omissis, usque@#
Aquitania. Et inde revertendo domno Karolo regem
in monasterio sancti Andree apostoli cum uxore sua
Ildegarda regine, et cum omni comitatu suo, omnia
rebus ecclesiarum manasterii, que a Karolusmagno
patruelis ejus in prefatum monasterium concessit,
et monasterium sancti Silvestri, cum monte
Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano,
omniorum predia, per preceptum regalis sue regie
potestatis concessit, et dona amplissima hibidem
constituit. Accepta benedictione a venerabilis loco,
Mediolanis civitatem pervenit #etc. ut Ann. Lauriss.
a. 781, 783, 786, 787, 788, 794, plurimis tamen
omissis; anno 786 rationibus, quare Karolus iter
Italicum aggressus sit, addit:@# placitum habentis de
convenentiis eorum legibus Italie, que antecessor
eorum regibus dudum antea indictis eorum scripta
non esset; quod ita factum est. #Anno 796 pergit:@#
Nuntiatum etiam sibi Adriani pontificis Romani
hobitum, que in amicitiis precipuus habebat,
sic flevit hacsi fratrem, aut karissimum filium ammisisset.
Erat enim in amicitiis optime temperatus,
ut eas faciles ammitteret, et constantissime retineret.
Leo mox in loco ejus successit; misit legatos
cum muneribus ad regem, et claves etiam confessionis
sancti Petri, et vexillum Romane hurbis
eidem direxit. Thesaurum priscorum multa
seculorum prolixitatem collectum, domno regi
Karolo ad Aquis palatium misit; quo accepta, peracta
Deo largitori omnium bonorum gratiarum
actione. Idem vir prudentissimus atque largissimus
et Dei dispensator magna inde partem Romam ad
limina apostolorum, misit per Agilbertum dilectum
abbatem suum, misit. Porro reliquam partem optimatibus
clericis sive laicis, ceterisque fidelibus suis
largitus est munera. Rex collectis, etc., #excerpta
Annalium Laurissensium annorum 796 et 799, usque:@#
Norlaude Saxonis in Bardengawi. . . . ibique redditus
Karli filii sui, expectans Leonem pontificem,
simili quod susceptum est, cum honore dimisit. Qui
statim profectus est Romam, et rex Aquisgrani
palatio suo reversus, cum honore summo Karolus
supradicto Leo sanctus papa in sede sanctissima
susceptum est. Fecitque rex Karolum, filium
Karoli, vindictam de Romani, et omnia Tusscie finibus
et Ravenue, Pentapolim, a summo pontifice constituit.
Monasterium sancti Silvestri in montem
Syrapti, et ecclesia sancti Stephani in Mariano per
preceptum in prephatum monasterium sancti | null | d343262a-db8f-4712-9b17-6d58dbb35b48 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Andree
constituit, et dona ampliaria fecit. Post hec domnus
Karolus ad Aquisgranis reversus est; medio Nobembrio
allatum est ei, etc., #ut Annales Laurissenses an.@#
804, donatum magni muneribus; et narravit domnus
Leo papa, quanta seditio civilis Romane contra
eum ejecerunt, et quomodo ablatum est res aecclesiarum;
audita et verba mitissimus imperator
conferens in corde suo. Tunc imperator per Bawaria
ire volentem #etc. ut Ann. Laurissenses usque@#
Mansitque apud eum dies 9; et sicut dictum et constitutum
est, inter ipsis Roma repediavit. Ordinata
omni et composita, que opus et necesse erat, sanctae
Romane aecclesie, et omni Tuscie finibus seu Pentapolim
Ravenne in apostolicis Leonem constituit.
Nam monasterium sancti Andree apostoli munitatem
concessit, et in edictis Langobardorum affigi
precepit; et exinde reversus est in Francia. #Sequuntur
excerpta Annalium Laurissensium annorum 805,
808, 810, 814, et Eginhardi Vitae Caroli, capp. 15,
16, usque@# pronuntiarent.
23.
Precepit rex fortissimus, ut classes navigium
Normanicum hedificantes, et navibus juxta
fluvium que de Gallia et de Germania septemtrionalem,
ut per omnes portus et flumina, ubicumque
naves stationibus tali munitio precepit. Ut per mare
Adriatica in provincia Benetie congregare precepit.
Deinde tota Italie tam Benetie quemque Quilegie
finibus, seu Ravenne, Ariminum, quamquam et
Ancone civitatibus, et cuncta litoris maris Adriatice,
usque ad Traversus congregare jussit. Et cuncta
maris Terrine, Eugenia, Corsica, Sardinia,
Pisani, Centucellensis, Rome, et quicquid Napulie
finibus omnium navigarum multitudo collectum est
ad Traversus, quantum deinceps usque in presentem
diem invenire potuit. Mitissimus vero rex, accepta
benedictione apostolicis Leoni, in sancto archangelo
ascendit, adorans et deprecans Deum, ut
iter suum in pace dirigeret. Que profectus iter inchoavit,
in monte Gangano pervenit; multa dona
hibi optulit. Qui per Neapolie finibus pergens, Kalabria
feriore usque ad Traversus pervenit: decies
centum et eo amplius passuum milibus lungitudine
porrigitur. Jussit fieri pontes super mares multitudinem,
omnes Francorum, et Saxonicum, et Bajuarium,
Aquitaniorum, Quassconicum, Pannoniorum,
Avarorum, Alamannium, Langobardorum, quorum
gentis multitudo nullus potest capere, ante se exire
precepit; molieruntque cuncte nationes terre Grecorum,
ut robor eorum pro nichilo computatus.
Collaudantes et benedicentes Deum, qui via recto
dirigit Karulo, servus Petri principis apostolorum.
Cum audissent Aaron reges Persarum, qui
exscepta India totum penetrabat Orientem,
talem fecit amicitiam et concordiam, ut eis gratia
ejus omnium qui in toto orbe terrarum erant, regnum
ad principum amicitia preponeret, solumque illum
honore hac munificentiam sibi colendum judicaret.
Ac deinde ad sacratissimum domini hac salvatoris
nostri Jesu Christi sepulchrum locumque
resurrectionis advenisset, ornatoque sacrum locum
auro gemmisque, etiam vexillum aureum mire
magnitudinis imposuit; non solum cuncta loca
sancta decoravit, sed etiam presepe Domini et
sepulchrum que petierant Aaron rex, potestatis
ejus ascribere concessit. Quanta vestes,
et aromata, et ceteras horientalium terrarum
opes ingentia, et dona Karulo concessit! Vertente
igitur, prudentissimus rex cum Aaron rex usque in
Alexandria pervenit. Sicque letificantes Francis et
Aggarenis, quasi consanguineis esset. Dimissoque
est Aaron rex a Karulo Magno in pace; in propria
sua est reversus. Rex piissimus atque fortis, ad
Constantinopolitano hurbem, Naciforus, Michahel,
it Leo, formidantes quasi imperium ei eripere
vellet, valde sub sceptu; quo cognito rex
formidine eorum, pactum et fedus firmissimum posuit
inter se, ut nulla inter partes cuilibet scandali
remaneret occasio. Erat enim semper Romanis et
Grecis Francorum suspecta potentia. Unde et illum
Grecum est ad proverbium: ΤΟΝ ΦΡΑΚΟΝ ΦΙΛΟΝ
ΕΧΙϞ, ΙΤΟΝΑ ΟΥΚ ΕΧΙϞ. Quod Latini dicunt: Francos
abeto amicos. Qui mox imperator cum quanta donis
et munera, et aliquantulum de corpore sancti
Andreae apostoli, ad imperatoribus Constantinopolim
accepto, in Italia est reversus. Roma veniens,
et dona amplissima beato Petro constituit, ordinataque
Urbe, et omnia Pentapoli, et Ravenne finibus
seu Tuscie, omnia in apostolici potestatibe concessit.
Gratias agens Deo et apostolorum principi, et
benedictione apostolica accepta, et a cuncto populo
Romano augusto est appellatus, simul cum ipso
pontifice usque ad montes Syrapti, ad monasterium
sancti Silvestri devenit. Deinde ad monasterium
sancti Andreae cum pontifice summo | null | 0ba64b3d-2c9a-4e43-bf84-f1eca52547c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adest; qui rogatus
imperator ad pontifice, ut aliquantulum reliquiarum
de corpore sancti Andreae apostoli in hunc
monasterium consecrationis constitueret; cujus loco
positus est in hunc monasterium venerabile ecclesiae,
aput nos incognitum est. Victor et coronator
triumphator rex in Francia est reversus. Qui
cum tantus in ampliando regno et subjiciens esteris
nationibus sisteret, et in ejusmodi occupationibus
assidue versaretur. Qui longum per ordinem multum
est enarrare, nunc breviando adtingamus. Deinde
cum matris ortatus filiam Desiderii, etc., #excerpta
Vitae Caroli, capp. 18, 19, 20, 22, 30, 31 et 32 usque@#
anno, indictione sexta, quinta Kal. Februarias
( #an.@# 814).
Hos tibi versiculos ad laudem, maxime princeps,
Edidit eternam memoriamque tuam
Benedictus supplex famulus monaque, qui mentem benigna
Egregium extulit nomen ad astra tuum.
Hanc prudens gestam noris tu scribere lector.
24.
In hoc vero tempore missis domnus Loduicus
legatos suos renovandum Norbertum aepiscopus a
Leonem imperatorem Constantinopolim, amicitias
secum et predictum pactum confirmandum direxit.
Abitoque Aquisgranis, etc., #excerpta Annalium Laurissensium
annorum 814-824, 826, 827, 829; his
additis:@#
Anno 815: Inter haec quosdam primoribus
Romanorum . . . . . . . trucidatos. Erant enim numerum
Romanorum tricentos qui interfecti sunt in campo
Lateranensis. De majoribus erat enim papa Leo
quartus omnia Pentapolim atque Tusscie finibus in
pontificis constituit.
#Anno 819 ita habet:@# In quo multa de status ecclesiarum
et monasteriorum tractata atque ordinata
sunt. Legibus etiam capitula que dudum in edictis
scripta sunt affigi precepit. Quo perhacto--Ubelbi
comitis Judit duxit uxore.
#Anno@# 824: In cujus ( #papae@# ) locum duobus per
contentiones populi fuissent helecti, Eugenius archipresbiter
tituli sancte Savine; alius tamen quo nomen
superest facta est seditio Romane civilis inter
se, vincente parte nobilium parte subrogatus atque
ordinatus est.
#Annos 827 et 829 ita jungit:@# Legatus imperatoris
Romam venit, et helectiones populi qualis esset
examinavit. Ubi et missa sancti Martini, et festivitatem
beati Andreae apostoli, necnon et ipsum sacrum
sanctum dominicae nativitatis diem cum magna
letitia et exultatione celebravit.
Mense Februario conventus hibidem factus, in
Italia profectus est. Romaque ingressus, in ecclesia
apostolorum principis missarum sollempnitate
celebrata, Apuliae finibus adgressus est in civitatem
Bari; quattuor turres aedificari jussit. Quanta et
qualia naves maris Adriatice portantes ea que necessaria
sunt, Francorum scara in Bari civitas custodientes
Scalaoria inferioris et superioris, et
quicquid civitatis maritime posite sunt, ut Agaronicos
non vastarentur. Romani etenim imposuerunt
ad imperatore Loduicus Pius, unde memoria ejus
permanet usque in eternum. Imperator Loduicus in
tanta virtus in Italia estitit, ut sanguinium pontificis
Romani a legibus non potuisset erueret.
Abebat autem in palatio Lateranensis judices preordinati,
per singulos dies, a locus ubi dicitur a Lupa,
quod est mater Romanorum, ut populum Romani
per districtum placitum a dux Spolitinus, Aciprandum
nomine, discutiendum. Pontifex Gregorius
sancte sedis apostolice, quicquid a Constantinus imperator
concessa fuerat aecclesiastice, Lodoicus
imperator concessit. Monasterium sancti Benedicti
in monte Cassini in provincia Samnii, monasterium
sancte Dei genitricis semperque virginis Marie
in monte Acutiano territorio Sabinensis, et monasterium
domini Salvatoris territorio Reatino, juxta
montes Letiniano seu Bogiano, monasterium sancti
Silvestri in monte Syrapti cum monasterium sancti
Andreae apostoli, ad defensionis suis palatii imperator
kamere sue concessit. Et monitate legibus
insuper descriptis monasteriis in edictis legibus
Langobardorum affigi praecepit. Preordinata cuncto
regno Italia a Lothario filio suo, qui consortes suis
regni erat, constituit; benedictione accepta in ecclesia
apostolorum principis absolutionis apostolico,
in Francia est reversus. Et non post multos hos dies
hobiit ( #an.@# 840).
25.
Unde crevit rumor inter filiis regis, Lotharius,
Pipinus, Loduicus, Carolus, et Carlomagno de
consortes regnora, et sortierunt regnum inter se;
inciperunt dividere da civitas Faucis quod est
vilicos inter mare Adriatica, et mare Terrina,
et usque in Aquitania; et divisus est populum Italico
vel Romano a Francorum imperium. Coeperunt
pugnare inter se reges Francorum; unde exiit fama
in Cordua, et in Africe tota Cartagine, ceperunt
reagere Sarracenis consilium maligno, ut regnum
usurparet, et ecclesia sancti Petri expoliare. Karolus
rex, filius Loduici Pii | null | ae96e9cb-d16d-4bd4-9aaa-eaa08ee19236 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
bone memorie, propter
quodam suis facinoris, quod nunc super est,
renuntiato regno fratribus suis, in monasterio sancti
Benedicti in monte Cassino sancte conversationis
abitus accepit. Tanta humilitas in eo concessit Dominus,
ut omnibus fratribus pedibus lavaret, ut
inter omnes minor se putabat. Saxonis inchoantes
preter discordiam, que erat inter Pipinus et Carlomagno
et Loduicum regibus; Lotharius vero, qui
agustus est appellatus, regno Italie regebat. Saxonis
cotidie preliantes, cepit exminuare regnum Francorum.
Mortuo idem Karlomagno, Saxonia in
Francia ingressi, ferro igneque vastantes, fecit Pipinus
rex amica causa cum Saxones. Loduicus
rex Aquitanie cum Saxonis pugnabat.
Aquitanii inter se conventicula facta. Unde ablatum
est regnum Aquitanie a Francis, usque in praesentem
diem
26.
Mortuo idem Lotharius ( #an.@# 855), successit in
regno Karolus, filius ejus, pro eo non multum
tempus ( #an.@# 846). Orta est persecutio Romani inter
se; exierunt viri scelerati, et legatos miserunt a rex
Babylonie, ut venirent et possidere regnum Italie.
Tanta denique Aggareni in Italia ingressi a Centucellensis
portus, sic impleverunt faciem terre, sicut
locuste velut segetem in campo. Tantos timor invasit
Romanos, ut nullos extra portas egredi; obsedita
est Roma, et civitas Leoniana appreensa, et
ecclesia sancti Petri capta et expoliata, et per monasteria
ipsius aecclesie aequos eorum stare precepit.
Versa est mater omnium ecclesiarum in opprobrium,
et omnis decore suo abstractum. Veniente
juxta altare barbari giro ballantes manibus. Arrepto
unus ex illi lanciola, in pectore vultum Domini in
absida depictum museo, non tantum museo dirrupit,
verum etiam materie confectionis transfudit.
Cepit emanere sanguis, sicut homo vivus fuisset in
corpore; unde in eternum permanet. Aparatio ejus,
ut superius diximus, destructe cuncte monasteriae
ejus, et ecclesiarum omnibus, civitas Leoniana;
facta est Tuscie provincia desolata, et civitates in
opprobrium, Romani afflicti merore apostolicus. Gregorius
hujus apostolicis sedis successerat ( #an.@#
847) inspiratus flamine sancto, cotidie confortantes
populo Romano in virtute Spiritu sancti, et consilio
inierunt, quomodo Deus omnipotens auferret feras
nationes barbarorum, et ecclesia sancti Petri apostoli,
qui est caput omnium ecclesiarum, a pestiferas
gentes erueret. Nuntius missus a Loduicus
rex ( #an.@# 816), filius Loduici pie memorie, ut
veniret et defenderet ecclesia sancti Petri, et Romanum
regnum. Ut sicuti a Pipino. et a Karulo, et
Loduicus pater ejus triumphum victoriae regnum
Italie erexerat, ita et ipse regnum Romanum in suis
pollicitationibus optineret. Non diutius moratus
Loduicus rex, cum Francis a Roma perrexit. Gregorius
papa legatos misit a Quido marchione, ut
veniret et succurreret civitatis Romane ecclesie
sancte, pro cujus amore Dominus sanguinem suum
fudit; et dona amplissima reciperet. Perrexit igitur
marchio Quido cum omni exarcatu gentis sue Langobardorum
in urbem Romam ingressi, ceperunt
pugna inciperet a pontes sancti Petri, et a portas
Sassie civitas Leoniana multis barbarorum gentis
interfecti sunt, per virtute sancti Petri; et pestifera
gentis inter se dicentes: « Quia vidimus sanguis
deus christianorum! » Facta est dispersio Agareni
et dux eorum, et mollierunt in se ipsis. Loduicus
rex venit ostiliter usque ad montes Malum,
hubi est ecclesia sancti Clementis, conspexit multitudo
eorum, formidare cepit cor ejus, quia non
erat cor ejus sicut pater ejus. Impetu fecerunt
Franci et concinnerunt tuba, et facta est voces
eorum et tube sicut tonitruum, maxime rumores
civitas Romane, et voces ecclesiarum. Venerunt
Francis ad arcus qui dicitur Militorum; quis potuit
numerari illa tribulatio? Loduicus rex veniente a
fossatagine non longe ab arco, levavit manus suas
contra Francis, ut Francis videntes, retro pedes
post se. Aggarenis inter se irritantes, exierunt de
civitas Leoniana, et de ecclesia principis apostolorum,
irruerunt super Francos; quantis interfecti
sunt, nullus potuit numerari. Quido marchiones
et Romanum populum post eos interficiendum,
et Aggareni antecedentes et fugientes, sicque venerunt
a Centucellensis portus; verumtamen decima
partes ex eis non remansit. In nave ascensis Aggarenis,
cum omnis decore aecclesie sancte in mari
ingressi sunt. Quido marchiones cum suo comitatu,
Loduicus rex cum quantos Francis evaserat, in
Roma sunt reversi. Propter hoc populi Romani in
derisione abuerunt Franci, usque in odiernum diem | null | 53870624-16f4-4753-a493-608713f4a517 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Quido marchione accepta dona ampliissima et gratias
Romanum populum, in propria est reversus.
Loduicus rex in Papia civitas ingressus, regnum
fraudatum a Karulo neptus ejus ( #an.@# 875)
27.
Romani plus magis fraudulenter contra Francos
miserunt legationes a Palarmo, et Africe, ut
venirent et possiderent Italico regno. Tunc exierunt
Aggarenis gens quasi situle, et properantes venerunt
ad Amalvis, et repleverunt Calabria superiores,
veniente ad fluvium qui dicitur Garinganu,
apprehenderunt turres, et facta est eorum habitatio.
Ceperunt tota Campania ferro, igne vastare; territorio
Ciculano, et Savinensis, et civitas Narnienses,
et civitas Ortana, et civitas Nepisina, in suis dominiis
redacte sunt. Propter hoc amplius rex Francorum
in Italia non regnavit usque a presentem diem.
Regnaverunt Aggarenis in Romano regno anni triginta;
redacta est terra in solitudine, et monasteria
sancte sine laudes. Verumtamen propter peccata
populi. Sicut scriptum est: « De celo prospexit Dominus
super filios hominum omnes qui habitant
horbem. De preparato habitaculo suo (Psal. XXXII,
13). » Qui superius diximus, per curricula triginta
annorum usurpantem Agareni Romanum regnum
( #an.@# 904-911). Et in summa sedis sancte apostolice
preerat Sergius papa tertius. Cujus temporibus
ruina magna concuti in ecclesia patriarchio Lateranensis
sancti Johannis, qui appellatur Constantiniana,
a fundamentis est rupta; qui mox apostolicus
Sergius meliusque renovavit a fundamentis; quanta
donaria in oc patriarchio optulit in ipsius basilice,
a duobus lateribus ante altare, in picture renovationis
scriptum est.
28.
In Langobardorum gens civitatis Ticine preerat
rex. nomine Quido, cujus temporibus redactum
est regnum Langobardorum sue potestative regie
potestate ( #an.@# 888-894). Fecit idem Quido synodum
cum episcopis, et abbatibus, et cum fidelibus, Langobardis
capitulis legis, et in edictis affigi precepit.
Cujus temporibus horta est intentio inter Langobardos
et Francos de regno Italie; clauserunt Langobardi
clusas, et custodierunt vie Galliarum.
29.
Obiit Sergius papa nonus Kalendas Maias
( #an. 913, Oct.; 914, Apr.@# ). Successit in loco ejus
Lando natione Saviniensis; sedit in cathedra
sancte sedis apostolice menses sex; obiit. In loco
ejus successit Formosus. Renovavit Formosus
papa aecclesia principis apostolorum Petri, picture
tota; quanta et qualia intentio inter Romanos et
Formosus papa, modo taceamus. Obiit hisdem Formosus;
in loco ejus successit Johannes decimus
papa ( #an. 914 Apr.@# ). Consilio inito cum Albericus
marchiones de Sarracenis. In ipso tempore exivit
Akyprandus Reatino, et alii plures Langobardis, et
Savinensi, et preparaverunt se a pugna cum Sarracenis,
a moenie civitatis vetustate consumpta, nomine
Tribulana. Et conflicta pugna, intercedente
beato Petro apostolo, Sarracenis interfecti
sunt. Alia pugna est facta inter Nepisinos et Sutrinos
cum Sarracenis in campo de Baccani,
multosque Sarracenos trucidati sunt et vulnerati.
Audientes Sarracenis qui erat in Narnienses comitato,
Ortuense, et qui erant in Ciculi, preparaverunt
se omnes in unum ad dux eorum qui erat a fluvium
Garilianu, iter bastantes, maxime cognoscentes, in
se ipsis interitus eveniret. Ancxiebat cor Johannis
decimi pape cum Albericus gloriosus marchiones, et
collecta multitudo ostiliter venerunt a fluvium Garilianum.
Factus est Albericus marchio ut leo fortissimus
inter Sarracenos ( #an.@# 916). Audierunt Beneventani
prelium, exierunt Beneventum, et venerunt
ad turrem, et preliaverunt prelium magnum;
et contriti sunt Sarracenis a facie Romanorum; et
victores Johannes decimus papa, et Albericus marchiones,
honorifice susceptum Albericus marchio a
Romano populo. Erat hisdem Albericus marchio
elangiforme. Accepit una de nobilibus Romani, cujus
nomine superest, Theophilacti filia, non quasi uxor
sed in consuetudinem malignam. Genuit ex ea filium,
ab amore patris Albericus nomen imposuit; qualiter
huc Albericus pervenerit, postea dicamus. Renovavit
igitur Johannes decimus papa in Lateranensis
palatium tria mirifice composuit, picta decorate, et
versis ex utraque partes exarare studere jussit. Orta
est intentio inter matrem Alberici et papa, et separatum
est populum Romanum inter se. Erat denique
Petrus marchiones germanus suprascripti pape; talis
odium ex rixa inter Romanos et marchio, ut non in
urbem Romam ingredi deberet. Ingressus Petrus
marchio in civitas Ortuense, et in capite hujus civitatis
edificavit castrum firmissimus, et plus magis
seviebant | null | a1d70d60-c5fa-4562-963a-1f279b46d987 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Romani, et amplius Petrus marchio in
hurbem Roma non est ausus ingredi. Statimque
nuntius transmisit ad Ungarorum gens, ut veniret
et possideret Italia; quo peracto omnia Ungarorum
gens in Italia ingressi sunt. Simul cum Petrus marchio
in urbem Romam ingressus est. Ungarorum
gens depraedata tota Tuscia, igne, gladio consumpta,
multos populo simul cum femine, et quicquid manum
capere poterat asportaverunt. Cumque nullus
fuisset qui illorum impetum resistere potuisset, a
propria sunt reversi. Romani in ira commoti, unianimiter
ad palatium Lateranensis properantes, interfecto
Petrus marchio, ad apostolicos nullus adtingit.
Unde consuetudo per singulos Ungari Romanis
finibus depraedantur deinceps.
30.
Obiit Johannes decimus papa ( #an. 928. Mai.@# ).
Domna senatrix unde superius diximus, ordinavit
Johannes consanguineum ejus in sedem sanctissimus,
pro quo undecimus est appellatus ( #an. 931,
Mart.@# 20). Subjugatus est Romam potestative in
manu femine, sicut in propheta legimus: « Feminini
dominabunt Hierusalem (Isa. III, 4). » Iterum
autem venientes Ungari juxta Romam a porta sancti
Johannis, exierunt Romani et pugnaverunt cum
Ungarorum gens; et ceciderunt de nobiles Romani,
sicuti a portas ipsius ecclesie inumata requiescunt
( #an.@# 937?). Tunc Ungarorum gens venientes a civitas
Reatina, exivit foras Joseph Langobardo prudens,
cum ingentis exercitus Langobardorum; partes
interemit gladio, et partes vivos appreendit. Ungarorum
gens videns se ex omni partes impetum
gentis dimicaret, iter in propria sunt reversi, et
amplius in Italia pro depraedatione non sunt ingressi.
Veae populum Italico! quanta accidentia, quantaque
clade alienigene gentis in vos exercuit! Civitas
Leoniana, quem Centum Civilis construxit, capta
fuistis a Sarracenis et alienigene gentis; verum
etiam a Bajuariorum gens Galliarum, et a rege cui
nomen erat Arnulfus; ferunt namque quod a sellis
caballorum fuisset appreensa. In temporibus Johannis
decimi pape, cujus superius memoriam fecit,
visa sunt signa, qualiter in hunc libellum seriem
vocitatur. A diebus namque ejus demonstratum est,
que post futuris suis temporis adeptum est.
31.
Anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi
nungentesimo vicesimo primo, indictione prima,
indictio nona, temporibus domni Johannis decimi
pape, in anno pontificatus illius septem, vise sunt
signa. Nam juxta hurbe Roma lapides plurimi de
celo cadere visi sunt. In civitate que vocatur Narnia,
tam diri ac tetri, ut nichil aliud credatur, quam de infernalibus
locis deducti essent. Nam ita ex illis lapidibus
unus omnium maximus est, ut decidens in
flumen Narnus, ad mensura unius cubitis super
aquas fluminis usque hodie videretur. Nam et ignite
facule e celo plurime omnibus in hanc civitate Romani
populi vise sunt, ita ut pene terra contingerent.
Alie cadentes juxta domum Theophilacti. Alie juxta
ecclesia sanctorum apostolorum Jacobi et Philippi,
que nos vocitamus sancti apostoli. Alie huc illucque
discurrentes. Similiter eodem tempore celum ardere
visum est, juxta Portum hujus hurbis, miliario ab
urbe Roma decem et octo. In qua videlicet flamma
tres simul columne vise sunt, in modum columpnarum
que nunc in edificiis locantur. In quibus tribus
columpnis tres columpne apparuerunt sedere,
unaquaque super columpna; e quibus una ex illis
elevatis alis extinguere cupiebat flamme, nec poterat.
Deinde secunda, et tertias, et necquicquam valuit;
nec multo post supervenientes una ex aliis partibus
expansis alis, et tam diu contra flamma alas exagitant,
quousque totam illa flamma extincxit. At vero
post haec juxta porta hujus civitatis que appellatur
Salaria, ante ecclesia scilicet sancte Susanne et
Cyriacis martyris, mulier quedam die dominico
mensis Martiis revertente ab ecclesia beati Petri
principis apostolorum de statione diei hujus mensis
decem et septem, in passione Domini coquens pulmentum.
Cumque primum accepisset pulmentum
oleris commedit; deinde cupiens ollam tollere de
loco in quo posuerat, minime valuit. In que continebatur
pulmentum, ex milio factum. Cumque hoc
egrediens domum, lugere cepit vicinis et proximis
cognitum faceret; omnes currentes, nullus ex illis
qui venerunt eruere de marmore in quo sedebat.
Iterum atque iterum caterve populi hujus civitatis,
tam clerici, quam omnis cetus Romanorum utriusque
sexus, advenissent; nequaquam aliquis valuit
erueret. Sed ita adherebat vas illum marmori, hacsi
ex ipso marmore sculptum fuisset. Hoc autem factum
pene per quattuor horarum | null | 081ca2eb-0407-4b15-afb8-054ffd096000 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
spatia, hab hora videlicet
nona usque ad nocte. Superque vas stantes, signum
crucis facientes, letanias per plurimas deprecantes
Deum, ut erueretur illum vas de loco in quo sedebat;
sed nec sic profuit. Novissime venientibus aliis clericis
facientibus similiter letanias, tunc unus ex illis
extensa manu facto signo Christi, dans orationes,
mox sublevatum vas illud inlesum. Simili modo in
ecclesia sancte Agathe que nuncupantur diaconia, in
vigilias ipsius martyra imagine lignea in qua depicta
erat vultum ipsius martyra veneranda, exiliens de
proprio loco in qua stabat, nexa funibus pena ora
una stetit, pendens rursum reversa est in proprium
locum. Deinde inclinata. non per modicam hora
velut jacens permansit, et iterum erecta est ut prius
fuerat. In aecclesia vero sancti Angeli, juxta flumen
Tyberis, in qua sita est aecclesia sancti Abbaciri et
Johannis, et sancte Barbare, fores ejusdem aecclesie
per totum ferme diem clausae fuerunt; ita nec violenter,
nec letaniis qui visus aliquis illo die reserare
potuisset. Alia autem die facta letania ac data oratione
patuerunt se ut primitus solite erant. Insequenti
igitur tempore visum est in forme bestie in
sublimi juxta aerem, quasi draco immanissimus; cui
longitudo cernebatur ab aecclesia sancti Eusebii juxta
macellum parvum pene ad portas Salaria, multi
cernentibus per maxima hora; deinde obducta nube,
nusquam comparuit. Cepit Roma in se ipsa merore
afflicta populi vexare.
32.
Mater Albericus principis Romani, legatos
mittens a Ticine civitatis ad Hugo quedam rex
Langobardo, ut sibi matrimonio copularet. Sic
adimpletum est ( #an.@# 932); nam post nuptias celebratas
in castro sancti Angeli rex cum regina ascendit,
cogitavit rex pessima, ut oculos Albericis previgni
sui erueret, et Romanum regnum in sua redigeret
potestatis. Cognita Albericis calliditatem regis, fides
spopondit cum Romanis; ceperunt tuba canere
maxime voces ecclesiarum, unianimiter loricis indutis,
resonabant terra voces eorum. Formidare cepit
cor regis una cum regina; in Langobardia est
reversus. Albericus princeps onmium Romanorum
vultum nitentem sicut pater ejus, grandevus virtus
ejus. Erat enim terribilis nimis, et aggrabatum est
jugum super Romanos, et in sancte sedis apostolice
( #an.@# 942-946). Electus Marinus papa non audebat
adtingere aliquis extro jussio Alberici principi.
33.
Recordatus est gloriosus princeps Albericus--credo
in virtute Spiritus sancti esset hac datum,
et hec difinitum--cepit esset cultor monasteriorum.
Aedificavit monasterium sancti Laurentii in agro
Verano, et monasterium sancti Pauli apostoli; rebus
vero monasteriorum, que ablata erant dudum a
pravis hominibus restituit. Audivit desolationis ex
monasterio sancti Andree apostoli, et sancti Silvestri
in monte Syrapti, que ab Agarenis captum fuerat,
maxime servitores hujus monasterii carnaliter vivant,
et rebus ecclesiarum in bassallatico a fidelibus
principis fuerat concessa. Astitit qui diceret: « Eum
me! quanta mala accidentia in monasterio sancti
Andreae adtingit, qui tam magnus dudum estitit, a
Karolo Magno hedificatum et mire compositum;
totis suis rebus et colonis ad nichilum redactus est! »
Hoc audiens Albericus gloriosus princeps, amplius
cogitare cepit. Erat denique Leonem venerabilem
presbyterum et medicus, sanctitate mire compositus,
cujus notitia princeps non est incognitus, statimque
ad se venire fecit ab aecclesia sanctorum Philippi et
Jacobi, et fecit eum fieri pater monasterii. Et misit
legatos suos nomine Leone, dicebatur a Romanis camorlingo,
ut omnes res monasterii cum colonis et
colone hibidem habitantibus et residentibus, cum
prephatum monasterium sancti Silvestri in monte
Syrapti, et monasterium sancti Stephani in Mariano,
et cum omnia illorum acjacentia in super descripto
monasterio sancti Andreae apostoli, et a Leonem
venerabilem abbatem investivit et restituit, sicuti a
prisco tempore fuerat concessus. Tanta gratia ei
contulit Deus Leone venerabilis abbati, modo dicamus.
Edificavit castrum ex utraque partes monasterii,
et construxit tres turres ab introitus hujus monasterii,
firmus et stabilem perfecit. Cernens hoc
Albericus princeps, que libenti animo munera eis
optulit, et in suis sacris orationibus se commendans.
Addans eis monasterium qui dicitur Acutianum, qui
est in onore sancte Dei genitricis semperque virginis
Marie, territorio Savinense. Erat enim quedam
Campo abbas in hunc monasterio, cum fratribus
suis, lubricosus suis corporibus. Ita Leonem in
suis regimen erexit duobus annis. Emit enim iste
Leonem venerabilis abbas casalibus duabus territorio
Savinense fundum | null | a1dcecc1-4eff-44f2-a986-80ad317b3b92 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Similganum, hubi est ecclesia
sancti Clementi, uncie sex, fundum Tezzani, ubi est
ecclesia sancte Marie integro, fundum Villa lena,
fundum Peculiari integro, fundum Terrie integro,
fundum Carpiniani integro, fundum Graniani, hubi
est aecclesia sancti Andree apostoli, fundum Porcani
integro, fundum Agelli, uncie tres, fundum Calbiani
integro, fundum Antiscanii vinealis petie sex, toti in
massa de tocie petie de terra hubi dicitur a Saline,
tres petie de terra a fundum Antiscano a monumento
usque ad ripam, castri Summa villa, fundum Antiquum
cum aliis nominibus integro, fundum Casale
hubi est aecclesia sancti Valentini, cum fundum
Carpiniano, fundum Musiniano cum omnia sua adjacentia,
fundum Cazze integro, fundum Cesarnoni
integro, fundum Castellione, hubi est ecclesia sancti
Laurentii. Infra civitate Nepisina cella sancti Gratiliani
cum sua pertenientia, fundum Urbanella integro,
fundum Rotilgani, in territorio Nepisino valle
que dicitur Cupa, territorio Campaniano; infra cives
Roma non longe ab aecclesia sancti Apolenaris a
templum Alexandrini, cellam unam utilem, Aquintum
pratum unum optimum, a prata sancti Petri
hubi dicitur arcus Militorum pratum unum, in
saline in Artheula fila duabus. In massa de Septemiliana
territorio Savinense, da via domnica usque ad
flubium fundum Brutrucum terra et vineae, fundum
Ascletum omnia et in omnibus. In monasterio sancti
Andreae fecit in isdem monasterio ecclesia sancte
Marie, et conjuncxit cum cenobio. Renovavit a
fundamentis aecclesia sancti Andreae apostoli juxta
flumen. Renovavit aecclesia sancti Angeli in montes
Grifianello; estimo quod memoria illius in eternum
permanet.
34.
Ad Albericum principem vertamur articulum,
et qualiter a regibus terre Langobardorum seu Trasalpine
nullus robore suis temporibus in Romane
finibus non sunt ingressi. Genuit autem ex his principem
ex concubinam filium, imposuit eis nomen
Octabianus. Consilio emit Albericus principes, ut
de sanguine Grecorum imperatorum sibi uxore sociandam.
Transmissus Benedictus Campaniam a
Constantinopolim, ut perficeret omnia qualiter sibi
sociandos esset. Romani secundum consuetudinem
malignam consiliaverunt, ut principem occiderent;
que consilia eorum Albericus innotescit. Marinus
episcopus, et Benedictus episcopus cum alii ceteris
perpetrantes clamide, ut principes Albericus interficerent;
pessima conjurationes inter se fecerunt.
erat enim consilia eorum vanum. Abebat gloriosus
princeps sororibus senatrices, clamide inter se de
morte fratri sui tractantes. Tunc unam ex illis derelicto
consilio, quasi dolens ardore cordis sui, intimavit
principi germano suo, que et qualiter turbidinem
acciderent in cum. Qui mox princeps Albericus
appreensis super et scriptis episcopis, et alii ceteris
gladiatores, alii berberati, aliis gladiati, alii in carcerem
retrusi. Liberatusque est princeps ad seditio
Romani. Que posthaec cogitavit, ut de nobiles Romane
pulcherrime femine in ancillis potestatem
domui sue preesset, ut conjuge sue Grecorum genere
in aspectibus Grecorum in nuptialis diebus donaria
concedere; et sic adimpletum est. Non tantum de
hurbis Romae, sed etiam de Savinensis. Sic adimpletum
est; verumtamen ad thalamum nuptiis non
pervenit. Erat denique in sanctis sedis apostolice
Agapitus nomine. Post haec non multum tempus
gloriosus princeps languescere coepit. Qui festinus
ad ecclesiam principis apostolorum devenit, nuntius
transmissos per cunctos Romanos nobiles ad se
venire fecit; et omnes promiserunt fide per sacramentum,
ut Octabianus filium suum post mortem
Agapiti pape Octabianus papa eligerent. Ordinate
germane sue causa, et Octabiani filii sui, infra confessione
beati Petri apostoli, vita finivit ( #an.@#
946-955).
35.
Inter haec non multum tempus Agapitus papa
decessit ( #an. 956, Jan.@# ). Octabianus in sede sanctissima
susceptus est, et vocatus est Johannes duodecimi
pape. Factus est tam lubricus sui corporis, et
tam audaces, quantum nunc in gentilis populo
solebat fieri. Habebat consuetudinem sepius venandi,
non quasi apostolicus, sed quasi homo ferus. Erat
enim cogitio ejus vanum; diligebat collectio feminarum,
odibiles aecclesiarum, amabilis juvenis ferocitantes.
Tanta denique libidine sui corporis exarsit,
quanta nunc possumus enarrare. Erat enim in
urbe Roma sancte Romane aecclesie Johannes diaconus
nomine, et Azzo protoscrinium, hodibiles erat
cum pontifices; propter crebro suis nequitiis
qualiter reges Saxones in Italia Romano regno, modo
vocitemus. Johannes diaconus et Azzo protocrinii
helecti sunt robusti; erat cor unum et anima
una inter se, ut magis ad morte subtraere pontifices
quam ad vitam, ut Romanum imperium | null | d2d26be9-502e-46e8-a7d1-86f6c78fccd4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in Saxonicum
regem concedere, ut aecclesie sancte in presulis
benigni preesset. Miserunt legatos ad Otto primus
Saxones regem, ut veniret et possideret Italia, et
Romanum imperium. Quo cognita calliditate, pontifex
appreensus Johannes diaconus, et Azzo protoscrinium,
manum abscidi precepit, cum quo brebe
scribebat, et Johannes diaconus nasum ejus abscidi
fecit. Qui per curricula temporum rotelando et
sepius iterando in Gallias et in Saxonicum regnum
Otto rex Saxone et Liutulfo filium ejus primus, in
Italia ingressi; et qualiter in accidentia Langobardorum
vel Liutulfo, modo non dicamus, et sic adbrebiando
regnum ad apicem modo adtingamus.
36.
Otto rex veniente Italico regno, tanta pene
multitudo gentis in Italia, que sic impleverunt faciem
terre, sicut situle. Habebat autem secum gentes
nationes, quorum lingue non agnoscebant gentis.
Insuper haec habebat gens que Guinula vocabantur
sarcinas, et carros, et machina portante. Erat
enim aspectus eorum orribilis, et curbis properantes,
carpentes iter, et ad prelium ut ferro stantes.
Omnibus vertentem igitur rex et pergentes per
regnum Italicum, ex utraque partes venientem in
urbe Roma. Adlatum est ei populus Romanus simul
cum pontifice, et honorifice susceptus, et in aecclesia
apostolorum principis missas celebrata, et laudibus
abstolis honorifice laudatus, et Augustus est appellatus,
factus est ergo Italico regno vel Romanum
imperium a Saxonicum regem subjugatum ( #an.
962, Febr.@# 2). De regibus Langobardis, et de Hubertus
marchiones, qualiter fuga capti a regno Italico
expulsi, modo sileamus. Otto rex robustus factus
est in regno, in Gallia est reversus. Iterum ad Roma
prope antes rex cum regina, Adelade nomine, coronati
astiterunt in aecclesia apostolorum principi;
multa dona transmiserunt per cuncte sancte aecclesie
Romane. Coepit denique crescere multe inopie
Italico regno, pestilentie famis igne gladioque vastante
Italia; boves, vaccas in terra corruerent;
redacta est terra in solitudine, magis magisque famis
valida pullularent ( #an.@# 963). Unde crevit lites magna
inter apostolicus et imperator, modo non dicamus.
Ceperunt Romani mollescere apostolicis, et factum
est ritum magnum, discordia inter apostolicus et
imperator; qualiter horta sit intentio, adbreviando
adtingamus. Apostolicus Johannes in Campanie partibus
secessit, relicta sedis apostolice propter metum
imperatoris. Romani magis sevientes inter se, petierunt
ad imperatorem, ut Leonem protoscrinium
papam eligerent. Placuit imperatori; helectus est et
in sede sanctissima est positus ( #Dec.@# 6). Ordinata
cuncta Tuscia, et Pentapolim finibus in aecclesia
apostolorum principis, et Leoni papa concessit, in
Gallia est reversus.
37.
( #An.@# 964.) Romani vero secundum consuetudinem
prisca, divisum est populum inter se, et advocatus
est Johannes papa de Campaniae finibus: cum
ingenti robore in Roma ingressus est; que appreensis
missus de imperatores et aliquantos Romanos
qui erant consentanei qui erant cum Leone papa,
Leone papa fuga capientes, in longinquis regionibus
secessit. Agunt namque, quod usque ad Trasalpine
montis ita properantes. Non post multos tempus imperator
cum ingenti exercitu simul cum apostolico
in Italia est reversus. Johannes papa audientes impetum
et furorem regis, relicta Roma iterum Campania
est ingressus. Romani inter se sevientes, volentes
nolentesque cruore in Benedictus subdiaconus
sancte Romane aecclesie helectus est, et ab scolis
est advocatus, et in sancte sedis apostolice preesse
fecerunt. Erat enim vir prudentissimus gramatice
artis inbutus, unde ad Romanum populo Benedictus
Gramaticus est appellatus. Audita imperator haec
scisma, iratus valde, et juravit per virtutem regni
sui, ut Romam civitas possideret ex utraque partes,
nisi Benedictus papa in sua redigeret potestati.
Tanta denique gentis Langobardorum, et Saxone,
et Gallearum gentes Roma circumdata est per gyro
curricula utrasque partes, ut nullus extra muros
egredi auderet. Facta ingens famis in Romanos
ignem et gladium, sicut scriptum est: « Sola vexatio
daret intellectum etiam et auditu (Jes. XXVIII, 19). »
Coeperunt mollescere inter se, ut virtutes que prius
habuerunt, ad nichilum redacti sunt. Unoque consilio
a minore usque ad maximum. Et necessitate
compulsi, compreenderunt Benedictus papa, et in
manus imperatoris illum dederunt; et dicebat ad
alterutrum: « Melius est, ut iste solus moriatur pro
omnibus, ut liberemur animo nostre a cruciatus
famis. » Imperator vero in | null | 99358635-46d2-4eae-85a8-435fc3c50d88 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
exilio transmissus pontifex
in Saxonie partibus. Reversus est Leo papa in sede
sanctissima, et cuncto populo Romano laudibus est
honoratus. Erat enim gaudium magnum inter Saxonicum
regem et pontifices de Johannes duodecimi
pope; de accidentia illius et morte in libellum
episcopalem repperitur.
38.
Genuit autem isdem imperator Otto Saxone,
ab amore sui nominis Otto vocatur nomine. Coronatum
est autem hisdem Otto secundo a summo pontifice,
et sociatum est regnum patris sui ( #an. 967,
Dec.@# 25). Fecerunt autem hisdem imperatoris legem,
et conclusit in legibus Romanam legem et Langobardiam,
et in edictis Langobardorum affigi precepit
( #an. 968, Oct.@# 29). Statimque nuntius transmisit
in Constantinopolim, ut de sanguine regale suos
natos jungere. Erat autem hisdem imperatoribus
potestas firmissimas, et robor eorum in regno Italico.
Placuit verba imperator Grecorum; gaudebundus
effectus, aurum et argentum infinitum cum puella
transmiserunt in terra Romania, in ecclesia apostolorum
principi corona capitis impositis, et nuptias
celebrate, et laudibus decorata, imperatrix Romana
effecta est, et secundum Grecorum lingua Pyphanu
vocitabatur. In Saxoniaque pergunt cum magna
letitia ( #an.@# 972).
39.
Obiit hisdem Leo papa ( #an.@# 965). Johannes
episcopus Narniensis civitas electus in sede sanctissima;
propter hoc advocatum est Johannes tertio
decimi pape. Romani vero secundum consuetudinem
illorum malignam, ejectus papa de Lateranensis palatio,
alii percutiebant caput ejus, alii alapas in
facies ejus percutiebat, alii nautes nutis cruciabantur.
Sic cedentes et affligentes in Campanie finibus
inclusus, et dicebant Romanis inter se: #Ut
non veniant reges Saxones et destruat regnum nostrum,
et liberes nostre in captivitatem, intercedente
Petro apostolo!@# Cujus sedis exviduata remanserat.
Johannes papa fugatus de custodia in Marsorum regione,
et sic properantes ostiliter in Sabinensis est
ingressus, cum Tuscie finibus ad Roma est reversus:
et clero et populo Romano cum ymnis et laudibus
obviam ei precesserunt ( #an.@# 966). Et missa
celebrata in ecclesia sancti Petri, in palatio Lateranensis
ingressus. Sepius enim pontifex salutabat
populum; gaudebat cum Romanos, et epulabatur cotidie.
Puto quod dolose animo ejus injuriam sibi
vindicandam, turpiter vindicaret. Legatos missus
pontifex ab imperatoribus clamide in Saxonia, ut
veniret et defenderet sancte Romane aecclesie. Tanta
denique gentis Galliarum Italia sunt ingressi, quanta
nunc antea et postea non sunt inventi. Ve Roma!
quia tantis gentis oppressa et conculcata ( #an. 967,
Jan.@# ); qui etiam a Saxone rege apprcensa fuistis,
et gladiati populi tui, et robor tua ad nichilum redacta
est! Aurum et argentum tuum in illorum marsuppiis
deportant. Mater fuistis, nunc facta est filia;
quod habuisti perdidisti, expoliata es a virtute tua
prima, sub tempore Leoni papae, est conculcata a
Julius primus. Celsa tuarum triumphasti gentibus,
mundum calcasti, jugulasti regibus terre; sceptrum
tenebat et potestas maxima; a Saxone rege expoliata
et menstruata fortiter. Sicut per quidam sapientes
dicitur, et in storiis tuorum scriptum repperitur.
Dudum pugnasti exterorum gentibus, ex omni
parte superasti seculum a septemtrione usque ad
meridiem; a Galearum gentes usurpata, nimium
speciosa fuistis. Omnes tua moenia cum turris et pugnaculi
sicuti modo repperitur: Turres tuarum tricenti
octoginta una habuistis, turres castellis quadraginta
sex, pugnaculi tui sex milia octo centies,
portes tue quindecim. Ve civitas Leoniana! dudum
capta fuistis, modo vero a Saxonicum rege relicta! | null | bec76836-0e2d-4176-90f1-816eac450b13 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
De imperatoria potestate in urbe Roma
Priscis temporibus imperiale decus effloruit Romae,
sub cujus dominatione diversa consistebant regna,
et cui cunctae gentes propria submittebant colla.
Constituit ergo consules, qui cotidiano usu regni
gubernacula consilio disponebant. Erant namque
distributa officia per senatores et magistratus, prout
unicuique ministerium opere competebat. Imperiale
vero decus laudibus honoribusque ab omnibus tantummodo
extollebatur. Post adventum unigeniti filii
Dei et post ascensionis ejus gloriam, Romanum imperium
Byzantium se contulit, quae a Constantino
magno caesare Constantinopolis vocata est. Quae quia
Romano gloriabatur imperio, dicta est Nova Roma,
sic tamen ut antiqua Roma gloriosa praeponeretur
caeteris. Euntibus autem apostolis vel successoribus
eorum praedicare evangelium secundum divinum
praeceptum in mundum universum, Romam caesares
revertebantur, diversa tormenta sanctis inferentes,
ut diis suis placerent. Unde accidit, ut beatus Petrus,
qui praelatus fuerat caeteris a Jesu Christo domino
nostro, Romam praedicationis causa veniret, quae
omnium gentium clamabatur domina; quae eatenus,
sicut multis idolorum simulachris erat seducta, ita
plurimis praedicationibus apostolorum aliorumque
martyrum exhortationibus cum caeteris conversa.
Ubi etiam beatus Petrus et Paulus, doctor gentium
martyrio coronati sunt ut sicut Roma per antiqua
moenia caput erat multarum gentium in divisione
simulachrorum, ita caput et domina vocaretur
omnium christianorum in unitate verae fidei et inconfusae
Deitatis, habens principatum totius christianitatis
in accepto privilegio Jesu, ubi ait: #Tu vocaberis
Cephas (Joan. I, 24)
@#; et alibi: #Ego rogabo pro
te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32)
@#.
Diviso autem Romano imperio, eo quod imperialis
sedes, quae antiquae Romae solita erat, Constantinopolim
esset deducta, multarum gentium populi contra
urbem fuerant rebelles. Unde magna et non pauca
contra eam surrexerunt bella teste Orosio. Tunc
enim Roma per patricios principabatur. Erat tamen
tantum subjecta suo imperatori ita, ut si aliquando
imperator paganorum ritu inveniretur crudelis, per
suos legatos, sanctissimos Romae praesules aliosque
christianos, per diversa supplicia martyrio coronaret.
Crescente autem christiana religione, talis aestus
fidei a patriciis exarsit, usque dum Langobardi
sunt Italiam ingressi. Cumque adpropinquarent
Pado, nunciatum est Romae--praesidebat vero Sylverius
papa tunc Romanae ecclesiae--Narso patricio,
cujus uxor vocabatur Polyxiana. Nunciatum est
autem illis, quod praefatus pontifex misisset ad Langobardos
invitans eos Romam, quatenus potestas
Graecorum aboleretur, et ecclesiae jura elevaret sub
potestate pontificis, cui tanta inerat necessitas, ut
nihil aliud praeter ecclesiarum et clericorum haberet
curam. Quotidianus ergo victus dabatur de palatio
consuetus, et annualia dona pro restauratione
ecclesiarum, et caesaris eleemosyna honoris causa;
et solummodo erat ob reverentiam apostolorum Petri
et Pauli. Si quando imperialis legatus mitteretur a
principe, ut Romanus pontifex proficisceretur Constantinopolim
ad imperatorem, omni neglecta occasione
ibat, etiam si pro certo sciret, ut in exilium
mitteretur. Mittebatur aliquando quidam nuncius a
Narso patricio ad Silverium papam; cumque proficisceretur
ad domum illius, ubi jacebat aegrotus,
dixit illi uxor sua: #Domine papa, quid tibi peccavimus,
quia voluisti inducere Langobardos super nos?@#
His dictis, fecit eum comprehendi et tonsorari, vestemque
monachicam induere, necnon sedentem
asino ad monasterium sanctae Sabae perducere. Cumque
egressus esset, foras sedens super asinum, dixit
quidam de astantibus: #Heu dominus papa mortuus
est.@# Praeterea invadentibus Langobardis Italiam, et
conversis ad Christi fidem, fugati sunt Graeci, et
cessavit imperium ab urbe Roma usque ad Francos.
Per reges enim principabantur Langobardi. Divisis
quippe Italiae finibus, Spoletanorum dux Romae constitutus
est vice regis, tali pacto ut quando apostolicus
obiret, interesset dux praefatus electioni futuri
pontificis, accipiens plurima dona in partem regiam.
Si autem lites inter Romanos surgebant, ex primatibus
regis adveniebat missus cum eodem duce ad
deliberandas causas et legaliorum judicia. Et qui in
culpam criminis incurrebant, regali puniebantur potestate,
aut in exilium mittebantur, etiam inconsulto
apostolico, usque ad Zachariam praesulem, qui subdole
quasi pro familiaritate quadam profectus est
ad Carolum regem Francorum, eo quod idem
Carolus habebat filiam Desiderii regis Italici uxorem;
invitavitque eundem Carolum in Italiam, seminans
inter reges discordias, laudans et proferens
illi imperialia sceptra; accepitque ab eo securitatem,
quo tempore ingredi deberet Italiam; jurantesque
mutuo, reversus est. Transeunte autem eo
per fines regni Desiderii, separavit | null | a9dfdd6c-a4ba-41c2-96e4-1fbb84152702 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ab eo quosdam
de suis, dans quibusdam plurima dona, quibusdam
jurat dari similia. Accipiente autem Carolo hoc regnum,
profectus est Romam, deditque ibi donaria
multa, quae usque hodie Remanum tenet dominium,
de regni hujus confinibus; fecitque pactum cum Romanis
eorumque pontifice, et de ordinatione pontificis,
ut interesset quis legatus, et ut contentiosas lites
ipse deliberaret. Constituebant autem annualia
dona in Papiae palatium perducenda, auri libras
decem, argenti centum, pallia optima decem, exceptis
privatis donis. Et quando imperator adveniebat
Romam vel suus legatus, mittebantur judices a palatio
singulis annis, qui per cuncta Romanorum
confinia legalia vendicabant placita, compellentes
habitatores locorum illorum venire ad placitum, judicantibus
eorum judicibus rectam legem in praesentia
imperialium judicum; et si alterius gentis
invenirentur habitatores, regali judicio judicabantur.
Erant denique monasteria in Sabinis domini Salvatoris
et sanctae Dei genitricis Mariae, necnon et monasterium
beati Andreae apostoli juxta montem Soractis,
seu cetera fiscalia patrimonia intra Romanos
fines ad usum imperialem. Non solum autem in Italico
regno, verum etiam in Francia proficiscebantur
monachi, ferentes vectigalia, vina, et alia donaria
juxta virium posse. Igitur Romanis in sua securitate
gloriantibus, levatum est cor illorum juxta illorum
consuetudinem, volueruntque imperialem potestatem
vendicare sibi. Resistente autem Leone papa,
comprehenderunt eum, volueruntque ejus eruere
oculos. Eruerunt autem unum et alterum non potuerunt,
quia liberavit eum divina miseratio, et ejectus
est ab illis extra urbem, quasi perditis ambobus luminibus.
Qui fugiens in Franciam, pervenit ad Carolum.
Unde accidit, eundem Carolum venire pro vindicta
apostolici, comprehendensque Romanos, de
majoribus eorum uno die in campo Lateranensi fecit
trecentos decollari.
Propterea inventum est, ut omnes majores Romae
essent imperiales homines, tam episcopi quam laici,
et omne vulgus pariter cum his faceret fidelitatem
imperatori, et ut suus missus omni tempore moraretur
Romae ad deliberandas litigiosas contentiones.
Morabatur quippe in palatio sancti Petri; et erat
constitutum, quanta et qualia stipendia de palatio ei
darentur cotidie. Quod autem reliquum erat de supradictis
monasteriis vel patrimoniis, deferebatur
affluenter. Tanta nempe imperialis virtus ibi vigebat,
ut si in legali judicio minoris vel inscii causa postponeretur,
et ille alicujus consilio pedes teneret legati
imperatoris, petens ab eo justam legem, et missus
adjuraret principes Romanorum dicens: #Per
eam fidem, quam domino imperatori debetis, facite
huic homini justam legem,@# nemo erat ausus declinare
neque ad dexteram neque ad sinistram, etiam si a
propinquis pontificis illata esset injuria. Multotiens
vero non ante apostolicum, sed in judiciali
loco ad Lateranis, ubi quidam locus dicitur Ad
Lupam, quae mater vocabatur Romanorum,
ibi judiciariam legem finiebant. Compositiones quoque
quae solebant a malefactoribus, aequaliter
dividebantur misso imperatoris et apostolici. Si autem
talis culpa erat, ut res scelerata fisco publico
subderetur, non ad ecclesiasticam transibat subjectionem,
nisi per donativum imperiale praeceptum.
Si enim aliquis iram incurrebat imperatoris episcopus
aut judex Romanus, et licitum esset caesari venire
Romam, veniebat; sin autem, mittebatur dux
Spoletinus, comprehendebatur offensor, et ducebatur
in exilium. Domus vero illius signabatur annulo
regis usque ad ejus consultum, ut si quando reverteretur
ad gratiam, haberet propria salva; sin alias,
per imperialia precepta distribuebatur militibus.
Quod si ad judicis potestatem rejiciebatur quisquam,
et caesaris adhaereret clementiae, mittebatur pro tali
negocio legatus ab imperatore, qui diligenter examinaret
rei veritatem; et si ejectus propriam haberet
culpam, sustineret injuriam.
Hac consuetudine usi sunt Romani usque ad Ludowicum
magnum imperatorem, Lotharii filium.
Hic quia magis Italiam habitare elegit, vicinior
factus est Romae; ubi et ampliori quadam usus est
potestate, habens strenuos viros ejus urbis, scientes
antiquam imperatorum consuetudinem, et intimantes
caesari. Qui suggerebant illi, repetere antiquam imperatorum
dominationem; et nisi ob reverentiam
beatorum apostolorum dimitteret, pro certo faceret.
Hic etiam princeps Beneventi fines ingressus est et
totius Calabriae duobus modis, uno, quod provincia
esset Italiae, volens totius regni fines suae vendicare
ditioni; altero, eo quod immanissima gens Aggarenorum
illa jam tangebat confinia, capientes quandam
urbem quae vocatur Bari, quam munientes, et
multis victualibus implentes, pro refugio habebant.
Et ideo a comprovincialibus terrae illius benigne
susceptus est.
Praefatus itaque caesar cum multitudine populi
proficiscebatur | null | f49140b7-02fb-46db-9a20-3a003fffdf65 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad accipiendas easdem gentes. Et
ne gravaret eos qui depraedati ab Aggarenis erant,
quaesivit solatium Ravennae; sed quaesivit etiam solatium,
quae vicina erat, Venetiae, quatenus navali
adjutorio fultus posset abundanter ferre Apuliam.
Praesidebat namque tunc Ravennati ecclesiae
Johannes archiepiscopus, qui serviens imperatori
familiarior erat. Unde invidia ductus Romanus pontifex
nomine Nicolaus, exarsit in iram contra illum,
vocans eum subdole Romam, ut quasi ecclesiastico
judicio posset hunc condemnare, et alterum subrogare.
His quippe auditis, archiepiscopus confugit
ad reginam Engelbergam, quae suos legatos direxit
apostolico, rogans ut redderet gratiam archiepiscopo.
Quod cum impetrare nequiret, suo domino humiliter
intimavit, ut gratiam interferret suae tuitionis archiepiscopo,
vetans apostolicum ei nullam inquietudinem
facere. Et quia inaudito principe apostolicus
excommunicationes in eum protulit, gravis inimicitia
inter eos facta est. Erectus est denique regius
honor contra apostolicam dignitatem, objiciens ei
antiqua patrum statuta: non licere praelato excommunicare
episcopum, inconsulto synodali concilio, et
quia synodus non a papa, sed ab imperatore vocari
deberet. Plurimae denique irrogationes pro tali occasione
illatae sunt Romano pontifici. Nam Pentapoli
beneficiales ordines suis distribuit, praecipiens nullam
administrationem impendere Romae, exceptis
suffragiis navali deportatione. Multa enim juvamina
imperiales habuerunt fideles. Fecit etiam occupare
nonnulla patrimonia in Campaniae partibus regio usui
suorumque fidelium. De praedictis quoque monasteriis
cotidiana exigebantur servitia in disco regis
per diversos apparatus. Constituit denique consultu
Romanorum principum in urbe Roma Arsenium
quendam episcopum, sanctitate et scientia adornatum
et apocrisarium sedis Romanae, deditque illi
adjutorem Johannem diaconum et archicancellarium
suumque secretarium, qui postea Reatinus episcopus
effectus est, unde jam electus erat.
Tempore igitur congruo imperator veniebat
Romam ( #an.@# 864), et suscipiebatur ab omnibus tam
majoribus quam minoribus honorifice; veniebatque
cum eo jam dictus archiepiscopus Ravennae, nil metuens
minas pontificis. Unde evenit major discordia
inter papam et imperatorem. Erat quippe imperator
in palatio sancti Petri apostoli, et papa ad sanctos
Apostolos; cumque omnes illius insidiae contra regiam
dignitatem pro nihilo ducerentur, constituit
monachos seu Christo dicatas virgines ex monasteriis
Romae, ut quasi sub obtentu religionis cotidianas
celebrarent laetanias per circuitum murorum,
et missas canerent contra principes male agentes.
His auditis, primarii regis humiliter accedentes ad
papam, rogaverunt eum familiariter, ut talia prohiberet;
et cum nihil ab eo impetrare possent, reversi
sunt moerentes. Quadam vero die cum quidam
milites praefati principis irent ad sanctum Paulum,
et reverterentur, accidit eos occurrere talibus laetaniis.
Qui instinctu antiqui hostis in iram versi sunt,
et pro fidelitate sui senioris vindictam exercuerunt
contra illos, percutientes et caedentes graviter cum
fustibus, quas manibus deferebant. Qui fugientes
projecerunt cruces et iconas, quas portabant, sicut
mos est Graecorum, e quibus nonnullae conculcatae,
nonnullae diruptae sunt. Unde et imperator graviter
est permotus in iram, et pro qua causa apostolicus
mitior effectus est. Profectus est denique idem pontifex
ad sanctum Petrum, rogans imperatorem pro
suis talia patrantibus; et vix obtinere valuit. Jam
itaque inter se familiares effecti sunt. Tamen regia
dignitas semper fuit Romae suisque confiniis, usque
ad finem dierum imperatoris, sicut supra praelibatum
est. Eo vero infirmante et ad extremum propinquante,
quia non habebat filium, voluit sibi succedere
Carolummagnum ad suscipienda imperialia
sceptra. Cum haec ita geruntur, Romani pontifices
semper per oratores litteras mittebant invitatorias
ad Carolum Calvum regem Francorum, invitantes
eum clam. Et quia erat in litteris quasi philosophus,
rogabant illum supervenire beato Petro
et de servitutis jugo ad propriam libertatem reducere
suam ecclesiam, ut quasi per vim ab aliquo esset
oppressa.
Talibus evolutis machinationibus, moritur Ludowicus
( #an.@# 875). Mittitur statim citatus a Johanne,
qui tunc praeerat, a papa legatus ad eundem Carolum,
qui nullas veniendo faciens moras, ingressus
Italiam petiit Romam ( #an.@# 876). Mittitur denique
alius missus ab uxore imperatoris Engelberga, vel a
suis primatibus ad Carolummagnum ostendens ei
vota defuncti. Et quia longius erat, noluit tam cito
venire, ut impedire posset iter Caroli Calvi. Qui
veniens Romam, renovavit pactum cum Romanis,
perdonans illis jura regni et consuetudines illius,
tribuens illis sumptus de tribus supradictis monasteriis,
id est domini Salvatoris, et beatae Mariae
semper virginis in Sabinis, atque sancti Andreae
juxta montem Soractis | null | 89e63cb8-ff62-4b99-b0da-eeb64f94c66a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et de caeteris quam plurimis
monasteriis fiscalia patrimonia. Patrias autem Samniae
et Calabriae simul cum omnibus civitatibus Beneventi
eis contulit, insuper ad decorem regni totum
ducatum Spoletinum cum duabus civitatibus Thusciae,
quod solitus erat habere ipse dux, id est Aricium
et Clusium, quatenus ut is, qui praeerat regia
vice ante, Romanis videretur post esse subjectus.
Removit etiam ab eis regias legationes, assiduitatem
vel praesentiam apostolicae electionis. Quid plura?
Cuncta illis contulit quae voluerunt, quemadmodum
dantur illa, quae nec recte adquiruntur nec possessura
speramur.
Fugato itaque isto Carolo prae metu alterius Caroli
,
qui veniebat, infirmatur, antequam de
regno egrederetur Italico. Egressus namque vix,
defunctus est ( #an.@# 877). Ab illo autem die honorificas
consuetudines regiae dignitatis nemo imperatorum,
nemo regum acquisivit; quia aut virtus
defuit, aut scientia pro multis regni contentionibus
et assiduis divisionibus, unde multa praelia, delationes,
et rapinae fuerunt in regno.
De imperatoria potestate in urbe Roma
Priscis temporibus imperiale decus effloruit Romae,
sub cujus dominatione diversa consistebant regna,
et cui cunctae gentes propria submittebant colla.
Constituit ergo consules, qui cotidiano usu regni
gubernacula consilio disponebant. Erant namque
distributa officia per senatores et magistratus, prout
unicuique ministerium opere competebat. Imperiale
vero decus laudibus honoribusque ab omnibus tantummodo
extollebatur. Post adventum unigeniti filii
Dei et post ascensionis ejus gloriam, Romanum imperium
Byzantium se contulit, quae a Constantino
magno caesare Constantinopolis vocata est. Quae quia
Romano gloriabatur imperio, dicta est Nova Roma,
sic tamen ut antiqua Roma gloriosa praeponeretur
caeteris. Euntibus autem apostolis vel successoribus
eorum praedicare evangelium secundum divinum
praeceptum in mundum universum, Romam caesares
revertebantur, diversa tormenta sanctis inferentes,
ut diis suis placerent. Unde accidit, ut beatus Petrus,
qui praelatus fuerat caeteris a Jesu Christo domino
nostro, Romam praedicationis causa veniret, quae
omnium gentium clamabatur domina; quae eatenus,
sicut multis idolorum simulachris erat seducta, ita
plurimis praedicationibus apostolorum aliorumque
martyrum exhortationibus cum caeteris conversa.
Ubi etiam beatus Petrus et Paulus, doctor gentium
martyrio coronati sunt ut sicut Roma per antiqua
moenia caput erat multarum gentium in divisione
simulachrorum, ita caput et domina vocaretur
omnium christianorum in unitate verae fidei et inconfusae
Deitatis, habens principatum totius christianitatis
in accepto privilegio Jesu, ubi ait: #Tu vocaberis
Cephas (Joan. I, 24)
@#; et alibi: #Ego rogabo pro
te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32)
@#.
Diviso autem Romano imperio, eo quod imperialis
sedes, quae antiquae Romae solita erat, Constantinopolim
esset deducta, multarum gentium populi contra
urbem fuerant rebelles. Unde magna et non pauca
contra eam surrexerunt bella teste Orosio. Tunc
enim Roma per patricios principabatur. Erat tamen
tantum subjecta suo imperatori ita, ut si aliquando
imperator paganorum ritu inveniretur crudelis, per
suos legatos, sanctissimos Romae praesules aliosque
christianos, per diversa supplicia martyrio coronaret.
Crescente autem christiana religione, talis aestus
fidei a patriciis exarsit, usque dum Langobardi
sunt Italiam ingressi. Cumque adpropinquarent
Pado, nunciatum est Romae--praesidebat vero Sylverius
papa tunc Romanae ecclesiae--Narso patricio,
cujus uxor vocabatur Polyxiana. Nunciatum est
autem illis, quod praefatus pontifex misisset ad Langobardos
invitans eos Romam, quatenus potestas
Graecorum aboleretur, et ecclesiae jura elevaret sub
potestate pontificis, cui tanta inerat necessitas, ut
nihil aliud praeter ecclesiarum et clericorum haberet
curam. Quotidianus ergo victus dabatur de palatio
consuetus, et annualia dona pro restauratione
ecclesiarum, et caesaris eleemosyna honoris causa;
et solummodo erat ob reverentiam apostolorum Petri
et Pauli. Si quando imperialis legatus mitteretur a
principe, ut Romanus pontifex proficisceretur Constantinopolim
ad imperatorem, omni neglecta occasione
ibat, etiam si pro certo sciret, ut in exilium
mitteretur. Mittebatur aliquando quidam nuncius a
Narso patricio ad Silverium papam; cumque proficisceretur
ad domum illius, ubi jacebat aegrotus,
dixit illi uxor sua: #Domine papa, quid tibi peccavimus,
quia voluisti inducere Langobardos super nos?@#
His dictis, fecit eum comprehendi et tonsorari, vestemque
monachicam induere, necnon sedentem
asino ad monasterium sanctae Sabae perducere. Cumque
egressus esset, foras sedens super asinum, dixit
quidam de astantibus: #Heu dominus papa mortuus
est.@# Praeterea invadentibus Langobardis Italiam, et
conversis ad | null | 75a1dbfb-eee3-4145-9820-dbb2b0fc7598 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Christi fidem, fugati sunt Graeci, et
cessavit imperium ab urbe Roma usque ad Francos.
Per reges enim principabantur Langobardi. Divisis
quippe Italiae finibus, Spoletanorum dux Romae constitutus
est vice regis, tali pacto ut quando apostolicus
obiret, interesset dux praefatus electioni futuri
pontificis, accipiens plurima dona in partem regiam.
Si autem lites inter Romanos surgebant, ex primatibus
regis adveniebat missus cum eodem duce ad
deliberandas causas et legaliorum judicia. Et qui in
culpam criminis incurrebant, regali puniebantur potestate,
aut in exilium mittebantur, etiam inconsulto
apostolico, usque ad Zachariam praesulem, qui subdole
quasi pro familiaritate quadam profectus est
ad Carolum regem Francorum, eo quod idem
Carolus habebat filiam Desiderii regis Italici uxorem;
invitavitque eundem Carolum in Italiam, seminans
inter reges discordias, laudans et proferens
illi imperialia sceptra; accepitque ab eo securitatem,
quo tempore ingredi deberet Italiam; jurantesque
mutuo, reversus est. Transeunte autem eo
per fines regni Desiderii, separavit ab eo quosdam
de suis, dans quibusdam plurima dona, quibusdam
jurat dari similia. Accipiente autem Carolo hoc regnum,
profectus est Romam, deditque ibi donaria
multa, quae usque hodie Remanum tenet dominium,
de regni hujus confinibus; fecitque pactum cum Romanis
eorumque pontifice, et de ordinatione pontificis,
ut interesset quis legatus, et ut contentiosas lites
ipse deliberaret. Constituebant autem annualia
dona in Papiae palatium perducenda, auri libras
decem, argenti centum, pallia optima decem, exceptis
privatis donis. Et quando imperator adveniebat
Romam vel suus legatus, mittebantur judices a palatio
singulis annis, qui per cuncta Romanorum
confinia legalia vendicabant placita, compellentes
habitatores locorum illorum venire ad placitum, judicantibus
eorum judicibus rectam legem in praesentia
imperialium judicum; et si alterius gentis
invenirentur habitatores, regali judicio judicabantur.
Erant denique monasteria in Sabinis domini Salvatoris
et sanctae Dei genitricis Mariae, necnon et monasterium
beati Andreae apostoli juxta montem Soractis,
seu cetera fiscalia patrimonia intra Romanos
fines ad usum imperialem. Non solum autem in Italico
regno, verum etiam in Francia proficiscebantur
monachi, ferentes vectigalia, vina, et alia donaria
juxta virium posse. Igitur Romanis in sua securitate
gloriantibus, levatum est cor illorum juxta illorum
consuetudinem, volueruntque imperialem potestatem
vendicare sibi. Resistente autem Leone papa,
comprehenderunt eum, volueruntque ejus eruere
oculos. Eruerunt autem unum et alterum non potuerunt,
quia liberavit eum divina miseratio, et ejectus
est ab illis extra urbem, quasi perditis ambobus luminibus.
Qui fugiens in Franciam, pervenit ad Carolum.
Unde accidit, eundem Carolum venire pro vindicta
apostolici, comprehendensque Romanos, de
majoribus eorum uno die in campo Lateranensi fecit
trecentos decollari.
Propterea inventum est, ut omnes majores Romae
essent imperiales homines, tam episcopi quam laici,
et omne vulgus pariter cum his faceret fidelitatem
imperatori, et ut suus missus omni tempore moraretur
Romae ad deliberandas litigiosas contentiones.
Morabatur quippe in palatio sancti Petri; et erat
constitutum, quanta et qualia stipendia de palatio ei
darentur cotidie. Quod autem reliquum erat de supradictis
monasteriis vel patrimoniis, deferebatur
affluenter. Tanta nempe imperialis virtus ibi vigebat,
ut si in legali judicio minoris vel inscii causa postponeretur,
et ille alicujus consilio pedes teneret legati
imperatoris, petens ab eo justam legem, et missus
adjuraret principes Romanorum dicens: #Per
eam fidem, quam domino imperatori debetis, facite
huic homini justam legem,@# nemo erat ausus declinare
neque ad dexteram neque ad sinistram, etiam si a
propinquis pontificis illata esset injuria. Multotiens
vero non ante apostolicum, sed in judiciali
loco ad Lateranis, ubi quidam locus dicitur Ad
Lupam, quae mater vocabatur Romanorum,
ibi judiciariam legem finiebant. Compositiones quoque
quae solebant a malefactoribus, aequaliter
dividebantur misso imperatoris et apostolici. Si autem
talis culpa erat, ut res scelerata fisco publico
subderetur, non ad ecclesiasticam transibat subjectionem,
nisi per donativum imperiale praeceptum.
Si enim aliquis iram incurrebat imperatoris episcopus
aut judex Romanus, et licitum esset caesari venire
Romam, veniebat; sin autem, mittebatur dux
Spoletinus, comprehendebatur offensor, et ducebatur
in exilium. Domus vero illius signabatur annulo
regis usque ad ejus consultum, ut si quando reverteretur
ad gratiam, haberet propria salva; sin alias,
per imperialia precepta distribuebatur militibus.
Quod si ad judicis potestatem rejiciebatur quisquam,
et caesaris adhaereret | null | 271c6fe7-c170-42e3-99f9-cc8f2f03265c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
clementiae, mittebatur pro tali
negocio legatus ab imperatore, qui diligenter examinaret
rei veritatem; et si ejectus propriam haberet
culpam, sustineret injuriam.
Hac consuetudine usi sunt Romani usque ad Ludowicum
magnum imperatorem, Lotharii filium.
Hic quia magis Italiam habitare elegit, vicinior
factus est Romae; ubi et ampliori quadam usus est
potestate, habens strenuos viros ejus urbis, scientes
antiquam imperatorum consuetudinem, et intimantes
caesari. Qui suggerebant illi, repetere antiquam imperatorum
dominationem; et nisi ob reverentiam
beatorum apostolorum dimitteret, pro certo faceret.
Hic etiam princeps Beneventi fines ingressus est et
totius Calabriae duobus modis, uno, quod provincia
esset Italiae, volens totius regni fines suae vendicare
ditioni; altero, eo quod immanissima gens Aggarenorum
illa jam tangebat confinia, capientes quandam
urbem quae vocatur Bari, quam munientes, et
multis victualibus implentes, pro refugio habebant.
Et ideo a comprovincialibus terrae illius benigne
susceptus est.
Praefatus itaque caesar cum multitudine populi
proficiscebatur ad accipiendas easdem gentes. Et
ne gravaret eos qui depraedati ab Aggarenis erant,
quaesivit solatium Ravennae; sed quaesivit etiam solatium,
quae vicina erat, Venetiae, quatenus navali
adjutorio fultus posset abundanter ferre Apuliam.
Praesidebat namque tunc Ravennati ecclesiae
Johannes archiepiscopus, qui serviens imperatori
familiarior erat. Unde invidia ductus Romanus pontifex
nomine Nicolaus, exarsit in iram contra illum,
vocans eum subdole Romam, ut quasi ecclesiastico
judicio posset hunc condemnare, et alterum subrogare.
His quippe auditis, archiepiscopus confugit
ad reginam Engelbergam, quae suos legatos direxit
apostolico, rogans ut redderet gratiam archiepiscopo.
Quod cum impetrare nequiret, suo domino humiliter
intimavit, ut gratiam interferret suae tuitionis archiepiscopo,
vetans apostolicum ei nullam inquietudinem
facere. Et quia inaudito principe apostolicus
excommunicationes in eum protulit, gravis inimicitia
inter eos facta est. Erectus est denique regius
honor contra apostolicam dignitatem, objiciens ei
antiqua patrum statuta: non licere praelato excommunicare
episcopum, inconsulto synodali concilio, et
quia synodus non a papa, sed ab imperatore vocari
deberet. Plurimae denique irrogationes pro tali occasione
illatae sunt Romano pontifici. Nam Pentapoli
beneficiales ordines suis distribuit, praecipiens nullam
administrationem impendere Romae, exceptis
suffragiis navali deportatione. Multa enim juvamina
imperiales habuerunt fideles. Fecit etiam occupare
nonnulla patrimonia in Campaniae partibus regio usui
suorumque fidelium. De praedictis quoque monasteriis
cotidiana exigebantur servitia in disco regis
per diversos apparatus. Constituit denique consultu
Romanorum principum in urbe Roma Arsenium
quendam episcopum, sanctitate et scientia adornatum
et apocrisarium sedis Romanae, deditque illi
adjutorem Johannem diaconum et archicancellarium
suumque secretarium, qui postea Reatinus episcopus
effectus est, unde jam electus erat.
Tempore igitur congruo imperator veniebat
Romam ( #an.@# 864), et suscipiebatur ab omnibus tam
majoribus quam minoribus honorifice; veniebatque
cum eo jam dictus archiepiscopus Ravennae, nil metuens
minas pontificis. Unde evenit major discordia
inter papam et imperatorem. Erat quippe imperator
in palatio sancti Petri apostoli, et papa ad sanctos
Apostolos; cumque omnes illius insidiae contra regiam
dignitatem pro nihilo ducerentur, constituit
monachos seu Christo dicatas virgines ex monasteriis
Romae, ut quasi sub obtentu religionis cotidianas
celebrarent laetanias per circuitum murorum,
et missas canerent contra principes male agentes.
His auditis, primarii regis humiliter accedentes ad
papam, rogaverunt eum familiariter, ut talia prohiberet;
et cum nihil ab eo impetrare possent, reversi
sunt moerentes. Quadam vero die cum quidam
milites praefati principis irent ad sanctum Paulum,
et reverterentur, accidit eos occurrere talibus laetaniis.
Qui instinctu antiqui hostis in iram versi sunt,
et pro fidelitate sui senioris vindictam exercuerunt
contra illos, percutientes et caedentes graviter cum
fustibus, quas manibus deferebant. Qui fugientes
projecerunt cruces et iconas, quas portabant, sicut
mos est Graecorum, e quibus nonnullae conculcatae,
nonnullae diruptae sunt. Unde et imperator graviter
est permotus in iram, et pro qua causa apostolicus
mitior effectus est. Profectus est denique idem pontifex
ad sanctum Petrum, rogans imperatorem pro
suis talia patrantibus; et vix obtinere valuit. Jam
itaque inter se familiares effecti sunt. Tamen regia
dignitas semper fuit Romae suisque confiniis, usque
ad finem dierum imperatoris, sicut supra praelibatum
est. Eo vero infirmante et ad extremum propinquante,
quia non habebat filium, voluit sibi succedere
Carolummagnum ad suscipienda imperialia
sceptra. Cum haec ita geruntur, Romani pontifices
semper per oratores | null | f3b9a2cd-ae36-4e0c-b452-5d58317e8588 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
litteras mittebant invitatorias
ad Carolum Calvum regem Francorum, invitantes
eum clam. Et quia erat in litteris quasi philosophus,
rogabant illum supervenire beato Petro
et de servitutis jugo ad propriam libertatem reducere
suam ecclesiam, ut quasi per vim ab aliquo esset
oppressa.
Talibus evolutis machinationibus, moritur Ludowicus
( #an.@# 875). Mittitur statim citatus a Johanne,
qui tunc praeerat, a papa legatus ad eundem Carolum,
qui nullas veniendo faciens moras, ingressus
Italiam petiit Romam ( #an.@# 876). Mittitur denique
alius missus ab uxore imperatoris Engelberga, vel a
suis primatibus ad Carolummagnum ostendens ei
vota defuncti. Et quia longius erat, noluit tam cito
venire, ut impedire posset iter Caroli Calvi. Qui
veniens Romam, renovavit pactum cum Romanis,
perdonans illis jura regni et consuetudines illius,
tribuens illis sumptus de tribus supradictis monasteriis,
id est domini Salvatoris, et beatae Mariae
semper virginis in Sabinis, atque sancti Andreae
juxta montem Soractis, et de caeteris quam plurimis
monasteriis fiscalia patrimonia. Patrias autem Samniae
et Calabriae simul cum omnibus civitatibus Beneventi
eis contulit, insuper ad decorem regni totum
ducatum Spoletinum cum duabus civitatibus Thusciae,
quod solitus erat habere ipse dux, id est Aricium
et Clusium, quatenus ut is, qui praeerat regia
vice ante, Romanis videretur post esse subjectus.
Removit etiam ab eis regias legationes, assiduitatem
vel praesentiam apostolicae electionis. Quid plura?
Cuncta illis contulit quae voluerunt, quemadmodum
dantur illa, quae nec recte adquiruntur nec possessura
speramur.
Fugato itaque isto Carolo prae metu alterius Caroli
,
qui veniebat, infirmatur, antequam de
regno egrederetur Italico. Egressus namque vix,
defunctus est ( #an.@# 877). Ab illo autem die honorificas
consuetudines regiae dignitatis nemo imperatorum,
nemo regum acquisivit; quia aut virtus
defuit, aut scientia pro multis regni contentionibus
et assiduis divisionibus, unde multa praelia, delationes,
et rapinae fuerunt in regno. | null | 636e2e86-5bce-4a53-b627-064572bd437f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
GENUINA.
I. #Benedicti VIII papae epistola ad Brunonem Lingonensem episcopum.@# (Anno 1012).[PÉRARD, #Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l' hist. de Bourgogne,@# Paris, 1664, fol., p. 172.]
BENEDICTUS, sanctae universalis Ecclesiae praesul,
BRUNONI Lingonum praesuli, salutem et apostolicam
benedictionem.
Monasterii martyris Benigni, quo Willelmum in
sancto proposito studiosum monachum abbatem a
te didicimus ordinatum, privilegia praedecessorum
meorum, praecepta etiam filiorum nostrorum regum
Franciae, a te, vel ab ipso abbate mihi transmissa
relegi, atque, ut tua poscebat bonitas, corroboranda
statui. Quicunque igitur de burgo, claustro, cimeterio,
potestatibus appendiciisque omnibus quae
juris praedicti sancti noscuntur, ipsi sanxerunt, et
quae antecessores tui suis decretis censuerunt, haec
Dei beatique Petri apostoli, et nostra auctoritate
privilegii nostri littera confirmandum decreverunt.
Horum si quis contrarius transgressor exstiterit,
anathematis mucrone se a nobis multatum pro certo
noverit. Monemus etiam praedictum locum tua protectione
defendi ab externorum infestationibus ei
a tuorum importunitatibus; et quoniam novimus
te, quod successores tuos timemus, non agere
proposito religionis favore monasticae, et eumdem
locum a te construi et amari, ideo prohibemus,
denominato abbate suppliciter exorante,
a te vel a tuis successoribus divinum ibidem
officium interdici; quod etiam beati Gregorii auctoritate
confirmamus, qui Joannem episcopum de urbe
veteri pro hoc ipso increpat et interdicit, ne in coenobiis
divina officia celebrari prohibeat, quia quoties
vel aliquid inusitatum in monasterio geritur,
tenor inde regularis impeditus, non parum a
custodia religionis relaxatur. Quo exemplo decernimus
in Divionensi monasterio divinum officium pro
sanctae statu Ecclesiae continuo celebrari, quatenus
frequentata celebratio missarum et orationum
turbines ac procellas infestantium valeat sedare;
nisi, quod absit, Lingonensi Ecclesiae, vel eidem monasterio,
infractione, aut praesulis praedictae sedis
proditione, sive captione aliquo modo accidente,
pro quibus sponte debent ab officio cessare. Valete.
Data pridie Kalendas Decembris, per manus
Petri sanctae apostolicae sedis bibliothecarii, indictione
X.
II. #Benedicti VIII papae privilegium pro monasterio S. Benigni Divionensis.@# (Anno 1012.)[PÉRARD, #Recueil,@# etc., p. 273.]
BENEDICTUS, sanctae universalis Ecclesiae praesul,
dilecto in Christo Jesu filio WILLELMO abbati monasterii
Divionensis, ejusque successoribus regulariter
substituendis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex injuncto nobis officio sanctorum locorum
quieti debemus invigilare, ut quanto quietius, tanto
devotius in eis Domino serviatur.
Propterea, charissime fili Willelme, petitionibus
tuis annuentes, monasterium vestrum sub protectione
apostolica conservandum statuimus, et ne ab episcopo
Lingonensi, aut ejus successoribus, divinum
in ipso monasterio interdicatur officium, prohibemus.
Quod etiam beati Gregorii auctoritate confirmamus,
qui Joannem episcopum de urbe veteri pro
hoc increpat et interdicit, ne divinum officium prohibeat
in coenobiis celebrari, quia quoties hoc vel
aliquid inusitatum in monasteriis geritur, tenor inde
regularis impeditus, non parum a custodia religionis
relaxatur. Quo exemplo decernimus in Divionensi
monasterio divinum officium pro statu sanctae Ecclesiae
continue celebrari, quatenus frequentata celebratio
missarum et orationum turbines ac procellas
infestantium valeat sedare, nisi, quod absit, Lingonensi
Ecclesiae, vel eidem monasterio, infractione,
aut praedictae sedis praesulis captione aliquo modo
accidente, pro quibus sponte debent ab officio cessare,
omnium etiam monachorum tuorum quoslibet excessus
secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam,
paterna animadversione habeas castigare,
nec ulli episcoporum liceat interdicti proferre sententiam,
seu quibuslibet angariis, vel indictionibus
fatigare, quandiu ipsi monachi vestrae disciplinae
subdi voluerint, et regularibus institutionibus supponi.
Quaecunque vero privilegia praedecessorum
meorum, quaecunque praecepta regum vel imperatorum,
quaecunque scripta Lingonensium antistitum
aliarumque personarum idem coenobium noscitur
possidere, nos praesenti decreto corroboramus,
nec non possessiones, dignitates atque libertates,
quae in ipsis paginis continentur annotatae auctoritate
beati Petri et nostra integras et illibatas perpetuo
manere sanximus. Horum si quis contrarius
transgressor exstiterit, anathematis mucrone se a
nobis multatum pro certo noverit.
Data Kal. Decembris, per manus Petri sanctae
apostolicae sedis bibliothecarii, indictione X.
III. #Benedictus VIII papa jura omnia ac bona S. Urgellensis Ecclesiae confirmat.@# (Anno 1012.)[COCQUELINES, #Bullar.@# tom. I, page 319.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
ac spirituali filio ERMENGAUDO sanctae
Urgellensis Ecclesiae episcopo, tuisque successoribus | null | 900befe1-cef4-46c1-b19c-d0b3f591d0a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in perpetuum.
Apostolatus nostri sollicitudo omnium ecclesiarum
utilitatibus nos monet prospicere, et ne funditus corruant,
opem perpetuae sustentationis impertire.
Quapropter cunctis archiepiscopis, ducibus, marchionibus,
comitibus, vicecomitibus, cunctisque sanctae
Dei Ecclesiae filiis manifestum fieri volumus, quoniam
una cum cuncto nostro clero episcoporum, cardinalium,
presbyterorum, diaconorum subdiaconorumque,
confirmamus atque concedimus huic supradicto Ermengaudo
episcopo suum videlicet jam praefatum
episcopatum sanctae Urgellensis Ecclesiae ex integro
cum omnibus suis aedificiis, castellis, villis, fundis
et casibus in quo sunt, ecclesiis, vineis quoque et
terris et pratis, pascuis et silvis, arboribus pomiferis
et inpomiferis, fructiferis vel infructiferis, diversi
generis, paludibus et pantanis, salicetis, puteis,
fontibus, rivis molendinis, piscationibus, seu etiam
et venationibus, aquis aquarumque decursibus,
montibus et collibus, plagis et planitiis, cavertinis,
adjacentiisque eorum, cultum vel incultum, nec non
et pertinentiam ejusdem episcopii, scilicet Cerdaniensis
pagus, Libienensis, Bergitanensis, Paliarensis
quoque, atque Ribacurcensis, Jestabiensis atque
Cardosensis, Anabiensis ac Tirbensis, et locus sanctae
Deodatae cum finibus suis, castrum etiam, quem
dicunt Turres, cum finibus suis, et Bescaram cum finibus
suis, cum ipso alode, quem dicunt Sor, et ipsos
villares, quae dicunt Letone, et Colped ra cum
finibus suis, Haclone et Sardina cum finibus suis,
et ipso villare, quem dicunt Boscedera, Calbitiano
cum finibus suis, et Lenztirdo cum finibus suis, et
Submonte cum finibus suis, et ipsos alodes de valle
Andozza, qui fuerunt de Sinifredo comite, et ipso
fevo de Archavello, et ipso alode de Salellas cum
ipso fevo de Sancto Stephano, et ipsas villas, quae
dicunt Montaneo, Lello et Cubilare, cum illorum
terminos, vel fines, et ipsa villa, quae dicunt Salento
cum finibus suis, castrum etiam Sanguia cum finibus
suis, et ipsa villa quae dicunt Tossen cum finibus
suis, quam Burellus comes in hunc episcopatum pro
sua olim donavit anima, et a suo filio Ermengaudo
episcopo postea huic episcopatui confirmata. Confirmamus
etiam id ipsa villa cum finibus suis ad locum
vocitatum sanctae Urgellensis Ecclesiae de illa hora
in antea, quam Raimundus comes reddidit in potestate
Domino Deo ejusque praecelsae genitrici, et in
manu memorato Ermengaudo episcopo propter remedium
animae suae, et uxoris sui Ermesinde, et
pro remedium animae genitoris sui, et fratris sui
Ermengaudi, et ipso alode quem dicunt Castellione
cum Guardiola et cum ipso Solane, cum illorum terminum
vel fines, et ipso alode quem dicunt Turrizella,
cum finibus suis, et ipsam haereditatem, quam
saepe dicto Ermengaudo episcopo dedit ad jam praefatae
sanctae sedis Urgellensis, qui illum advenit per
successionis sui genitori, in tali videlicet ratione
dum vixerit Arnaldus frater ejus teneat, et possideat,
et post obitum vero suum remaneat ad sanctae praedictae
sedis; alodem qui est ad ipsa spungia similiter.
Confirmamus etiam ei tertiam partem Telonei
ejusdem episcopii mercati cum pertinentiis vel cum
omnibus ad ipsum episcopium, et suis omnibus locis
ubicunque generaliter et ex integro pertinentibus,
situm supradictum episcopatum a territorio Urgellensis,
Cerdaniensis, Bergitanensis, Paliarensis, atque
Ribacurcensis. Item et confirmamus tibi tuisque
successoribus de ipsius supradicti episcopii locis,
et pertinentiis, primitiis, et decimis, nec non et integram
stabilimus ut nulla quaelibet persona clericis
vestri episcopii consistentibus injuste ad districtionem,
aut ad justa lex deportare laicali persona praesumetur.
Nam quia supradictum episcopium cum
suis rebus ubicunque sibi pertinentibus Francorum
regibus per praeceptum domni et praestantissimi regis
Caroli Franciae regionis, et per scriptionem nominis
ejus concessit; et firmavit sigillo regale seu
per concessione et donatione regis Ludovici proles
Caroli, et per confirmationem regis praeceptis signansque
sigillo proprio domini regis Caroli Ludovici
prolis, nec non et per privilegia itaque beatorum
apostolorum principis Petri, et domno Agapito papa
et aliorum apostolorum, qui hic fuerunt functi, et
obligationem illorum tenuerint, praecedentes episcopi
sub jugo et servitio inviolatae Dei genitricis; sed ita et
nos apostolica auctoritate firmamus ut a modo, et
in antea quidquid vos vestrique successores legaliter
acquisituri fueritis, futuris temporibus ex praesenti
anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi
1013, indictione XI, inclinati precibus vestris,
per vestra regalia praecepta et hujus privilegii seriem
in perpetuum vobis vestrisque successoribus
confirmamus et stabilimus detinendum, possidendum
et cum timore Dei dispensandum | null | 09c7cdb6-184f-4886-9392-81bb6fb6abc0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
atque regendum,
ut nullus rex, nullus princeps, nullus comes, nullus
marchio, nullus judex, neque ulla magna parvaque
persona aliquam vim, aut invasionem in eodem
episcopio neque in suis pertinentiis nunquam facere
praesumat. Pro quo, et sub divini judicii obtestatione,
et anathematis interdictione promulgantes decrevimus,
ut nulli nostrorum successorum pontificum, ut
supra posuimus, neque ulla magna parvaque persona
audeat neque praesumat contra hoc nostrum
apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste,
neque frangere tentet. Ergo qui ad sanctae huius
Ecclesiae aliquid rapit, aufert vel fraudat, invadit,
retentat, devastat, aut nefaria calliditate suppresserit,
pro homicida teneatur, atque reus in conspectu
justi judicii Dei deputetur, et ut sacrilegus judicetur,
et nisi per puram probatamque atque publicam
poenitentiam et per Ecclesiae satisfactionem episcoporum
manus impositionem juxta canonicas sanctiones
reconciliatus non fuerit, regnum Dei non possideat,
et non solum a regno Dei fit alienus, sed etiam
a liminibus sanctae Dei Ecclesiae sit ejectus. Talium
scelerum patratores, nisi per satisfactionem, nec
vivus nec mortuus communicare non audeantur, et
insuper anathematis vinculo damnentur, Deo et
sanctis suis [ #deest@# odibiles #vel quid simile@# ] efficiantur,
et ab Ecclesiae catholicae communione pellantur.
Quorum nos sequentes exempla omnes tales praesumptores
a liminibus sanctae Dei Ecclesiae anathematizamus,
apostolica auctoritate pellimus, et damnamus,
atque sacrilegos esse judicamus, et non solum
facientes, sed et consentientes eis; quia non
solum qui faciunt judicantur rei, sed etiam qui facientibus
consentiunt. Pari enim poena, et agentes et
consentientes comprehendit. Si quis autem quod non
credimus, in aliquibus frangere tentaverit, sciat se,
nisi resipuerit, auctoritate Dei, et sancti Petri apostoli,
atque nostra qui ejus fungimur vicariatione,
anathematis vinculis indissolubiliter esse innodandum,
et a regno Dei alienandum, et cum diabolo et
ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore
Domini nostri Jesu Christi, incendio concremandum,
et in voragine tartareoque chaos demersus
cum impiis deficiat. Qui vero custos et observator
exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis
a justo judice domino Deo nostro multipliciter
consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur.
Amen.
Scriptum per manum Benedicti notarii, regionarii
et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense
Decembris, indictione XI.
Giselbertus gratia Dei episcopus. Senensis Sigefredus
Parmensis Ecclesiae Dei providentia episcopali
infula redimitus. Ego Pontius, ac si indignus sub
manu Dei omnipotentis Aratensis episcopus, confirmo
et consigno hanc paginam, ut in Dei nomine firma
permaneat omnique tempore. Petrus episcopus Pabiensis
subscripsi; Sigefredus sanctae Placentinae
Ecclesiae custos consentiens subscripsi. Leo episcopus
ac si indignus Vercellensis Ecclesiae custos subscripsi.
Hotkerus Leodiensis episcopus subscripsi.
Ego Benedictus Dei gratia episcopus sanctae Silvae
Candidae Ecclesiae interfui et subscripsi. Aimericus
episcopus Ribacurcensis subscripsi. Petrus Magalonensis
episcopus; Borellus ac si indignus episcopus;
Bonifacius Taurinus episcopus subscripsi.
IV. #Benedictus VIII Ecclesiae Bambergensis, petentibus Heinrico rege et Eberhardo episcopo, privilegia confirmat.@# (Anno 1013.)[PERTZ, #Monum. Germ. hist.@# Scr. IV, 808, in #Vita Heinrici imp.,@# auct. Adalberto.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo
sibi in Christo semper domino et serenissimo
regi HEINRICO, a Deo coronato, suoque spirituali
filio, Eberhardo quoque confratri et coepiscopo suo,
sanctae videlicet Babenbergensis Ecclesiae venerabili
episcopo, aeternam in Domino salutem et apostolicam
benedictionem.
Inter omnia quae divinae providentiae consilio disponuntur,
ad laudem respicit Creatoris, quod etiam
a summis viris Deoque devotis, intuitu pietatis et
spe aeternae retributionis, venerabilia loca eorum
sumptibus sublimantur rectissimeque ordinantur,
possessionum suarum beneficiis cumulantur, et in
meliorem statum, Christo auxiliante, commutantur.
Unde, dilectissime fili in omnibus, quae te ad laudem
et gloriam Redemptoris nostri devote et misericorditer
fecisse, manifestum est, nihil perfectius
nihilque melius ad promerendum regnum coelorum
agere potuisti, quam quod illum tibi fecisti haeredem,
a quo aeternam accepturus es haereditatem,
quodque sancta Babenbergensis Ecclesia ad episcopalis
dignitatis fastigium per te sublimata, illic tibi
beatissimam Dei Genitricem semperque virginem
Mariam, beatissimosque apostolos Christi Petrum
et Paulum, una cum sanctis martyribus Kiliano et
Georgio, elegisti in patrocinium; qui, Christo propitio
compensata vicissitudine, adipiscendi regni
coelestis perpetuum praestabunt auxilium. Pro tanto
igitur Deo ejusque sanctis collato servitio in primis
ipsi | null | 75df4a93-ddfd-4284-96bb-68d3e7341af9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
gratias debitasque laudes referimus, qui tibi tam
sanctum opus faciendum inspiravit, et ut ad votum
tuum perficeres, largiflua pietate adjuvare disposuit.
Deinde quoniam sancta Romana Ecclesia, quae bene
fundata est supra firmam petram, hoc semper habuit
verae charitatis indicium, ut de exteriorum gauderet
provectu Ecclesiarum: competit nostro apostolico
moderamini, ut nos, qui eidem Deo auctore deservimus,
sancto studio tuo plenissime congaudeamus,
sperantes tui operis habere portionem, si, quod tuum
est per laborem, nostrum facimus per charitatem.
Quapropter, quoniam petisti a nobis una cum confratre
nostro Eberhardo, ejusdem sanctae Babenbergensis
Ecclesiae Deo digno episcopo, ut omnia, quae
privilegiorum auctoritate sibi suaeque Ecclesiae a
praedecessoribus nostris, videlicet domno Joanne et
Sergio, summis pontificibus, collata sunt, nostrae
quoque auctoritatis privilegio confirmaremus, considerantes
nos quidem vestrae devotionis affectum
piaeque voluntatis propositum, libentissime petitionibus
vestris assensum praebere decernimus. Quocirca
statuentes atque promulgantes, coram Deo et
terribili futuro ejus examine, per hujus nostri apostolici
privilegii seriem et constitutionem sancimus,
et beatae Dei Genitricis semperque virginis Mariae,
necnon et beatorum apostolorum Petri et Pauli sanctorumque
martyrum Kiliani et Georgii caeterorumque
omnium sanctorum auctoritate, in quorum
nomine praenominata Ecclesia dedicata est, decernimus,
atque obtestamur tam apostolicae sedis futuros
pontifices, quam qui ecclesiasticas administraverint
actiones, cunctosque Christianitatis titulo
insignitos, ut nullus habeat licentiam de his omnibus
quae eidem Ecclesiae a praedecessoribus nostris per
privilegia concessa sunt, vel a nobis data vel danda
sunt, aut ab aliquibus fidelibus viris ac mulieribus
praefatae Ecclesiae tradita sunt, vel in antea futuris
temporibus contradentur, tam in familiis quam in
terris, seu in aliquibus possessionibus, convellendi,
destruendi, molestandi vel alienandi. Si quis vero,
quod non credimus, temerario ausu contra ea quae
hac nostra stabili et inconvulsa firmitate pie et fideliter
per hoc nostrum privilegium disposita sunt,
contraire temptaverit, et haec, quae a nobis ad laudem
Dei pro stabilitate praescriptae aecclesiae statuta
sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, sciat se
auctoritate beati Petri principis apostolorum omnium
nostraque, cujus immeriti vicem agimus, anathematis
vinculis innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis
pompis atque cum Juda traditore Domini
nostri Jesu Christi aeterni incendii supplicio concremandum,
nisi resipuerit et eidem Ecclesiae digna
emendatione satisfecerit. At vero qui devota intentione
observator exstiterit hujus nostri privilegii ad
cultum Dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo
Deo et Domino multipliciter consequatur,
et vitae aeternae particeps effici mereatur.
Sancta Trinitas charitatem vestram illibatam custodiat.
Scriptum per manum Herhardi, scriniarii sanctae
Romanae Ecclesiae, in mense Junio, indictione XI
Datum per manum Benedicti, Portuensis episcopi et
bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno, Deo
propitio, pontificatus domini nostri Benedicti summi
pontificis et universalis octavi papae primo.
V. #Benedicti VIII papae bulla qua Farfensi coenobio bona ac jura omnia confirmat.@# (Anno 1013.)[MURATORI, #Script. Ital.,@# II, 557.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
in Domino filio GUIDONI coangelico, abbati monasterii
quod dicitur in Pharpha de loco Acutiano, tuisque
successoribus in perpetuum.
Igitur quia petistis a nobis quatenus ex nostra
largitate nostroque dono concederemus vestrae religioni
in fundo Massa ecclesiam Sanctae Mariae in
loco qui dicitur Formellus, cum omni ornatu ipsius,
atque vineis et terris, sicut olim detinuerunt duo
presbyteri Benedicti propriis vocitati nominibus,
qui modo videntur esse vestri monachi, cum introitu,
et exitu suo, et omnibus sibi generaliter et in omnibus
pertinentibus. Concedimus vobis insuper in supradicto
fundo Massa casales tres ex integro, scilicet
casale de Petroccio, et casale Leonis Sabinensis et
casale Petri de Leone ferrario, cum casis, vineis,
terris, campis, pratis, pascuis, silvis et arboribus,
pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis,
cultum vel incultum, vacuum vel plenum. Affines
vero et termini eorum sicut nunc sunt et ab origine
fuerunt, et quemadmodum in vestrae acquisitionis
continetur chartula, et sicut haeredes supradictorum
hominum ad laborandum suis modo detinere videntur
manibus. Omnia juris sanctae Romanae, cui Dei
auctore praesidemus atque deservimus, Ecclesiae,
vobis ad tenendum emissa praeceptione concedimus
a praesenti indictione XI vobis vestrisque successoribus
absque reddito vel censu perpetualiter detinendum.
Statuentes apostolica censura et auctoritate
beati Petri apostolorum principis, sub divinis obtestationibus
et anathematis intordictionibus, ut nulli
unquam successorum | null | ac7bae5e-d22a-4c91-b0f9-57a6bdf8aff3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostrorum paparum, vel aliae
cuilibet magnae parvaeque personae, per nominata
loca a potestate et dictione vestra vestrorumque
successorum, ac vestri monasterii auferre vel alienare
quoquo modo liceat. Si quis autem temerario
ausu magna parvaque persona contra hoc privilegium
agere praesumpserit, sciat se a Deo alienum,
et cum omnibus impiis aeterno incendio ac supplicio
condemnatum. At vero qui pio intuitu custos et observator
hujus nostri privilegii exstiterit, gratiam
atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordiosissimo
Domino Deo nostro consequi mereatur
in saecula saeculorum. Amen.
Scriptum per manus Benedicti regionarii notarii,
et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in manu apostolica,
indictione supradicta XI.
Bene valete.
Datum VIII Kalend. Maii per manus Benedicti
Domini gratia episcopi Sanctae Silvae Candidae Ecclesiae,
et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno,
Deo propitio, pontificatus D. N. Benedicti sanctissimi
VIII papae primo.
VI. #Donatio terrarum facta Farfensi coenobio ejusque abbati Guidoni a Benedicto VIII pontifice maximo.@# (Anno 1013.)[MURATORI, #Antiq. Ital.@# IV, 799.]
In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Deo
propitio pontificatus domini Benedicti summi pontificis
et universalis papae VIII in sacratissima sede
beati Petri primo, indictione XI, mense Junio, die II.
Dum pro adipiscendis coelestis regni gaudiis aeternis
procul dubio ad cultum divinae majestatis conferenda
stipendia omnino fas exigit, eo quod valemus, nisu
quaeque ad stabilitatem integritatis perfectam in venerabilibus
locis permanere, et non tantum verbo
firmitatis maneat, verum etiam per seriem scripturarum
paginam volumus esse testatum, maxime in
quibus omnipotenti Deo laudes referuntur; ut Redemptori
nostro hoc ipsum quod ad gloriam sancti
nominis ejus dignoscitur procurasse, sit acceptabile,
a nobis inferius ascriptum, et domno Gregorio et
domnae Mariae genitorum meorum, pro quorum
amore et venia meorumque delictorum offero, ut
ab eodem Domino Deo nostro sanctissimis suis miserationibus
in ethereis arcibus conferatur remuneratio,
et veniam delictorum omnium consequi mereantur.
Quapropter ego suprascriptus domnus Benedictus
almae Romae praesul a praesenti die do, dono,
cedo, trado et irrevocabiliter largior, simul atque
concedo ex propria mea substantia, propria, spontanea,
meaque voluntate, vobis, Guido, venerabilis
presbyter et monachus atque abbas venerabilis monasterii
Sanctae Dei Genitricis Mariae dominae nostrae
terrae Sabinensis, in loco qui dicitur Acutianus,
vestrisque successoribus abbatibus, presbyteris et
monachis, majoribus minoribusque, qui in eodem
venerabili monasterio Deo servituri sunt, pro vestris
sacrosanctis fidelibus et quotidianis orationibus,
quas pro salute animarum nostrarum facere non
cessatis. Ideoque remunero et dono et offero pro
anima mea et animabus praenominatorum piae recordationis
olim genitorum meorum: id est totam
integram vineam et terram quas ad laborandum detinuit
Benedictulus, qui dicebatur de Laxo, et Pecculus
filius ejus, qui fuerunt famuli nostri, cum casis,
vineis, et terris, campis, pascuis, silvis, salectis,
arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis,
diversique generis, rivis, fontibus aque perennibus,
cultum vel incultum, vacuum et plenum, sic in integrum,
quomodo supradicti famuli nostri ad laborandum
suis detinuerunt manibus, in montibus et
planiciebus per diversa loca et vocabula, ubicunque
posita esse videntur, cum introitu et exitu suo, et
cum omnibus ad ea generaliter in integrum pertinentibus,
posita in territorio Collinensi in fundo Flajano,
sicuti ejus affines ab origine fuerunt, vel modo designari
possunt, juris, cui existunt. Quae a praesenti
die largimur vobis, ita ut a vobis continuas orationes
suscipiamus; qui si carnalia vobis concedimus, spiritualia
a vobis percipere debemus. Et a praesenti die
pro redemptione animarum fratrum et sororum meorum,
et meae, qui supra donator, habeatis, teneatis,
possideatis, et utendi, fruendi, possidendi, vendendi,
donandi, commutandi, vel quidquid ad luminariorum
concinnationem ad sanctae Ecclesiae utilitatem
vestri monasterii facere sive peragere volueritis, in
vestra vestrorumque successorum sit potestate. Et
nullo unquam tempore a me, neque ab haeredibus
et successoribus meis, neque a me submissa magna
vel parva persona aliquam aliquando habebitis quaestionem
aut calumniam. Et si vobis vestrisque successoribus
opus intervenerit, stare me una cum haeredibus
et successoribus meis, et defendere promitto
ab omni homine in omni tempore et in omni loco,
ubi vobis necesse fuerit. Et haec omnia, quae hujus
donationis chartulae series textus eloquitur, inviolabiliter
conservare atque adimplere | null | 8f35acc3-e3d0-4d98-9f4d-1dbaefff6b7a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.