Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
mea Dominum,@# hanc antiphonam: « Quare
detraxistis sermonibus veritatis: ad increpandum
verba componitis: et subvertere nitimini amicum vestrum?
verumtamen . . . . , » hoc in loco visi sunt omnes
pariter relicto cantu penitus reticere, neque ulterius
eam nullo modo posse verbo vel voce perfinire,
quamvis casso labore multoties iteratam non nisi ad
eumdem locum cantando perducerent; et nunquam
duo finitima verba modulantes admitterent. At ille
per eamdem visionem increpans eos: Cur, inquit, ad
perfiniendam antiphonam non vultis dicere « : Quae
cogitastis, explete. » Mox ille divinum responsum ex
alia parte perpendit sub hac voce: Ideo, inquam,
quia nunquam quod mente moliuntur implebunt:
ut te quoque ab hujus monasterii potestate auferendo
evellant. Et evigilans post visum gratias egit
consolanti se Altissimo. Patuit quippe ex hac
certissima revelatione quod, sicut superius sermonibus
quibuslibet commemoravimus, nonnulli eorum
clanculi persecutores illius exstitere.
19.
Perempto igitur rege Eadmundo ab iniquo
cleptore, mox proximus haeres, Eadredus
videlicet, regnum naturale fratrem succedendo suscepit.
Hic itaque in sublimitate roboratus beatum
Patrem Dunstanum tanto charitatis ardore dilexit,
ut nullum pene ex primatu sibi praetulisset. At contra
vir Dei, ut diligenti se vicem amoris ab intimo
cordis affectu rependeret, omnium sibi charissimum
solita appellatione regem acclamavit. Ex hac quippe
charitatis fiducia, commisit illi rex optima quaeque
suorum supellectilium, quam plures scilicet rurales
cartulas, etiam veteres praecedentium regum thesauros,
nec non et diversas propriae adeptionis suae gazas,
sub munimine monasterii sui fideliter custodiendas.
Et dum post meantia tempora felix vir,
senex scilicet Aethelgar, Chrydionensis Ecclesiae
praesul, carnali lege coactus, vitam in Christo
finiret, persuasit jam dictus rex virum Dei Dunstanum
crebris hortamentis, quatenus orbatum Patre
pontificatum sub cura pastorali ipse suscepisset. At
ille statim facilis sibi verbi excusationem rejecit,
inquiens se non esse hujus pastoralis curae prospectum,
nec adhuc tali tantaeque dignitati idoneum,
quo posset tam latum Christo ovile probabili cautela
sine sui exitio custodire. Haec et his similia
contradicentium sermonum nonnunquam regi opposuit,
donec omnem ejus suasionem penitus abnuendo
compesceret. Verumtamen secretam voluntatis illius
intentionem nequaquam adhuc mutare praevaluit;
quoniam quem prae caeteris altius amabat, hunc
altioris excellentiae fieri cupiebat. Quapropter posuit
verba voluntatis suae in ore propriae genitricis,
dicens illi: Volo, o mi dilectissima mater, ut tu sub
prandii tui tempore nostrum specialem amicum
Dunstanum tecum habeas invitatum, et dum inter
laeta convivia blandis vicissim utimini loquelis, studeas
eum feminali facundia adhortari, quo fiat juxta
nostram suggestionem nuper viduatae Ecclesiae pontifex.
Quod cum illa nisibus universis fecisset, non
potuit eum a pristino renuntiationis eloquio remutare.
Consilio tamen ipsius Aelfwoldus, vir venerandus,
ob pollentem venustatem, sortitus est ad
pontificatum eumdem.
20.
Nocte itaque subsequenti visum est illi per
nocturnam revelationem, quod cum prompto comitatu
Romam properare deberet. Apparuerunt ipsi
in viis eisdem Petrus et Paulus cum Andrea, pandentes
ei diversa et inopinata eventuum suorum secreta:
finitoque familiari apostolorum colloquio,
Andreas virga, quam manu gerebat, percussit illum
ictu non modico, dicens: Hoc habeto praemii, quod
apostolatus nostri consortium heri recusando tempsisti.
Statimque expergefactus post dictum, requisivit
cubantem coram se monachum, quis ipsum
acri virgulae ictu temere percussisset. At ille: Nullus,
inquam, te quiescentem aliquo percussionis
tactu, me sciente, contigerat. Is ergo, praemeditatus
ait: Modo, fili mi, scio, modo, a quo sim percussus,
agnosco. Eratque, proh dolor! rex Eadraedus, dilectus
Dunstani, per omne tempus imperii sui nimium
languens, ita ut refectionis tempore sorpto succo
ciborum, reliquam partem parumper dentibus obtritam
ab ore rejecisset, et sic saepe convivantibus
secum militibus fetentem nauseam exspuendo fecisset.
Qui licet sic aegrotantem vitam utcunque diu
vivendo in abutenti corpore pertraheret, languor
tamen augmentabilis saepius milleno pondere invadendo
hunc usque ad occubitum misere perduxit.
Tunc ille ex longo languore anceps propriae vitae,
misit circumquaque ad congregandas facultates
suas, quas dum posset spontaneo liberoque dictatu
ipse suis vivendo disponeret. propter hoc enim vir
Dei Dunstanus, velut alii regalium gazarum custodes
ibat; ut quas causa custodiendi secum habuerat,
regi reportaret. Et dum post aliquos dies viam, per
quam venerat, cum sarcinatis facultatum opibus
reverteretur, facta est vox | null | e236b1e6-563d-4046-b4be-f576e30e9edb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
coelitus immissa, dicens
illi. Ecce nunc rex Eadredus obiit in pace. Ad
hanc ergo vocem caballus, in quo vir Dei equitabat,
subito percussus interiit, quia non valebat sublimitatis
angelicae sufferre praesentiam. Et cum venisset,
reperit regem sub eodem tempore, quo angelus ei in
ipso itinere nuntiavit, morte suprema finitum: cujus
amissum spiritum astantes catervae fidelium,
pariterque exanimes artus more mortalium sepeliendos,
conditori Domino sub pacis requie commendaverunt.
21.
Post hunc surrexit Eadwig, filius videlicet
Eadmundi regis, aetate quidem juvenis, parvaque
regnandi prudentia pollens, licet in utraque plebe
regum numeros nominaque suppleret electus. Huic
quaedam, licet natione praecelsa, inepta tamen mulier
cum adulta filia, per nefandum familiaritatis
lenocinium sectando inhaerebat: eotenus videlicet
quo sese vel etiam natam suam sub conjugali titulo
illi innectendo sociaret: quas ille, ut aiunt, alternatim,
quod jam pudet dicere, turpi palpatu et absque
pudore utriusque libidinose tractavit. Et cum tempore
statuto ab universis Anglorum principibus
communi electione ungeretur et consecraretur in
regem, die eodem post regale sacrae institutionis
unguentum, repente prosilivit, lascivus, linquens
laeta convivia vel decibiles optimatum suorum consessiones,
ad praedictum luparum palpamentum. Et
cum vidisset summus pontificum Odo regis petulantiam,
maxime in consecrationis suae die, omni
per gyrum confidenti senatui displicere, ait coepiscopis
suis et caeteris principibus: Eant, oro, quilibet
ex vobis ad reducendum regem, quo sit suorum
satellitum, ut condecet, in hoc regali convivio jucundus
consessor. At illi molestiam regis vel mulierum
querimoniam incurrisse metuentes, singuli se
subtrahentes recusare coeperunt. Ad extremum vero
selegerunt ex omnibus duos, quos animo constantissimos
noverant, Dunstanum scilicet abbatem, et
Cynegium episcopum ejusdem Dunstani consanguineum,
ut omnium jussui obtemperantes regem
volentem vel nolentem reducerent ad relictam sedem.
Et ingressi juxta principum suorum jussa, invenerunt
regiam coronam, quae miro metallo auri vel
argenti gemmarumque vario nitore confecta splendebat,
procul a capite ad terram usque negligenter
avulsam, ipsumque more maligno inter utrasque,
velut in vili suillorum volutabro, creberrime volutantem,
et dixerunt: Nostri nos proceres ad te rogitando
miserunt, ut eas quantocius ad condignum
sessionis tuae triclinium, et ne spernas optimatum
tuorum laetis interesse conviviis. At Danstanus primum
increpitans mulierum ineptias, manu sua, dum
nollet exsurgere ei, extraxit eum de moechali genearum
accubitu; impositoque diademate duxit
secum, licet vi a mulieribus raptum, ad regale consortium.
22.
Tunc eadem Aedelgyw, sic erat nomen ignominiosae
mulieris, inanes orbes oculorum contra venerandum
abbatem ferventi furore retorsit, inquiens
hujusmodi hominem ultra modum esse magnanimum,
qui regis in secretum temerarius intraret. Audivimus
enim in veterum regum libellis Jezabelem errore
gentilitatis et vipereo veneno perfusam, die noctuque
in prophetas Dei amara detestatione saevisse, et ad
mortem usque persequi non destitisse: ita et haec
impudens virago, ex hac die praedicta, eodem Jezabelis
flatu venenifero perfusa, licet nomine Christiano
uteretur indigna, virum Dei Dunstanum consiliis
inimicabilibus persequi non quievit, quousque
pestiferam exsecrationis suae voluntatem cum adaucta
regis inimicitia adimpleret. Tunc illa ex praedicti
regis consensu omnem illius ordinis honorem
omnemque supellectilis suae substantiam suis legibus
subjugavit; quin etiam, urgente regis imperio, ipsum
ad incolatum calamitatis celeriter ipsa proscripsit.
Non enim erat hujus furentis feminae vesania adeo
attendenda, sed discipulorum, quos ipse teneros
nectareo dogmate imbuendos nutriebat, clancula
machinatio magis stupenda: nam et ipsi conspirationis
iniquae sub occulta fraude assentatores fuere,
qui, si possent iniqua ejus dispendia detestari, debuissent.
Et dum ejectores ejusdem cunctas res ecclesiasticas
ad conscribendum prospicerent, ecce in
parte occidentalis templi aspera vox ridentis diaboli,
quasi vox plaudentis ancillulae, audita est. Ad quem
vir Dei, dum quis esset mente perspexit: Noli,
inquit, inimice, tantum gaudere; quia quantum
nunc in recessu meo gaudebis, tantum iterum in
adventu, damnante te Deo, tristaberis.
23.
Quicunque autem amicorum post haec hunc
eumdem virum Dei, injusto arbitrio criminantis feminae
ejectum, causa charitatis vel compatientiae
hospitio susceperunt, frementem regis iram graviter
incurrerunt: et propterea insanos fluctus turbidi
aequoris periculoso navigio tranare, et incerta Galliarum
exsilia adire coactus est. Et dum velificato
celoci quasi tria milliaria maris ingressus fuisset,
venerunt nuntii ab iniqua populatrice, ut ferunt,
qui oculos illius, si | null | c1448d68-50f4-4817-acd1-dc297dd99eea | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in his maris littoribus inventus
fuisset, eruendo dempsissent. Ipse autem aequoreas
vias ponti caerulei rapido cursu transiliens, venit ad
ignotam regionem jam dictae Galliae, cujus pene loquelam
ritumque ignorabat. Sed, comitante secum
misericordia Dei sui, invenit coram quodam terrae
illius principe gratiam, qui eum paterno charitatis
affectu sub exsilii sui tempore custodivit. Hic
itaque, quamvis benigne sub ejusdem principis cura
foveretur quotidie, assidua tamen mente manebat in
patria, de qua remotus fuerat sine pietatis censura.
Qui etiam saepe abundantem lacrymarum imbrem ex
oculorum fluentis ingemiscendo deduxit, quoties
constitutus in exsilio meminit quantam religionis
celsitudinem in monasterio dereliquit. Etiam diu
in moesti cordis meditatione dum circa rem hujusmodi
cogitaret, ecce quadam nocte vidit visione notissima
dormiendo, quod jam mente peravida ambiebat
vigilando; hoc duntaxat quod more solito
fuisset in monasterio una cum astante fratrum caterva,
dum laudes vespertinales psallendo persolverent
canerentque, post novissimum canticum #Magnificat
anima mea Dominum,@# hanc antiphonam: « Quare
detraxistis sermonibus veritatis: ad increpandum
verba componitis: et subvertere nitimini amicum vestrum?
verumtamen . . . . , » hoc in loco visi sunt omnes
pariter relicto cantu penitus reticere, neque ulterius
eam nullo modo posse verbo vel voce perfinire,
quamvis casso labore multoties iteratam non nisi ad
eumdem locum cantando perducerent; et nunquam
duo finitima verba modulantes admitterent. At ille
per eamdem visionem increpans eos: Cur, inquit, ad
perfiniendam antiphonam non vultis dicere « : Quae
cogitastis, explete. » Mox ille divinum responsum ex
alia parte perpendit sub hac voce: Ideo, inquam,
quia nunquam quod mente moliuntur implebunt:
ut te quoque ab hujus monasterii potestate auferendo
evellant. Et evigilans post visum gratias egit
consolanti se Altissimo. Patuit quippe ex hac
certissima revelatione quod, sicut superius sermonibus
quibuslibet commemoravimus, nonnulli eorum
clanculi persecutores illius exstitere.
CAPUT V. #Episcopatus Wigorniensis et Londinensis: dein archiepiscopatus Cantuariensis. Iter Romanum.@#
24.
Factum est autem ut rex praefatus in praetereuntibus
annis penitus a Brumali populo relinqueretur
contemptus, quoniam in commisso regimine
insipienter egisset, sagaces vel sapientes odio
vanitatis disperdens, et ignaros quosque sibi consimiles
studio dilectionis ascissens. Post hunc ita
omnium conspiratione relictum, elegere sibi, Deo
dictante, Eadgarum, ejusdem Eadwigi germanum, in
regem, qui virga imperiali injustos juste percuteret,
benignos autem sub eadem aequitatis virgula pacifice
custodiret. Sicque, universo populo testante, publica
res regum ex definitione sagacium sejuncta est, ut
famosum flumen Tamesae regnum disterminaret
amborum. Tunc Eadgarus a praedicto populo sic
sortitus ad regnum, misit nutu Dei ad revocandum
venerandum abbatem ab exoso, in quo degebat,
exsilio: non immemor quantae reverentiae fuerit
antecessoribus ipsius, quibus secum cum salutifero
consilio infatigabilem fidelis obsequelae famulatum
persolvit: quem ab incolatu reductum omni honore
dignitatis, ut tantum oportuit, custodivit. Interea
germanus ejusdem Eadgari, quia justa Dei judicia
deviando dereliquit, novissimum flatum misera
morte expiravit: et regnum illius ipse, velut
aequus haeres ab utroque populo electus, suscepit,
divisaque regnorum jura in unum sibi sceptrum subdendo
copulavit. Hic iterato B. Dunstanum in ademptum
pristinae dignitatis honorem restituit, similiter
et atavam suam et nonnullos alios, quos frater
ipsius, in eadem antea sublimitate constitutus, iniquo
judicio praedari praecepit.
25.
Postea factus est magnus sapientium conventus
in loco qui vocatur Bradanfoort, et eo in loco
omnium ex electione ordinatus est Dunstanus ad
episcopum, eotenus maxime quo regali praesentiae
propter provida prudentiarum suarum consilia jugiter
adfuisset. Et dum accitu regali moribus Deificis
rex fuisset a B. Dunstano vel caeteris sapientibus
decenter instructus, coepit passim improbos opprimere,
justos quoque et modestos puro pectore diligere,
reges et tyrannos circumquaque sibi subjicere,
destructas Dei ecclesias renovare vel ditare, et ad
laudem summi numinis famulantes catervas aggregare,
omnemque regionem illius sub pacis munimine
regaliter custodire. Deinde pastor (factus est)
Wigoricensis Ecclesiae: utpote Cynewaldus
more mortalium cursuque vitae temporalis educto
succubuit, et suscepit B. pontifex Dunstanus constitutus
a rege hanc eamdem Ecclesiam sub solertia
pastorali servandam: in qua statim verae fidei vitem
palmitemque justitiae sagaci cultu plantavit, et triticeum
sanctae Trinitatis semen in credentium cordibus,
evulsis errorum tribulis, seminavit: per quod,
post praesentis saeculi metam bonorum operum, ad
vitam jugiter manentem pervenirent indemnes. | null | a5c8ec5b-2223-44b9-b0ae-7986cc26f2b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Videns
itaque rex praenominatus quod commissam Ecclesiam
pervigil pastor rite regendo custodiret, commisit
ei Lundoniensem Ecclesiam, pro postea pastore
viduatam, quo plurimo civitatis illius populo,
nec non et reliquae orientalium Saxonum multitudini,
pontem etiam ad alta polorum cacumina
scandendi praepararet. Has ille geminas Ecclesias,
per multa annorum transeuntium tempora, sub regimine
pontificalis excellentiae curiose regebat; et
utrique ovili viam quae ducit ad vera Christi ovilia,
exemplo pariter et documento monstravit.
26.
Postquam autem mors peravida venerandum
Odam, metropolitanae civitatis archipraesulem
Ecclesiaeque Christi rectorem, ex Adamica conditione
consumptum, insatiabili voratu finierat, connumeratus
est Aelfsinus Wintoniensium pastor ad
eamdem summi sacerdotii sedem. Qui cum ex summorum
pontificum consuetudine, postulaturus pallium
principalis infulae Romuleam urbem contenderet
properare, obfuit illi in Alpinis montibus maxima
nivis difficultas; quae tanto eum gelu rigoris obstrinxerat,
ut in his moriendo deficeret, et regressi tumulato
pontifice ejusdem comitantes tirunculi, renuntiavere
lacrymanti relatu, tantum sibi infortunium
in praedictis montibus contigisse. Post cujus
consummationem elegere Byrhtelmum, Dorcetensium
praevisorem, ad summum sanctae Dorobernensis
Ecclesiae sacerdotem: et erat vir iste mitis, et
modes us, et humilis, et benignus, in tantum ut
tumidos quosque vel rebelles sub correctionis verbere,
non, ut, debuisset, cohiberet. Est namque jus
rectorum, ut bene bonos custodiant, et ad meliora
quantum queunt viribus universis informent; reprobos
autem et rebelles sub asperitatis correctione
redarguant, donec eos a viis vanitatum avertant.
Comperiens ergo rex quod praedictus pontifex haec
jura praescripta, in commissa sibi plebe, mansuescendo
minime adimpleret; jussit eum vias per quas
veniebat redire, et relictam dignitatem rursus recipere
possidendam. Dehinc constituit ex divino respectu
et sapientium consilio Dunstanum, quem noverat
esse constantem, ad summum praedictae Ecclesiae
sacerdotem.
27.
Mox ille suscepto sacerdotio prolixa itinera,
quae summis sunt sacerdotibus solita, Romanam
prospero calle tetendit ad urbem; eratque Dominus
socius itineris illius, et pura fide se recinentem
non reliquit, sicut ipse per Prophetam cuicunque
fideli repromisit dicens: #Intellectum tibi dabo,
et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super
te oculos meos (Psal. XXXI, 8)
@#. Et iterum: #Ego
ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo (Isa. XLV, 2)
@#.
Cumque iter longum properando fecisset, et omnia
victualia, quae vel equino gestamine vel alia conductione
ferebant, propriis vel alienis hominibus penitus
fuissent expensa, ait procuratori suo: Quid
nobis administrationis habes ad noctis hujus sustentationem
conferendum? At ille stomachando respondebat,
dicens: Prorsus nihil; quia tu tibimet nihil
reservare curabas, dum quidquid victus habere videbamur,
propriis vel externis dapsili jussu distribueras.
Et dixit illi episcopus: Noli, quaeso, nimium
inde turbari; quoniam Dominus noster Jesus Christus
erga omnes in se credentes est satis largus et
dives. At ille rursum: Modo, inquit, videbis quid
tibi comesturo Christus tuus sub hujus noctis spatio
sit daturus. Et surrexit pontifex, quia tempus vespertinum
instabat, ut in locis remotis congrua vespertinae
laudis officia adimpleret. Adhuc enim jam
dictus procurator stulto murmure post clamabat, dicens:
Perge oppido adorare tantum Christum tuum,
nil aliud nostrae necessitatis attendens. Erant namque
in hac eadem villa, qua tunc vir Dei cum suis
hospitabatur, cujusdam venerandi abbatis nuntii,
triduo beati adventum pontificis praestolantes: et
venerunt, priusquam ille coepta vespertinae laudis
officia cantando perageret, cum opimis gratiarum
muneribus, omnibusque regionis illius deliciis, charitative
ex ore abbatis fratrumque suorum fideli
phalange salutantes episcopum. Quas ille benedictionum
charitates gratanter accipiens, resalutavit
gratiosum abbatem, cum devoto secum morantium
fratrum contubernio. Postea vero ex iisdem muneribus,
fratrum quoque praedictorum charitate collatis,
diu deliciose properando vivebant: ac stulta dehinc
murmuratio procacis ministri, firma ex fide
pontificis sic superata, quievit.
28.
Tandem ad optatam Romanae sedis Ecclesiam,
Domino ducente, pervenit, ubi pallium principale,
sub praesulatus privilegio, una cum benedictione
apostolica gloriose suscepit: rursumque locellis sanctorum
lustratis, et solatis Christi pauperibus, per
pacis itinera ad patriam usque remeavit. Et cum venisset
summus Anglorum pontifex, spirituali charismate
affectus, coepit primum, ut sublimior caeteris
sacerdotum ordinibus, sublimioribus Christi servitutibus
se subjugare; ne dum aliis verae fidei fomenta
ministraret, vel iter rectum | null | 4a41a31c-acf5-4cdc-8fe2-45f620d11a3b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad coelestia verbo salutifero
monstraret, ipse (ut ait Apostolus) reprobus
efficeretur (I Cor. IX, 27), propriaeque praedicationi
contrarius. Deinde autem destructa renovare, neglecta
quoque justificare, loca sancta ditare, justos
amare, errantes ad viam revocare, Dei ecclesias fabricare,
nomenque veri pastoris in omnibus adimplere.
29.
Ego quidem, si die noctuque millenos sonos
ferrea lingua contra naturam emitterem, nequirem
utique omnia beneficiosa virtutum suarum opera,
quae vel manifeste vel etiam secrete peregit, prompsisse.
Unum autem ex ipso me posse referre profiteor,
quod quamvis hic carneo septus velamine deguisset
in imis, mente tamen, sive vigilaret, sive
somno detentus quiesceret, semper manebat in superis,
ut Paulus aiebat apostolus: #Nostra autem
conversatio in coelis est (Phil. III, 20)
@#. Hoc nimirum
saepissime patuit, dum (dictavit) divina sacrorum
modulaminum cantica, quae ab hominibus quidem
nunquam accepit, sed ex beatis supernae regionis
civibus per sopitalem revelationem capaci didicerat
intellectu, ut haec sequens sententia manifestat.
Quadam nocte ad hujus visionis exemplar, post
pia precum studia postque novissimum completorii
officium, dum beata membra quieti dedisset, certa
demonstratione conspexit quomodo propria, quae se
huic mundo ediderat, mater cuidam regi praepotenti
ad conjugalem sponsam, sub summo principum suorum
testimonio dotisque sub titulo, copularetur conjugio;
et ut fieret in his regalibus nuptiis tanta
psallentium laetitia, ut omni ex parte jucundantes
militiae personarent hymnum suavissimum, cum
laude sonora eidem regi modulanda. Et dum haec
diu agerentur, accessit inter psallentium voces quidam
juvenis, niveo vestitus candore, dicens sub ipsa
visione pontifici: Nonne vides et audis quomodo
omnis haec ovans multitudo regem magnum in turmis
suis concrepando glorificat, te solo silente? Tu
quare in praeconio tanti regis condignas laudes ore
soluto nobiscum non resonas, qui prae caeteris praecipue
gaudere deberes pro tanta copulatione parentis?
Tunc ille hujusmodi carmina se nescire respondebat,
seque prorsus quid in laude regis praelocuti cantarent
ignorasse. At ille: Vis, inquit, ut instruam
quid te cantare oporteat? Et dum humili professione
se velle testaretur, mox imbuit eum hujus exemplar
antiphonae: #O Rex gentium dominator omnium, propter
sedem majestatis tuae da nobis indulgentiam, rex
Christe, peccatorum. Alleluia.@# Haec etenim saepius
iterata, et in eadem visione bene firmata, murmur
geminabile expergefactus emisit; sed continuo jussit
eam litterarum in memoria, priusquam oblivioni daretur,
conscribere, et conscriptam cuidam monacho
tam recentem didicisse praecepit: et facto mane universos
sibi subjectos, tam monachos quam etiam
clericos, fecit hanc discendo personare: ipso semper
inter modulantium voces cum nimio rore lacrymarum
dicente: Verus est enim et non falsus, qui
hanc mihi sonoram (antiphonam) sub noctis hujus
visione imbuendo monstravit. Hinc procul dubio
(sicut jam superius diximus) claruit, in quibus locorum
partibus, dum corpore quiesceret, spiritu felici
interim ipse mansisset.
30.
Nunc vellem, priusquam hinc longius legendo
properarem, peritum mihi interpretem ad hujus mirae
visionis mihi mysterium coaptare: aut, si quodam
conamine valuissem, ipse ejus interpretationem pro
posse virium, licet igne tepenti liquefactam, exsolvere.
Matrem quippe almi pontificis, magni regis conjugio
copulatam, sanctam puto designare Ecclesiam,
quae vel illum vel etiam alios quamplures more
materno per spiritalem sacri baptismatis uterum a
primi parentis privilegio regeneravit. Ita quidem,
quae nunc summo regi, Christo videlicet Domino,
per verae fidei agnitionem, perque divini amoris amplexum,
velut sponsa conjuncta viro suo, inhaerere
videtur: haec eadem sancta mater Ecclesia in Cantico
canticorum clamat: #Introduxit me rex in@# cubiculum
suum, #exsultabimus et laetabimur in te, memores
uberum tuorum super vinum: recti diligunt te (Cant. I, 3)
@#.
Et iterum: #Introduxit me@# rex #in cellam
vinariam: ordinavit in me charitatem, fulcite me
floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Laeva
ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me (Cant. II, 4-6)
@#,
etc. Aliter autem autumo matrem
ejusdem almi pontificis, regi praecelso in matrimonio
conjunctam, proprii praesulatus Ecclesiam posse designare,
quam sub manu aeterni regis, Christi videlicet
et Domini, matris vice custodiendam ac pura
virginitatis integritate solaturam susceperat | null | 0b80f7d9-69f3-4ae8-945e-e267559256e8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ut
idem Dominus pro populorum piaculis crucis in patibulo
affixus, matrem suam Virginem virgini discipulo
commendabat dicens: Ecce tibi in matrem,
meam committo Genitricem. Turmas quoque militares,
regi suo laudum canticum exsultando perstrepentes,
supernos esse angelorum cives, qui quod
quandoque inimici hominum ob discordantem delictorum
distantiam exstiterunt, non diffido; nunc
vero, quoniam coelestium simul et terrestrium incolas
in unam patrisfamiliam conjunctos esse conspiciunt,
Deo regi vero die noctuque hujusmodi carmina
canere non desistunt: Laudem dicite Deo nostro
omnes sancti ejus, et qui timetis eum pusilli et magni,
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
in coelo, pariter et in terra: et propterea
gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei (Apoc.
XIX, 5). Hanc eamdem gloriam coelestis militiae multitudo
nato Domino decantans, in excelsis et in terra
pacem bonae voluntatis hominibus nuntiabat (Luc. II,
14). Ipsam equidem pacem, quam beatus Apostolus
exposcebat, dicens: #Ipse est pax nostra, qui fecit
utraque unum (Ephes. II, 14)
@#, etc. Quod enim juvenem
viderat veste nivea candentem, partim se
aspere increpantem, quod in praedicti principis laude
reticeret; angelum custodem ipsius esse non dubito,
qui verbis eum spiritalibus erudiendo praemonuit ne
muti canis taciturnitatem (imitatus), permitteret
latentem inimicum, furem videlicet diabolum, animas
sibi commissorum, talentumve Dei sui furtim
praeripere: sed ut ore perpatulo praedicaret, et pia
cordis confessione personaret Christum esse regem
et dominatorem omnium, coelestium, terrestrium
et infernorum; et ut ipsum propter sedem nomenque
majestatis suae, prius pro suis, deinde pro
populorum delictis interpellans exoraret, ut eis
pius peccatorum exstitisset indultor, pro quibus se
semel paterno parens praecepto offerre non distulit.
24.
Factum est autem ut rex praefatus in praetereuntibus
annis penitus a Brumali populo relinqueretur
contemptus, quoniam in commisso regimine
insipienter egisset, sagaces vel sapientes odio
vanitatis disperdens, et ignaros quosque sibi consimiles
studio dilectionis ascissens. Post hunc ita
omnium conspiratione relictum, elegere sibi, Deo
dictante, Eadgarum, ejusdem Eadwigi germanum, in
regem, qui virga imperiali injustos juste percuteret,
benignos autem sub eadem aequitatis virgula pacifice
custodiret. Sicque, universo populo testante, publica
res regum ex definitione sagacium sejuncta est, ut
famosum flumen Tamesae regnum disterminaret
amborum. Tunc Eadgarus a praedicto populo sic
sortitus ad regnum, misit nutu Dei ad revocandum
venerandum abbatem ab exoso, in quo degebat,
exsilio: non immemor quantae reverentiae fuerit
antecessoribus ipsius, quibus secum cum salutifero
consilio infatigabilem fidelis obsequelae famulatum
persolvit: quem ab incolatu reductum omni honore
dignitatis, ut tantum oportuit, custodivit. Interea
germanus ejusdem Eadgari, quia justa Dei judicia
deviando dereliquit, novissimum flatum misera
morte expiravit: et regnum illius ipse, velut
aequus haeres ab utroque populo electus, suscepit,
divisaque regnorum jura in unum sibi sceptrum subdendo
copulavit. Hic iterato B. Dunstanum in ademptum
pristinae dignitatis honorem restituit, similiter
et atavam suam et nonnullos alios, quos frater
ipsius, in eadem antea sublimitate constitutus, iniquo
judicio praedari praecepit.
25.
Postea factus est magnus sapientium conventus
in loco qui vocatur Bradanfoort, et eo in loco
omnium ex electione ordinatus est Dunstanus ad
episcopum, eotenus maxime quo regali praesentiae
propter provida prudentiarum suarum consilia jugiter
adfuisset. Et dum accitu regali moribus Deificis
rex fuisset a B. Dunstano vel caeteris sapientibus
decenter instructus, coepit passim improbos opprimere,
justos quoque et modestos puro pectore diligere,
reges et tyrannos circumquaque sibi subjicere,
destructas Dei ecclesias renovare vel ditare, et ad
laudem summi numinis famulantes catervas aggregare,
omnemque regionem illius sub pacis munimine
regaliter custodire. Deinde pastor (factus est)
Wigoricensis Ecclesiae: utpote Cynewaldus
more mortalium cursuque vitae temporalis educto
succubuit, et suscepit B. pontifex Dunstanus constitutus
a rege hanc eamdem Ecclesiam sub solertia
pastorali servandam: in qua statim verae fidei vitem
palmitemque justitiae sagaci cultu plantavit, et triticeum
sanctae Trinitatis semen in credentium cordibus,
evulsis errorum tribulis, seminavit: per quod,
post praesentis saeculi metam bonorum operum, ad
vitam jugiter manentem pervenirent indemnes. Videns
itaque rex praenominatus quod commissam Ecclesiam
pervigil pastor rite regendo custodiret, commisit
ei Lundoniensem Ecclesiam, pro postea pastore
viduatam, quo plurimo civitatis illius populo,
nec non et reliquae orientalium Saxonum multitudini | null | 0db71cca-a164-4f7e-ad33-231025f6157b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
pontem etiam ad alta polorum cacumina
scandendi praepararet. Has ille geminas Ecclesias,
per multa annorum transeuntium tempora, sub regimine
pontificalis excellentiae curiose regebat; et
utrique ovili viam quae ducit ad vera Christi ovilia,
exemplo pariter et documento monstravit.
26.
Postquam autem mors peravida venerandum
Odam, metropolitanae civitatis archipraesulem
Ecclesiaeque Christi rectorem, ex Adamica conditione
consumptum, insatiabili voratu finierat, connumeratus
est Aelfsinus Wintoniensium pastor ad
eamdem summi sacerdotii sedem. Qui cum ex summorum
pontificum consuetudine, postulaturus pallium
principalis infulae Romuleam urbem contenderet
properare, obfuit illi in Alpinis montibus maxima
nivis difficultas; quae tanto eum gelu rigoris obstrinxerat,
ut in his moriendo deficeret, et regressi tumulato
pontifice ejusdem comitantes tirunculi, renuntiavere
lacrymanti relatu, tantum sibi infortunium
in praedictis montibus contigisse. Post cujus
consummationem elegere Byrhtelmum, Dorcetensium
praevisorem, ad summum sanctae Dorobernensis
Ecclesiae sacerdotem: et erat vir iste mitis, et
modes us, et humilis, et benignus, in tantum ut
tumidos quosque vel rebelles sub correctionis verbere,
non, ut, debuisset, cohiberet. Est namque jus
rectorum, ut bene bonos custodiant, et ad meliora
quantum queunt viribus universis informent; reprobos
autem et rebelles sub asperitatis correctione
redarguant, donec eos a viis vanitatum avertant.
Comperiens ergo rex quod praedictus pontifex haec
jura praescripta, in commissa sibi plebe, mansuescendo
minime adimpleret; jussit eum vias per quas
veniebat redire, et relictam dignitatem rursus recipere
possidendam. Dehinc constituit ex divino respectu
et sapientium consilio Dunstanum, quem noverat
esse constantem, ad summum praedictae Ecclesiae
sacerdotem.
27.
Mox ille suscepto sacerdotio prolixa itinera,
quae summis sunt sacerdotibus solita, Romanam
prospero calle tetendit ad urbem; eratque Dominus
socius itineris illius, et pura fide se recinentem
non reliquit, sicut ipse per Prophetam cuicunque
fideli repromisit dicens: #Intellectum tibi dabo,
et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super
te oculos meos (Psal. XXXI, 8)
@#. Et iterum: #Ego
ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo (Isa. XLV, 2)
@#.
Cumque iter longum properando fecisset, et omnia
victualia, quae vel equino gestamine vel alia conductione
ferebant, propriis vel alienis hominibus penitus
fuissent expensa, ait procuratori suo: Quid
nobis administrationis habes ad noctis hujus sustentationem
conferendum? At ille stomachando respondebat,
dicens: Prorsus nihil; quia tu tibimet nihil
reservare curabas, dum quidquid victus habere videbamur,
propriis vel externis dapsili jussu distribueras.
Et dixit illi episcopus: Noli, quaeso, nimium
inde turbari; quoniam Dominus noster Jesus Christus
erga omnes in se credentes est satis largus et
dives. At ille rursum: Modo, inquit, videbis quid
tibi comesturo Christus tuus sub hujus noctis spatio
sit daturus. Et surrexit pontifex, quia tempus vespertinum
instabat, ut in locis remotis congrua vespertinae
laudis officia adimpleret. Adhuc enim jam
dictus procurator stulto murmure post clamabat, dicens:
Perge oppido adorare tantum Christum tuum,
nil aliud nostrae necessitatis attendens. Erant namque
in hac eadem villa, qua tunc vir Dei cum suis
hospitabatur, cujusdam venerandi abbatis nuntii,
triduo beati adventum pontificis praestolantes: et
venerunt, priusquam ille coepta vespertinae laudis
officia cantando perageret, cum opimis gratiarum
muneribus, omnibusque regionis illius deliciis, charitative
ex ore abbatis fratrumque suorum fideli
phalange salutantes episcopum. Quas ille benedictionum
charitates gratanter accipiens, resalutavit
gratiosum abbatem, cum devoto secum morantium
fratrum contubernio. Postea vero ex iisdem muneribus,
fratrum quoque praedictorum charitate collatis,
diu deliciose properando vivebant: ac stulta dehinc
murmuratio procacis ministri, firma ex fide
pontificis sic superata, quievit.
28.
Tandem ad optatam Romanae sedis Ecclesiam,
Domino ducente, pervenit, ubi pallium principale,
sub praesulatus privilegio, una cum benedictione
apostolica gloriose suscepit: rursumque locellis sanctorum
lustratis, et solatis Christi pauperibus, per
pacis itinera ad patriam usque remeavit. Et cum venisset
summus Anglorum pontifex, spirituali charismate
affectus, coepit primum, ut sublimior caeteris
sacerdotum ordinibus, sublimioribus Christi servitutibus
se subjugare; ne dum aliis verae fidei fomenta
ministraret, vel iter rectum ad coelestia verbo salutifero
monstraret, ipse (ut ait Apostolus) reprobus
efficeretur (I Cor. IX, 27), propriaeque praedicationi
contrarius. Deinde autem destructa renovare, neglecta
quoque justificare, loca | null | 1ec59c8b-3973-41be-b927-238750ab3695 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sancta ditare, justos
amare, errantes ad viam revocare, Dei ecclesias fabricare,
nomenque veri pastoris in omnibus adimplere.
29.
Ego quidem, si die noctuque millenos sonos
ferrea lingua contra naturam emitterem, nequirem
utique omnia beneficiosa virtutum suarum opera,
quae vel manifeste vel etiam secrete peregit, prompsisse.
Unum autem ex ipso me posse referre profiteor,
quod quamvis hic carneo septus velamine deguisset
in imis, mente tamen, sive vigilaret, sive
somno detentus quiesceret, semper manebat in superis,
ut Paulus aiebat apostolus: #Nostra autem
conversatio in coelis est (Phil. III, 20)
@#. Hoc nimirum
saepissime patuit, dum (dictavit) divina sacrorum
modulaminum cantica, quae ab hominibus quidem
nunquam accepit, sed ex beatis supernae regionis
civibus per sopitalem revelationem capaci didicerat
intellectu, ut haec sequens sententia manifestat.
Quadam nocte ad hujus visionis exemplar, post
pia precum studia postque novissimum completorii
officium, dum beata membra quieti dedisset, certa
demonstratione conspexit quomodo propria, quae se
huic mundo ediderat, mater cuidam regi praepotenti
ad conjugalem sponsam, sub summo principum suorum
testimonio dotisque sub titulo, copularetur conjugio;
et ut fieret in his regalibus nuptiis tanta
psallentium laetitia, ut omni ex parte jucundantes
militiae personarent hymnum suavissimum, cum
laude sonora eidem regi modulanda. Et dum haec
diu agerentur, accessit inter psallentium voces quidam
juvenis, niveo vestitus candore, dicens sub ipsa
visione pontifici: Nonne vides et audis quomodo
omnis haec ovans multitudo regem magnum in turmis
suis concrepando glorificat, te solo silente? Tu
quare in praeconio tanti regis condignas laudes ore
soluto nobiscum non resonas, qui prae caeteris praecipue
gaudere deberes pro tanta copulatione parentis?
Tunc ille hujusmodi carmina se nescire respondebat,
seque prorsus quid in laude regis praelocuti cantarent
ignorasse. At ille: Vis, inquit, ut instruam
quid te cantare oporteat? Et dum humili professione
se velle testaretur, mox imbuit eum hujus exemplar
antiphonae: #O Rex gentium dominator omnium, propter
sedem majestatis tuae da nobis indulgentiam, rex
Christe, peccatorum. Alleluia.@# Haec etenim saepius
iterata, et in eadem visione bene firmata, murmur
geminabile expergefactus emisit; sed continuo jussit
eam litterarum in memoria, priusquam oblivioni daretur,
conscribere, et conscriptam cuidam monacho
tam recentem didicisse praecepit: et facto mane universos
sibi subjectos, tam monachos quam etiam
clericos, fecit hanc discendo personare: ipso semper
inter modulantium voces cum nimio rore lacrymarum
dicente: Verus est enim et non falsus, qui
hanc mihi sonoram (antiphonam) sub noctis hujus
visione imbuendo monstravit. Hinc procul dubio
(sicut jam superius diximus) claruit, in quibus locorum
partibus, dum corpore quiesceret, spiritu felici
interim ipse mansisset.
30.
Nunc vellem, priusquam hinc longius legendo
properarem, peritum mihi interpretem ad hujus mirae
visionis mihi mysterium coaptare: aut, si quodam
conamine valuissem, ipse ejus interpretationem pro
posse virium, licet igne tepenti liquefactam, exsolvere.
Matrem quippe almi pontificis, magni regis conjugio
copulatam, sanctam puto designare Ecclesiam,
quae vel illum vel etiam alios quamplures more
materno per spiritalem sacri baptismatis uterum a
primi parentis privilegio regeneravit. Ita quidem,
quae nunc summo regi, Christo videlicet Domino,
per verae fidei agnitionem, perque divini amoris amplexum,
velut sponsa conjuncta viro suo, inhaerere
videtur: haec eadem sancta mater Ecclesia in Cantico
canticorum clamat: #Introduxit me rex in@# cubiculum
suum, #exsultabimus et laetabimur in te, memores
uberum tuorum super vinum: recti diligunt te (Cant. I, 3)
@#.
Et iterum: #Introduxit me@# rex #in cellam
vinariam: ordinavit in me charitatem, fulcite me
floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Laeva
ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me (Cant. II, 4-6)
@#,
etc. Aliter autem autumo matrem
ejusdem almi pontificis, regi praecelso in matrimonio
conjunctam, proprii praesulatus Ecclesiam posse designare,
quam sub manu aeterni regis, Christi videlicet
et Domini, matris vice custodiendam ac pura
virginitatis integritate solaturam susceperat, ut
idem Dominus pro populorum piaculis crucis in patibulo
affixus, matrem suam Virginem virgini discipulo
commendabat dicens: Ecce tibi in matrem,
meam committo Genitricem. Turmas quoque militares,
regi suo laudum | null | aabf8d7a-549f-4e9b-98f4-bf411890bb3a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
canticum exsultando perstrepentes,
supernos esse angelorum cives, qui quod
quandoque inimici hominum ob discordantem delictorum
distantiam exstiterunt, non diffido; nunc
vero, quoniam coelestium simul et terrestrium incolas
in unam patrisfamiliam conjunctos esse conspiciunt,
Deo regi vero die noctuque hujusmodi carmina
canere non desistunt: Laudem dicite Deo nostro
omnes sancti ejus, et qui timetis eum pusilli et magni,
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
in coelo, pariter et in terra: et propterea
gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei (Apoc.
XIX, 5). Hanc eamdem gloriam coelestis militiae multitudo
nato Domino decantans, in excelsis et in terra
pacem bonae voluntatis hominibus nuntiabat (Luc. II,
14). Ipsam equidem pacem, quam beatus Apostolus
exposcebat, dicens: #Ipse est pax nostra, qui fecit
utraque unum (Ephes. II, 14)
@#, etc. Quod enim juvenem
viderat veste nivea candentem, partim se
aspere increpantem, quod in praedicti principis laude
reticeret; angelum custodem ipsius esse non dubito,
qui verbis eum spiritalibus erudiendo praemonuit ne
muti canis taciturnitatem (imitatus), permitteret
latentem inimicum, furem videlicet diabolum, animas
sibi commissorum, talentumve Dei sui furtim
praeripere: sed ut ore perpatulo praedicaret, et pia
cordis confessione personaret Christum esse regem
et dominatorem omnium, coelestium, terrestrium
et infernorum; et ut ipsum propter sedem nomenque
majestatis suae, prius pro suis, deinde pro
populorum delictis interpellans exoraret, ut eis
pius peccatorum exstitisset indultor, pro quibus se
semel paterno parens praecepto offerre non distulit.
CAPUT VI. #Variae visiones. Praeparatio ad mortem.@#
31.
His modis praedictis saepe sacrorum carminum
modulamina seu caeteras Deo decibiles laudes spiritu
pervigili ex divinis imbutoribus didicerat, quamvis
ejus humani artus in somni sopore subacti jacuissent,
ut illud est Salomonis: #Ego dormio, et cor
meum vigilat (Cant. V, 2)
@#. Et iterum propheta Isaias
ait: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Domine,
quia lux mea praecepta tua sunt (Isai XXVI, 9). Qui
etiam in mundo positus, ipsos humani generis inimicos
claro conspexit intuitu, ut imminente miserrima
regis Eadmundi peremptione declaratum est. Hic
itaque rex, dum cum suis propriae dignitatis loca
more solito convivaturus lustraret, contigit B. Dunstano
adhuc abbati ejusdem regis interesse comitatui,
ad cujusdam primarii ducis, utpote Elfstani,
ipso in itinere proximum (castrum), esseque coequestrem.
Et ecce repente progressionis viam coram
se aspiciens, vidit inter regios tubicines horrendum
inimicum ludendo cursitare. Quem cum diu attonite
fuisset intuitus, ait praedicto comitanti secum primario:
Putas te, mi dilecte, videre posse quod video?
At ille: Nihil, inquit, praeter quod oportet conspicio.
Et ille: Signa ergo salubri sanctae crucis sigillo
oculos proprios, et proba si quod video possis
videre. Cumque jussu beati Patris Dunstani levi sanctae
crucis impressione oculos suos consignaret, vidit
illico, quasi pro tanti viri testificatione, eumdem
Dei et hominum, quem beatus Pater viderat, inimicum,
sub cujusdam homuncii nigelli specie salientem,:
et mox ex inimicali nefandi daemonis demonstratione
utique (licuit) deprehendere, aliqua pretii
infortunia quibusdam ex eis adesse futura; factisque
schematibus crucis inimicus disparuit.
32.
Postquam autem de hac improba apparitione
conspecti illusoris loqui quievissent, rogavit idem
praelocutus princeps jam dictum Dei virum, quatenus
sibi visionis suae somnia nuper promulgata solvendo
enexuisset. Dixit namque se per visionum indicia
vidisse memoratum regem cum suis principibus
universisque optimatibus, solita ex consuetudine
in palatii sui triclinio consedere; et inter laeta ministrantium
ac jucundantium convivia, eumdem
quem dixi regem somno sopitum obdormisse: postque
gravem dormitionis suae sarcinam, omnes pene
principes vel sapientes ipsius in hircos caprasque
humana relicta effigie commutasse. Cui confestim B.
Dunstanus prophetico instructus eloquio respondebat,
dicens: Dormitio regis mortis ipsius indicium
est; quod autem magnates vel sapientes illius in
muta animalia vel insensibilia commutatos vidisti,
futurum tempus designat, in quo pene universi regionis
istius principes rerumque rectores voluntate
ultronea a via veritatis, cujus ipsi sint sapientes,
tanquam stolida animalia non habentes pastorem,
deviabunt.
33.
His ita gestis ad vicum regium, de his semper
sermocinantes, pervenerunt. Factoque diei ipsius
crepusculo vidit iterum vir Dei Dunstanus in
vespertino regis convivio eumdem vel quempiam
alium inimicum, | null | e53d3dab-dd9d-40b7-bbcb-04090f9ae0a8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inter frequentantes ministros oberantem.
Deinde, ni fallor, post triduum, ipso quoque
die quo rex jam dictus ferro fuerat periturus; vidit
tertio quemdam ignotum, ignoro quidem utrum inimicabilem,
seu etiam spiritalem virum, magnam
tamen prolixae chartulae rotellam in manu gestantem,
densim apicibus conscriptam, eo videlicet temporis
momento quo rex a missarum celebratione,
novissimo potiturus convivio, ad aulam usque redibat.
Quem cum interrogaret quis esset, respondit
voce Saxonica se ex Orientis regni partibus esse,
seque una cum rege, quaedam nuptialis verbi habere
secreta. Is dum esset regi nuntiatus, atque in illius
praesentiam supervenientium more induci deberet,
nusquam apparuit: sed eodem, proh dolor! die, ut
diximus, amarae mortis acerbitas, per sicam perfidi
latronis, penetralia cordis ipsius latenter introivit.
Ecce enim quam mature de rege beati viri claruere
praesagia. De principibus autem non nisi Eadwigi
regis temporibus, si rex jure queat appellari qui
nec sese nec alios quosque bene rexerat, patuere.
Quoniam quidem B. Pater Dunstanus spiritu Dei, ut
ait Apostolus, agebatur (Rom. VIII, 14), idcirco haec
et his similia quasi filius Dei promeruerat mysteria:
in tantum quoque ut plerique eum assererent
vanissima verborum deliramenta proferre, dum ore
prophetico sanctique Spiritus imbuitione perplura
praediceret, quae postea signis evidentissimis conspeximus
facta.
34.
Hic etiam vidit et audivit sine cujuslibet difficultatis
obstaculo quaedam mira spiritualium secretorum,
quae nunc pangam mysteria. Erat namque
vir venerandus in amore Dei, ut diximus, semper
accensus, et propterea loca sacrorum coenobiorum
ob animarum aedificationem circuibat sollicitus.
Venit etiam ex hac salubri consuetudine ad locum
thermarum, ubi calida lympha de abyssi latibulis
guttatim vaporando ebullit, quem incolae locum sub
paterna lingua Bathum soliti sunt appellare.
Et cum ibidem ab ejusdem loci fratribus charitative
susceptus deguisset, vidit post prandii horam cujusdam
scholasticuli ex Glastoniae coenobio animam,
ad coelorum sublimia, ab angelis Dei cum hymnorum
laudibus deportatam, ac magnis supernorum civium
exsequiis hinc et inde stipatam. Venit autem postera
die, quasi ad hujus mirae visionis testificationem,
quidam e praedicto coenobio praepositus, nomine
Ceolwyus, volens monastica consilia causasque
fratrum suorum cum pontifice pariter more solito
captare. Hunc ille de monasterio venientem, statim
post datam benedictionem, sollicite, si omnia cum
fratribus suis essent prospera, interrogavit: isque
mortem pueri minime comminiscens, respondit
universa sub integritatis sospitate fuisse constituta.
At ille sermone modesto, quoniam propriae visionis
fuerat admodum perspicacior illo: Non autumo,
inquit, omnia apud omnes humanis in excessibus
fore profutura. Et ille: Sunt equidem omnia, excepto
quod nostrae societatis puerulus hesterna die sub
tempore meridiano necem inevitabilem moriendo
subibat. Hoc est, inquit sanctus episcopus, quod
dixi. Requiescat felix spiritus ipsius, secundum
visionem nostram, in pace.
35.
Iterum autem dum proprio immoraretur monasterio,
hoc est Glastoniae, ambulabat idem ovilium
Christi solers praevisor, cum quodlibet ejusdem monasterii
monacho, de domo in domum, fratrum quoque
communium pabularia seu caetera eorumdem
necessaria consideratum. Et dum remeando conspectis
copiis veniret ad occidentalia antiquae Ecclesiae
climata, audivit eminus vocem coelitus inopinato
omine immissam, quae secum incedentem monachum
ad coelestes delicias blando sub eloquio invitaverat,
dicens: Veni, veni, Aelfsige, veni: sic enim erat, ut
opinor, ejusdem fratris nomen. Tunc Beatus vir
meriti clientis sui advocationem intelligens, dixit:
Accelera ergo fortiter, frater, apparare te quantocius;
quoniam diebus citissimis, vocatus a Domino,
ab hujus mundi scoriis migrabis ad ipsum. Quod
quidem diebus non adeo multis interpositis ita de
eo, ut praedixerat, probabili indiculo adimpletum
est. De hinc in eodem loco quadratam paribus angulis
ecclesiam in modum fanunculi construere jussit,
et constructam in honorem almi Baptistae Joannis
honorifice consecravit. O magnum gloriosi praesulis
meritum, qui meruit vivens videre angelorum visiones,
vocesque mirabiles eorumdem audire!
36.
Huic igitur dum in propria praesulatus sui civitate
commanebat, sanctae consuetudinis inter caetera
sublimitatum studia fuit, ut in secretis noctium
temporibus sancta loca, propter multimodam
populorum ad se venientium inhaesionem, vel etiam
aliorum multorum occupationem, sancta semper
psalmodia decantando lustraret. Et venit hac lege
religionis innexus ad almi Patris Augustini aediculam,
nocturnis, ut dixi, temporibus oraturus: et
dum se sacris inibi suppleret | null | 75ef9bf3-1d9d-42db-9b4c-94c8e0b228a4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
orationibus, processit
ad orientalem Dei puerperae ecclesiam, tantumdem
precaturus. Cumque ad hanc propinquando
psallendoque venisset, forte ex insperato noctis
eventu audierat insolitas sonoritarum voces,
subtili modulamine in hac eadem basilica concrepantes.
At ille continuo per quemdam patuli foraminis
hiatum inspiciens, vidit praelocutam ecclesiam
omni esse fulgida luce perfusam, et virgineas turmas
in choro gyranti hymnum hunc poetae Sedulii cursitando
cantantes: Cantemus, socii, Domino, etc.
Itemque perpendit easdem post versum et versum
voce reciproca, quasi in circumitionis suae concentu,
primum versiculum ejusdem hymniculi more humanarum
virginum repsallere, dicentes:
Cantemus, socii, Domino, cantemus honorem:
Dulcis amor Christi personet ore pio, etc.
Haec inquam veneranda donorum spiritalium insignia,
aliaque innumera, quae nec ego nec alius quisquam
hujus vitae incola quolibet humano eloquio
praevalet enarrare, egregius praesul Dunstanus,
quoniam vias justitiae ambulavit, suscipere meruerat.
37.
Nunc ergo, quoniam universa bonorum
actuum suorum exercitia, si die noctuque in summa
meditationis sagacitate, somno naturali privatus,
immorarer, nequeo explanare; aequum tamen esse
arbitror ut ea saltem quae vel egomet vidi vel audivi,
justa Dei admonitione stimulatus, pro posse
charitatis enodem. Huic etenim, dum taediosum hujus
vitae incolatum laboriose incoluit, summum studium
fuit ut videlicet sacris in orationibus et in Davidicis
decem chordarum psalmodiis jugi frequentia insisteret,
aut in vigiliis suavem somnum superando pernoctaret
assiduis, aut in ecclesiasticis fervidus semper
insudaret operari operibus; aut etiam mendosos
libros, dum primam orientis diei lucem contueri
potuit, erasa scriptorum falsitate corrigeret; aut ut
vera et falsa inter virum et virum sagaci ingenio
judicando discerneret; aut inpacatos quosque vel
rixantes placido sermone concordes efficeret et quietos;
aut viduis, orphanis, peregrinis et advenis in
suis necessitatibus pio profuisset adminiculo; aut
ut justa sequestratione inepta vel injusta dissociaret
conjugia, aut omnem humanum ordinem
trifarie paratum in proprio soliditatis proposito
verbo vitae firmaret vel exemplo, aut de justo
conquisitionis suae censu ecclesias Dei placita
probitate sublevaret ditandas; aut etiam utriusque
ordinis imperitos, viros videlicet vel feminas, quoscunque
die noctuque poterat coelesti sale, id est
salutaris sapientiae documento, condiret. Ideoque
omnis haec Anglica terra doctrina ejus sancta repleta
est, fulgens coram Deo et hominibus, sicut sol et
luna: aut etiam quando debitas vernulitatis
suae horas caeterasque missarum celebrationes Christo
Domino solvere censuisset, tanta mentis integritate
eas decantando exercuit, ut cum ipso Domino facie
ad faciem fari videretur; licet antea et tumultuantis
populi conflictibus nimium esset irretitus; oculis
interim ac manibus more B. Martini in coelum semper
intentis, nunquam ab oratione spiritum relaxans.
Quotiesque aliquod aliud opus perfectionis dignae
vel etiam laude exerceret, in sacris etiam sacerdotum
ordinationibus, ecclesiarumque vel altarium
consecrationibus, seu etiam in quibuslibet rerum
divinarum institutionibus, hoc semper nimio rore
lacrymarum peregit, quas invisibilis habitator sanctus
quoque Spiritus, qui in eo jugiter habitavit, ex
oculorum rivulis potenter elicuit.
38.
Cumque supernus inspector ad alta polorum
fastigia, haec pia omniaque beati viri studia diutissima
speculatione conspiceret, tandem decrevit
clementius finem laboriosorum luctaminum suorum,
ut cum beatis angelorum agminibus remunerantem
nummum acciperet in coelis, pro quo saepissime sudarat,
dum portaret leve onus ipsius in terris. Instabat
namque dies pariter Domini Dei nostri Ascensionis,
diesque advocationis ipsius, in quo tamen die
Domino dictante missarum celebria sine aliqua
laesione compleverat, et novissimum verbi Dei fomentum
commisso sibi populo multis cum lacrymarum
imbribus ministravit; docens semper Dei Filium
de summis coelorum sedibus pro humana salute
descendisse ad terras, quo se Patremque suum una
cum Flamine sacro unum esse Deum patula patefaceret
pietate; et ut eadem, qua praefatus sum die,
devicto diabolo et liberato populo suo, coelos, de
quibus venire videbatur, ascenderet. Qui cum hujus
exhortationis clausulam terminando posuisset, nimia
cordis charitate poposcit, quod ipse primitus celeri
petitione impetravit, hoc siquidem, ut omnipotens
Dominus paterna pietate quibuscunque fidelibus,
membris videlicet Jesu Christi, scandendi facultatem
condonaret, quo principium et caput quorumcunque
Christus in praedicta die potenter ascenderat. His
ille alloquiis caeterisque praedicamentis salubribus
ter sub una diei ipsius celebratione commissorum
corda affatius permonuit: primo enim, ut ecclesiasticus
ordo post lectionis Evangelium jure insinuat;
secundo post gratuitam collatae sibi potestatis benedictionem;
tertio vero, post piae pacis conferentiam,
quando communi | null | 70382a28-0723-4ad8-b94e-e711e09cb20c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
carmine cecinimus: #Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis,@# tunc quidem
et ipse commissos sibi agniculos, a peccatorum prius
ponderibus leviatos, pio . . . . #reliqua desiderantur.@#
31.
His modis praedictis saepe sacrorum carminum
modulamina seu caeteras Deo decibiles laudes spiritu
pervigili ex divinis imbutoribus didicerat, quamvis
ejus humani artus in somni sopore subacti jacuissent,
ut illud est Salomonis: #Ego dormio, et cor
meum vigilat (Cant. V, 2)
@#. Et iterum propheta Isaias
ait: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Domine,
quia lux mea praecepta tua sunt (Isai XXVI, 9). Qui
etiam in mundo positus, ipsos humani generis inimicos
claro conspexit intuitu, ut imminente miserrima
regis Eadmundi peremptione declaratum est. Hic
itaque rex, dum cum suis propriae dignitatis loca
more solito convivaturus lustraret, contigit B. Dunstano
adhuc abbati ejusdem regis interesse comitatui,
ad cujusdam primarii ducis, utpote Elfstani,
ipso in itinere proximum (castrum), esseque coequestrem.
Et ecce repente progressionis viam coram
se aspiciens, vidit inter regios tubicines horrendum
inimicum ludendo cursitare. Quem cum diu attonite
fuisset intuitus, ait praedicto comitanti secum primario:
Putas te, mi dilecte, videre posse quod video?
At ille: Nihil, inquit, praeter quod oportet conspicio.
Et ille: Signa ergo salubri sanctae crucis sigillo
oculos proprios, et proba si quod video possis
videre. Cumque jussu beati Patris Dunstani levi sanctae
crucis impressione oculos suos consignaret, vidit
illico, quasi pro tanti viri testificatione, eumdem
Dei et hominum, quem beatus Pater viderat, inimicum,
sub cujusdam homuncii nigelli specie salientem,:
et mox ex inimicali nefandi daemonis demonstratione
utique (licuit) deprehendere, aliqua pretii
infortunia quibusdam ex eis adesse futura; factisque
schematibus crucis inimicus disparuit.
32.
Postquam autem de hac improba apparitione
conspecti illusoris loqui quievissent, rogavit idem
praelocutus princeps jam dictum Dei virum, quatenus
sibi visionis suae somnia nuper promulgata solvendo
enexuisset. Dixit namque se per visionum indicia
vidisse memoratum regem cum suis principibus
universisque optimatibus, solita ex consuetudine
in palatii sui triclinio consedere; et inter laeta ministrantium
ac jucundantium convivia, eumdem
quem dixi regem somno sopitum obdormisse: postque
gravem dormitionis suae sarcinam, omnes pene
principes vel sapientes ipsius in hircos caprasque
humana relicta effigie commutasse. Cui confestim B.
Dunstanus prophetico instructus eloquio respondebat,
dicens: Dormitio regis mortis ipsius indicium
est; quod autem magnates vel sapientes illius in
muta animalia vel insensibilia commutatos vidisti,
futurum tempus designat, in quo pene universi regionis
istius principes rerumque rectores voluntate
ultronea a via veritatis, cujus ipsi sint sapientes,
tanquam stolida animalia non habentes pastorem,
deviabunt.
33.
His ita gestis ad vicum regium, de his semper
sermocinantes, pervenerunt. Factoque diei ipsius
crepusculo vidit iterum vir Dei Dunstanus in
vespertino regis convivio eumdem vel quempiam
alium inimicum, inter frequentantes ministros oberantem.
Deinde, ni fallor, post triduum, ipso quoque
die quo rex jam dictus ferro fuerat periturus; vidit
tertio quemdam ignotum, ignoro quidem utrum inimicabilem,
seu etiam spiritalem virum, magnam
tamen prolixae chartulae rotellam in manu gestantem,
densim apicibus conscriptam, eo videlicet temporis
momento quo rex a missarum celebratione,
novissimo potiturus convivio, ad aulam usque redibat.
Quem cum interrogaret quis esset, respondit
voce Saxonica se ex Orientis regni partibus esse,
seque una cum rege, quaedam nuptialis verbi habere
secreta. Is dum esset regi nuntiatus, atque in illius
praesentiam supervenientium more induci deberet,
nusquam apparuit: sed eodem, proh dolor! die, ut
diximus, amarae mortis acerbitas, per sicam perfidi
latronis, penetralia cordis ipsius latenter introivit.
Ecce enim quam mature de rege beati viri claruere
praesagia. De principibus autem non nisi Eadwigi
regis temporibus, si rex jure queat appellari qui
nec sese nec alios quosque bene rexerat, patuere.
Quoniam quidem B. Pater Dunstanus spiritu Dei, ut
ait Apostolus, agebatur (Rom. VIII, 14), idcirco haec
et his similia quasi filius Dei promeruerat mysteria:
in tantum quoque ut plerique eum assererent
vanissima verborum deliramenta proferre, dum ore
prophetico sanctique Spiritus imbuitione perplura
praediceret, quae postea signis evidentissimis conspeximus
facta.
34.
Hic etiam vidit et audivit sine cujuslibet | null | e066009a-1b21-4445-bfa5-b4959974b2fc | latin_170m_raw | null | None | None | None |
difficultatis
obstaculo quaedam mira spiritualium secretorum,
quae nunc pangam mysteria. Erat namque
vir venerandus in amore Dei, ut diximus, semper
accensus, et propterea loca sacrorum coenobiorum
ob animarum aedificationem circuibat sollicitus.
Venit etiam ex hac salubri consuetudine ad locum
thermarum, ubi calida lympha de abyssi latibulis
guttatim vaporando ebullit, quem incolae locum sub
paterna lingua Bathum soliti sunt appellare.
Et cum ibidem ab ejusdem loci fratribus charitative
susceptus deguisset, vidit post prandii horam cujusdam
scholasticuli ex Glastoniae coenobio animam,
ad coelorum sublimia, ab angelis Dei cum hymnorum
laudibus deportatam, ac magnis supernorum civium
exsequiis hinc et inde stipatam. Venit autem postera
die, quasi ad hujus mirae visionis testificationem,
quidam e praedicto coenobio praepositus, nomine
Ceolwyus, volens monastica consilia causasque
fratrum suorum cum pontifice pariter more solito
captare. Hunc ille de monasterio venientem, statim
post datam benedictionem, sollicite, si omnia cum
fratribus suis essent prospera, interrogavit: isque
mortem pueri minime comminiscens, respondit
universa sub integritatis sospitate fuisse constituta.
At ille sermone modesto, quoniam propriae visionis
fuerat admodum perspicacior illo: Non autumo,
inquit, omnia apud omnes humanis in excessibus
fore profutura. Et ille: Sunt equidem omnia, excepto
quod nostrae societatis puerulus hesterna die sub
tempore meridiano necem inevitabilem moriendo
subibat. Hoc est, inquit sanctus episcopus, quod
dixi. Requiescat felix spiritus ipsius, secundum
visionem nostram, in pace.
35.
Iterum autem dum proprio immoraretur monasterio,
hoc est Glastoniae, ambulabat idem ovilium
Christi solers praevisor, cum quodlibet ejusdem monasterii
monacho, de domo in domum, fratrum quoque
communium pabularia seu caetera eorumdem
necessaria consideratum. Et dum remeando conspectis
copiis veniret ad occidentalia antiquae Ecclesiae
climata, audivit eminus vocem coelitus inopinato
omine immissam, quae secum incedentem monachum
ad coelestes delicias blando sub eloquio invitaverat,
dicens: Veni, veni, Aelfsige, veni: sic enim erat, ut
opinor, ejusdem fratris nomen. Tunc Beatus vir
meriti clientis sui advocationem intelligens, dixit:
Accelera ergo fortiter, frater, apparare te quantocius;
quoniam diebus citissimis, vocatus a Domino,
ab hujus mundi scoriis migrabis ad ipsum. Quod
quidem diebus non adeo multis interpositis ita de
eo, ut praedixerat, probabili indiculo adimpletum
est. De hinc in eodem loco quadratam paribus angulis
ecclesiam in modum fanunculi construere jussit,
et constructam in honorem almi Baptistae Joannis
honorifice consecravit. O magnum gloriosi praesulis
meritum, qui meruit vivens videre angelorum visiones,
vocesque mirabiles eorumdem audire!
36.
Huic igitur dum in propria praesulatus sui civitate
commanebat, sanctae consuetudinis inter caetera
sublimitatum studia fuit, ut in secretis noctium
temporibus sancta loca, propter multimodam
populorum ad se venientium inhaesionem, vel etiam
aliorum multorum occupationem, sancta semper
psalmodia decantando lustraret. Et venit hac lege
religionis innexus ad almi Patris Augustini aediculam,
nocturnis, ut dixi, temporibus oraturus: et
dum se sacris inibi suppleret orationibus, processit
ad orientalem Dei puerperae ecclesiam, tantumdem
precaturus. Cumque ad hanc propinquando
psallendoque venisset, forte ex insperato noctis
eventu audierat insolitas sonoritarum voces,
subtili modulamine in hac eadem basilica concrepantes.
At ille continuo per quemdam patuli foraminis
hiatum inspiciens, vidit praelocutam ecclesiam
omni esse fulgida luce perfusam, et virgineas turmas
in choro gyranti hymnum hunc poetae Sedulii cursitando
cantantes: Cantemus, socii, Domino, etc.
Itemque perpendit easdem post versum et versum
voce reciproca, quasi in circumitionis suae concentu,
primum versiculum ejusdem hymniculi more humanarum
virginum repsallere, dicentes:
Cantemus, socii, Domino, cantemus honorem:
Dulcis amor Christi personet ore pio, etc.
Haec inquam veneranda donorum spiritalium insignia,
aliaque innumera, quae nec ego nec alius quisquam
hujus vitae incola quolibet humano eloquio
praevalet enarrare, egregius praesul Dunstanus,
quoniam vias justitiae ambulavit, suscipere meruerat.
37.
Nunc ergo, quoniam universa bonorum
actuum suorum exercitia, si die noctuque in summa
meditationis sagacitate, somno naturali privatus,
immorarer, nequeo explanare; aequum tamen esse
arbitror ut ea saltem quae vel egomet vidi vel audivi,
justa Dei admonitione stimulatus, pro posse
charitatis enodem. Huic etenim, dum taediosum hujus
vitae incolatum laboriose incoluit, summum studium
fuit ut videlicet sacris in orationibus et in Davidicis
decem chordarum psalmodiis jugi frequentia insisteret,
aut in vigiliis suavem somnum superando | null | eff9cf25-a15e-4c12-9640-84a616847848 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pernoctaret
assiduis, aut in ecclesiasticis fervidus semper
insudaret operari operibus; aut etiam mendosos
libros, dum primam orientis diei lucem contueri
potuit, erasa scriptorum falsitate corrigeret; aut ut
vera et falsa inter virum et virum sagaci ingenio
judicando discerneret; aut inpacatos quosque vel
rixantes placido sermone concordes efficeret et quietos;
aut viduis, orphanis, peregrinis et advenis in
suis necessitatibus pio profuisset adminiculo; aut
ut justa sequestratione inepta vel injusta dissociaret
conjugia, aut omnem humanum ordinem
trifarie paratum in proprio soliditatis proposito
verbo vitae firmaret vel exemplo, aut de justo
conquisitionis suae censu ecclesias Dei placita
probitate sublevaret ditandas; aut etiam utriusque
ordinis imperitos, viros videlicet vel feminas, quoscunque
die noctuque poterat coelesti sale, id est
salutaris sapientiae documento, condiret. Ideoque
omnis haec Anglica terra doctrina ejus sancta repleta
est, fulgens coram Deo et hominibus, sicut sol et
luna: aut etiam quando debitas vernulitatis
suae horas caeterasque missarum celebrationes Christo
Domino solvere censuisset, tanta mentis integritate
eas decantando exercuit, ut cum ipso Domino facie
ad faciem fari videretur; licet antea et tumultuantis
populi conflictibus nimium esset irretitus; oculis
interim ac manibus more B. Martini in coelum semper
intentis, nunquam ab oratione spiritum relaxans.
Quotiesque aliquod aliud opus perfectionis dignae
vel etiam laude exerceret, in sacris etiam sacerdotum
ordinationibus, ecclesiarumque vel altarium
consecrationibus, seu etiam in quibuslibet rerum
divinarum institutionibus, hoc semper nimio rore
lacrymarum peregit, quas invisibilis habitator sanctus
quoque Spiritus, qui in eo jugiter habitavit, ex
oculorum rivulis potenter elicuit.
38.
Cumque supernus inspector ad alta polorum
fastigia, haec pia omniaque beati viri studia diutissima
speculatione conspiceret, tandem decrevit
clementius finem laboriosorum luctaminum suorum,
ut cum beatis angelorum agminibus remunerantem
nummum acciperet in coelis, pro quo saepissime sudarat,
dum portaret leve onus ipsius in terris. Instabat
namque dies pariter Domini Dei nostri Ascensionis,
diesque advocationis ipsius, in quo tamen die
Domino dictante missarum celebria sine aliqua
laesione compleverat, et novissimum verbi Dei fomentum
commisso sibi populo multis cum lacrymarum
imbribus ministravit; docens semper Dei Filium
de summis coelorum sedibus pro humana salute
descendisse ad terras, quo se Patremque suum una
cum Flamine sacro unum esse Deum patula patefaceret
pietate; et ut eadem, qua praefatus sum die,
devicto diabolo et liberato populo suo, coelos, de
quibus venire videbatur, ascenderet. Qui cum hujus
exhortationis clausulam terminando posuisset, nimia
cordis charitate poposcit, quod ipse primitus celeri
petitione impetravit, hoc siquidem, ut omnipotens
Dominus paterna pietate quibuscunque fidelibus,
membris videlicet Jesu Christi, scandendi facultatem
condonaret, quo principium et caput quorumcunque
Christus in praedicta die potenter ascenderat. His
ille alloquiis caeterisque praedicamentis salubribus
ter sub una diei ipsius celebratione commissorum
corda affatius permonuit: primo enim, ut ecclesiasticus
ordo post lectionis Evangelium jure insinuat;
secundo post gratuitam collatae sibi potestatis benedictionem;
tertio vero, post piae pacis conferentiam,
quando communi carmine cecinimus: #Agnus Dei,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis,@# tunc quidem
et ipse commissos sibi agniculos, a peccatorum prius
ponderibus leviatos, pio . . . . #reliqua desiderantur.@# | null | a301903b-7fe6-41ca-9b3a-5cedaf16eb29 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Charta
Considerans ego Lingonensium Bruno episcopus
officii mei negligentiam in damnationem animae meae
cadere, juxta sensus mei modum elaboravi ecclesiis
Domini provisores efficere, qui, in eis talentum Verbi
divini disseminantes, mecum pariter de eo ipsi Domino
Jesu Christo lucrum reportantes aeternae vitae
remuneratione ditarentur. Volui igitur ecclesiae Besuensi
domnum Guillelmum virum religiosissimum
abbatem praeesse, qui, dum in ea cuncta regulariter
ac religiose disponeret, intelligens propria in quibusdam
non satis sufficere, quaesivit ab ecclesia Lingonensi
ecclesiae Besuensi aliquid ad luminarii opus
conferri. Cognoscens itaque petitioni viri Domini non
esse contradicendum, cum consilio totius capituli
Lingonensis statui ut de ecclesiis a sex leucis ultra
infra a Besua tempore Rogationum, omnes tam viri
quam mulieres cum oblationibus ad SS. apostolorum
Petri et Pauli limina conveniant. Illud quoque
non otiose mecum reputans quia, cum tempore
eodem Lingonas venire deberent, alii longitudine
viae, alii imbecillitate corporis, seu aliquibus aliis
occasionibus retardati, pabulo Dominici verbi, et
peccatorum remissione quam ibi deberent accipere,
frustrabantur. Veniant igitur illo tempore statuto, et
de peccatis suis veniam postulantes, ab eis quorum
linguae claves coeli factae sunt, a monachis illic Deo
servientibus, de salute animarum suarum admoniti,
facta absolutione, et data benedictione, laeti revertantur
in pace, etc. Et ut hoc per saecula inconvulsum
permaneat, manu nostra subter firmavimus et
ut a pluribus firmaretur rogavimus. S. Brunonis
episcopi. S. Guillelmi abbatis. S. Lamberti praepositi.
S. Geraldi archidiaconi. S. Teudrici archidiaconi.
S. Brunonis archidiaconi. S. Teudrici archidiaconi.
S. Teudonis archiclavi. S. Widonis archidiaconi.
S. Amelii. S. Widonis presbyteri. S. Giraldi
hypodiaconi. S. Nivardi. S. Gocelini, et aliorum
multorum. Ego Airardus cancellarius scripsi,
et cum caeteris laudator et roborator exstiti.
Acta sunt haec anno ab Incarcatione 1008, indictione
6, epacta XI, concurrente IV, regnante Roberto
rege, et domino Brunone sedem Lingonicam
tenente.

| null | 242ee716-4961-462d-95d8-959a54ef35f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Epistola ad Heldricum
Venerabili HEL omnique congregationi sibi commissae
BrUNO, gratia Dei Lingonensium episcopus,
verae religionis exercitium et aeternae beatitudinis
emolumentum.
Loquor inscius philosophis vanitatibus saeculi
irretitus, contemplatione coelestium mundanis illecebris
expeditis: vigeat igitur aequitas, nec culpetur
vitio levitatis quod incomposite familiaribus
nostra pronuntiet scedula. Dat enim ausum loquendi
cum conjuncti officii auctoritas, tum amicitiae apud
quam, Boetio teste, quemquam inscium inter suos
garrire non dedecet. . . . . . . .

| null | 256f13a6-7120-4473-bb01-d60beff9ad4d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Epistola ad clericos Lingonenses
Dilectissimis in Christo filiis bonaeque spei adolescentulis
qui in ecclesia S. Mammetis gloriosi
martyris Christi Domino Jesu Christo deservire
videntur, atque ab ecclesiasticis erudiuntur magistris
in domo Dei, aeternae prosperitatis in Christo
Deo salutem.
Desiderans vos, filii charissimi, in salute animarum
proficere vestrarum, ideo aliquas paterno affectu
vobis admonitiones dulcis sermonis dirigere
studui, ut per eas praesentis vitae prosperitatem, et
futurae, Deo miserante, beatitudinem habere mereamini
aeternam, et fragilitatis vestrae aeternitatis
annos in ejus servitio edocti ad perfectum senectutis
diem adducere. Vos sancti Patres et lumina hujus
fraternae congregationis . . . . . in omni bonitate
juventutis deprecor ut admoneatis eos, id est discipulos
vestros, ut studiose discant quae Deo placent,
et ad salutem animarum pertinent suarum, quatenus
ex illorum profectu et prosperitate, vos perpetuam
apud Deum habeatis mercedem. Exhortamini illos
sobrie, caste, pudice, et cum omni humilitate et
obedientia, Deo servire in bonis moribus, de sancta
conversatione et religiosa castitate, et maxime de
confessione peccatorum suorum, quia multae sunt
contra adolescentulos diabolicae fraudis insidiae in
desiderio carnali et caeteris adolescentiae vitiis; sed
nihil, Deo donante, proficit in suam diabolus malitiam,
si puram volunt juvenes facere confessiorem,
et fructus dignos poenitentiae agere, id est ut vulneribus
vulnera non adjiciant, et sanata non resaucient.
Salutare siquidem poenitentiae est remedium
poenitentia iterum non perficere. Scriptum est
enim: Poenitentibus dedit Deus partem justitiae. Age
igitur, poenitens, propria scelera confitere, prode
iniquitatis secretum. Nota sunt Deo quae in occulto
fecisti, quae si non dixerit lingua, non poterit celare
conscientia. Frustra inter parietes tuos timens crimina
abscondis: patet Deo omne quod absconditum
putas; et si hominis oculos in peccatis effugere
vales, nullatenus tamen Dei aspectum latere poterit
quidquid in occulto gesseris. Si per confessionem
peccata antequam judicis iracundiam sentias,
crede mihi, totum veniale erit, si confiteri non erubescis
et per poenitentiam purgare praecaveris, dicente
Psalomographo: #Dixi injustitias meas Domino,
et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5)
@#.
Exspectat a nobis Dominus confessionis sacrificium,
ut praestet nobis delectabile indulgentiae munus, qui
vult omnes homines salvos fieri et neminem perire,
haec dicente et in alio loco Scriptura: #In quacunque
die peccator confessus fuerit, vita vivet et non morietur (Ezech. XXI, 28)
@#.
O singulare clementissimi
judicis beneficium! O magni et securi divinae pietatis
thesauri! Propter hoc peccantium vult confessionum
munus accipere, ut non inveniat quod ulcisci
debeat. Non simus ingrati tanti benevolentiae
Redemptoris nostri, qui magis vult ignoscere quam
punire, magis salvare quam perdere. Acquiritur
Domino quod non punitur in servo, et multum
confertur auctori, si deputatur poenae, veniae condonetur,
nec optat ulcisci qui paratus est misereri,
ipso de se per prophetam dicente: #Nolo
mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech.
XXXIII, 11)
@#. Ecce verus vitae auctor qui non vult
peccantis mortem, sed convertentis vitam: unde
et in Evangelio ipsa Veritas ait: #Sic erit gaudium
in coelo coram Patre vestro et angelis ejus super
uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10)
@#; et
in propheta: #Dic tu prior injustitias tuas ut justificeris (Isa. XLIII, 26)
@#.
Ecce benignus est largitor veniae,
qui praebet pro luctu temporali aeternitatis gaudium,
ipso dicente: #Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur@#
(Matth. V, 5).
Et in alio loco: #Venite ad
me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam
vos (Matth. XI)
@#. Ait enim, ut diximus: Dic prius
injustitias tuas ut justificeris et non condemneris,
ut maneat in te praemium poenitentiae, non vindicta
peccatorum. Nunquid quasi nescius Deus nos confiteri
hortatur peccata, quae prius quam gesta essent
praesciebat, cujus providentia omnia patescunt occulta?
Tunc poteris perfectum consequi beneficium
medicinae, si non celes medico tuae vulnera conscientiae.
Opinor enim nisi interpellatur medicus,
non curatur aegrotus. Confessio tua medicina est
vulnerum tuorum et salutis tuae certissimum subsidium.
Homo aegrotus quaerit medicinam, qui saepe
incerto labore desudat in aegroto. Deus vero sine
labore sanat, sine tarditate medicamenta praestat | null | 025349c7-9a51-45a9-8281-5cd1c11d45f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, si
devote lacrymis scripta in auribus pietatis suae legatur
poenitentia. Nemo te, o homo, melius reficit
quam qui fecit, nec alius sanat nisi qui flagellat et
curat. Solus enim novit operis tui fragilitatem, qui
hoc totum exspectat ut fatearis et mora non erit,
ut saneris, qui per prophetam Ezechielem ait: Cum
conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis.
Datur nobis a benignissimo judice locus curandi
nosmetipsos in peccatis nostris coram sacerdote
Dei, ne iterum accuset nos in eis diabolus coram
judice Christo. Vult enim ut ignoscatur ne puniatur
in futuro. Igitur pius Pater dum videt per poenitentiam
peccata nostra a nobis damnari, gaudet misereri,
et proprium exercere munus misericordiae in
poenitentes optat, sicut per Isaiam testatur prophetam. #Ego sum qui deleo iniquitates tuas
(Isa. XLIII,
25)
@#. Et iterum: #Convertimini ad Dominum Deum vestrum,
quia misericors et pius est, patiens et multae
misericordiae (Exod. XXXIV, 6)
@#. Hoc sciens B. David
ait: #Peccatum meum cognitum tibi feci et iniquitates
meas non operui (Psal. XXXI, 6)
@#. Econtra si peccatum
quod fecerit, hoc negat, poenas reatus accumulat,
quia punitur contumacia sceleris negatione.
Sed dicis forsan: Me terret meorum magnitudo
peccatorum. Quin imo tanto magis insistendum est
tibi, peccator, in medicina confessionis ne pareas in
putredine vulnerum. Si medico erubescis aperire,
multiplicas ulcerum dolores. Nullatenus divinae
abundantiam clementiae numerositas tuorum superare
poterit peccatorum. Ne tardes de die in diem,
dicit Scriptura, converti, quia nescis quid superventura
pariat dies: quia qualem te ultimus invenerit
dies, talis judicaberis, nec te voluit Deus illum
praescire diem, ut semper paratus esses; qualem
optas ante judicem te stare, te praepara dum habes
tempus operandi. Esto negotiator devotus, eme tibi
regnum Dei poenitentiae lucris, memor Domini dicentis: #Poenitentiam agite, appropinquabit vobis
regnum Dei
(Matth. IV, 17)
@#. Pro te legitur, o homo
vivens, Deus homo factus est, ut te redimeret. Seipsum
tradidit in mortem, ut te salvaret in vitam.
Quid tu jaces in morte scelerum? Surge et dic:
Pater, peccavi in coelum, adduc tibi tuae poenitentiae
testem fidelem. Munda vis habere vestimenta, quare
non multo magis quaeris mundam te habere animam?
Sordidus non vis procedere in conspectu
hominum, cur non multo magis times sordidum
peccatis te procedere in conspectu Dei? Lava te
lacrymarum fonte, ne quid in te illius oculis majestatis
offendat. Quis, rogo, cadens non quaerit surgere?
Quis infirmatur et non desiderat convalescere?
Quis periclitatur et non optat evadere? Poenitebit te
postmodum tarditas, si non cogitaveris quod
animae tuae proficiat ad salutem. Exsurge, fili,
exsurge, placare Patrem poenitentia, quem offendisti
scelere. Confitere culpam, ut saneris a medico.
Esto in tua sollicitus salute. Si tu ipse tui non
habes curam, quis tibi ad salutem prodesse poterit,
vel quis tibi fidelis erit si tu ipse tibimet infidelis
esse probaberis? Infidelitas est magna te non curare
de salute tua, et morientem te in peccatis non resuscitari
per poenitentiam. Quanto longius recessisti
pro scelerum magnitudine a Deo, tanto fortius per
poenitentiam appropinquare studeas. Clemens Pater
paratus est te accipere, si tu non tardaveris revertere.
Aspera tibi videtur conversio, carnis relinquere
desideria; sed multo durior conditio aeternis te ardere
flammis, et pro modici temporis luxuria poenis
tradi perpetuis. Quanti modo infernalibus deputati
tormentis converti voluissent, si spatium illis daretur
convertendi? Omnia quidem hujus saeculi dura
in comparatione infernalium levia et quodammodo
jucunda videntur. Servisti diabolo in luxuria, servi
Christo in castitate. Utriusque rei finem attende.
Illa siquidem, id est luxuria, hominem mittit in
flammas; castitas charitati conjuncta non deducet
in regnum Dei? Revertere in viam de qua oberrasti.
Jejuniis corpus afficitur, sed pulchritudo animae
reparatur. Vilis sit corporis cultus, sed ipse praecipuus
est sanctitatis ornatus. Vigiliarum assiduitas
in orationibus et laude Dei angelicae est imitatio
vitae. Parvus cibus pastus est animae. Si habes unde,
pauperibus porrige, quia manus pauperis gazophylacium
est Christi; nec de opere misericordiae te
juste excusare poteris, dum calix aquae frigidae
mercede | null | 7884c4c3-8353-4a88-898e-6cb3566001f9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
remunerabitur perpetua. Visitare infirmos,
moerentes consolari, hospitibus occurrere, fame vel
siti laborantes reficere, possessio est regni Dei in
coelis. Sicut in Evangelio legitur. In talium, o fili,
operum exsecutione peccatorum remissio habetur,
insuper et perpetuae beatitudinis praestat ingressum.
Noli degeneris animi esse; Dei filius in baptismo
consecratus es, sed tam excellens nobilitas non nisi
magna morum dignitate conservari poterit. Coelestis
Pater, imo omnium Dominus peccatores subditos,
dedignabitur habere filios, excute de collo tuo
jugum captivitatis diabolicae; recurrere ad pietatem
paternae dilectionis, revertere ad dominum, fili,
revertere, et ex mortuo revivisce, et ex perdito
reparare. Quaerit ovem bonus Pastor errantem, et
amplius de inventa quam ante perdita gratulatur,
et humeris suis inter angelicos revehit coetus. Animadverte
clementissimam Dominicae pietatis sententiam
dicentis: Non veni vocare justos, sed peccatores
in poenitentiam. Vocat ergo Dominus ad
poenitentiam peccatores, quia magis optat salvare
quam damnare, et plus cum sanctis nos gaudere,
quam cum diabolo punire. Vocat nos per seipsum,
vocat per Scripturas sanctas, vocat etiam per doctores
catholicos, ut revertamur ad eum, quia paratus
nos accipere, si non fuerimus pigri ad eum
venire. Audivimus beatum Joannem evangelistam ad
poenitentiam nos hortantem dicentem in Epistola
sua: #Si dixerimus quoniam peccatum non habemus,
nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si
autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et
justus est Deus, ut nobis peccata nostra dimittat, et
emundet nos ab omni iniquitute (I Joan. I, 8)
@#. Si
nullus est sine peccato, quis est qui poenitentia non
indigeat, quae sine confessione vix fructuosa fieri
valet? Consideremus sententiam beati Jacobi apostoli
dicentis: #Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V, 16)
@#.
Recordemur quod Redemptor noster
publicanum peccatorem se confitentem Pharisaeo se
in sua laudanti justitia praetulerit: scit enim conditor
noster fragilitatem nostrae naturae, ideo medicamenta
poenitentiae vulneribus nostris perdonavit.
Dicamus cum propheta: #Sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14)
@#.
Item: #Domine, sana animam
meam quia peccavi tibi (Psal. XL, 5)
@#. Idcirco, charissimi
filii, festinate ad confessionis medicamentum
aperire vulnera in confessione, ut medicamenta
salutis perficere valeatis in vobis. Transeunt hujus
vitae dies, et incerta est unicuique nostrum qua revertatur
pulvis in pulverem, et spiritus redeat ad
Dominum, qui dedit illum, ut judicetur secundum
opera sua. Auditura erit tunc anima quidquid hic
copulata carni gessit in occulto, si nunc erubescis
confiteri peccata tua per poenitentiam emendare.
Stabit causator malignus contra eam, qui quondam
suggessit illi ut peccaret, si nos neglexerimus praevenire
faciem judicis in confessionem. Quaecunque
enim humiliter confitemur in nostris peccatis, nihil
horum diabolus habebit potestatem nobis objicere
in illo tremendo judicio nostrae vitae.
Agite nunc, juvenes adolescentuli et pueri, liberate
vosmetipsos de diabolica servitute per poenitentiam
ad clementissimam omnipotentis Dei pietatem.
Nolite per desideria carnis vestrae perdere
gaudia coelestia et aeterni regni inter angelicos coetus
beatitudinem; sed confortate vosmetipsos, et
viriliter pugnate cum adversario vestro, ut feliciter
mereamini coronari cum sanctis Dei, et perpetuam
cum illis possidere gloriam. Et vos, sanctissimi
hujus familiae magistri et Patres, docete filios vestros
pie, sobrie et caste vivere coram Domino in
omni humilitate, obedientia et sanctitate, et puram
facere sacerdotibus Christi confessionem peccatorum
suorum, et poenitentiae lacrymis abluere sordes
luxuriae carnis, nec eas iterum repetere, quia
posteriora vulnera pejora sunt prioribus; scientes
vosmetipsos de salute filiorum vestrorum aeternam
habere apud Deum remunerationem, quatenus quorum
ministeriis utimini in terris, pro eis mercedem
habeatis perpetuam in coelis. Amen.
Epistola ad clericos Lingonenses
Dilectissimis in Christo filiis bonaeque spei adolescentulis
qui in ecclesia S. Mammetis gloriosi
martyris Christi Domino Jesu Christo deservire
videntur, atque ab ecclesiasticis erudiuntur magistris
in domo Dei, aeternae prosperitatis in Christo
Deo salutem.
Desiderans vos, filii charissimi, in salute animarum
proficere vestrarum, ideo aliquas paterno affectu
vobis admonitiones dulcis sermonis dirigere
studui, ut per eas praesentis vitae prosperitatem, et
futurae, Deo miserante, beatitudinem habere mereamini
aeternam, et fragilitatis vestrae aeternitatis
annos in ejus servitio edocti ad perfectum senectutis
diem adducere. Vos sancti Patres et lumina | null | 88a01ffb-493b-4a90-9ad1-f20c5f9ee006 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hujus
fraternae congregationis . . . . . in omni bonitate
juventutis deprecor ut admoneatis eos, id est discipulos
vestros, ut studiose discant quae Deo placent,
et ad salutem animarum pertinent suarum, quatenus
ex illorum profectu et prosperitate, vos perpetuam
apud Deum habeatis mercedem. Exhortamini illos
sobrie, caste, pudice, et cum omni humilitate et
obedientia, Deo servire in bonis moribus, de sancta
conversatione et religiosa castitate, et maxime de
confessione peccatorum suorum, quia multae sunt
contra adolescentulos diabolicae fraudis insidiae in
desiderio carnali et caeteris adolescentiae vitiis; sed
nihil, Deo donante, proficit in suam diabolus malitiam,
si puram volunt juvenes facere confessiorem,
et fructus dignos poenitentiae agere, id est ut vulneribus
vulnera non adjiciant, et sanata non resaucient.
Salutare siquidem poenitentiae est remedium
poenitentia iterum non perficere. Scriptum est
enim: Poenitentibus dedit Deus partem justitiae. Age
igitur, poenitens, propria scelera confitere, prode
iniquitatis secretum. Nota sunt Deo quae in occulto
fecisti, quae si non dixerit lingua, non poterit celare
conscientia. Frustra inter parietes tuos timens crimina
abscondis: patet Deo omne quod absconditum
putas; et si hominis oculos in peccatis effugere
vales, nullatenus tamen Dei aspectum latere poterit
quidquid in occulto gesseris. Si per confessionem
peccata antequam judicis iracundiam sentias,
crede mihi, totum veniale erit, si confiteri non erubescis
et per poenitentiam purgare praecaveris, dicente
Psalomographo: #Dixi injustitias meas Domino,
et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5)
@#.
Exspectat a nobis Dominus confessionis sacrificium,
ut praestet nobis delectabile indulgentiae munus, qui
vult omnes homines salvos fieri et neminem perire,
haec dicente et in alio loco Scriptura: #In quacunque
die peccator confessus fuerit, vita vivet et non morietur (Ezech. XXI, 28)
@#.
O singulare clementissimi
judicis beneficium! O magni et securi divinae pietatis
thesauri! Propter hoc peccantium vult confessionum
munus accipere, ut non inveniat quod ulcisci
debeat. Non simus ingrati tanti benevolentiae
Redemptoris nostri, qui magis vult ignoscere quam
punire, magis salvare quam perdere. Acquiritur
Domino quod non punitur in servo, et multum
confertur auctori, si deputatur poenae, veniae condonetur,
nec optat ulcisci qui paratus est misereri,
ipso de se per prophetam dicente: #Nolo
mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech.
XXXIII, 11)
@#. Ecce verus vitae auctor qui non vult
peccantis mortem, sed convertentis vitam: unde
et in Evangelio ipsa Veritas ait: #Sic erit gaudium
in coelo coram Patre vestro et angelis ejus super
uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10)
@#; et
in propheta: #Dic tu prior injustitias tuas ut justificeris (Isa. XLIII, 26)
@#.
Ecce benignus est largitor veniae,
qui praebet pro luctu temporali aeternitatis gaudium,
ipso dicente: #Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur@#
(Matth. V, 5).
Et in alio loco: #Venite ad
me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam
vos (Matth. XI)
@#. Ait enim, ut diximus: Dic prius
injustitias tuas ut justificeris et non condemneris,
ut maneat in te praemium poenitentiae, non vindicta
peccatorum. Nunquid quasi nescius Deus nos confiteri
hortatur peccata, quae prius quam gesta essent
praesciebat, cujus providentia omnia patescunt occulta?
Tunc poteris perfectum consequi beneficium
medicinae, si non celes medico tuae vulnera conscientiae.
Opinor enim nisi interpellatur medicus,
non curatur aegrotus. Confessio tua medicina est
vulnerum tuorum et salutis tuae certissimum subsidium.
Homo aegrotus quaerit medicinam, qui saepe
incerto labore desudat in aegroto. Deus vero sine
labore sanat, sine tarditate medicamenta praestat, si
devote lacrymis scripta in auribus pietatis suae legatur
poenitentia. Nemo te, o homo, melius reficit
quam qui fecit, nec alius sanat nisi qui flagellat et
curat. Solus enim novit operis tui fragilitatem, qui
hoc totum exspectat ut fatearis et mora non erit,
ut saneris, qui per prophetam Ezechielem ait: Cum
conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis.
Datur nobis a benignissimo judice locus curandi
nosmetipsos in peccatis nostris coram sacerdote
Dei, ne iterum accuset nos in eis diabolus coram
judice Christo. Vult enim ut ignoscatur ne puniatur
in futuro | null | 0806b2ee-01b6-4eaa-be0b-933174212ac5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Igitur pius Pater dum videt per poenitentiam
peccata nostra a nobis damnari, gaudet misereri,
et proprium exercere munus misericordiae in
poenitentes optat, sicut per Isaiam testatur prophetam. #Ego sum qui deleo iniquitates tuas
(Isa. XLIII,
25)
@#. Et iterum: #Convertimini ad Dominum Deum vestrum,
quia misericors et pius est, patiens et multae
misericordiae (Exod. XXXIV, 6)
@#. Hoc sciens B. David
ait: #Peccatum meum cognitum tibi feci et iniquitates
meas non operui (Psal. XXXI, 6)
@#. Econtra si peccatum
quod fecerit, hoc negat, poenas reatus accumulat,
quia punitur contumacia sceleris negatione.
Sed dicis forsan: Me terret meorum magnitudo
peccatorum. Quin imo tanto magis insistendum est
tibi, peccator, in medicina confessionis ne pareas in
putredine vulnerum. Si medico erubescis aperire,
multiplicas ulcerum dolores. Nullatenus divinae
abundantiam clementiae numerositas tuorum superare
poterit peccatorum. Ne tardes de die in diem,
dicit Scriptura, converti, quia nescis quid superventura
pariat dies: quia qualem te ultimus invenerit
dies, talis judicaberis, nec te voluit Deus illum
praescire diem, ut semper paratus esses; qualem
optas ante judicem te stare, te praepara dum habes
tempus operandi. Esto negotiator devotus, eme tibi
regnum Dei poenitentiae lucris, memor Domini dicentis: #Poenitentiam agite, appropinquabit vobis
regnum Dei
(Matth. IV, 17)
@#. Pro te legitur, o homo
vivens, Deus homo factus est, ut te redimeret. Seipsum
tradidit in mortem, ut te salvaret in vitam.
Quid tu jaces in morte scelerum? Surge et dic:
Pater, peccavi in coelum, adduc tibi tuae poenitentiae
testem fidelem. Munda vis habere vestimenta, quare
non multo magis quaeris mundam te habere animam?
Sordidus non vis procedere in conspectu
hominum, cur non multo magis times sordidum
peccatis te procedere in conspectu Dei? Lava te
lacrymarum fonte, ne quid in te illius oculis majestatis
offendat. Quis, rogo, cadens non quaerit surgere?
Quis infirmatur et non desiderat convalescere?
Quis periclitatur et non optat evadere? Poenitebit te
postmodum tarditas, si non cogitaveris quod
animae tuae proficiat ad salutem. Exsurge, fili,
exsurge, placare Patrem poenitentia, quem offendisti
scelere. Confitere culpam, ut saneris a medico.
Esto in tua sollicitus salute. Si tu ipse tui non
habes curam, quis tibi ad salutem prodesse poterit,
vel quis tibi fidelis erit si tu ipse tibimet infidelis
esse probaberis? Infidelitas est magna te non curare
de salute tua, et morientem te in peccatis non resuscitari
per poenitentiam. Quanto longius recessisti
pro scelerum magnitudine a Deo, tanto fortius per
poenitentiam appropinquare studeas. Clemens Pater
paratus est te accipere, si tu non tardaveris revertere.
Aspera tibi videtur conversio, carnis relinquere
desideria; sed multo durior conditio aeternis te ardere
flammis, et pro modici temporis luxuria poenis
tradi perpetuis. Quanti modo infernalibus deputati
tormentis converti voluissent, si spatium illis daretur
convertendi? Omnia quidem hujus saeculi dura
in comparatione infernalium levia et quodammodo
jucunda videntur. Servisti diabolo in luxuria, servi
Christo in castitate. Utriusque rei finem attende.
Illa siquidem, id est luxuria, hominem mittit in
flammas; castitas charitati conjuncta non deducet
in regnum Dei? Revertere in viam de qua oberrasti.
Jejuniis corpus afficitur, sed pulchritudo animae
reparatur. Vilis sit corporis cultus, sed ipse praecipuus
est sanctitatis ornatus. Vigiliarum assiduitas
in orationibus et laude Dei angelicae est imitatio
vitae. Parvus cibus pastus est animae. Si habes unde,
pauperibus porrige, quia manus pauperis gazophylacium
est Christi; nec de opere misericordiae te
juste excusare poteris, dum calix aquae frigidae
mercede remunerabitur perpetua. Visitare infirmos,
moerentes consolari, hospitibus occurrere, fame vel
siti laborantes reficere, possessio est regni Dei in
coelis. Sicut in Evangelio legitur. In talium, o fili,
operum exsecutione peccatorum remissio habetur,
insuper et perpetuae beatitudinis praestat ingressum.
Noli degeneris animi esse; Dei filius in baptismo
consecratus es, sed tam excellens nobilitas non nisi
magna morum dignitate conservari poterit. Coelestis
Pater, imo omnium Dominus peccatores subditos,
dedignabitur habere filios, excute de collo tuo
jugum captivitatis diabolicae; recurrere ad pietatem
paternae dilectionis, revertere ad dominum | null | ffb70b4e-1cd0-4236-a26c-7877044a84c3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, fili,
revertere, et ex mortuo revivisce, et ex perdito
reparare. Quaerit ovem bonus Pastor errantem, et
amplius de inventa quam ante perdita gratulatur,
et humeris suis inter angelicos revehit coetus. Animadverte
clementissimam Dominicae pietatis sententiam
dicentis: Non veni vocare justos, sed peccatores
in poenitentiam. Vocat ergo Dominus ad
poenitentiam peccatores, quia magis optat salvare
quam damnare, et plus cum sanctis nos gaudere,
quam cum diabolo punire. Vocat nos per seipsum,
vocat per Scripturas sanctas, vocat etiam per doctores
catholicos, ut revertamur ad eum, quia paratus
nos accipere, si non fuerimus pigri ad eum
venire. Audivimus beatum Joannem evangelistam ad
poenitentiam nos hortantem dicentem in Epistola
sua: #Si dixerimus quoniam peccatum non habemus,
nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si
autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et
justus est Deus, ut nobis peccata nostra dimittat, et
emundet nos ab omni iniquitute (I Joan. I, 8)
@#. Si
nullus est sine peccato, quis est qui poenitentia non
indigeat, quae sine confessione vix fructuosa fieri
valet? Consideremus sententiam beati Jacobi apostoli
dicentis: #Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V, 16)
@#.
Recordemur quod Redemptor noster
publicanum peccatorem se confitentem Pharisaeo se
in sua laudanti justitia praetulerit: scit enim conditor
noster fragilitatem nostrae naturae, ideo medicamenta
poenitentiae vulneribus nostris perdonavit.
Dicamus cum propheta: #Sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14)
@#.
Item: #Domine, sana animam
meam quia peccavi tibi (Psal. XL, 5)
@#. Idcirco, charissimi
filii, festinate ad confessionis medicamentum
aperire vulnera in confessione, ut medicamenta
salutis perficere valeatis in vobis. Transeunt hujus
vitae dies, et incerta est unicuique nostrum qua revertatur
pulvis in pulverem, et spiritus redeat ad
Dominum, qui dedit illum, ut judicetur secundum
opera sua. Auditura erit tunc anima quidquid hic
copulata carni gessit in occulto, si nunc erubescis
confiteri peccata tua per poenitentiam emendare.
Stabit causator malignus contra eam, qui quondam
suggessit illi ut peccaret, si nos neglexerimus praevenire
faciem judicis in confessionem. Quaecunque
enim humiliter confitemur in nostris peccatis, nihil
horum diabolus habebit potestatem nobis objicere
in illo tremendo judicio nostrae vitae.
Agite nunc, juvenes adolescentuli et pueri, liberate
vosmetipsos de diabolica servitute per poenitentiam
ad clementissimam omnipotentis Dei pietatem.
Nolite per desideria carnis vestrae perdere
gaudia coelestia et aeterni regni inter angelicos coetus
beatitudinem; sed confortate vosmetipsos, et
viriliter pugnate cum adversario vestro, ut feliciter
mereamini coronari cum sanctis Dei, et perpetuam
cum illis possidere gloriam. Et vos, sanctissimi
hujus familiae magistri et Patres, docete filios vestros
pie, sobrie et caste vivere coram Domino in
omni humilitate, obedientia et sanctitate, et puram
facere sacerdotibus Christi confessionem peccatorum
suorum, et poenitentiae lacrymis abluere sordes
luxuriae carnis, nec eas iterum repetere, quia
posteriora vulnera pejora sunt prioribus; scientes
vosmetipsos de salute filiorum vestrorum aeternam
habere apud Deum remunerationem, quatenus quorum
ministeriis utimini in terris, pro eis mercedem
habeatis perpetuam in coelis. Amen. | null | 7b6a5f79-6484-4546-bf66-fb7569eef7d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ORATIO EPISCOPORUM HABITA IN CONCILIO CAUSEIO IN
PRAESENTIA LEONIS ABBATIS LEGATI PAPAE JOHANNIS.
#Exordium.@# --Impleta sunt vota nostra, reverentissimi
Patres, quia tocius Galliae episcopis in caritate
conjunctis, apostolica sedes coetui nostro praesidet
per venerabilem abbatem et monachum Leo.
In quo simul et in nobis eam prudentiam morumque
probitatem esse confidimus, ut quae probabiliter
et necessario demonstravimus, non in statera
dolosa et iniqua, sed in equa et rationabili lance
appensa fuisse gaudeamus, juxta illud beati Augustini
in secundo libro de baptismo: #Non offeramus,@#
inquit, #stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus,
et quomodo volumus tota die dimittamus
pro arbitrio nostro, dicentes: Hoc grave, hoc leve
est! Sed afferamus divinam stateram de Scripturis
sanctis tamquam de thesauris Dominicis, et in illa
quid sit gravius appendamus, immo non appendamus,
sed appensa a Domino recognoscamus.@# Nimirum
hic vir sanctus et sapiens hoc intelligere videtur,
non ex hominum voluntario sed potius ex
divino juditio majora vel minora habenda esse
peccata. Neque enim dissimulando quodlibet illud
peccatum tacuerimus, ideo illud peccatum non est?
Nec si dijudicare noluerimus, ideo ante oculos
divinae majestatis minus est? Non. Proinde pensate
venerandi patres et fratres, quid nobis in causa Arnulfi
judicandum fuerit, quem ante Dei et hominum
oculos in immanum barathrum cecidisse constabat
qui se ipsum proprio ore dampnabat, cujus pro rebellione
et contumacia Africana concilia omne jus
ademerant. Pensate, inquam, quid pro pereuntis
populi salute, qui in tocius regni discrimine melius
et utilius fieri potuerit, quam ut, tiranno excluso
utilis populo et regno constitueretur pastor. Quod
et populi quies et regni soliditas consecuta est. Sed
ecce ex adverso hostis humani generis per organa
sua proloquitur: Non hoc fieri licuit sine sedis
apostolicae auctoritate, non sine praesente legato
nonnisi ab Arnulfo recepta ecclesia.
#Reprehensio et confirmatio alternatim digestae.@# --Haeccine
est auctoritas, ut innumerabilis multitudo
hominum assidue pereat? Nullus Romanus, etiam
invitatus multumque rogatus, subveniat? Et qui potest,
nisi praesente Romano nec audeat nec praesumat?
Omittimus itinerum difficultates; sumptuum
indigentiam, prudentis legati inopiam; et jam
cum Romam ventum fuerit, non apostolicae sedi
liberum licebit proferre juditium, sed quod auri
talentum obtinere poterit apud Crescentium, diaboli
membrum. Non ignota loquimur. Regii ac
nostri legati Romam profecti epistolas pontifici porrexerunt,
et ab eo digne suscepti sunt. Sed, ut credimus,
quia Crescentio nulla munuscula obtulerunt,
per triduum a palatio seclusi, nullo responso accepto
redierunt. Quod peccatis nostris provenire
non dubium est, ut Romana ecclesia, quae mater
et caput omnium ecclesiarum est, per tirannidem
oppressa, omnia membra debilitentur? Haec, inquam,
omittimus, et tamen in tanta rerum difficultate
sacris obtemperatum legibus edocemus, ut
apostolica sedes in Arnulfi causa honeste et utiliter
vel addere vel mutare nichil potuerit, vel adhuc
possit. Si enim quaedam pontificum decreta ita sunt
rata, et quaedam concilia a sede apostolica ita corroborata,
ut exinde permutari nichil oporteat, eorum
decretorum et conciliorum executores per
omnia laude et praemio digni, perturbatores autem
vituperandi et omnium penarum genere afficiendi
sunt. Item si sub beatissimis pontificibus aliqua
provenerunt, quae causae Arnulfi similia sint, quod
exinde judicatum est, in causa Arnulfi judicandum
fuit. At Cresconius episcopus, quia rebellis et contumax,
non contra principem sed contra episcopos,
fuit, ab Africana synodo judicatum est, ut potestate
principis coerceretur et ab ecclesia excluderetur.
Et item universaliter episcopos conspirantes et ad
conventum fratrum suorum venire nolentes sua
forte ne prodantur flagitia metuentes, eadem
synodus potestate principis cohercendos. a principalibus
cathedris removendos, et ut propriis
etiam careant, auctoritate publica ut rebelles auétoritate
apostolica judicavit per Faustinum et
Philippum et Asellum presbyteros. Quod autem
apostolica sedes in Cresconium fecit et in alios fieri
docuit, hoc idem in Arnulfo summa diligentia fuit
observatum; id est quia ad fratrum suorum conventum
amplius quam per anni spatium invitatus
venire contempsit, et insuper in principem suum
rebellis et urbis ac patriae proditor extitit, principis
potestate necessaria synodo repraesentatus est. Atque
habita cognitione, qualis fuerat diffamatus talis
etiam est sua professione detectus. Sed inquit
emulus: Non potuit dijudicari; ecclesiam recipiat,
suis viribus resumptis suisque diu retentis amicis,
ad judicium provocetur. Quidnam | null | 7833fd81-01e7-4c7a-ace9-7e421535ead4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est armatus a tirannide
removeri? Immo non aliter quam spoliatus
potuit dijudicari. Sed aeque tirannus armis circumpseptus
nunquam ad judicium potuit adduci. Quid
est autem ecclesiae receptio, virium resumptio,
amicorum retentio, nisi in reges nostros tirannidis
extinctae resuscitatio, injuriarum ultio, malorum
sublevatio, bonorum omnium oppressio? Sed obsidibus,
inquit, et sacramentis astringatur multis
modis. Num plura et validioris generis sacramenta
repperiri poterunt ante prolatis? Num
obsides fratris ejus Richardi episcopo Brunoni
ejusque sororis filio praeferendi? Quo ergo jure
Bonefatii pape decretum in irritum devocabitur,
qui intonat, ut si reus adesse neglexerit, dilationem
sententiae vel absentiae non lucretur. Nimirum
haec decreta apostolica nec fugientem protegunt,
nec confessum vel convictum ecclesiae restituunt.
Non igitur jure spoliatus eam recipiet ecclesiam,
quam nec sicut episcopus rexit, sed sicut praedo
crudelissimus devastavit, sed dicant summi pontifices
Leo et Zozimus magnusque Gregorius, quid de
hujusmodi confessis vel convictis auctoritate apostolica
statuerunt. « Hujusmodi, inquit Leo, lapsis
ad promerendam Dei misericordiam ecclesia privata
est, expetenda secessio, ubi illis satisfactio,
si fuerit digna, sit etiam fructuosa. » Et Zozimus
Lazarus dudum in Taurinensi concilio gravissimorum
episcoporum sententiis pro calumpniatore dampnatus,
cum Brictii innocentis episcopi vitam falsis
objectionibus appetisset, post vero ab eodem Proculo,
qui inter ceteros dampnationi ejus in synodo
assenserat, sacerdotium consecutus est. A quo ipse
vitae suae conscius, datis litteris in abdicationem
sui se sponte submovit. Et Gregorius ad Johannem
archiepiscopum primae Justinianae: « Dilectissimus
inquit, lator praesentium Nemesion ad nos veniens
indicavit, sicut et gestorum exemplaria quae huc
detulit continebant, Paulum Diaclinae civitatis episcopum
et post pauca etiam libellum, in quo ea de
quibus accusatus fuerat vera esse confessus est,
obtulisse. Qua de re sententia episcopali illo deposito
se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu
esse episcopum ordinatum. » Et Johannes
papa universis ecclesiis per Gallias constitutis
« Praedictum, inquiens, Contumeliosum episcopum
ut habeat poenitendi licentiam, petitorium vobis
dare censemus, ubi errorem suum evidenter alligans,
sub die profiteatur et consule. » Non, inquit
calumpniator, potuit Arnulfus se ipsum dampnare
sine apostolicae sedis legato. Quomodo ergo Lazarus
quomodo Paulus et Contumeliosus, et, ut propius ad
causam accedamus, quomodo Ebo Remorum archiepiscopus?
Si enim Arnulfo non licuit, nec illis.
Sed manifestum est illis licuisse. Licet enim mala
relinquere et bona facere sine apostolicae sedis
legato et auctoritate. At criminosum in ordine
pontificali stare malum est, et ab eo recedere bonum.
Bene igitur Arnulfus fecit, si ab ordine
pontificali recessit, in quo criminosus stare non
potuit. Bene reliquit, quod contra divinas et humanas
leges per dolum accepit. Cur ergo calumpniator,
inquit, detinetur omni potestate exutus, ac non
potius quo velit abire permittitur? Videlicet, quia
Euthices archimandrita in synodo depositus ab
imperatore est directus; sed hunc magnus Leo papa
ad remotiora duci jubet, ne in eo saeviens morbus
suo contagio alios corrumperet. Juste ergo detinetur,
qui adhuc necem patriae meditatur, suosque satellites
crebris legationibus incitat, ut a coepto furore non
desistant. Videtis, reverendissimi Patres, nobiscum
stare apostolica et ecclesiastica jura. Sed quid faciemus
improbis hominibus, quibus nulla ratio sufficit,
nisi etiam corporeis sensibus satisfiat? Cedamus
talium importunitatibus, et nichil sine praesentia
legati apostolicae sedis in causa Arnulfi factum esse
doceamus. Certe Seguinus, venerabilis vitae Senonensium
archiepiscopus, Domini papae Johannis
vices per Gallias sibi creditas Romae innovavit, et
ita a latere apostolici cum decreto privilegii veniens
ejus vices usque in praesens omnium episcoporum
Galliae consensu prosecutus est. In hujus ergo praesentia
Arnulfus se ipsum sacerdotio exuit, atque
juxta decreta apostolicorum virorum, Zosimi, Leonis
atque Gregorii, petitorio vel confessionis, seu ita
placet dici, abdicationis porrecto libello, sacerdotalia
deposuit signa. Pro qua re ad judicium devocamur,
quasi innocentem oppresserimus? Nos vero illum
non solum non oppressimus, sed etiam per duodeviginti
menses bella, seditiones, regni discidia molientem
toleravimus, cum Africana concilia post secundum
mensem vocationis eum a communione
removerint, et anniversario concilio non occurrentem
eum in se dixisse dampnationis sententiam
judicaverint; neque post expletum annum ejus vocem
penitus audiendam. Sed o Christiana fides, o religio
Christiana; quis unquam nocens habebitur, si patriae
proditor hodie velut innocens | null | 7314b07a-4db3-4b55-be13-97d59381dc54 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
absolvitur? Sileant
ammodo leges, jura regum conticescant, si neminem
in judiciis attingere fas est, nisi quem Crescentius tyrannus
mercede conductus voluerit absolvere vel punire?
Patriae proditor ferat praemium, et qui eam liberaverit,
propellatur in exilium. Sed non sic sanctus Spiritus
per os David cecinit: #Semel,@# inquit, id est incommutabiliter, #locutus est Deus
(Psal. LXI, 12)
@#; duo haec
quae se audisse commemorat, scilicet quia Dei potestas
in dampnando reprobos et misericordia in glorificando
electos; quod ipse subinfert: #quia tu reddes unicuique
juxta opera sua (Ibid. 13)
@#, id est juxta hoc quod est,
inquit, non juxta id quod non est, dicente propheta: #Ve his qui dicunt bonum malum et malum bonum,
ponentes lucem tenebras et tenebras lucem
(Isai. V, 20)
@#.
Si ergo beatorum pontificum, Gregorii, Leonis,
Zosimi, decreta itemque Africana concilia rata
habenda sunt, vituperandi ac penitus sunt contempnendi,
qui Arnulfum irregulariter dejectum inmurmurant,
nostramque simplicitatem apud apostolicam
sedem insimulant, quasi eum pro sua innocentia
sedem apostolicam appellantem deposuerimus, cum
ipse potius ad electos a se ipse judices confugerit,
atque ab eis post confessionem modum poenitendi
postulaverit. Quod imponit finem litibus jure Africani
concilii.
#Epilogus.@# --Nunc ad te qui vices domni Johannis
papae in hac synodo retines, abba Leo, recurrimus,
et si qua te pietatis viscera movent, admonemus, ut
pacis exturbatores auctoritate apostolica conquiescere
facias. Neque enim zelo Dei aut fraterna caritate
commoniti pro Arnulfi restauratione satagunt, quem
Dei et universalis ecclesiae juditio in perpetuum
sacerdotali officio exutum esse sciunt; sed novitate
rerumque permutatione delectati, sanctam et
apostolicam ecclesiam contra nos incitant, ut dum
non erit qui audeat contradicere, impune liceat eis
peccare. Quod quantam Romanae ecclesiae pariat
invidiam, tua sanctitas recognoscit. Neque enim
juditia populi ita retusa sunt, ut interdum quid sit
equius et justius non intellegant. Cui rei dum a
quibuslibet episcopis inconsulte resistitur, sacerdotii
gravitas et dignitas nostro vitio dispicitur. Jungatur
nobis per te beati Petri apostolatus, redintegretur
per te jam scissum rete ecclesiae, ut dum re bene
gesta Romam redieris, spe, voto ac desiderio a
Galliarum episcopis iterum revoceris.
#Explicit concilium Causeium.@#
ORATIO EPISCOPORUM HABITA IN CONCILIO CAUSEIO IN
PRAESENTIA LEONIS ABBATIS LEGATI PAPAE JOHANNIS.
#Exordium.@# --Impleta sunt vota nostra, reverentissimi
Patres, quia tocius Galliae episcopis in caritate
conjunctis, apostolica sedes coetui nostro praesidet
per venerabilem abbatem et monachum Leo.
In quo simul et in nobis eam prudentiam morumque
probitatem esse confidimus, ut quae probabiliter
et necessario demonstravimus, non in statera
dolosa et iniqua, sed in equa et rationabili lance
appensa fuisse gaudeamus, juxta illud beati Augustini
in secundo libro de baptismo: #Non offeramus,@#
inquit, #stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus,
et quomodo volumus tota die dimittamus
pro arbitrio nostro, dicentes: Hoc grave, hoc leve
est! Sed afferamus divinam stateram de Scripturis
sanctis tamquam de thesauris Dominicis, et in illa
quid sit gravius appendamus, immo non appendamus,
sed appensa a Domino recognoscamus.@# Nimirum
hic vir sanctus et sapiens hoc intelligere videtur,
non ex hominum voluntario sed potius ex
divino juditio majora vel minora habenda esse
peccata. Neque enim dissimulando quodlibet illud
peccatum tacuerimus, ideo illud peccatum non est?
Nec si dijudicare noluerimus, ideo ante oculos
divinae majestatis minus est? Non. Proinde pensate
venerandi patres et fratres, quid nobis in causa Arnulfi
judicandum fuerit, quem ante Dei et hominum
oculos in immanum barathrum cecidisse constabat
qui se ipsum proprio ore dampnabat, cujus pro rebellione
et contumacia Africana concilia omne jus
ademerant. Pensate, inquam, quid pro pereuntis
populi salute, qui in tocius regni discrimine melius
et utilius fieri potuerit, quam ut, tiranno excluso
utilis populo et regno constitueretur pastor. Quod
et populi quies et regni soliditas consecuta est. Sed
ecce ex adverso hostis humani generis per organa
sua proloquitur: Non hoc fieri licuit sine sedis
apostolicae auctoritate, non sine praesente legato
nonnisi ab Arnulfo recepta ecclesia.
#Reprehensio et confirmatio alternatim digestae.@# --Haeccine
est auctoritas, ut innumerabilis multitudo
hominum assidue pereat? Nullus Romanus, etiam
invitatus multumque rogatus | null | d99b6328-8512-4f3a-bdf1-bc822e285607 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, subveniat? Et qui potest,
nisi praesente Romano nec audeat nec praesumat?
Omittimus itinerum difficultates; sumptuum
indigentiam, prudentis legati inopiam; et jam
cum Romam ventum fuerit, non apostolicae sedi
liberum licebit proferre juditium, sed quod auri
talentum obtinere poterit apud Crescentium, diaboli
membrum. Non ignota loquimur. Regii ac
nostri legati Romam profecti epistolas pontifici porrexerunt,
et ab eo digne suscepti sunt. Sed, ut credimus,
quia Crescentio nulla munuscula obtulerunt,
per triduum a palatio seclusi, nullo responso accepto
redierunt. Quod peccatis nostris provenire
non dubium est, ut Romana ecclesia, quae mater
et caput omnium ecclesiarum est, per tirannidem
oppressa, omnia membra debilitentur? Haec, inquam,
omittimus, et tamen in tanta rerum difficultate
sacris obtemperatum legibus edocemus, ut
apostolica sedes in Arnulfi causa honeste et utiliter
vel addere vel mutare nichil potuerit, vel adhuc
possit. Si enim quaedam pontificum decreta ita sunt
rata, et quaedam concilia a sede apostolica ita corroborata,
ut exinde permutari nichil oporteat, eorum
decretorum et conciliorum executores per
omnia laude et praemio digni, perturbatores autem
vituperandi et omnium penarum genere afficiendi
sunt. Item si sub beatissimis pontificibus aliqua
provenerunt, quae causae Arnulfi similia sint, quod
exinde judicatum est, in causa Arnulfi judicandum
fuit. At Cresconius episcopus, quia rebellis et contumax,
non contra principem sed contra episcopos,
fuit, ab Africana synodo judicatum est, ut potestate
principis coerceretur et ab ecclesia excluderetur.
Et item universaliter episcopos conspirantes et ad
conventum fratrum suorum venire nolentes sua
forte ne prodantur flagitia metuentes, eadem
synodus potestate principis cohercendos. a principalibus
cathedris removendos, et ut propriis
etiam careant, auctoritate publica ut rebelles auétoritate
apostolica judicavit per Faustinum et
Philippum et Asellum presbyteros. Quod autem
apostolica sedes in Cresconium fecit et in alios fieri
docuit, hoc idem in Arnulfo summa diligentia fuit
observatum; id est quia ad fratrum suorum conventum
amplius quam per anni spatium invitatus
venire contempsit, et insuper in principem suum
rebellis et urbis ac patriae proditor extitit, principis
potestate necessaria synodo repraesentatus est. Atque
habita cognitione, qualis fuerat diffamatus talis
etiam est sua professione detectus. Sed inquit
emulus: Non potuit dijudicari; ecclesiam recipiat,
suis viribus resumptis suisque diu retentis amicis,
ad judicium provocetur. Quidnam est armatus a tirannide
removeri? Immo non aliter quam spoliatus
potuit dijudicari. Sed aeque tirannus armis circumpseptus
nunquam ad judicium potuit adduci. Quid
est autem ecclesiae receptio, virium resumptio,
amicorum retentio, nisi in reges nostros tirannidis
extinctae resuscitatio, injuriarum ultio, malorum
sublevatio, bonorum omnium oppressio? Sed obsidibus,
inquit, et sacramentis astringatur multis
modis. Num plura et validioris generis sacramenta
repperiri poterunt ante prolatis? Num
obsides fratris ejus Richardi episcopo Brunoni
ejusque sororis filio praeferendi? Quo ergo jure
Bonefatii pape decretum in irritum devocabitur,
qui intonat, ut si reus adesse neglexerit, dilationem
sententiae vel absentiae non lucretur. Nimirum
haec decreta apostolica nec fugientem protegunt,
nec confessum vel convictum ecclesiae restituunt.
Non igitur jure spoliatus eam recipiet ecclesiam,
quam nec sicut episcopus rexit, sed sicut praedo
crudelissimus devastavit, sed dicant summi pontifices
Leo et Zozimus magnusque Gregorius, quid de
hujusmodi confessis vel convictis auctoritate apostolica
statuerunt. « Hujusmodi, inquit Leo, lapsis
ad promerendam Dei misericordiam ecclesia privata
est, expetenda secessio, ubi illis satisfactio,
si fuerit digna, sit etiam fructuosa. » Et Zozimus
Lazarus dudum in Taurinensi concilio gravissimorum
episcoporum sententiis pro calumpniatore dampnatus,
cum Brictii innocentis episcopi vitam falsis
objectionibus appetisset, post vero ab eodem Proculo,
qui inter ceteros dampnationi ejus in synodo
assenserat, sacerdotium consecutus est. A quo ipse
vitae suae conscius, datis litteris in abdicationem
sui se sponte submovit. Et Gregorius ad Johannem
archiepiscopum primae Justinianae: « Dilectissimus
inquit, lator praesentium Nemesion ad nos veniens
indicavit, sicut et gestorum exemplaria quae huc
detulit continebant, Paulum Diaclinae civitatis episcopum
et post pauca etiam libellum, in quo ea de
quibus accusatus fuerat vera esse confessus est,
obtulisse. Qua de re sententia episcopali illo deposito
se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu
esse episcopum ordinatum. » Et Johannes
papa universis ecclesiis per Gallias constitutis
« Praedictum, inquiens, Contumeliosum episcopum
ut habeat poenitendi licentiam, petitorium vobis
dare censemus, | null | e53cb24e-a587-4212-a461-c2ea0813a18d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ubi errorem suum evidenter alligans,
sub die profiteatur et consule. » Non, inquit
calumpniator, potuit Arnulfus se ipsum dampnare
sine apostolicae sedis legato. Quomodo ergo Lazarus
quomodo Paulus et Contumeliosus, et, ut propius ad
causam accedamus, quomodo Ebo Remorum archiepiscopus?
Si enim Arnulfo non licuit, nec illis.
Sed manifestum est illis licuisse. Licet enim mala
relinquere et bona facere sine apostolicae sedis
legato et auctoritate. At criminosum in ordine
pontificali stare malum est, et ab eo recedere bonum.
Bene igitur Arnulfus fecit, si ab ordine
pontificali recessit, in quo criminosus stare non
potuit. Bene reliquit, quod contra divinas et humanas
leges per dolum accepit. Cur ergo calumpniator,
inquit, detinetur omni potestate exutus, ac non
potius quo velit abire permittitur? Videlicet, quia
Euthices archimandrita in synodo depositus ab
imperatore est directus; sed hunc magnus Leo papa
ad remotiora duci jubet, ne in eo saeviens morbus
suo contagio alios corrumperet. Juste ergo detinetur,
qui adhuc necem patriae meditatur, suosque satellites
crebris legationibus incitat, ut a coepto furore non
desistant. Videtis, reverendissimi Patres, nobiscum
stare apostolica et ecclesiastica jura. Sed quid faciemus
improbis hominibus, quibus nulla ratio sufficit,
nisi etiam corporeis sensibus satisfiat? Cedamus
talium importunitatibus, et nichil sine praesentia
legati apostolicae sedis in causa Arnulfi factum esse
doceamus. Certe Seguinus, venerabilis vitae Senonensium
archiepiscopus, Domini papae Johannis
vices per Gallias sibi creditas Romae innovavit, et
ita a latere apostolici cum decreto privilegii veniens
ejus vices usque in praesens omnium episcoporum
Galliae consensu prosecutus est. In hujus ergo praesentia
Arnulfus se ipsum sacerdotio exuit, atque
juxta decreta apostolicorum virorum, Zosimi, Leonis
atque Gregorii, petitorio vel confessionis, seu ita
placet dici, abdicationis porrecto libello, sacerdotalia
deposuit signa. Pro qua re ad judicium devocamur,
quasi innocentem oppresserimus? Nos vero illum
non solum non oppressimus, sed etiam per duodeviginti
menses bella, seditiones, regni discidia molientem
toleravimus, cum Africana concilia post secundum
mensem vocationis eum a communione
removerint, et anniversario concilio non occurrentem
eum in se dixisse dampnationis sententiam
judicaverint; neque post expletum annum ejus vocem
penitus audiendam. Sed o Christiana fides, o religio
Christiana; quis unquam nocens habebitur, si patriae
proditor hodie velut innocens absolvitur? Sileant
ammodo leges, jura regum conticescant, si neminem
in judiciis attingere fas est, nisi quem Crescentius tyrannus
mercede conductus voluerit absolvere vel punire?
Patriae proditor ferat praemium, et qui eam liberaverit,
propellatur in exilium. Sed non sic sanctus Spiritus
per os David cecinit: #Semel,@# inquit, id est incommutabiliter, #locutus est Deus
(Psal. LXI, 12)
@#; duo haec
quae se audisse commemorat, scilicet quia Dei potestas
in dampnando reprobos et misericordia in glorificando
electos; quod ipse subinfert: #quia tu reddes unicuique
juxta opera sua (Ibid. 13)
@#, id est juxta hoc quod est,
inquit, non juxta id quod non est, dicente propheta: #Ve his qui dicunt bonum malum et malum bonum,
ponentes lucem tenebras et tenebras lucem
(Isai. V, 20)
@#.
Si ergo beatorum pontificum, Gregorii, Leonis,
Zosimi, decreta itemque Africana concilia rata
habenda sunt, vituperandi ac penitus sunt contempnendi,
qui Arnulfum irregulariter dejectum inmurmurant,
nostramque simplicitatem apud apostolicam
sedem insimulant, quasi eum pro sua innocentia
sedem apostolicam appellantem deposuerimus, cum
ipse potius ad electos a se ipse judices confugerit,
atque ab eis post confessionem modum poenitendi
postulaverit. Quod imponit finem litibus jure Africani
concilii.
#Epilogus.@# --Nunc ad te qui vices domni Johannis
papae in hac synodo retines, abba Leo, recurrimus,
et si qua te pietatis viscera movent, admonemus, ut
pacis exturbatores auctoritate apostolica conquiescere
facias. Neque enim zelo Dei aut fraterna caritate
commoniti pro Arnulfi restauratione satagunt, quem
Dei et universalis ecclesiae juditio in perpetuum
sacerdotali officio exutum esse sciunt; sed novitate
rerumque permutatione delectati, sanctam et
apostolicam ecclesiam contra nos incitant, ut dum
non erit qui audeat contradicere, impune liceat eis
peccare. Quod quantam Romanae ecclesiae pariat
invidiam, tua sanctitas recognoscit. Neque enim
juditia populi ita retusa sunt, ut interdum quid sit
equius et justius non intellegant. Cui | null | c20939fd-9b66-4f31-baee-0e39bb0122e5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rei dum a
quibuslibet episcopis inconsulte resistitur, sacerdotii
gravitas et dignitas nostro vitio dispicitur. Jungatur
nobis per te beati Petri apostolatus, redintegretur
per te jam scissum rete ecclesiae, ut dum re bene
gesta Romam redieris, spe, voto ac desiderio a
Galliarum episcopis iterum revoceris.
#Explicit concilium Causeium.@# | null | 873a23e4-2eb3-4eb8-9335-372994fc519a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CONCILIUM MOSOMENSE
Anno ab incarnatione Domini 995, indictione VIII,
a papa Johanne synodus denuntiata est habenda in
parroechia Remensi metropoli. Itaque IV Nonas
Junii convenientibus Mosomum venerabilissimis
episcopis Liodulfo Treverensi, Aymone Verdunensi,
Notkero Leodicensi, Suitgero civitatis
Minigardevurdae, Leo abbas monasterii sancti
Bonefacii urbis Romae vicem agens domni Johannis
papae, medius inter eos consedit, in aecclesia beatae
Dei genetricis Marie; atque in eorum prospectu
Gerbertus Remorum archiepiscopus, pro sua ordinatione
rationem redditurus. Interfuerunt etiam
huic concilio diversarum urbium abbates non
ignobiles, sed vita, moribus et scientia inter suos
praeclari. Ex laicis quoque admissi sunt Godefridus
comes et reliqui. Facto itaque silentio, cunctis
residentibus qui aderant. Aymo episcopus surrexit
et Gallice concionatus est, domnum Johannem
papam episcopos Galliarum causa synodi ad Aquasgrani
palatii invitasse, et eos illo venire noluisse.
Item invitasse ad Urbem, et eos non venisse. Nunc
pro sua sollicitudine in Remensi provintia concilium
statuisse, et quae de Arnulfi dejectione et
Gerberti promotione contraria sibi dicerentur,
per suum vicarium velle cognoscere. Post haec protulit
epistolam plumbeo sigillo munitam. Quam
dissolvens, coram omnibus recitavit hoc modo se
habentem: #Johannes episcopus servus servorum Dei,
omnibus archiepiscopis Galliarum salutem et apostolicam
benedictionem,@# et reliqua. Hac epistola recitata,
surrexit Gerbertus Remorum archiepiscopus,
et hanc orationem subintulit.
Exordium: #Semper quidem (vide Patrologiae tom.
CXXXVIII, col. 166)
@#, usque #in commune oramus.@#
Hanc orationem Gerbertus finiens, Leoni abbati
scriptam protulit, et epistolam papae recepit,
atque ita resedit. Tum episcopi a concilio secedunt,
et comitem Godefridum consultationibus suis adhibent.
Post haec Gerbertum ad se vocant, et Leonis
abbatis monacum Johannem ad reges Francorum
cum omni honore deduci faciat, orant et obtinent.
Deinde Kalendis Julii Remis habendam synodum
denuntiant. Jam synodus soluta esse videbatur, cum
ecce Gerbertus episcopus legatos episcopos
accipit tanquam a parte Leonis, ut a divino officio
usque ad denuntiatam synodum abstineat. Qui cum
renueret, in praesentia ipsius Leonis perventum est.
Ibique breviter commemorat, non esse in potestate
cujusquam episcopi vel patriarchae vel apostolici,
quemquam fidelium a communione removere, nisi
sponte confessum vel convictum, vel ad concilium
venire nolentem. Sibi autem nichil horum obstare,
quippe qui nec confessus nec convictus sit, et qui
solus de Gallia ad concilium venerit. Non ergo se
suo juditio dampnaturum, qui in nullo genere oppositorum
sibi male conscius sit. Sed modestia
et probitate domni Liodulfi Treverensis archiepiscopi
conventus et fraterne commonitus, ne occasionem
scandali suis emulis daret, quasi jussionibus
domni apostolici resultare vellet, sub nomine obedientiae,
ut a missarum tantummodo celebritate
abstineret, adquievit, usque ad proximas Kalendas
Julias, quo tempore altera synodus indicta erat,
Et sic discessum est.

scriptam protulit, et epistolam papae | null | 5d042b2f-c603-4294-88ef-b60c64aaba7b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
recepit,
atque ita resedit. Tum episcopi a concilio secedunt,
et comitem Godefridum consultationibus suis adhibent.
Post haec Gerbertum ad se vocant, et Leonis
abbatis monacum Johannem ad reges Francorum
cum omni honore deduci faciat, orant et obtinent.
Deinde Kalendis Julii Remis habendam synodum
denuntiant. Jam synodus soluta esse videbatur, cum
ecce Gerbertus episcopus legatos episcopos
accipit tanquam a parte Leonis, ut a divino officio
usque ad denuntiatam synodum abstineat. Qui cum
renueret, in praesentia ipsius Leonis perventum est.
Ibique breviter commemorat, non esse in potestate
cujusquam episcopi vel patriarchae vel apostolici,
quemquam fidelium a communione removere, nisi
sponte confessum vel convictum, vel ad concilium
venire nolentem. Sibi autem nichil horum obstare,
quippe qui nec confessus nec convictus sit, et qui
solus de Gallia ad concilium venerit. Non ergo se
suo juditio dampnaturum, qui in nullo genere oppositorum
sibi male conscius sit. Sed modestia
et probitate domni Liodulfi Treverensis archiepiscopi
conventus et fraterne commonitus, ne occasionem
scandali suis emulis daret, quasi jussionibus
domni apostolici resultare vellet, sub nomine obedientiae,
ut a missarum tantummodo celebritate
abstineret, adquievit, usque ad proximas Kalendas
Julias, quo tempore altera synodus indicta erat,
Et sic discessum est. | null | b08efda7-fee1-4c5c-82ff-f3a70208e77d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Acta
Perpetuo regnante Domino nostro Jesu Christo,
tempore pii Caesaris Ottonis III, in anno II imperii ejus,
indictione XI, sub imagine Salvatoris, infra valvas
majoris ecclesiae Ravennatensis, Gerbertus, ejusdem
ecclesiae praesul, residens cum pluribus episcopis et
presbyteris ecclesiae memoratae, astantibus diaconibus
et cuncto clero, dixit:
I.
« In sancta ac Ravennate Ecclesia, cui divina
dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo
est valde reprehensibilis orta, ut subdiaconus corpus
Domini, quod formatum appellant, tempore consecrationis
episcoporum, ipsis vendant episcopis, et
chrisma vendant archipresbyteris annualiter parochiae
vestrae. In quibus apparet venditio Filii Dei, et
venditio Spiritus sancti. Qua de re praesenti decreto
constituo ut in hac sede et in his omnibus quae ad
nos pertinent, ulterius minus fiat. » Quod omnes
statuentes laudarunt. Et dixit: « Si quis autem
contra hoc decretum ausus fuerit attentare, anathema
sit; » et responderunt omnes: « Amen. »
II.
« Statuimus etiam ut annualiter in festo sancti
Vitalis omnes archipresbyteri ad nos pertinentes,
pro respectu sedis, subdiaconis nostris annualem
censum persolvant solidos duos, et quicunque concesserit
censualiter, sentiat ultionem, arbitrio primorum
hujus Ecclesiae. » Et ab omnibus est laudatum.
III.
« Et quamvis antiquitus sit statutum ut nemo episcoporum
alterius clericum sine eo mandante litteris
recipiat, aut ecclesiam [ #f. deest@# dedicet] in alterius
dioecesi, vel per acceptam, sive promissam pecuniam;
sed neque illum [ #f. deest@# promoveat] quem probabilem
ad officium non inveniat, aut immatura aetas
vel crimen excludit; nec illum quem inscitia coerceat,
vel leges infamia damnent, aut debilitas vel
imminutio membrorum cohibeat, seu quem abjecta
officia vel ministeria deformia notant, vel quem
turpis lucri cupiditas abjicit, vel contra leges prohibitio;
neque ullum eorum, quos neophytos dicunt,
bigamos, curiales, vel laicos, vel eorum qui in canonibus
et legibus cohibentur: unde competere non
ambigimus ut praesenti concilio priscorum Patrum
sanctiones firmantes teneamus, ut nemo nostrum
ecclesiam vel aliquando oratorium in alterius dioecesi
dedicare attentet sine permissu et consensu episcopi
ad quem pertinet ipsa dioecesis; neque alterius
dioecesenses vel parochianos recipere aut promovere
seu retinere praesumat, sine canonicis epistolis
quas Nicaena synodus, apud Bithyniam congregata,
sancivit Latino more recitari formatas; et ut nullus
sacris permittat ordinibus, nisi quem aetas, vita,
doctrina, mores, auctoritas canonica commendat
atque legalis. Ut autem haec sanctio per omnia firmior
teneat, et ut hoc indignis non concedatur, sub
anathematis obligatione nosmetipsos constringimus,
et successores nostros episcopos qui contra haec decreta
praesumpserint. Et si quis sacri ordinis de sepultura
mortuorum aliquid acceperit, nisi forte quae
sponte ab amicis vel propinquis mortuorum ecclesiae
fuerint collata, hac maledictione teneantur obnoxii. »
Et laudaverunt omnes pariter acclamantes placere
sibi, ac dicentes clamaverunt: Fiat, fiat.
Promulgata sunt haec anno 997 incarnationis Dominicae,
die Kalend. Maiarum, indict. II, sub clementissimo
imperio memorati principis Ottonis, siquidem
tertii; et subscribentes confirmaverunt episcopi qui
intererant, et presbyteri cardinales Ecclesiae Ravenn.
G. A. R.
Ubertus Liviensis.
Albardus Sarsinas.
Joannes Bononiensis.
Raimbaldus Corneliensis,
Hildeprandus Faventinus.
Georgius Comaclensis.
Georgius Caesenas.
Leo Ficodensis.
Teupertus Pupiliensis.
Christophorus, et Guinizo, nuntii sanctae Parmensis
Ecclesiae.
Joannes, et Joannes, et Vannius presbyteri.
Anastasius, et Deus dedit, Paulus, et Leo.
Acta
Perpetuo regnante Domino nostro Jesu Christo,
tempore pii Caesaris Ottonis III, in anno II imperii ejus,
indictione XI, sub imagine Salvatoris, infra valvas
majoris ecclesiae Ravennatensis, Gerbertus, ejusdem
ecclesiae praesul, residens cum pluribus episcopis et
presbyteris ecclesiae memoratae, astantibus diaconibus
et cuncto clero, dixit:
I.
« In sancta ac Ravennate Ecclesia, cui divina
dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo
est valde reprehensibilis orta, ut subdiaconus corpus
Domini, quod formatum appellant, tempore consecrationis
episcoporum, ipsis vendant episcopis, et
chrisma vendant archipresbyteris annualiter parochiae
vestrae. In quibus apparet venditio Filii Dei, et
venditio Spiritus sancti. Qua de re praesenti decreto
constituo ut in hac sede et in his omnibus quae ad
nos pertinent, ulterius minus fiat. » Quod omnes
statuentes laudarunt. Et dixit: « Si | null | ca7397f6-8fba-411d-975a-31b015383b7f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quis autem
contra hoc decretum ausus fuerit attentare, anathema
sit; » et responderunt omnes: « Amen. »
II.
« Statuimus etiam ut annualiter in festo sancti
Vitalis omnes archipresbyteri ad nos pertinentes,
pro respectu sedis, subdiaconis nostris annualem
censum persolvant solidos duos, et quicunque concesserit
censualiter, sentiat ultionem, arbitrio primorum
hujus Ecclesiae. » Et ab omnibus est laudatum.
III.
« Et quamvis antiquitus sit statutum ut nemo episcoporum
alterius clericum sine eo mandante litteris
recipiat, aut ecclesiam [ #f. deest@# dedicet] in alterius
dioecesi, vel per acceptam, sive promissam pecuniam;
sed neque illum [ #f. deest@# promoveat] quem probabilem
ad officium non inveniat, aut immatura aetas
vel crimen excludit; nec illum quem inscitia coerceat,
vel leges infamia damnent, aut debilitas vel
imminutio membrorum cohibeat, seu quem abjecta
officia vel ministeria deformia notant, vel quem
turpis lucri cupiditas abjicit, vel contra leges prohibitio;
neque ullum eorum, quos neophytos dicunt,
bigamos, curiales, vel laicos, vel eorum qui in canonibus
et legibus cohibentur: unde competere non
ambigimus ut praesenti concilio priscorum Patrum
sanctiones firmantes teneamus, ut nemo nostrum
ecclesiam vel aliquando oratorium in alterius dioecesi
dedicare attentet sine permissu et consensu episcopi
ad quem pertinet ipsa dioecesis; neque alterius
dioecesenses vel parochianos recipere aut promovere
seu retinere praesumat, sine canonicis epistolis
quas Nicaena synodus, apud Bithyniam congregata,
sancivit Latino more recitari formatas; et ut nullus
sacris permittat ordinibus, nisi quem aetas, vita,
doctrina, mores, auctoritas canonica commendat
atque legalis. Ut autem haec sanctio per omnia firmior
teneat, et ut hoc indignis non concedatur, sub
anathematis obligatione nosmetipsos constringimus,
et successores nostros episcopos qui contra haec decreta
praesumpserint. Et si quis sacri ordinis de sepultura
mortuorum aliquid acceperit, nisi forte quae
sponte ab amicis vel propinquis mortuorum ecclesiae
fuerint collata, hac maledictione teneantur obnoxii. »
Et laudaverunt omnes pariter acclamantes placere
sibi, ac dicentes clamaverunt: Fiat, fiat.
Promulgata sunt haec anno 997 incarnationis Dominicae,
die Kalend. Maiarum, indict. II, sub clementissimo
imperio memorati principis Ottonis, siquidem
tertii; et subscribentes confirmaverunt episcopi qui
intererant, et presbyteri cardinales Ecclesiae Ravenn.
G. A. R.
Ubertus Liviensis.
Albardus Sarsinas.
Joannes Bononiensis.
Raimbaldus Corneliensis,
Hildeprandus Faventinus.
Georgius Comaclensis.
Georgius Caesenas.
Leo Ficodensis.
Teupertus Pupiliensis.
Christophorus, et Guinizo, nuntii sanctae Parmensis
Ecclesiae.
Joannes, et Joannes, et Vannius presbyteri.
Anastasius, et Deus dedit, Paulus, et Leo. | null | f2a6e559-0116-44f0-b897-6a33bd1490d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
INCIPIT PROLOGUS SYNODI REMENSIS.
Licet aemuli mei dentes in me exacuant, dictaque
et facta proscindere parent, plus tamen amicorum
obsequio quam invidorum odio permoveor. Non
enim, ubi non erat timor, timere didici, nec amicorum
infecta relinquere negotia. Accingor igitur, et
summarum quidem genera causarum in Remensi
concilio exposita breviter attingam, ut et gestorum
veritas innotescat, et quae a summis viris retractata
sunt agnoscantur. Peto autem ab hujus sacri conventus
praelatis, si quid minus grave vel parum
comptum expressero, non suae injuriae sed meae
ascribi ignorantiae; ab auditoribus quoque, ne me
aliena vel parum dixisse denotent. Siquidem triplici
genere interpretationis utendum fore censeo; scilicet
ut quaedam ad verbum ex alia in aliam transferantur
linguam; in quibusdam autem sententiarum
gravitas et eloquii dignitas dicendi genere conformentur
; porro in aliis una dictio occasionem faciat,
et abdita investigari, et in lucem ipsos affectus manifeste
proferri. Quae etsi ad plenum assequi non
potuero, his tamen modis doctissimorum hominum
sententias conabor interpretari. Sed earum amplificationes,
digressiones, etsi qua ejusmodi sunt,
quodam studio refringam, ne odio quarumdam personarum
potissimumque Arnulfi proditoris moveri
videar, quasi ex ejus legitima depositione Remense
episcopium legitime sortitus videri appetam. Alterius
erit hoc operis aliisque implicitum questionibus,
cum de propriis, communibus et differentiis
episcoporum, archiepiscoporum, vel metropolitanorum,
patriarcharum, seu primatum, vel etiam Romani
episcopi potestate, ut animo concepi, protixius
disputabo.
EXPLICIT PROLOGUS.
INCIPIUNT CAPITULA.
7.
Ratbodus episcopus Lotharienses episcopos cirographum
6. Prosecutio Gotesmanni et Brunonis episcoporum
de discussione.
1. Qui, et quo, et ex quibus provinciis, episcopi
convenerint.
2. Praelocutio Arnulfi episcopi de examinanda Arnulfi
causa.
3. Responsio Siguini archiepiscopi de cognitione
judicii.
4. Objectio Daiberti archiepiscopi et Hervei episcopi.
5. Conquestio Brunonis episcopi.
Arnulfi.
12. Odo.
Arnulfi reprehendere dicit.
8. Libellus Arnulfi.
9. Arnulfus episcopus eundem libellum in parte vituperat
et in parte laudat.
10. Exemplar libelli cujusdam heretici conversi.
11. Confessio Adalgeri presbiteri.
episcopus commonitorium Arnulfi et anathema
inducit.
13. Gualterius episcopus ea reprehendit.
14. Guido episcopus aliud anathema inducit.
15. Siguinus archiepiscopus argumentatur, Arnulfum
et suos complices dampnatos videri.
16. Exempla canonum de dampnatis qui ministrant.
17. Arnulphi episcopi admonitio pro defensione Arnulphi.
24. Quod juste captus sit ex Affricano.
18. Siguini archiepiscopi anathema pro eadem re.
19. Qui Arnulphum defendere conati sunt, et quibus
exemplis.
20. Epistola Stephani archiepiscopi ad Damasum
papam.
21. Rescriptum Damasi ad eundem.
22. Ratbodus episcopus decretalem tomum sinodo
porrigit pro Arnulfi defensione.
23. Brevis annotatio accusationis et defensionis Arnulfi.
concilio.
25. Exemplar epistolae regis ad Romanum pontificem
directae pro causa Arnulfi.
26. Item episcoporum ad eundem.
30. Arnulfus in sinodum deductus, episcoporum
sententiis contradicit; sed Rainerii.
27. Quid regis et Brunonis episcopi legati Romae
egerint.
28. Luculenta oratio Arnulfi episcopi vim tocius sinodi
continens.
29. Exempla canonum contra Arnulfum.
sententiam
non ferens, secessum petit.
31. Sinodus, abiente Arnulfo, in ejus crimina capitula
annotat.
32. De confinitimis hostium sacerdotibus, qui sine
regis licentia legationes agunt.
33. De his qui regibus fidem promissam non servant.
34. De clericis qui capitalia crimina committunt.
35. De confugientibus ad hostes.
36. De his qui, rege superstite, aut sibi aut aliis affuturum
provident regnum.
37. De custodia vitae principum.
38. De refugis atque perfidis clericis sive laicis.
39. De clericis vel monachis contra regem perjuris.
40. Episcoporum collectio, et Arnulfi confessio, et
super ejus depositione questio.
41. De maximo episcopo deposito.
42. De Euticete presbitero.
43. De Ratherio et Petro ejectis.
44. De injuste depositis.
45. Quomodo Arnulfus deponi debeat.
52. Arnulfus episcopus Arnulfi confessionem subhornat,
contra Brochardum.
46. Exemplum de Potamio archiepiscopo deposito.
47. De Egidio et Ebone depositis.
48. De judicio non innovando.
49. Sequentis diei sinodus.
50. Ingressus regum in sinodum.
51. Arnulfus episcopus praeteriti diei acta breviter
recapitulat | null | 6dc0d785-2733-4be6-a817-68db4abb59ea | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
comitem.
53. Arnulfus a regibus veniam petit, et accipit,
modumque abdicationis agnoscit.
54. Libellus abdicationis Arnulfi.
55. Adalgeri presbiteri reclamatio et depositio.
56. Africanum concilium in quo modus Romani
episcopi cognoscitur.
INCIPIT SYNODUS REMENSIS.
1.
Anno ab incarnatione domini nostri Jesu
Christi 991, indictione quarta, anno regni 5 domni
Hugonis augusti et excellentissimi regis Rotberti 4
congregata est synodus in Remensi territorio.
Actum est autem magna industria principum, ut
quia omnes Galliarum episcopi eo convenire non
poterant, propter quasdam regni necessitudines, ii
maxime convenirent qui conprovinciales essent,
deinde ex vicinis provinciis fama et dignitate honestiores,
et qui legatione suarum provinciarum
digni viderentur, suorumque fratrum a sentiam sua
praesentia sustinere possent. Igitur 15 Kal. Jul.
collecti sunt in basilica domni Basoli confessoris
Remorum quidem diocesanei: Guido Suessonicae
urbis episcopus, Adalbero Laudunensis, Herveus
Belvacensis, Gotesmannus Ambianensis, Ratbodus
Noviomensis, Odo Silvanectensis; ex provincia Bituricensium,
quae Aquitanorum esse putatur, Daibertus
archiepiscopus; ex provincia Lugdunensium
prima: Gualterius episcopus Augustidunensis,
Bruno Lingonensis, Milo Matisconensis; ex provincia
Senonensium, quae est prima Sequanorum metropolis
Remensique provinciae contigua, Siguinus archiepiscopus,
Arnulfus Aurelianensis, Herbertus Autisioderensis.
Praeterea diversarum urbium abbates
quam plurimi aderant, qui post solitariam episcoporum
disputationem residere jussi sunt. Habitaque
ratione totius summae synodi, dignitas praelaturae ac
potestas quasi judiciaria stetit penes archiepiscopum
Siguinum, quem et aetas et vitae meritum ac scientia
commendabat. Arnulfus autem, venerabilis episcopus,
ordinis custos ac omnium gerendorum interpres
declaratus est, eo quod inter omnes Galliarum
episcopos sapientia et eloquentia clarior haberetur.
Hunc post expositam allegationem eorum sacerdotum
qui minime adesse poterant, postque totius
cleri ingressum, quibusdam sententiis pertractatis,
hoc modo praelocutum accepimus:
2.
« Ita quidem est ut dicitis, reverentissimi patres:
nullus tumultus, nullus accusator inprobus,
nullus judex iniquus hoc sanctum concilium agitare
debet. Servetur unicuique personae suus locus, debita
reverentia; nullusque aut se aut alium praejudicio
gravari putet, cum sit libera facultas, et proponendi,
et sciscitandi, et respondendi. Consultationes
autem sive deliberationes sic in medio locentur,
ut nemo causetur imponi sibi quod nolit, aut eripi
quod velit. Sane quoniam me priorem dicere voluistis,
dicam quod sentio, in praesentia vestra et
cleri nuper admissi, idque paulo altius repetam,
ut res bene digestas melius innotescat. Ego quippe
cum inter varios tumultus bellorum pro pace aecclesiae,
cui auctore Deo deservio, totis viribus elaborarem,
novi nuncii fama, inauditi sceleris rumore,
sic subito turbatus sum, ut etiam in vilibus rebus
lingua balbutiret, intellectus hebesceret. Ferebatur
quippe illa nobilis urbs Remorum dolo proditionis
hostibus patuisse, praedae ac direptioni cessisse; sancta
sanctorum armata militum acie polluta fuisse.
Horum omnium malorum incentor, auctor, quod
sine magno dolore animi referre nequeo, is qui tutari
debuerat, Arnulfus episcopus nuntiabatur. Sacerdotalis
dignitas hujus causa impetebatur, vixque
erat qui nostro ordini non insultaret. Nunc quoniam
religionis amore et studio serenissimi regis nostri
domni Hugonis congregati sumus, quaerendum est,
quomodo tanta infamia carere possimus, et si frater
et coepiscopus noster Arnulfus illata crimina diluere
quaerat, vel crimen regiae majestatis propulsare.
Scitis enim omnes nos insimulari probro infidelitatis
et perfidiae, causa unius. #Si, inquiunt, justis
episcopi utuntur legibus fidissimique suis regibus
sunt, cur hominem impurissimum suis legibus non
puniunt? Nimirum aliorum flagitia ideo moliuntur
celare, ut impune liceat eis peccare.@# Absit hoc a
vestro sanctissimo coetu! Absit ut contra divinas et
humanas leges quemquam moliamur defendere vel
dampnare! Dicant tantum qui noverunt seriem gestorum,
iique suos exponant casus, qui graves, ut
ipsi asserunt, injurias pertulerunt. Tum si qua contradictio
fuerit oborta, discussis partibus ex auctoritate
canonum judicium promulgetur. »
3.
Tum Siguinus: « Non patiar, inquit, discussionem
fieri ejus qui dicitur esse majestatis obnoxius,
nisi forte convicto supplicii indulgentia promittatur. »
Simulque 31 caput Toletani concilii prolatum
est ex eadem re:
Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios
sacerdotibus negotia sua committunt, et quia
sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi
sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando
supplicii indulgentia promittitur, non ubi
discriminis sententia praeparetur. Si quis etiam sacerdotum
contra hoc commune | null | 6783d4b0-8611-477b-a915-056d35baec9e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
consultum discussor
in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis
apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium
gradum.
4.
« Gravissimum vero est, ait Daibertus, ideo te
judicem praebere in alienis negotiis, ut cum reum
convincis, tu concidas; cum dijudicas, tu dampnatus
abeas.--Si hoc, inquit Herveus episcopus,
periculosum est, videte ne sit periculosius judicia
ecclesiastica deinceps a secularibus non expectari.
Consequens enim est ad forensia jura nos protrahi,
si divinis legibus in aliquo videmur obniti. At quomodo
sine judicio relinquetur, quod commissum
esse constiterit? vel cur contra principem nostrum
causabimur, si quod attingere non audebimus, judiciaria
potestate coercebitur? »
5.
Bruno episcopus dixit: « Nullum certe vestrum
aeque turbat tanti discriminis examen
Ego quippe solus ob hunc infelicissimum per ora
omnium volito. Ego eum in has miserias praeci
pitasse videor, qui contra omnium bonorum vota,
memetipsum in pignus obsidis dedi, pro
spe conservandae fidei; tanti erant apud me regis
Lotharii merita, tantumque me carnis affinitas
permovebat. Et cum scirem hunc Laudunensis
urbis pervasorem, totiusque tyrannicae factionis
fuisse principem, sub obtentu tamen hujus honoris,
ad meliorem statum vitae attrabere nisus
sum, ut qui discordiarum et bellorum incentor extiterat,
pacis et karitatis ipse jaceret fundamenta.
Attendite pacis principia, attendite hominem mala
pro bonis reddentem, homines mihi percaros et ad
usum vitae multum necessarios, id est unicum fratrem
meum comitem Gislebertum, meumque consobrinum
comitem Guidonem, cum caeteris quorum
amicitia gloriabar, sua simulata captivitate verae
captivitati contradidit. Me pacis sponsorem in
mortis discrimine dereliquit; et o impudens audacia
hominis, qui mei, immo sui, et totius aecclesiae homicida,
adhuc improba fronte negat quod negari
non potest. Certe ex his quae confitetur, eliciemus
ea quae propalare erubescit. Certe in praesentia regum,
in praesentia episcoporum, ante ora cleri et
populi, sacramento volens obligatus est, se principibus
suis adjumento futurum, consilio et auxilio, secundum
suum scire et posse, contra Karolum, itemque
inimicis dominorum suorum nec consilium nec
auxilium se laturum scienter ad eorum infidelitatem,
neque pro praeterito aut futuro sacramento se praesens
relicturum. Annon erat inimicus Karolus qui
regnum pervadere nitebatur? Annon inimici Rotgerus
et Mannases, qui clerum et populum ejus in aecclesia
ipsius armata militum manu ceperant? Hos
ipse consecretales et primos amicorum esse fecerat;
hos eorum bonis ditaverat qui se elegerant,
qui sibi principatum contulerant, quibus sine perjurio
auferre nihil poterat, quos necessario juvare
debebat nisi in se peccarent. At quid peccaverunt?
Fidemne promissam servare quod sibi persuadere
nisi sunt? Ignoscite, fratres, si dolor nimius de
gravitate sacerdotali aliquid derogavit, et si orationem
finire non sinit, quam vestra intelligentia ex
praecedentibus ad plenum comprehendit. »
6.
Hic Gotesmannus, Ambianensis aecclesiae episcopus,
subintulit: « Multa venerabilis pater Bruno
prosecutus est, quae quanto magis fidem dubiis
faciunt, tanto magis reum majestatis arguunt, ac
sacerdotio indignum revincunt. Sed quia paulo ante
de periculosa discussione sermo habitus est, velim
nosse, quid pater Bruno inde sentiat. Non est enim
aequum nos fieri auctores effundendi sanguinis, qui
debemus esse auctores salutis. » Et ille: « Sentio,
inquit, reverendi Patres, et hoc vos intelligere quod
dicitis, et alterum pudori esse quod tacetis. Nam
movent vos divinae leges, movet etiam homo affinitate
carnis mihi conjunctissimus, utpote avunculi
mei regis Lotharii filius: habeo et rependo karitati
vestrae multiplices grates. Sed absit hoc a me,
ut amori Christi amorem sanguinis praeferam, aut
ut meo sanguine, quantum in me est, ecclesia Dei
polluatur. Ergo, agite, discussionem simul et judicium
aggrediamur, nec sanguinis effusionem perhorrescite,
cum apud benivolentiam principum juste
petita obtinere non difficile sit. Cum hoc maxime
sit pertimescendum, ne dum forte uni personae parcere
volumus, sicut frater et coepiscopus noster
Herveus paulo ante retulit, et eam et omnem aecclesiasticum
ordinem sub periculo sanguinis relinquamus.
Itaque is presbiter qui urbis portas aperuit,
intromittatur si placet, atque gestorum ordinem
pandat. » Ab universis dictum est: « Placet. »
7.
« Quoniam, » inquit Ratbodus, Noviomensis
aecclesiae episcopus, « a multis nostrorum fratrum
audio dici, libellum fidelitatis sub specie cyrographi
editum ab | null | 4d5792aa-0abd-4cba-8288-a1bb1a43c574 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Arnulfo, ad dampnationem ejus posse
sufficere, quoniamque Lothariensium quosdam contra
hanc scripturam fama est disputare, interim de
hac re judicium tantorum Patrum experiri velim,
quidque de eo sentiendum sit agnoscere. » Sinodus
dixit: « Proferatur in medium. » Prolatus est itaque
libellus cyrographi ad hunc modum:
8.
« Ego Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum
archiepiscopus, promitto regibus Francorum,
Hugoni et Rotberto, me fidem purissimam servaturum,
consilium et auxilium, saecundum meum scire
et posse in omnibus negotiis praebiturum, inimicos
eorum nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem
scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae
majestatis, et beatorum spirituum, et totius aecclesiae
assistens promitto, pro bene servatis laturus
praemia aeternae benedictionis. Si vero, quod nolo
et quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio
mea convertatur in maledictionem, et fiant dies
mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter. Recedant
a me amici mei, sintque perpetuo inimici.
Huic ergo cyrographo a me edito in testimonium
benedictionis vel maledictionis meae subscribo, fratresque
et filios meos ut subscribant rogo. Ego Arnulfus
archiepiscopus subscripsi. »
9.
Quo perlecto, Arnulfus Aurelianensis ecclesiae
venerabilis episcopus subjunxit: « Habet, inquam,
haec scriptura maximam vim reprehensionis;
habet etiam subtiles defensionis vires, habita ratione
personarum. Nam ejus auctor Arnulfus detestabilis
est, eo quod ob inmensum ambitum affectati honoris
inauditum saeculo prius monimentum sui detestabile
reliquit. Qui vero commentati sunt, rem utilem ac
necessariam fecisse visi sunt, ut si aliquando fidem
promissam pernegare vellet, scriptura contra se
testis existeret, et si deviaret ipse contra suam professionem
et subscriptionem veniens, honore se privaret;
et ne forte peccans nomine summi pontifici
diutius defenderetur, ipse summus pontifex sententiam
suae dampnationis in se dixisse visus est. Sed
quia presbiter adest, finem dicendi faciam, ut ipsi
locus pateat. » Interim tamen dum presbitero standi
locus eligitur, significabat sibi assidentibus, quendam
episcopum, ex heresi ad fidem catholicam conversum,
beato Gregorio similem libellum porrexisse;
sed hoc interesse, quod hic Arnulfus malarum causarum
rationibus permotus sit, id est perfidia et
cupiditate, ille autem optimarum, id est fide catholica
et amore habendi Deum. Erat vero ibi ita
scriptum inter cetera:
10.
« Et ideo postquam, comperto divisionis laqueo
quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans,
prona et spontanea voluntate ad unitatem
sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum;
ne non pura mente sed simulate reversus existimer,
spondeo sub ordinis mei casu et anathematis
obligatione, atque promitto tibi, et per te sancto
Petro apostolorum principi, atque ejus vicario beatissimo
Gregorio, vel successoribus ipsius, me numquam
quorumlibet suasionibus, vel quocumque alio
modo, ad schisma de quo Redemptoris nostri misericordia
liberante ereptus sum, reversurum, sed semper
me in unitate sanctae aecclesiae catholicae et communione
Romani pontificis per omnia permanere.
Unde juratus dico per Deum omnipotentem, et haec
sancta quatuor evangelia quae in meis manibus
teneo, et salutem geniumque Mauricii atque Theodosii
dominorum nostrorum rei publicae gubernatores,
me in unitate sicut dixi aecclesiae, ad quam Deo
propitio sum reversus, et communione Romani pontificis
semper et sine dubio permanere. Quod si,
quod absit, aliqua excusatione vel argumento ab hac
me unitate divisero, perjurii reatum incurrens aeternae
poenae obligatus inveniar, et cum auctore scismatis
habeam in futuro saeculo portionem. »
11.
Adalgerus: « Scio me, inquit, non magnam
habiturum expectationem in dicendo, reverentissimi
Patres, cum omnia quae pro defensione mea
dicturus sum, contra me fortasse videantur. Hoc
enim et in initio intellexi, cum Dudo, Karoli miles,
ut hujus proditionis auctor existerem, machinatus
est; cui cum responderem cur ex tanta massa hominum
ego clericus et sacerdos potissimum eligerer,
ut seniorem et episcopum meum traderem ob
causam Karoli ad quem nihil attinebam, primum socordiam
et fatuitatem hominum me scire dicebat;
meum autem ingenium, prudentiam, animi magnitudinem,
miris laudibus extollebat; denique ipsum
meum seniorem hoc ita velle, sibique ita praecepisse.
Cui cum fidem quasi spopondissem, non tamen satis
tutum fore hoc mecum reputabam, nisi ex ipsius
senioris ore non bene credita per memet ipsum sine
interprete recognoscerem; ejus amor, ejus imperium
me in has praecipitavit miserias. Quaerebam tamen
ex eo, cujusnam fretus | null | dba24a52-9ddb-43ea-bc50-41a7a172c5d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
auxilio imperata perficerem,
et si sibi pertimescendum foret? Qui cum Karolum
sibi patruum esse dixisset, Mannasen quoque
et Rotgerum sacramenta quae voluerit praestitisse,
avunculum suum Rotbertum, Karoli servum, comitem
fidissimum fore designavit, cum aliis quibusdam.
Et ut hoc factum sub specie honesti tegeretur,
manus et sacramenta simul Karolo praebui, sed
jussu ipsius; claves urbis accepi, sed a manu ipsius;
portas aperui, sed illius praecepto. Haec si quisquam
vestrum aliter esse putat, meque indignum cui credatur,
credat igni, ferventi aquae, candenti ferro;
faciant fidem tormenta, quibus non sufficiunt mea
verba; ipsi hostes mei, quibus nuper invisus esse
coepi, testimonio erunt, cum suo me beneficio vivere
comprobabunt; quando vestrum anathema perhorrescens,
eorum tunc miseratione gladios Richardi,
fratris episcopi, vix evasi, hanc meam confessionem
expavescentis. »
12.
Ad haec Odo episcopus Silvanectensis: « Bene
nunc, inquit, anathema in memoriam redit. Pater
enim Arnulfus hunc nostrum Arnulfum in cyrographo
se dampnasse dixit; nos autem quoddam
scriptum ab eo in tempore ipso accepimus per manus
Guidonis venerabilis episcopi; in quo et confessio
sui facti et dampnatio ipsius contineri videbatur;
quod in praesenti jubeat recitare sanctitas
vestra. » Synodus dixit: « Recitetur. » Recitatum
est itaque in hunc modum: « Arnulfus gratia Dei
archiepiscopus, commonitorium praedonibus Remorum.
Quid tibi vis praedonum Remensium scelerata
manus? Nichilne te movent pupilli et viduae
lacrimae? Nec advocatus eorum, velis nolis, Dominus
tuus, ipse testis, et judex, et gravis ultor, cujus
judicium non effugies? Vide quid ante oculos ipsius
egeris: sanctam pudicitiam virginum non erubuisti;
matronas etiam barbaris verendas nudas reliquisti;
orphanum et pupillum non respexisti. Parum tibi
hoc; accessisti ad templum matris Dei, cunctis mortalibus
reverendum. Ejus atrium perfregisti, polluisti,
violasti. Quod oculi ibi viderunt, concupiisti.
Quod manus attrectare potuerunt, rapuisti. Et nos
quidem contra divinum ac humanum jus misericordia
abutentes, quod cibi et potus abstulisti, non indulgemus,
sed propter impia tempora non exigimus.
Exigimus autem reliqua omnia quae pollutis manibus
pervasisti, ac retines. Redde ergo, aut sententiam
dampnationis in pervasores rerum ecclesiasticarum
a sacris canonibus promulgatam, eamque in te
latam multotiensque ferendam excipe: #ANATHEMA
IN PREDONES@#. #Auctoritate omnipotentis Dei
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et
adjuvante beata Maria semper virgine, auctoritate
quoque ac potestate apostolis tradita nobisque relicta,
excommunicamus, anathematizamus, maledicimus,
dampnamus, et a liminibus sanctae matris aecclesiae
separamus vos Remensium praedonum auctores, factores,
cooperatores, fautores, a propriis dominis rerum
suarum sub nomine emptionis abalienatores. Obtenebrescant
oculi vestri qui concupiverunt, arescant manus
quae rapuerunt, [debilitentur omnia membra quae
adjuverunt@# ]. #Semper laboretis, nec requiem inveniatis,
fructumque laboris vestri privemini; formidetis
et paveatis a facie persequentis, et non persequentis
hostis, ut tabescendo deficiatis. Sit portio vestra cum
Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum,
donec corda vestra ad plenam satisfactionem convertantur.
Hic autem sit modus plenae satisfactionis, ut
omnia injuste ablata, praeter cibum et polum, propriis
dominis ex integro restituatis, coramque Remensi
ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem
ecclesiam reveriti non estis; nec cessent a vobis
hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices,
quamdiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen.
Fiat. Fiat.@# »
13.
Quo perlecto, Gualterius Augustidunensis
aecclesiae episcopus: « Quidnam, inquit, hoc portentum
est? Satisne sanae mentis est hic episcopus,
qui pro jactura vilissimae supellectilis reos dampnat,
super sui autem et cleri et populi captivitate tacet?
Pro pauperum tuguriis forte magis carie quam vi
ruentibus anathematizat, et pro templo Dei per
orbem terrarum famosissimo nihil dicit? Nempe
omnis terrena creatura homine vilior est, et omne
manufactum aedificium templo Dei vilius. Sed quia
forte Apostolus dicit: #Si esurierit inimicus tuus,
ciba illum; si sitit, potum da illi (Rom. XII, 20)
@#,
tamquam pietate usus praedonibus cibum et potum
indulget, attamen ab auro et argento deterret. Quid
hoc ad pauperes Christi? Certe ii aurum et argentum
non perdiderunt, quia non habuerunt; sed
cibum et potum, quem ad usum vitae non sine magno | null | 578a42b1-1309-4094-9744-66d89daedf3f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
labore conquisiverunt. Ecce audistis, fratres, argumentum
perditi hominis, pauperum necatoris, praedonum
nutritoris. Intellexistis quia ad hoc voluit
capi, ut sua simulata captivitas veram nobilium
efficeret captivitatem. Ideo sacrilegos a communione
non arcet, quia se auctorem sacrilegii esse cognoscit.
Nec sic tamen evadit, dum auctores, inventores,
factores, cooperatores, fautoresque simul permiscet.
Ipse enim auctor, cujus consilio et imperio proditio
facta est; ipse factor et cooperator, ut per quemdam
sapientem dicitur: #Comites illi tui, manus erant tuae;@#
ipse fautor, qui usque in praesens tacendo consensit,
et, ut fama est, magnis insuper beneficiis cumulavit.
Tendit materia haec in inmensum; sed contraho
sermonem qua possum brevitate, ne videar
quasi criminales dictare. »
14.
Guido episcopus: « Si in propriis conscriptionibus,
ubi cavere sibi potuit Arnulfus, ita lesus est,
quomodo in proxima sinodo Silvanectis habita
dampnatus non est? Conveneramus quippe in unum
nos omnes qui hic adsumus Remorum diocesanei,
conquestum sanctam Remensem aecclesiam, nostrarum
omnium matrem, desolatum iri. Metropolitanus
noster cum clero et populo teneri ab hostibus praedicabatur.
Rumor tamen ab eo factae proditionis
frequens erat. Itaque nostrorum conprovincialium
communi consultu statuimus anathema in reos,
quod nullus aliquo modo se occultans subterfugere
posset. Ejus exemplar, si placet, proferatur. »
Prolatumque est in hunc modum:
« ORATIO INVECTIVA EPISCOPORUM REMENSIS DIOCESEOS
VICE DECRETI HABITA SILVANECTIS.
« Quousque se extendet effrenata licentia vestra,
alterius proditoris Judae satellites? Ad quem finem
scelerum progredietur incoepta audatia vestri ducis?
ducis dicimus Adalgeri presbiteri, qui nomen sacerdotalis
dignitatis suo nomine polluit. Te igitur interpellamus,
funeste presbiter; quid tibi visum est
post illa cruenta arma, quibus te Lauduni exercuisti,
ut iterum vilis apostata factus, Arnulfum Remorum
archiepiscopum traderes, cum ante eum velut fidissimus
custos cubares, conviva assiduus esses, consilia
disponeres, sacrosancta administrares? Num
rigorem aecclesiasticae severitatis, vel judicium omnipotentis
Dei effugere te putasti? Urbis portas
aperuisti, hostes introduxisti, venerabile templum
matris Dei atque ipsis barbaris reverendum, velut
hostium castra oppugnasti. Num etiam vos praedonum
maxima portio, qui aecclesiae ingentibus beneficiis
eratis obligati, qui dicitis: #Haereditate possideamus
sanctuarium Dei,@# qui signa militaria, loricati et galeati,
cum scutis et lanceis ante aram beatae Dei
Genitricis intulistis; qui pollutis manibus pastorem
cum clero et populo intra sancta sanctorum comprehendistis,
custodiae distribuistis, carceri mancipastis,
et adhuc retinetis; num inquam vos divina
jura effugietis? Vos quoque, quorum dolo et fraude,
consilio et auxilio, tantum scelus factum est, cum
his qui principes tanti facinoris fuerunt consociandi
estis, ut poenam peccati simul feratis, qui
in causa peccati simul conspirastis, bonaque civium
Remensium praedones impiissimi velut sub hasta
distraxistis. Nec etiam vos abesse debetis, qui in
Adalberonem Laudunensem episcopum non minus
levia perfecistis; et ut pullulantem heresim rescindamus,
quae dictitat omnia licere Karolo etiam in
sacris locis, Remensem simul ac Laudunensem
aecclesiam, utramque sacrilegio quamvis dissimili
pollutam, a sacris removemus officiis, donec legitime
reconcilietur utraque. Et ne quis nos talibus
monstris hominum favere, talibus negotiis assensum
praebituros putet, sed pro fide qua vivimus omnibus
expositos periculis, sententiam nostram ita confirmamus,
stabilimus, corroboramus: ANATHEMA
IN REOS. Auctoritate omnipotentis Dei Patris et
Filii et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante
beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis,
auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita
nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus,
dampnamus, et a liminibus sanctae matris
aecclesiae separemus, Adelgerum presbiterum, diaboli
membrum, episcopi cleri et totius populi Remensis
traditorem; eos quoque qui hujus traditionis
extiterunt inventores, auctores, factores, cooperatores,
fautores, civiumque depopulatores et a propriis
dominis rerum suarum sub nomine emptionis
abalienatores. His adjungimus Laudunensis episcopii
pervasores, ac ipsius episcopi gravissimos tortores.
Fiat illis sicut Scriptura dicit: #Qui dixerunt: Hereditate
possideamus sanctuarium Dei, Deus meus, pone
illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
Sicut ignis qui comburit silvum, et sicut flamma comburens
montes, ita persequeris eos in tempestate tua,
et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia,
et quaerent nomen tuum, Domine. Erubescant
et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur | null | 0d1b9aca-13ae-4517-9f77-32a690b8f4a3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et pereant. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus,
tu solus altissimus in omni terra (Psal. LXXXII, 13-19)
@#.
Et quia pupillum et viduam non miserati sunt, neque
templa Dei reveriti, dominiumque aecclesiarum sibi
usurpaverunt, fiant filii eorum orphani et uxores
viduae; scrutetur foenerator omnem substantiam ipsorum,
et diripiant alieni labores illorum. Nutantes
transferantur filii eorum, et mendicent, ejiciantur de
habitationibus suis. Fiant dies eorum pauci, et
principatum eorum accipiat alius. Et duplici contricione
contere eos, Domine Deus noster, nisi resipiscant
et aecclesiae catholicae fructuosa poenitentia
satisfaciant. Amen. Fiat. Fiat. »
15.
Siguinus archiepiscopus: « Pervenit hoc scriptum
ad notitiam Arnulfi? » --Dictum est pervenisse.--Subjunxit:
« Suspendit se post ab eorum
communione quos justissime damnatos accepit?--Immo,
inquiunt, eos omni fidelium communione
dignos habuit.--Ego, inquit, non satis admirari
queo super ejus audatia. Primum ipse praedones
suos a communione removit eisque modum
dampnationis praescripsit, ut omnia injuste ablata
restituerent, coramque Remensi aecclesia humiliarentur,
qui sanctam Remensem aecclesiam reveriti
non essent; et sicut paulo ante a quibusdam fratribus
mihi relatum est, restitutio amissarum rerum
aut vix ulla facta est aut nulla; poenitentia autem
a nullo publice suscepta, ob facinus publice admissum.
Occulte autem qui potuit, cum scriptum sit: #Qui publice peccat publice poeniteat;@#
vel quomodo
pro vili supellectile reos dampnavit, sicut frater
et coepiscopus noster Gualterius paulo ante retulit,
pro violata ecclesia a communione nullum removit?
An vile putavit esse crimen, quod divinae leges
per se totum ulcisci posse non putant, nisi ad humana
jura transfundant? Sic enim scriptum est in
Toletano concilio capitulo 10: #Nullo teneantur
eventu necessitudinis, qui dominicis se defendendos
commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum
violare temptaverit, et ecclesiasticae excommunicationi
subjaceat, et severitatis regiae ferietur sententia.@#
Ecce hic plane dicitur, quod ab episcopis excommunicandi
sint hi sacrilegi, et a rege digna pro
meritis poena animadvertendi. Sed quis episcopus
absolvere potest, nisi poenitentem et digna satisfactione
veniam postulantem? At hi quando satisfecerunt
ut absolvi possent, cum neminem revera
captum abire liberum siverint? Sed esto, Arnulfus
eos absolverit; cur ergo clericus ejus Raineri vicedomini
filius retentus est? Si per vim factum est,
et Arnulfo invito, in crimine sacrilegii permanentes,
etiam ab idoneo episcopo absolvi non potuerunt.
Si autem eo consentiente, obligationem pro absolutione
ab obligato acceperunt. Item esto; Arnulfus
eos absolverit. Quomodo id sine suorum clericorum
praesentia potuit? At eos non interfuisse constandum
absolverentur. Interfuerunt autem dum obligarentur.
Irrita igitur habenda est, quae sollempnis
debuit esse, si in abditis absolutio facta est. Scriptum
quippe est in concilio Carthaginis capitulo 23,
ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia
clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia
episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur. Et
quia scriptum est: #Impius cum in profundum peccatorum
venerit, contempnit (Prov. XVIII, 3)
@#, tanto
rum scelerum ipse sibi conscius, sacrosancta tractare
non erubuit, in aecclesia quam fratres et
coepiscopi nostri Remorum dioceseos nostro consultu
a communione suspenderant justissimis de causis.
Quapropter, si placet, capitula canonum super
his perquirantur, ut nemo causetur, hunc nostro,
sed sanctorum Patrum dampnatum esse judicio. »
Synodus dixit: « Placet, perquirantur. » Perlatae
sunt itaque in medium hae sententiae:
16.
#De dampnatis et ministrare temptantibus ex
concilio Antioceno capitulo@#. 4. Si quis episcopus
dampnatus a synodo presbiter aut diaconus a suo
episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro
contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem,
sive presbiter aut diaconus, nullo modo
liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut
locum habere satisfactionis, sed et communicantes
ei omnes abjici de aecclesia, et maxime si, posteaquam
didicerint adversum memoratos prolatam
fuisse sententiam, eisdem communicare temptaverint. #Item:@#
Si quis excommunicatus ante audientiam
communicare praesumpserit, ipse in se dampnationem
protulit. #Ex concilio Cartaginis, cap.@# 29.
Item placuit universo concilio, ut qui excommunicatus
fuerit pro suo neglectu, sive episcopus sive
quilibet clericus, et tempore excommunicationis
suae ante audientiam communionem praesumpserit,
ipse in se dampnationis judicetur protulisse sententiam. #Ex concilio | null | 45850c21-10f7-4829-8d08-9eee29775d01 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Cartaginis, cap.@#
13. Ut episcopus
qui contra suam professionem in concilio habitam
venerit, deponatur. Si quis contra professionem vel
subscriptionem suam venerit in aliquo, ipse se honore
privabit.
17.
Arnulfus episcopus dixit: « Quamvis haec ita
se habeant, reverentissimi Patres, certumque sit
hunc Arnulfum omnium Patrum concordibus dampnari,
sententiis, tamen ne in invidiam adducamur,
admoveantur si qui sunt studiosi ejus defensionis,
habeantque locum contradicendi, suumque Arnulfum
quomodolibet defensandi. Sitque hoc nostium
edictum sub disciplina aecclesiastica, ita ut nullus
deinceps excusandi pateat locus. Excuset nunc, qui
cum justas putat habere causas. Hic clerus ipsius
adest; hic abbates scientia et eloquentia non ignobiles.
Erigant jacentem, attollant humiliatum; et
si injuste dejectum existimant, qua justitia reformari
debeat edoceant. Non enim in ruina fratris et
consacerdotis nostri laetari nobis fas est, nec quisquam
injuriam sui ducet, si ea quae contra Arnulfum
dicta vel facta sunt veracibus cognoverit
refelli assertionibus. »
18.
Siguinus archiepiscopus dixit: « Sicut frater
et coepiscopus noster venerabilis Arnulfus peroravit,
auctoritate Dei Patris omnipotentis et Filii et
Spiritus sancti, adjuvante beata Maria semper virgine
cum omnibus sanctis, auctoritate quoque hujus
sacri conventus, praecipimus ut nemo in hac synodo
silentio tegat quae pro defensione Arnulfi putaverit
esse idonea, vel si ea quae circa ipsum facta
sunt reprehensione digna existimat. Nec deinceps
alicui licentia pateat refricandi aut remordendi,
quod hoc sacrosanctum concilium decreverit, qui
se nunc defensioni subduxerit, cum utique et ex
tanto tempore excurrere potuerit, et nunc ei
omnis copia dicendi adsit. Sed nec occasione insidiarum
sibi quisquam blandiatur, cum sciamus
principes nostros omnibus licentiam absque injuria
veniendi et causas proprias exponendi quae vellent
concessisse. Sit, accusatoribus sive obtrectatoribus
tam praesentibus quam futuris, vel contra Arnulfum,
vel contra nos, testis conscientia praesens, qua in
extremo examine quisque dijudicandus est; sit nobis
judicantibus praesens forma Christi in ultimo
judicio judicantis; habeant defensores exemplar
misericordiae, qua misericordibus miserendum est. »
19.
Hic cum ab universis Patribus pronuntiatum
esset: « Placet, placet, hoc edictum Patris Siguini! »
stupor se quam plurimis infudit, qui pertinaci episcoporum
sententia Arnulfum dampnandum fore putabant.
Quosdam autem spes defendendi in magnam
animi alacritatem perduxit. Et suae quidem aecclesiae
filii accusare nolebant, pudore permoti; defendere
autem minime praesumebant, conscientia simul
et anathemate devincti. Sed aderant acerrimi
defensores, scientia et eloquentia insignes, Johannes
scolasticus Autisioderensis, Romulfus abbas Senonensis,
Abbo rector coenobii Floriacensis, ignorantia
praeteritorum gestorum pressi, et anathemate
ad dicendum provocati.
Facto itaque silentio, diversarum partium multiplicia
librorum volumina subito apparuerunt.
Multa denique in medium prolata, multa inter considentes
collata, ingens spectaculum praebuerunt;
in primisque Stephani archiepiscopi et trium conciliorum
epistola ad Damasum perlecta est; itemque
Damasi responsio continuata in hunc modum:
20.
#Quod episcoporum et summorum negotiorum
ecclesias icorum causae semper ad sedem apostolicum
sint referendae.@# Domino beatissimo et apostolico
culmine sublimato sancto Patri patrum Damaso,
papae et summo omnium praesulum pontifici, Stephanus
archiepiscopus concilii Mauritaniae et universi
episcopi de tribus conciliis Africanae provinciae.
Notum vestrae facimus beatitudini, quod quidam
fratres in confinio nobis positi, quosdam fratres
nostros, venerabiles videlicet episcopos, vobis inconsultis
proprio dejicere moliuntur gradu; cum
vestrae sedi episcoporum judicia et summorum
finem ecclesiasticorum negotiorum, in honore beatissimi
Petri, Patrum decreta omnium cunctam reservare
sententiam, inquirendi reverentia, de
Dei rebus, quas omni cura et sollicitudine observare
debemus. Maxime vero debent ab ipso praesulum
examinari vertice apostolico, cujus vetusta sollicitudo
est tam mala dampnare, quam relevare laudanda.
Antiquis enim regulis censitum est, ut quicquid
horum quamvis in remotis vel in longinquo
positis ageretur provinciis, non prius tractandum
vel acipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae
fuisset deductum, ut ejus auctoritate juxta
quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua
multociens, talia et his similia quae super his constituta
sunt. Quibus si inlicite factum est, ut semper
vestrae sedi consuetudo fuit, festinanter occurrite,
et pro his viriliter ut pater pro filiis certantes
state. Sicut bene ad Jesum filium Sidrach dictum
est: #Usque ad mortem certa pro veritate, et semper
Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccli. IV, 33)
@#.
Accipere enim personam | null | ab8d8ac7-8f75-44c5-8a5d-bb5fb31edb21 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
impii, non est bonum, ut
declines a veritate judicii. Si minus inlicita sunt
haec, pateat nobis talis omnibus licentia, beatissime
Pater, aut si liceat, hos vel aliquos etiam minorum
graduum clericos, nisi canonice tempore legitimo
vocatos, aut sine legitimis accusatoribus aut absque
veris et innocentibus testibus, vel nisi manifeste
canonice convictos aut sponte confessos, vel a suis
sedibus ejectos, aut suis rebus expoliatos vocare ad
synodum vel dampnare; quia legimus eos non posse
canonice ad synodum ante suam diu tenendam et
gubernandam juribus scilicet pleniter resumptis restitutionem
vocari [suisque omnibus sibi legaliter
restitutis integerrime] aut ut veniant ad sinodus
nisi sponte voluerint imperare; et reliqua.
21.
#Item epistola Damasi ad eundem Stephanum
et ad concilia Africae, quod episcoporum judicia et
majores causae non aliter quam auctoritate sedis
apostolicae sint terminandae.@# Damasus servus servorum
Dei atque per gratiam ejus episcopus sanctae
catholicae aecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo
concilii Mauritaniae, et universis episcopis
Africanae provintiae. Lectis fraternitatis vestrae litteris,
primo gratias ago, quod tantorum fratrum
merui benedictione frui; deinde quod circa fratres
sollicitos vos repperi, et cum eis crucem Domini
deferre qui ait: #Qui vult venire post me, abneget semet
ipsum, et totlat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24)
@#,
et reliqua ad hunc modum pertinentia.
Igitur quoniam in praesenti oportune gestorum
consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus
commota, nos ortata est tuitionem fratrum
apostolica impendere auctoritate et eorum injuriis
subvenire, dum constet vos eadem cum Apostolo
compassibiliter dicere: #Quis infirmatur, et ego non
infirmor? Quis scandilizatur, et ego non uror (II Cor.
XI, 19)
@#? satagentes, ne aliquis de his qui nobis crediti
sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur; pro
qua re oportet juxta vestram prudentem commonitionem,
magis autem secundum Domini divinam
praeceptionem, nos qui supra domum ejus, hoc est
universalem catholicam aecclesiam, episcopale suscepimus
ministerium, sollicite vigilare, ut ne quid de
sacris ejus muneribus, id est apostolici juris, apostolorumque
successoribus atque ministris, quisquam
nobis dormitantibus valeat supprimi atque injuste
nobisque inconsultis dampnari;--scitis, fratres
karissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile,
atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id
est omnium episcoporum, apostolicam sedem esse
constitutam, et verticem aecclesiarum. Tu es enim,
sicut divinum pronuntiat veraciter verbum, Petrus,
et super firmamentum tuum aecclesiae columnae, qui
episcopi intelliguntur, confirmatae sunt; tibi et claves
regni coelorum commisi, atque ligare et solvere
potestatem quae in coelis sunt et quae in terris promulgavi.
Tu profanatorum hominum et membrorum
meorum maximeque meorum discipulorum existis
ut princeps et doctor orthodoxae et inmaculatae
fidei; cujus vice hodie gratia Dei legatione pro
Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules
ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent. Ideo
omnia quae innotuistis, non licere mandarem, nisi
vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta
super quibus consulitis inlicita esse non dubitetis.
Discutere namque episcopos et summorum aecclesiasticorum
causas negotiorum metropolitanos, una cum
omnibus suis comprovintialibus, ita ut nemo ex eis
desit, et omnes in singulorum concordent negotiis,
licet; sed definire eorum atque ecclesiarum summas
quaerelas causarum, vel dampnare episcopos,
absque hujus sanctae sedis auctoritate minime licet;
quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus
fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, sinodum sine
ejus auctoritate fieri non est catholicum, nec episcopus
nisi in legitima synodo et suo tempore
apostolica vocatione congregata, definite dampnari
potest; neque ulla umquam concilia rata leguntur,
quae non sunt fulta apostolica auctoritate. Accusatores
autem clericorum et testes, super quibus rogitastis,
absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta
macula et verae fidei pleniter instructi esse debent;
et tales, quales ad sacerdotium eligere divina
jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiqua
tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos
testificari, qui ad eundem non debent nec possunt
provehi honorem. Vocatio enim ad synodum juxta
decreta Patrum canonica ejus qui impetitur, tam
sua praesentia quam et scriptis atque apocrisiariis,
per spacium fieri debet congruum atque canonicum;
quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et
canonica ordinatione, licet venerit ad conventum
quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus
suis respondebit insidiatoribus | null | b28722c2-912f-4289-a422-308b3137030e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; quoniam nec
saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae?
De ejectis vero atque suis rebus expoliatis
nihil vobis verius significare queo, quam sancti
Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica
auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent.
Episcopos ejectos, atque suis rebus expoliatos,
aecclesias proprias primo recipere, et sua omnia eis
legaliter redui, sancti canones decreverunt; et
postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo
facere sanciverunt; judices esse decernentes
episcopos, recte sapientes. et juste volentes ad tempus;
diuque illis resumptis juribus et suis potestative
fruentibus rebus, amicisque et Dei servis
sapientibus consulentibus viris in ecclesia convenientes,
ubi testes essent singulorum, qui oppressi
videbantur; et reliqua ad hunc ordinem pertinentia,
quae prolixitatem vitantes hic non inseruimus, quia
his sufficere credimus. Si quis autem his non est
contentus, legat ea et saciabitur. Scimus enim homines
inermes non posse cum armatis rite pugnare.
Sic nec illi qui ejecti, vel suis bonis sunt expoliati,
cum illis qui in suo stant statu, et suis fruuntur
amicis atque bonis, litigari rite possunt. Nec saeculi
quoque leges haec saecularibus fieri permittunt; sed
prius ejectos vel oppressos aut expoliatos cum suis
omnibus restitui jubent, et postea suo tempore,
sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt;
nec ulla carceris custodia appellantem arceri
permittunt. Docent enim ex parte, sicut nostis,
terrena, quae sunt coelestia. Accusatores vero et
accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus
sunt in horum admittendae causis; quia
omne quod irreprehensibile est, catholica defendit
aecclesia, et hoc a majoribus definitum esse, propter
pravorum hominum insidias, non dubitatur.
Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie
tractare, et venerabiliter intendere atque eorum
judicia super sacrificia ordinare, ne proterve aut
tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur,
sed caritative pro Deo et fraterno amore cuncta
peragere, et quod sibi quis fieri juxta Dominicam
vocem non vult, alti inferre non praesumat; #et in
qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth.
VII, 2)
@#. Ea vero quae apostolorum praedicatione et
Patrum institutione percepimus, semper tenere debemus,
ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum
semper intendere videamur. Sed alterutrum
onera portemus, ut juxta Apostolum legem Domini
adimplere valeamus (Galat. VI, 2). Tempus enim
congruum praevideri oportet, quando uniuscujusque
accusatae personae causa rectissime in medium producatur,
quatinus gravitatem ejus, et consonantiam
quae contra Patrum decreta, vel synodum confessionem
prodi minime cognoscatur, quam ordinabiliter
omnes intendant, ut ad eam in omnibus
rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste
ostendant. Nullus autem introducatur personaliter;
sed accusatores et accusati aequa audiantur
ratione juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores
vero et judices non idem sint, sed per se
accusatores, per se judices, per se testes, per se
accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine.
Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem
calumniator recipiat, quia ante inscriptionem remo
debet judicari vel dampnari, cum et saeculi leges
haec eadem retineant; de quibus omnibus vera semper
fiat aequitas, quatinus accusationis et judicii ac
testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi
valeant. Scriptum est enim: #Abhominatio Domino
labia mendacia (Prov. XII, 22)
@#; et: #Testem
fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter
fratres scandala atque litigia (Ibid. VI, 19)
@#; ipso
monente atque, dicente: #Non facies calumniam
proximo tuo, nec vi opprimes eum: non facies quod
iniquum est, nec injuste judicabis, non considerabis
personam pauperis, nec honores vultum potentis, juste
judica proximo tuo (Levit. XIX, 13-15)
@#; et: #Quod
tibi non vis fieri alteri ne facias (Tob. IV, 16)
@#, et reliqua
maxime. Et praeceptum habentes apostolicum,
attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus
sanctus posuit episcopos regere Dei aecclesiam,
quam adquisivit per sanguinem suum proprium (Act. XX, 28),
convenit. Attendite lupos, attendite
malos operarios, qui perversa faciunt et adversa
locuntur, ut detrahere semper discipulos Domini et
infamare queant. Quos corrigere vos et omnes
Domini sacerdotes summo studio oportet, quia pejus
malum non est, quam ut cives | null | 9b549718-80f6-4df8-9a24-36a36f91a90e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
civibus invideant, et
sacerdotes vel clerici sacerdotibus vel pontificibus
insidientur. Testante etiam veritatis voce: #Qui vos
tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8)
@#; et:
#Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est
illi ut suspendatur mola asinaria in collum ejus et
demergatur in profundum maris
(Matth. XVIII, 6)
@#;
et item: #Beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 6)
@#.
Ille procul dubio scandalizatus est
in Dominum, qui ejus scandalizat episcopum
vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inseruntur,
ne nimis prolixa efficiatur epistola. Monentes
quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros,
ut a talibus se subtrahant, et quae inlicite circa
praefixos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos
nobis inconsultis leserunt, nobis inconsultis plena
satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient,
si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram.
Nam si quid fortasse in eis aut contra eos emerserat,
nostrum fuerat expectandum examen, ut nostra,
ut semper huic sedi fuit concessum privilegium,
aut condempnarentur auctoritate, aut fulcirentur
auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra
debuerant jura pervadere absque apostolicae sedis
dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se
abstineant sacerdotes, qui noluerint ab apostolicae
petrae, super quam Christus, ut praedictum est,
universalem construxit aecclesiam, cui episcoporum
summa judicia atque majorum causas, sicut
paulo superius memoratum est, reservatae sunt,
soliditate atque sacerdotali honore secludi. Induciae
enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium,
vel eo amplius si necesse fuerit, concedendae
sunt; quoniam et laicis hoc permissum, nullus secularibus
imbutus disciplinis ignorat; quanto magis
sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur?
Habetur quoque in decretis Patrum sancitum,
non fore canonicum quemquam sacerdotem judicare
vel dampnare, antequam accusatores canonice
examinatos praesentes habeat locumque defendendi
accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda
crimina et caetera; nec extra propriam fiat provinciam
primo discussionis accusatio sine apostolica
praeceptione, cui in omnibus causis debetur reverentia
custodiri; quoniam et antiqua docet hoc
Patrum regula, in qua et imperialia pariter statuta
concinunt. « Criminum, inquiunt, discussio ibi
agitanda est, ubi crimen admissum est; nam aliubi
criminum reus prohibetur audiri, et alibi in canonibus
praecipitur, quaecunque negotia in suis locis
ubi orta sunt finienda, » et reliqua. Talia et his
similia, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate,
ut nihil in his diffiniatur, priusquam ei placere
cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet.
Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus
est semper expectanda censura. Neque enim proterve
aut stimulo suae cogitationis impulsus, ut saepe
actum agnovimus, detrahere aut accusare praesumat
quemquam sacerdotum; quia injuria eorum ad
Christum pertinet, cujus vice legatione pro populo
Christi sanguine redempto funguntur. Causas enim
eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio reservandas,
qui valet corpus occidere et animam
mittere in gehennam, qui dicit: #Mihi vindictam, et
ego retribuam (Rom. XII, 19)
@#; apud quem conscientia
nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi
etiam omnes sunt, quoniam per nos illis Christus
intonuit non esse ovium lupi insidias praevidere,
sed pastoris. Monet igitur beatus apostolus Paulus,
ne de his temere leviterque praesumatur judicium,
de quibus nemo potest verius vel melius judicare
quam Deus: #Tu autem,@# inquit, #quare judicas fratrem
tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus
ante tribunal Dei. Scriptum est enim: Vivo ego,
dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et
omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque
nostrum pro se rationem reddit Deo (Rom. XIV,
10-12)
@#. In hoc ergo non sibi quispiam temerarios
ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet,
aliud agat, unde unitas aecclesiae dissipetur.
Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione,
vel judicatione, aut dampnatione fratrum, maximeque
sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui
proprio ore Christi corpus conficiunt; quia ob hoc
venit ira Dei in filios prevaricatorum, qui Christum
in suis persecuntur membris. Nolite, fratres. nolite
effici participes eorum, nec communicetis peccatis
talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem
et redarguite talium coetus, qui extendere
moliuntur quasi | null | 529bbd14-ea2d-4343-a7e8-0dabe57515df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
arcum in fratres linguas suas.
Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur
contra fratrum persecutores. Confidimus autem
de vobis meliora et viciniora saluti; #quia neque mors
neque vita, neque angeli neque principatus, neque instantia
neque futura, neque fortitudo neque altitudo, neque
profundum neque creatura aliqua,@# Magistro gentium
docente, #poterit nos separare a caritate@# Domini nostri
Jesu Christi (Rom. VIII, 38, 39), quae maxime
in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus.
Nolite itaque omittere confidentiam vestram, quae
magnam habet remunerationem. Ecce enim judex
ante januam assistit, coronas hilariter promittens,
his qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis
succurrunt, atque in caritate conlaborant.
Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed
cadet; quia non sublevavit cadentem sed emarcuit.
Et post aliquanta: Temere enim judicat, si
quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate
condempnat, cum ei, ut paulo superius praelibatum
est, hoc specialiter privilegium reservatum sit. Item
post aliquanta: Ille procul dubio facit iniquitatem
in judicio, qui ea sibi vindicat quae ei vindicare
non licet, ideoque huic sedi concessa sunt, ut
nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui
non vult honore ecclesiastico indignus aut contemptus
judicari. Itaque oportet propulsare neglegentes,
sed ita, ut nocentes non roborentur; et bonos improbis
atque insidiatoribus fratrum resistere, ne,
torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneamur
obnoxii. Itaque qui potest obviare et perturbare
perversos et non facit, nihil est aliud quam favere
impietati. Nec enim caret scrupulo societatis
occultae, qui manifesto facinori desinit obviare; et
reliqua.
22.
Allatus est autem etiam tomus ab Lothariensi
regno per manus Ratbondi episcopi Noviomensis,
in quo haec continebantur:
Ex decretis sancti Clementis papae de accusatione
episcoporum: Accusandi vel testificandi licentia
denegetur, qui Christianae religionis et nominis
dignitatem et suae legis vel sui propositi normam
aut regulariter prohibita neglexerunt. Transgressores
enim legis suae sponte ejusque violatores apostatae
nominantur. Omnis enim apostata refutandus est, et
ante reversionem suam non in accusatione aut testimonio
suscipiendus.
Ex decretis Stephani papae: Nullus episcoporum
dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sese propria
qualibet occasione pulsus debet accusari, aut a quoquam
ei potest crimen objici, priusquam integerrime
restauretur, et omnia quae ei ablata quocumque sunt
ingenio legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi
et pristino statui regulariter reddatur.
Item ejusdem: Accusatores et accusationes
quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores
nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus
enim alienigena, aut accusator episcoporum fiat aut
judex. Unde et de Loth scriptum est: #Ingressus es
ut advena, numquid ut judices? (Gen. XIX, 9.)
@# Accusator
autem eorum nullus sit servus aut libertus,
nullaque suspecta aut infamis persona. Repellantur
etiam cohabitantes inimicis et omnes laici.
Ex decretis Sixti papae: Nemo pontificum aliquem
suis rebus expoliatum episcopum aut a sede
pulsum excommunicare aut judicare praesumat,
quia non est privilegium, quo expoliari possit jam
nudatus.
Ex decretis Julii papae: Si quis ab hodierna die
et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis
sententiam dampnare aut propria sede pellere praesumpserit,
sciat se inrecuperabiliter esse dampnatum
et proprio carere perpetim honore, eosque qui
absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel dampnati,
hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam
recipere communionem, et in propriis restitui
sedibus.
Item: Nocumenta episcoporum sunt prohibita,
ita ut qui talia temptaverint, aut eis nocere praesumpserint,
siquidem clerici fuerint, a proprio gradu
decidant; si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur.
Ex decretis Symachi papae: Ordinis dignitate et
communione privetur, qui vivo pontifice quolibet
modo episcopatum ejus convictus fuerit ambisse
vel temptasse, omnesque pariter hujus culpae reos
anathematis poena duximus plectendos.
Item: Nulli fas est vel velle vel posse transgredi
apostolicae sedis praecepta, nec ejus dispositionis
ministerium, quod omnium sequi oportet caritatem.
Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis
apostolicis voluerit contraire decretis; nec locum
deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a
sancto ministerio fiat; nec de ejus judicio quisquam
postea curam habeat, quoniam jam dampnatus a
sancta et apostolica aecclesia ejusque auctoritate et
propria inoboedientia, atque praesumptione a quoquam
esse non dubitatur, quia majoris excommunicationis
dejectione est exigendus, cui sanctae aecclesiae
commissa | null | 63bd21b3-5ae8-46c7-a012-d2f06064e79a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fuerit disciplina, quia non solum
praelatae sanctae aecclesiae jussionibus parere debuit,
sed etiam alios ne praeterirent insinuare; sitque
alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit
praeceptis obtemperare apostolicis.
Ex decretis Eusebii papae: Oves ergo quae pastori
suo commissae fuerunt, eum nec reprehendere nisi
a recta fide exorbitaverit debent, nec ullatenus accusare
possunt; quia facta pastorum ovis gladio
ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda
videantur. Ideo ista dicimus, quia his scriptis vestris
repperimus quosdam episcopos vestris in partibus
a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex
suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco
quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam vero
a propria sede pulsos; quos scias nec ad synodum
provincialem, nec ad generalem posse vocare,
nec in aliquibus judicare, antequam cuncta quae
eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur.
Item ex ejusdem: Errorem vestrum corrigite,
fratres, et ab omni erroris macula vos custodite,
ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei
nolite persequi; episcopos nolite infamare, neque
accusare, quia Deus eos suo judicio voluit reservari.
Ex decretis Adriani papae: Homicidae, malefici,
fures, sacrilegi, raptores, venifici, adulteri, et qui
raptum fecerit vel falsum testimonium dixerit, seu
qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus
ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui crimen intendit, agnoscendum est si
ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est,
et admitti non debet rei adversus quemcumque professio.
Ex decretis Fabiani papae: Similiter statutum est,
et nos eadem statuta firmantes statuimus, ut si
aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator
fuerit, eosque criminari temptaverit, aut
conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium
submotus a clero, curiae tradatur; cui diebus
vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis
spe permaneat; nec ullus umquam praesumat
accusator simul esse et judex.
Ex decretis Marcelli papae: Si qui episcoporum
expulsi fuerint aut expoliati suis rebus, primo omnia
legaliter reddi quae eis ab inimicis aut a persecutoribus
ablata sunt, et sedes proprias cum omnibus
ad se pertinentibus regulariter congregatis restitui,
et postea tempore congruo vocari an sinodum
regulariter congregatam censemus; nec liceat ei,
priusquam haec fiant, de se juxta statuta praedictorum
respondere, aut de suis impetitionibus, si se
viderit praegravari, reddere rationem. Sed his rite
peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum
juste videtur, suis respondeat accusatoribus. Et si
ei necesse fuerit, inducias accipiat non modicas, ut
explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliqua
delusus fraude, nocenter ruat.
Ex decretis Anacleti papae: Accusatores, inquit,
et testes esse non possunt, qui ante hesternum
diem aud nudius tertius inimici fuerunt, ne
irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint. Inoffensus
igitur accusatorum et testium affectus quaerendus
est et non suspectus.
Ex decretis Damasi papae: Qui accusare alium
elegerit, praesens per se et non per alium accuset;
neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos
accusatores praesentes habeat, locumque defendendi
accipiat ad abluenda crimina.
Silverius autem papa de fraudulenta sui comprehensione
quaerimoniam faciens, inter caetera dixit:
Qui talia contra me egerunt, anathematizavi ei una
cum episcopis apostolica et synodali auctoritate
statui, nullum umquam episcoporum ita decipi,
hujusmodi vero praesumptorem anathema maranatha
fieri in conspectu Dei et sanctorum angelorum.
23.
In his omnibus qui defensioni Arnulfi
studebant, quattuor quaedam principaliter ingerebant
:
primum ut suae sedi restitueretur, neque
enim spoliatum respondere debere; deinde legitimas
vocationes, et ut Romano pontifici causa significaretur;
tum accusatum, accusatores, testes, ac judices,
in magna synodo discernendos; neque sibi
aliter ex ratione canonum posse videri causam constare.
Quibus omnibus diligenter consideratis, ab altera
parte respondebatur, juxta hunc ordinem decretorum
omnia pene consummata esse. « Nam ut ab ultimis,
inquint, repetamus, accusator ejus ad hanc causam
satis idoneus est; quippe nec ante inimicos, nec
ad accusandum metu aut praemio adductus, sed tantum
zelo religionis permotus, et qui, si cum non cognovisset,
eo quo utitur presbiteratu dignus haberi
posset. Vocationes autem ejus ad synodum per
epistolas canonicas et per apocrisiarios non solum
sex mensium, sed etiam anni spacia transcendunt. »
Addebant praeterea sedi suae minime posse restitui,
eo quod etiam | null | 3e88944c-52ba-4a07-9b07-dd41ddaf0ed7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
restitutus, vocem loquendi non haberet.
Sic enim contineri in Africano concilio, titulo
12: « Si clerici intra annum causam suam
purgare contempserint, nulla eorum vox postea
penitus audiatur. » Et quia captio ejus invidiosa
putabatur, neque inusitatum neque alienum a sacris
legibus idem repperiebatur. In historia quippe Remensium
pontificum scriptum constabat, Hildemannum
Belvacensem episcopum, detentum in
monasterio sancti Vedasti, synodum expectasse, eo
quod apud imperatorem Ludovicum insimularetur
ad Lotharium caesarem profugere voluisse; Ebonem
quoque Remorum archiepiscopum idem molientem,
per Rothadum Suessonicum, et Erchenradum
Parisiorum episcopum, in Vuldensi monasterio pro
similibus similia sustinuisse (FLOD. H. R. II, 20).
Justum ergo videri, ut qui de regiae majestatis crimine
impetitus vocationi episcoporum non paruerit,
judiciaria potestate conventus sit, idque firmari
ex Africano concilio titulo 38:
24.
Cresconius Villaregiensis episcopus, plebe sua
derelicta, Tuburniensem invasit aecclesiam, et usque
hodie, commonitus secundum quod statutum fuerat,
relinquere eandem quam invaserat plebem, contempsit
adversus statuta quae pronunciata fuerant.
Confirmata quidem audivimus, sed petimus, secundum
quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam,
quo necessitate ipsa cogente liberum nobis sit,
rectorem provintiae secundum statuta gloriosissimorum
principum adversus illum adire, ut qui miti
ammonitioni sanctitatis vestrae adquiescere noluit
et emendare inlicitum, auctoritate judiciaria
protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata
forma disciplinae, non existimabitur appetitus,
si vestra caritate modeste conventus, recedere
detrectaverit, cum fuerit suo contemptu et contumatia
faciente, etiam auctoritate judiciaria conventus.
#Item ex eodem concilio, titulo@# 43: Sunt plerique
conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt,
ut dictum est, earum scalpentes aures ad seducendum
vitiosae vitae homines; vel certe inflati et ab
hoc consortio separati, qui putant propriae plebi
incubandum, et nonnumquam conventi ad concilium
venire detrectant, sua forte ne prodantur
gitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non
tantum dioceses non esse servandas, verum etiam
et de propria ecclesia quae illis male faverit, omnimodo
adnitendum, ut etiam auctoritate publica
rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris
removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus
ac toto concilio inhaeserit, non solum sua
jure integro, sed et dioceses possideat; at vero qui
sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione
contempta, non tantum dioceses amittant,
sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate
ut rebelles.
25.
Ad Romanum autem pontificem causam perlatam
fuisse dicebant exemplaribus in hunc modum
prolatis: « Beatissimo papae JOHANNI, HUGO gratia
Dei Francorum rex. Novis atque inusitatis rebus
permoti, summo studio summaque cura vestra
consilia expetenda decrevimus, quippe cum sciamus
vos omne tempus in humanis ac divinis studiis
exegisse. Considerate ergo quae facta sunt, et facienda
praescribite, ut et sacris legibus suus honor
reddatur, et regalis potestas non annulletur. Arnulfus,
regis Lotharii ut dicunt filius, post graves inimicitias
ac scelera quae in nos regnumque nostrum
exercuit, loco parentis adoptatus est a nobis, ac metropoli
Remorum gratis donatus, jusjurandum praebuit,
quod contra praeterita et futura valeret sacramenta.
Libellum fidelitatis sub nomine cyrographi
conscripsit, recitavit, corroboravit, corroborarique
fecit. Milites ac omnes cives jurare coegit, ut in
nostra persisterent fide, si ipse aliquando in potestatem
hostium deveniret. Contra haec omnia, ut
certissimi testes sunt, ipse portas hostibus patefecit;
clerum ac populum suae fidei creditum captivitati
et praedae distribuit. Sed esto, eum esse addictum
alienae potestati, ut ipse videri vult; cur cives ac
milites pejerare cogit? Cur arma contra nos comparat?
Cur urbem ac castra contra nos munit? Si
captus est, cur non patitur liberari? Si vi hostium
oppressus, quare non vult sibi subveniri? et si liberatus
est, cur ad nos non redit? Vocatur ad palatium,
et venire contempnit. Invitatur ab archiepiscopis
et coepiscopis, nihil se eis debere respondet.
Ergo qui vices apostolorum tenetis, statuite
quid de altero Juda fieri debeat, ne nomen Dei per
nos blasfemetur, et ne forte justo dolore permoti,
ac vestra faciturnitate, urbis excidium totiusque
provinciae moliamur incendium; nec judici
Deo excusationem praetendetis, si nobis quaerentibus
atque ignorantibus formam judicii dare nolueritis.
26.
Item episcoporum epistola ad eundem:
« Domino et reverentissimo papae Johanni | null | 873abd38-f668-4ca9-b6f7-6844e1af3f9b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
episcopi Remorum dioceseos. Non sumus nescii,
beatissime Pater, jam dudum oportuisse nos expetere
consulta sanctae Romanae aecclesiae, pro ruina atque
occasu sacerdotalis ordinis. Sed multitudine tyrannorum
pressi, longitudine terrarum semoti, desideria
nostra hactenus implere nequivimus. Nunc itaque
vestro examini non sine magno dolore perferimus
novum atque inusitatum crimen, Arnulfi Remorum
archiepiscopi, qui, famosus apostata factus, locum
Judae traditoris olim in ecclesia tenet; qui filius
quondam aecclesiae Laudunensis, cum episcopum
suum dolo et fraude ceperit, ecclesiam ejus pervaserit,
ad cumulum suae dampnationis, Remensem,
sibi creditam, cum clero et populo captivavit, nec
movet eum nostra vocatio, vel potius saluberrima
exhortatio, non archiepiscoporum conprovincialium
multotiens repetita ammonitio, non canonice
facta coram Deo et angelis ejus professio, non cirographi
in conspectu aecclesiae recitata descriptio, non
numerosa sacramenta, miris excogitata consiliis.
Stant suo vitio quam plures aecclesiae pastoribus
viduatae; pereunt innumerabiles populi sine sacerdotali
benedictione et confirmatione; ipse factione
tyrannica, divina humanaque jura contempnens,
tyrannidem exercet. Regibus nostris, a quibus tantam
gloriam gratis consecutus est, interitum meditatur.
Ergo tandem ad monstra perditissimi hominis
expergefacti, ivimus in sententiam Domini dicentis: #Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum
inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris
fratrem tuum; si autem non te audierit, adhibe tecum
adhuc unum vel duos, ut in ore testium
duorum
vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit
eos, dic aecclesiae. Si autem et aecclesiam non audierit,
sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17)
@#.
Adesto, Pater, ruenti ecclesiae, et sententiam ex
sacris canonibus promulgatam, vel potius ab ipsa
Veritate prolatam, profer in reum. Sentiamus in
vobis alterum Petrum defensorem et corroboratorem
Christianae fidei; ferat sancta Romana aecclesia sententiam
dampnationis in reum, quem universalis
dampnat aecclesia. Suffragetur nobis vestra auctoritas,
et in hujus apostatae dejectione, et in ejus qui
domui Dei praeesse possit archiepiscopi nova ordinatione,
simulque invocatis episcopis nostris fratribus
necessaria promotione, ut sciamus et intelligamus
cur inter caeteros apostolatum vestrum praeferre debeamus. »
27.
His epistolis in media synodo recitatis, missionis
earum tempus et relata legatio ab defensoribus
Arnulfi perquirebatur. Et de primo quidem mensis
undecimus repperiebatur; de altero autem nihil
memoria dignum, sed legatos tantum scripta Romano
pontifici porrexisse, primoque se blande acceptos
esse, postea vero quam Heriberti comitis legati,
equum corpore praestantem niveo colore insignem,
cum aliis muneribus pontifici obtulerunt, se per triduum
ante januas palatii defatigatos, nec admissos,
infecto negotio redisse. Astipulabantur etiam huic
rationi Brunonis episcopi praesentes clerici, qui se
pro ejus captione Romanum pontificem adisse
dicebant; a quo maledicta in reos cum ex auctoritate
apostolica expeterent, ejus ministri summam solidorum
decem dari censebant. Quibus derisis, eo
quod si pecunia redimi posset, nec mille talenta
moras inferrent, hoc tandem in responsis ab ipso
pontifice acceperunt, ut is pro quo captus esset,
bene illi prospiceret. Non ergo sedem apostolicam
huic judicio praejudicare. Bene quoque Africanos
episcopos super hoc Romanorum tipo permotos
fuisse, qui super hac re synodo 217 episcoporum
tempore Zosimi papae inchoata et per tempora
Bonefacii distenta, tandemque sub Caelestino consummata,
quid de Romani episcopi potestate sentiri
vellent, in aeternis monimentis statuerunt. Quod concilium
quoniam insigne est et beati Augustini praesentia
illustratum, et artificiosis consultationibus
expolitum, vimque multiplicis argumenti huic synodo
praebuit, ad plenum his gestis adnectere utile judicavimus.
28.
Multa super his Pater Arnulfus publice locutus
est, multa cum sibi tantum assidentibus contulit;
quae ne forte minus suavitatis habeant ita sparsim
posita ut sunt ab eo prolata, ea in unum colligere
maluimus, ut continuata oratio plus utilitatis studioso
lectori conferat. « Nos quidem, inquit, reverentissimi
Patres, Romanam aecclesiam propter
beati Petri memoriam semper honorandam decernimus,
nec decretis Romanorum Pontificum obviare
contendimus; salva tamen auctoritate Niceni concilii,
quod eadem Romana ecclesia semper venerata
est. Statuta etiam sacrorum canonum diversis
locis, diversis temporibus, sed eodem Dei spiritu
conditorum, in aeternum valere praecipimus, ab
omnibus servanda censemus. Duo autem sunt quae
magnopere a nobis praevideri debent, id est si
Romani pontificis silentium aut nova constitutio
promulgatis legibus canonum | null | 0561f7a1-cd4f-4cff-94d8-6df273f4b0f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vel decretis priorum
praejudicare potest. Si enim silentium praejudicat,
omnes leges, omnia priorum decreta, eo silente,
silere necesse est. Si autem nova constitutio, quid
prosunt leges conditae, cum ad unius arbitrium omnia
dirigantur? Videtis quia, his duabus causis admissis,
ecclesiarum Dei status periclitatur, et dum legibus
leges quaerimus, nullas omnino leges habemus. Quid
ergo? Num privilegio Romani pontificis derogabimus?
Minime; sed si Romanus episcopus is est
quem scientia et vitae meritum commendet, nec
silentium nec nova constitutio metuenda sunt. Quod
si vel ignorantia, vel metu, vel cupiditate abalienatur,
vel conditio invidiam facit, quod fere sub haec
tempora vidimus, Romae tirannide praevalente, tunc
multo minus idem silentium et nova constitutio
formidanda sunt. Non enim is qui quolibet modo
contra leges est, legibus praejudicare potest. Sed, o
lugenda Roma! quae nostris majoribus clara Patrum
lumina protulisti, nostris temporibus monstrosas
tenebras futuro saeculo famosas offudisti! Olim accepimus
claros Leones, magnos Gregorios. Quid dicam
de Gelasio et Innocentio, qui omnem mundanam
phylosophyam sua sapientia et eloquentia superant?
Longa series eorum est, qui sua doctrina
mundum repleverunt. Eorum itaque dispositioni,
qui vitae merito et scientia cunctos mortales anteirent,
recte universalis aecclesia credita est; quamvis
et in hac ipsa felicitate hoc privilegium tibi ab Africanis
episcopis contradictum sit, has credo quas
patimur miserias, magis quam tipum dominationis
formidantibus. Nam quid sub haec tempora non vidimus!
Vidimus Johannem, cognomento Octavianum,
in volutabro libidinum versatum, etiam contra eum
Ottonem, quem augustum creaverat, conjurasse;
quo fugato, Leo neophytus in pontificem creatur.
Sed Ottone caesare Roma discedente, Octavianus
Romam redit, Leonem fugat, Johannem diaconem
naso, dextris digitis, ac lingua mutilat, multaque
cede primorum in urbe debacchatus, in brevi moritur.
Cui Benedictum diaconem cognomento Gramaticum
Romani substituunt; eum quoque Leo neophytus
cum suo caesare non longe post aggreditur,
obsidet, capit, deponit, perpetuoque exilio in Germaniam
dirigit. Succedit Ottoni caesari caesar Otto,
nostra aetate cunctos principes armis, consilio, ac
scientia superans. Succedit Romae in pontificatu
horrendum monstrum Bonefacius, cunctos
mortales nequitia superans, etiam prioris pontificis
sanguine cruentus; sed hic etiam fugatus atque in
magna synodo dampnatus, post obitum divi Ottonis
Romam redit, insignem virum apostolicum Petrum,
Papiensis ecclesiae prius antistitem, data sacramentorum
fide, ab arce Urbis dejicit, deponit, squalore
carceris affectum perimit. Num talibus monstris
hominum ignominia plenis, scientia divinarum et
humanarum rerum vacuis, innumeros sacerdotes
Dei per orbem terrarum, scientia et vitae merito
conspicuos, subjici decretum est? Quid est hoc,
reverentissimi Patres? vel quonam vitio fieri credendum
est, ut caput ecclesiarum Dei, quod in
sublime erectum, gloria et honore coronatum est,
ita in infima dejectum, ignominia et dedecore deturpatum
sit? Nostrum, nostrum est hoc peccatum,
nostra impietas, qui quaerimus quae nostra sunt, non
quae Jesu Christi. Si enim in quovis ad episcopatum
electo, morum gravitas, vitae meritum, divinarum ac
humanarum rerum scientia subtiliter investigantur,
quid in eo qui omnium episcoporum magister videri
appetit, investigandum non est? Cur ergo in summa
sede sic infimus constituitur, ut etiam in clero nullum
habere locum dignus inveniatur? Quid hunc,
reverendi Patres, in sublimi solio residentem
veste purpurea et aurea radiantem, quid hunc,
inquam, esse censetis? Nimirum si caritate destituitur
solaque scientia inflatur et extollitur, Antichristus
est in templo Dei sedens, et se ostendens tamquam
sit Deus. Si autem nec karitate fundatur, nec
scientia erigitur, in templo Dei tamquam statua,
tamquam idolum est, a quo responsa petere,
marmora consulere est! Quo ergo consultum ibimus?
Evangelium docet quendam in ficulnea ter fructum
quaesisse, et quia non reppererit, succidere voluisse,
sed ammonitum expectasse. Expectemus ergo
primates nostros quoad possumus, atque interim
divini verbi pabula, ubinam repperiri valeant, investigemus.
Certe in Belgica et Germania quae vicinae
nobis sunt, summos sacerdotes Dei religione
admodum praestantes inveniri, in hoc sacro conventu
testes quidam sunt; proinde si regum dissidentium
animositas non prohiberet, inde magis episcoporum
judicium petendum fore videretur, quam ab
ea urbe, quae nunc emptoribus venalis exposita, ad
nummorum quantitatem | null | af213c53-b14a-4be5-bf05-fa877d7bae0c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
judicia trutinat. Quod si
quispiam dixerit, secundum Gelasium, Romanam
aecclesiam de tota aecclesia judicare, ipsam ad nullius
commeare judicium, nec de ejus umquam judicio
judicari, is, inquam, qui hoc dixerit, eum nobis in
ecclesia Romana constituat, de cujus judicio
judicari non possit; quamquam hoc ipsum Africani
episcopi impossibile judicant. #Nisi forte, inquiunt,
quisquam est qui credat, unicuilibet posse Dominum
nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus
congregatis in concilium sacerdotibus
denegare.@# Sed cum hoc tempore Romae nullus pene
sit, ut fama est, qui litteras didicerit, sine quibus,
ut scriptum est, vix hostiarius efficitur, qua fronte
aliquis eorum docere audebit quod minime didicit?
Ad comparationem quippe Romani pontificis,
in-aliis sacerdotibus ignorantia utcumque tolerabilis
est; in Romano autem, cui de fide, vita,
moribus, disciplina sacerdotum deque universali aecclesia
catholica judicandum est, intolerabilis videri
potest. Is enim est, ut quibusdam placet, qui secundum
Ezechielem prophetam moratur in gazophilatio,
quod respicit viam meridianam, et excubat in
custodiis templi. Cur autem loco prior, scientia inferior,
non aequo animo ferat judicium loco inferioris,
scientia prioris? Certe ipse apostolorum princeps
non abnuit judicium, quamvis loco minoris,
Pauli, scientia prioris, in facie sibi resistentis;
quoniam non sana videbatur doctrina magistri. Et
Gregorius papa cum dicat: #Si qua culpa in episcopis
invenitur, nescio quis apostolicae sedi subjectus
non sit;@# subinfert: #Cum vero culpa non exigit,
omnes secundum rationem humilitatis pares sunt.@#
Involutus ergo criminibus, sentiat praeesse sibi Romanum
pontificem, et qui nullis atrocioribus factis
praegravatur, intelligat parem, dignam se ac Romano
pontifice in quolibet negotio laturus sententiam.
Sed esto; ponamus nunc Romae esse Damasum;
quid contra ejus decretum actum est? Nempe si
bene recordor, primum capitulum fuit, quod episcoporum
et summorum negotiorum ecclesiasticorum
causae semper ad sedem apostolicam sint referendae.
Utique relatae sunt non solum ab episcopis, sed
etiam a principe nostro serenissimo: liberaque potestas
apostolicae sedi data est, et vera investigandi,
et cognoscendi, et dijudicandi, per temporum intervalla
nimis prolixa; nec prius ad causam accessimus,
quam desperatione judicii ejus protraheremur.
Consultus est ergo Romanus episcopus ut oportuit,
et de hujus Arnulfi depositione, et de ejus qui domui
digne praeesse possit substitutione. Sed cur nihil
responderit, quorum interest ipsi viderint; nos autem
Sardicense concilium, quod privilegio Romanae
ecclesiae plurimum favet, ita ad hanc causam inflectimus,
ut quod de solo episcopo in qualibet provincia
relicto dicit, ad Romanum episcopum affectum
esse credamus. Sic enim habetur, titulo 6: #Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia,
in qua fuerint plurimi episcopi, unum forte remanere
episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare
episcopum, et populi convenerint episcopos vicinae
provinciae, debere illum prius conveniri episcopum qui
in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi
petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi
veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si
conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque
responderit, tunc satisfaciendum esse populis, ut
veniant ex vicinis provinciis et ordinent episcopum.@#
Juxta hujus sententiae tenorem, ad petitionem populorum
ab episcopis et principe conventus est, ut
sua auctoritate Arnulfus deponeretur, et alter substitueretur.
Quia ergo conventus litteris tacuit, et
dissimulavit, et nihil respondit, nunc satisfaciendum
esse populis censeo, ut episcopi qui ex vicinis provinciis
convenerunt, et hunc Arnulfum, si depositione
dignus est, deponant, et si forte qui domni Dei
praeesse possit repertus est, episcopum constituant.
Et quoniam Damasus episcoporum summa negotia
metropolitanis discutere concedit, definitionem eorum
suae potestati attribuit; Damaso quidem non
resistimus, sed scriptum beati Gregorii in medium
proferimus: #Lator, inquit, praesentium Nemesion ad
nos veniens, indicavit Paulum Deaclinae civitatis
episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum,
a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione,
ita, quod sine dolore dicere non possumus,
claruisse, atque insuper postquam convictus est, etiam
libellum eum, in quo ea de quibus accusatus fuerat,
vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re illo deposito,
episcopali sententia, ejus loco cum fraternitatis
vestrae consensu esse episcopum | null | 6fef88d7-db4a-4b73-b29a-423873ab70de | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ordinatum.@#
« Ecce hic Paulus episcopus ignorante Gregorio
deponitur, alter in loco ejus substituitur; causa cum
suis effectis per latorem apicum Gregorio significatur.
Non in depositores Gregorius ulciscitur, sed in depositum
ulterius saevit; ait enim post aliquanta: #Qui si forte, quod non credimus, post depositionem
suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu
loqui, atque rursus ad hoc qualibet aspirare
praesumptione temptaverit, fraternitatis vestrae se
contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat,
atque Dominici corporis et sanguinis communione
privatum, in monasterio eum usque ad diem obitus
sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum;
quatinus perpetrati sceleris maculas dignis discat
fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae
nequiter augere desiderat.@#
Quomodo nunc decretum
Eusebii papae servatum est? Etenim paulo ante in
tomo decretali lectum est: #Oves ergo quae pastori suo
commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta
fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt;@#
quia facta pastorum ovis gladio ferienda
non sunt, quamquam recte reprehendenda videantur.
Certe hic Paulus a suis ovibus, id est a suis clericis,
reprehensus et accusatus est, non de fide sed de
corporali crimine. In hac itaque decretorum vel
canonum varietate hoc observandum est, ut causarum
eventus finem accipiant juxta aequitatem,
nullis animorum perturbationibus improvide admixtis.
Et quoniam summi negotii discussionem et
definitionem a metropolitano primae Justinianae factam
fuisse cognovimus, doceamus etiam nunc, quod
episcopis etiam suorum metropolitanorum summa
negotia discutere liceat. Scribit item Gregorius universis
episcopis concilii Vizachii: #Sicut,@# inquit, #laudabile discretumque est, reverentiam et honorem
debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei
timoris est, si qua in eos correctionis indigent, nulla
dissimulatione postponere; ne totum, quod absit,
corpus incipiat morbus invadere, si langor
non
fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis
quaedam ad nos de fratre nostro Clementio,
primate vestro, perlata sunt, quae cor nostrum non
modico merore transfigerent; sed prementibus diversis
tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus,
ea nobis non fuit spatium requirendi. Et quoniam ita
sunt gravia, ut transire indiscussa nullo modo debeant,
fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum
omni sollicitudine ac vivacitate, veritatis indagare
substantiam multis modis debeatur; et ut audita sunt,
ultione canonica resecentur, aut falsa, et fratrisnostri
innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione
non jaceat. Unde ne quis desidiae tepor in
requisitione sit, ammonemus ut non cujusdam
personae sit gratia, non favor, non blandimenta, vel
quodlibet aliud, quemquam vestrum vel ab his quae
nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis
excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos
veritatem propter Deum accingite. Nam si quis in hoc
aut piger esse, aut neglegentem se praesumpserit exhibere,
dictis criminibus apud omnipotentem Dominum
se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas
subtiliter nefandi causas facinoris non movetur.@# Et
hic profecto intelligimus, nullam personam peccantem
esse, quae judicio universalis aecclesiae non subjaceat.
Omnis enim criminaliter peccans, velut, ita dicam,
alteratus, et quasi legibus capite minor censetur.
Accusatur apud beatum Gregorium Lucillus
Militae civitatis episcopus, et ex epistolis
coepiscoporum illata crimina vera esse cognoscit. #Et
ideo,@# inquit, #quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione
differri, fraternitas vestra tres vel quattuor de fratribus
ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, ut ipsis
quoque praesentibus, praedicta ac satisfacta veritate,
praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujus
sceleris contagium maculavit, studeat sine ambiguitate
deponere.@# Progreditur ultra, et in conscios
criminum dignam Romano pontifice sententiam jaculatur: #Quia vero, inquit, presbiteri vel diaconi quidam
proditae iniquitatis fuisse conscii ac participes
memorantur, sanctitas vestra subtili indagatione discutiat;
et si ita reppererit, ab honoris sui et ipsos similiter
gradu dejiciat, et in monasteriis, ubi digne valeant
agere poenitentiam, deputentur.@#
Non adhuc satis est,
quia scit dictum Iezechieli prophetae: #Fili hominis,
perfode parietem (Ezech. XII.)
@# -- « Sed quia,
inquit, per hos multi hujus labe peccati perhibentur
esse conlapsi, cunctos qui rei esse claruerint,
Dominici corporis ac sanguinis participatione privare
vos convenit. » Ecce hic Gregorius non nutrit vitia,
sed amputat. Quid est enim aliud de manifestis
peccatis tacere, quam scelera nutrire? Sed esto | null | 447454fb-fc44-4564-9d7f-7535a9f6cd7d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
;
taceamus de his in quibus nemo se ledi conqueritur;
quid acturi erimus, si armati duces genialis lecti
nocturna furta deprehenderint? Si irati reges quemlibet
nostrum majestatis reum convicerint? Quid,
inquam, acturi erimus, si quodam colludio longis
ambagibus, proplexis cavillationibus se deludi senserint?
Num eos judicii formam Romae pecunia redempturos
putatis, reumque sibi defuturum, quin
auri et argenti montes Romanis offerat, si se redini
pecunia speret? At si remota ab usu et consuetudine
et spatio terrarum esse putatis quae proponimus,
sint vobis exempla e vicino petita. Egidius
certe, Remorum archiepiscopus, quia Hilperici
regis amicitia usus fuisse convictus est ad Childeberti
regis sui infidelitatem, in urbe Mettensi a Galliarum
episcopis depositus, apud Argentoratum,
quae nunc Strateburgis dicitur, perpetuo exilio dampnatus
est; cui mox Romulfus, Lupi ducis filius, jam
presbiter substituitur; nec magnus Gregorius, privilegii
Romanae aecclesiae acerrimus defensor, quicquam
pro his aut contra haec dixisse repperitur.
Ebo etiam, ejusdem Remensis aecclesiae metropolitanus,
ob crimen regiae majestatis apud Theodonisvillam
a Galliarum episcopis deponitur, longeque
post a Nicolao papa requisita et cognita ejus
depositio est, ac deinde a Sergio corroborata. Quid
ergo? Num Damasi decreta dampnabimus? Minime.
Sed in causis latentibus et in quibus ob magnitudinem
sui justa provocatio fit, ad universale concilium
vel ad Damasum recurremus, si tamen eum Romae
commorari audierimus; quamvis etiam ad Damasum
provocatio Africanis inhibeatur conciliis, ut
superius dictum et adhuc dicendum est. At in causis
evidentibus et in quibus ad Romanum episcopum
nulla provocatio fit, provincialibus vel conprovincialibus
utemur conciliis. Quod etiam Antiocena
sinodus velle videtur capitulo 14º: #Si quis,@# inquit, #episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio
episcoporum fuerit
accusatus, contingat autem de
ipsis episcopis provintiae qui convenerunt, diversas
habere sententias, et alios quidem innocentem eum
pronuntiare, alios reum: propter hujusmodi itaque
controversiam amputandam, placuit sanctae synodo
metropolitanum episcopum alterius vicinae provinciae
advocari et aliquantos cum eo episcopos alios; qui
pariter residentes, quaecumque fuerint, dirimant quaestionem,
propter hoc, ut firmum sit judicium, quod
ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum.@#
Quamvis et hoc concilium quod de privata coepiscopi
nostri causa agitur, universale videri debeat, utpote
plurium provinciarum judicia continens. Et ne forte
ad placitum loqui videamur veterumque sententias
male interpretari, audite quid hinc sentiat Hincmarus
Remorum archiepiscopus, et in lege Dei eruditissimus.
Scribens enim ad Nicolaum papam ita inquit: #Absit a nobis, ut privilegium primae et summae
sedis sanctae Romanae aecclesiae pontificis pro sic
parvipendamus, ut controversias et jurgia tam
superioris quam etiam inferioris ordinis, quae Niceni
et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii
atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta
in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt
terminari, ad vestram summam auctoritatem
fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa
nota fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis
non habeamus judicia, et ob id in provinciali vel in
comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum
oraculum, id est ad apostolicam sedem, nobis inde
est recurrendum.@# De provocationibus autem idem
Hincmarus aeque nobiscum sentit, quod a suspectis
judicibus et minoris auctoritatis, ad majoris auctoritatis
judices legitima provocatio sit; ab electis vero
et ubi reus causa decidit, nullam omnino fieri posse,
de quo et in Africano concilio ita legitur: UT
AB ELECTIS JUDICIBUS PROVOCARE NON LICEAT. #Si autem
fuerit provocatum, eligat, qui provocaverit, judices, et
cum eo ille contra quem provocaverit, et ab ipsis deinceps
nulli liceat provocare.@# Item in eisdem conciliis
de eadem re. cap. 22: #Quod si clerici ab episcopis provocandum
putaverint, non provocent nisi ad Africana
concilia, vel ad primates suarum provinciarum, sicut
et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina
autem qui putaverint appellandum, a nullo in terra
Africa in communione suscipiantur.@# Nimirum per
transmarina Romanam ecclesiam volentes intellegi,
causam ubi orta est debere determinari, Africani
episcopi confirmaverunt. Videat autem qui potest,
quod non sine quodam scrupulo paulo ante lectum
est: #Ut nostis,@# inquit Damasus, #sinodum sine ejus@# --id
est romanae sedis-- #auctoritate fieri non est
catholicum.@# Quid ergo, si barbarorum gladiis circumsaevientibus,
licentia commeandi Romam intercludatur?
vel si Roma barbaro | null | 18393439-d48e-44ab-a0e4-004ba8e7d7e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cuilibet serviens,
motu libidinis ejus in aliquod regnum efferatur?
num interim aut nulla concilia erunt, aut orbis
terrarum episcopi ad suorum regum dampua vel interitus
ab hostibus disponendarum rerum consilia et
concilia exspectabunt? Et certe Nicenus canon, qui,
ipsa Romana ecclesia teste, omnia concilia, omnia
decreta eminentia sui exuperat, bis in anno concilia
debere fieri dicit, nihilque inde ad Romani episcopi
auctoritatem spectare praescribit. Sed insuper ejus
privilegio, sicut Africana synodus interpretatur,
multum derogat. Et de privatis quidem causis in
provinciali synodo, de communibus autem in generali
concilio, eadem Africana synodus judicandum
praescribit capitulo nono concilii Milevitani. At nos,
controversiarum lite depulsa, Romanam quidem
aecclesiam ob memoriam apostolorum principis, ita
ut a majoribus nostris accepimus, quoad possumus,
amplius quam Afri colamus; et seu se digna seu
indigna prolatura sit, si status regnorum patitur, ab
ea responsa petamus; sicut etiam pro causa Arnulfi
factum esse constat. Si in expetendis vel vitandis
justam vel injustam judicii promulgaverit formam,
in altero pax ecclesiarum et unitas conservabitur,
in altero vocem Apostoli audiemus dicentis: #Quicumque
vobis annuntiaverit praeter quod accepistis,
anathema sit, licet angelum de coelo esse se fingat! (Gal. I, 8, 9.)
@#
Porro si tacebit ut nunc, consultae leges
voce conditorum loquentur. Sed o infelicia
tempora, quibus patrocinio tantae frustramur aecclesiae!
Ad quam deinceps urbium confugiemus, cum
omnium gentium dominam humanis ac divinis destitutam
subsidiis videamus? Ut enim planius dicamus
palamque fateamur, post imperii occasum haec urbs
Alexandrinam aecclesiam perdidit, Antiocenam amisit,
et ut de Africa taceamus atque Asia, ipsa jam
Europa discedit. Nam Constantinopolitana ecclesia
se subduxit, interiora Hispaniae ejusjudicia nesciunt.
Fit ergo discessio, secundum Apostolum, non solummodo
gentium, sed etiam ecclesiarum (II Thess.
II, 3). Quoniam cujus ministri Gallias occupaverunt,
nosque totis viribus praemunt, Antichristus instare
videtur, et ut idem Apostolus ait: #Jam misterium
iniquitatis operatur, tantum, ut qui nunc tenet, teneat
donec de medio fiat, ut ille perditionis filius reveletur,
homo peccati, qui adversatur et extollitur supra Dei
nomen Deique culturam (II Thess. II, 7, 8)
@#. Quod
jam in aperto fit, et Romana potentia conquassata,
religione profligata, nomen Dei frequentibus perjuriis
impune humilietur; ipsius divinae religionis
cultus, etiam a summis sacerdotibus contempnatur.
Ipsa insuper Roma jam pene sola a se ipsa discedit,
dum neque sibi, neque aliis consulit. Proinde
si placet caritati vestrae quia Pelagium patriarcham
a duodecim episcopis auditum esse scimus, ut beatus
Augustinus in libro quodam contra eundem
Pelagium scribit; quoniamque Romana aecclesia
a nobis consulta, nullam judicii formam promulgavit;
ex sacris legibus capitula proferantur, et a quot
episcopis episcopus in crimine detentus audiri debeat,
et qui causae suae dicendae adesse noluerint, quam
sententiam excipiat. » Itaque, jubente sinodo, hae
sententiae recitatae sunt:
29.
#Ex concilio Cartaginis titulo@# 10: Felix
episcopus dixit: « Suggero, secundum statuta veterum
conciliorum, ut si quis episcopus, quod non
optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei
nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne
in crimine remaneat, a duodecim episcopis, et presbiter
a sex episcopis cum proprio suo episcopo
audiatur, et diaconus a tribus. »
#Ex concilio Cartaginis, capitulo@# 7: Aurelius episcopus
dixit: « Quisquis episcoporum accusatur, ad
primatum provinciae ipsius causam deferat
accusator; nec a communione suspendatur cui
crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam
electorum judicum, die statuta, litteris evocatus
minime occurrerit; hoc est infra spacium mensis
ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit.
Quod si aliquis veras necessitatis causas probaverit,
quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit,
causae suae dicendae inter alterum mensem integram
habeat facultatem; verum tandiu post mensem
secundum non communicet, donec purgetur. Si
autem ad concilium universale anniversarium occurrere
noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse
in se dampnationis sententiam dixisse judicetur;
tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia
vel parochia communicet. » #De contemptu judicii ex epistola papae Bonefacii:@#
Probat vera esse
illa quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda
adesse minime | null | 0047202e-c041-482e-b35c-44e1abf67f03 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vult; et nullus dubitat, quod
ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum, ut
absolvatur, qui est innocens quaerit. Sed astuta
cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt
esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet.
Confitetur enim de omnibus quisquis subterfugere
judicium dilationibus putat; veniet tamen aliquando
ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi
tociens latuisse, tociens subterfugisse, quem sui
actus et commissa quocumque fugerit, ea quae objiciuntur
illi si vera sunt crimina persecuntur; ut si
adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat;
quod si adesse neglexerit, dilationem sententiae
de absentia non lucretur. Nam manifestum
est confiteri eum de crimine, qui indulto et tociens
delegato judicio, purgandi se occasione non utitur.
Nihil enim interest, utrum in praesenti examine
omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque
pro confessione procurata tociens constet absentia.
30.
His omnibus pertractatis, ab defensoribus Arnulfi
venia postulatur, et quod ejus negotia minus
caute prius inquisierint, et quod concilium longis
dilationibus defatigaverint. Deinde adjungunt, non
se controversiarum genere adductos ad studium
defensionis accessisse, sed episcoporum anathema
sibi necessitatem dicendi imposuisse. Episcopi vero
et qui contra Arnulfum stetisse videbantur, aequo
animo se objecta accepisse dicebant; sibi quoque
placere, quod judicium posse fieri jam in commune
legitimum putaretur, nihilque aliud superesse quam
ut ipse Arnulfus in medium deduceretur, et de qualitate
sui facti juxta quod vellet responderet. Itaque,
jubente sinodo, in episcoporum ordine consedit. Cui
Pater Arnulfus circa cum regis beneficia, itemque
ipsius in regem maleficia, miti alloquio commemorat.
Negat ille se quicquam contra regis salutem
egisse, sed pro fide ad eum conservata cum clero
et populo se in propria urbe ab hostibus captum
fuisse; nihilque solatii proinde a rege tulisse, sed
insuper maleficia pro beneficiis recompensata sibi
esse. Opponit Pater Arnulfus praesentem presbiterum,
qui urbis portas, acceptis a manu ejus clavibus,
jussu ipsius affirmabat se hostibus aperuisse.
Ille respondet, presbiterum longe meditata dicere,
falsaque pro veris narrare, suamque innocentiam
ejus fictis criminationibus haberi suspectam
non debere. Cui econtra presbiter ingerebat, quod
se ad accusandum nemo impulerit; quod locus fugae
sibi patuerit, quod sibi semper fidissimus fuerit,
nichilque aliud in accusandi causa se habere, quam
ut crimine proditionis liberaretur, qui ejus imperio
paruisset; et si quid in veri confessione sinodus
dubitet, vel suo vitio adscribat, sinodi decretis se
subjacere pollicebatur; tantum ecclesiasticae communioni
restitueretur. Ad haec Arnulfus teneri se
ab hostibus conquerebatur, nec aliquando se
vidisse episcopum sic attractatum, ideoque se respondere
nescire. Neque vero sibi relictos esse suos
monachos, suos clericos, suos abbates, quibus quae
vellet praecipere posset: quod dictum insulsi hominis
esse putabatur. « Et quidnam, inquit Pater
Arnulfus, iis praecipiendum est? Num ut te a
culpis eximant? Equidem si pro testimonio
ferendo dicis, en tui episcopi, qui te frequenter pro
temetipso, ut ad sinodum venires, ortati sunt, en
tui abbates, tuusque clerus cum sibi praelatis! Ilis
omnibus datur licentia te defendendi, non solum
voluntaria, verum necessitate imposita. » Ad haec
ille ad priora relabebatur; non se vidisse episcopum
sic attractatum dicens, nec ita se habitum scire
respondere. Doctum etiam hominem inter tot sapientes,
insipientem videri posse. « Cur ergo, »
inquit episcopus Guido, « secundum tua vota habitus,
tociensque ab episcopis et domino tuo rege
vocatus, respondere noluisti? » Et ille: « Delatus ad
regem eram, et ideo quo vocabar ire non audebam.--Non
ita est, » inquit Guido episcopus; « sed
cum te in vicinia Laudunensis urbis apud Cavinionem
convenissem, coram fidelibus testibus, clericis
ac laicis, tertio te ad fratrum tuorum conventum
invitavi, sub obtestatione divini nominis, ex canonum
auctoritate, et societate omnium fidelium; ad
dominorum quoque tuorum praesentiam ire monui,
per fidelitatem quam eis promiseras, per omnia
sacramenta quae ipsis praebueras. Unde perjurum te
esse negare non potes, per cirographum, cui subscripsisti
ac omnes nos subscribere fecisti. Sed cum tu
responderes, non posse te ire sine ductoribus Oddone
et Heriberto, eo quod vim tibi inferri timeres, fratrem
meum Gualterium obsidem tibi obtuli, me et
patrem meum, comitem Gualterium, itineris | null | dcd9c2b7-0112-4541-b343-230271c0dad8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ductores
pollicitus sum, ut sine periculo vitae, membrorum,
captionis, ad tua redires. Idem quoque in
eodem momento sacramento firmare propria manu
praesto fui. Cumque te a Karolo captum esse praetenderes,
eique sacramenta et obsides praebuisse,
ideoque sine ejus licentia ire non posse, percontabur
a te, quinam obsides pluris tibi videreatur; utrum
Richardus frater tuus, Bruno episcopus consobrinus
tuus, ejusque sororis filius, in regum potestate constituti;
an milites tui Sehardus et Raynoldus,
qui datis pro se pueris abire permissi sunt, quorumque
beneficia simulatis captivatoribus tuis attribuisti,
palam faciens, quanta in dante et accipiente
obsidum diligentia fuerit. Quodnam etiam tibi sacramentum
potius servandum foret, requirebam;
scilicet quod regi et domino tuo sponte dederas, aut
quod hosti armato invitus dare debueras? Tria autem
erant sacramenta, quae nulla arte, nullo ingenio
effugere poteras: primum quo te obligasti, ut pro
nullo a te facto vel faciendo sacramento a fidelitate
dominorum nostrorum recederes; secundum ut si
ab hostibus interceptus esses, sicut tunc simulabas,
mox ut locus fugae tibi pateret, ad dominos tuos
redire per rectam fidem non differres, idque in praesenti
facere monebam, cum tecum pauci essent, ego
autem obtimorum militum copias haberem. De
tertio vero quid dicam, cum tam multiplicis perjurii
reus sis, quot esse perjuros facis? Omnes enim
cives tui ac milites te jubente juraverunt, ut si aliquando
ab hostibus capereris, vel si ipse tua sponte
a regis fidelitate deficeres, regi se fidem servaturos,
urbemque et castra sub eorum jure retenturos.
Econtra cum tu a fidelitate regis defeceris, contra
omnes mortales tibi sacramenta praehere jussisti,
domino tuo regi portas civitatis obstruxisti, Karolo
quotiens sibi libuit aperuisti, nec ad professionem
tui cirographi respicere voluisti, cum inimicis dominorum
tuorum consilium et auxilium, secundum
scire tuum et posse, subministrares. Numquid et
haec negare contendes? » Addebat etiam de pactis
et constitutis in vulgari lingua cum eodem habitis,
quibus episcopos a sua subjectione quasi emancipaverat,
si a cirographi conditionibus declinasset,
seque id ex sua ac reliquorum episcoporum persona
jam dudum apud Cavinionem effecisse. Ad haec ille
de non servatis cirographi et sacramentorum conditionibus
erubescebat; quibus tamen poterat modis
haec eadem attenuebat. Petebant ergo episcopi ut
aliquis familiarium ejus testis horum admitteretur,
cujus conscientiam vereretur. Admittitur ergo Raynerius,
secretorum ipsius per omnia conscius, et
qui eum inter alia perjuria etiam contra se ac suam
uxorem et filium publice perjurum protestabatur.
Cui cum a sacro conventu diceretur, quae Arnulfus
de regis infidelitate denegaret, tali eum sermone
aggressus est: « Cur omnem populum tuo errore
perdis? Nescis quae ante urbis traditionem juxta
fluvium Axonam mihi retuleris? Et ut omnium melius
recorderis, nescis te Ludovici amorem, filii
Karoli, omnibus praetulisse mortalibus, et si tibi
placere vellem, ut de ejus salute cogitarem? Vade
ergo, et scelera tua episcopis confitere, ut quia corpus
perdidisti, saltim animam per poenitentiam salves,
et populum qui de tuis criminibus adhuc dubitat,
ab hoc errore absolvas. Quod si nolueris, coram
episcopis coramque omni multitudine quae pro foribus
adstat, peccata tua, quae adhuc dubia sunt, manifesta
faciam, et scelera tua, quae in nulla opinione
populi sunt, in medium proferam, ut omnes sciant
et intellegant quid de te sentire debeant. Et ut
verbis meis fides in aeternum habeatur, postquam
peroravero, mea dextera ita esse sacramento firmabo,
meumque vernaculum episcopis tradam, qui
per ignitos vomeres incedens, Deum de te judicare
manifestis declaret indiciis! » Ad haec abbatum quidam
dicebant debere dari Arnulfo secessum deliberandi
cum quibus vellet, ut consultius pro se
respondere valeret. Quibus Pater Arnulfus: « Quis,
inquit, prohibet? Surgat, et quoscumque delegerit,
suis consultationibus adhibeat. » Surgens itaque ad
criptae secretiorem partem, hostiis diligenter
obseratis, venerabiles deduxit episcopos, Siguinum
Senonensem, Arnulfum Aurelianensem, Brunonem
Linguonensem, Gotesmannum Ambianensem.
31.
In horum absentia, multa ex canonum capitulis
in sinodo prolata sunt, multa inter assidentes
collata, utpote omnium ignaros quae in abditis agerentur,
non tamen nescios, imperatricis Thenphanu
ac hostium regis colloquia, contra ipsius regis voluntatem
et utilitatem Arnulfum expetisse, suorumque
militum copias sub signis Karoli contra eundem
regem in acie constituisse | null | 94fc38c9-7b45-4425-a7d2-739a29e91ff9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et insuper criminis regiae
majestatis reum esse. Ita quoque variis sacramentorum
generibus implicitum videri, ut a nemine sacerdotum
tot perjuriis obvoluto, episcopale ministerium
ullis legibus valeret impleri. Ad has autem
causas hae sententiae quasi e vicino respicientes reperiebantur:
32.
#Ex concilio Toletano, capitulo@# 30: Confitemini
hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia
potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum
agentes extraneum, occulte accipere vel dirigere non
praesumant. Qui autem deprehenditur aut convincitur,
denuntiatus principi, apud concilium condigna
animadversione multabitur. #Item ex eodem titulo@#
75:
33.
Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel
decreta, quae ad quorundam pertinent disciplinam,
postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est
pro robore nostrorum regum et stabilitate gentis
Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre
decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est,
tanta extat perfidia animorum, ut fidem sacramento
promissam regibus suis observare contempnant, et
ore simulent juramenti professionem, dum retineant
mente perfidiae impietatem. Jurant enim regibus suis,
et fidem quam pollicentur praevaricant; nec metuunt
volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio,
multaque poenarum comminatio super eos
qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur
spes talibus populis contra hostes laborantibus erit?
Quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda
[aliter quod foedus] post foedus non violandum?
Quae in hostibus jura ista permanebunt sponsione,
quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem conservant?
Quis enim adeo furiosus est, qui caput
suum manu sua propria ceseset? Illi, ut notum est,
inmemores salutis suae, propria manu seipsos interimunt,
in semetipsos, suosque reges, proprias
convertendo vires. Et dum Dominus dicat: #Nolite
tangere christos meos! (I Par. XVI, 22.)
@# et David: #Quis,@#
inquit, #extendit manum suam in christum Domini,
ei innocens erit? (I Reg. XXVI, 9.)
@# illis nec vitare
metus est perjurium, nec regibus inferre exitium.
Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur. Quod
si in bello fides vigeat, quanto magis in suis servanda
est? Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus
regum suorum promissa fides, quia non solum in eis
fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem, in
cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod
multa regna terrarum celestis iracundia ita permutavit,
ut pro impietate fidei et morum, alter ab
altero solveretur. Unde et nos cavere oportet casum
hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur
praecipiti, et poena puniamur crudeli. Si enim Deus
angelis in se praevaricantibus non pepercit, qui per
inoboedientiam coeleste habitaculum perdiderunt,
unde et per Esaiam dicit: #Inebriatus est gladius meus
in coelo (Isa. XXXIV, 5)
@#, quanto magis nos nostrae salutis
interitum timere debemus, ne per infidelitatem
eodem saeviente gladio pereamus? Quod si divinam
iracundiam vitare volumus, et severitatem ejus ad
clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum
religionis cultum atque timorem, custodiamus erga
principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem.
Non sit in nobis, ut in quibusdam gentibus, infidelitatis
subtilitas impia, non subdolae mentis perfidia,
non perjurii nefas et conjurationum nefanda molimina;
nullus apud nos praesumptione regnum arripiat,
nullus excitet mutuas seditiones civium, nemo meditetur
interitus regum; sed, defuncto in pace principe,
primatus gentis cum sacerdotibus successorem
regni consilio communi constituant, ut dum unitatis
concordia a nobis retinetur, nullum patriae
gentisque discidium per vim ambitionis moveatur.
Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit
et ad salutem communem cor nostrum nequaquam
perducit, audite sententiam nostram. Quicumque
igitur a nobis vel totius Hispaniae populis qualibet
conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod
pro patriae salutae gentisque Gothorum statu, vel
conservatione regiae salutis, pollicitus est, temeraverit,
aut regem nece attractaverit, aut potestate
regni exuerit, aut praesumptione tirannica regni fastigium
usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei
patris et angelorum, atque ab aecclesia catholica,
quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et
ab omni coetu Christianorum alienus, cum omnibus
impietatis suae sociis; quia oportet ut una poena teneat
obnoxios, quos similis error invenerit inplicatos.
Quod iterum secundo replicamus, dicentes:
Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae
populis quolibet tractatu vel studio sacramentum
fidei suae, quod | null | 4834b177-a8da-44cc-a976-c1a3aa055136 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pro patriae salute gentisque Gothorum
statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus
est, violaverit, aut regem nece attractaverit, aut
potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica
regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu
Christi et apostolorum ejus sit, atque ab aecclesia
catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus,
et ab omni consortio Christianorum alienus
et dampnatus in futuro Dei judicio habeatur, cum
comparticibus suis; quia dignum est ut qui talibus
suciantur, ipsi etiam dampnationis eorum participatione
obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio adclamamus
dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis
Hispaniae populis qualibet meditatione vel
studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute
gentisque Gothorum statu, vel incolumitate regiae
potestatis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece
attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione
tyrannica regni fastigium usurpaverit,
anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum
Christi, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio
profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni
communione Christianorum alienus, nec partem habeat
justorum; sed cum diabolo et angelis ejus aeternis
suppliciis condempnetur, una cum eis qui eadem
conjuratione nituntur; ut par poena perditionis constringat
quos in perniciem prava societas copulat.
Et ideo, si placet omnibus qui adestis, hoc tertio
reiterata sententia vestrae vocis consensu confirmate
! Ab universo clero vel populo dictum est: « Qui
contra hanc vestram definitionem praesumpserint,
anathema maranatha, hoc est perditio in adventu
Domini sint, et cum Juda Scarioth partem habeant,
et ipsi et socii eorum. Amen. » Quapropter nos ipsi
et sacerdotes omnes ecclesiam Christi ac populum
admonemus, ut haec tremenda et totiens reiterata
sententia, nullum ex nobis praesenti atque aeterno
condempnet judicio. Sed fidem promissam erga
gloriosissimum dominum nostrum Sisenendum regem
custodientes, ac sincera illi devotione famulantes,
non solum divinae pietatis in nobis clementiam
provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere
mereamur.-- #Item ex concilio Agathensi@#, #titulo@#
50:
34.
Si episcopus presbyter aut diaconus capitale
crimen commiserint, aut cartam falsaverint, aut
testimonium falsum dixerint, ab officii honore depositi,
in monasterium retrudantur, et ibi tantummodo
quandiu vixerint laicam communionem
accipiant. #Item ex concilio Toletano sexto, capitulo@#
12:
35.
Pravarum audacia mentium saepe malicia cogitationum
aut causa culparum refugium appetit
hostium. Unde quisquis patrator causarum extit rit
talium, virtutem potens defendere adversariorum,
et patriae vel genti suae detrimenta intulerit rerum,
in potestatem regis ac gentis reductus, excommunicatus
et retrusus, longinquioris penetentiae legibus
subdatur. Quod si ipse mali sui prius reminiscens,
ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum
et reverentia loci, regia in eis pietas reservetur,
comitante justitia. #Item ex eodem concilio@#, #titulo@#
17:
36.
Quamvis in concilio anteriori, quod anno
primo gloriosi principis nostri habitum est, de
hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen
placet iterare quod convenit custodiri. Itaque regis
vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione,
cujuscumque dignitatis laicus, seu gradu
episcopi, aut presbyteri, aut diaconi consecratus,
caeterisque clericatus officiis deditus, futurum regem
provideat, contra viventis regis utilitatem et procul
dubio voluntatem, nullo blandimento vel suasione
pro eadem spe aut alios in se trahat, aut ipse in
alium adquiescat. Iniquum enim et valde execrabile
Christianis debet haberi, futuri temporis inlicitis
prospicere et vitae suae ignaris ventura disponere.
Quod si quisque jam talia iniqua deliberatione cum
quocumque est meditatus, hoc sibi noverit esse
sacerdotali moderatione concessum, si veniabiliter
poscit, ut hoc sine mora praesentis principis auribus
studeat publicare. Si autem retineat, et deliberationis
suae machinamenta noluerit dicere, pessimo
plectatur anathemate. #Item ex eodem concilio, titulo@#
18:
37.
Jam quidem in antecedenti universali sinodo
saluti nostrorum principum constat esse consultum;
sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate
munire salubriter ordinata. Ideoque testamur coram
Deo et omni ordine angelorum, coram prophetarum
atque apostolorum vel omni martyrum choro,
coram omni ecclesia catholica et Christianorum
coetu, ut nemo intendat interitum regis, nemo vitam
principis attractet, nemo eum regni gubernacalis
privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni
usurpet, nemo quolibet machmamento in ejus adversitate
sibi conjuratorum manum adsociet. Quod si
quippiam horum quisquam nostrorum temerare
praesumptor extiterit, anathemate divino perculsus,
absque ullo remedii loco habeatur | null | b9c8b1f8-5002-4421-8825-96188ee58304 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
condempnatus
aeterno judicio. Is autem qui ejus sedem fuerit adsecutus,
si vult tanto expiari piaculo, quasi proprii
patris ejus ulciscatur interitum. #Item ex concilio
Toletano, era@# 684:
38.
Non parum proficit ad emendationem multorum,
si ea quae constituta sunt per fraternam conlationem
ad memoriam reducantur, si illa etiam
adjiciantur, quae aut deesse videntur, aut omnino
constituenda conpetenter existimantur. Quis enim
nesciat quanta sint hactenus per tirannos et
refugas transferendo se in externas partes inlicite
perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter
frequentata; quae et patriae diminutionem afferrent,
et exercitui Gothorum indesinentem laborem inponerent?
Quod si quidem laicorum insania fuisset factum,
tolerandum nobis forsitan aliquotiens videretur.
Illud tamen est vehementius stupendum, quod pejus
est, quia tanti ex religionis proposito in hac interdum
praesumptione praecipites efferuntur, ut non ad
levem confusionem nostram pertineat, si res ullatenus
inulta remancat, quam et mundana lege et ecclesiastica
convenit instanter disciplina corrigere.
Ideoque placuit nunc concordi sententia definire, ut
quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque
ad minimum constitutus, in alienae gentis regionem
se quacumque occasione transduxerit ut exinde
superbiendo, vel reditum suum vel quodlibet aliud
videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum,
vel patriam aut regnum specialiter sub hac
occasione possit nocere, vel fieri disposuerit, vel
aliquatenus fecerit. Sed et quicumque talibus conscius
repperitur, eisque vel consilium vel opem administrare
cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam
fugam appeterent, aut in malis quae coeperant
perdurarent, seu quamcumque laesionem genti
Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent,
atque in eadem pravitate perseverarent, quisquis
hoc fecisse dinoscitur, iste ita indubitanter omni
honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo
ministraverat, alter continuo perpetim regendum
accipiat. Ipse vero transgressor sub poenitentia
constitutus, si reminiscens mali quod fecerat, usque
in diem mortis suae si rectissime poenituerit, in solo
tantum fine communio ei praestanda est; ita ut antequam
finis ejus tempus adveniat, si quispiam
sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare
consenserit, particeps criminis illius effectus, anathema
fiat in perpetuum, ac simili cum eo cui
communicaverit sententia condempnetur, quoniam
potestati principis nullus sacerdotum in hoc praebere
debet assensum; unde vel perjurium videatur
incurrere, vel quod absit, si quicumque catholicae
fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos
nullatenus vel favore principis vel terrore a
rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur
reverti. Sic enim nec super adnexa capitula vel imperiis
principum vel terroribus opportebit umquam
evacuari. Quia novimus, omnes pene Hispaniae
sacerdotes omnesque seniores vel judices, ac caeteros
homines officii palatini jurasse; atque ita nunc
legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus,
qui contra gentem Gothorum, vel patriam seu
regem agere, aut in alterius gentis societatem se
transducere repperitur, integritate rerum suarum
nullatenus reformetur, nisi forsitan princeps humanitatis
aliquid personis talibus impertire voluerit;
cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum
ei qui perfidus extitit, de rebus unde rex elegerit,
tribuendi potestatem habebit. Sed quia plerosque
clericos instantis levitatis interdum pravitas ita
elevat, ut praetermissa sui ordinis gravitate ac polliciti
sacramenti immemores, constante principe cui
fidem servare promiserant, in alterius erectionem
temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc
omnino licentiam et a nostro consortio penitus extirpari;
ita ut, si quicumque laicorum quando quidem
intra fines patriae Gothorum superbiens, regni
apicem sumere fortasse temptaverit, eique clericorum
quilibet adjutorium vel favorem praestiterit,
atque hunc qui superbire videtur ad eandem regni
ambitionem praevalente delicto pervidere-contigerit,
ex eodem quidem die vel tempore eundem episcopum
vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum
manere perpetim oportebit, quo tali se
scelere implicavit. Tamen si propter improbitatem
principis, cui inique consensit, non potuerit
instantia sacerdotum a communione suspendi,
saltem si superstitem post ejusdem regis obitum
tempus invenerit, superiori anathematis correptioni
subjaceat. Et quicumque illi praeter in ultimo
vitae suae fine, si tamen eum legitime poenitere probaverit,
communionis gratiam consenserit impendendam,
nobis interim ratio persuasit, sinodali
super hoc constitutione decernere ut quicumque
etiam laicorum interdictis capitulis, hoc est in
adversitatem gentis aut patriae vel regiae potestatis,
in externas partes se conferendo vel talibus opem
praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum,
ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur,
sed et perpetua excommunicatione dampnatus,
numquam illi nisi ultimo mortis suae | null | 700c4e4d-c498-4cbd-91c4-5e89a69c856e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tempore
communio tribuatur; excepto, si communionis ejus
remedium, vel eorum de quibus supra taxavimus
imploratione sacerdotum, apud principem fuerit
inpetratum. Nam si in derogationem aut contumeliam
principis repperiatur aliquis nequiter loqui,
aut in necem regis seu direptionem intendere vel
consensum praebere, nos quidem hujuscemodi excommunicatione
dignum censemus. Utrum tamen
sit illi quandoque communicandum, pietate
principis decernendum relinquimus; cujus procul
dubio potestatis est, subjectorum culpas misericordiae
judiciique sententia temperare. Contestamur
autem clementissimos principes, et per ineffabile divini
nominis sacramentum obtestantes unanimiter
obsecramus, ne quandocumque absque justa ubi
necesse fuerit imploratione sacerdotali, excommunicationis
hujus sententiam a perfidis clericis vel
laicis ad externas partes se transferentibus vel
consensum praebentibus quacumque temeritate suspendant.
Nam hoc magis utilitatibus videtur ferre
consultum, ut constitutionis nostrae forma servetur.
Et ut execrandum anathema fiat, et velut praevaricator
catholicae fidei semper ad Dominum reus
existat, quicumque regum deinceps canonis hujus
censuram in quocumque crediderit vel permiserit
violandum. #Item ex concilio Toletano, era@# 668:
39.
Frequentium molestiarum nocens impulsus,
contempni quidem magnitudine dicentis poterit
gravitatis; sed quia honesta sollicitudo cohibere
properat, quod frequentata usitatio vitare non
curat, ideo cum et quorundam paternorum sanctionibus
decretorum, et institutionibus sit legalibus
cautum, ne contra salutem principum gentisque aut
patriae quisquam meditari conetur adversum, hoc
unum specialiter nunc depromitur observandum, ut
si quis religiosorum, ab episcopo usque ad extremum
ordinis clericorum sive monachorum, generalia
juramenta in salutem regiam gentisque aut patriae
data repperiatur violasse voluntate profana, mox
propria dignitate privatus, et loco et honore habeatur
exclusus.
40.
Haec et hujusmodi dum sibi quisque vel alteri
replicat, episcopi qui in sinodo residebant, ab
eis convocantur episcopis qui Arnulfum ad
remotiora comitati fuerant. Qui cum convenissent,
causam sui adventus non sine lacrimis et
multo gemitu didicerunt. Erat autem Arnulfi causa
Apiarii presbiteri causae consimilis; de quo sicut
Africani episcopi Celestino papae Romano retulerunt,
ita et hic de Arnulfo episcopi episcopis in hunc modum
referre visi sunt: « Tergiversationes Arnulfi,
quibus nefandas turpitudines occulere conabatur,
Deus judex justus et fortis et longanimis magno
compendio resecavit. Tetriore quippe ac putridiore
obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum
impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro
ejus conscientiam coartante, et occulta, quae in illius
corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat,
etiam hominibus publicante, repente in confessione
cunctorum objectorum flagitiorum dolosus
negator erupit; et tandem de omnibus incredibilibus
obprobriis ultroneus se ipse convicit, atque
ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus
et optabamus de tam pudendis maculis posse
purgari, convertit in gemitus; nisi quoniam istam
nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit,
quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit,
et suis vulneribus qualemcumque medelam, etsi
invita ac suae conscientiae reluctante confessione,
providit. » Addebant praeterea confessores episcopi,
eum suis pedibus provolutum, cum lacrimis et gemitu
sua crimina sub nomine confessionis declarasse,
seque a sacerdotali officio, quo hactenus indigne
usus fuerat, removeri velle. Sed episcopi, qui
consentiente Arnulfo confessionis testes admissi
fuerant, ab ipsius ore se audire malle dicebant. Quod
cum factum esset, episcopi per terribile nomen omnipotentis
Dei, sub tremendo anathemate, praecipiunt,
ne ulla formidine coactus aliquid falsi de
se proferat; seque illi omne solatium laturos, ac
pristinum honorem etiam invitis regibus recuperaturos,
pollicentur, tantum innocentiam ex aequo et
utili astruere velit. At ille episcopis quidem pro
salutis suae studio gratias agens, quae eorum fidei
commiserat, vera esse confirmat; nec se Deo, in
cujus conspectu adstet, velle mentiri, ad cujus judicium
ire formidet. Petebant ergo episcopi, quoniam
ea quae per confessionem protulerat gravissima
sibi viderentur, ut abbatum et clericorum
doctissimos ac religiosissimos intromitti liceret,
quique sacramento vel anathemate devincti, et sua
peccata fido silentio tegerent, et quid facto opus
esset in commune decernerent, futuris quoque temporibus
dictorum et factorum fidissimi testes existerent.
Quod aliquamdiu secum reputans, fieri permisit.
Admissi ergo sunt ex omni abbatum vel
clericorum collegio fere numero triginta, quibus,
per conditionem anathematis, Arnulfi confessio ipso
jubente in ipsius praesentia propalata est. Itaque
eo remoto, longis consultationibus definitum est,
quomodo ejus archanum tegeretur, et clero ac populo
absenti pro ejus depositione satisfieret. Jam
enim eum, qui sibi delectos judices | null | 768f5812-989b-44ad-b0b2-a6f4d555b428 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
constituerat, ad
alterius non posse commeare judicium, certum erat;
jam episcopi invidia Romani privilegii carere videbantur,
cum Arnulfus nec ad alios judices, nec ad
sedem apostolicam provocasset, vel ante electorum
judicum audientiam, quod bene quidem licuerat si
se justam habere causam putasset, vel post eorundem
judicum sententiam, quod minime licere manifestum
erat; sed utpote reus a torquente se
conscientia convictus, et sua sponte, ut videri tunc
potuit, confessus, judicii formam improbus accusator
sui expostulaverat. Quaesitum ergo est, qualiter
ipsius depositio celebraretur, ut lege et consuetudine
constaret. Et de lege quidem manifestum
erat, quod una et eadem semper ad aequitatem
spectet; de consuetudine vero, quod neque una
neque eadem sit, neque semper ad aequitatem
intendat, sed eam praecellere, quae legi vel aequitati
vicina sit. Quaerebatur ergo lex et consuetudo depositionis
episcoporum vel archiepiscoporum; et
lex quidem haec reperiebatur in Africanis conciliis,
sed sine depositionis celebritate et consuetudine
:
41.
De Maximino autem Bagaiensi, et ad eum,
et ad ipsam plebem, placuit de concilio litteras dari,
ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium
requirant.
42.
Item Eutices presbiter in Constantinopolitana
sinodo depositus, non aliud depositionis festum
excepit, nisi quod anathema ipsi ab universis conclamatum
est, et post aliquanta a Flaviano episcopo
sententia in hunc modum prolata:
Per omnia Eutices quondam presbiter et archimandrites,
ex his quae ante acta sunt, et propositis
ejus quaestionibus, Valentini et Apollinaris perversitate
repertus est aegrotare, et eorum blasphemias
incommutabiliter sequi; qui nec nostram reverens
persuasionem et doctrinam, rectis voluit consentire
dogmatibus. Unde gementes perfectam ejus
perditionem, decrevimus, per Jesum Christum
Dominum nostrum, ab eo blasphematum, extraneum
esse ab omni officio sacerdotali, et nostra communione,
et primatu monasterii. Sciant ergo et hi
qui postea cum eo colloquentur, et ad eum convenerint,
quoniam rei erunt et ipsi poena excommunicationis
si non declinaverint confabulationes
ejus.
43.
Item quae circa Ratherium Veronensem episcopum,
vel circa Petrum Ravennatem archiepiscopum,
usu vel consuetudine provenerunt, ab omnibus
abrogata sunt. Uterque enim nec abdicationis
porrecto libello, nec sacerdotalibus depositis insignibus,
successorem acceperat, Ratherius quidem
Milonem, Petrus vero Honestum, monasterii beati
Apollinaris abbatem. Quem Honestum domnus papa
Johannes cognomento Bonus, ad consecrandum
prius sibi oblatum vidit, quam de Petri dejectione
vel fama nuntiante cognoverit. Deferebatur ergo lex
et consuetudo sive depositionis festivitas, ex concilio
Toletano, capitulo 28:
44.
Episcopus, presbiter, aut diaconus, si a gradu
suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens
repperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus
amissos recipiat coram altario de manu episcoporum.
Si episcopus est, orarium, anulum et baculum;
si presbiter, orarium et planetam; si diaconus,
orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem.
Sic et reliqui gradus ea in reparationem
sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant.
45.
Ex hac itaque sententia intellectum est, ut
quae in promotione sua quisque acceperat, ea in
depositione reddere deberet. Arnulfus autem in sui
promotione anulum et baculum acceperat, quoddamque
genus orarii, quod per differentiam palleum
dicitur; haec ergo eum reddere debere, neque vero
in hoc facto primati Romano praejudicium inferri,
quod neque ad eum ab Arnulfo provocatum sit, neque
eidem Arnulfo depositionis necessitas ulla imposita,
quodque ab episcopis et principe Romanus
episcopus conventus respondere noluerit, cum ipse
potius sacrorum canonum executor, et reum sua
dampnare auctoritate, et episcopos judicium remorantes
instigare debuerit, ut Gregorius episcopos
concilii Vizachii pro crimine sui primatis. Item decretum
pro Potamio Braccarensi archiepiscopo, ex
concilio Toletano, lege et consuetudine valere constitutum
est. Erat autem hujusmodi:
46.
Adsumere poteramus canonicam in cantum
fraternae laetitiae tibiam, quia divina pietas conventum
nostrum ad concordiae convocaverat studia.
Et convenerat moestitiam vitare, quoniam visitatione
disciplinae videbamur paternas regulas innovasse;
sed gravius sistrum pro cymbalo sumimus, et
funus pro carmine decantamus: gementesque cum
Hieremiae questibus dicimus: #Dissolutum est gaudium
cordis nostri, versus est in luctum chorus noster
(Jerem. V, 15)
@#; Unde et vae coram nobis conspicimus,
quoniam cecidisse coronam capitis nostri
videmus, dum tam nobile in infimum corruit, quod
instans sublime | null | d887bd75-2730-44d3-8c69-cb9abc215f5c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sanctitatis optimum stetit. Ecce
etenim tractantibus nobis in pace de ecclesiasticis
regulis, delatum est conventui nostro epistolium
confusae confessionis et abolendae subscriptionis,
quod Potamius Braccarensis ecclesiae episcopus
de factis propriis, suis verbis, suis adnotarat
articulis. Quo reserato, quid oblitteranda pagina et
abolenda litterarum panderent elementa, fletibus
potius quam sermonibus lacrimosa concio recensuit.
Tunc solitarie tantum secretimque adunatis
pontificibus Dei, praedictum episcopum adesse fecimus
coram nobis; quem singultibus adgredientes
amplius quam loquelis, reseratam illi suae deformitatis
et nostrae confusionis protulimus scripturam.
Quam accipiens ac recurrens, sciscitantibus
nobis utrum sui operis et suae adnotationis intimatio
esset, ille suum actum, suique oris eloquium, suorumque
digitorum esse robur adseruit, quod illic
relegendo praevidit. Rursum divini nominis contestatione
hunc adjurantes obtestati sumus, ut an de
se sponte mendacium diceret, aut alicujus violentia
premeretur, et perterritus talia enarraret, veraciter
indicaret. Qui mox flebili voce luminibusque madentibus
ploratu et fragore singultuum, cum unius
Dei nominis juramento clamavit, se et vere eadem
mala de se confiteri, et ad haec confitenda nulla se
violentia praegravari. Unde etiam ferme per novem
menses sponte deseruisse regimen ecclesiae suae, et
ergastulo quodam pro admisso flagitio acturus poenitentiam
se conclusisse, praedixit. Tunc per fidelem
confessionem est agnitio, quod tactu femineo sorduisset,
declarata; et licet hunc antiquitas paterna
sacris regulis dejicere ab honore decerneret, nos
tamen miserationis jura servantes, non abstulimus
nomen honoris, quod ipse sibi sui criminis confessione
jam tulerat; sed valida auctoritate decrevimus,
perpetua poenitentia hunc inservire offitiis et aerumpnis;
providentes melius illum per asperam ire poenitentiae
solitudinem, ut quandoque perveniret ad
refrigerii mansionem, quam relictum in voluntatis
suae latitudine, ad praecipitium dejici aeterna dampnatione.
Tunc venerabilem Fructuosum, ecclesiae
Dumlensis episcopum, communi omnium nostrorum
electione constituimus ecclesiae Braccarensis gubernacula
continere, ita ut omnem metropolim provinciae
Galliciae, cunctosque episcopos publicosque conventus
ipsius, omniumque curam animarum Braccarensis
ecclesiae gubernandam suscipiens, ita componat
atque conservet, ut et Dominum nostrum de
rectitudine operis sui glorificet, et nobis de incolumitate
aecclesiae ejus gaudium praestet. Quia vero
ad futurum prospicere convenit, ne exoriatur in
statu pacis quaedam commotio litis, Patrum sententiam
quae jam dictum Potamium episcopum rectitudine
dampnat, huic decreto conectere vigilantia
nostra procurat. « Ex concilio Valentino, titulo 4.
Nec illud, fratres, scribere alienum ob aecclesiae utilitatem
censuimus, ut sciretis, quicumque sub ordinatione,
vel diaconatus, vel presbiterii, vel episcopatus,
mortali crimine dixerint se esse pollutos, a
supradictis ordinibus submovendos, reos scilicet vel
veri confessione, vel mendatio falsitatis. Neque enim
absolvi potest in his, si in se ipsos dixerint, quod
dictum in alios puniretur. Quoniam omnis qui sibi
fuerit mortis causa, major homicida sit. » Multae
quidem et aliae sententiae huic poterant innecti decreto,
quae praedictum Potamium episcopum severissima
austeritate abjicere jubent; sed ex omnibus hanc
conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si
tot condempnationis edicta replicassemus, gravissimae
ultionis auctores existere videremur.
47.
Post hujus Potamii dejectionem, Remensium
archiepiscoporum Egidii et Ebonis depositiones ad
legem simul et consuetudinem valere visae sunt.
Quod ergo tertio factum sit, nec reprehensum, sed
insuper aeternis traditum monimentis, pro lege et
consuetudine valere censebant. Nec quemquam episcoporum
in depositione sua scindendum more Romanorum,
honestum judicabant, cum hoc nec lege
firmaretur, nec consuetudine factum in historiarum
monimentis repperiretur. Africanum ergo concilium
sequentes, ut ipsius Arnulfi verecundiae parceretur
statuebant, et propter ecclesiae opbrobrium, et propter
insolentem insultationem saecularium, ne dignitas
sacerdotalis pollueretur, et ne forte de iis,
de quibus impetitus et adhuc impetendus erat, publice
convictus foret. Libellum ergo ejus depositionis
dictandum, et coram eo ipsius jussu scribendum
censebant, et propria manu corroborandum, et vivae
vocis confessione attestandum, ut ejus abdicatio,
nec exquisita nec invita vel extorta fore videretur;
tot enim sceleribus involutum sacris altaribus adstare
non posse. Quod si corpore languens episcopus,
abdicationis porrecto libello, secundum Gregorium
successorem accipere potest, multo magis qui
in anima Deo mortuus est, abdicationis porrecto libello,
successorem accipere posse. Addebant praeterea,
quia si haec ita festive et sollempniter determinata
forent, omnino judicium hoc innovari non
posset, idque firmari ex concilio Antioceno, capitulo
15:
48.
Si quis episcopus criminaliter accusatus | null | 0741218e-265a-46c4-be15-7bae106a8641 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ab
omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit
unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius
judicari non poterit. Sed manere circa eum
oportet, tamquam convenientem, quae ab omnibus
prolata est, firmam ratamque sententiam.
His ita definitis, tum discessum est.
49.
Sequenti autem die, consedentibus episcopis
in basilica domni Basoli confessoris, totiusque
cleri disposito conventu, pauca de civilibus, plurima
vero de ecclesiasticis negotiis pertractata sunt.
Rursumque Arnulfus Remensis in memoriam rediit.
Cumque causa ejus jam non in defensione, sed maxime
in conquestione versaretur, aliis illum propter
genus, aliis propter florem juventutis miserantibus,
episcopos ruina fratris et ignominia sacerdotalis
dignitatis gravius stimulabat. Unusquisque enim casum
ejus ex se ipso metiebatur, seque ab infamia
liberari putabat, si is, qui publice impetebatur, a
criminibus liber foret [vel periclitari, si causam perderet
].
50.
Sed cum has in longum ducerent querimonias,
ecce Francorum reges, cum primoribus palatii,
sacro conventui sese inferunt. Episcopis gratias
agunt, quod pro salute principum diutius consultando,
devotionem suam plena fide signassent. Laudant,
quod a pravorum hominum conspiratione non
solum se removissent, verum etiam ipsa mente se
alienos fuisse suo studio demonstrassent; simulque
gestorum seriem breviter exponi petunt, et in quo
fine constiterint.
51.
« Non, » inquit pater Arnulfus, « hoc nobis
adscribi debet quod minime promeritos constat.
Pro salute enim vestra quamvis omni tempore consultandum
sit, hoc tamen tempus saluti fratris nostri,
in periculo positi, totum contulimus; et si res
eo quo volumus deducta non est, non utique
amore et benevolentia vestri vel odio ipsius hoc
actum est, sed causarum difficultate; in quibus si
aliqua similitudo defensionis apparuisset, argumentorum
fortia machinamenta, sententiarum validissima
jacula, pro ejus munimine excitassemus. Tanta
nos pietas commovit, tantus caritatis fervor accendit.
Denique non solum eos qui defendere parati
erant pro eo exacuimus, verum etiam eos qui inpugnare
videbantur, nostro anathemate dubitare
coegimus. Itaque utrimque numerosae Patrum sententiae
prolatae sunt, sed nulla earum adjutus est.
Deductus quoque in medium est et interrogatus; qui
primo quidem omnia negavit, sed cum sibi singillatim
species causarum proponerentur, necesse erat
sibi confiteri quod publice factum constabat. Cumque
ex his quae confitebatur, consequerentur ea quae
negaverat, illa quoque quae plurimum celare nitebatur,
in dubium adducebat. Inter has tergiversationes
cum haereret, propositum sibi est, ut sibi consuleret.
Qui secessum petens, episcopos ad remotiora
duxit. Ibique dum de qualitate purgationum
agere putaretur, stimulante conscientia, subito in
confessionem peccatorum suorum erupit, cunctosque
qui aderant attonitos reddidit. Episcopis autem salutem
illi promittentibus, nihilque grave passurum
si rumores adversos propelleret, ille nihilominus in
sui confessione permansit, seque sacerdotio privari
poposcit. Huic confessioni quidam ex abbatibus,
multi ex clero interfuerunt, secretorum Arnulfi testes
per longa saecula futuri. Sed si placet, in praesentiam
omnium deducatur, coramque multitudine,
ipse sibi testis et judex, causam suam exponat,
simulque accusatores, testes, atque judices invidia
liberet, in se uno horum omnium personam gerens. »
52.
Quo ingresso cum universo populo, post
paululum silentium indictum est. Deinde pater Arnulfus
ad Arnulfum: « Videsne omnium ora in te
unum conversa? Cur pro te ipso non loqueris? »
Qui cum male concinna verba effunderet, minusque
intelligi posset, ait pater Arnulfus: « Esne adhuc in
sententia in qua te sero reliquimus? » -- « Sum, »
inquit.-- « Visne te abdicare a sacerdotii honore,
quo hactenus abusus es? » Et ille: « Sicut dicitis. »
Tum comes Brochardus: « Quid est, inquit, istud: #sicut dicitis?@#
Palam eloquatur, palam confiteatur,
ne postmodum episcopos crimina quae voluerint finxisse
dictitet, se confessum esse abneget. » Et ille:
« Palam, inquit, dico et profiteor me errasse, et a
fidelitate regia deviasse. Sed peto, ut domno Arnulfo
pro me loquenti credatis, ipsumque in vestra praesentia
deprecor, sicut mihi conscius est et sibi placet,
ut ita causam meam exponat. » -- « Natura, »
inquit pater Arnulfus, « taciturnus est, et insuper
quae sub testimonio Christi nostrae fidei celanda
commisit, palam confiteri erubescit. Sufficiat vobis | null | 44bfb6c7-0a07-42a2-b542-e589c49e2d2d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc tantum nosse, quod publice confitetur, scilicet
sacramenta quae regibus suis publice praebuit
minime conservasse; contra professionem et subscriptionem
suam sub specie cirographi factam publice
venisse. » -- « Non est mihi satis, » inquit comes
Brochardus, « nisi publice fateatur, aut publice perneget,
sub vestro testimonio, se traditionem fecisse, ut alteri
sit libera facultas in ejus locum succedendi. » -- « Immo, »
inquit pater Arnulfus, « non eritis hodie pares
sacerdotibus, quibus solis pura debetur confessio.
Nonne si quis militum pro nominato crimine apud regem
insimularetur, ipse autem illud quidem denegaret,
confiteretur autem ita se in aliis peccasse, ut nec
praedium nec beneficium optinere posset, proque
sola vita supplicaret; si ejus, inquam, praedium vel
beneficium regali munificentia vobis offerretur, accipere
recusaretis? Quid enim interest inter omnia
mortifera crimina, utrum homicidio vel adulterio an
veneficio quis puniatur? Satis ergo vobis sit, quod
per confessionem nobis sua peccata manifestavit,
quod publice se indignum sacerdotio protestatur,
quod sic se peccasse coram regibus in conspectu
aecclesiae confitetur, ut nullo honore hujus saeculi
dignus sit; non enim ad rem spectare videtur, utrum
hoc an illo crimine se ipsum sacerdotio privet. »
53.
Tum conversus ad Arnulfum: « Quid ad haec,
inquit, dicis, quae pro te hactenus locutus sum?--Ita,
inquit, dico et profiteor, sicut hactenus locuti
estis. » -- « Prosternere ergo, » inquit pater Arnulfus,
« coram tuis dominis, coramque tuis regibus, quos
inexpiabiliter offendisti, propriamque confitens culpam,
pro tui vita supplica. » Qui cum in modum
crucis prostratus, pro vita et membris ejulatu quo
poterat supplicaret, in lacrimas et suspiria synodum
totam convertit. Moxque Daibertus, Bituricensium
archiepiscopus, ad genua principum obvolutus, humillimas
preces omnium pro salute viri offert. Qui
pietate flexi: « Vivat, inquiunt, vestro beneficio,
nostraque degat sub custodia, nec ferrum nec vincula
metuens, nisi forte in fuga spem posuerit. » Hoc
dictum episcopis non satis placuit, quippe cum putarent
adolescenti fugam facile posse persuaderi,
ob eamque rem mortis legibus iterum subjacere.
Iterant ergo preces, et iterum optinent, juvenem
minime gladio feriendum, nisi iterum digna ultore
gladio committat. Elevatus itaque a terra nihilque
grave ultra metuens, depositionem sui attonitus expectabat.
Quaerebatur itaque ab eo utrum abdicationem
suam ex auctoritate canonum sollempniter
celebrari vellet. Quod cum potestati episcoporum
assignasset, persuasum illi est, ut culmen honoris,
quod gradibus extulerat, gradibus deponeret. Resignat
ergo regi, quae a rege acceperat; deponit
quoque sacerdotalis dignitatis insignia apud episcopos,
non quidem exigentes, nec retinere cupientes,
sed iis quorum intererat in futurum reservare disponentes.
Deinde libellum suae abdicationis secundum
exemplar abdicationis praedecessoris sui Ebonis perscribi
rogat, perscriptumque hoc modo in medio
conventu recitat:
54.
« Ego Arnulfus, Remorum quondam archiepiscopus,
recognoscens fragilitatem meam, et pondera
peccatorum meorum, testes confessores meos,
Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum,
Arnulfum episcopum, Gotesmannum episcopum,
Herveum episcopum, Ratbodum episcopum,
Gualterium episcopum, Brunonem episcopum, Milonem
episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem
episcopum, Guidonem episcopum, Heribertum episcopum,
constitui mihi judices delictorum meorum,
et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium
poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem
ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco
esse indignum, et alienum me reddens pro
reatibus meis, in quibus peccasse me secreto
ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar;
eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alii succedendi
et consecrandi in loco meo, qui digne praeesse et
prodesse possit aecclesiae, cui hactenus indignus praefui.
Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem
auctoritate canonica facere valeam,
manu propria mea subscribens firmavi. Quo perlecto,
ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam archiepiscopus
subscripsi. » Huic libello Arnulfi praesentes episcopi
testes adfuerunt, atque ab eo rogati subscribere,
subscripserunt, ac singillatim illi dixerunt:
« Secundum tuam professionem et subscriptionem
cessa ab officio. » Post hoc clerum et populum a
sacramentorum nexu absolvit, ut omnibus libera
facultas in alterius transmeandi jura pateret.
55.
His sollempniter peractis, ecce Adalgerus
presbiter ad regum pedes prosternitur, seque privari
communione conqueritur, eo quod imperio | null | 56822747-6990-40c9-9519-266243779487 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
domini
et archiepiscopi sui, cui resistendum non erat, paruerit.
Cui pater Arnulfus: « Aperuisti, inquit,
portas urbis hostibus? » Et ille: « Aperui. » Et
pater Arnulfus: « Ingressus es templum Dei hostiliter? »
Tum presbiter: « Negare non possum. » Et
pater Arnulfus: « Ex ore, inquit, tuo te judico.
Sanguis tuus super caput tuum! » Subjunxit Gualterius
episcopus: « Quando, inquit, imperans episcopus
ita multatus est, tu obtemperans ac manibus
jussa perficiens, consequentem multam exsolves. »
Et pater Bruno: « Tu, inquit, ac tui similes malis
consiliis et malis executionibus juvenem perdidistis;
ut ergo ille ploret, et tu cantes? Aut quomodo questibus
temperare potero, si nulla afficiantur poena,
qui filium patrui mei in has praecipitavere miserias? »
Itaque presbitero jubetur, ut quod malit eligat, aut
perpetuum anathema, aut sui legitimam depositionem.
Sua enim sponte venerat sub conditione, ne
quid violentiae pateretur. Diu ergo secum deliberans,
maluit deponi quam sub perpetuo anathemate detineri.
At episcopi, nulla miseratione circa eum adducti,
veste sacerdotali induunt, ac mox illi singula
quaeque usque ad subdiaconatum sine reverentia
detrahentes, singillatim per singula subinferunt:
« Cessa ab officio! » Deinde per legitimam reconciliationem
laicam illi tantum communionem concedunt,
ac poenitentiae subdunt. Eos vero sacrilegos
urbisque proditores, qui nec sponte nec vi ad satisfactionem
venerant, iterato anathemate dampnant.
Post haec concilium sollempniter determinatur.
EXPLICIT SINODUS REMENSIS.
56.
Incipit Cartaginiense concilium Africanorum
episcoporum a Girberto superiori sinodo conjuncto
quantum ex eo utile fuit.
In hoc concilio actum est, ut Nicenum concilium
ab episcopis orientalibus peteretur. Cui synodo interfuit
legatio ecclesiae Romanae, Faustinus scilicet
episcopus, Phylippus et Asellus presbyteri.
1. Allocutio Aurelii episcopi sancti ad synodum.
2. Responsio Faustini episcopi legati Romanae ecclesiae
de his quae in ecclesia partim canone,
partim consuetudine, sunt firmata.
3. De commonitorio Romani papae recitato.
4. Alippii papae responsio pro veris exemplaribus
Niceni concilii perquirendis.
12.
Rescriptum episcopi Romae, Alexandriae, Constantinopolitani,
5. Ubi Faustinus episcopus dixit, ut Romano
papae synodus perquirenda Niceni synodi veritate
innotescat.
6. De sententia Sardicensis concilii recitati a
postulante Novato episcopo.
7. Ubi Augustinus episcopus cum synodo Nicenum
concilium conservare promittit.
8. Ubi Faustinus episcopus pro dubietate recitati
capituli Romano papae petit scribendum.
9. Ubi synodus exemplaria Niceni concilii magis
ab orientalibus episcopis expetenda decrevit.
10. Professio fidei Niceni concilii.
11. Scripta Africani concilii ad Bonefacium urbis
Romae episcopum.
cum exemplaribus Niceni
concilii Africanae synodo destinatis.
13. Scripta Africani concilii ad Coelestinum urbis
Romae episcopum.
#Textum concilii Carthaginiensis omisimus.@#
INCIPIT PROLOGUS SYNODI REMENSIS.
Licet aemuli mei dentes in me exacuant, dictaque
et facta proscindere parent, plus tamen amicorum
obsequio quam invidorum odio permoveor. Non
enim, ubi non erat timor, timere didici, nec amicorum
infecta relinquere negotia. Accingor igitur, et
summarum quidem genera causarum in Remensi
concilio exposita breviter attingam, ut et gestorum
veritas innotescat, et quae a summis viris retractata
sunt agnoscantur. Peto autem ab hujus sacri conventus
praelatis, si quid minus grave vel parum
comptum expressero, non suae injuriae sed meae
ascribi ignorantiae; ab auditoribus quoque, ne me
aliena vel parum dixisse denotent. Siquidem triplici
genere interpretationis utendum fore censeo; scilicet
ut quaedam ad verbum ex alia in aliam transferantur
linguam; in quibusdam autem sententiarum
gravitas et eloquii dignitas dicendi genere conformentur
; porro in aliis una dictio occasionem faciat,
et abdita investigari, et in lucem ipsos affectus manifeste
proferri. Quae etsi ad plenum assequi non
potuero, his tamen modis doctissimorum hominum
sententias conabor interpretari. Sed earum amplificationes,
digressiones, etsi qua ejusmodi sunt,
quodam studio refringam, ne odio quarumdam personarum
potissimumque Arnulfi proditoris moveri
videar, quasi ex ejus legitima depositione Remense
episcopium legitime sortitus videri appetam. Alterius
erit hoc operis aliisque implicitum questionibus,
cum de propriis, communibus et differentiis
episcoporum, archiepiscoporum, vel metropolitanorum,
patriarcharum, seu primatum, vel etiam Romani
episcopi potestate, ut animo concepi, protixius
disputabo.
EXPLICIT PROLOGUS.
INCIPIUNT CAPITULA.
7.
Ratbodus episcopus Lotharienses episcopos cirographum
6. | null | 2346afe5-f13e-4e6e-b709-1442ae54eb35 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Prosecutio Gotesmanni et Brunonis episcoporum
de discussione.
1. Qui, et quo, et ex quibus provinciis, episcopi
convenerint.
2. Praelocutio Arnulfi episcopi de examinanda Arnulfi
causa.
3. Responsio Siguini archiepiscopi de cognitione
judicii.
4. Objectio Daiberti archiepiscopi et Hervei episcopi.
5. Conquestio Brunonis episcopi.
Arnulfi.
12. Odo.
Arnulfi reprehendere dicit.
8. Libellus Arnulfi.
9. Arnulfus episcopus eundem libellum in parte vituperat
et in parte laudat.
10. Exemplar libelli cujusdam heretici conversi.
11. Confessio Adalgeri presbiteri.
episcopus commonitorium Arnulfi et anathema
inducit.
13. Gualterius episcopus ea reprehendit.
14. Guido episcopus aliud anathema inducit.
15. Siguinus archiepiscopus argumentatur, Arnulfum
et suos complices dampnatos videri.
16. Exempla canonum de dampnatis qui ministrant.
17. Arnulphi episcopi admonitio pro defensione Arnulphi.
24. Quod juste captus sit ex Affricano.
18. Siguini archiepiscopi anathema pro eadem re.
19. Qui Arnulphum defendere conati sunt, et quibus
exemplis.
20. Epistola Stephani archiepiscopi ad Damasum
papam.
21. Rescriptum Damasi ad eundem.
22. Ratbodus episcopus decretalem tomum sinodo
porrigit pro Arnulfi defensione.
23. Brevis annotatio accusationis et defensionis Arnulfi.
concilio.
25. Exemplar epistolae regis ad Romanum pontificem
directae pro causa Arnulfi.
26. Item episcoporum ad eundem.
30. Arnulfus in sinodum deductus, episcoporum
sententiis contradicit; sed Rainerii.
27. Quid regis et Brunonis episcopi legati Romae
egerint.
28. Luculenta oratio Arnulfi episcopi vim tocius sinodi
continens.
29. Exempla canonum contra Arnulfum.
sententiam
non ferens, secessum petit.
31. Sinodus, abiente Arnulfo, in ejus crimina capitula
annotat.
32. De confinitimis hostium sacerdotibus, qui sine
regis licentia legationes agunt.
33. De his qui regibus fidem promissam non servant.
34. De clericis qui capitalia crimina committunt.
35. De confugientibus ad hostes.
36. De his qui, rege superstite, aut sibi aut aliis affuturum
provident regnum.
37. De custodia vitae principum.
38. De refugis atque perfidis clericis sive laicis.
39. De clericis vel monachis contra regem perjuris.
40. Episcoporum collectio, et Arnulfi confessio, et
super ejus depositione questio.
41. De maximo episcopo deposito.
42. De Euticete presbitero.
43. De Ratherio et Petro ejectis.
44. De injuste depositis.
45. Quomodo Arnulfus deponi debeat.
52. Arnulfus episcopus Arnulfi confessionem subhornat,
contra Brochardum.
46. Exemplum de Potamio archiepiscopo deposito.
47. De Egidio et Ebone depositis.
48. De judicio non innovando.
49. Sequentis diei sinodus.
50. Ingressus regum in sinodum.
51. Arnulfus episcopus praeteriti diei acta breviter
recapitulat.
comitem.
53. Arnulfus a regibus veniam petit, et accipit,
modumque abdicationis agnoscit.
54. Libellus abdicationis Arnulfi.
55. Adalgeri presbiteri reclamatio et depositio.
56. Africanum concilium in quo modus Romani
episcopi cognoscitur.
7.
Ratbodus episcopus Lotharienses episcopos cirographum
6. Prosecutio Gotesmanni et Brunonis episcoporum
de discussione.
1. Qui, et quo, et ex quibus provinciis, episcopi
convenerint.
2. Praelocutio Arnulfi episcopi de examinanda Arnulfi
causa.
3. Responsio Siguini archiepiscopi de cognitione
judicii.
4. Objectio Daiberti archiepiscopi et Hervei episcopi.
5. Conquestio Brunonis episcopi.
Arnulfi.
12. Odo.
Arnulfi reprehendere dicit.
8. Libellus Arnulfi.
9. Arnulfus episcopus eundem libellum in parte vituperat
et in parte laudat.
10. Exemplar libelli cujusdam heretici conversi.
11. Confessio Adalgeri presbiteri.
episcopus commonitorium Arnulfi et anathema
inducit.
13. Gualterius episcopus ea reprehendit.
14. Guido episcopus aliud anathema inducit.
15. Siguinus archiepiscopus argumentatur, Arnulfum
et suos complices dampnatos videri.
16. Exempla canonum de dampnatis qui ministrant.
17. Arnulphi episcopi admonitio pro defensione Arnulphi.
24. Quod juste captus sit ex Affricano.
18. Siguini archiepiscopi anathema pro eadem re.
19. Qui Arnulphum defendere conati sunt, et quibus
exemplis.
20. Epistola Stephani archiepiscopi ad Damasum
papam.
21. Rescriptum Damasi ad eundem.
22. Ratbodus episcopus decretalem tomum sinodo
porrigit pro Arnulfi defensione.
23. Brevis annotatio accusationis et defensionis Arnulfi.
concilio | null | b8c5323d-0b68-40ae-a66b-6567bf1b9ad6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
25. Exemplar epistolae regis ad Romanum pontificem
directae pro causa Arnulfi.
26. Item episcoporum ad eundem.
30. Arnulfus in sinodum deductus, episcoporum
sententiis contradicit; sed Rainerii.
27. Quid regis et Brunonis episcopi legati Romae
egerint.
28. Luculenta oratio Arnulfi episcopi vim tocius sinodi
continens.
29. Exempla canonum contra Arnulfum.
sententiam
non ferens, secessum petit.
31. Sinodus, abiente Arnulfo, in ejus crimina capitula
annotat.
32. De confinitimis hostium sacerdotibus, qui sine
regis licentia legationes agunt.
33. De his qui regibus fidem promissam non servant.
34. De clericis qui capitalia crimina committunt.
35. De confugientibus ad hostes.
36. De his qui, rege superstite, aut sibi aut aliis affuturum
provident regnum.
37. De custodia vitae principum.
38. De refugis atque perfidis clericis sive laicis.
39. De clericis vel monachis contra regem perjuris.
40. Episcoporum collectio, et Arnulfi confessio, et
super ejus depositione questio.
41. De maximo episcopo deposito.
42. De Euticete presbitero.
43. De Ratherio et Petro ejectis.
44. De injuste depositis.
45. Quomodo Arnulfus deponi debeat.
52. Arnulfus episcopus Arnulfi confessionem subhornat,
contra Brochardum.
46. Exemplum de Potamio archiepiscopo deposito.
47. De Egidio et Ebone depositis.
48. De judicio non innovando.
49. Sequentis diei sinodus.
50. Ingressus regum in sinodum.
51. Arnulfus episcopus praeteriti diei acta breviter
recapitulat.
comitem.
53. Arnulfus a regibus veniam petit, et accipit,
modumque abdicationis agnoscit.
54. Libellus abdicationis Arnulfi.
55. Adalgeri presbiteri reclamatio et depositio.
56. Africanum concilium in quo modus Romani
episcopi cognoscitur.
INCIPIT SYNODUS REMENSIS.
1.
Anno ab incarnatione domini nostri Jesu
Christi 991, indictione quarta, anno regni 5 domni
Hugonis augusti et excellentissimi regis Rotberti 4
congregata est synodus in Remensi territorio.
Actum est autem magna industria principum, ut
quia omnes Galliarum episcopi eo convenire non
poterant, propter quasdam regni necessitudines, ii
maxime convenirent qui conprovinciales essent,
deinde ex vicinis provinciis fama et dignitate honestiores,
et qui legatione suarum provinciarum
digni viderentur, suorumque fratrum a sentiam sua
praesentia sustinere possent. Igitur 15 Kal. Jul.
collecti sunt in basilica domni Basoli confessoris
Remorum quidem diocesanei: Guido Suessonicae
urbis episcopus, Adalbero Laudunensis, Herveus
Belvacensis, Gotesmannus Ambianensis, Ratbodus
Noviomensis, Odo Silvanectensis; ex provincia Bituricensium,
quae Aquitanorum esse putatur, Daibertus
archiepiscopus; ex provincia Lugdunensium
prima: Gualterius episcopus Augustidunensis,
Bruno Lingonensis, Milo Matisconensis; ex provincia
Senonensium, quae est prima Sequanorum metropolis
Remensique provinciae contigua, Siguinus archiepiscopus,
Arnulfus Aurelianensis, Herbertus Autisioderensis.
Praeterea diversarum urbium abbates
quam plurimi aderant, qui post solitariam episcoporum
disputationem residere jussi sunt. Habitaque
ratione totius summae synodi, dignitas praelaturae ac
potestas quasi judiciaria stetit penes archiepiscopum
Siguinum, quem et aetas et vitae meritum ac scientia
commendabat. Arnulfus autem, venerabilis episcopus,
ordinis custos ac omnium gerendorum interpres
declaratus est, eo quod inter omnes Galliarum
episcopos sapientia et eloquentia clarior haberetur.
Hunc post expositam allegationem eorum sacerdotum
qui minime adesse poterant, postque totius
cleri ingressum, quibusdam sententiis pertractatis,
hoc modo praelocutum accepimus:
2.
« Ita quidem est ut dicitis, reverentissimi patres:
nullus tumultus, nullus accusator inprobus,
nullus judex iniquus hoc sanctum concilium agitare
debet. Servetur unicuique personae suus locus, debita
reverentia; nullusque aut se aut alium praejudicio
gravari putet, cum sit libera facultas, et proponendi,
et sciscitandi, et respondendi. Consultationes
autem sive deliberationes sic in medio locentur,
ut nemo causetur imponi sibi quod nolit, aut eripi
quod velit. Sane quoniam me priorem dicere voluistis,
dicam quod sentio, in praesentia vestra et
cleri nuper admissi, idque paulo altius repetam,
ut res bene digestas melius innotescat. Ego quippe
cum inter varios tumultus bellorum pro pace aecclesiae,
cui auctore Deo deservio, totis viribus elaborarem,
novi nuncii fama, inauditi sceleris rumore,
sic subito turbatus sum, ut etiam in vilibus rebus
lingua balbutiret, intellectus hebesceret. Ferebatur
quippe illa nobilis urbs Remorum dolo proditionis
hostibus patuisse, praedae ac direptioni cessisse; sancta
sanctorum armata militum acie | null | 2243b051-eeed-4880-879a-1d166523c3d7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
polluta fuisse.
Horum omnium malorum incentor, auctor, quod
sine magno dolore animi referre nequeo, is qui tutari
debuerat, Arnulfus episcopus nuntiabatur. Sacerdotalis
dignitas hujus causa impetebatur, vixque
erat qui nostro ordini non insultaret. Nunc quoniam
religionis amore et studio serenissimi regis nostri
domni Hugonis congregati sumus, quaerendum est,
quomodo tanta infamia carere possimus, et si frater
et coepiscopus noster Arnulfus illata crimina diluere
quaerat, vel crimen regiae majestatis propulsare.
Scitis enim omnes nos insimulari probro infidelitatis
et perfidiae, causa unius. #Si, inquiunt, justis
episcopi utuntur legibus fidissimique suis regibus
sunt, cur hominem impurissimum suis legibus non
puniunt? Nimirum aliorum flagitia ideo moliuntur
celare, ut impune liceat eis peccare.@# Absit hoc a
vestro sanctissimo coetu! Absit ut contra divinas et
humanas leges quemquam moliamur defendere vel
dampnare! Dicant tantum qui noverunt seriem gestorum,
iique suos exponant casus, qui graves, ut
ipsi asserunt, injurias pertulerunt. Tum si qua contradictio
fuerit oborta, discussis partibus ex auctoritate
canonum judicium promulgetur. »
3.
Tum Siguinus: « Non patiar, inquit, discussionem
fieri ejus qui dicitur esse majestatis obnoxius,
nisi forte convicto supplicii indulgentia promittatur. »
Simulque 31 caput Toletani concilii prolatum
est ex eadem re:
Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios
sacerdotibus negotia sua committunt, et quia
sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi
sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando
supplicii indulgentia promittitur, non ubi
discriminis sententia praeparetur. Si quis etiam sacerdotum
contra hoc commune consultum discussor
in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis
apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium
gradum.
4.
« Gravissimum vero est, ait Daibertus, ideo te
judicem praebere in alienis negotiis, ut cum reum
convincis, tu concidas; cum dijudicas, tu dampnatus
abeas.--Si hoc, inquit Herveus episcopus,
periculosum est, videte ne sit periculosius judicia
ecclesiastica deinceps a secularibus non expectari.
Consequens enim est ad forensia jura nos protrahi,
si divinis legibus in aliquo videmur obniti. At quomodo
sine judicio relinquetur, quod commissum
esse constiterit? vel cur contra principem nostrum
causabimur, si quod attingere non audebimus, judiciaria
potestate coercebitur? »
5.
Bruno episcopus dixit: « Nullum certe vestrum
aeque turbat tanti discriminis examen
Ego quippe solus ob hunc infelicissimum per ora
omnium volito. Ego eum in has miserias praeci
pitasse videor, qui contra omnium bonorum vota,
memetipsum in pignus obsidis dedi, pro
spe conservandae fidei; tanti erant apud me regis
Lotharii merita, tantumque me carnis affinitas
permovebat. Et cum scirem hunc Laudunensis
urbis pervasorem, totiusque tyrannicae factionis
fuisse principem, sub obtentu tamen hujus honoris,
ad meliorem statum vitae attrabere nisus
sum, ut qui discordiarum et bellorum incentor extiterat,
pacis et karitatis ipse jaceret fundamenta.
Attendite pacis principia, attendite hominem mala
pro bonis reddentem, homines mihi percaros et ad
usum vitae multum necessarios, id est unicum fratrem
meum comitem Gislebertum, meumque consobrinum
comitem Guidonem, cum caeteris quorum
amicitia gloriabar, sua simulata captivitate verae
captivitati contradidit. Me pacis sponsorem in
mortis discrimine dereliquit; et o impudens audacia
hominis, qui mei, immo sui, et totius aecclesiae homicida,
adhuc improba fronte negat quod negari
non potest. Certe ex his quae confitetur, eliciemus
ea quae propalare erubescit. Certe in praesentia regum,
in praesentia episcoporum, ante ora cleri et
populi, sacramento volens obligatus est, se principibus
suis adjumento futurum, consilio et auxilio, secundum
suum scire et posse, contra Karolum, itemque
inimicis dominorum suorum nec consilium nec
auxilium se laturum scienter ad eorum infidelitatem,
neque pro praeterito aut futuro sacramento se praesens
relicturum. Annon erat inimicus Karolus qui
regnum pervadere nitebatur? Annon inimici Rotgerus
et Mannases, qui clerum et populum ejus in aecclesia
ipsius armata militum manu ceperant? Hos
ipse consecretales et primos amicorum esse fecerat;
hos eorum bonis ditaverat qui se elegerant,
qui sibi principatum contulerant, quibus sine perjurio
auferre nihil poterat, quos necessario juvare
debebat nisi in se peccarent. At quid peccaverunt?
Fidemne promissam servare quod sibi persuadere
nisi sunt? Ignoscite, fratres, si dolor nimius de
gravitate sacerdotali aliquid derogavit, et si orationem
finire non sinit, quam vestra intelligentia ex
praecedentibus ad plenum | null | bd591c73-32bf-4199-9758-558b474358b9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
comprehendit. »
6.
Hic Gotesmannus, Ambianensis aecclesiae episcopus,
subintulit: « Multa venerabilis pater Bruno
prosecutus est, quae quanto magis fidem dubiis
faciunt, tanto magis reum majestatis arguunt, ac
sacerdotio indignum revincunt. Sed quia paulo ante
de periculosa discussione sermo habitus est, velim
nosse, quid pater Bruno inde sentiat. Non est enim
aequum nos fieri auctores effundendi sanguinis, qui
debemus esse auctores salutis. » Et ille: « Sentio,
inquit, reverendi Patres, et hoc vos intelligere quod
dicitis, et alterum pudori esse quod tacetis. Nam
movent vos divinae leges, movet etiam homo affinitate
carnis mihi conjunctissimus, utpote avunculi
mei regis Lotharii filius: habeo et rependo karitati
vestrae multiplices grates. Sed absit hoc a me,
ut amori Christi amorem sanguinis praeferam, aut
ut meo sanguine, quantum in me est, ecclesia Dei
polluatur. Ergo, agite, discussionem simul et judicium
aggrediamur, nec sanguinis effusionem perhorrescite,
cum apud benivolentiam principum juste
petita obtinere non difficile sit. Cum hoc maxime
sit pertimescendum, ne dum forte uni personae parcere
volumus, sicut frater et coepiscopus noster
Herveus paulo ante retulit, et eam et omnem aecclesiasticum
ordinem sub periculo sanguinis relinquamus.
Itaque is presbiter qui urbis portas aperuit,
intromittatur si placet, atque gestorum ordinem
pandat. » Ab universis dictum est: « Placet. »
7.
« Quoniam, » inquit Ratbodus, Noviomensis
aecclesiae episcopus, « a multis nostrorum fratrum
audio dici, libellum fidelitatis sub specie cyrographi
editum ab Arnulfo, ad dampnationem ejus posse
sufficere, quoniamque Lothariensium quosdam contra
hanc scripturam fama est disputare, interim de
hac re judicium tantorum Patrum experiri velim,
quidque de eo sentiendum sit agnoscere. » Sinodus
dixit: « Proferatur in medium. » Prolatus est itaque
libellus cyrographi ad hunc modum:
8.
« Ego Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum
archiepiscopus, promitto regibus Francorum,
Hugoni et Rotberto, me fidem purissimam servaturum,
consilium et auxilium, saecundum meum scire
et posse in omnibus negotiis praebiturum, inimicos
eorum nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem
scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae
majestatis, et beatorum spirituum, et totius aecclesiae
assistens promitto, pro bene servatis laturus
praemia aeternae benedictionis. Si vero, quod nolo
et quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio
mea convertatur in maledictionem, et fiant dies
mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter. Recedant
a me amici mei, sintque perpetuo inimici.
Huic ergo cyrographo a me edito in testimonium
benedictionis vel maledictionis meae subscribo, fratresque
et filios meos ut subscribant rogo. Ego Arnulfus
archiepiscopus subscripsi. »
9.
Quo perlecto, Arnulfus Aurelianensis ecclesiae
venerabilis episcopus subjunxit: « Habet, inquam,
haec scriptura maximam vim reprehensionis;
habet etiam subtiles defensionis vires, habita ratione
personarum. Nam ejus auctor Arnulfus detestabilis
est, eo quod ob inmensum ambitum affectati honoris
inauditum saeculo prius monimentum sui detestabile
reliquit. Qui vero commentati sunt, rem utilem ac
necessariam fecisse visi sunt, ut si aliquando fidem
promissam pernegare vellet, scriptura contra se
testis existeret, et si deviaret ipse contra suam professionem
et subscriptionem veniens, honore se privaret;
et ne forte peccans nomine summi pontifici
diutius defenderetur, ipse summus pontifex sententiam
suae dampnationis in se dixisse visus est. Sed
quia presbiter adest, finem dicendi faciam, ut ipsi
locus pateat. » Interim tamen dum presbitero standi
locus eligitur, significabat sibi assidentibus, quendam
episcopum, ex heresi ad fidem catholicam conversum,
beato Gregorio similem libellum porrexisse;
sed hoc interesse, quod hic Arnulfus malarum causarum
rationibus permotus sit, id est perfidia et
cupiditate, ille autem optimarum, id est fide catholica
et amore habendi Deum. Erat vero ibi ita
scriptum inter cetera:
10.
« Et ideo postquam, comperto divisionis laqueo
quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans,
prona et spontanea voluntate ad unitatem
sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum;
ne non pura mente sed simulate reversus existimer,
spondeo sub ordinis mei casu et anathematis
obligatione, atque promitto tibi, et per te sancto
Petro apostolorum principi, atque ejus vicario beatissimo
Gregorio, vel successoribus ipsius, me numquam
quorumlibet suasionibus, vel quocumque alio
modo, ad schisma de quo Redemptoris nostri misericordia
liberante ereptus sum, | null | e263713e-6135-4bd3-8b10-7b36a85b4a03 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reversurum, sed semper
me in unitate sanctae aecclesiae catholicae et communione
Romani pontificis per omnia permanere.
Unde juratus dico per Deum omnipotentem, et haec
sancta quatuor evangelia quae in meis manibus
teneo, et salutem geniumque Mauricii atque Theodosii
dominorum nostrorum rei publicae gubernatores,
me in unitate sicut dixi aecclesiae, ad quam Deo
propitio sum reversus, et communione Romani pontificis
semper et sine dubio permanere. Quod si,
quod absit, aliqua excusatione vel argumento ab hac
me unitate divisero, perjurii reatum incurrens aeternae
poenae obligatus inveniar, et cum auctore scismatis
habeam in futuro saeculo portionem. »
11.
Adalgerus: « Scio me, inquit, non magnam
habiturum expectationem in dicendo, reverentissimi
Patres, cum omnia quae pro defensione mea
dicturus sum, contra me fortasse videantur. Hoc
enim et in initio intellexi, cum Dudo, Karoli miles,
ut hujus proditionis auctor existerem, machinatus
est; cui cum responderem cur ex tanta massa hominum
ego clericus et sacerdos potissimum eligerer,
ut seniorem et episcopum meum traderem ob
causam Karoli ad quem nihil attinebam, primum socordiam
et fatuitatem hominum me scire dicebat;
meum autem ingenium, prudentiam, animi magnitudinem,
miris laudibus extollebat; denique ipsum
meum seniorem hoc ita velle, sibique ita praecepisse.
Cui cum fidem quasi spopondissem, non tamen satis
tutum fore hoc mecum reputabam, nisi ex ipsius
senioris ore non bene credita per memet ipsum sine
interprete recognoscerem; ejus amor, ejus imperium
me in has praecipitavit miserias. Quaerebam tamen
ex eo, cujusnam fretus auxilio imperata perficerem,
et si sibi pertimescendum foret? Qui cum Karolum
sibi patruum esse dixisset, Mannasen quoque
et Rotgerum sacramenta quae voluerit praestitisse,
avunculum suum Rotbertum, Karoli servum, comitem
fidissimum fore designavit, cum aliis quibusdam.
Et ut hoc factum sub specie honesti tegeretur,
manus et sacramenta simul Karolo praebui, sed
jussu ipsius; claves urbis accepi, sed a manu ipsius;
portas aperui, sed illius praecepto. Haec si quisquam
vestrum aliter esse putat, meque indignum cui credatur,
credat igni, ferventi aquae, candenti ferro;
faciant fidem tormenta, quibus non sufficiunt mea
verba; ipsi hostes mei, quibus nuper invisus esse
coepi, testimonio erunt, cum suo me beneficio vivere
comprobabunt; quando vestrum anathema perhorrescens,
eorum tunc miseratione gladios Richardi,
fratris episcopi, vix evasi, hanc meam confessionem
expavescentis. »
12.
Ad haec Odo episcopus Silvanectensis: « Bene
nunc, inquit, anathema in memoriam redit. Pater
enim Arnulfus hunc nostrum Arnulfum in cyrographo
se dampnasse dixit; nos autem quoddam
scriptum ab eo in tempore ipso accepimus per manus
Guidonis venerabilis episcopi; in quo et confessio
sui facti et dampnatio ipsius contineri videbatur;
quod in praesenti jubeat recitare sanctitas
vestra. » Synodus dixit: « Recitetur. » Recitatum
est itaque in hunc modum: « Arnulfus gratia Dei
archiepiscopus, commonitorium praedonibus Remorum.
Quid tibi vis praedonum Remensium scelerata
manus? Nichilne te movent pupilli et viduae
lacrimae? Nec advocatus eorum, velis nolis, Dominus
tuus, ipse testis, et judex, et gravis ultor, cujus
judicium non effugies? Vide quid ante oculos ipsius
egeris: sanctam pudicitiam virginum non erubuisti;
matronas etiam barbaris verendas nudas reliquisti;
orphanum et pupillum non respexisti. Parum tibi
hoc; accessisti ad templum matris Dei, cunctis mortalibus
reverendum. Ejus atrium perfregisti, polluisti,
violasti. Quod oculi ibi viderunt, concupiisti.
Quod manus attrectare potuerunt, rapuisti. Et nos
quidem contra divinum ac humanum jus misericordia
abutentes, quod cibi et potus abstulisti, non indulgemus,
sed propter impia tempora non exigimus.
Exigimus autem reliqua omnia quae pollutis manibus
pervasisti, ac retines. Redde ergo, aut sententiam
dampnationis in pervasores rerum ecclesiasticarum
a sacris canonibus promulgatam, eamque in te
latam multotiensque ferendam excipe: #ANATHEMA
IN PREDONES@#. #Auctoritate omnipotentis Dei
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et
adjuvante beata Maria semper virgine, auctoritate
quoque ac potestate apostolis tradita nobisque relicta,
excommunicamus, anathematizamus, maledicimus,
dampnamus, et a liminibus sanctae matris aecclesiae
separamus vos Remensium praedonum auctores, factores,
cooperatores, fautores, a propriis dominis rerum
suarum sub nomine emptionis abalienatores. Obtenebrescant
oculi vestri qui concupiverunt, arescant manus
quae rapuerunt, [ | null | 616c9cef-e87c-4bc1-96cb-d4953adb5f56 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
debilitentur omnia membra quae
adjuverunt@# ]. #Semper laboretis, nec requiem inveniatis,
fructumque laboris vestri privemini; formidetis
et paveatis a facie persequentis, et non persequentis
hostis, ut tabescendo deficiatis. Sit portio vestra cum
Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum,
donec corda vestra ad plenam satisfactionem convertantur.
Hic autem sit modus plenae satisfactionis, ut
omnia injuste ablata, praeter cibum et polum, propriis
dominis ex integro restituatis, coramque Remensi
ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem
ecclesiam reveriti non estis; nec cessent a vobis
hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices,
quamdiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen.
Fiat. Fiat.@# »
13.
Quo perlecto, Gualterius Augustidunensis
aecclesiae episcopus: « Quidnam, inquit, hoc portentum
est? Satisne sanae mentis est hic episcopus,
qui pro jactura vilissimae supellectilis reos dampnat,
super sui autem et cleri et populi captivitate tacet?
Pro pauperum tuguriis forte magis carie quam vi
ruentibus anathematizat, et pro templo Dei per
orbem terrarum famosissimo nihil dicit? Nempe
omnis terrena creatura homine vilior est, et omne
manufactum aedificium templo Dei vilius. Sed quia
forte Apostolus dicit: #Si esurierit inimicus tuus,
ciba illum; si sitit, potum da illi (Rom. XII, 20)
@#,
tamquam pietate usus praedonibus cibum et potum
indulget, attamen ab auro et argento deterret. Quid
hoc ad pauperes Christi? Certe ii aurum et argentum
non perdiderunt, quia non habuerunt; sed
cibum et potum, quem ad usum vitae non sine magno
labore conquisiverunt. Ecce audistis, fratres, argumentum
perditi hominis, pauperum necatoris, praedonum
nutritoris. Intellexistis quia ad hoc voluit
capi, ut sua simulata captivitas veram nobilium
efficeret captivitatem. Ideo sacrilegos a communione
non arcet, quia se auctorem sacrilegii esse cognoscit.
Nec sic tamen evadit, dum auctores, inventores,
factores, cooperatores, fautoresque simul permiscet.
Ipse enim auctor, cujus consilio et imperio proditio
facta est; ipse factor et cooperator, ut per quemdam
sapientem dicitur: #Comites illi tui, manus erant tuae;@#
ipse fautor, qui usque in praesens tacendo consensit,
et, ut fama est, magnis insuper beneficiis cumulavit.
Tendit materia haec in inmensum; sed contraho
sermonem qua possum brevitate, ne videar
quasi criminales dictare. »
14.
Guido episcopus: « Si in propriis conscriptionibus,
ubi cavere sibi potuit Arnulfus, ita lesus est,
quomodo in proxima sinodo Silvanectis habita
dampnatus non est? Conveneramus quippe in unum
nos omnes qui hic adsumus Remorum diocesanei,
conquestum sanctam Remensem aecclesiam, nostrarum
omnium matrem, desolatum iri. Metropolitanus
noster cum clero et populo teneri ab hostibus praedicabatur.
Rumor tamen ab eo factae proditionis
frequens erat. Itaque nostrorum conprovincialium
communi consultu statuimus anathema in reos,
quod nullus aliquo modo se occultans subterfugere
posset. Ejus exemplar, si placet, proferatur. »
Prolatumque est in hunc modum:
« ORATIO INVECTIVA EPISCOPORUM REMENSIS DIOCESEOS
VICE DECRETI HABITA SILVANECTIS.
« Quousque se extendet effrenata licentia vestra,
alterius proditoris Judae satellites? Ad quem finem
scelerum progredietur incoepta audatia vestri ducis?
ducis dicimus Adalgeri presbiteri, qui nomen sacerdotalis
dignitatis suo nomine polluit. Te igitur interpellamus,
funeste presbiter; quid tibi visum est
post illa cruenta arma, quibus te Lauduni exercuisti,
ut iterum vilis apostata factus, Arnulfum Remorum
archiepiscopum traderes, cum ante eum velut fidissimus
custos cubares, conviva assiduus esses, consilia
disponeres, sacrosancta administrares? Num
rigorem aecclesiasticae severitatis, vel judicium omnipotentis
Dei effugere te putasti? Urbis portas
aperuisti, hostes introduxisti, venerabile templum
matris Dei atque ipsis barbaris reverendum, velut
hostium castra oppugnasti. Num etiam vos praedonum
maxima portio, qui aecclesiae ingentibus beneficiis
eratis obligati, qui dicitis: #Haereditate possideamus
sanctuarium Dei,@# qui signa militaria, loricati et galeati,
cum scutis et lanceis ante aram beatae Dei
Genitricis intulistis; qui pollutis manibus pastorem
cum clero et populo intra sancta sanctorum comprehendistis,
custodiae distribuistis, carceri mancipastis,
et adhuc retinetis; num inquam vos divina
jura effugietis? Vos quoque, quorum dolo et fraude,
consilio et auxilio, tantum scelus factum est, cum
his qui principes tanti facinoris fuerunt consociandi
estis, ut poenam peccati simul feratis, qui
in causa peccati simul conspirastis, bonaque civium
Remensium | null | 145bc3a8-4446-4d48-b8dc-2a7a8aa2c200 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
praedones impiissimi velut sub hasta
distraxistis. Nec etiam vos abesse debetis, qui in
Adalberonem Laudunensem episcopum non minus
levia perfecistis; et ut pullulantem heresim rescindamus,
quae dictitat omnia licere Karolo etiam in
sacris locis, Remensem simul ac Laudunensem
aecclesiam, utramque sacrilegio quamvis dissimili
pollutam, a sacris removemus officiis, donec legitime
reconcilietur utraque. Et ne quis nos talibus
monstris hominum favere, talibus negotiis assensum
praebituros putet, sed pro fide qua vivimus omnibus
expositos periculis, sententiam nostram ita confirmamus,
stabilimus, corroboramus: ANATHEMA
IN REOS. Auctoritate omnipotentis Dei Patris et
Filii et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante
beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis,
auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita
nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus,
dampnamus, et a liminibus sanctae matris
aecclesiae separemus, Adelgerum presbiterum, diaboli
membrum, episcopi cleri et totius populi Remensis
traditorem; eos quoque qui hujus traditionis
extiterunt inventores, auctores, factores, cooperatores,
fautores, civiumque depopulatores et a propriis
dominis rerum suarum sub nomine emptionis
abalienatores. His adjungimus Laudunensis episcopii
pervasores, ac ipsius episcopi gravissimos tortores.
Fiat illis sicut Scriptura dicit: #Qui dixerunt: Hereditate
possideamus sanctuarium Dei, Deus meus, pone
illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
Sicut ignis qui comburit silvum, et sicut flamma comburens
montes, ita persequeris eos in tempestate tua,
et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia,
et quaerent nomen tuum, Domine. Erubescant
et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur
et pereant. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus,
tu solus altissimus in omni terra (Psal. LXXXII, 13-19)
@#.
Et quia pupillum et viduam non miserati sunt, neque
templa Dei reveriti, dominiumque aecclesiarum sibi
usurpaverunt, fiant filii eorum orphani et uxores
viduae; scrutetur foenerator omnem substantiam ipsorum,
et diripiant alieni labores illorum. Nutantes
transferantur filii eorum, et mendicent, ejiciantur de
habitationibus suis. Fiant dies eorum pauci, et
principatum eorum accipiat alius. Et duplici contricione
contere eos, Domine Deus noster, nisi resipiscant
et aecclesiae catholicae fructuosa poenitentia
satisfaciant. Amen. Fiat. Fiat. »
15.
Siguinus archiepiscopus: « Pervenit hoc scriptum
ad notitiam Arnulfi? » --Dictum est pervenisse.--Subjunxit:
« Suspendit se post ab eorum
communione quos justissime damnatos accepit?--Immo,
inquiunt, eos omni fidelium communione
dignos habuit.--Ego, inquit, non satis admirari
queo super ejus audatia. Primum ipse praedones
suos a communione removit eisque modum
dampnationis praescripsit, ut omnia injuste ablata
restituerent, coramque Remensi aecclesia humiliarentur,
qui sanctam Remensem aecclesiam reveriti
non essent; et sicut paulo ante a quibusdam fratribus
mihi relatum est, restitutio amissarum rerum
aut vix ulla facta est aut nulla; poenitentia autem
a nullo publice suscepta, ob facinus publice admissum.
Occulte autem qui potuit, cum scriptum sit: #Qui publice peccat publice poeniteat;@#
vel quomodo
pro vili supellectile reos dampnavit, sicut frater
et coepiscopus noster Gualterius paulo ante retulit,
pro violata ecclesia a communione nullum removit?
An vile putavit esse crimen, quod divinae leges
per se totum ulcisci posse non putant, nisi ad humana
jura transfundant? Sic enim scriptum est in
Toletano concilio capitulo 10: #Nullo teneantur
eventu necessitudinis, qui dominicis se defendendos
commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum
violare temptaverit, et ecclesiasticae excommunicationi
subjaceat, et severitatis regiae ferietur sententia.@#
Ecce hic plane dicitur, quod ab episcopis excommunicandi
sint hi sacrilegi, et a rege digna pro
meritis poena animadvertendi. Sed quis episcopus
absolvere potest, nisi poenitentem et digna satisfactione
veniam postulantem? At hi quando satisfecerunt
ut absolvi possent, cum neminem revera
captum abire liberum siverint? Sed esto, Arnulfus
eos absolverit; cur ergo clericus ejus Raineri vicedomini
filius retentus est? Si per vim factum est,
et Arnulfo invito, in crimine sacrilegii permanentes,
etiam ab idoneo episcopo absolvi non potuerunt.
Si autem eo consentiente, obligationem pro absolutione
ab obligato acceperunt. Item esto; Arnulfus
eos absolverit. Quomodo id sine suorum clericorum
praesentia potuit? At eos non interfuisse constandum
absolverentur. Interfuerunt autem dum obligarentur.
Irrita igitur habenda est, quae sollempnis
debuit esse, si in abditis absolutio facta est. Scriptum
quippe est | null | e3f176b9-f000-4fe2-804c-5693bf1e8dbb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in concilio Carthaginis capitulo 23,
ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia
clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia
episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur. Et
quia scriptum est: #Impius cum in profundum peccatorum
venerit, contempnit (Prov. XVIII, 3)
@#, tanto
rum scelerum ipse sibi conscius, sacrosancta tractare
non erubuit, in aecclesia quam fratres et
coepiscopi nostri Remorum dioceseos nostro consultu
a communione suspenderant justissimis de causis.
Quapropter, si placet, capitula canonum super
his perquirantur, ut nemo causetur, hunc nostro,
sed sanctorum Patrum dampnatum esse judicio. »
Synodus dixit: « Placet, perquirantur. » Perlatae
sunt itaque in medium hae sententiae:
16.
#De dampnatis et ministrare temptantibus ex
concilio Antioceno capitulo@#. 4. Si quis episcopus
dampnatus a synodo presbiter aut diaconus a suo
episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro
contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem,
sive presbiter aut diaconus, nullo modo
liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut
locum habere satisfactionis, sed et communicantes
ei omnes abjici de aecclesia, et maxime si, posteaquam
didicerint adversum memoratos prolatam
fuisse sententiam, eisdem communicare temptaverint. #Item:@#
Si quis excommunicatus ante audientiam
communicare praesumpserit, ipse in se dampnationem
protulit. #Ex concilio Cartaginis, cap.@# 29.
Item placuit universo concilio, ut qui excommunicatus
fuerit pro suo neglectu, sive episcopus sive
quilibet clericus, et tempore excommunicationis
suae ante audientiam communionem praesumpserit,
ipse in se dampnationis judicetur protulisse sententiam. #Ex concilio Cartaginis, cap.@#
13. Ut episcopus
qui contra suam professionem in concilio habitam
venerit, deponatur. Si quis contra professionem vel
subscriptionem suam venerit in aliquo, ipse se honore
privabit.
17.
Arnulfus episcopus dixit: « Quamvis haec ita
se habeant, reverentissimi Patres, certumque sit
hunc Arnulfum omnium Patrum concordibus dampnari,
sententiis, tamen ne in invidiam adducamur,
admoveantur si qui sunt studiosi ejus defensionis,
habeantque locum contradicendi, suumque Arnulfum
quomodolibet defensandi. Sitque hoc nostium
edictum sub disciplina aecclesiastica, ita ut nullus
deinceps excusandi pateat locus. Excuset nunc, qui
cum justas putat habere causas. Hic clerus ipsius
adest; hic abbates scientia et eloquentia non ignobiles.
Erigant jacentem, attollant humiliatum; et
si injuste dejectum existimant, qua justitia reformari
debeat edoceant. Non enim in ruina fratris et
consacerdotis nostri laetari nobis fas est, nec quisquam
injuriam sui ducet, si ea quae contra Arnulfum
dicta vel facta sunt veracibus cognoverit
refelli assertionibus. »
18.
Siguinus archiepiscopus dixit: « Sicut frater
et coepiscopus noster venerabilis Arnulfus peroravit,
auctoritate Dei Patris omnipotentis et Filii et
Spiritus sancti, adjuvante beata Maria semper virgine
cum omnibus sanctis, auctoritate quoque hujus
sacri conventus, praecipimus ut nemo in hac synodo
silentio tegat quae pro defensione Arnulfi putaverit
esse idonea, vel si ea quae circa ipsum facta
sunt reprehensione digna existimat. Nec deinceps
alicui licentia pateat refricandi aut remordendi,
quod hoc sacrosanctum concilium decreverit, qui
se nunc defensioni subduxerit, cum utique et ex
tanto tempore excurrere potuerit, et nunc ei
omnis copia dicendi adsit. Sed nec occasione insidiarum
sibi quisquam blandiatur, cum sciamus
principes nostros omnibus licentiam absque injuria
veniendi et causas proprias exponendi quae vellent
concessisse. Sit, accusatoribus sive obtrectatoribus
tam praesentibus quam futuris, vel contra Arnulfum,
vel contra nos, testis conscientia praesens, qua in
extremo examine quisque dijudicandus est; sit nobis
judicantibus praesens forma Christi in ultimo
judicio judicantis; habeant defensores exemplar
misericordiae, qua misericordibus miserendum est. »
19.
Hic cum ab universis Patribus pronuntiatum
esset: « Placet, placet, hoc edictum Patris Siguini! »
stupor se quam plurimis infudit, qui pertinaci episcoporum
sententia Arnulfum dampnandum fore putabant.
Quosdam autem spes defendendi in magnam
animi alacritatem perduxit. Et suae quidem aecclesiae
filii accusare nolebant, pudore permoti; defendere
autem minime praesumebant, conscientia simul
et anathemate devincti. Sed aderant acerrimi
defensores, scientia et eloquentia insignes, Johannes
scolasticus Autisioderensis, Romulfus abbas Senonensis,
Abbo rector coenobii Floriacensis, ignorantia
praeteritorum gestorum pressi, et anathemate
ad dicendum provocati.
Facto itaque silentio, diversarum partium multiplicia
librorum volumina subito apparuerunt.
Multa denique in medium prolata, multa inter considentes
collata, ingens spectaculum praebuerunt;
in primisque Stephani archiepiscopi et | null | 1b7990d8-047f-48a1-81e9-daf2914bd02a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
trium conciliorum
epistola ad Damasum perlecta est; itemque
Damasi responsio continuata in hunc modum:
20.
#Quod episcoporum et summorum negotiorum
ecclesias icorum causae semper ad sedem apostolicum
sint referendae.@# Domino beatissimo et apostolico
culmine sublimato sancto Patri patrum Damaso,
papae et summo omnium praesulum pontifici, Stephanus
archiepiscopus concilii Mauritaniae et universi
episcopi de tribus conciliis Africanae provinciae.
Notum vestrae facimus beatitudini, quod quidam
fratres in confinio nobis positi, quosdam fratres
nostros, venerabiles videlicet episcopos, vobis inconsultis
proprio dejicere moliuntur gradu; cum
vestrae sedi episcoporum judicia et summorum
finem ecclesiasticorum negotiorum, in honore beatissimi
Petri, Patrum decreta omnium cunctam reservare
sententiam, inquirendi reverentia, de
Dei rebus, quas omni cura et sollicitudine observare
debemus. Maxime vero debent ab ipso praesulum
examinari vertice apostolico, cujus vetusta sollicitudo
est tam mala dampnare, quam relevare laudanda.
Antiquis enim regulis censitum est, ut quicquid
horum quamvis in remotis vel in longinquo
positis ageretur provinciis, non prius tractandum
vel acipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae
fuisset deductum, ut ejus auctoritate juxta
quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua
multociens, talia et his similia quae super his constituta
sunt. Quibus si inlicite factum est, ut semper
vestrae sedi consuetudo fuit, festinanter occurrite,
et pro his viriliter ut pater pro filiis certantes
state. Sicut bene ad Jesum filium Sidrach dictum
est: #Usque ad mortem certa pro veritate, et semper
Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccli. IV, 33)
@#.
Accipere enim personam impii, non est bonum, ut
declines a veritate judicii. Si minus inlicita sunt
haec, pateat nobis talis omnibus licentia, beatissime
Pater, aut si liceat, hos vel aliquos etiam minorum
graduum clericos, nisi canonice tempore legitimo
vocatos, aut sine legitimis accusatoribus aut absque
veris et innocentibus testibus, vel nisi manifeste
canonice convictos aut sponte confessos, vel a suis
sedibus ejectos, aut suis rebus expoliatos vocare ad
synodum vel dampnare; quia legimus eos non posse
canonice ad synodum ante suam diu tenendam et
gubernandam juribus scilicet pleniter resumptis restitutionem
vocari [suisque omnibus sibi legaliter
restitutis integerrime] aut ut veniant ad sinodus
nisi sponte voluerint imperare; et reliqua.
21.
#Item epistola Damasi ad eundem Stephanum
et ad concilia Africae, quod episcoporum judicia et
majores causae non aliter quam auctoritate sedis
apostolicae sint terminandae.@# Damasus servus servorum
Dei atque per gratiam ejus episcopus sanctae
catholicae aecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo
concilii Mauritaniae, et universis episcopis
Africanae provintiae. Lectis fraternitatis vestrae litteris,
primo gratias ago, quod tantorum fratrum
merui benedictione frui; deinde quod circa fratres
sollicitos vos repperi, et cum eis crucem Domini
deferre qui ait: #Qui vult venire post me, abneget semet
ipsum, et totlat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24)
@#,
et reliqua ad hunc modum pertinentia.
Igitur quoniam in praesenti oportune gestorum
consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus
commota, nos ortata est tuitionem fratrum
apostolica impendere auctoritate et eorum injuriis
subvenire, dum constet vos eadem cum Apostolo
compassibiliter dicere: #Quis infirmatur, et ego non
infirmor? Quis scandilizatur, et ego non uror (II Cor.
XI, 19)
@#? satagentes, ne aliquis de his qui nobis crediti
sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur; pro
qua re oportet juxta vestram prudentem commonitionem,
magis autem secundum Domini divinam
praeceptionem, nos qui supra domum ejus, hoc est
universalem catholicam aecclesiam, episcopale suscepimus
ministerium, sollicite vigilare, ut ne quid de
sacris ejus muneribus, id est apostolici juris, apostolorumque
successoribus atque ministris, quisquam
nobis dormitantibus valeat supprimi atque injuste
nobisque inconsultis dampnari;--scitis, fratres
karissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile,
atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id
est omnium episcoporum, apostolicam sedem esse
constitutam, et verticem aecclesiarum. Tu es enim,
sicut divinum pronuntiat veraciter verbum, Petrus,
et super firmamentum tuum aecclesiae columnae, qui
episcopi intelliguntur, confirmatae sunt; tibi et claves
regni coelorum commisi, atque ligare et solvere
potestatem quae in coelis sunt et quae in terris promulgavi.
Tu profanatorum hominum et membrorum
meorum maximeque meorum discipulorum existis
ut princeps et doctor orthodoxae et inmaculatae
fidei; cujus vice hodie gratia Dei legatione pro
Christo fungimur | null | e9cbc00a-94b0-47a7-956f-6e5e5c117e5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et omnes hujus sanctae sedis praesules
ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent. Ideo
omnia quae innotuistis, non licere mandarem, nisi
vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta
super quibus consulitis inlicita esse non dubitetis.
Discutere namque episcopos et summorum aecclesiasticorum
causas negotiorum metropolitanos, una cum
omnibus suis comprovintialibus, ita ut nemo ex eis
desit, et omnes in singulorum concordent negotiis,
licet; sed definire eorum atque ecclesiarum summas
quaerelas causarum, vel dampnare episcopos,
absque hujus sanctae sedis auctoritate minime licet;
quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus
fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, sinodum sine
ejus auctoritate fieri non est catholicum, nec episcopus
nisi in legitima synodo et suo tempore
apostolica vocatione congregata, definite dampnari
potest; neque ulla umquam concilia rata leguntur,
quae non sunt fulta apostolica auctoritate. Accusatores
autem clericorum et testes, super quibus rogitastis,
absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta
macula et verae fidei pleniter instructi esse debent;
et tales, quales ad sacerdotium eligere divina
jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiqua
tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos
testificari, qui ad eundem non debent nec possunt
provehi honorem. Vocatio enim ad synodum juxta
decreta Patrum canonica ejus qui impetitur, tam
sua praesentia quam et scriptis atque apocrisiariis,
per spacium fieri debet congruum atque canonicum;
quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et
canonica ordinatione, licet venerit ad conventum
quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus
suis respondebit insidiatoribus; quoniam nec
saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae?
De ejectis vero atque suis rebus expoliatis
nihil vobis verius significare queo, quam sancti
Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica
auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent.
Episcopos ejectos, atque suis rebus expoliatos,
aecclesias proprias primo recipere, et sua omnia eis
legaliter redui, sancti canones decreverunt; et
postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo
facere sanciverunt; judices esse decernentes
episcopos, recte sapientes. et juste volentes ad tempus;
diuque illis resumptis juribus et suis potestative
fruentibus rebus, amicisque et Dei servis
sapientibus consulentibus viris in ecclesia convenientes,
ubi testes essent singulorum, qui oppressi
videbantur; et reliqua ad hunc ordinem pertinentia,
quae prolixitatem vitantes hic non inseruimus, quia
his sufficere credimus. Si quis autem his non est
contentus, legat ea et saciabitur. Scimus enim homines
inermes non posse cum armatis rite pugnare.
Sic nec illi qui ejecti, vel suis bonis sunt expoliati,
cum illis qui in suo stant statu, et suis fruuntur
amicis atque bonis, litigari rite possunt. Nec saeculi
quoque leges haec saecularibus fieri permittunt; sed
prius ejectos vel oppressos aut expoliatos cum suis
omnibus restitui jubent, et postea suo tempore,
sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt;
nec ulla carceris custodia appellantem arceri
permittunt. Docent enim ex parte, sicut nostis,
terrena, quae sunt coelestia. Accusatores vero et
accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus
sunt in horum admittendae causis; quia
omne quod irreprehensibile est, catholica defendit
aecclesia, et hoc a majoribus definitum esse, propter
pravorum hominum insidias, non dubitatur.
Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie
tractare, et venerabiliter intendere atque eorum
judicia super sacrificia ordinare, ne proterve aut
tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur,
sed caritative pro Deo et fraterno amore cuncta
peragere, et quod sibi quis fieri juxta Dominicam
vocem non vult, alti inferre non praesumat; #et in
qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth.
VII, 2)
@#. Ea vero quae apostolorum praedicatione et
Patrum institutione percepimus, semper tenere debemus,
ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum
semper intendere videamur. Sed alterutrum
onera portemus, ut juxta Apostolum legem Domini
adimplere valeamus (Galat. VI, 2). Tempus enim
congruum praevideri oportet, quando uniuscujusque
accusatae personae causa rectissime in medium producatur,
quatinus gravitatem ejus, et consonantiam
quae contra Patrum decreta, vel synodum confessionem
prodi minime cognoscatur, quam ordinabiliter
omnes intendant, ut ad eam in omnibus
rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste
ostendant. Nullus autem introducatur personaliter;
sed accusatores et accusati aequa audiantur
ratione juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores | null | becba70c-ef72-47e4-b5ec-f09297c92938 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vero et judices non idem sint, sed per se
accusatores, per se judices, per se testes, per se
accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine.
Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem
calumniator recipiat, quia ante inscriptionem remo
debet judicari vel dampnari, cum et saeculi leges
haec eadem retineant; de quibus omnibus vera semper
fiat aequitas, quatinus accusationis et judicii ac
testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi
valeant. Scriptum est enim: #Abhominatio Domino
labia mendacia (Prov. XII, 22)
@#; et: #Testem
fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter
fratres scandala atque litigia (Ibid. VI, 19)
@#; ipso
monente atque, dicente: #Non facies calumniam
proximo tuo, nec vi opprimes eum: non facies quod
iniquum est, nec injuste judicabis, non considerabis
personam pauperis, nec honores vultum potentis, juste
judica proximo tuo (Levit. XIX, 13-15)
@#; et: #Quod
tibi non vis fieri alteri ne facias (Tob. IV, 16)
@#, et reliqua
maxime. Et praeceptum habentes apostolicum,
attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus
sanctus posuit episcopos regere Dei aecclesiam,
quam adquisivit per sanguinem suum proprium (Act. XX, 28),
convenit. Attendite lupos, attendite
malos operarios, qui perversa faciunt et adversa
locuntur, ut detrahere semper discipulos Domini et
infamare queant. Quos corrigere vos et omnes
Domini sacerdotes summo studio oportet, quia pejus
malum non est, quam ut cives civibus invideant, et
sacerdotes vel clerici sacerdotibus vel pontificibus
insidientur. Testante etiam veritatis voce: #Qui vos
tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8)
@#; et:
#Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est
illi ut suspendatur mola asinaria in collum ejus et
demergatur in profundum maris
(Matth. XVIII, 6)
@#;
et item: #Beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 6)
@#.
Ille procul dubio scandalizatus est
in Dominum, qui ejus scandalizat episcopum
vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inseruntur,
ne nimis prolixa efficiatur epistola. Monentes
quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros,
ut a talibus se subtrahant, et quae inlicite circa
praefixos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos
nobis inconsultis leserunt, nobis inconsultis plena
satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient,
si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram.
Nam si quid fortasse in eis aut contra eos emerserat,
nostrum fuerat expectandum examen, ut nostra,
ut semper huic sedi fuit concessum privilegium,
aut condempnarentur auctoritate, aut fulcirentur
auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra
debuerant jura pervadere absque apostolicae sedis
dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se
abstineant sacerdotes, qui noluerint ab apostolicae
petrae, super quam Christus, ut praedictum est,
universalem construxit aecclesiam, cui episcoporum
summa judicia atque majorum causas, sicut
paulo superius memoratum est, reservatae sunt,
soliditate atque sacerdotali honore secludi. Induciae
enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium,
vel eo amplius si necesse fuerit, concedendae
sunt; quoniam et laicis hoc permissum, nullus secularibus
imbutus disciplinis ignorat; quanto magis
sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur?
Habetur quoque in decretis Patrum sancitum,
non fore canonicum quemquam sacerdotem judicare
vel dampnare, antequam accusatores canonice
examinatos praesentes habeat locumque defendendi
accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda
crimina et caetera; nec extra propriam fiat provinciam
primo discussionis accusatio sine apostolica
praeceptione, cui in omnibus causis debetur reverentia
custodiri; quoniam et antiqua docet hoc
Patrum regula, in qua et imperialia pariter statuta
concinunt. « Criminum, inquiunt, discussio ibi
agitanda est, ubi crimen admissum est; nam aliubi
criminum reus prohibetur audiri, et alibi in canonibus
praecipitur, quaecunque negotia in suis locis
ubi orta sunt finienda, » et reliqua. Talia et his
similia, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate,
ut nihil in his diffiniatur, priusquam ei placere
cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet.
Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus
est semper expectanda censura. Neque enim proterve
aut stimulo suae cogitationis impulsus, ut saepe
actum agnovimus, detrahere aut accusare praesumat
quemquam sacerdotum; quia injuria eorum ad
Christum pertinet, cujus vice | null | 9233619d-c595-4763-aa1a-c64638afaf67 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
legatione pro populo
Christi sanguine redempto funguntur. Causas enim
eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio reservandas,
qui valet corpus occidere et animam
mittere in gehennam, qui dicit: #Mihi vindictam, et
ego retribuam (Rom. XII, 19)
@#; apud quem conscientia
nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi
etiam omnes sunt, quoniam per nos illis Christus
intonuit non esse ovium lupi insidias praevidere,
sed pastoris. Monet igitur beatus apostolus Paulus,
ne de his temere leviterque praesumatur judicium,
de quibus nemo potest verius vel melius judicare
quam Deus: #Tu autem,@# inquit, #quare judicas fratrem
tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus
ante tribunal Dei. Scriptum est enim: Vivo ego,
dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et
omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque
nostrum pro se rationem reddit Deo (Rom. XIV,
10-12)
@#. In hoc ergo non sibi quispiam temerarios
ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet,
aliud agat, unde unitas aecclesiae dissipetur.
Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione,
vel judicatione, aut dampnatione fratrum, maximeque
sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui
proprio ore Christi corpus conficiunt; quia ob hoc
venit ira Dei in filios prevaricatorum, qui Christum
in suis persecuntur membris. Nolite, fratres. nolite
effici participes eorum, nec communicetis peccatis
talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem
et redarguite talium coetus, qui extendere
moliuntur quasi arcum in fratres linguas suas.
Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur
contra fratrum persecutores. Confidimus autem
de vobis meliora et viciniora saluti; #quia neque mors
neque vita, neque angeli neque principatus, neque instantia
neque futura, neque fortitudo neque altitudo, neque
profundum neque creatura aliqua,@# Magistro gentium
docente, #poterit nos separare a caritate@# Domini nostri
Jesu Christi (Rom. VIII, 38, 39), quae maxime
in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus.
Nolite itaque omittere confidentiam vestram, quae
magnam habet remunerationem. Ecce enim judex
ante januam assistit, coronas hilariter promittens,
his qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis
succurrunt, atque in caritate conlaborant.
Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed
cadet; quia non sublevavit cadentem sed emarcuit.
Et post aliquanta: Temere enim judicat, si
quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate
condempnat, cum ei, ut paulo superius praelibatum
est, hoc specialiter privilegium reservatum sit. Item
post aliquanta: Ille procul dubio facit iniquitatem
in judicio, qui ea sibi vindicat quae ei vindicare
non licet, ideoque huic sedi concessa sunt, ut
nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui
non vult honore ecclesiastico indignus aut contemptus
judicari. Itaque oportet propulsare neglegentes,
sed ita, ut nocentes non roborentur; et bonos improbis
atque insidiatoribus fratrum resistere, ne,
torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneamur
obnoxii. Itaque qui potest obviare et perturbare
perversos et non facit, nihil est aliud quam favere
impietati. Nec enim caret scrupulo societatis
occultae, qui manifesto facinori desinit obviare; et
reliqua.
22.
Allatus est autem etiam tomus ab Lothariensi
regno per manus Ratbondi episcopi Noviomensis,
in quo haec continebantur:
Ex decretis sancti Clementis papae de accusatione
episcoporum: Accusandi vel testificandi licentia
denegetur, qui Christianae religionis et nominis
dignitatem et suae legis vel sui propositi normam
aut regulariter prohibita neglexerunt. Transgressores
enim legis suae sponte ejusque violatores apostatae
nominantur. Omnis enim apostata refutandus est, et
ante reversionem suam non in accusatione aut testimonio
suscipiendus.
Ex decretis Stephani papae: Nullus episcoporum
dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sese propria
qualibet occasione pulsus debet accusari, aut a quoquam
ei potest crimen objici, priusquam integerrime
restauretur, et omnia quae ei ablata quocumque sunt
ingenio legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi
et pristino statui regulariter reddatur.
Item ejusdem: Accusatores et accusationes
quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores
nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus
enim alienigena, aut accusator episcoporum fiat aut
judex. Unde et de Loth scriptum est: #Ingressus es
ut advena, numquid ut judices? (Gen. XIX, 9.)
@# Accusator
autem eorum nullus sit servus aut | null | 0520ec7c-8479-4330-8209-703069d0407f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
libertus,
nullaque suspecta aut infamis persona. Repellantur
etiam cohabitantes inimicis et omnes laici.
Ex decretis Sixti papae: Nemo pontificum aliquem
suis rebus expoliatum episcopum aut a sede
pulsum excommunicare aut judicare praesumat,
quia non est privilegium, quo expoliari possit jam
nudatus.
Ex decretis Julii papae: Si quis ab hodierna die
et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis
sententiam dampnare aut propria sede pellere praesumpserit,
sciat se inrecuperabiliter esse dampnatum
et proprio carere perpetim honore, eosque qui
absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel dampnati,
hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam
recipere communionem, et in propriis restitui
sedibus.
Item: Nocumenta episcoporum sunt prohibita,
ita ut qui talia temptaverint, aut eis nocere praesumpserint,
siquidem clerici fuerint, a proprio gradu
decidant; si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur.
Ex decretis Symachi papae: Ordinis dignitate et
communione privetur, qui vivo pontifice quolibet
modo episcopatum ejus convictus fuerit ambisse
vel temptasse, omnesque pariter hujus culpae reos
anathematis poena duximus plectendos.
Item: Nulli fas est vel velle vel posse transgredi
apostolicae sedis praecepta, nec ejus dispositionis
ministerium, quod omnium sequi oportet caritatem.
Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis
apostolicis voluerit contraire decretis; nec locum
deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a
sancto ministerio fiat; nec de ejus judicio quisquam
postea curam habeat, quoniam jam dampnatus a
sancta et apostolica aecclesia ejusque auctoritate et
propria inoboedientia, atque praesumptione a quoquam
esse non dubitatur, quia majoris excommunicationis
dejectione est exigendus, cui sanctae aecclesiae
commissa fuerit disciplina, quia non solum
praelatae sanctae aecclesiae jussionibus parere debuit,
sed etiam alios ne praeterirent insinuare; sitque
alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit
praeceptis obtemperare apostolicis.
Ex decretis Eusebii papae: Oves ergo quae pastori
suo commissae fuerunt, eum nec reprehendere nisi
a recta fide exorbitaverit debent, nec ullatenus accusare
possunt; quia facta pastorum ovis gladio
ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda
videantur. Ideo ista dicimus, quia his scriptis vestris
repperimus quosdam episcopos vestris in partibus
a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex
suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco
quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam vero
a propria sede pulsos; quos scias nec ad synodum
provincialem, nec ad generalem posse vocare,
nec in aliquibus judicare, antequam cuncta quae
eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur.
Item ex ejusdem: Errorem vestrum corrigite,
fratres, et ab omni erroris macula vos custodite,
ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei
nolite persequi; episcopos nolite infamare, neque
accusare, quia Deus eos suo judicio voluit reservari.
Ex decretis Adriani papae: Homicidae, malefici,
fures, sacrilegi, raptores, venifici, adulteri, et qui
raptum fecerit vel falsum testimonium dixerit, seu
qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus
ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui crimen intendit, agnoscendum est si
ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est,
et admitti non debet rei adversus quemcumque professio.
Ex decretis Fabiani papae: Similiter statutum est,
et nos eadem statuta firmantes statuimus, ut si
aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator
fuerit, eosque criminari temptaverit, aut
conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium
submotus a clero, curiae tradatur; cui diebus
vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis
spe permaneat; nec ullus umquam praesumat
accusator simul esse et judex.
Ex decretis Marcelli papae: Si qui episcoporum
expulsi fuerint aut expoliati suis rebus, primo omnia
legaliter reddi quae eis ab inimicis aut a persecutoribus
ablata sunt, et sedes proprias cum omnibus
ad se pertinentibus regulariter congregatis restitui,
et postea tempore congruo vocari an sinodum
regulariter congregatam censemus; nec liceat ei,
priusquam haec fiant, de se juxta statuta praedictorum
respondere, aut de suis impetitionibus, si se
viderit praegravari, reddere rationem. Sed his rite
peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum
juste videtur, suis respondeat accusatoribus. Et si
ei necesse fuerit, inducias accipiat non modicas, ut
explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliqua
delusus fraude, nocenter ruat.
Ex decretis Anacleti papae: Accusatores, inquit,
et testes esse non possunt, qui ante hesternum
diem aud nudius tertius inimici fuerunt, ne
irati nocere cupiant, ne laesi | null | cd930903-1ad6-44b7-a33d-94db27685e0f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ulcisci se velint. Inoffensus
igitur accusatorum et testium affectus quaerendus
est et non suspectus.
Ex decretis Damasi papae: Qui accusare alium
elegerit, praesens per se et non per alium accuset;
neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos
accusatores praesentes habeat, locumque defendendi
accipiat ad abluenda crimina.
Silverius autem papa de fraudulenta sui comprehensione
quaerimoniam faciens, inter caetera dixit:
Qui talia contra me egerunt, anathematizavi ei una
cum episcopis apostolica et synodali auctoritate
statui, nullum umquam episcoporum ita decipi,
hujusmodi vero praesumptorem anathema maranatha
fieri in conspectu Dei et sanctorum angelorum.
23.
In his omnibus qui defensioni Arnulfi
studebant, quattuor quaedam principaliter ingerebant
:
primum ut suae sedi restitueretur, neque
enim spoliatum respondere debere; deinde legitimas
vocationes, et ut Romano pontifici causa significaretur;
tum accusatum, accusatores, testes, ac judices,
in magna synodo discernendos; neque sibi
aliter ex ratione canonum posse videri causam constare.
Quibus omnibus diligenter consideratis, ab altera
parte respondebatur, juxta hunc ordinem decretorum
omnia pene consummata esse. « Nam ut ab ultimis,
inquint, repetamus, accusator ejus ad hanc causam
satis idoneus est; quippe nec ante inimicos, nec
ad accusandum metu aut praemio adductus, sed tantum
zelo religionis permotus, et qui, si cum non cognovisset,
eo quo utitur presbiteratu dignus haberi
posset. Vocationes autem ejus ad synodum per
epistolas canonicas et per apocrisiarios non solum
sex mensium, sed etiam anni spacia transcendunt. »
Addebant praeterea sedi suae minime posse restitui,
eo quod etiam restitutus, vocem loquendi non haberet.
Sic enim contineri in Africano concilio, titulo
12: « Si clerici intra annum causam suam
purgare contempserint, nulla eorum vox postea
penitus audiatur. » Et quia captio ejus invidiosa
putabatur, neque inusitatum neque alienum a sacris
legibus idem repperiebatur. In historia quippe Remensium
pontificum scriptum constabat, Hildemannum
Belvacensem episcopum, detentum in
monasterio sancti Vedasti, synodum expectasse, eo
quod apud imperatorem Ludovicum insimularetur
ad Lotharium caesarem profugere voluisse; Ebonem
quoque Remorum archiepiscopum idem molientem,
per Rothadum Suessonicum, et Erchenradum
Parisiorum episcopum, in Vuldensi monasterio pro
similibus similia sustinuisse (FLOD. H. R. II, 20).
Justum ergo videri, ut qui de regiae majestatis crimine
impetitus vocationi episcoporum non paruerit,
judiciaria potestate conventus sit, idque firmari
ex Africano concilio titulo 38:
24.
Cresconius Villaregiensis episcopus, plebe sua
derelicta, Tuburniensem invasit aecclesiam, et usque
hodie, commonitus secundum quod statutum fuerat,
relinquere eandem quam invaserat plebem, contempsit
adversus statuta quae pronunciata fuerant.
Confirmata quidem audivimus, sed petimus, secundum
quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam,
quo necessitate ipsa cogente liberum nobis sit,
rectorem provintiae secundum statuta gloriosissimorum
principum adversus illum adire, ut qui miti
ammonitioni sanctitatis vestrae adquiescere noluit
et emendare inlicitum, auctoritate judiciaria
protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata
forma disciplinae, non existimabitur appetitus,
si vestra caritate modeste conventus, recedere
detrectaverit, cum fuerit suo contemptu et contumatia
faciente, etiam auctoritate judiciaria conventus.
#Item ex eodem concilio, titulo@# 43: Sunt plerique
conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt,
ut dictum est, earum scalpentes aures ad seducendum
vitiosae vitae homines; vel certe inflati et ab
hoc consortio separati, qui putant propriae plebi
incubandum, et nonnumquam conventi ad concilium
venire detrectant, sua forte ne prodantur
gitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non
tantum dioceses non esse servandas, verum etiam
et de propria ecclesia quae illis male faverit, omnimodo
adnitendum, ut etiam auctoritate publica
rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris
removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus
ac toto concilio inhaeserit, non solum sua
jure integro, sed et dioceses possideat; at vero qui
sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione
contempta, non tantum dioceses amittant,
sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate
ut rebelles.
25.
Ad Romanum autem pontificem causam perlatam
fuisse dicebant exemplaribus in hunc modum
prolatis: « Beatissimo papae JOHANNI, HUGO gratia
Dei Francorum rex. Novis atque inusitatis rebus
permoti, summo studio summaque cura vestra
consilia expetenda decrevimus, quippe cum sciamus
vos omne tempus in humanis ac divinis studiis
exegisse. Considerate ergo quae facta sunt, et facienda
praescribite | null | 426f6816-42bc-4f27-9a50-cd0fe5eb680f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ut et sacris legibus suus honor
reddatur, et regalis potestas non annulletur. Arnulfus,
regis Lotharii ut dicunt filius, post graves inimicitias
ac scelera quae in nos regnumque nostrum
exercuit, loco parentis adoptatus est a nobis, ac metropoli
Remorum gratis donatus, jusjurandum praebuit,
quod contra praeterita et futura valeret sacramenta.
Libellum fidelitatis sub nomine cyrographi
conscripsit, recitavit, corroboravit, corroborarique
fecit. Milites ac omnes cives jurare coegit, ut in
nostra persisterent fide, si ipse aliquando in potestatem
hostium deveniret. Contra haec omnia, ut
certissimi testes sunt, ipse portas hostibus patefecit;
clerum ac populum suae fidei creditum captivitati
et praedae distribuit. Sed esto, eum esse addictum
alienae potestati, ut ipse videri vult; cur cives ac
milites pejerare cogit? Cur arma contra nos comparat?
Cur urbem ac castra contra nos munit? Si
captus est, cur non patitur liberari? Si vi hostium
oppressus, quare non vult sibi subveniri? et si liberatus
est, cur ad nos non redit? Vocatur ad palatium,
et venire contempnit. Invitatur ab archiepiscopis
et coepiscopis, nihil se eis debere respondet.
Ergo qui vices apostolorum tenetis, statuite
quid de altero Juda fieri debeat, ne nomen Dei per
nos blasfemetur, et ne forte justo dolore permoti,
ac vestra faciturnitate, urbis excidium totiusque
provinciae moliamur incendium; nec judici
Deo excusationem praetendetis, si nobis quaerentibus
atque ignorantibus formam judicii dare nolueritis.
26.
Item episcoporum epistola ad eundem:
« Domino et reverentissimo papae Johanni,
episcopi Remorum dioceseos. Non sumus nescii,
beatissime Pater, jam dudum oportuisse nos expetere
consulta sanctae Romanae aecclesiae, pro ruina atque
occasu sacerdotalis ordinis. Sed multitudine tyrannorum
pressi, longitudine terrarum semoti, desideria
nostra hactenus implere nequivimus. Nunc itaque
vestro examini non sine magno dolore perferimus
novum atque inusitatum crimen, Arnulfi Remorum
archiepiscopi, qui, famosus apostata factus, locum
Judae traditoris olim in ecclesia tenet; qui filius
quondam aecclesiae Laudunensis, cum episcopum
suum dolo et fraude ceperit, ecclesiam ejus pervaserit,
ad cumulum suae dampnationis, Remensem,
sibi creditam, cum clero et populo captivavit, nec
movet eum nostra vocatio, vel potius saluberrima
exhortatio, non archiepiscoporum conprovincialium
multotiens repetita ammonitio, non canonice
facta coram Deo et angelis ejus professio, non cirographi
in conspectu aecclesiae recitata descriptio, non
numerosa sacramenta, miris excogitata consiliis.
Stant suo vitio quam plures aecclesiae pastoribus
viduatae; pereunt innumerabiles populi sine sacerdotali
benedictione et confirmatione; ipse factione
tyrannica, divina humanaque jura contempnens,
tyrannidem exercet. Regibus nostris, a quibus tantam
gloriam gratis consecutus est, interitum meditatur.
Ergo tandem ad monstra perditissimi hominis
expergefacti, ivimus in sententiam Domini dicentis: #Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum
inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris
fratrem tuum; si autem non te audierit, adhibe tecum
adhuc unum vel duos, ut in ore testium
duorum
vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit
eos, dic aecclesiae. Si autem et aecclesiam non audierit,
sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17)
@#.
Adesto, Pater, ruenti ecclesiae, et sententiam ex
sacris canonibus promulgatam, vel potius ab ipsa
Veritate prolatam, profer in reum. Sentiamus in
vobis alterum Petrum defensorem et corroboratorem
Christianae fidei; ferat sancta Romana aecclesia sententiam
dampnationis in reum, quem universalis
dampnat aecclesia. Suffragetur nobis vestra auctoritas,
et in hujus apostatae dejectione, et in ejus qui
domui Dei praeesse possit archiepiscopi nova ordinatione,
simulque invocatis episcopis nostris fratribus
necessaria promotione, ut sciamus et intelligamus
cur inter caeteros apostolatum vestrum praeferre debeamus. »
27.
His epistolis in media synodo recitatis, missionis
earum tempus et relata legatio ab defensoribus
Arnulfi perquirebatur. Et de primo quidem mensis
undecimus repperiebatur; de altero autem nihil
memoria dignum, sed legatos tantum scripta Romano
pontifici porrexisse, primoque se blande acceptos
esse, postea vero quam Heriberti comitis legati,
equum corpore praestantem niveo colore insignem,
cum aliis muneribus pontifici obtulerunt, se per triduum
ante januas palatii defatigatos, nec admissos,
infecto negotio redisse. Astipulabantur etiam huic
rationi Brunonis episcopi praesentes clerici, qui se
pro ejus captione Romanum pontificem adisse
dicebant; a quo | null | b0810a5a-ba7c-42a2-b132-ad21f02ce54f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
maledicta in reos cum ex auctoritate
apostolica expeterent, ejus ministri summam solidorum
decem dari censebant. Quibus derisis, eo
quod si pecunia redimi posset, nec mille talenta
moras inferrent, hoc tandem in responsis ab ipso
pontifice acceperunt, ut is pro quo captus esset,
bene illi prospiceret. Non ergo sedem apostolicam
huic judicio praejudicare. Bene quoque Africanos
episcopos super hoc Romanorum tipo permotos
fuisse, qui super hac re synodo 217 episcoporum
tempore Zosimi papae inchoata et per tempora
Bonefacii distenta, tandemque sub Caelestino consummata,
quid de Romani episcopi potestate sentiri
vellent, in aeternis monimentis statuerunt. Quod concilium
quoniam insigne est et beati Augustini praesentia
illustratum, et artificiosis consultationibus
expolitum, vimque multiplicis argumenti huic synodo
praebuit, ad plenum his gestis adnectere utile judicavimus.
28.
Multa super his Pater Arnulfus publice locutus
est, multa cum sibi tantum assidentibus contulit;
quae ne forte minus suavitatis habeant ita sparsim
posita ut sunt ab eo prolata, ea in unum colligere
maluimus, ut continuata oratio plus utilitatis studioso
lectori conferat. « Nos quidem, inquit, reverentissimi
Patres, Romanam aecclesiam propter
beati Petri memoriam semper honorandam decernimus,
nec decretis Romanorum Pontificum obviare
contendimus; salva tamen auctoritate Niceni concilii,
quod eadem Romana ecclesia semper venerata
est. Statuta etiam sacrorum canonum diversis
locis, diversis temporibus, sed eodem Dei spiritu
conditorum, in aeternum valere praecipimus, ab
omnibus servanda censemus. Duo autem sunt quae
magnopere a nobis praevideri debent, id est si
Romani pontificis silentium aut nova constitutio
promulgatis legibus canonum vel decretis priorum
praejudicare potest. Si enim silentium praejudicat,
omnes leges, omnia priorum decreta, eo silente,
silere necesse est. Si autem nova constitutio, quid
prosunt leges conditae, cum ad unius arbitrium omnia
dirigantur? Videtis quia, his duabus causis admissis,
ecclesiarum Dei status periclitatur, et dum legibus
leges quaerimus, nullas omnino leges habemus. Quid
ergo? Num privilegio Romani pontificis derogabimus?
Minime; sed si Romanus episcopus is est
quem scientia et vitae meritum commendet, nec
silentium nec nova constitutio metuenda sunt. Quod
si vel ignorantia, vel metu, vel cupiditate abalienatur,
vel conditio invidiam facit, quod fere sub haec
tempora vidimus, Romae tirannide praevalente, tunc
multo minus idem silentium et nova constitutio
formidanda sunt. Non enim is qui quolibet modo
contra leges est, legibus praejudicare potest. Sed, o
lugenda Roma! quae nostris majoribus clara Patrum
lumina protulisti, nostris temporibus monstrosas
tenebras futuro saeculo famosas offudisti! Olim accepimus
claros Leones, magnos Gregorios. Quid dicam
de Gelasio et Innocentio, qui omnem mundanam
phylosophyam sua sapientia et eloquentia superant?
Longa series eorum est, qui sua doctrina
mundum repleverunt. Eorum itaque dispositioni,
qui vitae merito et scientia cunctos mortales anteirent,
recte universalis aecclesia credita est; quamvis
et in hac ipsa felicitate hoc privilegium tibi ab Africanis
episcopis contradictum sit, has credo quas
patimur miserias, magis quam tipum dominationis
formidantibus. Nam quid sub haec tempora non vidimus!
Vidimus Johannem, cognomento Octavianum,
in volutabro libidinum versatum, etiam contra eum
Ottonem, quem augustum creaverat, conjurasse;
quo fugato, Leo neophytus in pontificem creatur.
Sed Ottone caesare Roma discedente, Octavianus
Romam redit, Leonem fugat, Johannem diaconem
naso, dextris digitis, ac lingua mutilat, multaque
cede primorum in urbe debacchatus, in brevi moritur.
Cui Benedictum diaconem cognomento Gramaticum
Romani substituunt; eum quoque Leo neophytus
cum suo caesare non longe post aggreditur,
obsidet, capit, deponit, perpetuoque exilio in Germaniam
dirigit. Succedit Ottoni caesari caesar Otto,
nostra aetate cunctos principes armis, consilio, ac
scientia superans. Succedit Romae in pontificatu
horrendum monstrum Bonefacius, cunctos
mortales nequitia superans, etiam prioris pontificis
sanguine cruentus; sed hic etiam fugatus atque in
magna synodo dampnatus, post obitum divi Ottonis
Romam redit, insignem virum apostolicum Petrum,
Papiensis ecclesiae prius antistitem, data sacramentorum
fide, ab arce Urbis dejicit, deponit, squalore
carceris affectum perimit. Num talibus monstris
hominum ignominia plenis, scientia divinarum et
humanarum rerum vacuis, innumeros sacerdotes
Dei per orbem terrarum, scientia et vitae merito
conspicuos, subjici decretum est? Quid est hoc,
reverentissimi Patres? vel quonam vitio fieri credendum
est, ut caput ecclesiarum Dei, quod in | null | 21c15b22-8120-4a23-acaa-a8468efb5e2a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sublime erectum, gloria et honore coronatum est,
ita in infima dejectum, ignominia et dedecore deturpatum
sit? Nostrum, nostrum est hoc peccatum,
nostra impietas, qui quaerimus quae nostra sunt, non
quae Jesu Christi. Si enim in quovis ad episcopatum
electo, morum gravitas, vitae meritum, divinarum ac
humanarum rerum scientia subtiliter investigantur,
quid in eo qui omnium episcoporum magister videri
appetit, investigandum non est? Cur ergo in summa
sede sic infimus constituitur, ut etiam in clero nullum
habere locum dignus inveniatur? Quid hunc,
reverendi Patres, in sublimi solio residentem
veste purpurea et aurea radiantem, quid hunc,
inquam, esse censetis? Nimirum si caritate destituitur
solaque scientia inflatur et extollitur, Antichristus
est in templo Dei sedens, et se ostendens tamquam
sit Deus. Si autem nec karitate fundatur, nec
scientia erigitur, in templo Dei tamquam statua,
tamquam idolum est, a quo responsa petere,
marmora consulere est! Quo ergo consultum ibimus?
Evangelium docet quendam in ficulnea ter fructum
quaesisse, et quia non reppererit, succidere voluisse,
sed ammonitum expectasse. Expectemus ergo
primates nostros quoad possumus, atque interim
divini verbi pabula, ubinam repperiri valeant, investigemus.
Certe in Belgica et Germania quae vicinae
nobis sunt, summos sacerdotes Dei religione
admodum praestantes inveniri, in hoc sacro conventu
testes quidam sunt; proinde si regum dissidentium
animositas non prohiberet, inde magis episcoporum
judicium petendum fore videretur, quam ab
ea urbe, quae nunc emptoribus venalis exposita, ad
nummorum quantitatem judicia trutinat. Quod si
quispiam dixerit, secundum Gelasium, Romanam
aecclesiam de tota aecclesia judicare, ipsam ad nullius
commeare judicium, nec de ejus umquam judicio
judicari, is, inquam, qui hoc dixerit, eum nobis in
ecclesia Romana constituat, de cujus judicio
judicari non possit; quamquam hoc ipsum Africani
episcopi impossibile judicant. #Nisi forte, inquiunt,
quisquam est qui credat, unicuilibet posse Dominum
nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus
congregatis in concilium sacerdotibus
denegare.@# Sed cum hoc tempore Romae nullus pene
sit, ut fama est, qui litteras didicerit, sine quibus,
ut scriptum est, vix hostiarius efficitur, qua fronte
aliquis eorum docere audebit quod minime didicit?
Ad comparationem quippe Romani pontificis,
in-aliis sacerdotibus ignorantia utcumque tolerabilis
est; in Romano autem, cui de fide, vita,
moribus, disciplina sacerdotum deque universali aecclesia
catholica judicandum est, intolerabilis videri
potest. Is enim est, ut quibusdam placet, qui secundum
Ezechielem prophetam moratur in gazophilatio,
quod respicit viam meridianam, et excubat in
custodiis templi. Cur autem loco prior, scientia inferior,
non aequo animo ferat judicium loco inferioris,
scientia prioris? Certe ipse apostolorum princeps
non abnuit judicium, quamvis loco minoris,
Pauli, scientia prioris, in facie sibi resistentis;
quoniam non sana videbatur doctrina magistri. Et
Gregorius papa cum dicat: #Si qua culpa in episcopis
invenitur, nescio quis apostolicae sedi subjectus
non sit;@# subinfert: #Cum vero culpa non exigit,
omnes secundum rationem humilitatis pares sunt.@#
Involutus ergo criminibus, sentiat praeesse sibi Romanum
pontificem, et qui nullis atrocioribus factis
praegravatur, intelligat parem, dignam se ac Romano
pontifice in quolibet negotio laturus sententiam.
Sed esto; ponamus nunc Romae esse Damasum;
quid contra ejus decretum actum est? Nempe si
bene recordor, primum capitulum fuit, quod episcoporum
et summorum negotiorum ecclesiasticorum
causae semper ad sedem apostolicam sint referendae.
Utique relatae sunt non solum ab episcopis, sed
etiam a principe nostro serenissimo: liberaque potestas
apostolicae sedi data est, et vera investigandi,
et cognoscendi, et dijudicandi, per temporum intervalla
nimis prolixa; nec prius ad causam accessimus,
quam desperatione judicii ejus protraheremur.
Consultus est ergo Romanus episcopus ut oportuit,
et de hujus Arnulfi depositione, et de ejus qui domui
digne praeesse possit substitutione. Sed cur nihil
responderit, quorum interest ipsi viderint; nos autem
Sardicense concilium, quod privilegio Romanae
ecclesiae plurimum favet, ita ad hanc causam inflectimus,
ut quod de solo episcopo in qualibet provincia
relicto dicit, ad Romanum episcopum affectum
esse credamus. Sic enim habetur, titulo 6: #Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia,
in qua fuerint plurimi episcopi, unum | null | 4c401830-4bb3-49d6-a73d-07a50c428577 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
forte remanere
episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare
episcopum, et populi convenerint episcopos vicinae
provinciae, debere illum prius conveniri episcopum qui
in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi
petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi
veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si
conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque
responderit, tunc satisfaciendum esse populis, ut
veniant ex vicinis provinciis et ordinent episcopum.@#
Juxta hujus sententiae tenorem, ad petitionem populorum
ab episcopis et principe conventus est, ut
sua auctoritate Arnulfus deponeretur, et alter substitueretur.
Quia ergo conventus litteris tacuit, et
dissimulavit, et nihil respondit, nunc satisfaciendum
esse populis censeo, ut episcopi qui ex vicinis provinciis
convenerunt, et hunc Arnulfum, si depositione
dignus est, deponant, et si forte qui domni Dei
praeesse possit repertus est, episcopum constituant.
Et quoniam Damasus episcoporum summa negotia
metropolitanis discutere concedit, definitionem eorum
suae potestati attribuit; Damaso quidem non
resistimus, sed scriptum beati Gregorii in medium
proferimus: #Lator, inquit, praesentium Nemesion ad
nos veniens, indicavit Paulum Deaclinae civitatis
episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum,
a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione,
ita, quod sine dolore dicere non possumus,
claruisse, atque insuper postquam convictus est, etiam
libellum eum, in quo ea de quibus accusatus fuerat,
vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re illo deposito,
episcopali sententia, ejus loco cum fraternitatis
vestrae consensu esse episcopum ordinatum.@#
« Ecce hic Paulus episcopus ignorante Gregorio
deponitur, alter in loco ejus substituitur; causa cum
suis effectis per latorem apicum Gregorio significatur.
Non in depositores Gregorius ulciscitur, sed in depositum
ulterius saevit; ait enim post aliquanta: #Qui si forte, quod non credimus, post depositionem
suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu
loqui, atque rursus ad hoc qualibet aspirare
praesumptione temptaverit, fraternitatis vestrae se
contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat,
atque Dominici corporis et sanguinis communione
privatum, in monasterio eum usque ad diem obitus
sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum;
quatinus perpetrati sceleris maculas dignis discat
fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae
nequiter augere desiderat.@#
Quomodo nunc decretum
Eusebii papae servatum est? Etenim paulo ante in
tomo decretali lectum est: #Oves ergo quae pastori suo
commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta
fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt;@#
quia facta pastorum ovis gladio ferienda
non sunt, quamquam recte reprehendenda videantur.
Certe hic Paulus a suis ovibus, id est a suis clericis,
reprehensus et accusatus est, non de fide sed de
corporali crimine. In hac itaque decretorum vel
canonum varietate hoc observandum est, ut causarum
eventus finem accipiant juxta aequitatem,
nullis animorum perturbationibus improvide admixtis.
Et quoniam summi negotii discussionem et
definitionem a metropolitano primae Justinianae factam
fuisse cognovimus, doceamus etiam nunc, quod
episcopis etiam suorum metropolitanorum summa
negotia discutere liceat. Scribit item Gregorius universis
episcopis concilii Vizachii: #Sicut,@# inquit, #laudabile discretumque est, reverentiam et honorem
debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei
timoris est, si qua in eos correctionis indigent, nulla
dissimulatione postponere; ne totum, quod absit,
corpus incipiat morbus invadere, si langor
non
fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis
quaedam ad nos de fratre nostro Clementio,
primate vestro, perlata sunt, quae cor nostrum non
modico merore transfigerent; sed prementibus diversis
tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus,
ea nobis non fuit spatium requirendi. Et quoniam ita
sunt gravia, ut transire indiscussa nullo modo debeant,
fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum
omni sollicitudine ac vivacitate, veritatis indagare
substantiam multis modis debeatur; et ut audita sunt,
ultione canonica resecentur, aut falsa, et fratrisnostri
innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione
non jaceat. Unde ne quis desidiae tepor in
requisitione sit, ammonemus ut non cujusdam
personae sit gratia, non favor, non blandimenta, vel
quodlibet aliud, quemquam vestrum vel ab his quae
nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis
excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos
veritatem propter Deum accingite. Nam si quis in hoc
aut piger esse, aut neglegentem se praesumpserit exhibere,
dictis criminibus | null | af710e63-2afc-4d57-825e-0714d820c3f5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
apud omnipotentem Dominum
se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas
subtiliter nefandi causas facinoris non movetur.@# Et
hic profecto intelligimus, nullam personam peccantem
esse, quae judicio universalis aecclesiae non subjaceat.
Omnis enim criminaliter peccans, velut, ita dicam,
alteratus, et quasi legibus capite minor censetur.
Accusatur apud beatum Gregorium Lucillus
Militae civitatis episcopus, et ex epistolis
coepiscoporum illata crimina vera esse cognoscit. #Et
ideo,@# inquit, #quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione
differri, fraternitas vestra tres vel quattuor de fratribus
ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, ut ipsis
quoque praesentibus, praedicta ac satisfacta veritate,
praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujus
sceleris contagium maculavit, studeat sine ambiguitate
deponere.@# Progreditur ultra, et in conscios
criminum dignam Romano pontifice sententiam jaculatur: #Quia vero, inquit, presbiteri vel diaconi quidam
proditae iniquitatis fuisse conscii ac participes
memorantur, sanctitas vestra subtili indagatione discutiat;
et si ita reppererit, ab honoris sui et ipsos similiter
gradu dejiciat, et in monasteriis, ubi digne valeant
agere poenitentiam, deputentur.@#
Non adhuc satis est,
quia scit dictum Iezechieli prophetae: #Fili hominis,
perfode parietem (Ezech. XII.)
@# -- « Sed quia,
inquit, per hos multi hujus labe peccati perhibentur
esse conlapsi, cunctos qui rei esse claruerint,
Dominici corporis ac sanguinis participatione privare
vos convenit. » Ecce hic Gregorius non nutrit vitia,
sed amputat. Quid est enim aliud de manifestis
peccatis tacere, quam scelera nutrire? Sed esto;
taceamus de his in quibus nemo se ledi conqueritur;
quid acturi erimus, si armati duces genialis lecti
nocturna furta deprehenderint? Si irati reges quemlibet
nostrum majestatis reum convicerint? Quid,
inquam, acturi erimus, si quodam colludio longis
ambagibus, proplexis cavillationibus se deludi senserint?
Num eos judicii formam Romae pecunia redempturos
putatis, reumque sibi defuturum, quin
auri et argenti montes Romanis offerat, si se redini
pecunia speret? At si remota ab usu et consuetudine
et spatio terrarum esse putatis quae proponimus,
sint vobis exempla e vicino petita. Egidius
certe, Remorum archiepiscopus, quia Hilperici
regis amicitia usus fuisse convictus est ad Childeberti
regis sui infidelitatem, in urbe Mettensi a Galliarum
episcopis depositus, apud Argentoratum,
quae nunc Strateburgis dicitur, perpetuo exilio dampnatus
est; cui mox Romulfus, Lupi ducis filius, jam
presbiter substituitur; nec magnus Gregorius, privilegii
Romanae aecclesiae acerrimus defensor, quicquam
pro his aut contra haec dixisse repperitur.
Ebo etiam, ejusdem Remensis aecclesiae metropolitanus,
ob crimen regiae majestatis apud Theodonisvillam
a Galliarum episcopis deponitur, longeque
post a Nicolao papa requisita et cognita ejus
depositio est, ac deinde a Sergio corroborata. Quid
ergo? Num Damasi decreta dampnabimus? Minime.
Sed in causis latentibus et in quibus ob magnitudinem
sui justa provocatio fit, ad universale concilium
vel ad Damasum recurremus, si tamen eum Romae
commorari audierimus; quamvis etiam ad Damasum
provocatio Africanis inhibeatur conciliis, ut
superius dictum et adhuc dicendum est. At in causis
evidentibus et in quibus ad Romanum episcopum
nulla provocatio fit, provincialibus vel conprovincialibus
utemur conciliis. Quod etiam Antiocena
sinodus velle videtur capitulo 14º: #Si quis,@# inquit, #episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio
episcoporum fuerit
accusatus, contingat autem de
ipsis episcopis provintiae qui convenerunt, diversas
habere sententias, et alios quidem innocentem eum
pronuntiare, alios reum: propter hujusmodi itaque
controversiam amputandam, placuit sanctae synodo
metropolitanum episcopum alterius vicinae provinciae
advocari et aliquantos cum eo episcopos alios; qui
pariter residentes, quaecumque fuerint, dirimant quaestionem,
propter hoc, ut firmum sit judicium, quod
ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum.@#
Quamvis et hoc concilium quod de privata coepiscopi
nostri causa agitur, universale videri debeat, utpote
plurium provinciarum judicia continens. Et ne forte
ad placitum loqui videamur veterumque sententias
male interpretari, audite quid hinc sentiat Hincmarus
Remorum archiepiscopus, et in lege Dei eruditissimus.
Scribens enim ad Nicolaum papam ita inquit: #Absit a nobis, ut privilegium primae et summae
sedis sanctae Romanae aecclesiae pontificis pro sic
parvipendamus, ut controversias et jurgia tam
superioris quam etiam inferioris ordinis, quae Niceni
et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii
atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta
in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt
terminari | null | 6877e90c-d050-4104-8e1c-6211c728d2b7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ad vestram summam auctoritatem
fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa
nota fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis
non habeamus judicia, et ob id in provinciali vel in
comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum
oraculum, id est ad apostolicam sedem, nobis inde
est recurrendum.@# De provocationibus autem idem
Hincmarus aeque nobiscum sentit, quod a suspectis
judicibus et minoris auctoritatis, ad majoris auctoritatis
judices legitima provocatio sit; ab electis vero
et ubi reus causa decidit, nullam omnino fieri posse,
de quo et in Africano concilio ita legitur: UT
AB ELECTIS JUDICIBUS PROVOCARE NON LICEAT. #Si autem
fuerit provocatum, eligat, qui provocaverit, judices, et
cum eo ille contra quem provocaverit, et ab ipsis deinceps
nulli liceat provocare.@# Item in eisdem conciliis
de eadem re. cap. 22: #Quod si clerici ab episcopis provocandum
putaverint, non provocent nisi ad Africana
concilia, vel ad primates suarum provinciarum, sicut
et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina
autem qui putaverint appellandum, a nullo in terra
Africa in communione suscipiantur.@# Nimirum per
transmarina Romanam ecclesiam volentes intellegi,
causam ubi orta est debere determinari, Africani
episcopi confirmaverunt. Videat autem qui potest,
quod non sine quodam scrupulo paulo ante lectum
est: #Ut nostis,@# inquit Damasus, #sinodum sine ejus@# --id
est romanae sedis-- #auctoritate fieri non est
catholicum.@# Quid ergo, si barbarorum gladiis circumsaevientibus,
licentia commeandi Romam intercludatur?
vel si Roma barbaro cuilibet serviens,
motu libidinis ejus in aliquod regnum efferatur?
num interim aut nulla concilia erunt, aut orbis
terrarum episcopi ad suorum regum dampua vel interitus
ab hostibus disponendarum rerum consilia et
concilia exspectabunt? Et certe Nicenus canon, qui,
ipsa Romana ecclesia teste, omnia concilia, omnia
decreta eminentia sui exuperat, bis in anno concilia
debere fieri dicit, nihilque inde ad Romani episcopi
auctoritatem spectare praescribit. Sed insuper ejus
privilegio, sicut Africana synodus interpretatur,
multum derogat. Et de privatis quidem causis in
provinciali synodo, de communibus autem in generali
concilio, eadem Africana synodus judicandum
praescribit capitulo nono concilii Milevitani. At nos,
controversiarum lite depulsa, Romanam quidem
aecclesiam ob memoriam apostolorum principis, ita
ut a majoribus nostris accepimus, quoad possumus,
amplius quam Afri colamus; et seu se digna seu
indigna prolatura sit, si status regnorum patitur, ab
ea responsa petamus; sicut etiam pro causa Arnulfi
factum esse constat. Si in expetendis vel vitandis
justam vel injustam judicii promulgaverit formam,
in altero pax ecclesiarum et unitas conservabitur,
in altero vocem Apostoli audiemus dicentis: #Quicumque
vobis annuntiaverit praeter quod accepistis,
anathema sit, licet angelum de coelo esse se fingat! (Gal. I, 8, 9.)
@#
Porro si tacebit ut nunc, consultae leges
voce conditorum loquentur. Sed o infelicia
tempora, quibus patrocinio tantae frustramur aecclesiae!
Ad quam deinceps urbium confugiemus, cum
omnium gentium dominam humanis ac divinis destitutam
subsidiis videamus? Ut enim planius dicamus
palamque fateamur, post imperii occasum haec urbs
Alexandrinam aecclesiam perdidit, Antiocenam amisit,
et ut de Africa taceamus atque Asia, ipsa jam
Europa discedit. Nam Constantinopolitana ecclesia
se subduxit, interiora Hispaniae ejusjudicia nesciunt.
Fit ergo discessio, secundum Apostolum, non solummodo
gentium, sed etiam ecclesiarum (II Thess.
II, 3). Quoniam cujus ministri Gallias occupaverunt,
nosque totis viribus praemunt, Antichristus instare
videtur, et ut idem Apostolus ait: #Jam misterium
iniquitatis operatur, tantum, ut qui nunc tenet, teneat
donec de medio fiat, ut ille perditionis filius reveletur,
homo peccati, qui adversatur et extollitur supra Dei
nomen Deique culturam (II Thess. II, 7, 8)
@#. Quod
jam in aperto fit, et Romana potentia conquassata,
religione profligata, nomen Dei frequentibus perjuriis
impune humilietur; ipsius divinae religionis
cultus, etiam a summis sacerdotibus contempnatur.
Ipsa insuper Roma jam pene sola a se ipsa discedit,
dum neque sibi, neque aliis consulit. Proinde
si placet caritati vestrae quia Pelagium patriarcham
a duodecim episcopis auditum esse scimus, ut beatus
Augustinus in libro quodam contra eundem
Pelagium scribit; quoniamque Romana aecclesia
a nobis consulta, nullam judicii formam promulgavit;
ex sacris legibus | null | 87258af5-efe4-4dab-967e-f0f3e85b85e5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
capitula proferantur, et a quot
episcopis episcopus in crimine detentus audiri debeat,
et qui causae suae dicendae adesse noluerint, quam
sententiam excipiat. » Itaque, jubente sinodo, hae
sententiae recitatae sunt:
29.
#Ex concilio Cartaginis titulo@# 10: Felix
episcopus dixit: « Suggero, secundum statuta veterum
conciliorum, ut si quis episcopus, quod non
optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei
nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne
in crimine remaneat, a duodecim episcopis, et presbiter
a sex episcopis cum proprio suo episcopo
audiatur, et diaconus a tribus. »
#Ex concilio Cartaginis, capitulo@# 7: Aurelius episcopus
dixit: « Quisquis episcoporum accusatur, ad
primatum provinciae ipsius causam deferat
accusator; nec a communione suspendatur cui
crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam
electorum judicum, die statuta, litteris evocatus
minime occurrerit; hoc est infra spacium mensis
ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit.
Quod si aliquis veras necessitatis causas probaverit,
quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit,
causae suae dicendae inter alterum mensem integram
habeat facultatem; verum tandiu post mensem
secundum non communicet, donec purgetur. Si
autem ad concilium universale anniversarium occurrere
noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse
in se dampnationis sententiam dixisse judicetur;
tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia
vel parochia communicet. » #De contemptu judicii ex epistola papae Bonefacii:@#
Probat vera esse
illa quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda
adesse minime vult; et nullus dubitat, quod
ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum, ut
absolvatur, qui est innocens quaerit. Sed astuta
cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt
esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet.
Confitetur enim de omnibus quisquis subterfugere
judicium dilationibus putat; veniet tamen aliquando
ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi
tociens latuisse, tociens subterfugisse, quem sui
actus et commissa quocumque fugerit, ea quae objiciuntur
illi si vera sunt crimina persecuntur; ut si
adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat;
quod si adesse neglexerit, dilationem sententiae
de absentia non lucretur. Nam manifestum
est confiteri eum de crimine, qui indulto et tociens
delegato judicio, purgandi se occasione non utitur.
Nihil enim interest, utrum in praesenti examine
omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque
pro confessione procurata tociens constet absentia.
30.
His omnibus pertractatis, ab defensoribus Arnulfi
venia postulatur, et quod ejus negotia minus
caute prius inquisierint, et quod concilium longis
dilationibus defatigaverint. Deinde adjungunt, non
se controversiarum genere adductos ad studium
defensionis accessisse, sed episcoporum anathema
sibi necessitatem dicendi imposuisse. Episcopi vero
et qui contra Arnulfum stetisse videbantur, aequo
animo se objecta accepisse dicebant; sibi quoque
placere, quod judicium posse fieri jam in commune
legitimum putaretur, nihilque aliud superesse quam
ut ipse Arnulfus in medium deduceretur, et de qualitate
sui facti juxta quod vellet responderet. Itaque,
jubente sinodo, in episcoporum ordine consedit. Cui
Pater Arnulfus circa cum regis beneficia, itemque
ipsius in regem maleficia, miti alloquio commemorat.
Negat ille se quicquam contra regis salutem
egisse, sed pro fide ad eum conservata cum clero
et populo se in propria urbe ab hostibus captum
fuisse; nihilque solatii proinde a rege tulisse, sed
insuper maleficia pro beneficiis recompensata sibi
esse. Opponit Pater Arnulfus praesentem presbiterum,
qui urbis portas, acceptis a manu ejus clavibus,
jussu ipsius affirmabat se hostibus aperuisse.
Ille respondet, presbiterum longe meditata dicere,
falsaque pro veris narrare, suamque innocentiam
ejus fictis criminationibus haberi suspectam
non debere. Cui econtra presbiter ingerebat, quod
se ad accusandum nemo impulerit; quod locus fugae
sibi patuerit, quod sibi semper fidissimus fuerit,
nichilque aliud in accusandi causa se habere, quam
ut crimine proditionis liberaretur, qui ejus imperio
paruisset; et si quid in veri confessione sinodus
dubitet, vel suo vitio adscribat, sinodi decretis se
subjacere pollicebatur; tantum ecclesiasticae communioni
restitueretur. Ad haec Arnulfus teneri se
ab hostibus conquerebatur, nec aliquando se
vidisse episcopum sic attractatum, ideoque se respondere
nescire. Neque vero sibi relictos esse suos
monachos, suos clericos, suos abbates, quibus quae
vellet praecipere posset: quod dictum insulsi hominis
esse putabatur. « Et quidnam | null | e6367531-f970-455e-a612-eeebafbd42e9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, inquit Pater
Arnulfus, iis praecipiendum est? Num ut te a
culpis eximant? Equidem si pro testimonio
ferendo dicis, en tui episcopi, qui te frequenter pro
temetipso, ut ad sinodum venires, ortati sunt, en
tui abbates, tuusque clerus cum sibi praelatis! Ilis
omnibus datur licentia te defendendi, non solum
voluntaria, verum necessitate imposita. » Ad haec
ille ad priora relabebatur; non se vidisse episcopum
sic attractatum dicens, nec ita se habitum scire
respondere. Doctum etiam hominem inter tot sapientes,
insipientem videri posse. « Cur ergo, »
inquit episcopus Guido, « secundum tua vota habitus,
tociensque ab episcopis et domino tuo rege
vocatus, respondere noluisti? » Et ille: « Delatus ad
regem eram, et ideo quo vocabar ire non audebam.--Non
ita est, » inquit Guido episcopus; « sed
cum te in vicinia Laudunensis urbis apud Cavinionem
convenissem, coram fidelibus testibus, clericis
ac laicis, tertio te ad fratrum tuorum conventum
invitavi, sub obtestatione divini nominis, ex canonum
auctoritate, et societate omnium fidelium; ad
dominorum quoque tuorum praesentiam ire monui,
per fidelitatem quam eis promiseras, per omnia
sacramenta quae ipsis praebueras. Unde perjurum te
esse negare non potes, per cirographum, cui subscripsisti
ac omnes nos subscribere fecisti. Sed cum tu
responderes, non posse te ire sine ductoribus Oddone
et Heriberto, eo quod vim tibi inferri timeres, fratrem
meum Gualterium obsidem tibi obtuli, me et
patrem meum, comitem Gualterium, itineris ductores
pollicitus sum, ut sine periculo vitae, membrorum,
captionis, ad tua redires. Idem quoque in
eodem momento sacramento firmare propria manu
praesto fui. Cumque te a Karolo captum esse praetenderes,
eique sacramenta et obsides praebuisse,
ideoque sine ejus licentia ire non posse, percontabur
a te, quinam obsides pluris tibi videreatur; utrum
Richardus frater tuus, Bruno episcopus consobrinus
tuus, ejusque sororis filius, in regum potestate constituti;
an milites tui Sehardus et Raynoldus,
qui datis pro se pueris abire permissi sunt, quorumque
beneficia simulatis captivatoribus tuis attribuisti,
palam faciens, quanta in dante et accipiente
obsidum diligentia fuerit. Quodnam etiam tibi sacramentum
potius servandum foret, requirebam;
scilicet quod regi et domino tuo sponte dederas, aut
quod hosti armato invitus dare debueras? Tria autem
erant sacramenta, quae nulla arte, nullo ingenio
effugere poteras: primum quo te obligasti, ut pro
nullo a te facto vel faciendo sacramento a fidelitate
dominorum nostrorum recederes; secundum ut si
ab hostibus interceptus esses, sicut tunc simulabas,
mox ut locus fugae tibi pateret, ad dominos tuos
redire per rectam fidem non differres, idque in praesenti
facere monebam, cum tecum pauci essent, ego
autem obtimorum militum copias haberem. De
tertio vero quid dicam, cum tam multiplicis perjurii
reus sis, quot esse perjuros facis? Omnes enim
cives tui ac milites te jubente juraverunt, ut si aliquando
ab hostibus capereris, vel si ipse tua sponte
a regis fidelitate deficeres, regi se fidem servaturos,
urbemque et castra sub eorum jure retenturos.
Econtra cum tu a fidelitate regis defeceris, contra
omnes mortales tibi sacramenta praehere jussisti,
domino tuo regi portas civitatis obstruxisti, Karolo
quotiens sibi libuit aperuisti, nec ad professionem
tui cirographi respicere voluisti, cum inimicis dominorum
tuorum consilium et auxilium, secundum
scire tuum et posse, subministrares. Numquid et
haec negare contendes? » Addebat etiam de pactis
et constitutis in vulgari lingua cum eodem habitis,
quibus episcopos a sua subjectione quasi emancipaverat,
si a cirographi conditionibus declinasset,
seque id ex sua ac reliquorum episcoporum persona
jam dudum apud Cavinionem effecisse. Ad haec ille
de non servatis cirographi et sacramentorum conditionibus
erubescebat; quibus tamen poterat modis
haec eadem attenuebat. Petebant ergo episcopi ut
aliquis familiarium ejus testis horum admitteretur,
cujus conscientiam vereretur. Admittitur ergo Raynerius,
secretorum ipsius per omnia conscius, et
qui eum inter alia perjuria etiam contra se ac suam
uxorem et filium publice perjurum protestabatur.
Cui cum a sacro conventu diceretur, quae Arnulfus
de regis infidelitate denegaret, tali eum sermone
aggressus est: « Cur omnem populum tuo errore
perdis? Nescis quae ante urbis traditionem juxta
fluvium Axonam mihi retuleris? Et ut omnium melius
recorderis, nescis te Ludovici amorem | null | 192569ef-31f5-4854-b0b1-ea887bd59814 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, filii
Karoli, omnibus praetulisse mortalibus, et si tibi
placere vellem, ut de ejus salute cogitarem? Vade
ergo, et scelera tua episcopis confitere, ut quia corpus
perdidisti, saltim animam per poenitentiam salves,
et populum qui de tuis criminibus adhuc dubitat,
ab hoc errore absolvas. Quod si nolueris, coram
episcopis coramque omni multitudine quae pro foribus
adstat, peccata tua, quae adhuc dubia sunt, manifesta
faciam, et scelera tua, quae in nulla opinione
populi sunt, in medium proferam, ut omnes sciant
et intellegant quid de te sentire debeant. Et ut
verbis meis fides in aeternum habeatur, postquam
peroravero, mea dextera ita esse sacramento firmabo,
meumque vernaculum episcopis tradam, qui
per ignitos vomeres incedens, Deum de te judicare
manifestis declaret indiciis! » Ad haec abbatum quidam
dicebant debere dari Arnulfo secessum deliberandi
cum quibus vellet, ut consultius pro se
respondere valeret. Quibus Pater Arnulfus: « Quis,
inquit, prohibet? Surgat, et quoscumque delegerit,
suis consultationibus adhibeat. » Surgens itaque ad
criptae secretiorem partem, hostiis diligenter
obseratis, venerabiles deduxit episcopos, Siguinum
Senonensem, Arnulfum Aurelianensem, Brunonem
Linguonensem, Gotesmannum Ambianensem.
31.
In horum absentia, multa ex canonum capitulis
in sinodo prolata sunt, multa inter assidentes
collata, utpote omnium ignaros quae in abditis agerentur,
non tamen nescios, imperatricis Thenphanu
ac hostium regis colloquia, contra ipsius regis voluntatem
et utilitatem Arnulfum expetisse, suorumque
militum copias sub signis Karoli contra eundem
regem in acie constituisse, et insuper criminis regiae
majestatis reum esse. Ita quoque variis sacramentorum
generibus implicitum videri, ut a nemine sacerdotum
tot perjuriis obvoluto, episcopale ministerium
ullis legibus valeret impleri. Ad has autem
causas hae sententiae quasi e vicino respicientes reperiebantur:
32.
#Ex concilio Toletano, capitulo@# 30: Confitemini
hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia
potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum
agentes extraneum, occulte accipere vel dirigere non
praesumant. Qui autem deprehenditur aut convincitur,
denuntiatus principi, apud concilium condigna
animadversione multabitur. #Item ex eodem titulo@#
75:
33.
Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel
decreta, quae ad quorundam pertinent disciplinam,
postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est
pro robore nostrorum regum et stabilitate gentis
Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre
decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est,
tanta extat perfidia animorum, ut fidem sacramento
promissam regibus suis observare contempnant, et
ore simulent juramenti professionem, dum retineant
mente perfidiae impietatem. Jurant enim regibus suis,
et fidem quam pollicentur praevaricant; nec metuunt
volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio,
multaque poenarum comminatio super eos
qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur
spes talibus populis contra hostes laborantibus erit?
Quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda
[aliter quod foedus] post foedus non violandum?
Quae in hostibus jura ista permanebunt sponsione,
quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem conservant?
Quis enim adeo furiosus est, qui caput
suum manu sua propria ceseset? Illi, ut notum est,
inmemores salutis suae, propria manu seipsos interimunt,
in semetipsos, suosque reges, proprias
convertendo vires. Et dum Dominus dicat: #Nolite
tangere christos meos! (I Par. XVI, 22.)
@# et David: #Quis,@#
inquit, #extendit manum suam in christum Domini,
ei innocens erit? (I Reg. XXVI, 9.)
@# illis nec vitare
metus est perjurium, nec regibus inferre exitium.
Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur. Quod
si in bello fides vigeat, quanto magis in suis servanda
est? Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus
regum suorum promissa fides, quia non solum in eis
fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem, in
cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod
multa regna terrarum celestis iracundia ita permutavit,
ut pro impietate fidei et morum, alter ab
altero solveretur. Unde et nos cavere oportet casum
hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur
praecipiti, et poena puniamur crudeli. Si enim Deus
angelis in se praevaricantibus non pepercit, qui per
inoboedientiam coeleste habitaculum perdiderunt,
unde et per Esaiam dicit: #Inebriatus est gladius meus
in coelo (Isa. XXXIV, 5 | null | 49c2cf3d-70a6-48d7-b05c-209546bb7d35 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
)
@#, quanto magis nos nostrae salutis
interitum timere debemus, ne per infidelitatem
eodem saeviente gladio pereamus? Quod si divinam
iracundiam vitare volumus, et severitatem ejus ad
clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum
religionis cultum atque timorem, custodiamus erga
principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem.
Non sit in nobis, ut in quibusdam gentibus, infidelitatis
subtilitas impia, non subdolae mentis perfidia,
non perjurii nefas et conjurationum nefanda molimina;
nullus apud nos praesumptione regnum arripiat,
nullus excitet mutuas seditiones civium, nemo meditetur
interitus regum; sed, defuncto in pace principe,
primatus gentis cum sacerdotibus successorem
regni consilio communi constituant, ut dum unitatis
concordia a nobis retinetur, nullum patriae
gentisque discidium per vim ambitionis moveatur.
Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit
et ad salutem communem cor nostrum nequaquam
perducit, audite sententiam nostram. Quicumque
igitur a nobis vel totius Hispaniae populis qualibet
conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod
pro patriae salutae gentisque Gothorum statu, vel
conservatione regiae salutis, pollicitus est, temeraverit,
aut regem nece attractaverit, aut potestate
regni exuerit, aut praesumptione tirannica regni fastigium
usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei
patris et angelorum, atque ab aecclesia catholica,
quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et
ab omni coetu Christianorum alienus, cum omnibus
impietatis suae sociis; quia oportet ut una poena teneat
obnoxios, quos similis error invenerit inplicatos.
Quod iterum secundo replicamus, dicentes:
Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae
populis quolibet tractatu vel studio sacramentum
fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum
statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus
est, violaverit, aut regem nece attractaverit, aut
potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica
regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu
Christi et apostolorum ejus sit, atque ab aecclesia
catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus,
et ab omni consortio Christianorum alienus
et dampnatus in futuro Dei judicio habeatur, cum
comparticibus suis; quia dignum est ut qui talibus
suciantur, ipsi etiam dampnationis eorum participatione
obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio adclamamus
dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis
Hispaniae populis qualibet meditatione vel
studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute
gentisque Gothorum statu, vel incolumitate regiae
potestatis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece
attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione
tyrannica regni fastigium usurpaverit,
anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum
Christi, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio
profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni
communione Christianorum alienus, nec partem habeat
justorum; sed cum diabolo et angelis ejus aeternis
suppliciis condempnetur, una cum eis qui eadem
conjuratione nituntur; ut par poena perditionis constringat
quos in perniciem prava societas copulat.
Et ideo, si placet omnibus qui adestis, hoc tertio
reiterata sententia vestrae vocis consensu confirmate
! Ab universo clero vel populo dictum est: « Qui
contra hanc vestram definitionem praesumpserint,
anathema maranatha, hoc est perditio in adventu
Domini sint, et cum Juda Scarioth partem habeant,
et ipsi et socii eorum. Amen. » Quapropter nos ipsi
et sacerdotes omnes ecclesiam Christi ac populum
admonemus, ut haec tremenda et totiens reiterata
sententia, nullum ex nobis praesenti atque aeterno
condempnet judicio. Sed fidem promissam erga
gloriosissimum dominum nostrum Sisenendum regem
custodientes, ac sincera illi devotione famulantes,
non solum divinae pietatis in nobis clementiam
provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere
mereamur.-- #Item ex concilio Agathensi@#, #titulo@#
50:
34.
Si episcopus presbyter aut diaconus capitale
crimen commiserint, aut cartam falsaverint, aut
testimonium falsum dixerint, ab officii honore depositi,
in monasterium retrudantur, et ibi tantummodo
quandiu vixerint laicam communionem
accipiant. #Item ex concilio Toletano sexto, capitulo@#
12:
35.
Pravarum audacia mentium saepe malicia cogitationum
aut causa culparum refugium appetit
hostium. Unde quisquis patrator causarum extit rit
talium, virtutem potens defendere adversariorum,
et patriae vel genti suae detrimenta intulerit rerum,
in potestatem regis ac gentis reductus, excommunicatus
et retrusus, longinquioris penetentiae legibus
subdatur. Quod si ipse mali sui prius reminiscens,
ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum
et reverentia loci, regia in eis pietas reservetur,
comitante justitia. #Item ex eodem concilio@#, #titulo@#
17:
36.
Quamvis in concilio anteriori, quod | null | 213107ac-01db-44e8-9509-c4ee20c06544 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
anno
primo gloriosi principis nostri habitum est, de
hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen
placet iterare quod convenit custodiri. Itaque regis
vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione,
cujuscumque dignitatis laicus, seu gradu
episcopi, aut presbyteri, aut diaconi consecratus,
caeterisque clericatus officiis deditus, futurum regem
provideat, contra viventis regis utilitatem et procul
dubio voluntatem, nullo blandimento vel suasione
pro eadem spe aut alios in se trahat, aut ipse in
alium adquiescat. Iniquum enim et valde execrabile
Christianis debet haberi, futuri temporis inlicitis
prospicere et vitae suae ignaris ventura disponere.
Quod si quisque jam talia iniqua deliberatione cum
quocumque est meditatus, hoc sibi noverit esse
sacerdotali moderatione concessum, si veniabiliter
poscit, ut hoc sine mora praesentis principis auribus
studeat publicare. Si autem retineat, et deliberationis
suae machinamenta noluerit dicere, pessimo
plectatur anathemate. #Item ex eodem concilio, titulo@#
18:
37.
Jam quidem in antecedenti universali sinodo
saluti nostrorum principum constat esse consultum;
sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate
munire salubriter ordinata. Ideoque testamur coram
Deo et omni ordine angelorum, coram prophetarum
atque apostolorum vel omni martyrum choro,
coram omni ecclesia catholica et Christianorum
coetu, ut nemo intendat interitum regis, nemo vitam
principis attractet, nemo eum regni gubernacalis
privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni
usurpet, nemo quolibet machmamento in ejus adversitate
sibi conjuratorum manum adsociet. Quod si
quippiam horum quisquam nostrorum temerare
praesumptor extiterit, anathemate divino perculsus,
absque ullo remedii loco habeatur condempnatus
aeterno judicio. Is autem qui ejus sedem fuerit adsecutus,
si vult tanto expiari piaculo, quasi proprii
patris ejus ulciscatur interitum. #Item ex concilio
Toletano, era@# 684:
38.
Non parum proficit ad emendationem multorum,
si ea quae constituta sunt per fraternam conlationem
ad memoriam reducantur, si illa etiam
adjiciantur, quae aut deesse videntur, aut omnino
constituenda conpetenter existimantur. Quis enim
nesciat quanta sint hactenus per tirannos et
refugas transferendo se in externas partes inlicite
perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter
frequentata; quae et patriae diminutionem afferrent,
et exercitui Gothorum indesinentem laborem inponerent?
Quod si quidem laicorum insania fuisset factum,
tolerandum nobis forsitan aliquotiens videretur.
Illud tamen est vehementius stupendum, quod pejus
est, quia tanti ex religionis proposito in hac interdum
praesumptione praecipites efferuntur, ut non ad
levem confusionem nostram pertineat, si res ullatenus
inulta remancat, quam et mundana lege et ecclesiastica
convenit instanter disciplina corrigere.
Ideoque placuit nunc concordi sententia definire, ut
quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque
ad minimum constitutus, in alienae gentis regionem
se quacumque occasione transduxerit ut exinde
superbiendo, vel reditum suum vel quodlibet aliud
videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum,
vel patriam aut regnum specialiter sub hac
occasione possit nocere, vel fieri disposuerit, vel
aliquatenus fecerit. Sed et quicumque talibus conscius
repperitur, eisque vel consilium vel opem administrare
cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam
fugam appeterent, aut in malis quae coeperant
perdurarent, seu quamcumque laesionem genti
Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent,
atque in eadem pravitate perseverarent, quisquis
hoc fecisse dinoscitur, iste ita indubitanter omni
honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo
ministraverat, alter continuo perpetim regendum
accipiat. Ipse vero transgressor sub poenitentia
constitutus, si reminiscens mali quod fecerat, usque
in diem mortis suae si rectissime poenituerit, in solo
tantum fine communio ei praestanda est; ita ut antequam
finis ejus tempus adveniat, si quispiam
sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare
consenserit, particeps criminis illius effectus, anathema
fiat in perpetuum, ac simili cum eo cui
communicaverit sententia condempnetur, quoniam
potestati principis nullus sacerdotum in hoc praebere
debet assensum; unde vel perjurium videatur
incurrere, vel quod absit, si quicumque catholicae
fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos
nullatenus vel favore principis vel terrore a
rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur
reverti. Sic enim nec super adnexa capitula vel imperiis
principum vel terroribus opportebit umquam
evacuari. Quia novimus, omnes pene Hispaniae
sacerdotes omnesque seniores vel judices, ac caeteros
homines officii palatini jurasse; atque ita nunc
legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus,
qui contra gentem Gothorum, vel patriam seu
regem agere, aut in alterius gentis societatem se
transducere repperitur, | null | 8ff7156b-2e59-412d-95a0-7f26cb7619da | latin_170m_raw | null | None | None | None |
integritate rerum suarum
nullatenus reformetur, nisi forsitan princeps humanitatis
aliquid personis talibus impertire voluerit;
cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum
ei qui perfidus extitit, de rebus unde rex elegerit,
tribuendi potestatem habebit. Sed quia plerosque
clericos instantis levitatis interdum pravitas ita
elevat, ut praetermissa sui ordinis gravitate ac polliciti
sacramenti immemores, constante principe cui
fidem servare promiserant, in alterius erectionem
temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc
omnino licentiam et a nostro consortio penitus extirpari;
ita ut, si quicumque laicorum quando quidem
intra fines patriae Gothorum superbiens, regni
apicem sumere fortasse temptaverit, eique clericorum
quilibet adjutorium vel favorem praestiterit,
atque hunc qui superbire videtur ad eandem regni
ambitionem praevalente delicto pervidere-contigerit,
ex eodem quidem die vel tempore eundem episcopum
vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum
manere perpetim oportebit, quo tali se
scelere implicavit. Tamen si propter improbitatem
principis, cui inique consensit, non potuerit
instantia sacerdotum a communione suspendi,
saltem si superstitem post ejusdem regis obitum
tempus invenerit, superiori anathematis correptioni
subjaceat. Et quicumque illi praeter in ultimo
vitae suae fine, si tamen eum legitime poenitere probaverit,
communionis gratiam consenserit impendendam,
nobis interim ratio persuasit, sinodali
super hoc constitutione decernere ut quicumque
etiam laicorum interdictis capitulis, hoc est in
adversitatem gentis aut patriae vel regiae potestatis,
in externas partes se conferendo vel talibus opem
praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum,
ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur,
sed et perpetua excommunicatione dampnatus,
numquam illi nisi ultimo mortis suae tempore
communio tribuatur; excepto, si communionis ejus
remedium, vel eorum de quibus supra taxavimus
imploratione sacerdotum, apud principem fuerit
inpetratum. Nam si in derogationem aut contumeliam
principis repperiatur aliquis nequiter loqui,
aut in necem regis seu direptionem intendere vel
consensum praebere, nos quidem hujuscemodi excommunicatione
dignum censemus. Utrum tamen
sit illi quandoque communicandum, pietate
principis decernendum relinquimus; cujus procul
dubio potestatis est, subjectorum culpas misericordiae
judiciique sententia temperare. Contestamur
autem clementissimos principes, et per ineffabile divini
nominis sacramentum obtestantes unanimiter
obsecramus, ne quandocumque absque justa ubi
necesse fuerit imploratione sacerdotali, excommunicationis
hujus sententiam a perfidis clericis vel
laicis ad externas partes se transferentibus vel
consensum praebentibus quacumque temeritate suspendant.
Nam hoc magis utilitatibus videtur ferre
consultum, ut constitutionis nostrae forma servetur.
Et ut execrandum anathema fiat, et velut praevaricator
catholicae fidei semper ad Dominum reus
existat, quicumque regum deinceps canonis hujus
censuram in quocumque crediderit vel permiserit
violandum. #Item ex concilio Toletano, era@# 668:
39.
Frequentium molestiarum nocens impulsus,
contempni quidem magnitudine dicentis poterit
gravitatis; sed quia honesta sollicitudo cohibere
properat, quod frequentata usitatio vitare non
curat, ideo cum et quorundam paternorum sanctionibus
decretorum, et institutionibus sit legalibus
cautum, ne contra salutem principum gentisque aut
patriae quisquam meditari conetur adversum, hoc
unum specialiter nunc depromitur observandum, ut
si quis religiosorum, ab episcopo usque ad extremum
ordinis clericorum sive monachorum, generalia
juramenta in salutem regiam gentisque aut patriae
data repperiatur violasse voluntate profana, mox
propria dignitate privatus, et loco et honore habeatur
exclusus.
40.
Haec et hujusmodi dum sibi quisque vel alteri
replicat, episcopi qui in sinodo residebant, ab
eis convocantur episcopis qui Arnulfum ad
remotiora comitati fuerant. Qui cum convenissent,
causam sui adventus non sine lacrimis et
multo gemitu didicerunt. Erat autem Arnulfi causa
Apiarii presbiteri causae consimilis; de quo sicut
Africani episcopi Celestino papae Romano retulerunt,
ita et hic de Arnulfo episcopi episcopis in hunc modum
referre visi sunt: « Tergiversationes Arnulfi,
quibus nefandas turpitudines occulere conabatur,
Deus judex justus et fortis et longanimis magno
compendio resecavit. Tetriore quippe ac putridiore
obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum
impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro
ejus conscientiam coartante, et occulta, quae in illius
corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat,
etiam hominibus publicante, repente in confessione
cunctorum objectorum flagitiorum dolosus
negator erupit; et tandem de omnibus incredibilibus
obprobriis ultroneus se ipse convicit, atque
ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus
et optabamus de tam pudendis maculis posse
purgari, convertit in gemitus; nisi quoniam istam
nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit,
quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit,
et suis vulneribus qualemcumque medelam, etsi
invita ac suae conscientiae reluctante confessione | null | 1f94b3eb-99ea-4887-a0b1-53e87e5a4f5a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
providit. » Addebant praeterea confessores episcopi,
eum suis pedibus provolutum, cum lacrimis et gemitu
sua crimina sub nomine confessionis declarasse,
seque a sacerdotali officio, quo hactenus indigne
usus fuerat, removeri velle. Sed episcopi, qui
consentiente Arnulfo confessionis testes admissi
fuerant, ab ipsius ore se audire malle dicebant. Quod
cum factum esset, episcopi per terribile nomen omnipotentis
Dei, sub tremendo anathemate, praecipiunt,
ne ulla formidine coactus aliquid falsi de
se proferat; seque illi omne solatium laturos, ac
pristinum honorem etiam invitis regibus recuperaturos,
pollicentur, tantum innocentiam ex aequo et
utili astruere velit. At ille episcopis quidem pro
salutis suae studio gratias agens, quae eorum fidei
commiserat, vera esse confirmat; nec se Deo, in
cujus conspectu adstet, velle mentiri, ad cujus judicium
ire formidet. Petebant ergo episcopi, quoniam
ea quae per confessionem protulerat gravissima
sibi viderentur, ut abbatum et clericorum
doctissimos ac religiosissimos intromitti liceret,
quique sacramento vel anathemate devincti, et sua
peccata fido silentio tegerent, et quid facto opus
esset in commune decernerent, futuris quoque temporibus
dictorum et factorum fidissimi testes existerent.
Quod aliquamdiu secum reputans, fieri permisit.
Admissi ergo sunt ex omni abbatum vel
clericorum collegio fere numero triginta, quibus,
per conditionem anathematis, Arnulfi confessio ipso
jubente in ipsius praesentia propalata est. Itaque
eo remoto, longis consultationibus definitum est,
quomodo ejus archanum tegeretur, et clero ac populo
absenti pro ejus depositione satisfieret. Jam
enim eum, qui sibi delectos judices constituerat, ad
alterius non posse commeare judicium, certum erat;
jam episcopi invidia Romani privilegii carere videbantur,
cum Arnulfus nec ad alios judices, nec ad
sedem apostolicam provocasset, vel ante electorum
judicum audientiam, quod bene quidem licuerat si
se justam habere causam putasset, vel post eorundem
judicum sententiam, quod minime licere manifestum
erat; sed utpote reus a torquente se
conscientia convictus, et sua sponte, ut videri tunc
potuit, confessus, judicii formam improbus accusator
sui expostulaverat. Quaesitum ergo est, qualiter
ipsius depositio celebraretur, ut lege et consuetudine
constaret. Et de lege quidem manifestum
erat, quod una et eadem semper ad aequitatem
spectet; de consuetudine vero, quod neque una
neque eadem sit, neque semper ad aequitatem
intendat, sed eam praecellere, quae legi vel aequitati
vicina sit. Quaerebatur ergo lex et consuetudo depositionis
episcoporum vel archiepiscoporum; et
lex quidem haec reperiebatur in Africanis conciliis,
sed sine depositionis celebritate et consuetudine
:
41.
De Maximino autem Bagaiensi, et ad eum,
et ad ipsam plebem, placuit de concilio litteras dari,
ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium
requirant.
42.
Item Eutices presbiter in Constantinopolitana
sinodo depositus, non aliud depositionis festum
excepit, nisi quod anathema ipsi ab universis conclamatum
est, et post aliquanta a Flaviano episcopo
sententia in hunc modum prolata:
Per omnia Eutices quondam presbiter et archimandrites,
ex his quae ante acta sunt, et propositis
ejus quaestionibus, Valentini et Apollinaris perversitate
repertus est aegrotare, et eorum blasphemias
incommutabiliter sequi; qui nec nostram reverens
persuasionem et doctrinam, rectis voluit consentire
dogmatibus. Unde gementes perfectam ejus
perditionem, decrevimus, per Jesum Christum
Dominum nostrum, ab eo blasphematum, extraneum
esse ab omni officio sacerdotali, et nostra communione,
et primatu monasterii. Sciant ergo et hi
qui postea cum eo colloquentur, et ad eum convenerint,
quoniam rei erunt et ipsi poena excommunicationis
si non declinaverint confabulationes
ejus.
43.
Item quae circa Ratherium Veronensem episcopum,
vel circa Petrum Ravennatem archiepiscopum,
usu vel consuetudine provenerunt, ab omnibus
abrogata sunt. Uterque enim nec abdicationis
porrecto libello, nec sacerdotalibus depositis insignibus,
successorem acceperat, Ratherius quidem
Milonem, Petrus vero Honestum, monasterii beati
Apollinaris abbatem. Quem Honestum domnus papa
Johannes cognomento Bonus, ad consecrandum
prius sibi oblatum vidit, quam de Petri dejectione
vel fama nuntiante cognoverit. Deferebatur ergo lex
et consuetudo sive depositionis festivitas, ex concilio
Toletano, capitulo 28:
44.
Episcopus, presbiter, aut diaconus, si a gradu
suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens
repperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus
amissos recipiat coram altario de manu episcoporum.
Si episcopus est, orarium, anulum et baculum | null | b08fe112-7941-49cc-95a6-7451b93eab38 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
;
si presbiter, orarium et planetam; si diaconus,
orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem.
Sic et reliqui gradus ea in reparationem
sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant.
45.
Ex hac itaque sententia intellectum est, ut
quae in promotione sua quisque acceperat, ea in
depositione reddere deberet. Arnulfus autem in sui
promotione anulum et baculum acceperat, quoddamque
genus orarii, quod per differentiam palleum
dicitur; haec ergo eum reddere debere, neque vero
in hoc facto primati Romano praejudicium inferri,
quod neque ad eum ab Arnulfo provocatum sit, neque
eidem Arnulfo depositionis necessitas ulla imposita,
quodque ab episcopis et principe Romanus
episcopus conventus respondere noluerit, cum ipse
potius sacrorum canonum executor, et reum sua
dampnare auctoritate, et episcopos judicium remorantes
instigare debuerit, ut Gregorius episcopos
concilii Vizachii pro crimine sui primatis. Item decretum
pro Potamio Braccarensi archiepiscopo, ex
concilio Toletano, lege et consuetudine valere constitutum
est. Erat autem hujusmodi:
46.
Adsumere poteramus canonicam in cantum
fraternae laetitiae tibiam, quia divina pietas conventum
nostrum ad concordiae convocaverat studia.
Et convenerat moestitiam vitare, quoniam visitatione
disciplinae videbamur paternas regulas innovasse;
sed gravius sistrum pro cymbalo sumimus, et
funus pro carmine decantamus: gementesque cum
Hieremiae questibus dicimus: #Dissolutum est gaudium
cordis nostri, versus est in luctum chorus noster
(Jerem. V, 15)
@#; Unde et vae coram nobis conspicimus,
quoniam cecidisse coronam capitis nostri
videmus, dum tam nobile in infimum corruit, quod
instans sublime sanctitatis optimum stetit. Ecce
etenim tractantibus nobis in pace de ecclesiasticis
regulis, delatum est conventui nostro epistolium
confusae confessionis et abolendae subscriptionis,
quod Potamius Braccarensis ecclesiae episcopus
de factis propriis, suis verbis, suis adnotarat
articulis. Quo reserato, quid oblitteranda pagina et
abolenda litterarum panderent elementa, fletibus
potius quam sermonibus lacrimosa concio recensuit.
Tunc solitarie tantum secretimque adunatis
pontificibus Dei, praedictum episcopum adesse fecimus
coram nobis; quem singultibus adgredientes
amplius quam loquelis, reseratam illi suae deformitatis
et nostrae confusionis protulimus scripturam.
Quam accipiens ac recurrens, sciscitantibus
nobis utrum sui operis et suae adnotationis intimatio
esset, ille suum actum, suique oris eloquium, suorumque
digitorum esse robur adseruit, quod illic
relegendo praevidit. Rursum divini nominis contestatione
hunc adjurantes obtestati sumus, ut an de
se sponte mendacium diceret, aut alicujus violentia
premeretur, et perterritus talia enarraret, veraciter
indicaret. Qui mox flebili voce luminibusque madentibus
ploratu et fragore singultuum, cum unius
Dei nominis juramento clamavit, se et vere eadem
mala de se confiteri, et ad haec confitenda nulla se
violentia praegravari. Unde etiam ferme per novem
menses sponte deseruisse regimen ecclesiae suae, et
ergastulo quodam pro admisso flagitio acturus poenitentiam
se conclusisse, praedixit. Tunc per fidelem
confessionem est agnitio, quod tactu femineo sorduisset,
declarata; et licet hunc antiquitas paterna
sacris regulis dejicere ab honore decerneret, nos
tamen miserationis jura servantes, non abstulimus
nomen honoris, quod ipse sibi sui criminis confessione
jam tulerat; sed valida auctoritate decrevimus,
perpetua poenitentia hunc inservire offitiis et aerumpnis;
providentes melius illum per asperam ire poenitentiae
solitudinem, ut quandoque perveniret ad
refrigerii mansionem, quam relictum in voluntatis
suae latitudine, ad praecipitium dejici aeterna dampnatione.
Tunc venerabilem Fructuosum, ecclesiae
Dumlensis episcopum, communi omnium nostrorum
electione constituimus ecclesiae Braccarensis gubernacula
continere, ita ut omnem metropolim provinciae
Galliciae, cunctosque episcopos publicosque conventus
ipsius, omniumque curam animarum Braccarensis
ecclesiae gubernandam suscipiens, ita componat
atque conservet, ut et Dominum nostrum de
rectitudine operis sui glorificet, et nobis de incolumitate
aecclesiae ejus gaudium praestet. Quia vero
ad futurum prospicere convenit, ne exoriatur in
statu pacis quaedam commotio litis, Patrum sententiam
quae jam dictum Potamium episcopum rectitudine
dampnat, huic decreto conectere vigilantia
nostra procurat. « Ex concilio Valentino, titulo 4.
Nec illud, fratres, scribere alienum ob aecclesiae utilitatem
censuimus, ut sciretis, quicumque sub ordinatione,
vel diaconatus, vel presbiterii, vel episcopatus,
mortali crimine dixerint se esse pollutos, a
supradictis ordinibus submovendos, reos scilicet vel
veri confessione, vel mendatio falsitatis. Neque enim
absolvi potest in his, si in se ipsos dixerint, quod
dictum in alios puniretur. Quoniam omnis qui sibi
fuerit mortis causa, major homicida sit. » Multae | null | 29b37a86-f732-4387-80d0-643012d537c1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quidem et aliae sententiae huic poterant innecti decreto,
quae praedictum Potamium episcopum severissima
austeritate abjicere jubent; sed ex omnibus hanc
conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si
tot condempnationis edicta replicassemus, gravissimae
ultionis auctores existere videremur.
47.
Post hujus Potamii dejectionem, Remensium
archiepiscoporum Egidii et Ebonis depositiones ad
legem simul et consuetudinem valere visae sunt.
Quod ergo tertio factum sit, nec reprehensum, sed
insuper aeternis traditum monimentis, pro lege et
consuetudine valere censebant. Nec quemquam episcoporum
in depositione sua scindendum more Romanorum,
honestum judicabant, cum hoc nec lege
firmaretur, nec consuetudine factum in historiarum
monimentis repperiretur. Africanum ergo concilium
sequentes, ut ipsius Arnulfi verecundiae parceretur
statuebant, et propter ecclesiae opbrobrium, et propter
insolentem insultationem saecularium, ne dignitas
sacerdotalis pollueretur, et ne forte de iis,
de quibus impetitus et adhuc impetendus erat, publice
convictus foret. Libellum ergo ejus depositionis
dictandum, et coram eo ipsius jussu scribendum
censebant, et propria manu corroborandum, et vivae
vocis confessione attestandum, ut ejus abdicatio,
nec exquisita nec invita vel extorta fore videretur;
tot enim sceleribus involutum sacris altaribus adstare
non posse. Quod si corpore languens episcopus,
abdicationis porrecto libello, secundum Gregorium
successorem accipere potest, multo magis qui
in anima Deo mortuus est, abdicationis porrecto libello,
successorem accipere posse. Addebant praeterea,
quia si haec ita festive et sollempniter determinata
forent, omnino judicium hoc innovari non
posset, idque firmari ex concilio Antioceno, capitulo
15:
48.
Si quis episcopus criminaliter accusatus, ab
omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit
unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius
judicari non poterit. Sed manere circa eum
oportet, tamquam convenientem, quae ab omnibus
prolata est, firmam ratamque sententiam.
His ita definitis, tum discessum est.
49.
Sequenti autem die, consedentibus episcopis
in basilica domni Basoli confessoris, totiusque
cleri disposito conventu, pauca de civilibus, plurima
vero de ecclesiasticis negotiis pertractata sunt.
Rursumque Arnulfus Remensis in memoriam rediit.
Cumque causa ejus jam non in defensione, sed maxime
in conquestione versaretur, aliis illum propter
genus, aliis propter florem juventutis miserantibus,
episcopos ruina fratris et ignominia sacerdotalis
dignitatis gravius stimulabat. Unusquisque enim casum
ejus ex se ipso metiebatur, seque ab infamia
liberari putabat, si is, qui publice impetebatur, a
criminibus liber foret [vel periclitari, si causam perderet
].
50.
Sed cum has in longum ducerent querimonias,
ecce Francorum reges, cum primoribus palatii,
sacro conventui sese inferunt. Episcopis gratias
agunt, quod pro salute principum diutius consultando,
devotionem suam plena fide signassent. Laudant,
quod a pravorum hominum conspiratione non
solum se removissent, verum etiam ipsa mente se
alienos fuisse suo studio demonstrassent; simulque
gestorum seriem breviter exponi petunt, et in quo
fine constiterint.
51.
« Non, » inquit pater Arnulfus, « hoc nobis
adscribi debet quod minime promeritos constat.
Pro salute enim vestra quamvis omni tempore consultandum
sit, hoc tamen tempus saluti fratris nostri,
in periculo positi, totum contulimus; et si res
eo quo volumus deducta non est, non utique
amore et benevolentia vestri vel odio ipsius hoc
actum est, sed causarum difficultate; in quibus si
aliqua similitudo defensionis apparuisset, argumentorum
fortia machinamenta, sententiarum validissima
jacula, pro ejus munimine excitassemus. Tanta
nos pietas commovit, tantus caritatis fervor accendit.
Denique non solum eos qui defendere parati
erant pro eo exacuimus, verum etiam eos qui inpugnare
videbantur, nostro anathemate dubitare
coegimus. Itaque utrimque numerosae Patrum sententiae
prolatae sunt, sed nulla earum adjutus est.
Deductus quoque in medium est et interrogatus; qui
primo quidem omnia negavit, sed cum sibi singillatim
species causarum proponerentur, necesse erat
sibi confiteri quod publice factum constabat. Cumque
ex his quae confitebatur, consequerentur ea quae
negaverat, illa quoque quae plurimum celare nitebatur,
in dubium adducebat. Inter has tergiversationes
cum haereret, propositum sibi est, ut sibi consuleret.
Qui secessum petens, episcopos ad remotiora
duxit. Ibique dum de qualitate purgationum
agere putaretur, stimulante conscientia, subito in
confessionem peccatorum suorum erupit, cunctosque
qui aderant attonitos reddidit. Episcopis autem salutem
illi promittentibus, nihilque grave passurum
si rumores adversos propelleret, ille nihilominus in
sui confessione permansit, seque sacerdotio privari | null | 72efa0f0-593c-453e-901d-a266314730a1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
poposcit. Huic confessioni quidam ex abbatibus,
multi ex clero interfuerunt, secretorum Arnulfi testes
per longa saecula futuri. Sed si placet, in praesentiam
omnium deducatur, coramque multitudine,
ipse sibi testis et judex, causam suam exponat,
simulque accusatores, testes, atque judices invidia
liberet, in se uno horum omnium personam gerens. »
52.
Quo ingresso cum universo populo, post
paululum silentium indictum est. Deinde pater Arnulfus
ad Arnulfum: « Videsne omnium ora in te
unum conversa? Cur pro te ipso non loqueris? »
Qui cum male concinna verba effunderet, minusque
intelligi posset, ait pater Arnulfus: « Esne adhuc in
sententia in qua te sero reliquimus? » -- « Sum, »
inquit.-- « Visne te abdicare a sacerdotii honore,
quo hactenus abusus es? » Et ille: « Sicut dicitis. »
Tum comes Brochardus: « Quid est, inquit, istud: #sicut dicitis?@#
Palam eloquatur, palam confiteatur,
ne postmodum episcopos crimina quae voluerint finxisse
dictitet, se confessum esse abneget. » Et ille:
« Palam, inquit, dico et profiteor me errasse, et a
fidelitate regia deviasse. Sed peto, ut domno Arnulfo
pro me loquenti credatis, ipsumque in vestra praesentia
deprecor, sicut mihi conscius est et sibi placet,
ut ita causam meam exponat. » -- « Natura, »
inquit pater Arnulfus, « taciturnus est, et insuper
quae sub testimonio Christi nostrae fidei celanda
commisit, palam confiteri erubescit. Sufficiat vobis
hoc tantum nosse, quod publice confitetur, scilicet
sacramenta quae regibus suis publice praebuit
minime conservasse; contra professionem et subscriptionem
suam sub specie cirographi factam publice
venisse. » -- « Non est mihi satis, » inquit comes
Brochardus, « nisi publice fateatur, aut publice perneget,
sub vestro testimonio, se traditionem fecisse, ut alteri
sit libera facultas in ejus locum succedendi. » -- « Immo, »
inquit pater Arnulfus, « non eritis hodie pares
sacerdotibus, quibus solis pura debetur confessio.
Nonne si quis militum pro nominato crimine apud regem
insimularetur, ipse autem illud quidem denegaret,
confiteretur autem ita se in aliis peccasse, ut nec
praedium nec beneficium optinere posset, proque
sola vita supplicaret; si ejus, inquam, praedium vel
beneficium regali munificentia vobis offerretur, accipere
recusaretis? Quid enim interest inter omnia
mortifera crimina, utrum homicidio vel adulterio an
veneficio quis puniatur? Satis ergo vobis sit, quod
per confessionem nobis sua peccata manifestavit,
quod publice se indignum sacerdotio protestatur,
quod sic se peccasse coram regibus in conspectu
aecclesiae confitetur, ut nullo honore hujus saeculi
dignus sit; non enim ad rem spectare videtur, utrum
hoc an illo crimine se ipsum sacerdotio privet. »
53.
Tum conversus ad Arnulfum: « Quid ad haec,
inquit, dicis, quae pro te hactenus locutus sum?--Ita,
inquit, dico et profiteor, sicut hactenus locuti
estis. » -- « Prosternere ergo, » inquit pater Arnulfus,
« coram tuis dominis, coramque tuis regibus, quos
inexpiabiliter offendisti, propriamque confitens culpam,
pro tui vita supplica. » Qui cum in modum
crucis prostratus, pro vita et membris ejulatu quo
poterat supplicaret, in lacrimas et suspiria synodum
totam convertit. Moxque Daibertus, Bituricensium
archiepiscopus, ad genua principum obvolutus, humillimas
preces omnium pro salute viri offert. Qui
pietate flexi: « Vivat, inquiunt, vestro beneficio,
nostraque degat sub custodia, nec ferrum nec vincula
metuens, nisi forte in fuga spem posuerit. » Hoc
dictum episcopis non satis placuit, quippe cum putarent
adolescenti fugam facile posse persuaderi,
ob eamque rem mortis legibus iterum subjacere.
Iterant ergo preces, et iterum optinent, juvenem
minime gladio feriendum, nisi iterum digna ultore
gladio committat. Elevatus itaque a terra nihilque
grave ultra metuens, depositionem sui attonitus expectabat.
Quaerebatur itaque ab eo utrum abdicationem
suam ex auctoritate canonum sollempniter
celebrari vellet. Quod cum potestati episcoporum
assignasset, persuasum illi est, ut culmen honoris,
quod gradibus extulerat, gradibus deponeret. Resignat
ergo regi, quae a rege acceperat; deponit
quoque sacerdotalis dignitatis insignia apud episcopos,
non quidem exigentes, nec retinere cupientes,
sed iis quorum intererat in futurum reservare disponentes.
Deinde libellum | null | 24412d3e-e860-4573-bfae-613f270d01c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suae abdicationis secundum
exemplar abdicationis praedecessoris sui Ebonis perscribi
rogat, perscriptumque hoc modo in medio
conventu recitat:
54.
« Ego Arnulfus, Remorum quondam archiepiscopus,
recognoscens fragilitatem meam, et pondera
peccatorum meorum, testes confessores meos,
Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum,
Arnulfum episcopum, Gotesmannum episcopum,
Herveum episcopum, Ratbodum episcopum,
Gualterium episcopum, Brunonem episcopum, Milonem
episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem
episcopum, Guidonem episcopum, Heribertum episcopum,
constitui mihi judices delictorum meorum,
et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium
poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem
ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco
esse indignum, et alienum me reddens pro
reatibus meis, in quibus peccasse me secreto
ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar;
eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alii succedendi
et consecrandi in loco meo, qui digne praeesse et
prodesse possit aecclesiae, cui hactenus indignus praefui.
Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem
auctoritate canonica facere valeam,
manu propria mea subscribens firmavi. Quo perlecto,
ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam archiepiscopus
subscripsi. » Huic libello Arnulfi praesentes episcopi
testes adfuerunt, atque ab eo rogati subscribere,
subscripserunt, ac singillatim illi dixerunt:
« Secundum tuam professionem et subscriptionem
cessa ab officio. » Post hoc clerum et populum a
sacramentorum nexu absolvit, ut omnibus libera
facultas in alterius transmeandi jura pateret.
55.
His sollempniter peractis, ecce Adalgerus
presbiter ad regum pedes prosternitur, seque privari
communione conqueritur, eo quod imperio domini
et archiepiscopi sui, cui resistendum non erat, paruerit.
Cui pater Arnulfus: « Aperuisti, inquit,
portas urbis hostibus? » Et ille: « Aperui. » Et
pater Arnulfus: « Ingressus es templum Dei hostiliter? »
Tum presbiter: « Negare non possum. » Et
pater Arnulfus: « Ex ore, inquit, tuo te judico.
Sanguis tuus super caput tuum! » Subjunxit Gualterius
episcopus: « Quando, inquit, imperans episcopus
ita multatus est, tu obtemperans ac manibus
jussa perficiens, consequentem multam exsolves. »
Et pater Bruno: « Tu, inquit, ac tui similes malis
consiliis et malis executionibus juvenem perdidistis;
ut ergo ille ploret, et tu cantes? Aut quomodo questibus
temperare potero, si nulla afficiantur poena,
qui filium patrui mei in has praecipitavere miserias? »
Itaque presbitero jubetur, ut quod malit eligat, aut
perpetuum anathema, aut sui legitimam depositionem.
Sua enim sponte venerat sub conditione, ne
quid violentiae pateretur. Diu ergo secum deliberans,
maluit deponi quam sub perpetuo anathemate detineri.
At episcopi, nulla miseratione circa eum adducti,
veste sacerdotali induunt, ac mox illi singula
quaeque usque ad subdiaconatum sine reverentia
detrahentes, singillatim per singula subinferunt:
« Cessa ab officio! » Deinde per legitimam reconciliationem
laicam illi tantum communionem concedunt,
ac poenitentiae subdunt. Eos vero sacrilegos
urbisque proditores, qui nec sponte nec vi ad satisfactionem
venerant, iterato anathemate dampnant.
Post haec concilium sollempniter determinatur.
EXPLICIT SINODUS REMENSIS.
56.
Incipit Cartaginiense concilium Africanorum
episcoporum a Girberto superiori sinodo conjuncto
quantum ex eo utile fuit.
In hoc concilio actum est, ut Nicenum concilium
ab episcopis orientalibus peteretur. Cui synodo interfuit
legatio ecclesiae Romanae, Faustinus scilicet
episcopus, Phylippus et Asellus presbyteri.
1. Allocutio Aurelii episcopi sancti ad synodum.
2. Responsio Faustini episcopi legati Romanae ecclesiae
de his quae in ecclesia partim canone,
partim consuetudine, sunt firmata.
3. De commonitorio Romani papae recitato.
4. Alippii papae responsio pro veris exemplaribus
Niceni concilii perquirendis.
12.
Rescriptum episcopi Romae, Alexandriae, Constantinopolitani,
5. Ubi Faustinus episcopus dixit, ut Romano
papae synodus perquirenda Niceni synodi veritate
innotescat.
6. De sententia Sardicensis concilii recitati a
postulante Novato episcopo.
7. Ubi Augustinus episcopus cum synodo Nicenum
concilium conservare promittit.
8. Ubi Faustinus episcopus pro dubietate recitati
capituli Romano papae petit scribendum.
9. Ubi synodus exemplaria Niceni concilii magis
ab orientalibus episcopis expetenda decrevit.
10. Professio fidei Niceni concilii.
11. Scripta Africani concilii ad Bonefacium urbis
Romae episcopum.
cum exemplaribus Niceni
concilii Africanae synodo destinatis.
13. Scripta Africani concilii ad Coelestinum urbis
Romae episcopum.
#Textum concilii Carthaginiensis omisimus | null | 0093058a-f520-4beb-8f81-8e7e73c20c6b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.@#
1.
Anno ab incarnatione domini nostri Jesu
Christi 991, indictione quarta, anno regni 5 domni
Hugonis augusti et excellentissimi regis Rotberti 4
congregata est synodus in Remensi territorio.
Actum est autem magna industria principum, ut
quia omnes Galliarum episcopi eo convenire non
poterant, propter quasdam regni necessitudines, ii
maxime convenirent qui conprovinciales essent,
deinde ex vicinis provinciis fama et dignitate honestiores,
et qui legatione suarum provinciarum
digni viderentur, suorumque fratrum a sentiam sua
praesentia sustinere possent. Igitur 15 Kal. Jul.
collecti sunt in basilica domni Basoli confessoris
Remorum quidem diocesanei: Guido Suessonicae
urbis episcopus, Adalbero Laudunensis, Herveus
Belvacensis, Gotesmannus Ambianensis, Ratbodus
Noviomensis, Odo Silvanectensis; ex provincia Bituricensium,
quae Aquitanorum esse putatur, Daibertus
archiepiscopus; ex provincia Lugdunensium
prima: Gualterius episcopus Augustidunensis,
Bruno Lingonensis, Milo Matisconensis; ex provincia
Senonensium, quae est prima Sequanorum metropolis
Remensique provinciae contigua, Siguinus archiepiscopus,
Arnulfus Aurelianensis, Herbertus Autisioderensis.
Praeterea diversarum urbium abbates
quam plurimi aderant, qui post solitariam episcoporum
disputationem residere jussi sunt. Habitaque
ratione totius summae synodi, dignitas praelaturae ac
potestas quasi judiciaria stetit penes archiepiscopum
Siguinum, quem et aetas et vitae meritum ac scientia
commendabat. Arnulfus autem, venerabilis episcopus,
ordinis custos ac omnium gerendorum interpres
declaratus est, eo quod inter omnes Galliarum
episcopos sapientia et eloquentia clarior haberetur.
Hunc post expositam allegationem eorum sacerdotum
qui minime adesse poterant, postque totius
cleri ingressum, quibusdam sententiis pertractatis,
hoc modo praelocutum accepimus:
2.
« Ita quidem est ut dicitis, reverentissimi patres:
nullus tumultus, nullus accusator inprobus,
nullus judex iniquus hoc sanctum concilium agitare
debet. Servetur unicuique personae suus locus, debita
reverentia; nullusque aut se aut alium praejudicio
gravari putet, cum sit libera facultas, et proponendi,
et sciscitandi, et respondendi. Consultationes
autem sive deliberationes sic in medio locentur,
ut nemo causetur imponi sibi quod nolit, aut eripi
quod velit. Sane quoniam me priorem dicere voluistis,
dicam quod sentio, in praesentia vestra et
cleri nuper admissi, idque paulo altius repetam,
ut res bene digestas melius innotescat. Ego quippe
cum inter varios tumultus bellorum pro pace aecclesiae,
cui auctore Deo deservio, totis viribus elaborarem,
novi nuncii fama, inauditi sceleris rumore,
sic subito turbatus sum, ut etiam in vilibus rebus
lingua balbutiret, intellectus hebesceret. Ferebatur
quippe illa nobilis urbs Remorum dolo proditionis
hostibus patuisse, praedae ac direptioni cessisse; sancta
sanctorum armata militum acie polluta fuisse.
Horum omnium malorum incentor, auctor, quod
sine magno dolore animi referre nequeo, is qui tutari
debuerat, Arnulfus episcopus nuntiabatur. Sacerdotalis
dignitas hujus causa impetebatur, vixque
erat qui nostro ordini non insultaret. Nunc quoniam
religionis amore et studio serenissimi regis nostri
domni Hugonis congregati sumus, quaerendum est,
quomodo tanta infamia carere possimus, et si frater
et coepiscopus noster Arnulfus illata crimina diluere
quaerat, vel crimen regiae majestatis propulsare.
Scitis enim omnes nos insimulari probro infidelitatis
et perfidiae, causa unius. #Si, inquiunt, justis
episcopi utuntur legibus fidissimique suis regibus
sunt, cur hominem impurissimum suis legibus non
puniunt? Nimirum aliorum flagitia ideo moliuntur
celare, ut impune liceat eis peccare.@# Absit hoc a
vestro sanctissimo coetu! Absit ut contra divinas et
humanas leges quemquam moliamur defendere vel
dampnare! Dicant tantum qui noverunt seriem gestorum,
iique suos exponant casus, qui graves, ut
ipsi asserunt, injurias pertulerunt. Tum si qua contradictio
fuerit oborta, discussis partibus ex auctoritate
canonum judicium promulgetur. »
3.
Tum Siguinus: « Non patiar, inquit, discussionem
fieri ejus qui dicitur esse majestatis obnoxius,
nisi forte convicto supplicii indulgentia promittatur. »
Simulque 31 caput Toletani concilii prolatum
est ex eadem re:
Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios
sacerdotibus negotia sua committunt, et quia
sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi
sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando
supplicii indulgentia promittitur, non ubi
discriminis sententia praeparetur. Si quis etiam sacerdotum
contra hoc commune consultum discussor
in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis
apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium
gradum.
4.
« Gravissimum vero est, ait Daibertus, ideo te
judicem praebere in alienis negotiis, ut cum reum
convincis, tu concidas | null | 1d45b8de-3bdc-4ffb-bd79-12f00e132611 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; cum dijudicas, tu dampnatus
abeas.--Si hoc, inquit Herveus episcopus,
periculosum est, videte ne sit periculosius judicia
ecclesiastica deinceps a secularibus non expectari.
Consequens enim est ad forensia jura nos protrahi,
si divinis legibus in aliquo videmur obniti. At quomodo
sine judicio relinquetur, quod commissum
esse constiterit? vel cur contra principem nostrum
causabimur, si quod attingere non audebimus, judiciaria
potestate coercebitur? »
5.
Bruno episcopus dixit: « Nullum certe vestrum
aeque turbat tanti discriminis examen
Ego quippe solus ob hunc infelicissimum per ora
omnium volito. Ego eum in has miserias praeci
pitasse videor, qui contra omnium bonorum vota,
memetipsum in pignus obsidis dedi, pro
spe conservandae fidei; tanti erant apud me regis
Lotharii merita, tantumque me carnis affinitas
permovebat. Et cum scirem hunc Laudunensis
urbis pervasorem, totiusque tyrannicae factionis
fuisse principem, sub obtentu tamen hujus honoris,
ad meliorem statum vitae attrabere nisus
sum, ut qui discordiarum et bellorum incentor extiterat,
pacis et karitatis ipse jaceret fundamenta.
Attendite pacis principia, attendite hominem mala
pro bonis reddentem, homines mihi percaros et ad
usum vitae multum necessarios, id est unicum fratrem
meum comitem Gislebertum, meumque consobrinum
comitem Guidonem, cum caeteris quorum
amicitia gloriabar, sua simulata captivitate verae
captivitati contradidit. Me pacis sponsorem in
mortis discrimine dereliquit; et o impudens audacia
hominis, qui mei, immo sui, et totius aecclesiae homicida,
adhuc improba fronte negat quod negari
non potest. Certe ex his quae confitetur, eliciemus
ea quae propalare erubescit. Certe in praesentia regum,
in praesentia episcoporum, ante ora cleri et
populi, sacramento volens obligatus est, se principibus
suis adjumento futurum, consilio et auxilio, secundum
suum scire et posse, contra Karolum, itemque
inimicis dominorum suorum nec consilium nec
auxilium se laturum scienter ad eorum infidelitatem,
neque pro praeterito aut futuro sacramento se praesens
relicturum. Annon erat inimicus Karolus qui
regnum pervadere nitebatur? Annon inimici Rotgerus
et Mannases, qui clerum et populum ejus in aecclesia
ipsius armata militum manu ceperant? Hos
ipse consecretales et primos amicorum esse fecerat;
hos eorum bonis ditaverat qui se elegerant,
qui sibi principatum contulerant, quibus sine perjurio
auferre nihil poterat, quos necessario juvare
debebat nisi in se peccarent. At quid peccaverunt?
Fidemne promissam servare quod sibi persuadere
nisi sunt? Ignoscite, fratres, si dolor nimius de
gravitate sacerdotali aliquid derogavit, et si orationem
finire non sinit, quam vestra intelligentia ex
praecedentibus ad plenum comprehendit. »
6.
Hic Gotesmannus, Ambianensis aecclesiae episcopus,
subintulit: « Multa venerabilis pater Bruno
prosecutus est, quae quanto magis fidem dubiis
faciunt, tanto magis reum majestatis arguunt, ac
sacerdotio indignum revincunt. Sed quia paulo ante
de periculosa discussione sermo habitus est, velim
nosse, quid pater Bruno inde sentiat. Non est enim
aequum nos fieri auctores effundendi sanguinis, qui
debemus esse auctores salutis. » Et ille: « Sentio,
inquit, reverendi Patres, et hoc vos intelligere quod
dicitis, et alterum pudori esse quod tacetis. Nam
movent vos divinae leges, movet etiam homo affinitate
carnis mihi conjunctissimus, utpote avunculi
mei regis Lotharii filius: habeo et rependo karitati
vestrae multiplices grates. Sed absit hoc a me,
ut amori Christi amorem sanguinis praeferam, aut
ut meo sanguine, quantum in me est, ecclesia Dei
polluatur. Ergo, agite, discussionem simul et judicium
aggrediamur, nec sanguinis effusionem perhorrescite,
cum apud benivolentiam principum juste
petita obtinere non difficile sit. Cum hoc maxime
sit pertimescendum, ne dum forte uni personae parcere
volumus, sicut frater et coepiscopus noster
Herveus paulo ante retulit, et eam et omnem aecclesiasticum
ordinem sub periculo sanguinis relinquamus.
Itaque is presbiter qui urbis portas aperuit,
intromittatur si placet, atque gestorum ordinem
pandat. » Ab universis dictum est: « Placet. »
7.
« Quoniam, » inquit Ratbodus, Noviomensis
aecclesiae episcopus, « a multis nostrorum fratrum
audio dici, libellum fidelitatis sub specie cyrographi
editum ab Arnulfo, ad dampnationem ejus posse
sufficere, quoniamque Lothariensium quosdam contra
hanc scripturam fama est disputare, interim de
hac re judicium tantorum Patrum experiri velim,
quidque de eo sentiendum sit agnoscere. » Sinodus
dixit: « Proferatur in medium. » Prolatus | null | 1049b55b-6800-4ec5-9095-3493f08d1aa8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est itaque
libellus cyrographi ad hunc modum:
8.
« Ego Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum
archiepiscopus, promitto regibus Francorum,
Hugoni et Rotberto, me fidem purissimam servaturum,
consilium et auxilium, saecundum meum scire
et posse in omnibus negotiis praebiturum, inimicos
eorum nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem
scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae
majestatis, et beatorum spirituum, et totius aecclesiae
assistens promitto, pro bene servatis laturus
praemia aeternae benedictionis. Si vero, quod nolo
et quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio
mea convertatur in maledictionem, et fiant dies
mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter. Recedant
a me amici mei, sintque perpetuo inimici.
Huic ergo cyrographo a me edito in testimonium
benedictionis vel maledictionis meae subscribo, fratresque
et filios meos ut subscribant rogo. Ego Arnulfus
archiepiscopus subscripsi. »
9.
Quo perlecto, Arnulfus Aurelianensis ecclesiae
venerabilis episcopus subjunxit: « Habet, inquam,
haec scriptura maximam vim reprehensionis;
habet etiam subtiles defensionis vires, habita ratione
personarum. Nam ejus auctor Arnulfus detestabilis
est, eo quod ob inmensum ambitum affectati honoris
inauditum saeculo prius monimentum sui detestabile
reliquit. Qui vero commentati sunt, rem utilem ac
necessariam fecisse visi sunt, ut si aliquando fidem
promissam pernegare vellet, scriptura contra se
testis existeret, et si deviaret ipse contra suam professionem
et subscriptionem veniens, honore se privaret;
et ne forte peccans nomine summi pontifici
diutius defenderetur, ipse summus pontifex sententiam
suae dampnationis in se dixisse visus est. Sed
quia presbiter adest, finem dicendi faciam, ut ipsi
locus pateat. » Interim tamen dum presbitero standi
locus eligitur, significabat sibi assidentibus, quendam
episcopum, ex heresi ad fidem catholicam conversum,
beato Gregorio similem libellum porrexisse;
sed hoc interesse, quod hic Arnulfus malarum causarum
rationibus permotus sit, id est perfidia et
cupiditate, ille autem optimarum, id est fide catholica
et amore habendi Deum. Erat vero ibi ita
scriptum inter cetera:
10.
« Et ideo postquam, comperto divisionis laqueo
quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans,
prona et spontanea voluntate ad unitatem
sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum;
ne non pura mente sed simulate reversus existimer,
spondeo sub ordinis mei casu et anathematis
obligatione, atque promitto tibi, et per te sancto
Petro apostolorum principi, atque ejus vicario beatissimo
Gregorio, vel successoribus ipsius, me numquam
quorumlibet suasionibus, vel quocumque alio
modo, ad schisma de quo Redemptoris nostri misericordia
liberante ereptus sum, reversurum, sed semper
me in unitate sanctae aecclesiae catholicae et communione
Romani pontificis per omnia permanere.
Unde juratus dico per Deum omnipotentem, et haec
sancta quatuor evangelia quae in meis manibus
teneo, et salutem geniumque Mauricii atque Theodosii
dominorum nostrorum rei publicae gubernatores,
me in unitate sicut dixi aecclesiae, ad quam Deo
propitio sum reversus, et communione Romani pontificis
semper et sine dubio permanere. Quod si,
quod absit, aliqua excusatione vel argumento ab hac
me unitate divisero, perjurii reatum incurrens aeternae
poenae obligatus inveniar, et cum auctore scismatis
habeam in futuro saeculo portionem. »
11.
Adalgerus: « Scio me, inquit, non magnam
habiturum expectationem in dicendo, reverentissimi
Patres, cum omnia quae pro defensione mea
dicturus sum, contra me fortasse videantur. Hoc
enim et in initio intellexi, cum Dudo, Karoli miles,
ut hujus proditionis auctor existerem, machinatus
est; cui cum responderem cur ex tanta massa hominum
ego clericus et sacerdos potissimum eligerer,
ut seniorem et episcopum meum traderem ob
causam Karoli ad quem nihil attinebam, primum socordiam
et fatuitatem hominum me scire dicebat;
meum autem ingenium, prudentiam, animi magnitudinem,
miris laudibus extollebat; denique ipsum
meum seniorem hoc ita velle, sibique ita praecepisse.
Cui cum fidem quasi spopondissem, non tamen satis
tutum fore hoc mecum reputabam, nisi ex ipsius
senioris ore non bene credita per memet ipsum sine
interprete recognoscerem; ejus amor, ejus imperium
me in has praecipitavit miserias. Quaerebam tamen
ex eo, cujusnam fretus auxilio imperata perficerem,
et si sibi pertimescendum foret? Qui cum Karolum
sibi patruum esse dixisset, Mannasen quoque
et Rotgerum sacramenta quae voluerit praestitisse,
avunculum suum Rotbertum, Karoli servum, comitem
fidissimum fore designavit, cum aliis quibusdam.
Et ut hoc | null | 0e00db64-f7f2-4a43-8338-6330b8d25869 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
factum sub specie honesti tegeretur,
manus et sacramenta simul Karolo praebui, sed
jussu ipsius; claves urbis accepi, sed a manu ipsius;
portas aperui, sed illius praecepto. Haec si quisquam
vestrum aliter esse putat, meque indignum cui credatur,
credat igni, ferventi aquae, candenti ferro;
faciant fidem tormenta, quibus non sufficiunt mea
verba; ipsi hostes mei, quibus nuper invisus esse
coepi, testimonio erunt, cum suo me beneficio vivere
comprobabunt; quando vestrum anathema perhorrescens,
eorum tunc miseratione gladios Richardi,
fratris episcopi, vix evasi, hanc meam confessionem
expavescentis. »
12.
Ad haec Odo episcopus Silvanectensis: « Bene
nunc, inquit, anathema in memoriam redit. Pater
enim Arnulfus hunc nostrum Arnulfum in cyrographo
se dampnasse dixit; nos autem quoddam
scriptum ab eo in tempore ipso accepimus per manus
Guidonis venerabilis episcopi; in quo et confessio
sui facti et dampnatio ipsius contineri videbatur;
quod in praesenti jubeat recitare sanctitas
vestra. » Synodus dixit: « Recitetur. » Recitatum
est itaque in hunc modum: « Arnulfus gratia Dei
archiepiscopus, commonitorium praedonibus Remorum.
Quid tibi vis praedonum Remensium scelerata
manus? Nichilne te movent pupilli et viduae
lacrimae? Nec advocatus eorum, velis nolis, Dominus
tuus, ipse testis, et judex, et gravis ultor, cujus
judicium non effugies? Vide quid ante oculos ipsius
egeris: sanctam pudicitiam virginum non erubuisti;
matronas etiam barbaris verendas nudas reliquisti;
orphanum et pupillum non respexisti. Parum tibi
hoc; accessisti ad templum matris Dei, cunctis mortalibus
reverendum. Ejus atrium perfregisti, polluisti,
violasti. Quod oculi ibi viderunt, concupiisti.
Quod manus attrectare potuerunt, rapuisti. Et nos
quidem contra divinum ac humanum jus misericordia
abutentes, quod cibi et potus abstulisti, non indulgemus,
sed propter impia tempora non exigimus.
Exigimus autem reliqua omnia quae pollutis manibus
pervasisti, ac retines. Redde ergo, aut sententiam
dampnationis in pervasores rerum ecclesiasticarum
a sacris canonibus promulgatam, eamque in te
latam multotiensque ferendam excipe: #ANATHEMA
IN PREDONES@#. #Auctoritate omnipotentis Dei
Patris, et Filii, et Spiritus sancti, interveniente et
adjuvante beata Maria semper virgine, auctoritate
quoque ac potestate apostolis tradita nobisque relicta,
excommunicamus, anathematizamus, maledicimus,
dampnamus, et a liminibus sanctae matris aecclesiae
separamus vos Remensium praedonum auctores, factores,
cooperatores, fautores, a propriis dominis rerum
suarum sub nomine emptionis abalienatores. Obtenebrescant
oculi vestri qui concupiverunt, arescant manus
quae rapuerunt, [debilitentur omnia membra quae
adjuverunt@# ]. #Semper laboretis, nec requiem inveniatis,
fructumque laboris vestri privemini; formidetis
et paveatis a facie persequentis, et non persequentis
hostis, ut tabescendo deficiatis. Sit portio vestra cum
Juda traditore Domini in terra mortis et tenebrarum,
donec corda vestra ad plenam satisfactionem convertantur.
Hic autem sit modus plenae satisfactionis, ut
omnia injuste ablata, praeter cibum et polum, propriis
dominis ex integro restituatis, coramque Remensi
ecclesia poenitendo humiliemini, qui sanctam Remensem
ecclesiam reveriti non estis; nec cessent a vobis
hae maledictiones scelerum vestrorum persecutrices,
quamdiu permanebitis in peccato pervasionis. Amen.
Fiat. Fiat.@# »
13.
Quo perlecto, Gualterius Augustidunensis
aecclesiae episcopus: « Quidnam, inquit, hoc portentum
est? Satisne sanae mentis est hic episcopus,
qui pro jactura vilissimae supellectilis reos dampnat,
super sui autem et cleri et populi captivitate tacet?
Pro pauperum tuguriis forte magis carie quam vi
ruentibus anathematizat, et pro templo Dei per
orbem terrarum famosissimo nihil dicit? Nempe
omnis terrena creatura homine vilior est, et omne
manufactum aedificium templo Dei vilius. Sed quia
forte Apostolus dicit: #Si esurierit inimicus tuus,
ciba illum; si sitit, potum da illi (Rom. XII, 20)
@#,
tamquam pietate usus praedonibus cibum et potum
indulget, attamen ab auro et argento deterret. Quid
hoc ad pauperes Christi? Certe ii aurum et argentum
non perdiderunt, quia non habuerunt; sed
cibum et potum, quem ad usum vitae non sine magno
labore conquisiverunt. Ecce audistis, fratres, argumentum
perditi hominis, pauperum necatoris, praedonum
nutritoris. Intellexistis quia ad hoc voluit
capi, ut sua simulata captivitas veram nobilium
efficeret captivitatem. Ideo sacrilegos a communione
non arcet, quia se auctorem sacrilegii esse | null | a0e134b8-db07-49e8-9058-b6c0343f577d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cognoscit.
Nec sic tamen evadit, dum auctores, inventores,
factores, cooperatores, fautoresque simul permiscet.
Ipse enim auctor, cujus consilio et imperio proditio
facta est; ipse factor et cooperator, ut per quemdam
sapientem dicitur: #Comites illi tui, manus erant tuae;@#
ipse fautor, qui usque in praesens tacendo consensit,
et, ut fama est, magnis insuper beneficiis cumulavit.
Tendit materia haec in inmensum; sed contraho
sermonem qua possum brevitate, ne videar
quasi criminales dictare. »
14.
Guido episcopus: « Si in propriis conscriptionibus,
ubi cavere sibi potuit Arnulfus, ita lesus est,
quomodo in proxima sinodo Silvanectis habita
dampnatus non est? Conveneramus quippe in unum
nos omnes qui hic adsumus Remorum diocesanei,
conquestum sanctam Remensem aecclesiam, nostrarum
omnium matrem, desolatum iri. Metropolitanus
noster cum clero et populo teneri ab hostibus praedicabatur.
Rumor tamen ab eo factae proditionis
frequens erat. Itaque nostrorum conprovincialium
communi consultu statuimus anathema in reos,
quod nullus aliquo modo se occultans subterfugere
posset. Ejus exemplar, si placet, proferatur. »
Prolatumque est in hunc modum:
« ORATIO INVECTIVA EPISCOPORUM REMENSIS DIOCESEOS
VICE DECRETI HABITA SILVANECTIS.
« Quousque se extendet effrenata licentia vestra,
alterius proditoris Judae satellites? Ad quem finem
scelerum progredietur incoepta audatia vestri ducis?
ducis dicimus Adalgeri presbiteri, qui nomen sacerdotalis
dignitatis suo nomine polluit. Te igitur interpellamus,
funeste presbiter; quid tibi visum est
post illa cruenta arma, quibus te Lauduni exercuisti,
ut iterum vilis apostata factus, Arnulfum Remorum
archiepiscopum traderes, cum ante eum velut fidissimus
custos cubares, conviva assiduus esses, consilia
disponeres, sacrosancta administrares? Num
rigorem aecclesiasticae severitatis, vel judicium omnipotentis
Dei effugere te putasti? Urbis portas
aperuisti, hostes introduxisti, venerabile templum
matris Dei atque ipsis barbaris reverendum, velut
hostium castra oppugnasti. Num etiam vos praedonum
maxima portio, qui aecclesiae ingentibus beneficiis
eratis obligati, qui dicitis: #Haereditate possideamus
sanctuarium Dei,@# qui signa militaria, loricati et galeati,
cum scutis et lanceis ante aram beatae Dei
Genitricis intulistis; qui pollutis manibus pastorem
cum clero et populo intra sancta sanctorum comprehendistis,
custodiae distribuistis, carceri mancipastis,
et adhuc retinetis; num inquam vos divina
jura effugietis? Vos quoque, quorum dolo et fraude,
consilio et auxilio, tantum scelus factum est, cum
his qui principes tanti facinoris fuerunt consociandi
estis, ut poenam peccati simul feratis, qui
in causa peccati simul conspirastis, bonaque civium
Remensium praedones impiissimi velut sub hasta
distraxistis. Nec etiam vos abesse debetis, qui in
Adalberonem Laudunensem episcopum non minus
levia perfecistis; et ut pullulantem heresim rescindamus,
quae dictitat omnia licere Karolo etiam in
sacris locis, Remensem simul ac Laudunensem
aecclesiam, utramque sacrilegio quamvis dissimili
pollutam, a sacris removemus officiis, donec legitime
reconcilietur utraque. Et ne quis nos talibus
monstris hominum favere, talibus negotiis assensum
praebituros putet, sed pro fide qua vivimus omnibus
expositos periculis, sententiam nostram ita confirmamus,
stabilimus, corroboramus: ANATHEMA
IN REOS. Auctoritate omnipotentis Dei Patris et
Filii et Spiritus sancti, interveniente et adjuvante
beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis,
auctoritate quoque ac potestate apostolis tradita
nobisque relicta, excommunicamus, anathematizamus,
dampnamus, et a liminibus sanctae matris
aecclesiae separemus, Adelgerum presbiterum, diaboli
membrum, episcopi cleri et totius populi Remensis
traditorem; eos quoque qui hujus traditionis
extiterunt inventores, auctores, factores, cooperatores,
fautores, civiumque depopulatores et a propriis
dominis rerum suarum sub nomine emptionis
abalienatores. His adjungimus Laudunensis episcopii
pervasores, ac ipsius episcopi gravissimos tortores.
Fiat illis sicut Scriptura dicit: #Qui dixerunt: Hereditate
possideamus sanctuarium Dei, Deus meus, pone
illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
Sicut ignis qui comburit silvum, et sicut flamma comburens
montes, ita persequeris eos in tempestate tua,
et in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia,
et quaerent nomen tuum, Domine. Erubescant
et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur
et pereant. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus,
tu solus altissimus in omni terra (Psal. LXXXII, 13-19)
@#.
Et quia pupillum et viduam non miserati sunt, neque
templa Dei reveriti, dominiumque aecclesiarum sibi
usurpaverunt, fiant | null | fa58a436-ddc0-4928-b0d1-e731d7cb2ced | latin_170m_raw | null | None | None | None |
filii eorum orphani et uxores
viduae; scrutetur foenerator omnem substantiam ipsorum,
et diripiant alieni labores illorum. Nutantes
transferantur filii eorum, et mendicent, ejiciantur de
habitationibus suis. Fiant dies eorum pauci, et
principatum eorum accipiat alius. Et duplici contricione
contere eos, Domine Deus noster, nisi resipiscant
et aecclesiae catholicae fructuosa poenitentia
satisfaciant. Amen. Fiat. Fiat. »
15.
Siguinus archiepiscopus: « Pervenit hoc scriptum
ad notitiam Arnulfi? » --Dictum est pervenisse.--Subjunxit:
« Suspendit se post ab eorum
communione quos justissime damnatos accepit?--Immo,
inquiunt, eos omni fidelium communione
dignos habuit.--Ego, inquit, non satis admirari
queo super ejus audatia. Primum ipse praedones
suos a communione removit eisque modum
dampnationis praescripsit, ut omnia injuste ablata
restituerent, coramque Remensi aecclesia humiliarentur,
qui sanctam Remensem aecclesiam reveriti
non essent; et sicut paulo ante a quibusdam fratribus
mihi relatum est, restitutio amissarum rerum
aut vix ulla facta est aut nulla; poenitentia autem
a nullo publice suscepta, ob facinus publice admissum.
Occulte autem qui potuit, cum scriptum sit: #Qui publice peccat publice poeniteat;@#
vel quomodo
pro vili supellectile reos dampnavit, sicut frater
et coepiscopus noster Gualterius paulo ante retulit,
pro violata ecclesia a communione nullum removit?
An vile putavit esse crimen, quod divinae leges
per se totum ulcisci posse non putant, nisi ad humana
jura transfundant? Sic enim scriptum est in
Toletano concilio capitulo 10: #Nullo teneantur
eventu necessitudinis, qui dominicis se defendendos
commiserunt claustris. Si quis autem hoc decretum
violare temptaverit, et ecclesiasticae excommunicationi
subjaceat, et severitatis regiae ferietur sententia.@#
Ecce hic plane dicitur, quod ab episcopis excommunicandi
sint hi sacrilegi, et a rege digna pro
meritis poena animadvertendi. Sed quis episcopus
absolvere potest, nisi poenitentem et digna satisfactione
veniam postulantem? At hi quando satisfecerunt
ut absolvi possent, cum neminem revera
captum abire liberum siverint? Sed esto, Arnulfus
eos absolverit; cur ergo clericus ejus Raineri vicedomini
filius retentus est? Si per vim factum est,
et Arnulfo invito, in crimine sacrilegii permanentes,
etiam ab idoneo episcopo absolvi non potuerunt.
Si autem eo consentiente, obligationem pro absolutione
ab obligato acceperunt. Item esto; Arnulfus
eos absolverit. Quomodo id sine suorum clericorum
praesentia potuit? At eos non interfuisse constandum
absolverentur. Interfuerunt autem dum obligarentur.
Irrita igitur habenda est, quae sollempnis
debuit esse, si in abditis absolutio facta est. Scriptum
quippe est in concilio Carthaginis capitulo 23,
ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia
clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia
episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur. Et
quia scriptum est: #Impius cum in profundum peccatorum
venerit, contempnit (Prov. XVIII, 3)
@#, tanto
rum scelerum ipse sibi conscius, sacrosancta tractare
non erubuit, in aecclesia quam fratres et
coepiscopi nostri Remorum dioceseos nostro consultu
a communione suspenderant justissimis de causis.
Quapropter, si placet, capitula canonum super
his perquirantur, ut nemo causetur, hunc nostro,
sed sanctorum Patrum dampnatum esse judicio. »
Synodus dixit: « Placet, perquirantur. » Perlatae
sunt itaque in medium hae sententiae:
16.
#De dampnatis et ministrare temptantibus ex
concilio Antioceno capitulo@#. 4. Si quis episcopus
dampnatus a synodo presbiter aut diaconus a suo
episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro
contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem,
sive presbiter aut diaconus, nullo modo
liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut
locum habere satisfactionis, sed et communicantes
ei omnes abjici de aecclesia, et maxime si, posteaquam
didicerint adversum memoratos prolatam
fuisse sententiam, eisdem communicare temptaverint. #Item:@#
Si quis excommunicatus ante audientiam
communicare praesumpserit, ipse in se dampnationem
protulit. #Ex concilio Cartaginis, cap.@# 29.
Item placuit universo concilio, ut qui excommunicatus
fuerit pro suo neglectu, sive episcopus sive
quilibet clericus, et tempore excommunicationis
suae ante audientiam communionem praesumpserit,
ipse in se dampnationis judicetur protulisse sententiam. #Ex concilio Cartaginis, cap.@#
13. Ut episcopus
qui contra suam professionem in concilio habitam
venerit, deponatur. Si quis contra professionem vel
subscriptionem suam venerit in aliquo, ipse se honore
privabit.
17.
Arnulfus episcopus dixit: « Quamvis haec ita
se | null | f1c965e1-c348-4c75-b7a2-41fa86ef3ac1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.