Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
habeant, reverentissimi Patres, certumque sit hunc Arnulfum omnium Patrum concordibus dampnari, sententiis, tamen ne in invidiam adducamur, admoveantur si qui sunt studiosi ejus defensionis, habeantque locum contradicendi, suumque Arnulfum quomodolibet defensandi. Sitque hoc nostium edictum sub disciplina aecclesiastica, ita ut nullus deinceps excusandi pateat locus. Excuset nunc, qui cum justas putat habere causas. Hic clerus ipsius adest; hic abbates scientia et eloquentia non ignobiles. Erigant jacentem, attollant humiliatum; et si injuste dejectum existimant, qua justitia reformari debeat edoceant. Non enim in ruina fratris et consacerdotis nostri laetari nobis fas est, nec quisquam injuriam sui ducet, si ea quae contra Arnulfum dicta vel facta sunt veracibus cognoverit refelli assertionibus. » 18. Siguinus archiepiscopus dixit: « Sicut frater et coepiscopus noster venerabilis Arnulfus peroravit, auctoritate Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti, adjuvante beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis, auctoritate quoque hujus sacri conventus, praecipimus ut nemo in hac synodo silentio tegat quae pro defensione Arnulfi putaverit esse idonea, vel si ea quae circa ipsum facta sunt reprehensione digna existimat. Nec deinceps alicui licentia pateat refricandi aut remordendi, quod hoc sacrosanctum concilium decreverit, qui se nunc defensioni subduxerit, cum utique et ex tanto tempore excurrere potuerit, et nunc ei omnis copia dicendi adsit. Sed nec occasione insidiarum sibi quisquam blandiatur, cum sciamus principes nostros omnibus licentiam absque injuria veniendi et causas proprias exponendi quae vellent concessisse. Sit, accusatoribus sive obtrectatoribus tam praesentibus quam futuris, vel contra Arnulfum, vel contra nos, testis conscientia praesens, qua in extremo examine quisque dijudicandus est; sit nobis judicantibus praesens forma Christi in ultimo judicio judicantis; habeant defensores exemplar misericordiae, qua misericordibus miserendum est. » 19. Hic cum ab universis Patribus pronuntiatum esset: « Placet, placet, hoc edictum Patris Siguini! » stupor se quam plurimis infudit, qui pertinaci episcoporum sententia Arnulfum dampnandum fore putabant. Quosdam autem spes defendendi in magnam animi alacritatem perduxit. Et suae quidem aecclesiae filii accusare nolebant, pudore permoti; defendere autem minime praesumebant, conscientia simul et anathemate devincti. Sed aderant acerrimi defensores, scientia et eloquentia insignes, Johannes scolasticus Autisioderensis, Romulfus abbas Senonensis, Abbo rector coenobii Floriacensis, ignorantia praeteritorum gestorum pressi, et anathemate ad dicendum provocati. Facto itaque silentio, diversarum partium multiplicia librorum volumina subito apparuerunt. Multa denique in medium prolata, multa inter considentes collata, ingens spectaculum praebuerunt; in primisque Stephani archiepiscopi et trium conciliorum epistola ad Damasum perlecta est; itemque Damasi responsio continuata in hunc modum: 20. #Quod episcoporum et summorum negotiorum ecclesias icorum causae semper ad sedem apostolicum sint referendae.@# Domino beatissimo et apostolico culmine sublimato sancto Patri patrum Damaso, papae et summo omnium praesulum pontifici, Stephanus archiepiscopus concilii Mauritaniae et universi episcopi de tribus conciliis Africanae provinciae. Notum vestrae facimus beatitudini, quod quidam fratres in confinio nobis positi, quosdam fratres nostros, venerabiles videlicet episcopos, vobis inconsultis proprio dejicere moliuntur gradu; cum vestrae sedi episcoporum judicia et summorum finem ecclesiasticorum negotiorum, in honore beatissimi Petri, Patrum decreta omnium cunctam reservare sententiam, inquirendi reverentia, de Dei rebus, quas omni cura et sollicitudine observare debemus. Maxime vero debent ab ipso praesulum examinari vertice apostolico, cujus vetusta sollicitudo est tam mala dampnare, quam relevare laudanda. Antiquis enim regulis censitum est, ut quicquid horum quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vel acipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut ejus auctoritate juxta quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua multociens, talia et his similia quae super his constituta sunt. Quibus si inlicite factum est, ut semper vestrae sedi consuetudo fuit, festinanter occurrite, et pro his viriliter ut pater pro filiis certantes state. Sicut bene ad Jesum filium Sidrach dictum est: #Usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te (Eccli. IV, 33) @#. Accipere enim personam impii, non est bonum, ut declines a veritate judicii. Si minus inlicita sunt haec, pateat nobis talis omnibus licentia, beatissime Pater, aut si liceat, hos vel aliquos etiam minorum graduum clericos, nisi canonice tempore legitimo vocatos, aut
null
64cf8fcc-1258-416b-8490-f94188ca9086
latin_170m_raw
null
None
None
None
sine legitimis accusatoribus aut absque veris et innocentibus testibus, vel nisi manifeste canonice convictos aut sponte confessos, vel a suis sedibus ejectos, aut suis rebus expoliatos vocare ad synodum vel dampnare; quia legimus eos non posse canonice ad synodum ante suam diu tenendam et gubernandam juribus scilicet pleniter resumptis restitutionem vocari [suisque omnibus sibi legaliter restitutis integerrime] aut ut veniant ad sinodus nisi sponte voluerint imperare; et reliqua. 21. #Item epistola Damasi ad eundem Stephanum et ad concilia Africae, quod episcoporum judicia et majores causae non aliter quam auctoritate sedis apostolicae sint terminandae.@# Damasus servus servorum Dei atque per gratiam ejus episcopus sanctae catholicae aecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo concilii Mauritaniae, et universis episcopis Africanae provintiae. Lectis fraternitatis vestrae litteris, primo gratias ago, quod tantorum fratrum merui benedictione frui; deinde quod circa fratres sollicitos vos repperi, et cum eis crucem Domini deferre qui ait: #Qui vult venire post me, abneget semet ipsum, et totlat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24) @#, et reliqua ad hunc modum pertinentia. Igitur quoniam in praesenti oportune gestorum consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus commota, nos ortata est tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate et eorum injuriis subvenire, dum constet vos eadem cum Apostolo compassibiliter dicere: #Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandilizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 19) @#? satagentes, ne aliquis de his qui nobis crediti sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur; pro qua re oportet juxta vestram prudentem commonitionem, magis autem secundum Domini divinam praeceptionem, nos qui supra domum ejus, hoc est universalem catholicam aecclesiam, episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare, ut ne quid de sacris ejus muneribus, id est apostolici juris, apostolorumque successoribus atque ministris, quisquam nobis dormitantibus valeat supprimi atque injuste nobisque inconsultis dampnari;--scitis, fratres karissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem aecclesiarum. Tu es enim, sicut divinum pronuntiat veraciter verbum, Petrus, et super firmamentum tuum aecclesiae columnae, qui episcopi intelliguntur, confirmatae sunt; tibi et claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere potestatem quae in coelis sunt et quae in terris promulgavi. Tu profanatorum hominum et membrorum meorum maximeque meorum discipulorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et inmaculatae fidei; cujus vice hodie gratia Dei legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent. Ideo omnia quae innotuistis, non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta super quibus consulitis inlicita esse non dubitetis. Discutere namque episcopos et summorum aecclesiasticorum causas negotiorum metropolitanos, una cum omnibus suis comprovintialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet; sed definire eorum atque ecclesiarum summas quaerelas causarum, vel dampnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, sinodum sine ejus auctoritate fieri non est catholicum, nec episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite dampnari potest; neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. Accusatores autem clericorum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta macula et verae fidei pleniter instructi esse debent; et tales, quales ad sacerdotium eligere divina jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiqua tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eundem non debent nec possunt provehi honorem. Vocatio enim ad synodum juxta decreta Patrum canonica ejus qui impetitur, tam sua praesentia quam et scriptis atque apocrisiariis, per spacium fieri debet congruum atque canonicum; quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus; quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae? De ejectis vero atque suis rebus expoliatis nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent. Episcopos ejectos
null
195bd72d-8c8f-46f1-8eb3-c4e395f2f04f
latin_170m_raw
null
None
None
None
, atque suis rebus expoliatos, aecclesias proprias primo recipere, et sua omnia eis legaliter redui, sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt; judices esse decernentes episcopos, recte sapientes. et juste volentes ad tempus; diuque illis resumptis juribus et suis potestative fruentibus rebus, amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur; et reliqua ad hunc ordinem pertinentia, quae prolixitatem vitantes hic non inseruimus, quia his sufficere credimus. Si quis autem his non est contentus, legat ea et saciabitur. Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare. Sic nec illi qui ejecti, vel suis bonis sunt expoliati, cum illis qui in suo stant statu, et suis fruuntur amicis atque bonis, litigari rite possunt. Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt; sed prius ejectos vel oppressos aut expoliatos cum suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt; nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte, sicut nostis, terrena, quae sunt coelestia. Accusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis; quia omne quod irreprehensibile est, catholica defendit aecclesia, et hoc a majoribus definitum esse, propter pravorum hominum insidias, non dubitatur. Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere atque eorum judicia super sacrificia ordinare, ne proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur, sed caritative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere, et quod sibi quis fieri juxta Dominicam vocem non vult, alti inferre non praesumat; #et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2) @#. Ea vero quae apostolorum praedicatione et Patrum institutione percepimus, semper tenere debemus, ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum semper intendere videamur. Sed alterutrum onera portemus, ut juxta Apostolum legem Domini adimplere valeamus (Galat. VI, 2). Tempus enim congruum praevideri oportet, quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medium producatur, quatinus gravitatem ejus, et consonantiam quae contra Patrum decreta, vel synodum confessionem prodi minime cognoscatur, quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter; sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et judices non idem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante inscriptionem remo debet judicari vel dampnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant; de quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatinus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. Scriptum est enim: #Abhominatio Domino labia mendacia (Prov. XII, 22) @#; et: #Testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia (Ibid. VI, 19) @#; ipso monente atque, dicente: #Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum: non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis, non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis, juste judica proximo tuo (Levit. XIX, 13-15) @#; et: #Quod tibi non vis fieri alteri ne facias (Tob. IV, 16) @#, et reliqua maxime. Et praeceptum habentes apostolicum, attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Dei aecclesiam, quam adquisivit per sanguinem suum proprium (Act. XX, 28), convenit. Attendite lupos, attendite malos operarios, qui perversa faciunt et adversa locuntur, ut detrahere semper discipulos Domini et infamare queant. Quos corrigere vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet, quia pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant, et sacerdotes vel clerici sacerdotibus vel pontificibus insidientur. Testante etiam veritatis voce: #Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8) @#; et: #Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est
null
403c399a-c148-4e64-b8a6-0e4658d23c82
latin_170m_raw
null
None
None
None
illi ut suspendatur mola asinaria in collum ejus et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6) @#; et item: #Beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI, 6) @#. Ille procul dubio scandalizatus est in Dominum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non inseruntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola. Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant, et quae inlicite circa praefixos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos nobis inconsultis leserunt, nobis inconsultis plena satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram. Nam si quid fortasse in eis aut contra eos emerserat, nostrum fuerat expectandum examen, ut nostra, ut semper huic sedi fuit concessum privilegium, aut condempnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra debuerant jura pervadere absque apostolicae sedis dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes, qui noluerint ab apostolicae petrae, super quam Christus, ut praedictum est, universalem construxit aecclesiam, cui episcoporum summa judicia atque majorum causas, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt, soliditate atque sacerdotali honore secludi. Induciae enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium, vel eo amplius si necesse fuerit, concedendae sunt; quoniam et laicis hoc permissum, nullus secularibus imbutus disciplinis ignorat; quanto magis sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur? Habetur quoque in decretis Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotem judicare vel dampnare, antequam accusatores canonice examinatos praesentes habeat locumque defendendi accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina et caetera; nec extra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debetur reverentia custodiri; quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in qua et imperialia pariter statuta concinunt. « Criminum, inquiunt, discussio ibi agitanda est, ubi crimen admissum est; nam aliubi criminum reus prohibetur audiri, et alibi in canonibus praecipitur, quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, » et reliqua. Talia et his similia, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his diffiniatur, priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet. Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus est semper expectanda censura. Neque enim proterve aut stimulo suae cogitationis impulsus, ut saepe actum agnovimus, detrahere aut accusare praesumat quemquam sacerdotum; quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice legatione pro populo Christi sanguine redempto funguntur. Causas enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse judicio reservandas, qui valet corpus occidere et animam mittere in gehennam, qui dicit: #Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19) @#; apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illis Christus intonuit non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris. Monet igitur beatus apostolus Paulus, ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare quam Deus: #Tu autem,@# inquit, #quare judicas fratrem tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddit Deo (Rom. XIV, 10-12) @#. In hoc ergo non sibi quispiam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod ad concordiam pertinet, aliud agat, unde unitas aecclesiae dissipetur. Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione, vel judicatione, aut dampnatione fratrum, maximeque sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui proprio ore Christi corpus conficiunt; quia ob hoc venit ira Dei in filios prevaricatorum, qui Christum in suis persecuntur membris. Nolite, fratres. nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem et redarguite talium coetus, qui extendere moliuntur quasi arcum in fratres linguas suas. Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores. Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti; #quia neque mors neque vita, neque angeli neque principatus, neque instantia neque futura,
null
cdf4a530-0729-45a3-856c-08db40b625f0
latin_170m_raw
null
None
None
None
neque fortitudo neque altitudo, neque profundum neque creatura aliqua,@# Magistro gentium docente, #poterit nos separare a caritate@# Domini nostri Jesu Christi (Rom. VIII, 38, 39), quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus. Nolite itaque omittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens, his qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis succurrunt, atque in caritate conlaborant. Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadet; quia non sublevavit cadentem sed emarcuit. Et post aliquanta: Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condempnat, cum ei, ut paulo superius praelibatum est, hoc specialiter privilegium reservatum sit. Item post aliquanta: Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio, qui ea sibi vindicat quae ei vindicare non licet, ideoque huic sedi concessa sunt, ut nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus aut contemptus judicari. Itaque oportet propulsare neglegentes, sed ita, ut nocentes non roborentur; et bonos improbis atque insidiatoribus fratrum resistere, ne, torpore desidiae oppressi, taciturnitatis teneamur obnoxii. Itaque qui potest obviare et perturbare perversos et non facit, nihil est aliud quam favere impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare; et reliqua. 22. Allatus est autem etiam tomus ab Lothariensi regno per manus Ratbondi episcopi Noviomensis, in quo haec continebantur: Ex decretis sancti Clementis papae de accusatione episcoporum: Accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui Christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerunt. Transgressores enim legis suae sponte ejusque violatores apostatae nominantur. Omnis enim apostata refutandus est, et ante reversionem suam non in accusatione aut testimonio suscipiendus. Ex decretis Stephani papae: Nullus episcoporum dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sese propria qualibet occasione pulsus debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ei ablata quocumque sunt ingenio legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur. Item ejusdem: Accusatores et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena, aut accusator episcoporum fiat aut judex. Unde et de Loth scriptum est: #Ingressus es ut advena, numquid ut judices? (Gen. XIX, 9.) @# Accusator autem eorum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspecta aut infamis persona. Repellantur etiam cohabitantes inimicis et omnes laici. Ex decretis Sixti papae: Nemo pontificum aliquem suis rebus expoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium, quo expoliari possit jam nudatus. Ex decretis Julii papae: Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam dampnare aut propria sede pellere praesumpserit, sciat se inrecuperabiliter esse dampnatum et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel dampnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus. Item: Nocumenta episcoporum sunt prohibita, ita ut qui talia temptaverint, aut eis nocere praesumpserint, siquidem clerici fuerint, a proprio gradu decidant; si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur. Ex decretis Symachi papae: Ordinis dignitate et communione privetur, qui vivo pontifice quolibet modo episcopatum ejus convictus fuerit ambisse vel temptasse, omnesque pariter hujus culpae reos anathematis poena duximus plectendos. Item: Nulli fas est vel velle vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec ejus dispositionis ministerium, quod omnium sequi oportet caritatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis; nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat; nec de ejus judicio quisquam postea curam habeat, quoniam jam dampnatus a sancta et apostolica aecclesia ejusque auctoritate et propria inoboedientia, atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur, quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus, cui sanctae aecclesiae commissa fuerit disciplina, quia non solum praelatae sanctae aecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam alios ne praeterirent insinuare; sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit praeceptis obtemperare apostolicis. Ex decretis Eusebii papae: Oves ergo quae pastori suo commissae fuerunt
null
adb88827-73de-44c3-b872-e64a872072ce
latin_170m_raw
null
None
None
None
, eum nec reprehendere nisi a recta fide exorbitaverit debent, nec ullatenus accusare possunt; quia facta pastorum ovis gladio ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda videantur. Ideo ista dicimus, quia his scriptis vestris repperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos; quos scias nec ad synodum provincialem, nec ad generalem posse vocare, nec in aliquibus judicare, antequam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur. Item ex ejusdem: Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi; episcopos nolite infamare, neque accusare, quia Deus eos suo judicio voluit reservari. Ex decretis Adriani papae: Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venifici, adulteri, et qui raptum fecerit vel falsum testimonium dixerit, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. Qui crimen intendit, agnoscendum est si ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est, et admitti non debet rei adversus quemcumque professio. Ex decretis Fabiani papae: Similiter statutum est, et nos eadem statuta firmantes statuimus, ut si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, eosque criminari temptaverit, aut conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium submotus a clero, curiae tradatur; cui diebus vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat; nec ullus umquam praesumat accusator simul esse et judex. Ex decretis Marcelli papae: Si qui episcoporum expulsi fuerint aut expoliati suis rebus, primo omnia legaliter reddi quae eis ab inimicis aut a persecutoribus ablata sunt, et sedes proprias cum omnibus ad se pertinentibus regulariter congregatis restitui, et postea tempore congruo vocari an sinodum regulariter congregatam censemus; nec liceat ei, priusquam haec fiant, de se juxta statuta praedictorum respondere, aut de suis impetitionibus, si se viderit praegravari, reddere rationem. Sed his rite peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum juste videtur, suis respondeat accusatoribus. Et si ei necesse fuerit, inducias accipiat non modicas, ut explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliqua delusus fraude, nocenter ruat. Ex decretis Anacleti papae: Accusatores, inquit, et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aud nudius tertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est et non suspectus. Ex decretis Damasi papae: Qui accusare alium elegerit, praesens per se et non per alium accuset; neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Silverius autem papa de fraudulenta sui comprehensione quaerimoniam faciens, inter caetera dixit: Qui talia contra me egerunt, anathematizavi ei una cum episcopis apostolica et synodali auctoritate statui, nullum umquam episcoporum ita decipi, hujusmodi vero praesumptorem anathema maranatha fieri in conspectu Dei et sanctorum angelorum. 23. In his omnibus qui defensioni Arnulfi studebant, quattuor quaedam principaliter ingerebant : primum ut suae sedi restitueretur, neque enim spoliatum respondere debere; deinde legitimas vocationes, et ut Romano pontifici causa significaretur; tum accusatum, accusatores, testes, ac judices, in magna synodo discernendos; neque sibi aliter ex ratione canonum posse videri causam constare. Quibus omnibus diligenter consideratis, ab altera parte respondebatur, juxta hunc ordinem decretorum omnia pene consummata esse. « Nam ut ab ultimis, inquint, repetamus, accusator ejus ad hanc causam satis idoneus est; quippe nec ante inimicos, nec ad accusandum metu aut praemio adductus, sed tantum zelo religionis permotus, et qui, si cum non cognovisset, eo quo utitur presbiteratu dignus haberi posset. Vocationes autem ejus ad synodum per epistolas canonicas et per apocrisiarios non solum sex mensium, sed etiam anni spacia transcendunt. » Addebant praeterea sedi suae minime posse restitui, eo quod etiam restitutus, vocem loquendi non haberet. Sic enim contineri in Africano concilio, titulo 12: « Si clerici intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur. » Et quia captio ejus invidiosa putabatur, neque inusitatum neque alienum
null
6e6a12a0-62b3-47ac-bc48-8f2ab23c1755
latin_170m_raw
null
None
None
None
a sacris legibus idem repperiebatur. In historia quippe Remensium pontificum scriptum constabat, Hildemannum Belvacensem episcopum, detentum in monasterio sancti Vedasti, synodum expectasse, eo quod apud imperatorem Ludovicum insimularetur ad Lotharium caesarem profugere voluisse; Ebonem quoque Remorum archiepiscopum idem molientem, per Rothadum Suessonicum, et Erchenradum Parisiorum episcopum, in Vuldensi monasterio pro similibus similia sustinuisse (FLOD. H. R. II, 20). Justum ergo videri, ut qui de regiae majestatis crimine impetitus vocationi episcoporum non paruerit, judiciaria potestate conventus sit, idque firmari ex Africano concilio titulo 38: 24. Cresconius Villaregiensis episcopus, plebe sua derelicta, Tuburniensem invasit aecclesiam, et usque hodie, commonitus secundum quod statutum fuerat, relinquere eandem quam invaserat plebem, contempsit adversus statuta quae pronunciata fuerant. Confirmata quidem audivimus, sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam, quo necessitate ipsa cogente liberum nobis sit, rectorem provintiae secundum statuta gloriosissimorum principum adversus illum adire, ut qui miti ammonitioni sanctitatis vestrae adquiescere noluit et emendare inlicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae, non existimabitur appetitus, si vestra caritate modeste conventus, recedere detrectaverit, cum fuerit suo contemptu et contumatia faciente, etiam auctoritate judiciaria conventus. #Item ex eodem concilio, titulo@# 43: Sunt plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures ad seducendum vitiosae vitae homines; vel certe inflati et ab hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum, et nonnumquam conventi ad concilium venire detrectant, sua forte ne prodantur gitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non tantum dioceses non esse servandas, verum etiam et de propria ecclesia quae illis male faverit, omnimodo adnitendum, ut etiam auctoritate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus ac toto concilio inhaeserit, non solum sua jure integro, sed et dioceses possideat; at vero qui sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum dioceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate ut rebelles. 25. Ad Romanum autem pontificem causam perlatam fuisse dicebant exemplaribus in hunc modum prolatis: « Beatissimo papae JOHANNI, HUGO gratia Dei Francorum rex. Novis atque inusitatis rebus permoti, summo studio summaque cura vestra consilia expetenda decrevimus, quippe cum sciamus vos omne tempus in humanis ac divinis studiis exegisse. Considerate ergo quae facta sunt, et facienda praescribite, ut et sacris legibus suus honor reddatur, et regalis potestas non annulletur. Arnulfus, regis Lotharii ut dicunt filius, post graves inimicitias ac scelera quae in nos regnumque nostrum exercuit, loco parentis adoptatus est a nobis, ac metropoli Remorum gratis donatus, jusjurandum praebuit, quod contra praeterita et futura valeret sacramenta. Libellum fidelitatis sub nomine cyrographi conscripsit, recitavit, corroboravit, corroborarique fecit. Milites ac omnes cives jurare coegit, ut in nostra persisterent fide, si ipse aliquando in potestatem hostium deveniret. Contra haec omnia, ut certissimi testes sunt, ipse portas hostibus patefecit; clerum ac populum suae fidei creditum captivitati et praedae distribuit. Sed esto, eum esse addictum alienae potestati, ut ipse videri vult; cur cives ac milites pejerare cogit? Cur arma contra nos comparat? Cur urbem ac castra contra nos munit? Si captus est, cur non patitur liberari? Si vi hostium oppressus, quare non vult sibi subveniri? et si liberatus est, cur ad nos non redit? Vocatur ad palatium, et venire contempnit. Invitatur ab archiepiscopis et coepiscopis, nihil se eis debere respondet. Ergo qui vices apostolorum tenetis, statuite quid de altero Juda fieri debeat, ne nomen Dei per nos blasfemetur, et ne forte justo dolore permoti, ac vestra faciturnitate, urbis excidium totiusque provinciae moliamur incendium; nec judici Deo excusationem praetendetis, si nobis quaerentibus atque ignorantibus formam judicii dare nolueritis. 26. Item episcoporum epistola ad eundem: « Domino et reverentissimo papae Johanni, episcopi Remorum dioceseos. Non sumus nescii, beatissime Pater, jam dudum oportuisse nos expetere consulta sanctae Romanae aecclesiae, pro ruina atque occasu sacerdotalis ordinis. Sed multitudine tyrannorum pressi, longitudine terrarum semoti, desideria nostra hactenus implere nequivimus. Nunc itaque
null
a4b03373-f70b-49bc-9cc8-f9ff4d09bb60
latin_170m_raw
null
None
None
None
vestro examini non sine magno dolore perferimus novum atque inusitatum crimen, Arnulfi Remorum archiepiscopi, qui, famosus apostata factus, locum Judae traditoris olim in ecclesia tenet; qui filius quondam aecclesiae Laudunensis, cum episcopum suum dolo et fraude ceperit, ecclesiam ejus pervaserit, ad cumulum suae dampnationis, Remensem, sibi creditam, cum clero et populo captivavit, nec movet eum nostra vocatio, vel potius saluberrima exhortatio, non archiepiscoporum conprovincialium multotiens repetita ammonitio, non canonice facta coram Deo et angelis ejus professio, non cirographi in conspectu aecclesiae recitata descriptio, non numerosa sacramenta, miris excogitata consiliis. Stant suo vitio quam plures aecclesiae pastoribus viduatae; pereunt innumerabiles populi sine sacerdotali benedictione et confirmatione; ipse factione tyrannica, divina humanaque jura contempnens, tyrannidem exercet. Regibus nostris, a quibus tantam gloriam gratis consecutus est, interitum meditatur. Ergo tandem ad monstra perditissimi hominis expergefacti, ivimus in sententiam Domini dicentis: #Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore testium duorum vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic aecclesiae. Si autem et aecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17) @#. Adesto, Pater, ruenti ecclesiae, et sententiam ex sacris canonibus promulgatam, vel potius ab ipsa Veritate prolatam, profer in reum. Sentiamus in vobis alterum Petrum defensorem et corroboratorem Christianae fidei; ferat sancta Romana aecclesia sententiam dampnationis in reum, quem universalis dampnat aecclesia. Suffragetur nobis vestra auctoritas, et in hujus apostatae dejectione, et in ejus qui domui Dei praeesse possit archiepiscopi nova ordinatione, simulque invocatis episcopis nostris fratribus necessaria promotione, ut sciamus et intelligamus cur inter caeteros apostolatum vestrum praeferre debeamus. » 27. His epistolis in media synodo recitatis, missionis earum tempus et relata legatio ab defensoribus Arnulfi perquirebatur. Et de primo quidem mensis undecimus repperiebatur; de altero autem nihil memoria dignum, sed legatos tantum scripta Romano pontifici porrexisse, primoque se blande acceptos esse, postea vero quam Heriberti comitis legati, equum corpore praestantem niveo colore insignem, cum aliis muneribus pontifici obtulerunt, se per triduum ante januas palatii defatigatos, nec admissos, infecto negotio redisse. Astipulabantur etiam huic rationi Brunonis episcopi praesentes clerici, qui se pro ejus captione Romanum pontificem adisse dicebant; a quo maledicta in reos cum ex auctoritate apostolica expeterent, ejus ministri summam solidorum decem dari censebant. Quibus derisis, eo quod si pecunia redimi posset, nec mille talenta moras inferrent, hoc tandem in responsis ab ipso pontifice acceperunt, ut is pro quo captus esset, bene illi prospiceret. Non ergo sedem apostolicam huic judicio praejudicare. Bene quoque Africanos episcopos super hoc Romanorum tipo permotos fuisse, qui super hac re synodo 217 episcoporum tempore Zosimi papae inchoata et per tempora Bonefacii distenta, tandemque sub Caelestino consummata, quid de Romani episcopi potestate sentiri vellent, in aeternis monimentis statuerunt. Quod concilium quoniam insigne est et beati Augustini praesentia illustratum, et artificiosis consultationibus expolitum, vimque multiplicis argumenti huic synodo praebuit, ad plenum his gestis adnectere utile judicavimus. 28. Multa super his Pater Arnulfus publice locutus est, multa cum sibi tantum assidentibus contulit; quae ne forte minus suavitatis habeant ita sparsim posita ut sunt ab eo prolata, ea in unum colligere maluimus, ut continuata oratio plus utilitatis studioso lectori conferat. « Nos quidem, inquit, reverentissimi Patres, Romanam aecclesiam propter beati Petri memoriam semper honorandam decernimus, nec decretis Romanorum Pontificum obviare contendimus; salva tamen auctoritate Niceni concilii, quod eadem Romana ecclesia semper venerata est. Statuta etiam sacrorum canonum diversis locis, diversis temporibus, sed eodem Dei spiritu conditorum, in aeternum valere praecipimus, ab omnibus servanda censemus. Duo autem sunt quae magnopere a nobis praevideri debent, id est si Romani pontificis silentium aut nova constitutio promulgatis legibus canonum vel decretis priorum praejudicare potest. Si enim silentium praejudicat, omnes leges, omnia priorum decreta, eo silente, silere necesse est. Si autem nova constitutio, quid prosunt leges conditae, cum ad unius arbitrium omnia dirigantur? Videtis quia, his
null
1bd2fe95-a9bb-4a9c-8579-b866609706ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
duabus causis admissis, ecclesiarum Dei status periclitatur, et dum legibus leges quaerimus, nullas omnino leges habemus. Quid ergo? Num privilegio Romani pontificis derogabimus? Minime; sed si Romanus episcopus is est quem scientia et vitae meritum commendet, nec silentium nec nova constitutio metuenda sunt. Quod si vel ignorantia, vel metu, vel cupiditate abalienatur, vel conditio invidiam facit, quod fere sub haec tempora vidimus, Romae tirannide praevalente, tunc multo minus idem silentium et nova constitutio formidanda sunt. Non enim is qui quolibet modo contra leges est, legibus praejudicare potest. Sed, o lugenda Roma! quae nostris majoribus clara Patrum lumina protulisti, nostris temporibus monstrosas tenebras futuro saeculo famosas offudisti! Olim accepimus claros Leones, magnos Gregorios. Quid dicam de Gelasio et Innocentio, qui omnem mundanam phylosophyam sua sapientia et eloquentia superant? Longa series eorum est, qui sua doctrina mundum repleverunt. Eorum itaque dispositioni, qui vitae merito et scientia cunctos mortales anteirent, recte universalis aecclesia credita est; quamvis et in hac ipsa felicitate hoc privilegium tibi ab Africanis episcopis contradictum sit, has credo quas patimur miserias, magis quam tipum dominationis formidantibus. Nam quid sub haec tempora non vidimus! Vidimus Johannem, cognomento Octavianum, in volutabro libidinum versatum, etiam contra eum Ottonem, quem augustum creaverat, conjurasse; quo fugato, Leo neophytus in pontificem creatur. Sed Ottone caesare Roma discedente, Octavianus Romam redit, Leonem fugat, Johannem diaconem naso, dextris digitis, ac lingua mutilat, multaque cede primorum in urbe debacchatus, in brevi moritur. Cui Benedictum diaconem cognomento Gramaticum Romani substituunt; eum quoque Leo neophytus cum suo caesare non longe post aggreditur, obsidet, capit, deponit, perpetuoque exilio in Germaniam dirigit. Succedit Ottoni caesari caesar Otto, nostra aetate cunctos principes armis, consilio, ac scientia superans. Succedit Romae in pontificatu horrendum monstrum Bonefacius, cunctos mortales nequitia superans, etiam prioris pontificis sanguine cruentus; sed hic etiam fugatus atque in magna synodo dampnatus, post obitum divi Ottonis Romam redit, insignem virum apostolicum Petrum, Papiensis ecclesiae prius antistitem, data sacramentorum fide, ab arce Urbis dejicit, deponit, squalore carceris affectum perimit. Num talibus monstris hominum ignominia plenis, scientia divinarum et humanarum rerum vacuis, innumeros sacerdotes Dei per orbem terrarum, scientia et vitae merito conspicuos, subjici decretum est? Quid est hoc, reverentissimi Patres? vel quonam vitio fieri credendum est, ut caput ecclesiarum Dei, quod in sublime erectum, gloria et honore coronatum est, ita in infima dejectum, ignominia et dedecore deturpatum sit? Nostrum, nostrum est hoc peccatum, nostra impietas, qui quaerimus quae nostra sunt, non quae Jesu Christi. Si enim in quovis ad episcopatum electo, morum gravitas, vitae meritum, divinarum ac humanarum rerum scientia subtiliter investigantur, quid in eo qui omnium episcoporum magister videri appetit, investigandum non est? Cur ergo in summa sede sic infimus constituitur, ut etiam in clero nullum habere locum dignus inveniatur? Quid hunc, reverendi Patres, in sublimi solio residentem veste purpurea et aurea radiantem, quid hunc, inquam, esse censetis? Nimirum si caritate destituitur solaque scientia inflatur et extollitur, Antichristus est in templo Dei sedens, et se ostendens tamquam sit Deus. Si autem nec karitate fundatur, nec scientia erigitur, in templo Dei tamquam statua, tamquam idolum est, a quo responsa petere, marmora consulere est! Quo ergo consultum ibimus? Evangelium docet quendam in ficulnea ter fructum quaesisse, et quia non reppererit, succidere voluisse, sed ammonitum expectasse. Expectemus ergo primates nostros quoad possumus, atque interim divini verbi pabula, ubinam repperiri valeant, investigemus. Certe in Belgica et Germania quae vicinae nobis sunt, summos sacerdotes Dei religione admodum praestantes inveniri, in hoc sacro conventu testes quidam sunt; proinde si regum dissidentium animositas non prohiberet, inde magis episcoporum judicium petendum fore videretur, quam ab ea urbe, quae nunc emptoribus venalis exposita, ad nummorum quantitatem judicia trutinat. Quod si quispiam dixerit, secundum Gelasium, Romanam aecclesiam de tota aecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus umquam judicio judicari, is, inquam, qui hoc dixerit, eum nobis in ecclesia Romana constituat,
null
54943f2f-39c5-44ce-a931-650b5de95a6a
latin_170m_raw
null
None
None
None
de cujus judicio judicari non possit; quamquam hoc ipsum Africani episcopi impossibile judicant. #Nisi forte, inquiunt, quisquam est qui credat, unicuilibet posse Dominum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare.@# Sed cum hoc tempore Romae nullus pene sit, ut fama est, qui litteras didicerit, sine quibus, ut scriptum est, vix hostiarius efficitur, qua fronte aliquis eorum docere audebit quod minime didicit? Ad comparationem quippe Romani pontificis, in-aliis sacerdotibus ignorantia utcumque tolerabilis est; in Romano autem, cui de fide, vita, moribus, disciplina sacerdotum deque universali aecclesia catholica judicandum est, intolerabilis videri potest. Is enim est, ut quibusdam placet, qui secundum Ezechielem prophetam moratur in gazophilatio, quod respicit viam meridianam, et excubat in custodiis templi. Cur autem loco prior, scientia inferior, non aequo animo ferat judicium loco inferioris, scientia prioris? Certe ipse apostolorum princeps non abnuit judicium, quamvis loco minoris, Pauli, scientia prioris, in facie sibi resistentis; quoniam non sana videbatur doctrina magistri. Et Gregorius papa cum dicat: #Si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis apostolicae sedi subjectus non sit;@# subinfert: #Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis pares sunt.@# Involutus ergo criminibus, sentiat praeesse sibi Romanum pontificem, et qui nullis atrocioribus factis praegravatur, intelligat parem, dignam se ac Romano pontifice in quolibet negotio laturus sententiam. Sed esto; ponamus nunc Romae esse Damasum; quid contra ejus decretum actum est? Nempe si bene recordor, primum capitulum fuit, quod episcoporum et summorum negotiorum ecclesiasticorum causae semper ad sedem apostolicam sint referendae. Utique relatae sunt non solum ab episcopis, sed etiam a principe nostro serenissimo: liberaque potestas apostolicae sedi data est, et vera investigandi, et cognoscendi, et dijudicandi, per temporum intervalla nimis prolixa; nec prius ad causam accessimus, quam desperatione judicii ejus protraheremur. Consultus est ergo Romanus episcopus ut oportuit, et de hujus Arnulfi depositione, et de ejus qui domui digne praeesse possit substitutione. Sed cur nihil responderit, quorum interest ipsi viderint; nos autem Sardicense concilium, quod privilegio Romanae ecclesiae plurimum favet, ita ad hanc causam inflectimus, ut quod de solo episcopo in qualibet provincia relicto dicit, ad Romanum episcopum affectum esse credamus. Sic enim habetur, titulo 6: #Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua fuerint plurimi episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi convenerint episcopos vicinae provinciae, debere illum prius conveniri episcopum qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque responderit, tunc satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicinis provinciis et ordinent episcopum.@# Juxta hujus sententiae tenorem, ad petitionem populorum ab episcopis et principe conventus est, ut sua auctoritate Arnulfus deponeretur, et alter substitueretur. Quia ergo conventus litteris tacuit, et dissimulavit, et nihil respondit, nunc satisfaciendum esse populis censeo, ut episcopi qui ex vicinis provinciis convenerunt, et hunc Arnulfum, si depositione dignus est, deponant, et si forte qui domni Dei praeesse possit repertus est, episcopum constituant. Et quoniam Damasus episcoporum summa negotia metropolitanis discutere concedit, definitionem eorum suae potestati attribuit; Damaso quidem non resistimus, sed scriptum beati Gregorii in medium proferimus: #Lator, inquit, praesentium Nemesion ad nos veniens, indicavit Paulum Deaclinae civitatis episcopum, inter alia mala in corporali crimine lapsum, a suis fuisse clericis accusatum, atque habita cognitione, ita, quod sine dolore dicere non possumus, claruisse, atque insuper postquam convictus est, etiam libellum eum, in quo ea de quibus accusatus fuerat, vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re illo deposito, episcopali sententia, ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum.@# « Ecce hic Paulus episcopus ignorante Gregorio deponitur, alter in loco ejus substituitur; causa cum suis effectis per latorem apicum Gregorio significatur. Non in depositores Gregorius ulciscitur, sed in depositum ulterius saevit; ait enim post aliquanta: #Qui
null
7c5b0d93-6c15-46fe-8039-7c83c539d568
latin_170m_raw
null
None
None
None
si forte, quod non credimus, post depositionem suam inverecunde ac mente perversa aliquid de episcopatu loqui, atque rursus ad hoc qualibet aspirare praesumptione temptaverit, fraternitatis vestrae se contra improbitatem ipsius omnino vigor accendat, atque Dominici corporis et sanguinis communione privatum, in monasterio eum usque ad diem obitus sui ad agendam curet poenitentiam retrudendum; quatinus perpetrati sceleris maculas dignis discat fletibus emundare, quas magis in interitu animae suae nequiter augere desiderat.@# Quomodo nunc decretum Eusebii papae servatum est? Etenim paulo ante in tomo decretali lectum est: #Oves ergo quae pastori suo commissae fuerint, eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, debent, nec ullatenus accusare possunt;@# quia facta pastorum ovis gladio ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda videantur. Certe hic Paulus a suis ovibus, id est a suis clericis, reprehensus et accusatus est, non de fide sed de corporali crimine. In hac itaque decretorum vel canonum varietate hoc observandum est, ut causarum eventus finem accipiant juxta aequitatem, nullis animorum perturbationibus improvide admixtis. Et quoniam summi negotii discussionem et definitionem a metropolitano primae Justinianae factam fuisse cognovimus, doceamus etiam nunc, quod episcopis etiam suorum metropolitanorum summa negotia discutere liceat. Scribit item Gregorius universis episcopis concilii Vizachii: #Sicut,@# inquit, #laudabile discretumque est, reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eos correctionis indigent, nulla dissimulatione postponere; ne totum, quod absit, corpus incipiat morbus invadere, si langor non fuerit curatus in capite. Ante multum siquidem temporis quaedam ad nos de fratre nostro Clementio, primate vestro, perlata sunt, quae cor nostrum non modico merore transfigerent; sed prementibus diversis tribulationibus, et maxime circumsaevientibus hostibus, ea nobis non fuit spatium requirendi. Et quoniam ita sunt gravia, ut transire indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate, veritatis indagare substantiam multis modis debeatur; et ut audita sunt, ultione canonica resecentur, aut falsa, et fratrisnostri innocentia diu sub nefandae opinionis dilaceratione non jaceat. Unde ne quis desidiae tepor in requisitione sit, ammonemus ut non cujusdam personae sit gratia, non favor, non blandimenta, vel quodlibet aliud, quemquam vestrum vel ab his quae nobis nuntiata sunt molliat, vel a tramite veritatis excutiat; sed sacerdotaliter ad investigandam vos veritatem propter Deum accingite. Nam si quis in hoc aut piger esse, aut neglegentem se praesumpserit exhibere, dictis criminibus apud omnipotentem Dominum se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur.@# Et hic profecto intelligimus, nullam personam peccantem esse, quae judicio universalis aecclesiae non subjaceat. Omnis enim criminaliter peccans, velut, ita dicam, alteratus, et quasi legibus capite minor censetur. Accusatur apud beatum Gregorium Lucillus Militae civitatis episcopus, et ex epistolis coepiscoporum illata crimina vera esse cognoscit. #Et ideo,@# inquit, #quia tanti facinoris ultio nulla debet dilatione differri, fraternitas vestra tres vel quattuor de fratribus ac consacerdotibus sibi nostris adhibeat, ut ipsis quoque praesentibus, praedicta ac satisfacta veritate, praedictum Lucillum de episcopatus ordine, quem hujus sceleris contagium maculavit, studeat sine ambiguitate deponere.@# Progreditur ultra, et in conscios criminum dignam Romano pontifice sententiam jaculatur: #Quia vero, inquit, presbiteri vel diaconi quidam proditae iniquitatis fuisse conscii ac participes memorantur, sanctitas vestra subtili indagatione discutiat; et si ita reppererit, ab honoris sui et ipsos similiter gradu dejiciat, et in monasteriis, ubi digne valeant agere poenitentiam, deputentur.@# Non adhuc satis est, quia scit dictum Iezechieli prophetae: #Fili hominis, perfode parietem (Ezech. XII.) @# -- « Sed quia, inquit, per hos multi hujus labe peccati perhibentur esse conlapsi, cunctos qui rei esse claruerint, Dominici corporis ac sanguinis participatione privare vos convenit. » Ecce hic Gregorius non nutrit vitia, sed amputat. Quid est enim aliud de manifestis peccatis tacere, quam scelera nutrire? Sed esto; taceamus de his in quibus nemo se ledi conqueritur; quid acturi erimus, si armati duces genialis lecti nocturna furta deprehenderint? Si irati reges quemlibet nostrum majestatis reum convicerint? Quid, inquam, acturi erimus, si quodam colludio longis ambagibus,
null
42f41b7a-d8db-44cb-ae7b-d2de10e7b6d2
latin_170m_raw
null
None
None
None
proplexis cavillationibus se deludi senserint? Num eos judicii formam Romae pecunia redempturos putatis, reumque sibi defuturum, quin auri et argenti montes Romanis offerat, si se redini pecunia speret? At si remota ab usu et consuetudine et spatio terrarum esse putatis quae proponimus, sint vobis exempla e vicino petita. Egidius certe, Remorum archiepiscopus, quia Hilperici regis amicitia usus fuisse convictus est ad Childeberti regis sui infidelitatem, in urbe Mettensi a Galliarum episcopis depositus, apud Argentoratum, quae nunc Strateburgis dicitur, perpetuo exilio dampnatus est; cui mox Romulfus, Lupi ducis filius, jam presbiter substituitur; nec magnus Gregorius, privilegii Romanae aecclesiae acerrimus defensor, quicquam pro his aut contra haec dixisse repperitur. Ebo etiam, ejusdem Remensis aecclesiae metropolitanus, ob crimen regiae majestatis apud Theodonisvillam a Galliarum episcopis deponitur, longeque post a Nicolao papa requisita et cognita ejus depositio est, ac deinde a Sergio corroborata. Quid ergo? Num Damasi decreta dampnabimus? Minime. Sed in causis latentibus et in quibus ob magnitudinem sui justa provocatio fit, ad universale concilium vel ad Damasum recurremus, si tamen eum Romae commorari audierimus; quamvis etiam ad Damasum provocatio Africanis inhibeatur conciliis, ut superius dictum et adhuc dicendum est. At in causis evidentibus et in quibus ad Romanum episcopum nulla provocatio fit, provincialibus vel conprovincialibus utemur conciliis. Quod etiam Antiocena sinodus velle videtur capitulo 14º: #Si quis,@# inquit, #episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis episcopis provintiae qui convenerunt, diversas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronuntiare, alios reum: propter hujusmodi itaque controversiam amputandam, placuit sanctae synodo metropolitanum episcopum alterius vicinae provinciae advocari et aliquantos cum eo episcopos alios; qui pariter residentes, quaecumque fuerint, dirimant quaestionem, propter hoc, ut firmum sit judicium, quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum.@# Quamvis et hoc concilium quod de privata coepiscopi nostri causa agitur, universale videri debeat, utpote plurium provinciarum judicia continens. Et ne forte ad placitum loqui videamur veterumque sententias male interpretari, audite quid hinc sentiat Hincmarus Remorum archiepiscopus, et in lege Dei eruditissimus. Scribens enim ad Nicolaum papam ita inquit: #Absit a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae aecclesiae pontificis pro sic parvipendamus, ut controversias et jurgia tam superioris quam etiam inferioris ordinis, quae Niceni et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nota fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id in provinciali vel in comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum oraculum, id est ad apostolicam sedem, nobis inde est recurrendum.@# De provocationibus autem idem Hincmarus aeque nobiscum sentit, quod a suspectis judicibus et minoris auctoritatis, ad majoris auctoritatis judices legitima provocatio sit; ab electis vero et ubi reus causa decidit, nullam omnino fieri posse, de quo et in Africano concilio ita legitur: UT AB ELECTIS JUDICIBUS PROVOCARE NON LICEAT. #Si autem fuerit provocatum, eligat, qui provocaverit, judices, et cum eo ille contra quem provocaverit, et ab ipsis deinceps nulli liceat provocare.@# Item in eisdem conciliis de eadem re. cap. 22: #Quod si clerici ab episcopis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putaverint appellandum, a nullo in terra Africa in communione suscipiantur.@# Nimirum per transmarina Romanam ecclesiam volentes intellegi, causam ubi orta est debere determinari, Africani episcopi confirmaverunt. Videat autem qui potest, quod non sine quodam scrupulo paulo ante lectum est: #Ut nostis,@# inquit Damasus, #sinodum sine ejus@# --id est romanae sedis-- #auctoritate fieri non est catholicum.@# Quid ergo, si barbarorum gladiis circumsaevientibus, licentia commeandi Romam intercludatur? vel si Roma barbaro cuilibet serviens, motu libidinis ejus in aliquod regnum efferatur? num interim aut nulla concilia erunt, aut orbis terrarum episcopi ad suorum regum dampua vel interitus ab hostibus disponendarum rerum consilia et concilia exspectabunt? Et certe Nicenus canon, qui, ipsa Romana
null
e3a66f4f-b602-450e-bf40-b86ee3f23129
latin_170m_raw
null
None
None
None
ecclesia teste, omnia concilia, omnia decreta eminentia sui exuperat, bis in anno concilia debere fieri dicit, nihilque inde ad Romani episcopi auctoritatem spectare praescribit. Sed insuper ejus privilegio, sicut Africana synodus interpretatur, multum derogat. Et de privatis quidem causis in provinciali synodo, de communibus autem in generali concilio, eadem Africana synodus judicandum praescribit capitulo nono concilii Milevitani. At nos, controversiarum lite depulsa, Romanam quidem aecclesiam ob memoriam apostolorum principis, ita ut a majoribus nostris accepimus, quoad possumus, amplius quam Afri colamus; et seu se digna seu indigna prolatura sit, si status regnorum patitur, ab ea responsa petamus; sicut etiam pro causa Arnulfi factum esse constat. Si in expetendis vel vitandis justam vel injustam judicii promulgaverit formam, in altero pax ecclesiarum et unitas conservabitur, in altero vocem Apostoli audiemus dicentis: #Quicumque vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit, licet angelum de coelo esse se fingat! (Gal. I, 8, 9.) @# Porro si tacebit ut nunc, consultae leges voce conditorum loquentur. Sed o infelicia tempora, quibus patrocinio tantae frustramur aecclesiae! Ad quam deinceps urbium confugiemus, cum omnium gentium dominam humanis ac divinis destitutam subsidiis videamus? Ut enim planius dicamus palamque fateamur, post imperii occasum haec urbs Alexandrinam aecclesiam perdidit, Antiocenam amisit, et ut de Africa taceamus atque Asia, ipsa jam Europa discedit. Nam Constantinopolitana ecclesia se subduxit, interiora Hispaniae ejusjudicia nesciunt. Fit ergo discessio, secundum Apostolum, non solummodo gentium, sed etiam ecclesiarum (II Thess. II, 3). Quoniam cujus ministri Gallias occupaverunt, nosque totis viribus praemunt, Antichristus instare videtur, et ut idem Apostolus ait: #Jam misterium iniquitatis operatur, tantum, ut qui nunc tenet, teneat donec de medio fiat, ut ille perditionis filius reveletur, homo peccati, qui adversatur et extollitur supra Dei nomen Deique culturam (II Thess. II, 7, 8) @#. Quod jam in aperto fit, et Romana potentia conquassata, religione profligata, nomen Dei frequentibus perjuriis impune humilietur; ipsius divinae religionis cultus, etiam a summis sacerdotibus contempnatur. Ipsa insuper Roma jam pene sola a se ipsa discedit, dum neque sibi, neque aliis consulit. Proinde si placet caritati vestrae quia Pelagium patriarcham a duodecim episcopis auditum esse scimus, ut beatus Augustinus in libro quodam contra eundem Pelagium scribit; quoniamque Romana aecclesia a nobis consulta, nullam judicii formam promulgavit; ex sacris legibus capitula proferantur, et a quot episcopis episcopus in crimine detentus audiri debeat, et qui causae suae dicendae adesse noluerint, quam sententiam excipiat. » Itaque, jubente sinodo, hae sententiae recitatae sunt: 29. #Ex concilio Cartaginis titulo@# 10: Felix episcopus dixit: « Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis, et presbiter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus. » #Ex concilio Cartaginis, capitulo@# 7: Aurelius episcopus dixit: « Quisquis episcoporum accusatur, ad primatum provinciae ipsius causam deferat accusator; nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum, die statuta, litteris evocatus minime occurrerit; hoc est infra spacium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si aliquis veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae inter alterum mensem integram habeat facultatem; verum tandiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se dampnationis sententiam dixisse judicetur; tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia vel parochia communicet. » #De contemptu judicii ex epistola papae Bonefacii:@# Probat vera esse illa quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult; et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum, ut absolvatur, qui est innocens quaerit. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus quisquis subterfugere judicium
null
da6b141b-5975-4917-b71a-4c0de4abcb88
latin_170m_raw
null
None
None
None
dilationibus putat; veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi tociens latuisse, tociens subterfugisse, quem sui actus et commissa quocumque fugerit, ea quae objiciuntur illi si vera sunt crimina persecuntur; ut si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat; quod si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et tociens delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata tociens constet absentia. 30. His omnibus pertractatis, ab defensoribus Arnulfi venia postulatur, et quod ejus negotia minus caute prius inquisierint, et quod concilium longis dilationibus defatigaverint. Deinde adjungunt, non se controversiarum genere adductos ad studium defensionis accessisse, sed episcoporum anathema sibi necessitatem dicendi imposuisse. Episcopi vero et qui contra Arnulfum stetisse videbantur, aequo animo se objecta accepisse dicebant; sibi quoque placere, quod judicium posse fieri jam in commune legitimum putaretur, nihilque aliud superesse quam ut ipse Arnulfus in medium deduceretur, et de qualitate sui facti juxta quod vellet responderet. Itaque, jubente sinodo, in episcoporum ordine consedit. Cui Pater Arnulfus circa cum regis beneficia, itemque ipsius in regem maleficia, miti alloquio commemorat. Negat ille se quicquam contra regis salutem egisse, sed pro fide ad eum conservata cum clero et populo se in propria urbe ab hostibus captum fuisse; nihilque solatii proinde a rege tulisse, sed insuper maleficia pro beneficiis recompensata sibi esse. Opponit Pater Arnulfus praesentem presbiterum, qui urbis portas, acceptis a manu ejus clavibus, jussu ipsius affirmabat se hostibus aperuisse. Ille respondet, presbiterum longe meditata dicere, falsaque pro veris narrare, suamque innocentiam ejus fictis criminationibus haberi suspectam non debere. Cui econtra presbiter ingerebat, quod se ad accusandum nemo impulerit; quod locus fugae sibi patuerit, quod sibi semper fidissimus fuerit, nichilque aliud in accusandi causa se habere, quam ut crimine proditionis liberaretur, qui ejus imperio paruisset; et si quid in veri confessione sinodus dubitet, vel suo vitio adscribat, sinodi decretis se subjacere pollicebatur; tantum ecclesiasticae communioni restitueretur. Ad haec Arnulfus teneri se ab hostibus conquerebatur, nec aliquando se vidisse episcopum sic attractatum, ideoque se respondere nescire. Neque vero sibi relictos esse suos monachos, suos clericos, suos abbates, quibus quae vellet praecipere posset: quod dictum insulsi hominis esse putabatur. « Et quidnam, inquit Pater Arnulfus, iis praecipiendum est? Num ut te a culpis eximant? Equidem si pro testimonio ferendo dicis, en tui episcopi, qui te frequenter pro temetipso, ut ad sinodum venires, ortati sunt, en tui abbates, tuusque clerus cum sibi praelatis! Ilis omnibus datur licentia te defendendi, non solum voluntaria, verum necessitate imposita. » Ad haec ille ad priora relabebatur; non se vidisse episcopum sic attractatum dicens, nec ita se habitum scire respondere. Doctum etiam hominem inter tot sapientes, insipientem videri posse. « Cur ergo, » inquit episcopus Guido, « secundum tua vota habitus, tociensque ab episcopis et domino tuo rege vocatus, respondere noluisti? » Et ille: « Delatus ad regem eram, et ideo quo vocabar ire non audebam.--Non ita est, » inquit Guido episcopus; « sed cum te in vicinia Laudunensis urbis apud Cavinionem convenissem, coram fidelibus testibus, clericis ac laicis, tertio te ad fratrum tuorum conventum invitavi, sub obtestatione divini nominis, ex canonum auctoritate, et societate omnium fidelium; ad dominorum quoque tuorum praesentiam ire monui, per fidelitatem quam eis promiseras, per omnia sacramenta quae ipsis praebueras. Unde perjurum te esse negare non potes, per cirographum, cui subscripsisti ac omnes nos subscribere fecisti. Sed cum tu responderes, non posse te ire sine ductoribus Oddone et Heriberto, eo quod vim tibi inferri timeres, fratrem meum Gualterium obsidem tibi obtuli, me et patrem meum, comitem Gualterium, itineris ductores pollicitus sum, ut sine periculo vitae, membrorum, captionis, ad tua redires. Idem quoque in eodem momento sacramento firmare propria manu praesto fui. Cumque te a Karolo captum esse praetenderes, eique sacramenta et obsides praebuisse, ideoque sine ejus
null
79f67c43-90ff-4655-8287-e92bb397d408
latin_170m_raw
null
None
None
None
licentia ire non posse, percontabur a te, quinam obsides pluris tibi videreatur; utrum Richardus frater tuus, Bruno episcopus consobrinus tuus, ejusque sororis filius, in regum potestate constituti; an milites tui Sehardus et Raynoldus, qui datis pro se pueris abire permissi sunt, quorumque beneficia simulatis captivatoribus tuis attribuisti, palam faciens, quanta in dante et accipiente obsidum diligentia fuerit. Quodnam etiam tibi sacramentum potius servandum foret, requirebam; scilicet quod regi et domino tuo sponte dederas, aut quod hosti armato invitus dare debueras? Tria autem erant sacramenta, quae nulla arte, nullo ingenio effugere poteras: primum quo te obligasti, ut pro nullo a te facto vel faciendo sacramento a fidelitate dominorum nostrorum recederes; secundum ut si ab hostibus interceptus esses, sicut tunc simulabas, mox ut locus fugae tibi pateret, ad dominos tuos redire per rectam fidem non differres, idque in praesenti facere monebam, cum tecum pauci essent, ego autem obtimorum militum copias haberem. De tertio vero quid dicam, cum tam multiplicis perjurii reus sis, quot esse perjuros facis? Omnes enim cives tui ac milites te jubente juraverunt, ut si aliquando ab hostibus capereris, vel si ipse tua sponte a regis fidelitate deficeres, regi se fidem servaturos, urbemque et castra sub eorum jure retenturos. Econtra cum tu a fidelitate regis defeceris, contra omnes mortales tibi sacramenta praehere jussisti, domino tuo regi portas civitatis obstruxisti, Karolo quotiens sibi libuit aperuisti, nec ad professionem tui cirographi respicere voluisti, cum inimicis dominorum tuorum consilium et auxilium, secundum scire tuum et posse, subministrares. Numquid et haec negare contendes? » Addebat etiam de pactis et constitutis in vulgari lingua cum eodem habitis, quibus episcopos a sua subjectione quasi emancipaverat, si a cirographi conditionibus declinasset, seque id ex sua ac reliquorum episcoporum persona jam dudum apud Cavinionem effecisse. Ad haec ille de non servatis cirographi et sacramentorum conditionibus erubescebat; quibus tamen poterat modis haec eadem attenuebat. Petebant ergo episcopi ut aliquis familiarium ejus testis horum admitteretur, cujus conscientiam vereretur. Admittitur ergo Raynerius, secretorum ipsius per omnia conscius, et qui eum inter alia perjuria etiam contra se ac suam uxorem et filium publice perjurum protestabatur. Cui cum a sacro conventu diceretur, quae Arnulfus de regis infidelitate denegaret, tali eum sermone aggressus est: « Cur omnem populum tuo errore perdis? Nescis quae ante urbis traditionem juxta fluvium Axonam mihi retuleris? Et ut omnium melius recorderis, nescis te Ludovici amorem, filii Karoli, omnibus praetulisse mortalibus, et si tibi placere vellem, ut de ejus salute cogitarem? Vade ergo, et scelera tua episcopis confitere, ut quia corpus perdidisti, saltim animam per poenitentiam salves, et populum qui de tuis criminibus adhuc dubitat, ab hoc errore absolvas. Quod si nolueris, coram episcopis coramque omni multitudine quae pro foribus adstat, peccata tua, quae adhuc dubia sunt, manifesta faciam, et scelera tua, quae in nulla opinione populi sunt, in medium proferam, ut omnes sciant et intellegant quid de te sentire debeant. Et ut verbis meis fides in aeternum habeatur, postquam peroravero, mea dextera ita esse sacramento firmabo, meumque vernaculum episcopis tradam, qui per ignitos vomeres incedens, Deum de te judicare manifestis declaret indiciis! » Ad haec abbatum quidam dicebant debere dari Arnulfo secessum deliberandi cum quibus vellet, ut consultius pro se respondere valeret. Quibus Pater Arnulfus: « Quis, inquit, prohibet? Surgat, et quoscumque delegerit, suis consultationibus adhibeat. » Surgens itaque ad criptae secretiorem partem, hostiis diligenter obseratis, venerabiles deduxit episcopos, Siguinum Senonensem, Arnulfum Aurelianensem, Brunonem Linguonensem, Gotesmannum Ambianensem. 31. In horum absentia, multa ex canonum capitulis in sinodo prolata sunt, multa inter assidentes collata, utpote omnium ignaros quae in abditis agerentur, non tamen nescios, imperatricis Thenphanu ac hostium regis colloquia, contra ipsius regis voluntatem et utilitatem Arnulfum expetisse, suorumque militum copias sub signis Karoli contra eundem regem in acie constituisse, et insuper criminis regiae majestatis reum esse. Ita quoque variis sacramentorum generibus implicitum videri, ut a nemine sacerdotum tot perjuriis obvoluto, episcopale ministerium ullis legibus valeret impleri. Ad has autem causas hae sententiae quasi e vicino respicientes reperiebantur: 32.
null
15233ab9-dfc1-44f8-a199-338d75231c86
latin_170m_raw
null
None
None
None
#Ex concilio Toletano, capitulo@# 30: Confitemini hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum agentes extraneum, occulte accipere vel dirigere non praesumant. Qui autem deprehenditur aut convincitur, denuntiatus principi, apud concilium condigna animadversione multabitur. #Item ex eodem titulo@# 75: 33. Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta, quae ad quorundam pertinent disciplinam, postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est pro robore nostrorum regum et stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est, tanta extat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissam regibus suis observare contempnant, et ore simulent juramenti professionem, dum retineant mente perfidiae impietatem. Jurant enim regibus suis, et fidem quam pollicentur praevaricant; nec metuunt volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio, multaque poenarum comminatio super eos qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur spes talibus populis contra hostes laborantibus erit? Quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda [aliter quod foedus] post foedus non violandum? Quae in hostibus jura ista permanebunt sponsione, quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem conservant? Quis enim adeo furiosus est, qui caput suum manu sua propria ceseset? Illi, ut notum est, inmemores salutis suae, propria manu seipsos interimunt, in semetipsos, suosque reges, proprias convertendo vires. Et dum Dominus dicat: #Nolite tangere christos meos! (I Par. XVI, 22.) @# et David: #Quis,@# inquit, #extendit manum suam in christum Domini, ei innocens erit? (I Reg. XXVI, 9.) @# illis nec vitare metus est perjurium, nec regibus inferre exitium. Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur. Quod si in bello fides vigeat, quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem, in cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod multa regna terrarum celestis iracundia ita permutavit, ut pro impietate fidei et morum, alter ab altero solveretur. Unde et nos cavere oportet casum hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti, et poena puniamur crudeli. Si enim Deus angelis in se praevaricantibus non pepercit, qui per inoboedientiam coeleste habitaculum perdiderunt, unde et per Esaiam dicit: #Inebriatus est gladius meus in coelo (Isa. XXXIV, 5) @#, quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem saeviente gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam vitare volumus, et severitatem ejus ad clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum religionis cultum atque timorem, custodiamus erga principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem. Non sit in nobis, ut in quibusdam gentibus, infidelitatis subtilitas impia, non subdolae mentis perfidia, non perjurii nefas et conjurationum nefanda molimina; nullus apud nos praesumptione regnum arripiat, nullus excitet mutuas seditiones civium, nemo meditetur interitus regum; sed, defuncto in pace principe, primatus gentis cum sacerdotibus successorem regni consilio communi constituant, ut dum unitatis concordia a nobis retinetur, nullum patriae gentisque discidium per vim ambitionis moveatur. Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit et ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audite sententiam nostram. Quicumque igitur a nobis vel totius Hispaniae populis qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salutae gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus est, temeraverit, aut regem nece attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tirannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei patris et angelorum, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni coetu Christianorum alienus, cum omnibus impietatis suae sociis; quia oportet ut una poena teneat obnoxios, quos similis error invenerit inplicatos. Quod iterum secundo replicamus, dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum ejus sit, atque ab aecclesia
null
7676f7cd-4013-4984-8672-3c7f5db5de93
latin_170m_raw
null
None
None
None
catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni consortio Christianorum alienus et dampnatus in futuro Dei judicio habeatur, cum comparticibus suis; quia dignum est ut qui talibus suciantur, ipsi etiam dampnationis eorum participatione obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio adclamamus dicentes: Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu, vel incolumitate regiae potestatis, pollicitus est, violaverit, aut regem nece attractaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab aecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni communione Christianorum alienus, nec partem habeat justorum; sed cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condempnetur, una cum eis qui eadem conjuratione nituntur; ut par poena perditionis constringat quos in perniciem prava societas copulat. Et ideo, si placet omnibus qui adestis, hoc tertio reiterata sententia vestrae vocis consensu confirmate ! Ab universo clero vel populo dictum est: « Qui contra hanc vestram definitionem praesumpserint, anathema maranatha, hoc est perditio in adventu Domini sint, et cum Juda Scarioth partem habeant, et ipsi et socii eorum. Amen. » Quapropter nos ipsi et sacerdotes omnes ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda et totiens reiterata sententia, nullum ex nobis praesenti atque aeterno condempnet judicio. Sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenendum regem custodientes, ac sincera illi devotione famulantes, non solum divinae pietatis in nobis clementiam provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur.-- #Item ex concilio Agathensi@#, #titulo@# 50: 34. Si episcopus presbyter aut diaconus capitale crimen commiserint, aut cartam falsaverint, aut testimonium falsum dixerint, ab officii honore depositi, in monasterium retrudantur, et ibi tantummodo quandiu vixerint laicam communionem accipiant. #Item ex concilio Toletano sexto, capitulo@# 12: 35. Pravarum audacia mentium saepe malicia cogitationum aut causa culparum refugium appetit hostium. Unde quisquis patrator causarum extit rit talium, virtutem potens defendere adversariorum, et patriae vel genti suae detrimenta intulerit rerum, in potestatem regis ac gentis reductus, excommunicatus et retrusus, longinquioris penetentiae legibus subdatur. Quod si ipse mali sui prius reminiscens, ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum et reverentia loci, regia in eis pietas reservetur, comitante justitia. #Item ex eodem concilio@#, #titulo@# 17: 36. Quamvis in concilio anteriori, quod anno primo gloriosi principis nostri habitum est, de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare quod convenit custodiri. Itaque regis vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione, cujuscumque dignitatis laicus, seu gradu episcopi, aut presbyteri, aut diaconi consecratus, caeterisque clericatus officiis deditus, futurum regem provideat, contra viventis regis utilitatem et procul dubio voluntatem, nullo blandimento vel suasione pro eadem spe aut alios in se trahat, aut ipse in alium adquiescat. Iniquum enim et valde execrabile Christianis debet haberi, futuri temporis inlicitis prospicere et vitae suae ignaris ventura disponere. Quod si quisque jam talia iniqua deliberatione cum quocumque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderatione concessum, si veniabiliter poscit, ut hoc sine mora praesentis principis auribus studeat publicare. Si autem retineat, et deliberationis suae machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate. #Item ex eodem concilio, titulo@# 18: 37. Jam quidem in antecedenti universali sinodo saluti nostrorum principum constat esse consultum; sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate munire salubriter ordinata. Ideoque testamur coram Deo et omni ordine angelorum, coram prophetarum atque apostolorum vel omni martyrum choro, coram omni ecclesia catholica et Christianorum coetu, ut nemo intendat interitum regis, nemo vitam principis attractet, nemo eum regni gubernacalis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni usurpet, nemo quolibet machmamento in ejus adversitate sibi conjuratorum manum adsociet. Quod si quippiam horum quisquam nostrorum temerare praesumptor extiterit, anathemate divino perculsus, absque ullo remedii loco habeatur condempnatus aeterno judicio. Is autem qui ejus sedem fuerit adsecutus, si vult tanto expiari piaculo, quasi proprii patris ejus ulciscatur interitum. #Item ex concilio Toletano, era@# 684: 38. Non parum proficit ad emendationem multorum, si ea
null
868c10f3-59bf-40ab-a52b-5e06befd194c
latin_170m_raw
null
None
None
None
quae constituta sunt per fraternam conlationem ad memoriam reducantur, si illa etiam adjiciantur, quae aut deesse videntur, aut omnino constituenda conpetenter existimantur. Quis enim nesciat quanta sint hactenus per tirannos et refugas transferendo se in externas partes inlicite perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter frequentata; quae et patriae diminutionem afferrent, et exercitui Gothorum indesinentem laborem inponerent? Quod si quidem laicorum insania fuisset factum, tolerandum nobis forsitan aliquotiens videretur. Illud tamen est vehementius stupendum, quod pejus est, quia tanti ex religionis proposito in hac interdum praesumptione praecipites efferuntur, ut non ad levem confusionem nostram pertineat, si res ullatenus inulta remancat, quam et mundana lege et ecclesiastica convenit instanter disciplina corrigere. Ideoque placuit nunc concordi sententia definire, ut quisquis in ordine clericatus a maximo gradu usque ad minimum constitutus, in alienae gentis regionem se quacumque occasione transduxerit ut exinde superbiendo, vel reditum suum vel quodlibet aliud videatur expetere, sive etiam quod gentem Gothorum, vel patriam aut regnum specialiter sub hac occasione possit nocere, vel fieri disposuerit, vel aliquatenus fecerit. Sed et quicumque talibus conscius repperitur, eisque vel consilium vel opem administrare cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam fugam appeterent, aut in malis quae coeperant perdurarent, seu quamcumque laesionem genti Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent, atque in eadem pravitate perseverarent, quisquis hoc fecisse dinoscitur, iste ita indubitanter omni honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo ministraverat, alter continuo perpetim regendum accipiat. Ipse vero transgressor sub poenitentia constitutus, si reminiscens mali quod fecerat, usque in diem mortis suae si rectissime poenituerit, in solo tantum fine communio ei praestanda est; ita ut antequam finis ejus tempus adveniat, si quispiam sacerdotum etiam ordinante principe ei communicare consenserit, particeps criminis illius effectus, anathema fiat in perpetuum, ac simili cum eo cui communicaverit sententia condempnetur, quoniam potestati principis nullus sacerdotum in hoc praebere debet assensum; unde vel perjurium videatur incurrere, vel quod absit, si quicumque catholicae fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos nullatenus vel favore principis vel terrore a rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur reverti. Sic enim nec super adnexa capitula vel imperiis principum vel terroribus opportebit umquam evacuari. Quia novimus, omnes pene Hispaniae sacerdotes omnesque seniores vel judices, ac caeteros homines officii palatini jurasse; atque ita nunc legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus, qui contra gentem Gothorum, vel patriam seu regem agere, aut in alterius gentis societatem se transducere repperitur, integritate rerum suarum nullatenus reformetur, nisi forsitan princeps humanitatis aliquid personis talibus impertire voluerit; cui tamen non amplius quam vicesimam partem rerum ei qui perfidus extitit, de rebus unde rex elegerit, tribuendi potestatem habebit. Sed quia plerosque clericos instantis levitatis interdum pravitas ita elevat, ut praetermissa sui ordinis gravitate ac polliciti sacramenti immemores, constante principe cui fidem servare promiserant, in alterius erectionem temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc omnino licentiam et a nostro consortio penitus extirpari; ita ut, si quicumque laicorum quando quidem intra fines patriae Gothorum superbiens, regni apicem sumere fortasse temptaverit, eique clericorum quilibet adjutorium vel favorem praestiterit, atque hunc qui superbire videtur ad eandem regni ambitionem praevalente delicto pervidere-contigerit, ex eodem quidem die vel tempore eundem episcopum vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum manere perpetim oportebit, quo tali se scelere implicavit. Tamen si propter improbitatem principis, cui inique consensit, non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem si superstitem post ejusdem regis obitum tempus invenerit, superiori anathematis correptioni subjaceat. Et quicumque illi praeter in ultimo vitae suae fine, si tamen eum legitime poenitere probaverit, communionis gratiam consenserit impendendam, nobis interim ratio persuasit, sinodali super hoc constitutione decernere ut quicumque etiam laicorum interdictis capitulis, hoc est in adversitatem gentis aut patriae vel regiae potestatis, in externas partes se conferendo vel talibus opem praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum, ut dictum est, omni rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione dampnatus, numquam illi nisi ultimo mortis suae tempore communio tribuatur; excepto, si communionis ejus remedium, vel eorum de quibus supra taxavimus imploratione sacerdotum, apud principem fuerit inpetratum. Nam si in derogationem aut contumeliam principis repperiatur aliquis nequiter loqui, aut in necem regis seu direptionem intendere vel consensum
null
1f7f8205-61be-4ad6-8963-551974272fc7
latin_170m_raw
null
None
None
None
praebere, nos quidem hujuscemodi excommunicatione dignum censemus. Utrum tamen sit illi quandoque communicandum, pietate principis decernendum relinquimus; cujus procul dubio potestatis est, subjectorum culpas misericordiae judiciique sententia temperare. Contestamur autem clementissimos principes, et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandocumque absque justa ubi necesse fuerit imploratione sacerdotali, excommunicationis hujus sententiam a perfidis clericis vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum praebentibus quacumque temeritate suspendant. Nam hoc magis utilitatibus videtur ferre consultum, ut constitutionis nostrae forma servetur. Et ut execrandum anathema fiat, et velut praevaricator catholicae fidei semper ad Dominum reus existat, quicumque regum deinceps canonis hujus censuram in quocumque crediderit vel permiserit violandum. #Item ex concilio Toletano, era@# 668: 39. Frequentium molestiarum nocens impulsus, contempni quidem magnitudine dicentis poterit gravitatis; sed quia honesta sollicitudo cohibere properat, quod frequentata usitatio vitare non curat, ideo cum et quorundam paternorum sanctionibus decretorum, et institutionibus sit legalibus cautum, ne contra salutem principum gentisque aut patriae quisquam meditari conetur adversum, hoc unum specialiter nunc depromitur observandum, ut si quis religiosorum, ab episcopo usque ad extremum ordinis clericorum sive monachorum, generalia juramenta in salutem regiam gentisque aut patriae data repperiatur violasse voluntate profana, mox propria dignitate privatus, et loco et honore habeatur exclusus. 40. Haec et hujusmodi dum sibi quisque vel alteri replicat, episcopi qui in sinodo residebant, ab eis convocantur episcopis qui Arnulfum ad remotiora comitati fuerant. Qui cum convenissent, causam sui adventus non sine lacrimis et multo gemitu didicerunt. Erat autem Arnulfi causa Apiarii presbiteri causae consimilis; de quo sicut Africani episcopi Celestino papae Romano retulerunt, ita et hic de Arnulfo episcopi episcopis in hunc modum referre visi sunt: « Tergiversationes Arnulfi, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus judex justus et fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putridiore obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro ejus conscientiam coartante, et occulta, quae in illius corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat, etiam hominibus publicante, repente in confessione cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit; et tandem de omnibus incredibilibus obprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus; nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcumque medelam, etsi invita ac suae conscientiae reluctante confessione, providit. » Addebant praeterea confessores episcopi, eum suis pedibus provolutum, cum lacrimis et gemitu sua crimina sub nomine confessionis declarasse, seque a sacerdotali officio, quo hactenus indigne usus fuerat, removeri velle. Sed episcopi, qui consentiente Arnulfo confessionis testes admissi fuerant, ab ipsius ore se audire malle dicebant. Quod cum factum esset, episcopi per terribile nomen omnipotentis Dei, sub tremendo anathemate, praecipiunt, ne ulla formidine coactus aliquid falsi de se proferat; seque illi omne solatium laturos, ac pristinum honorem etiam invitis regibus recuperaturos, pollicentur, tantum innocentiam ex aequo et utili astruere velit. At ille episcopis quidem pro salutis suae studio gratias agens, quae eorum fidei commiserat, vera esse confirmat; nec se Deo, in cujus conspectu adstet, velle mentiri, ad cujus judicium ire formidet. Petebant ergo episcopi, quoniam ea quae per confessionem protulerat gravissima sibi viderentur, ut abbatum et clericorum doctissimos ac religiosissimos intromitti liceret, quique sacramento vel anathemate devincti, et sua peccata fido silentio tegerent, et quid facto opus esset in commune decernerent, futuris quoque temporibus dictorum et factorum fidissimi testes existerent. Quod aliquamdiu secum reputans, fieri permisit. Admissi ergo sunt ex omni abbatum vel clericorum collegio fere numero triginta, quibus, per conditionem anathematis, Arnulfi confessio ipso jubente in ipsius praesentia propalata est. Itaque eo remoto, longis consultationibus definitum est, quomodo ejus archanum tegeretur, et clero ac populo absenti pro ejus depositione satisfieret. Jam enim eum, qui sibi delectos judices constituerat, ad alterius non posse commeare judicium, certum erat; jam episcopi invidia Romani privilegii carere videbantur, cum Arnulfus nec ad alios judices, nec ad sedem apostolicam provocasset, vel ante electorum judicum audientiam, quod bene quidem licuerat si se justam
null
0f16a956-4443-4d09-9dea-b4f3b5e1efe0
latin_170m_raw
null
None
None
None
habere causam putasset, vel post eorundem judicum sententiam, quod minime licere manifestum erat; sed utpote reus a torquente se conscientia convictus, et sua sponte, ut videri tunc potuit, confessus, judicii formam improbus accusator sui expostulaverat. Quaesitum ergo est, qualiter ipsius depositio celebraretur, ut lege et consuetudine constaret. Et de lege quidem manifestum erat, quod una et eadem semper ad aequitatem spectet; de consuetudine vero, quod neque una neque eadem sit, neque semper ad aequitatem intendat, sed eam praecellere, quae legi vel aequitati vicina sit. Quaerebatur ergo lex et consuetudo depositionis episcoporum vel archiepiscoporum; et lex quidem haec reperiebatur in Africanis conciliis, sed sine depositionis celebritate et consuetudine : 41. De Maximino autem Bagaiensi, et ad eum, et ad ipsam plebem, placuit de concilio litteras dari, ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant. 42. Item Eutices presbiter in Constantinopolitana sinodo depositus, non aliud depositionis festum excepit, nisi quod anathema ipsi ab universis conclamatum est, et post aliquanta a Flaviano episcopo sententia in hunc modum prolata: Per omnia Eutices quondam presbiter et archimandrites, ex his quae ante acta sunt, et propositis ejus quaestionibus, Valentini et Apollinaris perversitate repertus est aegrotare, et eorum blasphemias incommutabiliter sequi; qui nec nostram reverens persuasionem et doctrinam, rectis voluit consentire dogmatibus. Unde gementes perfectam ejus perditionem, decrevimus, per Jesum Christum Dominum nostrum, ab eo blasphematum, extraneum esse ab omni officio sacerdotali, et nostra communione, et primatu monasterii. Sciant ergo et hi qui postea cum eo colloquentur, et ad eum convenerint, quoniam rei erunt et ipsi poena excommunicationis si non declinaverint confabulationes ejus. 43. Item quae circa Ratherium Veronensem episcopum, vel circa Petrum Ravennatem archiepiscopum, usu vel consuetudine provenerunt, ab omnibus abrogata sunt. Uterque enim nec abdicationis porrecto libello, nec sacerdotalibus depositis insignibus, successorem acceperat, Ratherius quidem Milonem, Petrus vero Honestum, monasterii beati Apollinaris abbatem. Quem Honestum domnus papa Johannes cognomento Bonus, ad consecrandum prius sibi oblatum vidit, quam de Petri dejectione vel fama nuntiante cognoverit. Deferebatur ergo lex et consuetudo sive depositionis festivitas, ex concilio Toletano, capitulo 28: 44. Episcopus, presbiter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens repperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum. Si episcopus est, orarium, anulum et baculum; si presbiter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem. Sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant. 45. Ex hac itaque sententia intellectum est, ut quae in promotione sua quisque acceperat, ea in depositione reddere deberet. Arnulfus autem in sui promotione anulum et baculum acceperat, quoddamque genus orarii, quod per differentiam palleum dicitur; haec ergo eum reddere debere, neque vero in hoc facto primati Romano praejudicium inferri, quod neque ad eum ab Arnulfo provocatum sit, neque eidem Arnulfo depositionis necessitas ulla imposita, quodque ab episcopis et principe Romanus episcopus conventus respondere noluerit, cum ipse potius sacrorum canonum executor, et reum sua dampnare auctoritate, et episcopos judicium remorantes instigare debuerit, ut Gregorius episcopos concilii Vizachii pro crimine sui primatis. Item decretum pro Potamio Braccarensi archiepiscopo, ex concilio Toletano, lege et consuetudine valere constitutum est. Erat autem hujusmodi: 46. Adsumere poteramus canonicam in cantum fraternae laetitiae tibiam, quia divina pietas conventum nostrum ad concordiae convocaverat studia. Et convenerat moestitiam vitare, quoniam visitatione disciplinae videbamur paternas regulas innovasse; sed gravius sistrum pro cymbalo sumimus, et funus pro carmine decantamus: gementesque cum Hieremiae questibus dicimus: #Dissolutum est gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster (Jerem. V, 15) @#; Unde et vae coram nobis conspicimus, quoniam cecidisse coronam capitis nostri videmus, dum tam nobile in infimum corruit, quod instans sublime sanctitatis optimum stetit. Ecce etenim tractantibus nobis in pace de ecclesiasticis regulis, delatum est conventui nostro epistolium confusae confessionis et abolendae subscriptionis, quod Potamius Braccarensis ecclesiae episcopus de factis propriis, suis verbis, suis adnotarat articulis. Quo reserato, quid oblitteranda
null
5a32108e-9601-4452-aac6-f27417368987
latin_170m_raw
null
None
None
None
pagina et abolenda litterarum panderent elementa, fletibus potius quam sermonibus lacrimosa concio recensuit. Tunc solitarie tantum secretimque adunatis pontificibus Dei, praedictum episcopum adesse fecimus coram nobis; quem singultibus adgredientes amplius quam loquelis, reseratam illi suae deformitatis et nostrae confusionis protulimus scripturam. Quam accipiens ac recurrens, sciscitantibus nobis utrum sui operis et suae adnotationis intimatio esset, ille suum actum, suique oris eloquium, suorumque digitorum esse robur adseruit, quod illic relegendo praevidit. Rursum divini nominis contestatione hunc adjurantes obtestati sumus, ut an de se sponte mendacium diceret, aut alicujus violentia premeretur, et perterritus talia enarraret, veraciter indicaret. Qui mox flebili voce luminibusque madentibus ploratu et fragore singultuum, cum unius Dei nominis juramento clamavit, se et vere eadem mala de se confiteri, et ad haec confitenda nulla se violentia praegravari. Unde etiam ferme per novem menses sponte deseruisse regimen ecclesiae suae, et ergastulo quodam pro admisso flagitio acturus poenitentiam se conclusisse, praedixit. Tunc per fidelem confessionem est agnitio, quod tactu femineo sorduisset, declarata; et licet hunc antiquitas paterna sacris regulis dejicere ab honore decerneret, nos tamen miserationis jura servantes, non abstulimus nomen honoris, quod ipse sibi sui criminis confessione jam tulerat; sed valida auctoritate decrevimus, perpetua poenitentia hunc inservire offitiis et aerumpnis; providentes melius illum per asperam ire poenitentiae solitudinem, ut quandoque perveniret ad refrigerii mansionem, quam relictum in voluntatis suae latitudine, ad praecipitium dejici aeterna dampnatione. Tunc venerabilem Fructuosum, ecclesiae Dumlensis episcopum, communi omnium nostrorum electione constituimus ecclesiae Braccarensis gubernacula continere, ita ut omnem metropolim provinciae Galliciae, cunctosque episcopos publicosque conventus ipsius, omniumque curam animarum Braccarensis ecclesiae gubernandam suscipiens, ita componat atque conservet, ut et Dominum nostrum de rectitudine operis sui glorificet, et nobis de incolumitate aecclesiae ejus gaudium praestet. Quia vero ad futurum prospicere convenit, ne exoriatur in statu pacis quaedam commotio litis, Patrum sententiam quae jam dictum Potamium episcopum rectitudine dampnat, huic decreto conectere vigilantia nostra procurat. « Ex concilio Valentino, titulo 4. Nec illud, fratres, scribere alienum ob aecclesiae utilitatem censuimus, ut sciretis, quicumque sub ordinatione, vel diaconatus, vel presbiterii, vel episcopatus, mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinibus submovendos, reos scilicet vel veri confessione, vel mendatio falsitatis. Neque enim absolvi potest in his, si in se ipsos dixerint, quod dictum in alios puniretur. Quoniam omnis qui sibi fuerit mortis causa, major homicida sit. » Multae quidem et aliae sententiae huic poterant innecti decreto, quae praedictum Potamium episcopum severissima austeritate abjicere jubent; sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si tot condempnationis edicta replicassemus, gravissimae ultionis auctores existere videremur. 47. Post hujus Potamii dejectionem, Remensium archiepiscoporum Egidii et Ebonis depositiones ad legem simul et consuetudinem valere visae sunt. Quod ergo tertio factum sit, nec reprehensum, sed insuper aeternis traditum monimentis, pro lege et consuetudine valere censebant. Nec quemquam episcoporum in depositione sua scindendum more Romanorum, honestum judicabant, cum hoc nec lege firmaretur, nec consuetudine factum in historiarum monimentis repperiretur. Africanum ergo concilium sequentes, ut ipsius Arnulfi verecundiae parceretur statuebant, et propter ecclesiae opbrobrium, et propter insolentem insultationem saecularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, et ne forte de iis, de quibus impetitus et adhuc impetendus erat, publice convictus foret. Libellum ergo ejus depositionis dictandum, et coram eo ipsius jussu scribendum censebant, et propria manu corroborandum, et vivae vocis confessione attestandum, ut ejus abdicatio, nec exquisita nec invita vel extorta fore videretur; tot enim sceleribus involutum sacris altaribus adstare non posse. Quod si corpore languens episcopus, abdicationis porrecto libello, secundum Gregorium successorem accipere potest, multo magis qui in anima Deo mortuus est, abdicationis porrecto libello, successorem accipere posse. Addebant praeterea, quia si haec ita festive et sollempniter determinata forent, omnino judicium hoc innovari non posset, idque firmari ex concilio Antioceno, capitulo 15: 48. Si quis episcopus criminaliter accusatus, ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit. Sed manere circa eum oportet, tamquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam. His ita definitis, tum discessum est
null
7596e943-d071-461f-a9d0-7a12772b0738
latin_170m_raw
null
None
None
None
. 49. Sequenti autem die, consedentibus episcopis in basilica domni Basoli confessoris, totiusque cleri disposito conventu, pauca de civilibus, plurima vero de ecclesiasticis negotiis pertractata sunt. Rursumque Arnulfus Remensis in memoriam rediit. Cumque causa ejus jam non in defensione, sed maxime in conquestione versaretur, aliis illum propter genus, aliis propter florem juventutis miserantibus, episcopos ruina fratris et ignominia sacerdotalis dignitatis gravius stimulabat. Unusquisque enim casum ejus ex se ipso metiebatur, seque ab infamia liberari putabat, si is, qui publice impetebatur, a criminibus liber foret [vel periclitari, si causam perderet ]. 50. Sed cum has in longum ducerent querimonias, ecce Francorum reges, cum primoribus palatii, sacro conventui sese inferunt. Episcopis gratias agunt, quod pro salute principum diutius consultando, devotionem suam plena fide signassent. Laudant, quod a pravorum hominum conspiratione non solum se removissent, verum etiam ipsa mente se alienos fuisse suo studio demonstrassent; simulque gestorum seriem breviter exponi petunt, et in quo fine constiterint. 51. « Non, » inquit pater Arnulfus, « hoc nobis adscribi debet quod minime promeritos constat. Pro salute enim vestra quamvis omni tempore consultandum sit, hoc tamen tempus saluti fratris nostri, in periculo positi, totum contulimus; et si res eo quo volumus deducta non est, non utique amore et benevolentia vestri vel odio ipsius hoc actum est, sed causarum difficultate; in quibus si aliqua similitudo defensionis apparuisset, argumentorum fortia machinamenta, sententiarum validissima jacula, pro ejus munimine excitassemus. Tanta nos pietas commovit, tantus caritatis fervor accendit. Denique non solum eos qui defendere parati erant pro eo exacuimus, verum etiam eos qui inpugnare videbantur, nostro anathemate dubitare coegimus. Itaque utrimque numerosae Patrum sententiae prolatae sunt, sed nulla earum adjutus est. Deductus quoque in medium est et interrogatus; qui primo quidem omnia negavit, sed cum sibi singillatim species causarum proponerentur, necesse erat sibi confiteri quod publice factum constabat. Cumque ex his quae confitebatur, consequerentur ea quae negaverat, illa quoque quae plurimum celare nitebatur, in dubium adducebat. Inter has tergiversationes cum haereret, propositum sibi est, ut sibi consuleret. Qui secessum petens, episcopos ad remotiora duxit. Ibique dum de qualitate purgationum agere putaretur, stimulante conscientia, subito in confessionem peccatorum suorum erupit, cunctosque qui aderant attonitos reddidit. Episcopis autem salutem illi promittentibus, nihilque grave passurum si rumores adversos propelleret, ille nihilominus in sui confessione permansit, seque sacerdotio privari poposcit. Huic confessioni quidam ex abbatibus, multi ex clero interfuerunt, secretorum Arnulfi testes per longa saecula futuri. Sed si placet, in praesentiam omnium deducatur, coramque multitudine, ipse sibi testis et judex, causam suam exponat, simulque accusatores, testes, atque judices invidia liberet, in se uno horum omnium personam gerens. » 52. Quo ingresso cum universo populo, post paululum silentium indictum est. Deinde pater Arnulfus ad Arnulfum: « Videsne omnium ora in te unum conversa? Cur pro te ipso non loqueris? » Qui cum male concinna verba effunderet, minusque intelligi posset, ait pater Arnulfus: « Esne adhuc in sententia in qua te sero reliquimus? » -- « Sum, » inquit.-- « Visne te abdicare a sacerdotii honore, quo hactenus abusus es? » Et ille: « Sicut dicitis. » Tum comes Brochardus: « Quid est, inquit, istud: #sicut dicitis?@# Palam eloquatur, palam confiteatur, ne postmodum episcopos crimina quae voluerint finxisse dictitet, se confessum esse abneget. » Et ille: « Palam, inquit, dico et profiteor me errasse, et a fidelitate regia deviasse. Sed peto, ut domno Arnulfo pro me loquenti credatis, ipsumque in vestra praesentia deprecor, sicut mihi conscius est et sibi placet, ut ita causam meam exponat. » -- « Natura, » inquit pater Arnulfus, « taciturnus est, et insuper quae sub testimonio Christi nostrae fidei celanda commisit, palam confiteri erubescit. Sufficiat vobis hoc tantum nosse, quod publice confitetur, scilicet sacramenta quae regibus suis publice praebuit minime conservasse; contra professionem et subscriptionem suam sub specie cirographi factam publice venisse. » -- « Non est mihi satis, » inquit comes Brochardus, « nisi publice
null
6af7d9ef-ebf9-4a36-a55f-c1aa0ffc9e2f
latin_170m_raw
null
None
None
None
fateatur, aut publice perneget, sub vestro testimonio, se traditionem fecisse, ut alteri sit libera facultas in ejus locum succedendi. » -- « Immo, » inquit pater Arnulfus, « non eritis hodie pares sacerdotibus, quibus solis pura debetur confessio. Nonne si quis militum pro nominato crimine apud regem insimularetur, ipse autem illud quidem denegaret, confiteretur autem ita se in aliis peccasse, ut nec praedium nec beneficium optinere posset, proque sola vita supplicaret; si ejus, inquam, praedium vel beneficium regali munificentia vobis offerretur, accipere recusaretis? Quid enim interest inter omnia mortifera crimina, utrum homicidio vel adulterio an veneficio quis puniatur? Satis ergo vobis sit, quod per confessionem nobis sua peccata manifestavit, quod publice se indignum sacerdotio protestatur, quod sic se peccasse coram regibus in conspectu aecclesiae confitetur, ut nullo honore hujus saeculi dignus sit; non enim ad rem spectare videtur, utrum hoc an illo crimine se ipsum sacerdotio privet. » 53. Tum conversus ad Arnulfum: « Quid ad haec, inquit, dicis, quae pro te hactenus locutus sum?--Ita, inquit, dico et profiteor, sicut hactenus locuti estis. » -- « Prosternere ergo, » inquit pater Arnulfus, « coram tuis dominis, coramque tuis regibus, quos inexpiabiliter offendisti, propriamque confitens culpam, pro tui vita supplica. » Qui cum in modum crucis prostratus, pro vita et membris ejulatu quo poterat supplicaret, in lacrimas et suspiria synodum totam convertit. Moxque Daibertus, Bituricensium archiepiscopus, ad genua principum obvolutus, humillimas preces omnium pro salute viri offert. Qui pietate flexi: « Vivat, inquiunt, vestro beneficio, nostraque degat sub custodia, nec ferrum nec vincula metuens, nisi forte in fuga spem posuerit. » Hoc dictum episcopis non satis placuit, quippe cum putarent adolescenti fugam facile posse persuaderi, ob eamque rem mortis legibus iterum subjacere. Iterant ergo preces, et iterum optinent, juvenem minime gladio feriendum, nisi iterum digna ultore gladio committat. Elevatus itaque a terra nihilque grave ultra metuens, depositionem sui attonitus expectabat. Quaerebatur itaque ab eo utrum abdicationem suam ex auctoritate canonum sollempniter celebrari vellet. Quod cum potestati episcoporum assignasset, persuasum illi est, ut culmen honoris, quod gradibus extulerat, gradibus deponeret. Resignat ergo regi, quae a rege acceperat; deponit quoque sacerdotalis dignitatis insignia apud episcopos, non quidem exigentes, nec retinere cupientes, sed iis quorum intererat in futurum reservare disponentes. Deinde libellum suae abdicationis secundum exemplar abdicationis praedecessoris sui Ebonis perscribi rogat, perscriptumque hoc modo in medio conventu recitat: 54. « Ego Arnulfus, Remorum quondam archiepiscopus, recognoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos, Siguinum archiepiscopum, Daibertum archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Gotesmannum episcopum, Herveum episcopum, Ratbodum episcopum, Gualterium episcopum, Brunonem episcopum, Milonem episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem episcopum, Guidonem episcopum, Heribertum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis, in quibus peccasse me secreto ipsis confessus sum, et de quibus publice arguebar; eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alii succedendi et consecrandi in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit aecclesiae, cui hactenus indignus praefui. Et ut inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem auctoritate canonica facere valeam, manu propria mea subscribens firmavi. Quo perlecto, ita subscripsi. Ego Arnulfus quondam archiepiscopus subscripsi. » Huic libello Arnulfi praesentes episcopi testes adfuerunt, atque ab eo rogati subscribere, subscripserunt, ac singillatim illi dixerunt: « Secundum tuam professionem et subscriptionem cessa ab officio. » Post hoc clerum et populum a sacramentorum nexu absolvit, ut omnibus libera facultas in alterius transmeandi jura pateret. 55. His sollempniter peractis, ecce Adalgerus presbiter ad regum pedes prosternitur, seque privari communione conqueritur, eo quod imperio domini et archiepiscopi sui, cui resistendum non erat, paruerit. Cui pater Arnulfus: « Aperuisti, inquit, portas urbis hostibus? » Et ille: « Aperui. » Et pater Arnulfus: « Ingressus es templum Dei hostiliter? » Tum
null
e981cac9-14c8-4821-baa1-4fbc5abbfbdd
latin_170m_raw
null
None
None
None
presbiter: « Negare non possum. » Et pater Arnulfus: « Ex ore, inquit, tuo te judico. Sanguis tuus super caput tuum! » Subjunxit Gualterius episcopus: « Quando, inquit, imperans episcopus ita multatus est, tu obtemperans ac manibus jussa perficiens, consequentem multam exsolves. » Et pater Bruno: « Tu, inquit, ac tui similes malis consiliis et malis executionibus juvenem perdidistis; ut ergo ille ploret, et tu cantes? Aut quomodo questibus temperare potero, si nulla afficiantur poena, qui filium patrui mei in has praecipitavere miserias? » Itaque presbitero jubetur, ut quod malit eligat, aut perpetuum anathema, aut sui legitimam depositionem. Sua enim sponte venerat sub conditione, ne quid violentiae pateretur. Diu ergo secum deliberans, maluit deponi quam sub perpetuo anathemate detineri. At episcopi, nulla miseratione circa eum adducti, veste sacerdotali induunt, ac mox illi singula quaeque usque ad subdiaconatum sine reverentia detrahentes, singillatim per singula subinferunt: « Cessa ab officio! » Deinde per legitimam reconciliationem laicam illi tantum communionem concedunt, ac poenitentiae subdunt. Eos vero sacrilegos urbisque proditores, qui nec sponte nec vi ad satisfactionem venerant, iterato anathemate dampnant. Post haec concilium sollempniter determinatur. EXPLICIT SINODUS REMENSIS. 56. Incipit Cartaginiense concilium Africanorum episcoporum a Girberto superiori sinodo conjuncto quantum ex eo utile fuit. In hoc concilio actum est, ut Nicenum concilium ab episcopis orientalibus peteretur. Cui synodo interfuit legatio ecclesiae Romanae, Faustinus scilicet episcopus, Phylippus et Asellus presbyteri. 1. Allocutio Aurelii episcopi sancti ad synodum. 2. Responsio Faustini episcopi legati Romanae ecclesiae de his quae in ecclesia partim canone, partim consuetudine, sunt firmata. 3. De commonitorio Romani papae recitato. 4. Alippii papae responsio pro veris exemplaribus Niceni concilii perquirendis. 12. Rescriptum episcopi Romae, Alexandriae, Constantinopolitani, 5. Ubi Faustinus episcopus dixit, ut Romano papae synodus perquirenda Niceni synodi veritate innotescat. 6. De sententia Sardicensis concilii recitati a postulante Novato episcopo. 7. Ubi Augustinus episcopus cum synodo Nicenum concilium conservare promittit. 8. Ubi Faustinus episcopus pro dubietate recitati capituli Romano papae petit scribendum. 9. Ubi synodus exemplaria Niceni concilii magis ab orientalibus episcopis expetenda decrevit. 10. Professio fidei Niceni concilii. 11. Scripta Africani concilii ad Bonefacium urbis Romae episcopum. cum exemplaribus Niceni concilii Africanae synodo destinatis. 13. Scripta Africani concilii ad Coelestinum urbis Romae episcopum. #Textum concilii Carthaginiensis omisimus.@#
null
c743da5c-2d39-4601-bc87-919262dc5735
latin_170m_raw
null
None
None
None
NOTA. En 993, Gerbert réunit les évêques de la province en concile, pour condamner Herbert III, comte de Vermandois, et d' autres seigneurs qui pillaient les biens de l' Eglise. Le concile adressa aux coupables la remontrance suivante: MONITOIRE. #Gerbertus et omnes episcopi dioeceseos Remensium pervasoribus ejusdem.@# Gerbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessionicus, Adalbero Laudunensis, Ratbodus Noviomensis, Rotardus Cameracensis, Odo Sylvanectensis, Fulco Ambianensis, Framericus Morinensis, Heriveus Belvacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi. Vobis, Gerberto, et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis, diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit; et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Clades clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, et ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus, tunc vos aut fertiles Ecclesiae palmites recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri. NOTA. En 993, Gerbert réunit les évêques de la province en concile, pour condamner Herbert III, comte de Vermandois, et d' autres seigneurs qui pillaient les biens de l' Eglise. Le concile adressa aux coupables la remontrance suivante: MONITOIRE. #Gerbertus et omnes episcopi dioeceseos Remensium pervasoribus ejusdem.@# Gerbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessionicus, Adalbero Laudunensis, Ratbodus Noviomensis, Rotardus Cameracensis, Odo Sylvanectensis, Fulco Ambianensis, Framericus Morinensis, Heriveus Belvacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi. Vobis, Gerberto, et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis, diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit; et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Clades clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, et ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus, tunc vos aut fertiles Ecclesiae palmites recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri.
null
830e328a-b0c2-4280-b903-b20860b13a78
latin_170m_raw
null
None
None
None
Acta 2 Quaecunque lites judiciali calculo definiuntur, optimum est ut scriptoris officio commendentur, ne protractu temporum oblivioni succumbant, et recidivo ortu praeteritum errorem incipiant. Praesidente itaque domno Silvestro II, Romanae sedis pontifice, in synodo habita in palatio sacrosancto Lateranensi, anno quarto ordinationis suae, mensis Decembris die tertia, indictione prima, astitit Petrus scriniarius ejusdem sacri palatii, et coram universa synodo hunc protulit sermonem, dicens: « Domine papa, hic abbas tuus de Perusia queritur adversus Cononem Perusinum episcopum, qui armata manu suorum satellitum de sub altare monasterii tui, cujus ipse regimen tenet, abstractus fuerit, et extractus de ecclesiae januis, et fratrum claustris, omnia quae ibi inventa sunt ad utilitatem fratrum, direptioni concesserint, de quibus partem noscitur habere episcopus; quoniam eisdem sacrilegiis communicat episcopus, ejusdemque criminis nequaquam creditur alienus. » Ad quem praesens respondit episcopus: « Paratus sum me expurgare secundum istorum meorum fratrum judicium, quoniam neque mea praeceptione, neque mea voluntate id factum fuerit; et si abbas de aliquo mihi proclamaret, aut ad satisfactionem illum cogerem, aut, si non possem, meam gratiam cum omni beneficio sibi defenderem. Sed, omnium pontificum Pater, misericordiam tuam et totius conventus praesentis exoro, ut nullum mihi hodie praejudicium fiat. Tu mihi Ecclesiam Perusinam commisisti, et ut ego neque illam imminuerem, neque imminui consentirem, me fecisti jurare. Monasterium illud, quod iste abbas tenet, ad meum episcopatum proprie pertinet, et nulli alteri juri subjacebit; si lex inde fieret, vester apostolatus nullam specialitatem in eo haberet. » Cui reverendus papa subjunxit: « Ego monasterium Ecclesiae tuae neque subtraxi, neque subducere feci; sub jure et dominio Ecclesiae nostrae illud inveni, et ita possessum usque nunc tenui. Veniant privilegia nostrorum antecessorum paparum, et his perlectis censeant fratres coepiscopi quae sit aequitatis rectitudo. » Prolatis ergo in medium privilegiis, Joannis scilicet papae atque Gregorii, ejus praedecessorum, ac coram omni synodo perlectis, ait episcopus: « Privilegia haec non reprobo, sed sine consensu antecessoris mei, cujus temporibus illud prius privilegium factum est, factum fuisse dico; si solum viderem consensum, haberem inde aeternum silentium. » Cui e contra omnis clerus sanctae Romanae Ecclesiae ait: « Vidimus omnes epistolam antecessoris tui, in qua et consensus erat, et precibus, ut hoc fieret, episcopus obnixe postulat; cujus rei testes sumus, et secundum canonicam sanctionem verum fuisse comprobamus. » Oblatis denique Evangeliis, et clericis jurare paratis, episcopi hanc dederunt sententiam ut aut episcopus testimonia illa reciperet, et poenam privilegii persolveret, aut monasterium illud refutaret. Episcopus autem praedictus Conon sanctae Perusinae Ecclesiae, monasterium illud praenominatum sancti Petri non longe a Perusina civitate constitutum, cum omnibus ad id monasterium pertinentibus, et in praefatis privilegiis titulatis, domino suo Silvestro papae refutavit, et praefato abbati pacis osculum attribuit, atque eum se adjuturum deinceps promisit. Post haec autem idem reverendissimus papa hoc cum Romanis judicibus decrevit ut quicunque Perusinae Ecclesiae episcopus hanc definitam litem renovare contra hunc abbatem vel suos successores tentaverit, decem libras purissimi auri Lateranensi palatio componat. Haec definitio in aeternum valitura permaneat. Acta 2 Quaecunque lites judiciali calculo definiuntur, optimum est ut scriptoris officio commendentur, ne protractu temporum oblivioni succumbant, et recidivo ortu praeteritum errorem incipiant. Praesidente itaque domno Silvestro II, Romanae sedis pontifice, in synodo habita in palatio sacrosancto Lateranensi, anno quarto ordinationis suae, mensis Decembris die tertia, indictione prima, astitit Petrus scriniarius ejusdem sacri palatii, et coram universa synodo hunc protulit sermonem, dicens: « Domine papa, hic abbas tuus de Perusia queritur adversus Cononem Perusinum episcopum, qui armata manu suorum satellitum de sub altare monasterii tui, cujus ipse regimen tenet, abstractus fuerit, et extractus de ecclesiae januis, et fratrum claustris, omnia quae ibi inventa sunt ad utilitatem fratrum, direptioni concesserint, de quibus partem noscitur habere episcopus; quoniam eisdem sacrilegiis communicat episcopus, ejusdemque criminis nequaquam creditur alienus. » Ad quem praesens respondit episcopus: « Paratus sum me expurgare secundum istorum meorum fratrum judicium, quoniam neque mea praeceptione, neque mea voluntate id factum fuerit; et si abbas de aliquo mihi proclamaret, aut ad satisfactionem illum cogerem, aut, si non
null
f869b5ec-1d66-4471-b552-468f7038bc04
latin_170m_raw
null
None
None
None
possem, meam gratiam cum omni beneficio sibi defenderem. Sed, omnium pontificum Pater, misericordiam tuam et totius conventus praesentis exoro, ut nullum mihi hodie praejudicium fiat. Tu mihi Ecclesiam Perusinam commisisti, et ut ego neque illam imminuerem, neque imminui consentirem, me fecisti jurare. Monasterium illud, quod iste abbas tenet, ad meum episcopatum proprie pertinet, et nulli alteri juri subjacebit; si lex inde fieret, vester apostolatus nullam specialitatem in eo haberet. » Cui reverendus papa subjunxit: « Ego monasterium Ecclesiae tuae neque subtraxi, neque subducere feci; sub jure et dominio Ecclesiae nostrae illud inveni, et ita possessum usque nunc tenui. Veniant privilegia nostrorum antecessorum paparum, et his perlectis censeant fratres coepiscopi quae sit aequitatis rectitudo. » Prolatis ergo in medium privilegiis, Joannis scilicet papae atque Gregorii, ejus praedecessorum, ac coram omni synodo perlectis, ait episcopus: « Privilegia haec non reprobo, sed sine consensu antecessoris mei, cujus temporibus illud prius privilegium factum est, factum fuisse dico; si solum viderem consensum, haberem inde aeternum silentium. » Cui e contra omnis clerus sanctae Romanae Ecclesiae ait: « Vidimus omnes epistolam antecessoris tui, in qua et consensus erat, et precibus, ut hoc fieret, episcopus obnixe postulat; cujus rei testes sumus, et secundum canonicam sanctionem verum fuisse comprobamus. » Oblatis denique Evangeliis, et clericis jurare paratis, episcopi hanc dederunt sententiam ut aut episcopus testimonia illa reciperet, et poenam privilegii persolveret, aut monasterium illud refutaret. Episcopus autem praedictus Conon sanctae Perusinae Ecclesiae, monasterium illud praenominatum sancti Petri non longe a Perusina civitate constitutum, cum omnibus ad id monasterium pertinentibus, et in praefatis privilegiis titulatis, domino suo Silvestro papae refutavit, et praefato abbati pacis osculum attribuit, atque eum se adjuturum deinceps promisit. Post haec autem idem reverendissimus papa hoc cum Romanis judicibus decrevit ut quicunque Perusinae Ecclesiae episcopus hanc definitam litem renovare contra hunc abbatem vel suos successores tentaverit, decem libras purissimi auri Lateranensi palatio componat. Haec definitio in aeternum valitura permaneat.
null
0ca80716-2aec-4d3d-8875-8faf33883f90
latin_170m_raw
null
None
None
None
MONITUM. Adalberone II, qui annis 984-1005 Metis sederat, defuncto, Theodericus dux filium Adalberonem III fratri successorem instituit, parvulumque adhuc curae Theoderici, fratris Kunegundae reginae, commisit. Qui potestate sua abusus cathedram episcopalem ipse invasit, et potestate fratris sui, Heinrici ducis, fisus, cum an. 1008 Trevirensis quoque cathedra Liudulfo mortuo vacasset, ejus occupandae causa contra Megingozum archiepiscopum a rege institutum et Theodericum ducem bellum iniit, quod vario rerum eventu usque ad an. 1012 processit, et nonnisi an. 1017 vera pace compositum esse videtur. Medias igitur inter turbas, quibus tota Lotharingia devastabatur, Constantinus, monasterii S. Symphoriani extra muros Metenses abbas, Vitam Adalberonis II scribendam suscepit. Impellebat eum recordatio melioris aevi et gratus in defunctum animus, quem monasterii sui restauratorem venerabatur, cui ipse quondam comes assiduus tam ad mensam quam in morbis pauperum curandis adhaeserat, cujus beneficio anno 1004 monasterio S. Symphoriani abbas praefectus erat, cui aegrotanti et morienti Numeniaci et Metis astiterat, cujus defuncti cilicium et stamineam pro magnis thesauris acquisita religiosissime servabat, quem denique in ecclesia S. Symphoriani sepultum precibus assiduis Deo commendandum susceperat. Opus magna devotione sed stylo nonnunquam diffusiori exactum, plura continet memoria dignissima, et rerum potius quam temporis ordinem sequitur. Scripsit auctor aliquot post Adalberonis et Liudulfi Trevirensis obitum annis peractis, superstite Immone abbate Gorziensi, necdum firma pace regionis composita, Heinrico II rege, non imperatore; igitur anno circiter 1012, et exemplo suo paulo post Alpertum, monasterii S. Symphoriani tunc monachum, ad scribenda gesta pontificum Metensium Constantino nostro dicata, accendit. Quo anno bonus abbas obierit, non plane constat. Tres libri codices supersunt: 1) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5673, mbr., in-4º minori, saec. XI, Constantini manu scriptus aut dictante eo exceptus, paucisque in locis correctus, quem Parisiis anno 1839 evolvi, et editione nostra exprimendum curavi. Continet nihil praeter Vitam et epistolam Hildewardi Halberstatensis episcopi ad Adalberonem scriptam. 2) C. bibl. ejusdem n. 5294, mbr., saec. XI, in-fol., liber olim Sancti Symphoriani Metensis coenobii, Constantini nostri jussu Bettonis harundine exaratus; Vita hic ex priore codice transcripta et manu alia passim correcta, aeque ac illa Constantini auctoritatem praeferre videtur. Cui plurimum consentit: 3) C. bibl. ducalis Guelferbytanae inter Augusteos 76, 14 signatus, mbr., saec. XI, in-fol., quem aeque ac regium n. 5294 Waitzius noster cum editis contulit. Quibus subsidiis ita usus sum, ut codicem primum ad litteram expressum nonnisi rarissime reliquorum ope corrigerem. Hildewardi litterae in collectione nostra Epistolarum edendae reponuntur. In fine Epitaphium Adalberonis a Kuonrado, S Naboris ut videtur monacho, compositum, quod Baluzius olim in Miscell. IV, 554, ex codice Colbertino n. 1682, auctoris nomine celato, ediderat, ex eodem codice in bibl. regia Parisiensi n. 8088 signato, saec. XI, in-fol., una cum ineditis Kuonradi carminibus, quibus epitaphium Ratramno abbati offert et sacram ipsius vitam exponit, proferimus. INCIPIT VITA. 1. Adalbero sanctae Mettis venerabilis praesul, magni Adalberonis fratruelis, licet tempore inferior, licet post natus, merito et gratiae privilegio, vere fatemur, non impar, gloria luxque decusque cum suorum--nostrum dicimus--tum totius patriae, ad hoc omnium quaqua orbis degentium, genus ab attavis et supra nobillimum, seque suoque praemio omnino perornans, omnino perlustrans, dum vixit splendor gaudiumque et, ad conservandas res publicas, spes salutis et vitae, nonodecimo Kalendas Januarii dum decessit, luctus qui dici non possunt reliquit his, quibus abscessus ejus tenebrae aeternae caligoque perpetua abhinc, proh dolor! perseverat. Hic nomine et vitae gratia magnus ad mundi provectum et aecclesiae stabilimentum procreatus, patre Friderico, qui Galliae medianae dux, generositatis excellentia et sapientiae praeminentia multos praedecessorum in id officii superavit, matre Beatrice, quae Magni Hugonis filia fuit, progenitus est, et tantam tamque inclitam lineam generis non modo non infamavit, verum ultra quam est dicere, ultra quam est digne meditari, decoram reddidit et insignem, dum Adalberonis vita purissima et gloriosa, prout fert instantia temporis,
null
5976a7eb-92e4-4fa5-9d58-0f1d92ea8e93
latin_170m_raw
null
None
None
None
populis enarratur, gentibus ad Dei et Christi ejus domini nostri gloriam pronuntiatur. 2. Quid autem egerit, ad quid natus sit, qualis vixerit, paucis dicere cupientes, intimamus audire volenti, amatorem eum ex cordis integritate ac animi maxima alacritate sui ex cunis fuisse conditoris, proximum ex divino praecepto omnino dilexisse, infirmantium corpore sive corde usibus, ut sibi ipsi, semper condescendisse, mortuorum sepulturis assidue, dum necesse erat, astitisse, et ut succincte multa dicam, eam sibi legem beatus statuerat, ut, quocunque veniret, lux quedam venisse et spes salutis videretur, semperque ad divina mandata conservanda et fratribus utilia praevidenda se animumque suum intentissime piissimus praeparabat. Scolaribus disciplinis apud Gurgitenses castissime detritus et institutus, dum post mortem secundi Ottonis divi imperatoris ( #an.@# 983), et casu patris et orbitate immatura filii, post creati caesaris totus occidens dissensione minorum, majorum autem cupididate ad regnandum, omnino langueret, defuncto memorandae vitae viro Deoderico pontifice ( #an.@# 984), ad reformandam in populis pacem totius pacis amator Adalbero genere et mente nobilissimus, procurante et procurrente matre Beatrice, favente domina Adelheide augusta, prolis adhuc tenerrimae avia, quod autem primum bonarum rerum postremumque est, Deo omnino annuente, votis populorum et seculorum famosissime Metti praesul elevatur et constituitur die 17 Kal. Novemb. anno Dominicae incarnationis 984 indictione 12. 3. Mira vero Dei et Domini nostri gratia, et potentiae antiqua virtute, quod est dictu mirabile, principum illa discordia quam putabant non sine magnis periculis nec sanguinis multa effusione umquam evadendam, sic sedata, sic ad nichil redacta est, ut res jam in armis constituta, ad unitatem electi principis et ad diuturnitatem verae pacis, quae quamdiu vixit princeps idem duravit, perfectissima rediit, dum votis fidelium Adalbero in hunc dignitatis pontificalis gradum felix ascendit. Acta sunt haec felicibus auspiciis Wormaciae ( #circa oct.@# 20), quondam Vangio dictae, quo exercitus Galliarum Germanieque pars ad favendum puero principi, pars ut resisteret, concesserat. Sed Adelberone baculi pastoralis donato honore, regi, quem Deus elegerat ut erat videre, qui paulo ante restiterant magis, hujus beati meritis post plus pronos ad serviendum sese inpingere festinabant, et fideles fore abhinc in posterum devovebant. Quid amplius? Pacatis rebus regiis, tranquillatis cunctis regis novi negotiis, Beatrix, quae hujus pacis propagatrix Deo annuente extiterat, et cujus industria tam subita militum et principum in regem confederatio facta fuerat, cum sua felicissima prole felix et ipsa, et cum nobili illo Mettensium exercitu, ad urbem filio datam ire properat, gestibus cordis et corporis quibus poterat, quibus noverat, Deum et Dei antiquam clementiam et summam bonitatem ac notam gentibus virtutem magnificans atque collaudans. Fit concursus virorum ac mulierum, fit inaudita populorum irruptio, fit admirabilis monachorum ac virginum et sanctorum omnium votivus ac dulcis applausus, dum veniunt, dum diu praestolata gaudia affore cernuntur et suscipiuntur. Quanta piis gratulatio, quanta cordium praeconia, dum a populis laudes Deo resonantur, dum clerus non tantum urbis unius modos dulcissimos et hos altissimos inter cantandum facit, dum sacrarum mulierum turba voces Deo dignas efferunt in excelsis. 4. Interim benedictio sacerdotalis usque in Christi Domini natalem differtur; et quia dominicus dies ad hoc sacramentum peragendum a Patribus est institutus, 5 Kal. Januarii, quo natalis Innocentum celebris veneratur, dominicalis resurrectione Domini sacratus ac sanctus dies affuit; et ecce antistites vicinarum civitatum Trevirim, quae est metropolis antiqua, confluentes, cui domnus Ecbertus venerabilis archiepiscopus praeerat, paribus votis parique assensu dominum Adelberonem in sedem Mettensis urbis praesulem consecrant atque benedicunt. Hinc jam pastoralibus curis et ovium dominicarum registris susceptis, totum se ut forma commissi gregis fieret accinxit, totum in Dei opere corpus et animam praeparare deliberans, exemplum subditorum et specimen ad virtutes fore studio summo curavit. 5. Affabilis etiam aetate aut paupertate inferioribus, ultra quam credi hoc tempore possit, humilis sic, ut a pravis in hoc et a superbis quasi nimis dejectus notaretur, mitis prae omnibus sui temporis, ire omnino expers, ita ut se mirari diceret, ad quid aut quomodo in homines vitium iracundiae assurgeret, cum ipse disciplinas erga male facientes exercere gestiens, irasci non posset. 6. Servorum Dei et praecipue monachorum amator ferventissimus
null
fef6c43f-47eb-4148-adf0-bb0ed650f3ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
, adeo ut a laicis assidue laceratus ac corrosus, nihil preter monachos curare infamaretur; Christi Domini certe imitator fieri exoptans et vere cupiens, dum Dominum suum, quod cum publicanis et peccatoribus convivaretur, conviciari legeret, et a Judeis pessimis vini potatorem vocatum audiret, se improperia hujusmodi aut forte graviora pro ejusdem Domini sui quo multum fervebat amore perpeti, divitias inestimabiles et grata sibi munera judicabat. 7. Conviviis virorum sanctorum et monachorum maxime sic delectabatur ut felicem se eo die fateretur. quo cum his ei prandere contingeret, quibus mundus crucifixus est et ipsi mundo, quibus et accumbens sepe dicebat: #Venite, ut sedeatis a dextris filii matris aecclesiae.@# 8. Haec vere dico, vere fateor, quia hoc et verbo et pastu, licet immeritus, licet abjectissimus suorum, dextere ipsius domini mei primus assidens, sepe usus sum, participatusque ejus sacris colloquiis, et inter convivandum frequentissime delectatus. Miscebantur etiam sacrae exhortationis ac correptionis dulcissimi sermones cibis, quos summa cura sibi erat monachis semper dilectis accurate satis parare. 9. Ergo beatus vir, cum quo, ut vere credimus, Deus erat vere apostolicus omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret, universis non modo clericis sed et laicis, Judaeis etiam dilectissimus erat, ita ut usque hodie, praetermittam christianos, ab ipsis nostrae etiam religionis infestissimis Judaeis cotidianis luctibus et gravibus suspiriis defleatur. Hunc omnis sexus et aetas, hunc omnis ordo et conditio, hunc incolae et advenae, hunc infra et hunc extra positi, hunc noti hunc ignoti, miro affectu mentis venerabantur ac diligebant. 10. Erat igitur corpore plus cunctis sui temporis venustus, statura decorus, forma elegans, oculis amantissimus, nasu mediocris, capillis albus et ipsis raris et planis, ex genere corpulentus, manibus pedibusque et toto quod erat mirabilem Deum in omnibus operibus suis ostendebat, et quam decorus Factor in sua natura sit, cujus tam decora opera habeantur, se cernentibus indicabat. Primordia ac primitiae actuum ipsius ad divinos usus et ad exercendos animos in his quae pietatis sunt, sancti Symphoriani locus extitit, qui licet antiquitate nihil praeter ruinas et casus praetenderet, et in nigerrimam faciem ejus magna nobilitas decidisset, situs amoenissimus vineisque uberrimus ac urbis vicinio honorabilis, sanctorum multiplicitate, et quod est decentius, sedis pontificum numerosis corporibus famosissimus, cor beati et dulcissimi domini nostri Adelberonis et mentem, ut in hanc quae est videre decoris spetiosissimi venustatem reduceret, induxit, et in redivivam ut assurgeret formositatis gratiam, devotissimus elaboravit; nec destitit, donec ad id quod coeperat felici Dei dono votis beatissimis adimpleret. Et quia parietum et maceriarum proceritas, tectorum culmina, columnarum honesta rotunditas, rutilantium metallorum splendor, casso labore adquiritur et inani studio congeritur, si non, semota omni mundani favoris cupiditate et transeuntis laudis cuncto appetitu abjecto, pro solo divinae remunerationis respectu totum congestum corrasumque fuerit, et ut divinas aeternasque mansiones sibi fidelis ac devota Deo praepararet anima, haec terrena aedificia construere apparareque totis studiis debet: hic beatus id praevidens, loco, quem Deo paraverat, servorum Dei, qui institutis sancti Benedicti bene parere docti ad perfectum noverant, collegio decentissimo exornat, et ut pro salute perpetua cum sua praedecessorumque suorum, tum pro totius orbis, cujus magna erant pericula, Deum exorarent, sollertissimus aggregavit. 11. Postquam vero locum hunc digne Deo stabilitum reddiderat, et monachorum copia pulcherrima, quos undecumque collegerat, honestissimum fecerat, id deliberans, ut semper suus non solum spiritus sed et anima et corpus Deo et Christo ejus serviens, nulla sui pars vel ad momentum quidem a divino pietatis opere otiosa consisteret, sed impigra et utilis, laboris assidua, multimodo etiam sanctorum exercitiorum genere sese deterere cupiens, Romanum iter aggreditur, limina apostolorum adit, et suos subditorumque excessus fletibus, quibus supra mortales abundabat, deplorans deponit. Papa Johannes sanctae sedi praesidebat, et vices beati Petri dignissime administrabat; qui domnum Adalberonem tanto honore suscepit tantaque reverentia habuit, ut hominem hujusmodi generis et nobilitatis decebat, et quod magis est, tantae sanctitatis et pietatis viro competere novit, ac sanctorum reliquiis honestissime muneravit. Quam durum, quam asperum beato viro hoc iter fuerit, quanto labore quantisque sudoribus juga et devia montium rupium et silvarum arripuerit, qui nosti quantae
null
a3f64d38-d7e5-46f2-8cbe-6fd8329df1d8
latin_170m_raw
null
None
None
None
teneritudinis et gravedinis fuerit, qui scis eum robore corporis et membrorum viribus omnino cum natura nobilitatis tum animi imbecillitate debilem ac invalidum fuisse, perpendere ac dijudicare valebis. Rediens autem totum se divino operi mancipavit, laudibus sui Creatoris assidue insistere curavit, elemosinis, vigiliarum et orationum laboribus se corpusque maceravit, infirmorum necessitatibus, mortuorum sepulturis assistere praecipuum faciebat, peregrinorum diversae professionis et diversi ordinis nuditati et paupertati subveniebat, sic indefesse, sic sedule, ut cotidiano usu receptos, pedes eorum manusque lavans, diversis ciborum generibus recreans, in commeando etiam muneribus donans, hos relaxaret, mox alios suscepturus pari amoris fervore, pari pietatis dilectione, ea quae Dei mandato ut fratribus impendantur instituta cognoverat impensurus. 12. Xenodochium quidam locellus infra urbem Mettensem habebatur antiquissimus, pauperculus, vilissimus. praeter id quod beatae Mariae semper Virginis nomini erat dicatus; quem amore Christi et Matris Christi Domini, in quem aedificiorum splendorum reerexit, quantis divitiarum opibus aggregatas ibidem ancillas Dei ad laudes perpetuo Creatori omnium celebrandas ditaverit, res acta indicio est. 13. Domnus Adventius sanctae Mettis venerabilis praesul in Blisacensi pago loculum quendam in sanctae et individuae Trinitatis honore coeperat, quem praeventus morte perstruere non valuit; quem domnus Rotbertus, ejusdem sedis pontifex, prout, erat parvus coeptus, parvum perfecit. Hunc dominus noster Adalbero cernens sanctae religionis cultibus aptissimum, quia et silvarum vastis sitibus heremum praetendebat et aquarum gratia amoenitatem circummanentibus conferebat, quod autem maxime sanctum virum permulcebat, quia et consecratus in honore summae et individuae Trinitatis, ut diximus, et corpore sancti Terentii confessoris et pontificis ejusdem Mettensis sedis erat insignis, multum delectatus, item feminas Deo dicatas coadunans inibi collocavit, et sumptus amplissimos ad vivendum condonavit. 14. Domnus Deodericus item Mettensis urbis antistes gloriosus, cui hic dominus noster Adalbero successerat praesul, in pago Calvomontense locum quendam inter Mosellam et montem, qui in divexo sui castrum habens ex accidenti rusticorum lingua Spinal vocatur, divino famulatui aptum repperiens, monasterium construxit, consecrans illud Deo et sancto Goerico, cujus sacratissima ossa ab urbe Mettensi transferens, digna veneratione collocavit, et patriae patrocinium felicissimum praeparavit. Domnus Adalbero hujus successor, ad salutem christianitatis et ad votum commissorum praesul effectus, perpendens murorum alta fastigia non valere, si non sint servi Dei qui incolant edificiorum constructiones, neque prodesse terrena ubi coelestia defuerint, primo quidem clericorum conventum ad omnipotentis Dei honorem coadunavit, post gloriam divinitatis, quantum in homine est, ampliare totis viribus omnique conamine gestiens, ancillas Christi, sub regulari vita et sub institutione patris nostri, beati scilicet Benedicti, bene edoctas, Deo et sancto Goerico pontifici servire destinavit dans praedia et possessiones, quibus sine inopia et sine indigentia vivere possent. Quantae vero humilitatis et hospitalitatis, quantae patientiae et largitatis erga peregrinos et cunctos pauperes fuerit, res in eodem loco acta indicio est. Sanctus confessor Christi Goericus quid in vita sua promeruerit, quid apud Deum valuerit, multis miraculorum signis et prodigiis declarans, fama sui longe lateque crebrescente populis gentibusque innotuit. Ut ergo gloria Dei nota fieret et magnificentia bonitatis ejus plus plusque nostris temporibus manifesta claresceret, in Burgundiae cunctis finibus cladis pessima multitudinem magnam populorum invasit, qua manibus pedibusque ardentes miserabili poena, hic perdito uno, hic utroque truncatus pede, hic medio adustus, aliquis tunc primum aduri incipiens, non multum sero veniens, audito sancto pontificis rumore, innitentes baculis, aut carriotis devecti, undecumque confluebant. Dum haec fierent, domnus Adalbero, dum viveret lux gaudiumque suorum, quia castrum imminens monasterio sedes est episcopalis, sepissime aderat, et hujusmodi viros cotidie ad convivandum suscipiens, propriis manibus vulnera illa contrectans et lavans, ore et oculis demulcens, Deum in omnibus suis operibus laudare et benedicere non desinebat. Vere loquar, septem diebus huic divino servitio cooperator interfui, et propriis manibus aut lavabam aut detergebam, dum non minus centum aut octoginta, ut diximus, cotidie lavaret et cibo recrearet. Nam dum vulnera ipsa aqua perfunderentur, tantus vapor tantaque nebula domum in qua id fiebat replebat, ut vix alter alterum videre praevaleret, fetor etiam intolerabilis erat, sulphur et quidquid in odoribus importabile est exsuperans et vincens. Haec, ut dixi, beatus vir sine despectu et cum magna cordis devotione peragebat. Quae idcirco dixerimus,
null
d1e1bf16-04b4-42d4-862f-e964c9df41c3
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut in una eademque re duorum sacerdotum duo facta memoriae dignissima praedicaremus et posteris imitanda vel admiranda traderemus, dum in beato Goerico virtutum insignia, et in domno Adalberone humilitatis et abjectionis omnisque vilitatis humanae appetentiam et summum amorem demonstraremus. Sane hunc tantum et talem virum nimiae humilitatis et omnium virtutum, quas sancta mater humilitas pio uberum lacte enutrit, cultorem praedicantes, et in ejusmodi rebus probabilem enarrantes, ne id ei a posteris, quod a praesentibus sui temporis, ad hoc a familiaribus, imputabatur, imputetur, fuisse scilicet eum nimium humilem nimiumque dejectum, quaedam huic operi subnectenda decrevimus, quibus certis temporibus certaque ratione bonis humilitate subditum, malis autem fidei constantia ac censura justitiae, temporis etiam conibentia repugnantem, et vitiis vitiosisque resistentem ostendamus. 15. Domnus Heinricus rex, qui tertio Ottoni divo imperatori ad regnandum quidem, necdum autem ad imperandum, in tota Germania, quae citra Hrenum est, et in Lotharii regno, quod cis Rhenum est, successerat, colloquium synodumque conscivit ( #an.@# 1005). Ubi omnes pene regni sui summos sacerdotes coadunans, et ex diversis diversa disputans, inter disputandum ipsos eosdem sacerdotes acerrime congreditur, cur videlicet in suis diocesis et diocesianis ea quae synodali ac per hoc spirituali falce secanda erant non resecarent, ac gladio Spiritus sancti putrida et male sana a membris fidelium abscidere supersederent. Mirantibus omnibus, quid sibi verba regis tam districtissima vellent quove tenderent, rex ammiratione eos absolvere curavit, quidve praetenderet palam fecit. 16. #Inter multa,@# inquit, #quae in regno nostro vestrisque parrochiis corrigenda sunt, parentes sic sibi proxime conjugio copulantur, ut Deum non timentes et homines non reverentes, etiam tertii loci consanguinitatem, quod dictu nefas est, ad copulam asscissere non refugiant, et lineam, quae ad septimam usque generationem sacris canonum institutionibus illibata conservari jubetur, Judaeis paganisque infeliciores in ipsis sui exordiis abrumpere non formidant.@# Episcopis hinc inde sedentibus diuque silentibus, pars de quo diceretur nesciens, pars personam de quo dicebatur multum vel amans vel timens, quid dictis regalibus responderet, prorsus ignorabat. Mens enim male sibi conscia, dum ea quae non vult audire compellitur, fit stupida, vox refugit, verba dilabuntur, et sapienti coram positus honestius ei videtur silere quam loqui. Rex, quem fallere nemo poterat, quia erat homo litteris adprime imbutus, eloquentia facundissimus, ad regendum Dei timore vivacissime astrictus, motum cordis pacientiae frenis restringens, sacrae Scripturae exemplis eos aggredi honestius esse judicans: #Ecce,@# inquit, #ecce, vos estis loca quidem sanctorum sacerdotum tenentes, et in meliori cathedra quam sedisset Moyses sedentes, utpote vices Domini possidentes, qui et boni canes et sancti arietes pro vitae merito dici debueratis, contraria vice inversoque ordine canes muti non valentes latrare estis effecti, ipsique cecitate multati dum subditis ducatum praebere cogimini, et ductor et sequens ambo in foveam praecipitamini. Ecce.@# inquit, #Conradus dux Austrasiorum, consanguinitate nobis et quicunque in tota patria nobiliores sunt cunctis affinitate conjunctus, uxorem duxit sic sibi propinquam, sic proximam, ut, sicut timemus, non modo ipsi, verum omni patriae offensa Dei citissime et, ut dicitur, pro foribus adesse videatur, parumque minus crimen nobis tacentibus indicitur, quam ei qui idem scelus audacter et sine peccati estimatione perpetrare cernitur.@# 17. Domnus Adalbero Mettensium venerabilis praesul, sanguine et affinitate regi assidenti et cunctis qui ex magni Heinrici linea descenderant adprime conjunctus, huic sacro synodo intersedebat, et ut erat cunctis consacerdotibus nobilior excelsiorque, sic nobiliori celsiorique sella inter suos prominebat. Hic regis objurgationem ultra ferre non valens, et tacere amplius inhonestum judicans: #Interim,@# inquit, #aetatis sanctitatis et scientiae praerogativa, locum quidem loquendi cum fratribus nostris dantes, et honorem canis senectutique divino praecepto exibentes, quo dicitur: « Coram cano capite consurgas (Levit. XIX, 32) @#, » #quia majestatis vestrae potentiam, domine mi rex, ad dedecus nostri ordinis objurgationi et invectioni plus plusque videmus verba augere: tacere ultra, vere fatemur, et quae recta sunt non dicere, non sotum stultitiae, sed quod majus est, magnae verecundiae deputamus. Domnus Otto dux, pater istius venerabilis Conradi ducis nobis consedentis, natus ex filia est magni Ottonis
null
d622ba3b-f638-486b-ab74-c9b75f741b6e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, cujus soror Girbergia dedit filiam suam Conrado Burgundionum regi. Ex Conradi autem filia nata est domina Mathildis@#, #hujus Conradi assidentis uxor. Hoc ergo genealogiae ordine, quia frater sororque in supputatione non admittuntur, consanguinitas horum non plus quam secundo loco elongari praevalet.@# Haec beato viro retexente, tantae irae tantaeque simultates in ipsa synodo exurgere coepit ut, nisi esset ea nobilitas qua coelo, terra marique ultraque mare inclitus effulgebat, Conradus dux, de quo res agebatur, et quicumque suae partis erant, neque Deum neque regiam majestatem reverentes, neque sacerdotibus, quorum maxima et honestissima multitudo praesens aderat, aliquid honoris exibentes, arma furoremque corripuissent, et ad insaniam exsaciandam, quidquid mali manus roburque inferre posset, non omisisset. 18. Aderat huic magis seditioni quam synodo domnus Teodericus, frater quidem hujus domini nostri Adalberonis pontificis, dux autem eorum qui cis citraque Mosam Mosellamque resident, et haec quae agebantur queque juste disponebantur, sua auctoritate firmabat atque corroborabat, nuptiasque illicitas cum reliquis ducibus, comitibus, et quod majus est, sacerdotibus Deo et rectitudini ac regiae justitiae faventibus dampnans, et humanas iras non formidans, aequitatis lance quae Dei erant liberrime decernebat. Aderant etiam in hac venerabili synodo primi et praecipui sacerdotes Willigisus Maguntinus praesul, Heribertus Coloniensis itidem praesul, [ille Warmacensis, ille Argentensis, 2. 3.], Walterius Spirensis, Notgerius Leodicensis, Hezel Wiziburgensis, Haimo Virdunensis, Bertaldus Leucensis, aliique quam plures non solum ex Lotharii regno verum ex omni Germania, quorum pars favore, pars timore nobilis personae, hinc inde agitati, hinc inde defluentes, pauci admodum, et ipsi inter suos praecipui, Deo dilectissimo Adalberoni et dictis ejus justissimis testimonium veritatis exhibentes, egerunt, ut inter verum falsumque discidii et discordiae non modica disceptatio fieret, quam etiam ipse rex omnino sedare non potuit; verum nisi esset domini et pontificis nostri Adalberonis incomparabilis nobilitas, furor cecus et insania misera arma etiam telaque corripuisset, et ad homicidium usque irae commotionem pertingere contigisset. 19. Hac igitur simultatione, his odiis infestissimis discessum est, et unusquisque ad propria redire festinabat. Sed domnus pontifex, dum ex propria patria recedens ad regale colloquium perrexerat, nihil horum metuens, nihil horum estimans, quia erat omnium sui temporis mitissimus atque pacificus, non multa militari manu, set clericorum et honestissimorum laicorum dulcissimo comitatu usus est, et propter id in redeundo, verens ne forte in via hostis insidias pateretur, ab itinere parum quid declinare dignum duxit, et cedere magis ad horam quam vesaniae furentis principis locum caedis aut alicujus alterius malignitatis dare voluit. Dei autem omnipotentis et Christi ejus ineffabilis pietas et aeterna clementia, aliter quam domnus pontifex crediderat, rei eventum miserando disposuit et disponendo praeordinavit, dum spiritum furoris et malignitatis, dum vim bachantis et turbulenti vertigines in eum pavorem in eumque timorem commutavit, ut eo impetu eaque virtute, qua Dei virum ante persequi moliebatur, nunc fugere ac retro ire viribus quibus poterat aggrederetur, ac magis capi timeret quam capere elaboraret. 20. Duobus igitur diebus fuge fidem committens, donec in tuto se esse credidit, semper se a domno pontifice et fratre ejus duce Teoderico insequi existimabat memoratus Conradus; nostri vero nichil aliud quam patriam repetere, et id summa festinatione conabantur; et quia id tempus poscebat praeter pacem et ea quae pacis sunt, videlicet metere, curis domesticis utilia administrare, domnus autem episcopus consueta repetere, monasteria videlicet vel nova construere vel vetera restruere, procurabat. Haec dixi propter hos, qui beati viri innocentiam et pietatem in stultitiam et stoliditatem vertebant et Judaeorum sequaces, qui caput nostrum et principium mordacibus verbis persequentes, vini potatorem et daemonio plenum, quod nefas est etiam recordari, semper inclamabant--horum, inquam, similes servum Dei et honestissimum summi capitis membrum quia ad quaeque convitia ad irascendum non insanibat, hebetem et vecordem dicebant. Hic autem beatus et ad sibi illatas injurias patiens esse didicerat, et subditorum kalamitatibus sic semper adesse festinabat, ut rerum oportunitatem praestolans, omnibus omnia factus, sanctis semper subditus, erga malos ut converterentur ad corrigendum et exortandum assidue praeparatus, frequenter sua benignitate fructus sibi ex pravorum conversione adquirebat, et lucrum ex pecunia sibi credita fecisse multum gaudebat. Exortabatur quos exortari debere videbat,
null
0558e832-3bfa-46d9-a9df-13bd9f0bb4ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
increpabat duros et perfidos, obsecrabat pios et benignos ad meliora conscendere; quos vero mentis duritia incorrigibiles efficiebat, hos gladio et armis divinae animadversionis telisque spiritalibus persequi diu per patientiam expectatos, legibus etiam adjudicatos festinabat. Aliquando res eorum et facultates depopulans, aliquando castra eorum subvertens et terre coaequans, quia haec aecclesiasticae familiae nimis vicina, quicquid praedari poterant his inferebant, et continuum pauperum clamorem ad aures piissimi pontificis pervenire faciebant. Alteriacum namque Teoderici infelicissimi castrum, Lantfridi-curtis etiam dictam turrem, cui Everelmus pravissimus insidebat, et Vendoperam Beraldi comitis in Calvomontense pago situm, subversione dampnavit. Noverit sane quisquis haec legerit, injurias sibi specialiter illatas numquam vindicasse, sed pro Christo et pro tanti nominis amore equis animis cuncta tollerasse, et per patientiae virtutem sibi ingenitam Domini sui imitatorem extitisse, #qui,@# ut beatus apostolus dicit, #cum pateretur non comminabatur, cum malediceretur non maledicebat (I Petr. II, 23) @#. Recordabatur, quia traditus idem Dominus omnem patientiam exhibuit. Non contendit, non clamavit, nec in plateis audita est vox ejus. Recordabatur, quia insultantium ille sputa suscepit, qui sputo suo oculos ceci nati aperire dignatus est; coronatus est spinis, qui sanctos martires floribus coronat aeternis; palmis in fatiem caesus est, qui veras palmas vincentibus tribuit; spoliatus est vestibus, qui indumento immortalitatis ceteros vestit, flagellatus est, cujus nomine sancti et servi ejus diabolum et angelos apostatas flagellant. Cibatus est felle, qui cybum celestem fidelibus dedit et semper dat, et qui panis sanctorum est angelorum. Aceto potatus est, qui salutari poculo fidei christianis cotidie propinat. Ille innocens, ille justus, immo innocentia ipse et ipse justicia inter peccatores et iniquos deputatur, et testimoniis falsis veritas premitur, judicatur judicaturus, et Dei verbum Deique sermo ad victimam tacens ducitur; ad ultimum mortem crucis patitur et moritur, qui vitam praestat mundo, qui resurgens spem resurrectionis fidelibus dat, et ascendens in celum, quia cum eo ascensuri sumus, si capiti nostro compacti et conglutinati bonis operibus et actibus sancti inveniamur, membra effecti Christi Domini, qui est caput principiumque non solum nostri, verum omnium creaturarum. 21. Haec cuncta Dei Filius, in sua natura impassibilis, in nostra effectus passibilis, virtute pacientiae pro nobis perferre dignatus, patientes nos esse non modo verbis verum exemplis suasit. Quae et hic beatus sic sequi, sic imitari studuit, ut injurias sibi a quocumque etiam infimo illatas numquam vindicarit, numquam ultus fuerit, sed firmo pectore praecepti Dominici executor, quo beatum Petrum instruxerat: #Non dico tibi, Petre, dimittendi septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 22) @#, quicquid in se umquam aliquis delinquere poterat, pacientissime ignoscere poterat, et injuriarum immemor, magis beneficia pro malis quam vindictam recompensabat. Rapinas vero aecclesiarum et quae filiis aecclesiae inferebantur, diu quidem per patientiam sustinens, jam tandem vel malorum enormitate vel pauperum nimiis assiduisque clamoribus tediatus, quia id censura officii expetebat, et id Dominicum praeceptum fieri mandat, dicens corripiendum pravum primo solo Deo teste, secundo adhiberi unum aut duos testes, tertio debere dici aecclesiae, deinceps si aecclesiam non audierit, deputari inter ethnicos et publicanos (Matth. XVIII, 15, 17); his omnibus ei qui incorrigibilis existebat exibitis, aliquando vinculo anathematis eum astringere, aliquando prava ejus domicilia subvertere, multoties rebus propriis subvertere, non cupiditate actus, sed pro correctione pravorum et requie bonorum id agere compulsus. Quia vero pietate magis quam avaricia haec faciebat, ea res indicio erat, dum ab aliquo maligno quippiam lege accipiebat, suis usibus exinde nihil umquam miscere voluit, sed aut pauperibus ea statim distribuenda, aut restaurandarum aecclesiarum usibus largienda dispertiebatur. 22. Dum enim ea quae sibi vel ex patris matrisque patrimonio vel ex commissae aecclesiae thesauris et magnis divitiis jure competebant, non reservare, non congregare umquam volebat, sed pauperibus, viduis, orphanis et praecipue monachis, qui erant sua cura, qui erant suus summus amor, cuncta impendebat, cuncta largiebatur, credi fas non est, quod is bona alicujus, etiam legibus adquisita, sibi servare aut marsubiis aecclesiasticis includere concupisset. Vere beatus, vere vir in quo dolus nullus erat, nullum circumveniens,
null
c4f31a38-a161-4bd0-b96f-7518ebf9b378
latin_170m_raw
null
None
None
None
nulli fraudem inferens, quin potius sua libenter impertiens, in crastinum aut nulla aut pauca retinens; apostolici praecepti devotissimus et continuus executor, habens victum et vestitum, his contentus erat: #Nihil,@# inquiens, #intulimus in hunc mundum, verum nec auferre aliquid possumus.@# Erat ei humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justicia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere nescius, illatam ferre sciens. Cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo omnino nihil praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit. Karitati ejus inseparabiliter adherere noverat, cruci ejus fortiter ac fidenter assistebat, quia hoc didicerat coheredem Christi existere; hoc esse praeceptum Dei facere, hoc esse voluntatem Patris implere. Quae autem dicam, his qui eum exterius noverant incredibilia forte videbuntur, quia et nobilitate carnis et natura supra mortales cunctos tener et delicatus erat, et ad perferenda quae dura sunt omnino imbecillis. Missas et sacramenta divina sine cilicio numquam celebravit, panem coelestis misterii intimis lacrimis irrerebat, potum itidem divinum cum fletu semper temperabat. Vigilias natalis Dominici et sanctae paschae sanctique pentecostes et omnium sanctorum apostolorum et praecipuorum martyrum sine aliquo cibo semper transigebat, et in occulto cubiculo conscientiae et cordis Deum exorans faciebat. Quadragesimae dies sine monachis, si in patria demorari poterat, numquam celebrabat; quod praecipue apud Gurgitenses facere consueverat, quia locus idem et sacrae religionis districtione insignis et divitiis opulentis et situ amoenitateque gratissimus, ad divinos usus et ad divinum servitium perficiendum placidum quietumque otium exhibebat. Nam duabus quadragesimis iter Romanum pro solo Dei amore celebrans iteravit, et sacrosanctas apostolorum memorias liminaque orationibus et muneribus honoravit. Si quis autem ad credendum tardus, beatum virum cilicio usum refragatus fuerit aut negaverit, ad nos veniat, et viso quo utebatur cilicio, et staminea lanea qua omni quadragesima induebatur, quae nos ab his qui secretorum intime conscii erant, quae et nos pro magnis thesauris adquisivimus et servamus, quia Deo nihil est impossibile; quod oculis cernere est, credulitati cor fidele necesse est comitetur. 23. O quam facilis aditus ad colloquendum, ad convivandum, ad queque commoda perquirenda, omni ordini, omni aetati, omni professioni, pauperi, debili, personae vilissimae, justo, peccatori, erga beatum virum semper erat! Nulli praesentia ejus deerat, secretarium ejus cunctis patens, fores ejus nulli clausae, subsidia ejus omnibus aderant, ejus dulce consilium nulli deerat. Anniversaria priorum pontificum quo sumptu, quam magnis elemosinis, quanta devotione venerabatur ac recolebat, me tacente hi qui in missis agendis, in pauperibus recreandis et reliquis pietatis usibus sancto pontifici cooperatores frequentissime extiterunt, referant, et justum digna laude pro divino cultu divinoque servitio extollant, recollentes scriptum: #Omnis laus in fine decantatur,@# et Sapientem dixisse memoretur: #Ne laudes hominem in vita sua (Eccli. XI, 30) @#, quoniam quidem in vita hac nihil veri constat, sed cuncta mendatio plena, cuncta caduca, nec potest esse certa laus ubi finis certus non est, cum quisque beatus beatae vitae inseritur, et ei conjungitur, qui est via, veritas et vita; tum vere laudatur, tum vere in memoria hominum vertitur, quia laus et pax et gaudium et honor omnium sanctorum est, quem laudare et benedicere hic quisque incipiens, bono fine consumatur, hincque transiens, quem vere videt facie ad faciem, vere laudat et vere benedicit. 24. Episcopi sui temporis aliqui fastu superbiae, aliqui simplicitate cordis, filios secularium sacerdotum ad sacros ordines admittere dedignabantur, nec ad clericatum eos recipere volentes; hic vero beatus neminem despiciens, neminem spernens, passim cunctos recipiebat, neque personam neque genus eligens aut praejudicans, sed id mente fixa retinens: #Quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et operatur justiciam, acceptus est illi (Act. X, 34, 35) @#. Vix in omni tempore sui pontificatus annus transiit, quo vel ante diem natalis Dominici vel Quadragesimae tempore statuto antiquitus jejuniorum sabbato, presbiteros, diacones et reliquos aecclesiastici juris ministros non ordinaret, et se eorum precibus subnixe non committeret, in tantum ut sacerdotum
null
eb776640-52b8-48e3-9e8a-91ad93e5d85d
latin_170m_raw
null
None
None
None
ab eo ordinatorum numerus ultra mille fere procedat, et reliquorum graduum numerositas comprehendi nequaquam possit. Qualis frequentia, quale Dei et omnium sanctorum decus, quanta populi tociusque cleri leticia, quocienscumque beatus pontifex vel missas publice dicebat, vel aliquarum novarum aecclesiarum novam dedicationem exercebat, vel benedictiones divinorum graduum adimplebat, quis dicere, quis valeat enarrare? Ipse autem ad tanta officia peragenda in hominum faciebus et in publico, auro cunctisque praeciosis margaritis, gemmis et lapidibus circumamictus ac decoratus, intrinsecus induebatur occulte, ut supra diximus, durissimo asperrimoque cilicio, videlicet interiori homini interiora et spiritualia exhibens, ut in eo posset Christus per fidem habitare, exteriori vero ea quae ad cultum consuetum pertinent sine typo superbiae et sine inanis gloriae elatione perficiens. 25. Tertius Otto, divus imperator, usque ad ultima fere tempora domni Adalberonis Mettensium beati pontificis imperavit, et in Romana urbe totum pene vitae suae tempus exegit; unde sic imperii sui regna et patriae devastabantur, quo vix subsistere aut vivere ipsis etiam primatibus, pontificibus, et majoribus regnorum facultas esse posset. Cujus periculosissimos procinctus et miseranda rapinarum discrimina hic beatus et semper memorandus Adalbero data sibi a Deo sapientia datoque animi ingenio semper et ipse evasit, et commissam plebem eripere maximi habuit, dum, quantulocumque adjutorio a filiis aecclesiae accepto, plurima autem et pene cuncta pecuniae patrimoniorumque suorum redibitione distracta, per omnes fere annos huic vix ferendo servitio et importabilibus ferendis xeniis undecumque compilata transmittere; justius leviusque judicans, minora tradere et pauca mittere, quam ipse delicatus et nobilis expeditioni sese committens, et queque ardua itinera aggrediens, plus suae viae sumptu quam regalis famulatus expensa et nulli indulta pecunia praegravaret. Noverat et sapienti ingenio praevidebat, quoniam quidem, licet esset genere et sanguine nulli mortalium inferior, licet posset, non debere resistere potestati, dicente Domino ac jubente: #Reddite Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21) @#, videlicet Caesari tributum, vectigal, censum, Deo autem pietatis opera, orationum munia, elemosinarum fructum. Sciebat apostolum imperare ac suadere: #Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1) @#; idcirco utilius animae suae subditorumque fore praevidebat, sua quam se pessumdare, terrena distrahere quam spiritualia, meminitque Dominum dixisse, homini nihil prodesse, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26). Anima enim perdita, nihil deest ad perdendum; salva anima, etiamsi census carnalis defuerit, non deerunt divitiae, quas fur minuere non poterit, tinea non demolietur, erugo non consumet, egestasque ejus ditissima locupletabit; erit etiam tamquam nihil habens, et omnia possidens, eritque ei Deus omnia in omnibus, ut in omnibus adimpleatur. 26. Mandatum Dominicum: #Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) @#, praesul venerabilis perfectissime adimplens et dum vixit verissime custodiens, numquam pro aecclesiasticis officiis, nunquam pro ordinandis sui claustri ministris, nedum abbatibus monasteriorum, quos usque ad quadragenarium pene numerum consecravit, pecuniam aut quippiam munus suscepit, symoniacamque heresim ut venenum mortiferum mortemque venenatam semper exhorruit et aufugit. Si quis sane est qui putet in numero ordinatorum ab eo abbatum fidem dictorum nos in scribendo excessisse, dum non tot sint in Mettensi diocesi monasteria, ducat memoriae, in aliquo eorum duos, in aliquo tres viros patris loco et nomine et dignitate promovisse, ut est indicio hic sacer locus, cui Deo auctore licet indignissimi praesidemus, dum praecedentibus duobus sanctis et venerabilibus patribus, Fingenio ex Hibernia--nam Scotti et reliqui sancti peregrini semper sibi dulcissimi habebantur--et domno Siriaudo ex Gorziae ferulis ad regendum abducto, nos, qui haec scribimus, benedictione hujus beati pontificis tertio loco regimini succedere compulsi sumus. Sancto Trudoni duos, Sancto Adelfo duos, Sancto Felici itidem duos, Sancto Martino ultra fluvium duos; nec adjacet sanctae urbi monasterium, cui benedictionis gratiam datis patribus non contulerit, aut etiam bis terque, viam patrum illo ingrediente, hoc succedente, repetierit, praeter felicem locum Gorziae; felicem autem non minus ex eo qui in praesentiarum praeest et sanctissime dulcissimeque prodest, quam ex his qui jam beati ad coelestia transmigrarunt, quorum vita inclita et gloriosa proprios libros expetunt, et gesta vere memoranda otium satis longum ad scribendum requirunt
null
7f80c3c4-0fb8-4dfc-aef9-5ee5bf9e2f4e
latin_170m_raw
null
None
None
None
. De hujus viri multum honorandi gestis honestissimis ad augendum nostrae materiae decus plurima inserenda judicaremus, et ex actibus ejus satis magnificis venustatem paginae inderemus, sed quia ad votum utilitatemque patriae adhuc Dei gratia superest, adulationis nota inuri timentes, alii tempori vel personae id reservamus. Hic certe domnus et multum venerabilis Immo, post decessum patris Odelberti a domno Teoderico, sacro pontifice, Gurgitensibus pastor et abbas constitutus, ex omnibus primoribus domus sancti Stephani abbatibus et abbatissis, quos domnus Adalbero praeesse invenit, solus hunc eundem sanctum antistitem supervixit, et interim--quo multum gaudemus--supervivit. 27. Consecravit etiam noster beatus et electus Deo sacerdos Adalbero Liudulfum Trevirensibus archiepiscopum, vitae magna simplicitate et morum maturitate insignem, quibus viventibus et proprias aecclesias gubernantibus, pacis tempora, vere fatemur, extiterunt, quibus decedentibus, etiam dies in noctium nigerrimam faciem transmutatae, nihil praeter mortem et mortis discrimina, non dicam viventibus, sed morientibus et vere mortuis praetendunt. Et quos plangere nimia divitiarum opulentia et pacis ingenti et diuturna insolentia noviter defunctos et, ut est in ore vulgi, virides mundus non novit, aridis jam menbris et in cinerem jam redactis, continuis lamentis et lacrimis kalamitate et omni miseria plenissimis deflentur ac deplorantur. Jam certe in haec nostra, pro dolor! tempora; et utinam ista ipsa tempora nostra non essent! Nam vita odio est, mors vere optatur ut assit, quoniam quidem cui tollitur unde vivat, quomodo vivere velit ignorat, et cui sumptus viae deesse contingit, viam arripere omnino abhorret. Urbes certe depopulatae, vici et villae incensae omnes, viri omnes et feminae et totum promiscuum vulgus ferro, fame, igne pestilentiaque consumtum; multi etiam nobiles in paupertatem et magnam miseriam devoluti, multi gladio perempti, ita ut hodie vere dici possit: #Pervenit gladius usque ad animam (Jer. IV, 10) @#. Nam vineae eradicatae, arbores et arbusta excisa; monasteria depopulata; et jam in proximo est, ut, effugatis habitatoribus, servorum et ancillarum Dei habitacula in solitudinem et heremum vastissimam devenire cogantur. Verum dum adhuc res in dubio est, nec inter compugnantes ac litigantes alicui victoria data est, dum etiam pars parti cedere nescit, trenas has et lamenta tam ingentia alteri scribenda committimus, nosque cuncta pacifica, cuncta dulcissima paginae nostrae indere aggressi, illa tristia et posteris nostris in dies deploranda, ut elegiaco planctu, non dicam cantu, aliquis describat, relinquimus. 28. Cum igitur beatus vir et Deo dignus sacerdos Adalbero pro meritorum magna praerogativa ut remuneraretur tempus adveniret, ac bono fine et bonae perseverantiae termino consummaretur, et qui bene vixerat melius et moreretur, licet decessus sanctorum verius transitus de morte ad vitam dicatur, et non possit male mori qui bene vivit: forte fuit, ut Teodericus, frater ipsius nostri pontificis, res quasdam Deo et sancto Arnulfo auferens, diu et multum precibus et legibus tediatus, condictum diem constituit, ut decreto sapientum, cujus jus aut injustitia esset, patesceret ac manifestaretur. Advenit assignata dies (Mai. 1005), et dies illa tota rei ventilandae necessitate consumpta est, quae nimio aestatis fervore omnes qui advenerant adurens, quia hic beatus pontifex, ut sepe diximus, ex genere et nobilitate, ad hoc ex proprii corporis nimia imbecillitate, ultra quam dici posset delicatus et tener habebatur. impaciensque erat omnium laborum: quod pro omni hujus vitae commodo numquam ferre aggredi aut vellet aut posset, pro Dei et Christi amore et pro creditae sibi aecclesiae utilitatibus subiit, videlicet pondus diei et aestus portare, diei utique illius, cujus caloris nimietas sic intolerabilis extitit, ut nemo recordari posset, se tantum fervorem aut ardorem vidisse per tota temporum vel annorum curricula, et quod gravius erat, hac tanta importunitate usque in summa vespera consumpta et diducta est. 29. Quid amplius? Discessum est post colloquium, et tribus aut quattuor miliariis peracta jam die itineri insistere compulsus, Numeniacum usque sine cybo medii Madii tempore pene media nocte devenit, quando dies noctem plus minus triplo magnitudine vincit, et tandem cum ingenti militum manu fesso multum corpore refectioni indulget. Ut vero erat homo cui parcitas victus et cyborum semper contraria extitit, liberalitas et affluentia ab ineunte aetate amica et familiaris, diu multumque
null
f08b09db-e77a-4407-971e-f1e519d4f167
latin_170m_raw
null
None
None
None
et pene usque in lucem sessum est, ingentique letitia inter convivandum usus est cum clericis, quorum frequentia sibi dum vixit continua et dulcissima erat, cum laicis diversarum dignitatum, nimieque morae, ut post patuit et ut accidere solet, magni et per cuncta tempora dolendi detrimenti causa fuerunt. Nam dum nimis et plus nimis, quod alterius temporis erat, exercitio se dant, tandem ad hospitalia propria pergentes discedunt, atque se sopori tardius justo dederunt; reliqui quidem quod deerat noctis in diem sequentem somno dediti restituerunt. Sed quia dici solet non esse mortem sine occasione, venerabilis pontifex consuetum morem praeterire nolens, quin debitum munus noctis Deo exiberet, vix caput ad dormiendum demiserat, vix sopori aliquantulo membra tradiderat tenerrima, et ecce surgit ad confitendum Deo super judicia justitiae ejus, devoteque plus solito expensas officii nocturnalis Deo persolvebat; cum subito--merorem suorum abhinc in evum permansurum referam!--sic subito, sic de repente membra beati viri cuncta paralisi resolvuntur, ut nullum ex his suum officium peragere praevalens, terrae totum corpus darent, tantaque velocitas ipsius pessimi morbi in arripiendo extitit, ut nullus casui illius succurrere ex astantibus clericis posset, antequam beati viri corpus solo prosterneretur. 30. Accessum est ergo quam citius potuerunt, et ecce sub tanta velocitate neque os neque pes, non manus aut lingua, aliquid sui officii implere praevalebat. Deportatus est ad lectum manibus discipulorum, perstititque triduo non loquens nec aliquem intendens, donec tertio die pulsatus Dominus suorum precibus--nam non solum ex proprio episcopio, verum ex multarum regionum angulis viri et feminae, monachi et monachae, etiam ipsi solitarii et heremitae propositum nimiis doloribus et inedicibilibus meroribus frangentes accurrerunt, et ut suo fideli vocem et sermonem Deus omnipotens redderet optinuerunt. Accurrit et dux Teodericus, frater ipsius pontificis; affuerunt et comites primariique militum suorum, nobiles et ignobiles; cuncti ex urbe suburbiis, agris, villis et oppidis irruentes clamabant se miseros, se omni felicitate indignos, qui tali pastore orbati destituebantur; lupos omnesque malas bestias adesse pro foribus, quorum morsibus usque ad ipsam necem dilaniandi paterent, vocibus intolerabilibus ingeminabant. 31. Praesul venerabilis, auditis his animo quidem et spiritu conturbatus, et ad pietatem sibi ingenitam commotus, in multas lacrimas resolvebatur, et quod multae adversitates populum post mortem suam insecuturae essent, sicut sepe incolumis praedixerat, nunc infirmus et transitui suo satis, heu nobis! proximus praedicebat. Dicebat, suas magis infelicitates ut deflerent, se magis lamentarentur, nihil novi adesse, debitum primi parentis nulli indulgendum, dum his qui nullius debiti obnoxius erat, Christus Deus et Dominus noster, ipsa mortis acerrima discrimina experiri et pati non refugisset. Ipsa ergo infirmitate oppressus, per aliquot dies in eodem vico Numeniaco jacuit, donec invento communicatoque in invicem consilio, a clero plebeque ad urbem propriam deportatus, a multis quidem devectus, a plurioribus susceptus, dicere possibile non est, quantae voces, quanti clamores, viduarum, orphanorum, virorum clarissimorum, honestissimarum feminarum, ad alta aera protendebantur. Monachorum et sanctimonalium, quorum fruges maxima in manipulos perplures et non numerandos ipsius ejusdem pastoris diutino continuoque labore et sudore exurrexerat, pudore ordini suo debito nimiis doloribus postposito, omnis sexus et aetas accurrens et ut verius dicam irrumpens: #Heu!@# inquit, #heu! quid tanto patre orbati, quid tanto pastore destituti, plebs, clerus, ordo monachilis utriusque sexus, tibi omne quod sapiebas quod vivebas magis dilectus, quid aget, quo se vertet, cui subjiciendus relinquitur?@# 32. Ipse vero dilectus Deo pontifex consueto semper sibi more extensa manu signo crucis omnes non semel, non bis tantum, sed quousque sancti Stephani prothomartiris aecclesiam deportatus intromitteretur, Deo commissam plebem commendare non desinebat. Jusserat autem, ut primo ante sancti Stephani altare, post cunctis oratoriis domus diductus deveheretur, ibi se suumque populum Deo orationibusque sanctorum precibus depositis committere, prout poterat, prout virium possibilitas aut imbecillitas permittebat, studuit. Hinc bajulorum manibus episcopalibus tectis introductus, lecto deponitur, et ut competebat infirmitati ejus, subsidium necessarium familiareque ei impenditur. Elemosinas ex propriis rebus Numeniaco expendere coepit, sed Metti sic complevit, ut quicquid se habere recordabatur, nihil reservaverit, si quid vero remansit, avaritia potius suorum quam pii
null
70b8bce9-f892-4d24-949d-3d833599e7ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
pastoris incuriae deputandum est. Quidquid auri argentique, palliorum, vestium preciosarum habere poterat, non modo proximis et vicinis, verum servis Dei longe manentibus mittere curavit, et ut pro remedio animae suae proque cotidianis excessibus, sine quibus vix aliquis aut nullus vivit, exorarent et apud pias Divinitatis aures interventores fierent, deprecabatur. 33. Nam beato Martino Turonis, sancto Dionisio Parisius, sancto Remigio Remis, sanctae Mariae Virduni, sancto Petro Coloniae, multisque aliis per Franciam superiorem inferioremque sanctis xenia honorificentissima mittens, patronos sui itineris quo pergebat adquirere, prout poterat, festinabat, et de mammona iniquitatis amicos, qui se in tabernacula aeterna reciperent, lucrari maturabat. In hac denique tanta infirmitate constitutus, hoc egritudinis onere praegravatus, coelum ac coelestia suspiriis continuis petere, oculis ipsis et spiritu sedulo non cessans, multo majora se promeruisse ore et corde semper fatebatur, dum etiam secundum apostoli dulcissimum adhortatum ipsis sanctis pro gloria aeterna et perpetua corona certantibus non sint condignae passiones hujus temporis, ad futuram eandem gloriam, quae revelabitur in eisdem sanctis (Rom. VIII, 18), et utinam in nobis, licet indignis et non merentibus. Sancti Job et Tobiae venerabilis patientiam, sufferentiam, reliquorumque sanctorum patrum veteris novique Testamenti reminiscens, qui ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, distenti etiam sunt non suscipientes redemptionem, ut invenirent meliorem resurrectionem. Beati etiam servuli recordabatur, et semper merita praedicabat, qui ea qua is idem noster felix defixus infirmitate, infirmitati virtutes adnectens, ipsius Jesu Christi Domini nostri, in ipsius beati obitus articulo, meruit visitatione consolari, et ymnidicorum angelorum voces in coelo resonare audiens, quid virtus in infirmitate perfecta, quid patientiae lenitas adipiscatur, posteris imitanda dereliquit. Nam beatus vir et venerandus sacerdos Adelbero, ut acervus meritorum ejus etiam per infirmitatis pondus in perfectionem usque deveniret, et in virum perfectum plenissime succrescens exurgeret, qui temptationes illatas semper pie sufferens, ut acciperet vitae coronam, quam repromisit Deus diligentibus se, aegritudine hac tam valida, tam ingenti depressus jacuit a! omnibus dextrae partis membris gravissima paralysi resolutus, nullius officii vigore aliquo modo compos existens, solius linguae ministerio nactus, laudes Creatori suo Deo Patri et redemptori suo Deo Filio et illuminatori suo Deo Spiritui sancto indefessa sedulitate referebat. 34. His ergo bonorum actuum fructibus, his beatae conversationis studiis commerciis Deo diu commendatus spiritus, coelo repetita anima 19 Kalendarium Januariarum die, felix migravit ad eum, quem devotissime sitiens diebus quibus umquam vixerat adesse sibi concupierat, et cui jungi indefessis precibus et vocibus indefessa bonorum operum assiduitate elaboraverat. Erat prima hora sextae feriae, quando civitatis omnis populus et pro fidei consueta reverentia et pro adventus Domini dignitate ad aecclesias sanctorum sacro et honesto more concurrerant, et orationum ac missarum ritui et obsequio insistebant. Fit ecce strepitus concurrentium, fit clamor ad alta decessu pii pastoris, lacrimosis suspiriis plebs omnino gemebunda et mestissima Deo commendare festinat, atque transitum ejus digna veneratione et digno cultu prosequitur. Dantur Deo preces et laudes pro debito, dantur patri piissimo luctus et fletus pro pietate, quia et patri debent, ut orent pro animae absolutione et commendatione, et sibi debent, ut lugeant pro dilecti et multum dilecti recessu proque detrimento absentiae et discessus ejus; qui licet hinc abiens coelestia diu petita promeruerit, hos quos relinquebat, quia ex magna cotidianorum colloquiorum dulcedine ac mutuae affabilitatis consuetudine in nimios luctus amarissimosque dies se deventuros clamoribus quibus plus poterant ingeminabant. 35. Interim circa beati viri corpus exuviis rite peractis, lotis ex more sacris justi membris, induto pontificalibus vestibus et ipsis pretiosis, ut nullus unquam sic pretiosis clericorum, abbatum, monachorum, laicorum diversarum dignitatum et etatum prosecutione lamentabili lugubrique ad ecclesiam matrem devehitur, atque sancti Stephani, prothomartiris pretiosissimi levitarumque praecipui, ante altare deponitur. Ibi tota quae supererat parte diei, tota etiam sequenti nocte a clericis non urbanis et regularibus stipendiariisque domus tantum, verum suburbanis et ex forensibus, quorum magna et copiosa multitudo undecumque convenerat, vigiliis consuetudinariis et psalmis magna devotione celebratis, obsequiis sanctissimis frequentabatur. 36. Sequenti die, quae sabbati dies dicebatur (Dec. 15), celebratis missis oblationibusque Deo magna reverentia datis, et usque in horam nonam pro commendatione felicis animae officiosissime exhibitis votis et
null
5e261453-5247-468e-b596-6b5efb32abee
latin_170m_raw
null
None
None
None
precibus, elevantes venerabile corpus, per mediam urbem versus meridiem extra murum devehunt ad locum, quem ipse a fundamentis construens, inicium suorum operum, mox ut episcopus est effectus, iniciaverat, quem et Deo et sancto Symphoriano praeparaverat, quo et se sepulturae tradi jusserat; qui etiam locus multis sanctorum praedecessorum suorum pontificum Mettensium corporibus insignis et celebris habebatur et habetur. Nam sanctus Aeplicius sanctitate et antiquitate inter suos coepiscopos satis clarus, nostris etiam temporibus multis et multorum revelationibus cujus meriti sit manifestatus, ibidem requiescit. Domnus Papolus, cui sanctus Arnulfus in episcopatu successit, qui eidem loco multa praediorum beneficia contulit, et beatus Goericus, nostris temporibus mirabilis miraculorum operator, et sanctus Godo, germanus ejusdem pontificis Goerici, qui sancti Arnulfi etiam sanguine et carne affines in episcopatu successerant, domnus Aptatus, domnus Felix, reliquique quam plurimi sacerdotes ejusdem urbis honorabiliter ibidem humati venerantur. Quorum amore et loci amoenitate hic beatus pontifex illectus, sepeliri eo loci mandavit. 37. Denique depositum corpus ante sancti Symphoriani martyris altare, etiam dominica quae advenerat nocte ac die (Dec. 16), et usque in vespertinam pene horam quarti a transitu diei, quae secunda feria habebatur (Dec. 17), magno concursu fidelium multaque devotione frequentabatur, ita ut noctu et interdiu congregationes sanctorum se invicem praevenire dulci invidia pro caelebrandis vigiliis et summis studiis festinarent. Tandem adveniente fratre ejus Teoderico, et detrimenta sua ex morte germani mox futura quasi praesentia multum deplorante, accurrente etiam domno Bertaldo Leuchorum venerabili pontifice, qui quod sic leniter dulcissimeque ab eodem enutritus sit, donec ad apicem pontificatus proveheretur, satis vocibus et fletibus recolens et revolvens, caelebratis missarum sollempniis, sepulturae dilecti sibi corpus tradidit, et spiritum animamque Deo datori multa satis sollertia et devotione commendavit. Sepultus est juxta altare sancti Symphoriani martyris venerandi ad levam, sicut jusserat; videlicet ut sapiens utilia semper cogitans salubriaque pertractans, haec aliaque quae sancta erant et sunt adinveniens, hoc inter reliqua mandavit et constituit, ut sic proximum sanctis sanctorum sepultura ejus fieret, quo sacerdos ad celebranda sacrosancta mysteria mensae adstans divinae, ejus jugiter memoretur, cujus tumulus corporis prae oculis venerandus habetur et cernitur. Suscepit episcopale officium, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 984, 17 Kalendas Novembris; ordinatus est eodem anno 5 Kalend. Januarii. Transiit ex hac luce ad beatam vitam et veram lucem anno Dominicae Incarnationis millesimo quinto, indictione 3 regnante Heinrico rege, anno regni sui 6, coelo autem terra marique regnante et imperante Deo et Domino nostro Jesu Christo, cui cum aeterno Deo Patre et aeterno Deo Spiritu sancto est laus perpetua, honor indeficiens, jugis gloria, ineffabilis claritas, incomparabilis magnitudo, dignitas infinita; qui est beatitudo omnium sanctorum, qui est salus infirmorum, qui est remissio peccatorum, qui est salus viventium, qui est resurrectio mortuorum, et nunc et semper et per omnia saecula saeculorum. Amen. EPITAPHIUM ADALBERONIS. Lector, fige gradum, qui voto tendis in altum, Istic et caute scribta notando lege, Taliter ut vitam studeas servare quietam, Qualiter hic gessit, quem brevis urna capit. Hic civis egregius, regali stirpe decorus, Servatur tumulo, usque resurgat humo. Hic pater et pastor mitisque per omnia doctor Nomine Adalbero fulserat eximio. Annis hic binis feliciter atque vicenis Mettensi dominae prefuit ecclesiae, Sectator legum, rectissima norma minorum, Precessit facto, suasit et eloquio. Gemmis virtutum discretus duxerat aevum, Tractavit cunctos ut proprios genitos. Virgineos coetus monachorum hic pater almus Dilexit, lubricis praetulit et laicis. Pes fuerat claudo, lucens et semita caeco, Consolans tristes et refovens inopes; Nulli difficilis, nisi forte per avia pronis; Hos tamen ipse pius rexerat in melius. In Domini laudem sibi mercedemque perhennem Erexit multas struxit et aecclesias. Hoc templum fundans multo et sudore laborans, Servitium Domini hic statuit peragi, Sed non ut voluit, quia mordax finis ademit. Heu sors dira necis, quae tulit hunc superis! Quem plangit populus, quem luxit multa juventus, Patres et nati, servulus et Domini. Hic quartodecimo mensis sub sole Decembris Decedens mundo, se dedit Altithrono. Lector: #Hujus culpae Deus auctor,@# dic, #miserere!@# -- #Vivat et in Christo!@# clamitet
null
72a48e99-947b-41bb-aa5d-c8591d6466b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnis homo. O Ratramne pater, venerabilis ore magister, Dulcis, care, decens, facunde benigneque, prudens, Signifer in castris, civium dux tempore pacis, Virtutum fama vulgate per avia cuncta, Aspice nunc oculo quae sunt hic scribta sereno. Scribsi tantorum tibimet formas numerorum; Elige de multis, quos ad tumbam senioris Dilecti vobis et cunctis scribere possis. Si qua sonant lepide, placeant, pater alme; Dure quod resonant, hoc clausa silentia condant. O senior dulcis super omnia nectara mellis, Memet Cuonradum celso tibi sterno pusillum, Et rogo, sancte pater, quo non est sanctior alter, Ut cum finieris versus non valde politos, Dicas corde bono: #Qui fecit vivat in almo. Amen.@# VERBA LIBRI: Cum juvenis splendens fueram, mutuatus adibam Coenobium sanctum celso Nabore sacratum, In quo praeclari multa et virtute probati Insignesque viri desudant laude perhenni; In quo pax radiat magna et sapientia regnat. Moribus et sanctis concordia fulget in illis. Illuc cum veni, felicem me reputavi; Namque capite et cauda portavi tergora nuda, Undique nudus eram; sed mox vestitus abibam. Non te sicut me decoratum credo, Lucane, Nec te Constantinus habens vestivit honore Ut me Cuonradus, qui sit semper benedictus; Cujus sic studiis signis fulgesco novellis, Margine deque meo nunc plura problemata pango; Quae quicumque legis, dic: #Vivant semper in altis@# #Sancto Nabori famulantes sorte perhenni.@# O quicumque libens versus aspexeris istos Undique et adpositos, utiles, et jure legendos, Dic: #Cuonrado sit vita salusque misello.@# MONITUM. Adalberone II, qui annis 984-1005 Metis sederat, defuncto, Theodericus dux filium Adalberonem III fratri successorem instituit, parvulumque adhuc curae Theoderici, fratris Kunegundae reginae, commisit. Qui potestate sua abusus cathedram episcopalem ipse invasit, et potestate fratris sui, Heinrici ducis, fisus, cum an. 1008 Trevirensis quoque cathedra Liudulfo mortuo vacasset, ejus occupandae causa contra Megingozum archiepiscopum a rege institutum et Theodericum ducem bellum iniit, quod vario rerum eventu usque ad an. 1012 processit, et nonnisi an. 1017 vera pace compositum esse videtur. Medias igitur inter turbas, quibus tota Lotharingia devastabatur, Constantinus, monasterii S. Symphoriani extra muros Metenses abbas, Vitam Adalberonis II scribendam suscepit. Impellebat eum recordatio melioris aevi et gratus in defunctum animus, quem monasterii sui restauratorem venerabatur, cui ipse quondam comes assiduus tam ad mensam quam in morbis pauperum curandis adhaeserat, cujus beneficio anno 1004 monasterio S. Symphoriani abbas praefectus erat, cui aegrotanti et morienti Numeniaci et Metis astiterat, cujus defuncti cilicium et stamineam pro magnis thesauris acquisita religiosissime servabat, quem denique in ecclesia S. Symphoriani sepultum precibus assiduis Deo commendandum susceperat. Opus magna devotione sed stylo nonnunquam diffusiori exactum, plura continet memoria dignissima, et rerum potius quam temporis ordinem sequitur. Scripsit auctor aliquot post Adalberonis et Liudulfi Trevirensis obitum annis peractis, superstite Immone abbate Gorziensi, necdum firma pace regionis composita, Heinrico II rege, non imperatore; igitur anno circiter 1012, et exemplo suo paulo post Alpertum, monasterii S. Symphoriani tunc monachum, ad scribenda gesta pontificum Metensium Constantino nostro dicata, accendit. Quo anno bonus abbas obierit, non plane constat. Tres libri codices supersunt: 1) C. bibl. regiae Parisiensis n. 5673, mbr., in-4º minori, saec. XI, Constantini manu scriptus aut dictante eo exceptus, paucisque in locis correctus, quem Parisiis anno 1839 evolvi, et editione nostra exprimendum curavi. Continet nihil praeter Vitam et epistolam Hildewardi Halberstatensis episcopi ad Adalberonem scriptam. 2) C. bibl. ejusdem n. 5294, mbr., saec. XI, in-fol., liber olim Sancti Symphoriani Metensis coenobii, Constantini nostri jussu Bettonis harundine exaratus; Vita hic ex priore codice transcripta et manu alia passim correcta, aeque ac illa Constantini auctoritatem praeferre videtur. Cui plurimum consentit: 3) C. bibl. ducalis Guelferbytanae inter Augusteos 76, 14 signatus, mbr., saec. XI, in-fol., quem aeque ac regium n. 5294 Waitzius noster cum editis contulit. Quibus subsidiis ita usus sum, ut codicem primum ad litteram expressum nonnisi rarissime reliquorum ope
null
b4875930-306d-4c0c-93c4-6c39c143fbe2
latin_170m_raw
null
None
None
None
corrigerem. Hildewardi litterae in collectione nostra Epistolarum edendae reponuntur. In fine Epitaphium Adalberonis a Kuonrado, S Naboris ut videtur monacho, compositum, quod Baluzius olim in Miscell. IV, 554, ex codice Colbertino n. 1682, auctoris nomine celato, ediderat, ex eodem codice in bibl. regia Parisiensi n. 8088 signato, saec. XI, in-fol., una cum ineditis Kuonradi carminibus, quibus epitaphium Ratramno abbati offert et sacram ipsius vitam exponit, proferimus. INCIPIT VITA. 1. Adalbero sanctae Mettis venerabilis praesul, magni Adalberonis fratruelis, licet tempore inferior, licet post natus, merito et gratiae privilegio, vere fatemur, non impar, gloria luxque decusque cum suorum--nostrum dicimus--tum totius patriae, ad hoc omnium quaqua orbis degentium, genus ab attavis et supra nobillimum, seque suoque praemio omnino perornans, omnino perlustrans, dum vixit splendor gaudiumque et, ad conservandas res publicas, spes salutis et vitae, nonodecimo Kalendas Januarii dum decessit, luctus qui dici non possunt reliquit his, quibus abscessus ejus tenebrae aeternae caligoque perpetua abhinc, proh dolor! perseverat. Hic nomine et vitae gratia magnus ad mundi provectum et aecclesiae stabilimentum procreatus, patre Friderico, qui Galliae medianae dux, generositatis excellentia et sapientiae praeminentia multos praedecessorum in id officii superavit, matre Beatrice, quae Magni Hugonis filia fuit, progenitus est, et tantam tamque inclitam lineam generis non modo non infamavit, verum ultra quam est dicere, ultra quam est digne meditari, decoram reddidit et insignem, dum Adalberonis vita purissima et gloriosa, prout fert instantia temporis, populis enarratur, gentibus ad Dei et Christi ejus domini nostri gloriam pronuntiatur. 2. Quid autem egerit, ad quid natus sit, qualis vixerit, paucis dicere cupientes, intimamus audire volenti, amatorem eum ex cordis integritate ac animi maxima alacritate sui ex cunis fuisse conditoris, proximum ex divino praecepto omnino dilexisse, infirmantium corpore sive corde usibus, ut sibi ipsi, semper condescendisse, mortuorum sepulturis assidue, dum necesse erat, astitisse, et ut succincte multa dicam, eam sibi legem beatus statuerat, ut, quocunque veniret, lux quedam venisse et spes salutis videretur, semperque ad divina mandata conservanda et fratribus utilia praevidenda se animumque suum intentissime piissimus praeparabat. Scolaribus disciplinis apud Gurgitenses castissime detritus et institutus, dum post mortem secundi Ottonis divi imperatoris ( #an.@# 983), et casu patris et orbitate immatura filii, post creati caesaris totus occidens dissensione minorum, majorum autem cupididate ad regnandum, omnino langueret, defuncto memorandae vitae viro Deoderico pontifice ( #an.@# 984), ad reformandam in populis pacem totius pacis amator Adalbero genere et mente nobilissimus, procurante et procurrente matre Beatrice, favente domina Adelheide augusta, prolis adhuc tenerrimae avia, quod autem primum bonarum rerum postremumque est, Deo omnino annuente, votis populorum et seculorum famosissime Metti praesul elevatur et constituitur die 17 Kal. Novemb. anno Dominicae incarnationis 984 indictione 12. 3. Mira vero Dei et Domini nostri gratia, et potentiae antiqua virtute, quod est dictu mirabile, principum illa discordia quam putabant non sine magnis periculis nec sanguinis multa effusione umquam evadendam, sic sedata, sic ad nichil redacta est, ut res jam in armis constituta, ad unitatem electi principis et ad diuturnitatem verae pacis, quae quamdiu vixit princeps idem duravit, perfectissima rediit, dum votis fidelium Adalbero in hunc dignitatis pontificalis gradum felix ascendit. Acta sunt haec felicibus auspiciis Wormaciae ( #circa oct.@# 20), quondam Vangio dictae, quo exercitus Galliarum Germanieque pars ad favendum puero principi, pars ut resisteret, concesserat. Sed Adelberone baculi pastoralis donato honore, regi, quem Deus elegerat ut erat videre, qui paulo ante restiterant magis, hujus beati meritis post plus pronos ad serviendum sese inpingere festinabant, et fideles fore abhinc in posterum devovebant. Quid amplius? Pacatis rebus regiis, tranquillatis cunctis regis novi negotiis, Beatrix, quae hujus pacis propagatrix Deo annuente extiterat, et cujus industria tam subita militum et principum in regem confederatio facta fuerat, cum sua felicissima prole felix et ipsa, et cum nobili illo Mettensium exercitu, ad urbem filio datam ire properat, gestibus cordis et corporis quibus poterat, quibus noverat, Deum et Dei antiquam clementiam
null
a72f756f-2cb1-4cc9-a41f-5c0dcfa135b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
et summam bonitatem ac notam gentibus virtutem magnificans atque collaudans. Fit concursus virorum ac mulierum, fit inaudita populorum irruptio, fit admirabilis monachorum ac virginum et sanctorum omnium votivus ac dulcis applausus, dum veniunt, dum diu praestolata gaudia affore cernuntur et suscipiuntur. Quanta piis gratulatio, quanta cordium praeconia, dum a populis laudes Deo resonantur, dum clerus non tantum urbis unius modos dulcissimos et hos altissimos inter cantandum facit, dum sacrarum mulierum turba voces Deo dignas efferunt in excelsis. 4. Interim benedictio sacerdotalis usque in Christi Domini natalem differtur; et quia dominicus dies ad hoc sacramentum peragendum a Patribus est institutus, 5 Kal. Januarii, quo natalis Innocentum celebris veneratur, dominicalis resurrectione Domini sacratus ac sanctus dies affuit; et ecce antistites vicinarum civitatum Trevirim, quae est metropolis antiqua, confluentes, cui domnus Ecbertus venerabilis archiepiscopus praeerat, paribus votis parique assensu dominum Adelberonem in sedem Mettensis urbis praesulem consecrant atque benedicunt. Hinc jam pastoralibus curis et ovium dominicarum registris susceptis, totum se ut forma commissi gregis fieret accinxit, totum in Dei opere corpus et animam praeparare deliberans, exemplum subditorum et specimen ad virtutes fore studio summo curavit. 5. Affabilis etiam aetate aut paupertate inferioribus, ultra quam credi hoc tempore possit, humilis sic, ut a pravis in hoc et a superbis quasi nimis dejectus notaretur, mitis prae omnibus sui temporis, ire omnino expers, ita ut se mirari diceret, ad quid aut quomodo in homines vitium iracundiae assurgeret, cum ipse disciplinas erga male facientes exercere gestiens, irasci non posset. 6. Servorum Dei et praecipue monachorum amator ferventissimus, adeo ut a laicis assidue laceratus ac corrosus, nihil preter monachos curare infamaretur; Christi Domini certe imitator fieri exoptans et vere cupiens, dum Dominum suum, quod cum publicanis et peccatoribus convivaretur, conviciari legeret, et a Judeis pessimis vini potatorem vocatum audiret, se improperia hujusmodi aut forte graviora pro ejusdem Domini sui quo multum fervebat amore perpeti, divitias inestimabiles et grata sibi munera judicabat. 7. Conviviis virorum sanctorum et monachorum maxime sic delectabatur ut felicem se eo die fateretur. quo cum his ei prandere contingeret, quibus mundus crucifixus est et ipsi mundo, quibus et accumbens sepe dicebat: #Venite, ut sedeatis a dextris filii matris aecclesiae.@# 8. Haec vere dico, vere fateor, quia hoc et verbo et pastu, licet immeritus, licet abjectissimus suorum, dextere ipsius domini mei primus assidens, sepe usus sum, participatusque ejus sacris colloquiis, et inter convivandum frequentissime delectatus. Miscebantur etiam sacrae exhortationis ac correptionis dulcissimi sermones cibis, quos summa cura sibi erat monachis semper dilectis accurate satis parare. 9. Ergo beatus vir, cum quo, ut vere credimus, Deus erat vere apostolicus omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret, universis non modo clericis sed et laicis, Judaeis etiam dilectissimus erat, ita ut usque hodie, praetermittam christianos, ab ipsis nostrae etiam religionis infestissimis Judaeis cotidianis luctibus et gravibus suspiriis defleatur. Hunc omnis sexus et aetas, hunc omnis ordo et conditio, hunc incolae et advenae, hunc infra et hunc extra positi, hunc noti hunc ignoti, miro affectu mentis venerabantur ac diligebant. 10. Erat igitur corpore plus cunctis sui temporis venustus, statura decorus, forma elegans, oculis amantissimus, nasu mediocris, capillis albus et ipsis raris et planis, ex genere corpulentus, manibus pedibusque et toto quod erat mirabilem Deum in omnibus operibus suis ostendebat, et quam decorus Factor in sua natura sit, cujus tam decora opera habeantur, se cernentibus indicabat. Primordia ac primitiae actuum ipsius ad divinos usus et ad exercendos animos in his quae pietatis sunt, sancti Symphoriani locus extitit, qui licet antiquitate nihil praeter ruinas et casus praetenderet, et in nigerrimam faciem ejus magna nobilitas decidisset, situs amoenissimus vineisque uberrimus ac urbis vicinio honorabilis, sanctorum multiplicitate, et quod est decentius, sedis pontificum numerosis corporibus famosissimus, cor beati et dulcissimi domini nostri Adelberonis et mentem, ut in hanc quae est videre decoris spetiosissimi venustatem reduceret, induxit, et in redivivam ut assurgeret formositatis gratiam, devotissimus elaboravit; nec destitit, donec ad id quod coeperat felici Dei dono votis beatissimis adimpleret. Et quia parietum et maceriarum proceritas, tectorum culmina, columnarum honesta
null
290ef026-ee5d-43ca-b85a-62097f953adc
latin_170m_raw
null
None
None
None
rotunditas, rutilantium metallorum splendor, casso labore adquiritur et inani studio congeritur, si non, semota omni mundani favoris cupiditate et transeuntis laudis cuncto appetitu abjecto, pro solo divinae remunerationis respectu totum congestum corrasumque fuerit, et ut divinas aeternasque mansiones sibi fidelis ac devota Deo praepararet anima, haec terrena aedificia construere apparareque totis studiis debet: hic beatus id praevidens, loco, quem Deo paraverat, servorum Dei, qui institutis sancti Benedicti bene parere docti ad perfectum noverant, collegio decentissimo exornat, et ut pro salute perpetua cum sua praedecessorumque suorum, tum pro totius orbis, cujus magna erant pericula, Deum exorarent, sollertissimus aggregavit. 11. Postquam vero locum hunc digne Deo stabilitum reddiderat, et monachorum copia pulcherrima, quos undecumque collegerat, honestissimum fecerat, id deliberans, ut semper suus non solum spiritus sed et anima et corpus Deo et Christo ejus serviens, nulla sui pars vel ad momentum quidem a divino pietatis opere otiosa consisteret, sed impigra et utilis, laboris assidua, multimodo etiam sanctorum exercitiorum genere sese deterere cupiens, Romanum iter aggreditur, limina apostolorum adit, et suos subditorumque excessus fletibus, quibus supra mortales abundabat, deplorans deponit. Papa Johannes sanctae sedi praesidebat, et vices beati Petri dignissime administrabat; qui domnum Adalberonem tanto honore suscepit tantaque reverentia habuit, ut hominem hujusmodi generis et nobilitatis decebat, et quod magis est, tantae sanctitatis et pietatis viro competere novit, ac sanctorum reliquiis honestissime muneravit. Quam durum, quam asperum beato viro hoc iter fuerit, quanto labore quantisque sudoribus juga et devia montium rupium et silvarum arripuerit, qui nosti quantae teneritudinis et gravedinis fuerit, qui scis eum robore corporis et membrorum viribus omnino cum natura nobilitatis tum animi imbecillitate debilem ac invalidum fuisse, perpendere ac dijudicare valebis. Rediens autem totum se divino operi mancipavit, laudibus sui Creatoris assidue insistere curavit, elemosinis, vigiliarum et orationum laboribus se corpusque maceravit, infirmorum necessitatibus, mortuorum sepulturis assistere praecipuum faciebat, peregrinorum diversae professionis et diversi ordinis nuditati et paupertati subveniebat, sic indefesse, sic sedule, ut cotidiano usu receptos, pedes eorum manusque lavans, diversis ciborum generibus recreans, in commeando etiam muneribus donans, hos relaxaret, mox alios suscepturus pari amoris fervore, pari pietatis dilectione, ea quae Dei mandato ut fratribus impendantur instituta cognoverat impensurus. 12. Xenodochium quidam locellus infra urbem Mettensem habebatur antiquissimus, pauperculus, vilissimus. praeter id quod beatae Mariae semper Virginis nomini erat dicatus; quem amore Christi et Matris Christi Domini, in quem aedificiorum splendorum reerexit, quantis divitiarum opibus aggregatas ibidem ancillas Dei ad laudes perpetuo Creatori omnium celebrandas ditaverit, res acta indicio est. 13. Domnus Adventius sanctae Mettis venerabilis praesul in Blisacensi pago loculum quendam in sanctae et individuae Trinitatis honore coeperat, quem praeventus morte perstruere non valuit; quem domnus Rotbertus, ejusdem sedis pontifex, prout, erat parvus coeptus, parvum perfecit. Hunc dominus noster Adalbero cernens sanctae religionis cultibus aptissimum, quia et silvarum vastis sitibus heremum praetendebat et aquarum gratia amoenitatem circummanentibus conferebat, quod autem maxime sanctum virum permulcebat, quia et consecratus in honore summae et individuae Trinitatis, ut diximus, et corpore sancti Terentii confessoris et pontificis ejusdem Mettensis sedis erat insignis, multum delectatus, item feminas Deo dicatas coadunans inibi collocavit, et sumptus amplissimos ad vivendum condonavit. 14. Domnus Deodericus item Mettensis urbis antistes gloriosus, cui hic dominus noster Adalbero successerat praesul, in pago Calvomontense locum quendam inter Mosellam et montem, qui in divexo sui castrum habens ex accidenti rusticorum lingua Spinal vocatur, divino famulatui aptum repperiens, monasterium construxit, consecrans illud Deo et sancto Goerico, cujus sacratissima ossa ab urbe Mettensi transferens, digna veneratione collocavit, et patriae patrocinium felicissimum praeparavit. Domnus Adalbero hujus successor, ad salutem christianitatis et ad votum commissorum praesul effectus, perpendens murorum alta fastigia non valere, si non sint servi Dei qui incolant edificiorum constructiones, neque prodesse terrena ubi coelestia defuerint, primo quidem clericorum conventum ad omnipotentis Dei honorem coadunavit, post gloriam divinitatis, quantum in homine est, ampliare totis viribus omnique conamine gestiens, ancillas Christi, sub regulari vita et sub institutione patris nostri, beati scilicet Benedicti, bene edoctas, Deo et sancto Goerico pontifici servire destinavit dans praedia et possessiones, quibus sine
null
3f757a0e-8f71-4fe2-9bd5-6fd4baeed1e7
latin_170m_raw
null
None
None
None
inopia et sine indigentia vivere possent. Quantae vero humilitatis et hospitalitatis, quantae patientiae et largitatis erga peregrinos et cunctos pauperes fuerit, res in eodem loco acta indicio est. Sanctus confessor Christi Goericus quid in vita sua promeruerit, quid apud Deum valuerit, multis miraculorum signis et prodigiis declarans, fama sui longe lateque crebrescente populis gentibusque innotuit. Ut ergo gloria Dei nota fieret et magnificentia bonitatis ejus plus plusque nostris temporibus manifesta claresceret, in Burgundiae cunctis finibus cladis pessima multitudinem magnam populorum invasit, qua manibus pedibusque ardentes miserabili poena, hic perdito uno, hic utroque truncatus pede, hic medio adustus, aliquis tunc primum aduri incipiens, non multum sero veniens, audito sancto pontificis rumore, innitentes baculis, aut carriotis devecti, undecumque confluebant. Dum haec fierent, domnus Adalbero, dum viveret lux gaudiumque suorum, quia castrum imminens monasterio sedes est episcopalis, sepissime aderat, et hujusmodi viros cotidie ad convivandum suscipiens, propriis manibus vulnera illa contrectans et lavans, ore et oculis demulcens, Deum in omnibus suis operibus laudare et benedicere non desinebat. Vere loquar, septem diebus huic divino servitio cooperator interfui, et propriis manibus aut lavabam aut detergebam, dum non minus centum aut octoginta, ut diximus, cotidie lavaret et cibo recrearet. Nam dum vulnera ipsa aqua perfunderentur, tantus vapor tantaque nebula domum in qua id fiebat replebat, ut vix alter alterum videre praevaleret, fetor etiam intolerabilis erat, sulphur et quidquid in odoribus importabile est exsuperans et vincens. Haec, ut dixi, beatus vir sine despectu et cum magna cordis devotione peragebat. Quae idcirco dixerimus, ut in una eademque re duorum sacerdotum duo facta memoriae dignissima praedicaremus et posteris imitanda vel admiranda traderemus, dum in beato Goerico virtutum insignia, et in domno Adalberone humilitatis et abjectionis omnisque vilitatis humanae appetentiam et summum amorem demonstraremus. Sane hunc tantum et talem virum nimiae humilitatis et omnium virtutum, quas sancta mater humilitas pio uberum lacte enutrit, cultorem praedicantes, et in ejusmodi rebus probabilem enarrantes, ne id ei a posteris, quod a praesentibus sui temporis, ad hoc a familiaribus, imputabatur, imputetur, fuisse scilicet eum nimium humilem nimiumque dejectum, quaedam huic operi subnectenda decrevimus, quibus certis temporibus certaque ratione bonis humilitate subditum, malis autem fidei constantia ac censura justitiae, temporis etiam conibentia repugnantem, et vitiis vitiosisque resistentem ostendamus. 15. Domnus Heinricus rex, qui tertio Ottoni divo imperatori ad regnandum quidem, necdum autem ad imperandum, in tota Germania, quae citra Hrenum est, et in Lotharii regno, quod cis Rhenum est, successerat, colloquium synodumque conscivit ( #an.@# 1005). Ubi omnes pene regni sui summos sacerdotes coadunans, et ex diversis diversa disputans, inter disputandum ipsos eosdem sacerdotes acerrime congreditur, cur videlicet in suis diocesis et diocesianis ea quae synodali ac per hoc spirituali falce secanda erant non resecarent, ac gladio Spiritus sancti putrida et male sana a membris fidelium abscidere supersederent. Mirantibus omnibus, quid sibi verba regis tam districtissima vellent quove tenderent, rex ammiratione eos absolvere curavit, quidve praetenderet palam fecit. 16. #Inter multa,@# inquit, #quae in regno nostro vestrisque parrochiis corrigenda sunt, parentes sic sibi proxime conjugio copulantur, ut Deum non timentes et homines non reverentes, etiam tertii loci consanguinitatem, quod dictu nefas est, ad copulam asscissere non refugiant, et lineam, quae ad septimam usque generationem sacris canonum institutionibus illibata conservari jubetur, Judaeis paganisque infeliciores in ipsis sui exordiis abrumpere non formidant.@# Episcopis hinc inde sedentibus diuque silentibus, pars de quo diceretur nesciens, pars personam de quo dicebatur multum vel amans vel timens, quid dictis regalibus responderet, prorsus ignorabat. Mens enim male sibi conscia, dum ea quae non vult audire compellitur, fit stupida, vox refugit, verba dilabuntur, et sapienti coram positus honestius ei videtur silere quam loqui. Rex, quem fallere nemo poterat, quia erat homo litteris adprime imbutus, eloquentia facundissimus, ad regendum Dei timore vivacissime astrictus, motum cordis pacientiae frenis restringens, sacrae Scripturae exemplis eos aggredi honestius esse judicans: #Ecce,@# inquit, #ecce, vos estis loca quidem sanctorum sacerdotum tenentes, et in meliori cathedra quam sedisset Moyses sedentes, utpote vices Domini possidentes, qui
null
7cb3078e-8c8f-48f6-a9bd-156acf82b555
latin_170m_raw
null
None
None
None
et boni canes et sancti arietes pro vitae merito dici debueratis, contraria vice inversoque ordine canes muti non valentes latrare estis effecti, ipsique cecitate multati dum subditis ducatum praebere cogimini, et ductor et sequens ambo in foveam praecipitamini. Ecce.@# inquit, #Conradus dux Austrasiorum, consanguinitate nobis et quicunque in tota patria nobiliores sunt cunctis affinitate conjunctus, uxorem duxit sic sibi propinquam, sic proximam, ut, sicut timemus, non modo ipsi, verum omni patriae offensa Dei citissime et, ut dicitur, pro foribus adesse videatur, parumque minus crimen nobis tacentibus indicitur, quam ei qui idem scelus audacter et sine peccati estimatione perpetrare cernitur.@# 17. Domnus Adalbero Mettensium venerabilis praesul, sanguine et affinitate regi assidenti et cunctis qui ex magni Heinrici linea descenderant adprime conjunctus, huic sacro synodo intersedebat, et ut erat cunctis consacerdotibus nobilior excelsiorque, sic nobiliori celsiorique sella inter suos prominebat. Hic regis objurgationem ultra ferre non valens, et tacere amplius inhonestum judicans: #Interim,@# inquit, #aetatis sanctitatis et scientiae praerogativa, locum quidem loquendi cum fratribus nostris dantes, et honorem canis senectutique divino praecepto exibentes, quo dicitur: « Coram cano capite consurgas (Levit. XIX, 32) @#, » #quia majestatis vestrae potentiam, domine mi rex, ad dedecus nostri ordinis objurgationi et invectioni plus plusque videmus verba augere: tacere ultra, vere fatemur, et quae recta sunt non dicere, non sotum stultitiae, sed quod majus est, magnae verecundiae deputamus. Domnus Otto dux, pater istius venerabilis Conradi ducis nobis consedentis, natus ex filia est magni Ottonis, cujus soror Girbergia dedit filiam suam Conrado Burgundionum regi. Ex Conradi autem filia nata est domina Mathildis@#, #hujus Conradi assidentis uxor. Hoc ergo genealogiae ordine, quia frater sororque in supputatione non admittuntur, consanguinitas horum non plus quam secundo loco elongari praevalet.@# Haec beato viro retexente, tantae irae tantaeque simultates in ipsa synodo exurgere coepit ut, nisi esset ea nobilitas qua coelo, terra marique ultraque mare inclitus effulgebat, Conradus dux, de quo res agebatur, et quicumque suae partis erant, neque Deum neque regiam majestatem reverentes, neque sacerdotibus, quorum maxima et honestissima multitudo praesens aderat, aliquid honoris exibentes, arma furoremque corripuissent, et ad insaniam exsaciandam, quidquid mali manus roburque inferre posset, non omisisset. 18. Aderat huic magis seditioni quam synodo domnus Teodericus, frater quidem hujus domini nostri Adalberonis pontificis, dux autem eorum qui cis citraque Mosam Mosellamque resident, et haec quae agebantur queque juste disponebantur, sua auctoritate firmabat atque corroborabat, nuptiasque illicitas cum reliquis ducibus, comitibus, et quod majus est, sacerdotibus Deo et rectitudini ac regiae justitiae faventibus dampnans, et humanas iras non formidans, aequitatis lance quae Dei erant liberrime decernebat. Aderant etiam in hac venerabili synodo primi et praecipui sacerdotes Willigisus Maguntinus praesul, Heribertus Coloniensis itidem praesul, [ille Warmacensis, ille Argentensis, 2. 3.], Walterius Spirensis, Notgerius Leodicensis, Hezel Wiziburgensis, Haimo Virdunensis, Bertaldus Leucensis, aliique quam plures non solum ex Lotharii regno verum ex omni Germania, quorum pars favore, pars timore nobilis personae, hinc inde agitati, hinc inde defluentes, pauci admodum, et ipsi inter suos praecipui, Deo dilectissimo Adalberoni et dictis ejus justissimis testimonium veritatis exhibentes, egerunt, ut inter verum falsumque discidii et discordiae non modica disceptatio fieret, quam etiam ipse rex omnino sedare non potuit; verum nisi esset domini et pontificis nostri Adalberonis incomparabilis nobilitas, furor cecus et insania misera arma etiam telaque corripuisset, et ad homicidium usque irae commotionem pertingere contigisset. 19. Hac igitur simultatione, his odiis infestissimis discessum est, et unusquisque ad propria redire festinabat. Sed domnus pontifex, dum ex propria patria recedens ad regale colloquium perrexerat, nihil horum metuens, nihil horum estimans, quia erat omnium sui temporis mitissimus atque pacificus, non multa militari manu, set clericorum et honestissimorum laicorum dulcissimo comitatu usus est, et propter id in redeundo, verens ne forte in via hostis insidias pateretur, ab itinere parum quid declinare dignum duxit, et cedere magis ad horam quam vesaniae furentis principis locum caedis aut alicujus alterius malignitatis dare voluit. Dei autem omnipotentis et Christi ejus ineffabilis pietas et aeterna clementia
null
0601a5f6-1129-4aaa-ab74-1ce19d4d0fe5
latin_170m_raw
null
None
None
None
, aliter quam domnus pontifex crediderat, rei eventum miserando disposuit et disponendo praeordinavit, dum spiritum furoris et malignitatis, dum vim bachantis et turbulenti vertigines in eum pavorem in eumque timorem commutavit, ut eo impetu eaque virtute, qua Dei virum ante persequi moliebatur, nunc fugere ac retro ire viribus quibus poterat aggrederetur, ac magis capi timeret quam capere elaboraret. 20. Duobus igitur diebus fuge fidem committens, donec in tuto se esse credidit, semper se a domno pontifice et fratre ejus duce Teoderico insequi existimabat memoratus Conradus; nostri vero nichil aliud quam patriam repetere, et id summa festinatione conabantur; et quia id tempus poscebat praeter pacem et ea quae pacis sunt, videlicet metere, curis domesticis utilia administrare, domnus autem episcopus consueta repetere, monasteria videlicet vel nova construere vel vetera restruere, procurabat. Haec dixi propter hos, qui beati viri innocentiam et pietatem in stultitiam et stoliditatem vertebant et Judaeorum sequaces, qui caput nostrum et principium mordacibus verbis persequentes, vini potatorem et daemonio plenum, quod nefas est etiam recordari, semper inclamabant--horum, inquam, similes servum Dei et honestissimum summi capitis membrum quia ad quaeque convitia ad irascendum non insanibat, hebetem et vecordem dicebant. Hic autem beatus et ad sibi illatas injurias patiens esse didicerat, et subditorum kalamitatibus sic semper adesse festinabat, ut rerum oportunitatem praestolans, omnibus omnia factus, sanctis semper subditus, erga malos ut converterentur ad corrigendum et exortandum assidue praeparatus, frequenter sua benignitate fructus sibi ex pravorum conversione adquirebat, et lucrum ex pecunia sibi credita fecisse multum gaudebat. Exortabatur quos exortari debere videbat, increpabat duros et perfidos, obsecrabat pios et benignos ad meliora conscendere; quos vero mentis duritia incorrigibiles efficiebat, hos gladio et armis divinae animadversionis telisque spiritalibus persequi diu per patientiam expectatos, legibus etiam adjudicatos festinabat. Aliquando res eorum et facultates depopulans, aliquando castra eorum subvertens et terre coaequans, quia haec aecclesiasticae familiae nimis vicina, quicquid praedari poterant his inferebant, et continuum pauperum clamorem ad aures piissimi pontificis pervenire faciebant. Alteriacum namque Teoderici infelicissimi castrum, Lantfridi-curtis etiam dictam turrem, cui Everelmus pravissimus insidebat, et Vendoperam Beraldi comitis in Calvomontense pago situm, subversione dampnavit. Noverit sane quisquis haec legerit, injurias sibi specialiter illatas numquam vindicasse, sed pro Christo et pro tanti nominis amore equis animis cuncta tollerasse, et per patientiae virtutem sibi ingenitam Domini sui imitatorem extitisse, #qui,@# ut beatus apostolus dicit, #cum pateretur non comminabatur, cum malediceretur non maledicebat (I Petr. II, 23) @#. Recordabatur, quia traditus idem Dominus omnem patientiam exhibuit. Non contendit, non clamavit, nec in plateis audita est vox ejus. Recordabatur, quia insultantium ille sputa suscepit, qui sputo suo oculos ceci nati aperire dignatus est; coronatus est spinis, qui sanctos martires floribus coronat aeternis; palmis in fatiem caesus est, qui veras palmas vincentibus tribuit; spoliatus est vestibus, qui indumento immortalitatis ceteros vestit, flagellatus est, cujus nomine sancti et servi ejus diabolum et angelos apostatas flagellant. Cibatus est felle, qui cybum celestem fidelibus dedit et semper dat, et qui panis sanctorum est angelorum. Aceto potatus est, qui salutari poculo fidei christianis cotidie propinat. Ille innocens, ille justus, immo innocentia ipse et ipse justicia inter peccatores et iniquos deputatur, et testimoniis falsis veritas premitur, judicatur judicaturus, et Dei verbum Deique sermo ad victimam tacens ducitur; ad ultimum mortem crucis patitur et moritur, qui vitam praestat mundo, qui resurgens spem resurrectionis fidelibus dat, et ascendens in celum, quia cum eo ascensuri sumus, si capiti nostro compacti et conglutinati bonis operibus et actibus sancti inveniamur, membra effecti Christi Domini, qui est caput principiumque non solum nostri, verum omnium creaturarum. 21. Haec cuncta Dei Filius, in sua natura impassibilis, in nostra effectus passibilis, virtute pacientiae pro nobis perferre dignatus, patientes nos esse non modo verbis verum exemplis suasit. Quae et hic beatus sic sequi, sic imitari studuit, ut injurias sibi a quocumque etiam infimo illatas numquam vindicarit, numquam ultus fuerit, sed firmo pectore praecepti Dominici executor, quo beatum Petrum instruxerat: #Non dico tibi, Petre, dimittendi septies, sed usque septuagies septies (
null
116b395a-c369-407f-bc0e-217114eb2db3
latin_170m_raw
null
None
None
None
Matth. XVIII, 22) @#, quicquid in se umquam aliquis delinquere poterat, pacientissime ignoscere poterat, et injuriarum immemor, magis beneficia pro malis quam vindictam recompensabat. Rapinas vero aecclesiarum et quae filiis aecclesiae inferebantur, diu quidem per patientiam sustinens, jam tandem vel malorum enormitate vel pauperum nimiis assiduisque clamoribus tediatus, quia id censura officii expetebat, et id Dominicum praeceptum fieri mandat, dicens corripiendum pravum primo solo Deo teste, secundo adhiberi unum aut duos testes, tertio debere dici aecclesiae, deinceps si aecclesiam non audierit, deputari inter ethnicos et publicanos (Matth. XVIII, 15, 17); his omnibus ei qui incorrigibilis existebat exibitis, aliquando vinculo anathematis eum astringere, aliquando prava ejus domicilia subvertere, multoties rebus propriis subvertere, non cupiditate actus, sed pro correctione pravorum et requie bonorum id agere compulsus. Quia vero pietate magis quam avaricia haec faciebat, ea res indicio erat, dum ab aliquo maligno quippiam lege accipiebat, suis usibus exinde nihil umquam miscere voluit, sed aut pauperibus ea statim distribuenda, aut restaurandarum aecclesiarum usibus largienda dispertiebatur. 22. Dum enim ea quae sibi vel ex patris matrisque patrimonio vel ex commissae aecclesiae thesauris et magnis divitiis jure competebant, non reservare, non congregare umquam volebat, sed pauperibus, viduis, orphanis et praecipue monachis, qui erant sua cura, qui erant suus summus amor, cuncta impendebat, cuncta largiebatur, credi fas non est, quod is bona alicujus, etiam legibus adquisita, sibi servare aut marsubiis aecclesiasticis includere concupisset. Vere beatus, vere vir in quo dolus nullus erat, nullum circumveniens, nulli fraudem inferens, quin potius sua libenter impertiens, in crastinum aut nulla aut pauca retinens; apostolici praecepti devotissimus et continuus executor, habens victum et vestitum, his contentus erat: #Nihil,@# inquiens, #intulimus in hunc mundum, verum nec auferre aliquid possumus.@# Erat ei humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justicia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere nescius, illatam ferre sciens. Cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo omnino nihil praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit. Karitati ejus inseparabiliter adherere noverat, cruci ejus fortiter ac fidenter assistebat, quia hoc didicerat coheredem Christi existere; hoc esse praeceptum Dei facere, hoc esse voluntatem Patris implere. Quae autem dicam, his qui eum exterius noverant incredibilia forte videbuntur, quia et nobilitate carnis et natura supra mortales cunctos tener et delicatus erat, et ad perferenda quae dura sunt omnino imbecillis. Missas et sacramenta divina sine cilicio numquam celebravit, panem coelestis misterii intimis lacrimis irrerebat, potum itidem divinum cum fletu semper temperabat. Vigilias natalis Dominici et sanctae paschae sanctique pentecostes et omnium sanctorum apostolorum et praecipuorum martyrum sine aliquo cibo semper transigebat, et in occulto cubiculo conscientiae et cordis Deum exorans faciebat. Quadragesimae dies sine monachis, si in patria demorari poterat, numquam celebrabat; quod praecipue apud Gurgitenses facere consueverat, quia locus idem et sacrae religionis districtione insignis et divitiis opulentis et situ amoenitateque gratissimus, ad divinos usus et ad divinum servitium perficiendum placidum quietumque otium exhibebat. Nam duabus quadragesimis iter Romanum pro solo Dei amore celebrans iteravit, et sacrosanctas apostolorum memorias liminaque orationibus et muneribus honoravit. Si quis autem ad credendum tardus, beatum virum cilicio usum refragatus fuerit aut negaverit, ad nos veniat, et viso quo utebatur cilicio, et staminea lanea qua omni quadragesima induebatur, quae nos ab his qui secretorum intime conscii erant, quae et nos pro magnis thesauris adquisivimus et servamus, quia Deo nihil est impossibile; quod oculis cernere est, credulitati cor fidele necesse est comitetur. 23. O quam facilis aditus ad colloquendum, ad convivandum, ad queque commoda perquirenda, omni ordini, omni aetati, omni professioni, pauperi, debili, personae vilissimae, justo, peccatori, erga beatum virum semper erat! Nulli praesentia ejus deerat, secretarium ejus cunctis patens, fores ejus nulli clausae, subsidia ejus omnibus aderant, ejus dulce consilium nulli deerat. Anniversaria priorum pontificum quo sumptu, quam magnis elemosinis, quanta devotione venerabatur ac recolebat, me tacente hi qui in missis agendis
null
120a4c86-c7d8-4e88-906c-eda813c0458a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, in pauperibus recreandis et reliquis pietatis usibus sancto pontifici cooperatores frequentissime extiterunt, referant, et justum digna laude pro divino cultu divinoque servitio extollant, recollentes scriptum: #Omnis laus in fine decantatur,@# et Sapientem dixisse memoretur: #Ne laudes hominem in vita sua (Eccli. XI, 30) @#, quoniam quidem in vita hac nihil veri constat, sed cuncta mendatio plena, cuncta caduca, nec potest esse certa laus ubi finis certus non est, cum quisque beatus beatae vitae inseritur, et ei conjungitur, qui est via, veritas et vita; tum vere laudatur, tum vere in memoria hominum vertitur, quia laus et pax et gaudium et honor omnium sanctorum est, quem laudare et benedicere hic quisque incipiens, bono fine consumatur, hincque transiens, quem vere videt facie ad faciem, vere laudat et vere benedicit. 24. Episcopi sui temporis aliqui fastu superbiae, aliqui simplicitate cordis, filios secularium sacerdotum ad sacros ordines admittere dedignabantur, nec ad clericatum eos recipere volentes; hic vero beatus neminem despiciens, neminem spernens, passim cunctos recipiebat, neque personam neque genus eligens aut praejudicans, sed id mente fixa retinens: #Quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et operatur justiciam, acceptus est illi (Act. X, 34, 35) @#. Vix in omni tempore sui pontificatus annus transiit, quo vel ante diem natalis Dominici vel Quadragesimae tempore statuto antiquitus jejuniorum sabbato, presbiteros, diacones et reliquos aecclesiastici juris ministros non ordinaret, et se eorum precibus subnixe non committeret, in tantum ut sacerdotum ab eo ordinatorum numerus ultra mille fere procedat, et reliquorum graduum numerositas comprehendi nequaquam possit. Qualis frequentia, quale Dei et omnium sanctorum decus, quanta populi tociusque cleri leticia, quocienscumque beatus pontifex vel missas publice dicebat, vel aliquarum novarum aecclesiarum novam dedicationem exercebat, vel benedictiones divinorum graduum adimplebat, quis dicere, quis valeat enarrare? Ipse autem ad tanta officia peragenda in hominum faciebus et in publico, auro cunctisque praeciosis margaritis, gemmis et lapidibus circumamictus ac decoratus, intrinsecus induebatur occulte, ut supra diximus, durissimo asperrimoque cilicio, videlicet interiori homini interiora et spiritualia exhibens, ut in eo posset Christus per fidem habitare, exteriori vero ea quae ad cultum consuetum pertinent sine typo superbiae et sine inanis gloriae elatione perficiens. 25. Tertius Otto, divus imperator, usque ad ultima fere tempora domni Adalberonis Mettensium beati pontificis imperavit, et in Romana urbe totum pene vitae suae tempus exegit; unde sic imperii sui regna et patriae devastabantur, quo vix subsistere aut vivere ipsis etiam primatibus, pontificibus, et majoribus regnorum facultas esse posset. Cujus periculosissimos procinctus et miseranda rapinarum discrimina hic beatus et semper memorandus Adalbero data sibi a Deo sapientia datoque animi ingenio semper et ipse evasit, et commissam plebem eripere maximi habuit, dum, quantulocumque adjutorio a filiis aecclesiae accepto, plurima autem et pene cuncta pecuniae patrimoniorumque suorum redibitione distracta, per omnes fere annos huic vix ferendo servitio et importabilibus ferendis xeniis undecumque compilata transmittere; justius leviusque judicans, minora tradere et pauca mittere, quam ipse delicatus et nobilis expeditioni sese committens, et queque ardua itinera aggrediens, plus suae viae sumptu quam regalis famulatus expensa et nulli indulta pecunia praegravaret. Noverat et sapienti ingenio praevidebat, quoniam quidem, licet esset genere et sanguine nulli mortalium inferior, licet posset, non debere resistere potestati, dicente Domino ac jubente: #Reddite Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21) @#, videlicet Caesari tributum, vectigal, censum, Deo autem pietatis opera, orationum munia, elemosinarum fructum. Sciebat apostolum imperare ac suadere: #Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1) @#; idcirco utilius animae suae subditorumque fore praevidebat, sua quam se pessumdare, terrena distrahere quam spiritualia, meminitque Dominum dixisse, homini nihil prodesse, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26). Anima enim perdita, nihil deest ad perdendum; salva anima, etiamsi census carnalis defuerit, non deerunt divitiae, quas fur minuere non poterit, tinea non demolietur, erugo non consumet, egestasque ejus ditissima locupletabit; erit etiam tamquam nihil habens, et omnia possidens, eritque ei Deus
null
fe02f80d-5955-42f2-a025-ed5d071043ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
omnia in omnibus, ut in omnibus adimpleatur. 26. Mandatum Dominicum: #Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) @#, praesul venerabilis perfectissime adimplens et dum vixit verissime custodiens, numquam pro aecclesiasticis officiis, nunquam pro ordinandis sui claustri ministris, nedum abbatibus monasteriorum, quos usque ad quadragenarium pene numerum consecravit, pecuniam aut quippiam munus suscepit, symoniacamque heresim ut venenum mortiferum mortemque venenatam semper exhorruit et aufugit. Si quis sane est qui putet in numero ordinatorum ab eo abbatum fidem dictorum nos in scribendo excessisse, dum non tot sint in Mettensi diocesi monasteria, ducat memoriae, in aliquo eorum duos, in aliquo tres viros patris loco et nomine et dignitate promovisse, ut est indicio hic sacer locus, cui Deo auctore licet indignissimi praesidemus, dum praecedentibus duobus sanctis et venerabilibus patribus, Fingenio ex Hibernia--nam Scotti et reliqui sancti peregrini semper sibi dulcissimi habebantur--et domno Siriaudo ex Gorziae ferulis ad regendum abducto, nos, qui haec scribimus, benedictione hujus beati pontificis tertio loco regimini succedere compulsi sumus. Sancto Trudoni duos, Sancto Adelfo duos, Sancto Felici itidem duos, Sancto Martino ultra fluvium duos; nec adjacet sanctae urbi monasterium, cui benedictionis gratiam datis patribus non contulerit, aut etiam bis terque, viam patrum illo ingrediente, hoc succedente, repetierit, praeter felicem locum Gorziae; felicem autem non minus ex eo qui in praesentiarum praeest et sanctissime dulcissimeque prodest, quam ex his qui jam beati ad coelestia transmigrarunt, quorum vita inclita et gloriosa proprios libros expetunt, et gesta vere memoranda otium satis longum ad scribendum requirunt. De hujus viri multum honorandi gestis honestissimis ad augendum nostrae materiae decus plurima inserenda judicaremus, et ex actibus ejus satis magnificis venustatem paginae inderemus, sed quia ad votum utilitatemque patriae adhuc Dei gratia superest, adulationis nota inuri timentes, alii tempori vel personae id reservamus. Hic certe domnus et multum venerabilis Immo, post decessum patris Odelberti a domno Teoderico, sacro pontifice, Gurgitensibus pastor et abbas constitutus, ex omnibus primoribus domus sancti Stephani abbatibus et abbatissis, quos domnus Adalbero praeesse invenit, solus hunc eundem sanctum antistitem supervixit, et interim--quo multum gaudemus--supervivit. 27. Consecravit etiam noster beatus et electus Deo sacerdos Adalbero Liudulfum Trevirensibus archiepiscopum, vitae magna simplicitate et morum maturitate insignem, quibus viventibus et proprias aecclesias gubernantibus, pacis tempora, vere fatemur, extiterunt, quibus decedentibus, etiam dies in noctium nigerrimam faciem transmutatae, nihil praeter mortem et mortis discrimina, non dicam viventibus, sed morientibus et vere mortuis praetendunt. Et quos plangere nimia divitiarum opulentia et pacis ingenti et diuturna insolentia noviter defunctos et, ut est in ore vulgi, virides mundus non novit, aridis jam menbris et in cinerem jam redactis, continuis lamentis et lacrimis kalamitate et omni miseria plenissimis deflentur ac deplorantur. Jam certe in haec nostra, pro dolor! tempora; et utinam ista ipsa tempora nostra non essent! Nam vita odio est, mors vere optatur ut assit, quoniam quidem cui tollitur unde vivat, quomodo vivere velit ignorat, et cui sumptus viae deesse contingit, viam arripere omnino abhorret. Urbes certe depopulatae, vici et villae incensae omnes, viri omnes et feminae et totum promiscuum vulgus ferro, fame, igne pestilentiaque consumtum; multi etiam nobiles in paupertatem et magnam miseriam devoluti, multi gladio perempti, ita ut hodie vere dici possit: #Pervenit gladius usque ad animam (Jer. IV, 10) @#. Nam vineae eradicatae, arbores et arbusta excisa; monasteria depopulata; et jam in proximo est, ut, effugatis habitatoribus, servorum et ancillarum Dei habitacula in solitudinem et heremum vastissimam devenire cogantur. Verum dum adhuc res in dubio est, nec inter compugnantes ac litigantes alicui victoria data est, dum etiam pars parti cedere nescit, trenas has et lamenta tam ingentia alteri scribenda committimus, nosque cuncta pacifica, cuncta dulcissima paginae nostrae indere aggressi, illa tristia et posteris nostris in dies deploranda, ut elegiaco planctu, non dicam cantu, aliquis describat, relinquimus. 28. Cum igitur beatus vir et Deo dignus sacerdos Adalbero pro meritorum magna praerogativa ut remuneraretur tempus adveniret, ac bono fine et bonae perseverantiae termino consummaretur, et qui bene vixerat melius et moreretur
null
d334fe86-50a0-476c-b2fb-f7b23fa070b6
latin_170m_raw
null
None
None
None
, licet decessus sanctorum verius transitus de morte ad vitam dicatur, et non possit male mori qui bene vivit: forte fuit, ut Teodericus, frater ipsius nostri pontificis, res quasdam Deo et sancto Arnulfo auferens, diu et multum precibus et legibus tediatus, condictum diem constituit, ut decreto sapientum, cujus jus aut injustitia esset, patesceret ac manifestaretur. Advenit assignata dies (Mai. 1005), et dies illa tota rei ventilandae necessitate consumpta est, quae nimio aestatis fervore omnes qui advenerant adurens, quia hic beatus pontifex, ut sepe diximus, ex genere et nobilitate, ad hoc ex proprii corporis nimia imbecillitate, ultra quam dici posset delicatus et tener habebatur. impaciensque erat omnium laborum: quod pro omni hujus vitae commodo numquam ferre aggredi aut vellet aut posset, pro Dei et Christi amore et pro creditae sibi aecclesiae utilitatibus subiit, videlicet pondus diei et aestus portare, diei utique illius, cujus caloris nimietas sic intolerabilis extitit, ut nemo recordari posset, se tantum fervorem aut ardorem vidisse per tota temporum vel annorum curricula, et quod gravius erat, hac tanta importunitate usque in summa vespera consumpta et diducta est. 29. Quid amplius? Discessum est post colloquium, et tribus aut quattuor miliariis peracta jam die itineri insistere compulsus, Numeniacum usque sine cybo medii Madii tempore pene media nocte devenit, quando dies noctem plus minus triplo magnitudine vincit, et tandem cum ingenti militum manu fesso multum corpore refectioni indulget. Ut vero erat homo cui parcitas victus et cyborum semper contraria extitit, liberalitas et affluentia ab ineunte aetate amica et familiaris, diu multumque et pene usque in lucem sessum est, ingentique letitia inter convivandum usus est cum clericis, quorum frequentia sibi dum vixit continua et dulcissima erat, cum laicis diversarum dignitatum, nimieque morae, ut post patuit et ut accidere solet, magni et per cuncta tempora dolendi detrimenti causa fuerunt. Nam dum nimis et plus nimis, quod alterius temporis erat, exercitio se dant, tandem ad hospitalia propria pergentes discedunt, atque se sopori tardius justo dederunt; reliqui quidem quod deerat noctis in diem sequentem somno dediti restituerunt. Sed quia dici solet non esse mortem sine occasione, venerabilis pontifex consuetum morem praeterire nolens, quin debitum munus noctis Deo exiberet, vix caput ad dormiendum demiserat, vix sopori aliquantulo membra tradiderat tenerrima, et ecce surgit ad confitendum Deo super judicia justitiae ejus, devoteque plus solito expensas officii nocturnalis Deo persolvebat; cum subito--merorem suorum abhinc in evum permansurum referam!--sic subito, sic de repente membra beati viri cuncta paralisi resolvuntur, ut nullum ex his suum officium peragere praevalens, terrae totum corpus darent, tantaque velocitas ipsius pessimi morbi in arripiendo extitit, ut nullus casui illius succurrere ex astantibus clericis posset, antequam beati viri corpus solo prosterneretur. 30. Accessum est ergo quam citius potuerunt, et ecce sub tanta velocitate neque os neque pes, non manus aut lingua, aliquid sui officii implere praevalebat. Deportatus est ad lectum manibus discipulorum, perstititque triduo non loquens nec aliquem intendens, donec tertio die pulsatus Dominus suorum precibus--nam non solum ex proprio episcopio, verum ex multarum regionum angulis viri et feminae, monachi et monachae, etiam ipsi solitarii et heremitae propositum nimiis doloribus et inedicibilibus meroribus frangentes accurrerunt, et ut suo fideli vocem et sermonem Deus omnipotens redderet optinuerunt. Accurrit et dux Teodericus, frater ipsius pontificis; affuerunt et comites primariique militum suorum, nobiles et ignobiles; cuncti ex urbe suburbiis, agris, villis et oppidis irruentes clamabant se miseros, se omni felicitate indignos, qui tali pastore orbati destituebantur; lupos omnesque malas bestias adesse pro foribus, quorum morsibus usque ad ipsam necem dilaniandi paterent, vocibus intolerabilibus ingeminabant. 31. Praesul venerabilis, auditis his animo quidem et spiritu conturbatus, et ad pietatem sibi ingenitam commotus, in multas lacrimas resolvebatur, et quod multae adversitates populum post mortem suam insecuturae essent, sicut sepe incolumis praedixerat, nunc infirmus et transitui suo satis, heu nobis! proximus praedicebat. Dicebat, suas magis infelicitates ut deflerent, se magis lamentarentur, nihil novi adesse, debitum primi parentis nulli indulgendum, dum his qui nullius debiti obnoxius erat, Christus Deus et Dominus noster, ipsa mortis acerrima discrimina experiri et pati
null
0c30ed81-d6cc-46a2-b1e6-443a72a83725
latin_170m_raw
null
None
None
None
non refugisset. Ipsa ergo infirmitate oppressus, per aliquot dies in eodem vico Numeniaco jacuit, donec invento communicatoque in invicem consilio, a clero plebeque ad urbem propriam deportatus, a multis quidem devectus, a plurioribus susceptus, dicere possibile non est, quantae voces, quanti clamores, viduarum, orphanorum, virorum clarissimorum, honestissimarum feminarum, ad alta aera protendebantur. Monachorum et sanctimonalium, quorum fruges maxima in manipulos perplures et non numerandos ipsius ejusdem pastoris diutino continuoque labore et sudore exurrexerat, pudore ordini suo debito nimiis doloribus postposito, omnis sexus et aetas accurrens et ut verius dicam irrumpens: #Heu!@# inquit, #heu! quid tanto patre orbati, quid tanto pastore destituti, plebs, clerus, ordo monachilis utriusque sexus, tibi omne quod sapiebas quod vivebas magis dilectus, quid aget, quo se vertet, cui subjiciendus relinquitur?@# 32. Ipse vero dilectus Deo pontifex consueto semper sibi more extensa manu signo crucis omnes non semel, non bis tantum, sed quousque sancti Stephani prothomartiris aecclesiam deportatus intromitteretur, Deo commissam plebem commendare non desinebat. Jusserat autem, ut primo ante sancti Stephani altare, post cunctis oratoriis domus diductus deveheretur, ibi se suumque populum Deo orationibusque sanctorum precibus depositis committere, prout poterat, prout virium possibilitas aut imbecillitas permittebat, studuit. Hinc bajulorum manibus episcopalibus tectis introductus, lecto deponitur, et ut competebat infirmitati ejus, subsidium necessarium familiareque ei impenditur. Elemosinas ex propriis rebus Numeniaco expendere coepit, sed Metti sic complevit, ut quicquid se habere recordabatur, nihil reservaverit, si quid vero remansit, avaritia potius suorum quam pii pastoris incuriae deputandum est. Quidquid auri argentique, palliorum, vestium preciosarum habere poterat, non modo proximis et vicinis, verum servis Dei longe manentibus mittere curavit, et ut pro remedio animae suae proque cotidianis excessibus, sine quibus vix aliquis aut nullus vivit, exorarent et apud pias Divinitatis aures interventores fierent, deprecabatur. 33. Nam beato Martino Turonis, sancto Dionisio Parisius, sancto Remigio Remis, sanctae Mariae Virduni, sancto Petro Coloniae, multisque aliis per Franciam superiorem inferioremque sanctis xenia honorificentissima mittens, patronos sui itineris quo pergebat adquirere, prout poterat, festinabat, et de mammona iniquitatis amicos, qui se in tabernacula aeterna reciperent, lucrari maturabat. In hac denique tanta infirmitate constitutus, hoc egritudinis onere praegravatus, coelum ac coelestia suspiriis continuis petere, oculis ipsis et spiritu sedulo non cessans, multo majora se promeruisse ore et corde semper fatebatur, dum etiam secundum apostoli dulcissimum adhortatum ipsis sanctis pro gloria aeterna et perpetua corona certantibus non sint condignae passiones hujus temporis, ad futuram eandem gloriam, quae revelabitur in eisdem sanctis (Rom. VIII, 18), et utinam in nobis, licet indignis et non merentibus. Sancti Job et Tobiae venerabilis patientiam, sufferentiam, reliquorumque sanctorum patrum veteris novique Testamenti reminiscens, qui ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, distenti etiam sunt non suscipientes redemptionem, ut invenirent meliorem resurrectionem. Beati etiam servuli recordabatur, et semper merita praedicabat, qui ea qua is idem noster felix defixus infirmitate, infirmitati virtutes adnectens, ipsius Jesu Christi Domini nostri, in ipsius beati obitus articulo, meruit visitatione consolari, et ymnidicorum angelorum voces in coelo resonare audiens, quid virtus in infirmitate perfecta, quid patientiae lenitas adipiscatur, posteris imitanda dereliquit. Nam beatus vir et venerandus sacerdos Adelbero, ut acervus meritorum ejus etiam per infirmitatis pondus in perfectionem usque deveniret, et in virum perfectum plenissime succrescens exurgeret, qui temptationes illatas semper pie sufferens, ut acciperet vitae coronam, quam repromisit Deus diligentibus se, aegritudine hac tam valida, tam ingenti depressus jacuit a! omnibus dextrae partis membris gravissima paralysi resolutus, nullius officii vigore aliquo modo compos existens, solius linguae ministerio nactus, laudes Creatori suo Deo Patri et redemptori suo Deo Filio et illuminatori suo Deo Spiritui sancto indefessa sedulitate referebat. 34. His ergo bonorum actuum fructibus, his beatae conversationis studiis commerciis Deo diu commendatus spiritus, coelo repetita anima 19 Kalendarium Januariarum die, felix migravit ad eum, quem devotissime sitiens diebus quibus umquam vixerat adesse sibi concupierat, et cui jungi indefessis precibus et vocibus indefessa bonorum operum assiduitate elaboraverat. Erat prima hora sextae feriae, quando civitatis omnis populus et pro
null
a3e3f003-3639-464c-bc40-e195f888f437
latin_170m_raw
null
None
None
None
fidei consueta reverentia et pro adventus Domini dignitate ad aecclesias sanctorum sacro et honesto more concurrerant, et orationum ac missarum ritui et obsequio insistebant. Fit ecce strepitus concurrentium, fit clamor ad alta decessu pii pastoris, lacrimosis suspiriis plebs omnino gemebunda et mestissima Deo commendare festinat, atque transitum ejus digna veneratione et digno cultu prosequitur. Dantur Deo preces et laudes pro debito, dantur patri piissimo luctus et fletus pro pietate, quia et patri debent, ut orent pro animae absolutione et commendatione, et sibi debent, ut lugeant pro dilecti et multum dilecti recessu proque detrimento absentiae et discessus ejus; qui licet hinc abiens coelestia diu petita promeruerit, hos quos relinquebat, quia ex magna cotidianorum colloquiorum dulcedine ac mutuae affabilitatis consuetudine in nimios luctus amarissimosque dies se deventuros clamoribus quibus plus poterant ingeminabant. 35. Interim circa beati viri corpus exuviis rite peractis, lotis ex more sacris justi membris, induto pontificalibus vestibus et ipsis pretiosis, ut nullus unquam sic pretiosis clericorum, abbatum, monachorum, laicorum diversarum dignitatum et etatum prosecutione lamentabili lugubrique ad ecclesiam matrem devehitur, atque sancti Stephani, prothomartiris pretiosissimi levitarumque praecipui, ante altare deponitur. Ibi tota quae supererat parte diei, tota etiam sequenti nocte a clericis non urbanis et regularibus stipendiariisque domus tantum, verum suburbanis et ex forensibus, quorum magna et copiosa multitudo undecumque convenerat, vigiliis consuetudinariis et psalmis magna devotione celebratis, obsequiis sanctissimis frequentabatur. 36. Sequenti die, quae sabbati dies dicebatur (Dec. 15), celebratis missis oblationibusque Deo magna reverentia datis, et usque in horam nonam pro commendatione felicis animae officiosissime exhibitis votis et precibus, elevantes venerabile corpus, per mediam urbem versus meridiem extra murum devehunt ad locum, quem ipse a fundamentis construens, inicium suorum operum, mox ut episcopus est effectus, iniciaverat, quem et Deo et sancto Symphoriano praeparaverat, quo et se sepulturae tradi jusserat; qui etiam locus multis sanctorum praedecessorum suorum pontificum Mettensium corporibus insignis et celebris habebatur et habetur. Nam sanctus Aeplicius sanctitate et antiquitate inter suos coepiscopos satis clarus, nostris etiam temporibus multis et multorum revelationibus cujus meriti sit manifestatus, ibidem requiescit. Domnus Papolus, cui sanctus Arnulfus in episcopatu successit, qui eidem loco multa praediorum beneficia contulit, et beatus Goericus, nostris temporibus mirabilis miraculorum operator, et sanctus Godo, germanus ejusdem pontificis Goerici, qui sancti Arnulfi etiam sanguine et carne affines in episcopatu successerant, domnus Aptatus, domnus Felix, reliquique quam plurimi sacerdotes ejusdem urbis honorabiliter ibidem humati venerantur. Quorum amore et loci amoenitate hic beatus pontifex illectus, sepeliri eo loci mandavit. 37. Denique depositum corpus ante sancti Symphoriani martyris altare, etiam dominica quae advenerat nocte ac die (Dec. 16), et usque in vespertinam pene horam quarti a transitu diei, quae secunda feria habebatur (Dec. 17), magno concursu fidelium multaque devotione frequentabatur, ita ut noctu et interdiu congregationes sanctorum se invicem praevenire dulci invidia pro caelebrandis vigiliis et summis studiis festinarent. Tandem adveniente fratre ejus Teoderico, et detrimenta sua ex morte germani mox futura quasi praesentia multum deplorante, accurrente etiam domno Bertaldo Leuchorum venerabili pontifice, qui quod sic leniter dulcissimeque ab eodem enutritus sit, donec ad apicem pontificatus proveheretur, satis vocibus et fletibus recolens et revolvens, caelebratis missarum sollempniis, sepulturae dilecti sibi corpus tradidit, et spiritum animamque Deo datori multa satis sollertia et devotione commendavit. Sepultus est juxta altare sancti Symphoriani martyris venerandi ad levam, sicut jusserat; videlicet ut sapiens utilia semper cogitans salubriaque pertractans, haec aliaque quae sancta erant et sunt adinveniens, hoc inter reliqua mandavit et constituit, ut sic proximum sanctis sanctorum sepultura ejus fieret, quo sacerdos ad celebranda sacrosancta mysteria mensae adstans divinae, ejus jugiter memoretur, cujus tumulus corporis prae oculis venerandus habetur et cernitur. Suscepit episcopale officium, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 984, 17 Kalendas Novembris; ordinatus est eodem anno 5 Kalend. Januarii. Transiit ex hac luce ad beatam vitam et veram lucem anno Dominicae Incarnationis millesimo quinto, indictione 3 regnante Heinrico rege, anno regni sui 6, coelo autem terra marique regnante et imperante Deo et Domino nostro Jesu Christo, cui cum aeterno Deo Patre et aeterno Deo Spiritu sancto est laus perpetua, honor indeficiens, jugis gloria, ineffabilis claritas
null
9b9d967a-b61d-4ace-8cb5-27d0b1a721bc
latin_170m_raw
null
None
None
None
, incomparabilis magnitudo, dignitas infinita; qui est beatitudo omnium sanctorum, qui est salus infirmorum, qui est remissio peccatorum, qui est salus viventium, qui est resurrectio mortuorum, et nunc et semper et per omnia saecula saeculorum. Amen. 1. Adalbero sanctae Mettis venerabilis praesul, magni Adalberonis fratruelis, licet tempore inferior, licet post natus, merito et gratiae privilegio, vere fatemur, non impar, gloria luxque decusque cum suorum--nostrum dicimus--tum totius patriae, ad hoc omnium quaqua orbis degentium, genus ab attavis et supra nobillimum, seque suoque praemio omnino perornans, omnino perlustrans, dum vixit splendor gaudiumque et, ad conservandas res publicas, spes salutis et vitae, nonodecimo Kalendas Januarii dum decessit, luctus qui dici non possunt reliquit his, quibus abscessus ejus tenebrae aeternae caligoque perpetua abhinc, proh dolor! perseverat. Hic nomine et vitae gratia magnus ad mundi provectum et aecclesiae stabilimentum procreatus, patre Friderico, qui Galliae medianae dux, generositatis excellentia et sapientiae praeminentia multos praedecessorum in id officii superavit, matre Beatrice, quae Magni Hugonis filia fuit, progenitus est, et tantam tamque inclitam lineam generis non modo non infamavit, verum ultra quam est dicere, ultra quam est digne meditari, decoram reddidit et insignem, dum Adalberonis vita purissima et gloriosa, prout fert instantia temporis, populis enarratur, gentibus ad Dei et Christi ejus domini nostri gloriam pronuntiatur. 2. Quid autem egerit, ad quid natus sit, qualis vixerit, paucis dicere cupientes, intimamus audire volenti, amatorem eum ex cordis integritate ac animi maxima alacritate sui ex cunis fuisse conditoris, proximum ex divino praecepto omnino dilexisse, infirmantium corpore sive corde usibus, ut sibi ipsi, semper condescendisse, mortuorum sepulturis assidue, dum necesse erat, astitisse, et ut succincte multa dicam, eam sibi legem beatus statuerat, ut, quocunque veniret, lux quedam venisse et spes salutis videretur, semperque ad divina mandata conservanda et fratribus utilia praevidenda se animumque suum intentissime piissimus praeparabat. Scolaribus disciplinis apud Gurgitenses castissime detritus et institutus, dum post mortem secundi Ottonis divi imperatoris ( #an.@# 983), et casu patris et orbitate immatura filii, post creati caesaris totus occidens dissensione minorum, majorum autem cupididate ad regnandum, omnino langueret, defuncto memorandae vitae viro Deoderico pontifice ( #an.@# 984), ad reformandam in populis pacem totius pacis amator Adalbero genere et mente nobilissimus, procurante et procurrente matre Beatrice, favente domina Adelheide augusta, prolis adhuc tenerrimae avia, quod autem primum bonarum rerum postremumque est, Deo omnino annuente, votis populorum et seculorum famosissime Metti praesul elevatur et constituitur die 17 Kal. Novemb. anno Dominicae incarnationis 984 indictione 12. 3. Mira vero Dei et Domini nostri gratia, et potentiae antiqua virtute, quod est dictu mirabile, principum illa discordia quam putabant non sine magnis periculis nec sanguinis multa effusione umquam evadendam, sic sedata, sic ad nichil redacta est, ut res jam in armis constituta, ad unitatem electi principis et ad diuturnitatem verae pacis, quae quamdiu vixit princeps idem duravit, perfectissima rediit, dum votis fidelium Adalbero in hunc dignitatis pontificalis gradum felix ascendit. Acta sunt haec felicibus auspiciis Wormaciae ( #circa oct.@# 20), quondam Vangio dictae, quo exercitus Galliarum Germanieque pars ad favendum puero principi, pars ut resisteret, concesserat. Sed Adelberone baculi pastoralis donato honore, regi, quem Deus elegerat ut erat videre, qui paulo ante restiterant magis, hujus beati meritis post plus pronos ad serviendum sese inpingere festinabant, et fideles fore abhinc in posterum devovebant. Quid amplius? Pacatis rebus regiis, tranquillatis cunctis regis novi negotiis, Beatrix, quae hujus pacis propagatrix Deo annuente extiterat, et cujus industria tam subita militum et principum in regem confederatio facta fuerat, cum sua felicissima prole felix et ipsa, et cum nobili illo Mettensium exercitu, ad urbem filio datam ire properat, gestibus cordis et corporis quibus poterat, quibus noverat, Deum et Dei antiquam clementiam et summam bonitatem ac notam gentibus virtutem magnificans atque collaudans. Fit concursus virorum ac mulierum, fit inaudita populorum irruptio, fit admirabilis monachorum ac virginum et sanctorum omnium votivus ac dulcis applausus, dum veniunt, dum diu praestolata gaudia affore cernuntur et suscipiuntur.
null
8b3d1175-9d1c-4df9-9bd6-39b9b1c344d2
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quanta piis gratulatio, quanta cordium praeconia, dum a populis laudes Deo resonantur, dum clerus non tantum urbis unius modos dulcissimos et hos altissimos inter cantandum facit, dum sacrarum mulierum turba voces Deo dignas efferunt in excelsis. 4. Interim benedictio sacerdotalis usque in Christi Domini natalem differtur; et quia dominicus dies ad hoc sacramentum peragendum a Patribus est institutus, 5 Kal. Januarii, quo natalis Innocentum celebris veneratur, dominicalis resurrectione Domini sacratus ac sanctus dies affuit; et ecce antistites vicinarum civitatum Trevirim, quae est metropolis antiqua, confluentes, cui domnus Ecbertus venerabilis archiepiscopus praeerat, paribus votis parique assensu dominum Adelberonem in sedem Mettensis urbis praesulem consecrant atque benedicunt. Hinc jam pastoralibus curis et ovium dominicarum registris susceptis, totum se ut forma commissi gregis fieret accinxit, totum in Dei opere corpus et animam praeparare deliberans, exemplum subditorum et specimen ad virtutes fore studio summo curavit. 5. Affabilis etiam aetate aut paupertate inferioribus, ultra quam credi hoc tempore possit, humilis sic, ut a pravis in hoc et a superbis quasi nimis dejectus notaretur, mitis prae omnibus sui temporis, ire omnino expers, ita ut se mirari diceret, ad quid aut quomodo in homines vitium iracundiae assurgeret, cum ipse disciplinas erga male facientes exercere gestiens, irasci non posset. 6. Servorum Dei et praecipue monachorum amator ferventissimus, adeo ut a laicis assidue laceratus ac corrosus, nihil preter monachos curare infamaretur; Christi Domini certe imitator fieri exoptans et vere cupiens, dum Dominum suum, quod cum publicanis et peccatoribus convivaretur, conviciari legeret, et a Judeis pessimis vini potatorem vocatum audiret, se improperia hujusmodi aut forte graviora pro ejusdem Domini sui quo multum fervebat amore perpeti, divitias inestimabiles et grata sibi munera judicabat. 7. Conviviis virorum sanctorum et monachorum maxime sic delectabatur ut felicem se eo die fateretur. quo cum his ei prandere contingeret, quibus mundus crucifixus est et ipsi mundo, quibus et accumbens sepe dicebat: #Venite, ut sedeatis a dextris filii matris aecclesiae.@# 8. Haec vere dico, vere fateor, quia hoc et verbo et pastu, licet immeritus, licet abjectissimus suorum, dextere ipsius domini mei primus assidens, sepe usus sum, participatusque ejus sacris colloquiis, et inter convivandum frequentissime delectatus. Miscebantur etiam sacrae exhortationis ac correptionis dulcissimi sermones cibis, quos summa cura sibi erat monachis semper dilectis accurate satis parare. 9. Ergo beatus vir, cum quo, ut vere credimus, Deus erat vere apostolicus omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret, universis non modo clericis sed et laicis, Judaeis etiam dilectissimus erat, ita ut usque hodie, praetermittam christianos, ab ipsis nostrae etiam religionis infestissimis Judaeis cotidianis luctibus et gravibus suspiriis defleatur. Hunc omnis sexus et aetas, hunc omnis ordo et conditio, hunc incolae et advenae, hunc infra et hunc extra positi, hunc noti hunc ignoti, miro affectu mentis venerabantur ac diligebant. 10. Erat igitur corpore plus cunctis sui temporis venustus, statura decorus, forma elegans, oculis amantissimus, nasu mediocris, capillis albus et ipsis raris et planis, ex genere corpulentus, manibus pedibusque et toto quod erat mirabilem Deum in omnibus operibus suis ostendebat, et quam decorus Factor in sua natura sit, cujus tam decora opera habeantur, se cernentibus indicabat. Primordia ac primitiae actuum ipsius ad divinos usus et ad exercendos animos in his quae pietatis sunt, sancti Symphoriani locus extitit, qui licet antiquitate nihil praeter ruinas et casus praetenderet, et in nigerrimam faciem ejus magna nobilitas decidisset, situs amoenissimus vineisque uberrimus ac urbis vicinio honorabilis, sanctorum multiplicitate, et quod est decentius, sedis pontificum numerosis corporibus famosissimus, cor beati et dulcissimi domini nostri Adelberonis et mentem, ut in hanc quae est videre decoris spetiosissimi venustatem reduceret, induxit, et in redivivam ut assurgeret formositatis gratiam, devotissimus elaboravit; nec destitit, donec ad id quod coeperat felici Dei dono votis beatissimis adimpleret. Et quia parietum et maceriarum proceritas, tectorum culmina, columnarum honesta rotunditas, rutilantium metallorum splendor, casso labore adquiritur et inani studio congeritur, si non, semota omni mundani favoris cupiditate et transeuntis laudis cuncto appetitu abjecto, pro solo divinae remunerationis respectu totum congestum corrasumque fuerit, et ut divinas aeternasque mansiones sibi fidelis ac
null
9e9dfc30-1484-42f7-a4e6-750d7621edcf
latin_170m_raw
null
None
None
None
devota Deo praepararet anima, haec terrena aedificia construere apparareque totis studiis debet: hic beatus id praevidens, loco, quem Deo paraverat, servorum Dei, qui institutis sancti Benedicti bene parere docti ad perfectum noverant, collegio decentissimo exornat, et ut pro salute perpetua cum sua praedecessorumque suorum, tum pro totius orbis, cujus magna erant pericula, Deum exorarent, sollertissimus aggregavit. 11. Postquam vero locum hunc digne Deo stabilitum reddiderat, et monachorum copia pulcherrima, quos undecumque collegerat, honestissimum fecerat, id deliberans, ut semper suus non solum spiritus sed et anima et corpus Deo et Christo ejus serviens, nulla sui pars vel ad momentum quidem a divino pietatis opere otiosa consisteret, sed impigra et utilis, laboris assidua, multimodo etiam sanctorum exercitiorum genere sese deterere cupiens, Romanum iter aggreditur, limina apostolorum adit, et suos subditorumque excessus fletibus, quibus supra mortales abundabat, deplorans deponit. Papa Johannes sanctae sedi praesidebat, et vices beati Petri dignissime administrabat; qui domnum Adalberonem tanto honore suscepit tantaque reverentia habuit, ut hominem hujusmodi generis et nobilitatis decebat, et quod magis est, tantae sanctitatis et pietatis viro competere novit, ac sanctorum reliquiis honestissime muneravit. Quam durum, quam asperum beato viro hoc iter fuerit, quanto labore quantisque sudoribus juga et devia montium rupium et silvarum arripuerit, qui nosti quantae teneritudinis et gravedinis fuerit, qui scis eum robore corporis et membrorum viribus omnino cum natura nobilitatis tum animi imbecillitate debilem ac invalidum fuisse, perpendere ac dijudicare valebis. Rediens autem totum se divino operi mancipavit, laudibus sui Creatoris assidue insistere curavit, elemosinis, vigiliarum et orationum laboribus se corpusque maceravit, infirmorum necessitatibus, mortuorum sepulturis assistere praecipuum faciebat, peregrinorum diversae professionis et diversi ordinis nuditati et paupertati subveniebat, sic indefesse, sic sedule, ut cotidiano usu receptos, pedes eorum manusque lavans, diversis ciborum generibus recreans, in commeando etiam muneribus donans, hos relaxaret, mox alios suscepturus pari amoris fervore, pari pietatis dilectione, ea quae Dei mandato ut fratribus impendantur instituta cognoverat impensurus. 12. Xenodochium quidam locellus infra urbem Mettensem habebatur antiquissimus, pauperculus, vilissimus. praeter id quod beatae Mariae semper Virginis nomini erat dicatus; quem amore Christi et Matris Christi Domini, in quem aedificiorum splendorum reerexit, quantis divitiarum opibus aggregatas ibidem ancillas Dei ad laudes perpetuo Creatori omnium celebrandas ditaverit, res acta indicio est. 13. Domnus Adventius sanctae Mettis venerabilis praesul in Blisacensi pago loculum quendam in sanctae et individuae Trinitatis honore coeperat, quem praeventus morte perstruere non valuit; quem domnus Rotbertus, ejusdem sedis pontifex, prout, erat parvus coeptus, parvum perfecit. Hunc dominus noster Adalbero cernens sanctae religionis cultibus aptissimum, quia et silvarum vastis sitibus heremum praetendebat et aquarum gratia amoenitatem circummanentibus conferebat, quod autem maxime sanctum virum permulcebat, quia et consecratus in honore summae et individuae Trinitatis, ut diximus, et corpore sancti Terentii confessoris et pontificis ejusdem Mettensis sedis erat insignis, multum delectatus, item feminas Deo dicatas coadunans inibi collocavit, et sumptus amplissimos ad vivendum condonavit. 14. Domnus Deodericus item Mettensis urbis antistes gloriosus, cui hic dominus noster Adalbero successerat praesul, in pago Calvomontense locum quendam inter Mosellam et montem, qui in divexo sui castrum habens ex accidenti rusticorum lingua Spinal vocatur, divino famulatui aptum repperiens, monasterium construxit, consecrans illud Deo et sancto Goerico, cujus sacratissima ossa ab urbe Mettensi transferens, digna veneratione collocavit, et patriae patrocinium felicissimum praeparavit. Domnus Adalbero hujus successor, ad salutem christianitatis et ad votum commissorum praesul effectus, perpendens murorum alta fastigia non valere, si non sint servi Dei qui incolant edificiorum constructiones, neque prodesse terrena ubi coelestia defuerint, primo quidem clericorum conventum ad omnipotentis Dei honorem coadunavit, post gloriam divinitatis, quantum in homine est, ampliare totis viribus omnique conamine gestiens, ancillas Christi, sub regulari vita et sub institutione patris nostri, beati scilicet Benedicti, bene edoctas, Deo et sancto Goerico pontifici servire destinavit dans praedia et possessiones, quibus sine inopia et sine indigentia vivere possent. Quantae vero humilitatis et hospitalitatis, quantae patientiae et largitatis erga peregrinos et cunctos pauperes fuerit, res in eodem loco acta indicio est. Sanctus confessor Christi Goericus quid in vita sua promeruerit, quid apud Deum valuerit,
null
c191d987-7511-4542-9472-4c7f4edc2183
latin_170m_raw
null
None
None
None
multis miraculorum signis et prodigiis declarans, fama sui longe lateque crebrescente populis gentibusque innotuit. Ut ergo gloria Dei nota fieret et magnificentia bonitatis ejus plus plusque nostris temporibus manifesta claresceret, in Burgundiae cunctis finibus cladis pessima multitudinem magnam populorum invasit, qua manibus pedibusque ardentes miserabili poena, hic perdito uno, hic utroque truncatus pede, hic medio adustus, aliquis tunc primum aduri incipiens, non multum sero veniens, audito sancto pontificis rumore, innitentes baculis, aut carriotis devecti, undecumque confluebant. Dum haec fierent, domnus Adalbero, dum viveret lux gaudiumque suorum, quia castrum imminens monasterio sedes est episcopalis, sepissime aderat, et hujusmodi viros cotidie ad convivandum suscipiens, propriis manibus vulnera illa contrectans et lavans, ore et oculis demulcens, Deum in omnibus suis operibus laudare et benedicere non desinebat. Vere loquar, septem diebus huic divino servitio cooperator interfui, et propriis manibus aut lavabam aut detergebam, dum non minus centum aut octoginta, ut diximus, cotidie lavaret et cibo recrearet. Nam dum vulnera ipsa aqua perfunderentur, tantus vapor tantaque nebula domum in qua id fiebat replebat, ut vix alter alterum videre praevaleret, fetor etiam intolerabilis erat, sulphur et quidquid in odoribus importabile est exsuperans et vincens. Haec, ut dixi, beatus vir sine despectu et cum magna cordis devotione peragebat. Quae idcirco dixerimus, ut in una eademque re duorum sacerdotum duo facta memoriae dignissima praedicaremus et posteris imitanda vel admiranda traderemus, dum in beato Goerico virtutum insignia, et in domno Adalberone humilitatis et abjectionis omnisque vilitatis humanae appetentiam et summum amorem demonstraremus. Sane hunc tantum et talem virum nimiae humilitatis et omnium virtutum, quas sancta mater humilitas pio uberum lacte enutrit, cultorem praedicantes, et in ejusmodi rebus probabilem enarrantes, ne id ei a posteris, quod a praesentibus sui temporis, ad hoc a familiaribus, imputabatur, imputetur, fuisse scilicet eum nimium humilem nimiumque dejectum, quaedam huic operi subnectenda decrevimus, quibus certis temporibus certaque ratione bonis humilitate subditum, malis autem fidei constantia ac censura justitiae, temporis etiam conibentia repugnantem, et vitiis vitiosisque resistentem ostendamus. 15. Domnus Heinricus rex, qui tertio Ottoni divo imperatori ad regnandum quidem, necdum autem ad imperandum, in tota Germania, quae citra Hrenum est, et in Lotharii regno, quod cis Rhenum est, successerat, colloquium synodumque conscivit ( #an.@# 1005). Ubi omnes pene regni sui summos sacerdotes coadunans, et ex diversis diversa disputans, inter disputandum ipsos eosdem sacerdotes acerrime congreditur, cur videlicet in suis diocesis et diocesianis ea quae synodali ac per hoc spirituali falce secanda erant non resecarent, ac gladio Spiritus sancti putrida et male sana a membris fidelium abscidere supersederent. Mirantibus omnibus, quid sibi verba regis tam districtissima vellent quove tenderent, rex ammiratione eos absolvere curavit, quidve praetenderet palam fecit. 16. #Inter multa,@# inquit, #quae in regno nostro vestrisque parrochiis corrigenda sunt, parentes sic sibi proxime conjugio copulantur, ut Deum non timentes et homines non reverentes, etiam tertii loci consanguinitatem, quod dictu nefas est, ad copulam asscissere non refugiant, et lineam, quae ad septimam usque generationem sacris canonum institutionibus illibata conservari jubetur, Judaeis paganisque infeliciores in ipsis sui exordiis abrumpere non formidant.@# Episcopis hinc inde sedentibus diuque silentibus, pars de quo diceretur nesciens, pars personam de quo dicebatur multum vel amans vel timens, quid dictis regalibus responderet, prorsus ignorabat. Mens enim male sibi conscia, dum ea quae non vult audire compellitur, fit stupida, vox refugit, verba dilabuntur, et sapienti coram positus honestius ei videtur silere quam loqui. Rex, quem fallere nemo poterat, quia erat homo litteris adprime imbutus, eloquentia facundissimus, ad regendum Dei timore vivacissime astrictus, motum cordis pacientiae frenis restringens, sacrae Scripturae exemplis eos aggredi honestius esse judicans: #Ecce,@# inquit, #ecce, vos estis loca quidem sanctorum sacerdotum tenentes, et in meliori cathedra quam sedisset Moyses sedentes, utpote vices Domini possidentes, qui et boni canes et sancti arietes pro vitae merito dici debueratis, contraria vice inversoque ordine canes muti non valentes latrare estis effecti, ipsique cecitate multati dum subditis ducatum praebere cogimini, et ductor et sequens ambo in foveam praecipitamini. Ecce.@# inquit, #
null
c1bb6015-3b8c-45a1-89de-be5b6a61ac93
latin_170m_raw
null
None
None
None
Conradus dux Austrasiorum, consanguinitate nobis et quicunque in tota patria nobiliores sunt cunctis affinitate conjunctus, uxorem duxit sic sibi propinquam, sic proximam, ut, sicut timemus, non modo ipsi, verum omni patriae offensa Dei citissime et, ut dicitur, pro foribus adesse videatur, parumque minus crimen nobis tacentibus indicitur, quam ei qui idem scelus audacter et sine peccati estimatione perpetrare cernitur.@# 17. Domnus Adalbero Mettensium venerabilis praesul, sanguine et affinitate regi assidenti et cunctis qui ex magni Heinrici linea descenderant adprime conjunctus, huic sacro synodo intersedebat, et ut erat cunctis consacerdotibus nobilior excelsiorque, sic nobiliori celsiorique sella inter suos prominebat. Hic regis objurgationem ultra ferre non valens, et tacere amplius inhonestum judicans: #Interim,@# inquit, #aetatis sanctitatis et scientiae praerogativa, locum quidem loquendi cum fratribus nostris dantes, et honorem canis senectutique divino praecepto exibentes, quo dicitur: « Coram cano capite consurgas (Levit. XIX, 32) @#, » #quia majestatis vestrae potentiam, domine mi rex, ad dedecus nostri ordinis objurgationi et invectioni plus plusque videmus verba augere: tacere ultra, vere fatemur, et quae recta sunt non dicere, non sotum stultitiae, sed quod majus est, magnae verecundiae deputamus. Domnus Otto dux, pater istius venerabilis Conradi ducis nobis consedentis, natus ex filia est magni Ottonis, cujus soror Girbergia dedit filiam suam Conrado Burgundionum regi. Ex Conradi autem filia nata est domina Mathildis@#, #hujus Conradi assidentis uxor. Hoc ergo genealogiae ordine, quia frater sororque in supputatione non admittuntur, consanguinitas horum non plus quam secundo loco elongari praevalet.@# Haec beato viro retexente, tantae irae tantaeque simultates in ipsa synodo exurgere coepit ut, nisi esset ea nobilitas qua coelo, terra marique ultraque mare inclitus effulgebat, Conradus dux, de quo res agebatur, et quicumque suae partis erant, neque Deum neque regiam majestatem reverentes, neque sacerdotibus, quorum maxima et honestissima multitudo praesens aderat, aliquid honoris exibentes, arma furoremque corripuissent, et ad insaniam exsaciandam, quidquid mali manus roburque inferre posset, non omisisset. 18. Aderat huic magis seditioni quam synodo domnus Teodericus, frater quidem hujus domini nostri Adalberonis pontificis, dux autem eorum qui cis citraque Mosam Mosellamque resident, et haec quae agebantur queque juste disponebantur, sua auctoritate firmabat atque corroborabat, nuptiasque illicitas cum reliquis ducibus, comitibus, et quod majus est, sacerdotibus Deo et rectitudini ac regiae justitiae faventibus dampnans, et humanas iras non formidans, aequitatis lance quae Dei erant liberrime decernebat. Aderant etiam in hac venerabili synodo primi et praecipui sacerdotes Willigisus Maguntinus praesul, Heribertus Coloniensis itidem praesul, [ille Warmacensis, ille Argentensis, 2. 3.], Walterius Spirensis, Notgerius Leodicensis, Hezel Wiziburgensis, Haimo Virdunensis, Bertaldus Leucensis, aliique quam plures non solum ex Lotharii regno verum ex omni Germania, quorum pars favore, pars timore nobilis personae, hinc inde agitati, hinc inde defluentes, pauci admodum, et ipsi inter suos praecipui, Deo dilectissimo Adalberoni et dictis ejus justissimis testimonium veritatis exhibentes, egerunt, ut inter verum falsumque discidii et discordiae non modica disceptatio fieret, quam etiam ipse rex omnino sedare non potuit; verum nisi esset domini et pontificis nostri Adalberonis incomparabilis nobilitas, furor cecus et insania misera arma etiam telaque corripuisset, et ad homicidium usque irae commotionem pertingere contigisset. 19. Hac igitur simultatione, his odiis infestissimis discessum est, et unusquisque ad propria redire festinabat. Sed domnus pontifex, dum ex propria patria recedens ad regale colloquium perrexerat, nihil horum metuens, nihil horum estimans, quia erat omnium sui temporis mitissimus atque pacificus, non multa militari manu, set clericorum et honestissimorum laicorum dulcissimo comitatu usus est, et propter id in redeundo, verens ne forte in via hostis insidias pateretur, ab itinere parum quid declinare dignum duxit, et cedere magis ad horam quam vesaniae furentis principis locum caedis aut alicujus alterius malignitatis dare voluit. Dei autem omnipotentis et Christi ejus ineffabilis pietas et aeterna clementia, aliter quam domnus pontifex crediderat, rei eventum miserando disposuit et disponendo praeordinavit, dum spiritum furoris et malignitatis, dum vim bachantis et turbulenti vertigines in eum pavorem in eumque timorem commutavit, ut eo impetu eaque virtute, qua Dei virum ante persequi moliebatur
null
ce6e0b1f-c36a-43af-be6a-aabf5ea05501
latin_170m_raw
null
None
None
None
, nunc fugere ac retro ire viribus quibus poterat aggrederetur, ac magis capi timeret quam capere elaboraret. 20. Duobus igitur diebus fuge fidem committens, donec in tuto se esse credidit, semper se a domno pontifice et fratre ejus duce Teoderico insequi existimabat memoratus Conradus; nostri vero nichil aliud quam patriam repetere, et id summa festinatione conabantur; et quia id tempus poscebat praeter pacem et ea quae pacis sunt, videlicet metere, curis domesticis utilia administrare, domnus autem episcopus consueta repetere, monasteria videlicet vel nova construere vel vetera restruere, procurabat. Haec dixi propter hos, qui beati viri innocentiam et pietatem in stultitiam et stoliditatem vertebant et Judaeorum sequaces, qui caput nostrum et principium mordacibus verbis persequentes, vini potatorem et daemonio plenum, quod nefas est etiam recordari, semper inclamabant--horum, inquam, similes servum Dei et honestissimum summi capitis membrum quia ad quaeque convitia ad irascendum non insanibat, hebetem et vecordem dicebant. Hic autem beatus et ad sibi illatas injurias patiens esse didicerat, et subditorum kalamitatibus sic semper adesse festinabat, ut rerum oportunitatem praestolans, omnibus omnia factus, sanctis semper subditus, erga malos ut converterentur ad corrigendum et exortandum assidue praeparatus, frequenter sua benignitate fructus sibi ex pravorum conversione adquirebat, et lucrum ex pecunia sibi credita fecisse multum gaudebat. Exortabatur quos exortari debere videbat, increpabat duros et perfidos, obsecrabat pios et benignos ad meliora conscendere; quos vero mentis duritia incorrigibiles efficiebat, hos gladio et armis divinae animadversionis telisque spiritalibus persequi diu per patientiam expectatos, legibus etiam adjudicatos festinabat. Aliquando res eorum et facultates depopulans, aliquando castra eorum subvertens et terre coaequans, quia haec aecclesiasticae familiae nimis vicina, quicquid praedari poterant his inferebant, et continuum pauperum clamorem ad aures piissimi pontificis pervenire faciebant. Alteriacum namque Teoderici infelicissimi castrum, Lantfridi-curtis etiam dictam turrem, cui Everelmus pravissimus insidebat, et Vendoperam Beraldi comitis in Calvomontense pago situm, subversione dampnavit. Noverit sane quisquis haec legerit, injurias sibi specialiter illatas numquam vindicasse, sed pro Christo et pro tanti nominis amore equis animis cuncta tollerasse, et per patientiae virtutem sibi ingenitam Domini sui imitatorem extitisse, #qui,@# ut beatus apostolus dicit, #cum pateretur non comminabatur, cum malediceretur non maledicebat (I Petr. II, 23) @#. Recordabatur, quia traditus idem Dominus omnem patientiam exhibuit. Non contendit, non clamavit, nec in plateis audita est vox ejus. Recordabatur, quia insultantium ille sputa suscepit, qui sputo suo oculos ceci nati aperire dignatus est; coronatus est spinis, qui sanctos martires floribus coronat aeternis; palmis in fatiem caesus est, qui veras palmas vincentibus tribuit; spoliatus est vestibus, qui indumento immortalitatis ceteros vestit, flagellatus est, cujus nomine sancti et servi ejus diabolum et angelos apostatas flagellant. Cibatus est felle, qui cybum celestem fidelibus dedit et semper dat, et qui panis sanctorum est angelorum. Aceto potatus est, qui salutari poculo fidei christianis cotidie propinat. Ille innocens, ille justus, immo innocentia ipse et ipse justicia inter peccatores et iniquos deputatur, et testimoniis falsis veritas premitur, judicatur judicaturus, et Dei verbum Deique sermo ad victimam tacens ducitur; ad ultimum mortem crucis patitur et moritur, qui vitam praestat mundo, qui resurgens spem resurrectionis fidelibus dat, et ascendens in celum, quia cum eo ascensuri sumus, si capiti nostro compacti et conglutinati bonis operibus et actibus sancti inveniamur, membra effecti Christi Domini, qui est caput principiumque non solum nostri, verum omnium creaturarum. 21. Haec cuncta Dei Filius, in sua natura impassibilis, in nostra effectus passibilis, virtute pacientiae pro nobis perferre dignatus, patientes nos esse non modo verbis verum exemplis suasit. Quae et hic beatus sic sequi, sic imitari studuit, ut injurias sibi a quocumque etiam infimo illatas numquam vindicarit, numquam ultus fuerit, sed firmo pectore praecepti Dominici executor, quo beatum Petrum instruxerat: #Non dico tibi, Petre, dimittendi septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 22) @#, quicquid in se umquam aliquis delinquere poterat, pacientissime ignoscere poterat, et injuriarum immemor, magis beneficia pro malis quam vindictam recompensabat. Rapinas vero aecclesiarum et quae filiis aecclesiae inferebantur, diu quidem per patientiam sustinens, jam
null
7c2304d1-ce47-4bcc-9819-60f75a01b56c
latin_170m_raw
null
None
None
None
tandem vel malorum enormitate vel pauperum nimiis assiduisque clamoribus tediatus, quia id censura officii expetebat, et id Dominicum praeceptum fieri mandat, dicens corripiendum pravum primo solo Deo teste, secundo adhiberi unum aut duos testes, tertio debere dici aecclesiae, deinceps si aecclesiam non audierit, deputari inter ethnicos et publicanos (Matth. XVIII, 15, 17); his omnibus ei qui incorrigibilis existebat exibitis, aliquando vinculo anathematis eum astringere, aliquando prava ejus domicilia subvertere, multoties rebus propriis subvertere, non cupiditate actus, sed pro correctione pravorum et requie bonorum id agere compulsus. Quia vero pietate magis quam avaricia haec faciebat, ea res indicio erat, dum ab aliquo maligno quippiam lege accipiebat, suis usibus exinde nihil umquam miscere voluit, sed aut pauperibus ea statim distribuenda, aut restaurandarum aecclesiarum usibus largienda dispertiebatur. 22. Dum enim ea quae sibi vel ex patris matrisque patrimonio vel ex commissae aecclesiae thesauris et magnis divitiis jure competebant, non reservare, non congregare umquam volebat, sed pauperibus, viduis, orphanis et praecipue monachis, qui erant sua cura, qui erant suus summus amor, cuncta impendebat, cuncta largiebatur, credi fas non est, quod is bona alicujus, etiam legibus adquisita, sibi servare aut marsubiis aecclesiasticis includere concupisset. Vere beatus, vere vir in quo dolus nullus erat, nullum circumveniens, nulli fraudem inferens, quin potius sua libenter impertiens, in crastinum aut nulla aut pauca retinens; apostolici praecepti devotissimus et continuus executor, habens victum et vestitum, his contentus erat: #Nihil,@# inquiens, #intulimus in hunc mundum, verum nec auferre aliquid possumus.@# Erat ei humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justicia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam facere nescius, illatam ferre sciens. Cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo omnino nihil praeponere, quia nec nobis quicquam ille praeposuit. Karitati ejus inseparabiliter adherere noverat, cruci ejus fortiter ac fidenter assistebat, quia hoc didicerat coheredem Christi existere; hoc esse praeceptum Dei facere, hoc esse voluntatem Patris implere. Quae autem dicam, his qui eum exterius noverant incredibilia forte videbuntur, quia et nobilitate carnis et natura supra mortales cunctos tener et delicatus erat, et ad perferenda quae dura sunt omnino imbecillis. Missas et sacramenta divina sine cilicio numquam celebravit, panem coelestis misterii intimis lacrimis irrerebat, potum itidem divinum cum fletu semper temperabat. Vigilias natalis Dominici et sanctae paschae sanctique pentecostes et omnium sanctorum apostolorum et praecipuorum martyrum sine aliquo cibo semper transigebat, et in occulto cubiculo conscientiae et cordis Deum exorans faciebat. Quadragesimae dies sine monachis, si in patria demorari poterat, numquam celebrabat; quod praecipue apud Gurgitenses facere consueverat, quia locus idem et sacrae religionis districtione insignis et divitiis opulentis et situ amoenitateque gratissimus, ad divinos usus et ad divinum servitium perficiendum placidum quietumque otium exhibebat. Nam duabus quadragesimis iter Romanum pro solo Dei amore celebrans iteravit, et sacrosanctas apostolorum memorias liminaque orationibus et muneribus honoravit. Si quis autem ad credendum tardus, beatum virum cilicio usum refragatus fuerit aut negaverit, ad nos veniat, et viso quo utebatur cilicio, et staminea lanea qua omni quadragesima induebatur, quae nos ab his qui secretorum intime conscii erant, quae et nos pro magnis thesauris adquisivimus et servamus, quia Deo nihil est impossibile; quod oculis cernere est, credulitati cor fidele necesse est comitetur. 23. O quam facilis aditus ad colloquendum, ad convivandum, ad queque commoda perquirenda, omni ordini, omni aetati, omni professioni, pauperi, debili, personae vilissimae, justo, peccatori, erga beatum virum semper erat! Nulli praesentia ejus deerat, secretarium ejus cunctis patens, fores ejus nulli clausae, subsidia ejus omnibus aderant, ejus dulce consilium nulli deerat. Anniversaria priorum pontificum quo sumptu, quam magnis elemosinis, quanta devotione venerabatur ac recolebat, me tacente hi qui in missis agendis, in pauperibus recreandis et reliquis pietatis usibus sancto pontifici cooperatores frequentissime extiterunt, referant, et justum digna laude pro divino cultu divinoque servitio extollant, recollentes scriptum: #Omnis laus in fine decantatur,@# et Sapientem dixisse memoretur: #Ne laudes hominem in
null
725c83b3-2b51-4955-835d-8ef446fa5275
latin_170m_raw
null
None
None
None
vita sua (Eccli. XI, 30) @#, quoniam quidem in vita hac nihil veri constat, sed cuncta mendatio plena, cuncta caduca, nec potest esse certa laus ubi finis certus non est, cum quisque beatus beatae vitae inseritur, et ei conjungitur, qui est via, veritas et vita; tum vere laudatur, tum vere in memoria hominum vertitur, quia laus et pax et gaudium et honor omnium sanctorum est, quem laudare et benedicere hic quisque incipiens, bono fine consumatur, hincque transiens, quem vere videt facie ad faciem, vere laudat et vere benedicit. 24. Episcopi sui temporis aliqui fastu superbiae, aliqui simplicitate cordis, filios secularium sacerdotum ad sacros ordines admittere dedignabantur, nec ad clericatum eos recipere volentes; hic vero beatus neminem despiciens, neminem spernens, passim cunctos recipiebat, neque personam neque genus eligens aut praejudicans, sed id mente fixa retinens: #Quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et operatur justiciam, acceptus est illi (Act. X, 34, 35) @#. Vix in omni tempore sui pontificatus annus transiit, quo vel ante diem natalis Dominici vel Quadragesimae tempore statuto antiquitus jejuniorum sabbato, presbiteros, diacones et reliquos aecclesiastici juris ministros non ordinaret, et se eorum precibus subnixe non committeret, in tantum ut sacerdotum ab eo ordinatorum numerus ultra mille fere procedat, et reliquorum graduum numerositas comprehendi nequaquam possit. Qualis frequentia, quale Dei et omnium sanctorum decus, quanta populi tociusque cleri leticia, quocienscumque beatus pontifex vel missas publice dicebat, vel aliquarum novarum aecclesiarum novam dedicationem exercebat, vel benedictiones divinorum graduum adimplebat, quis dicere, quis valeat enarrare? Ipse autem ad tanta officia peragenda in hominum faciebus et in publico, auro cunctisque praeciosis margaritis, gemmis et lapidibus circumamictus ac decoratus, intrinsecus induebatur occulte, ut supra diximus, durissimo asperrimoque cilicio, videlicet interiori homini interiora et spiritualia exhibens, ut in eo posset Christus per fidem habitare, exteriori vero ea quae ad cultum consuetum pertinent sine typo superbiae et sine inanis gloriae elatione perficiens. 25. Tertius Otto, divus imperator, usque ad ultima fere tempora domni Adalberonis Mettensium beati pontificis imperavit, et in Romana urbe totum pene vitae suae tempus exegit; unde sic imperii sui regna et patriae devastabantur, quo vix subsistere aut vivere ipsis etiam primatibus, pontificibus, et majoribus regnorum facultas esse posset. Cujus periculosissimos procinctus et miseranda rapinarum discrimina hic beatus et semper memorandus Adalbero data sibi a Deo sapientia datoque animi ingenio semper et ipse evasit, et commissam plebem eripere maximi habuit, dum, quantulocumque adjutorio a filiis aecclesiae accepto, plurima autem et pene cuncta pecuniae patrimoniorumque suorum redibitione distracta, per omnes fere annos huic vix ferendo servitio et importabilibus ferendis xeniis undecumque compilata transmittere; justius leviusque judicans, minora tradere et pauca mittere, quam ipse delicatus et nobilis expeditioni sese committens, et queque ardua itinera aggrediens, plus suae viae sumptu quam regalis famulatus expensa et nulli indulta pecunia praegravaret. Noverat et sapienti ingenio praevidebat, quoniam quidem, licet esset genere et sanguine nulli mortalium inferior, licet posset, non debere resistere potestati, dicente Domino ac jubente: #Reddite Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21) @#, videlicet Caesari tributum, vectigal, censum, Deo autem pietatis opera, orationum munia, elemosinarum fructum. Sciebat apostolum imperare ac suadere: #Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1) @#; idcirco utilius animae suae subditorumque fore praevidebat, sua quam se pessumdare, terrena distrahere quam spiritualia, meminitque Dominum dixisse, homini nihil prodesse, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26). Anima enim perdita, nihil deest ad perdendum; salva anima, etiamsi census carnalis defuerit, non deerunt divitiae, quas fur minuere non poterit, tinea non demolietur, erugo non consumet, egestasque ejus ditissima locupletabit; erit etiam tamquam nihil habens, et omnia possidens, eritque ei Deus omnia in omnibus, ut in omnibus adimpleatur. 26. Mandatum Dominicum: #Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) @#, praesul venerabilis perfectissime adimplens et dum vixit verissime custodiens, numquam pro aecclesiasticis officiis, nunquam pro ordinandis sui
null
f31ddb01-76f9-4dc8-b1b5-f6d5bd934b2c
latin_170m_raw
null
None
None
None
claustri ministris, nedum abbatibus monasteriorum, quos usque ad quadragenarium pene numerum consecravit, pecuniam aut quippiam munus suscepit, symoniacamque heresim ut venenum mortiferum mortemque venenatam semper exhorruit et aufugit. Si quis sane est qui putet in numero ordinatorum ab eo abbatum fidem dictorum nos in scribendo excessisse, dum non tot sint in Mettensi diocesi monasteria, ducat memoriae, in aliquo eorum duos, in aliquo tres viros patris loco et nomine et dignitate promovisse, ut est indicio hic sacer locus, cui Deo auctore licet indignissimi praesidemus, dum praecedentibus duobus sanctis et venerabilibus patribus, Fingenio ex Hibernia--nam Scotti et reliqui sancti peregrini semper sibi dulcissimi habebantur--et domno Siriaudo ex Gorziae ferulis ad regendum abducto, nos, qui haec scribimus, benedictione hujus beati pontificis tertio loco regimini succedere compulsi sumus. Sancto Trudoni duos, Sancto Adelfo duos, Sancto Felici itidem duos, Sancto Martino ultra fluvium duos; nec adjacet sanctae urbi monasterium, cui benedictionis gratiam datis patribus non contulerit, aut etiam bis terque, viam patrum illo ingrediente, hoc succedente, repetierit, praeter felicem locum Gorziae; felicem autem non minus ex eo qui in praesentiarum praeest et sanctissime dulcissimeque prodest, quam ex his qui jam beati ad coelestia transmigrarunt, quorum vita inclita et gloriosa proprios libros expetunt, et gesta vere memoranda otium satis longum ad scribendum requirunt. De hujus viri multum honorandi gestis honestissimis ad augendum nostrae materiae decus plurima inserenda judicaremus, et ex actibus ejus satis magnificis venustatem paginae inderemus, sed quia ad votum utilitatemque patriae adhuc Dei gratia superest, adulationis nota inuri timentes, alii tempori vel personae id reservamus. Hic certe domnus et multum venerabilis Immo, post decessum patris Odelberti a domno Teoderico, sacro pontifice, Gurgitensibus pastor et abbas constitutus, ex omnibus primoribus domus sancti Stephani abbatibus et abbatissis, quos domnus Adalbero praeesse invenit, solus hunc eundem sanctum antistitem supervixit, et interim--quo multum gaudemus--supervivit. 27. Consecravit etiam noster beatus et electus Deo sacerdos Adalbero Liudulfum Trevirensibus archiepiscopum, vitae magna simplicitate et morum maturitate insignem, quibus viventibus et proprias aecclesias gubernantibus, pacis tempora, vere fatemur, extiterunt, quibus decedentibus, etiam dies in noctium nigerrimam faciem transmutatae, nihil praeter mortem et mortis discrimina, non dicam viventibus, sed morientibus et vere mortuis praetendunt. Et quos plangere nimia divitiarum opulentia et pacis ingenti et diuturna insolentia noviter defunctos et, ut est in ore vulgi, virides mundus non novit, aridis jam menbris et in cinerem jam redactis, continuis lamentis et lacrimis kalamitate et omni miseria plenissimis deflentur ac deplorantur. Jam certe in haec nostra, pro dolor! tempora; et utinam ista ipsa tempora nostra non essent! Nam vita odio est, mors vere optatur ut assit, quoniam quidem cui tollitur unde vivat, quomodo vivere velit ignorat, et cui sumptus viae deesse contingit, viam arripere omnino abhorret. Urbes certe depopulatae, vici et villae incensae omnes, viri omnes et feminae et totum promiscuum vulgus ferro, fame, igne pestilentiaque consumtum; multi etiam nobiles in paupertatem et magnam miseriam devoluti, multi gladio perempti, ita ut hodie vere dici possit: #Pervenit gladius usque ad animam (Jer. IV, 10) @#. Nam vineae eradicatae, arbores et arbusta excisa; monasteria depopulata; et jam in proximo est, ut, effugatis habitatoribus, servorum et ancillarum Dei habitacula in solitudinem et heremum vastissimam devenire cogantur. Verum dum adhuc res in dubio est, nec inter compugnantes ac litigantes alicui victoria data est, dum etiam pars parti cedere nescit, trenas has et lamenta tam ingentia alteri scribenda committimus, nosque cuncta pacifica, cuncta dulcissima paginae nostrae indere aggressi, illa tristia et posteris nostris in dies deploranda, ut elegiaco planctu, non dicam cantu, aliquis describat, relinquimus. 28. Cum igitur beatus vir et Deo dignus sacerdos Adalbero pro meritorum magna praerogativa ut remuneraretur tempus adveniret, ac bono fine et bonae perseverantiae termino consummaretur, et qui bene vixerat melius et moreretur, licet decessus sanctorum verius transitus de morte ad vitam dicatur, et non possit male mori qui bene vivit: forte fuit, ut Teodericus, frater ipsius nostri pontificis, res quasdam Deo et sancto Arnulfo auferens, diu et multum precibus et legibus tediatus
null
5422a92d-dcb4-4e58-a5a8-f481bb8e153d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, condictum diem constituit, ut decreto sapientum, cujus jus aut injustitia esset, patesceret ac manifestaretur. Advenit assignata dies (Mai. 1005), et dies illa tota rei ventilandae necessitate consumpta est, quae nimio aestatis fervore omnes qui advenerant adurens, quia hic beatus pontifex, ut sepe diximus, ex genere et nobilitate, ad hoc ex proprii corporis nimia imbecillitate, ultra quam dici posset delicatus et tener habebatur. impaciensque erat omnium laborum: quod pro omni hujus vitae commodo numquam ferre aggredi aut vellet aut posset, pro Dei et Christi amore et pro creditae sibi aecclesiae utilitatibus subiit, videlicet pondus diei et aestus portare, diei utique illius, cujus caloris nimietas sic intolerabilis extitit, ut nemo recordari posset, se tantum fervorem aut ardorem vidisse per tota temporum vel annorum curricula, et quod gravius erat, hac tanta importunitate usque in summa vespera consumpta et diducta est. 29. Quid amplius? Discessum est post colloquium, et tribus aut quattuor miliariis peracta jam die itineri insistere compulsus, Numeniacum usque sine cybo medii Madii tempore pene media nocte devenit, quando dies noctem plus minus triplo magnitudine vincit, et tandem cum ingenti militum manu fesso multum corpore refectioni indulget. Ut vero erat homo cui parcitas victus et cyborum semper contraria extitit, liberalitas et affluentia ab ineunte aetate amica et familiaris, diu multumque et pene usque in lucem sessum est, ingentique letitia inter convivandum usus est cum clericis, quorum frequentia sibi dum vixit continua et dulcissima erat, cum laicis diversarum dignitatum, nimieque morae, ut post patuit et ut accidere solet, magni et per cuncta tempora dolendi detrimenti causa fuerunt. Nam dum nimis et plus nimis, quod alterius temporis erat, exercitio se dant, tandem ad hospitalia propria pergentes discedunt, atque se sopori tardius justo dederunt; reliqui quidem quod deerat noctis in diem sequentem somno dediti restituerunt. Sed quia dici solet non esse mortem sine occasione, venerabilis pontifex consuetum morem praeterire nolens, quin debitum munus noctis Deo exiberet, vix caput ad dormiendum demiserat, vix sopori aliquantulo membra tradiderat tenerrima, et ecce surgit ad confitendum Deo super judicia justitiae ejus, devoteque plus solito expensas officii nocturnalis Deo persolvebat; cum subito--merorem suorum abhinc in evum permansurum referam!--sic subito, sic de repente membra beati viri cuncta paralisi resolvuntur, ut nullum ex his suum officium peragere praevalens, terrae totum corpus darent, tantaque velocitas ipsius pessimi morbi in arripiendo extitit, ut nullus casui illius succurrere ex astantibus clericis posset, antequam beati viri corpus solo prosterneretur. 30. Accessum est ergo quam citius potuerunt, et ecce sub tanta velocitate neque os neque pes, non manus aut lingua, aliquid sui officii implere praevalebat. Deportatus est ad lectum manibus discipulorum, perstititque triduo non loquens nec aliquem intendens, donec tertio die pulsatus Dominus suorum precibus--nam non solum ex proprio episcopio, verum ex multarum regionum angulis viri et feminae, monachi et monachae, etiam ipsi solitarii et heremitae propositum nimiis doloribus et inedicibilibus meroribus frangentes accurrerunt, et ut suo fideli vocem et sermonem Deus omnipotens redderet optinuerunt. Accurrit et dux Teodericus, frater ipsius pontificis; affuerunt et comites primariique militum suorum, nobiles et ignobiles; cuncti ex urbe suburbiis, agris, villis et oppidis irruentes clamabant se miseros, se omni felicitate indignos, qui tali pastore orbati destituebantur; lupos omnesque malas bestias adesse pro foribus, quorum morsibus usque ad ipsam necem dilaniandi paterent, vocibus intolerabilibus ingeminabant. 31. Praesul venerabilis, auditis his animo quidem et spiritu conturbatus, et ad pietatem sibi ingenitam commotus, in multas lacrimas resolvebatur, et quod multae adversitates populum post mortem suam insecuturae essent, sicut sepe incolumis praedixerat, nunc infirmus et transitui suo satis, heu nobis! proximus praedicebat. Dicebat, suas magis infelicitates ut deflerent, se magis lamentarentur, nihil novi adesse, debitum primi parentis nulli indulgendum, dum his qui nullius debiti obnoxius erat, Christus Deus et Dominus noster, ipsa mortis acerrima discrimina experiri et pati non refugisset. Ipsa ergo infirmitate oppressus, per aliquot dies in eodem vico Numeniaco jacuit, donec invento communicatoque in invicem consilio, a clero plebeque ad urbem propriam deportatus, a multis quidem devectus, a plurioribus susceptus, dicere possibile non est, quantae
null
40829fc5-b044-4d9e-b787-9733481c7f25
latin_170m_raw
null
None
None
None
voces, quanti clamores, viduarum, orphanorum, virorum clarissimorum, honestissimarum feminarum, ad alta aera protendebantur. Monachorum et sanctimonalium, quorum fruges maxima in manipulos perplures et non numerandos ipsius ejusdem pastoris diutino continuoque labore et sudore exurrexerat, pudore ordini suo debito nimiis doloribus postposito, omnis sexus et aetas accurrens et ut verius dicam irrumpens: #Heu!@# inquit, #heu! quid tanto patre orbati, quid tanto pastore destituti, plebs, clerus, ordo monachilis utriusque sexus, tibi omne quod sapiebas quod vivebas magis dilectus, quid aget, quo se vertet, cui subjiciendus relinquitur?@# 32. Ipse vero dilectus Deo pontifex consueto semper sibi more extensa manu signo crucis omnes non semel, non bis tantum, sed quousque sancti Stephani prothomartiris aecclesiam deportatus intromitteretur, Deo commissam plebem commendare non desinebat. Jusserat autem, ut primo ante sancti Stephani altare, post cunctis oratoriis domus diductus deveheretur, ibi se suumque populum Deo orationibusque sanctorum precibus depositis committere, prout poterat, prout virium possibilitas aut imbecillitas permittebat, studuit. Hinc bajulorum manibus episcopalibus tectis introductus, lecto deponitur, et ut competebat infirmitati ejus, subsidium necessarium familiareque ei impenditur. Elemosinas ex propriis rebus Numeniaco expendere coepit, sed Metti sic complevit, ut quicquid se habere recordabatur, nihil reservaverit, si quid vero remansit, avaritia potius suorum quam pii pastoris incuriae deputandum est. Quidquid auri argentique, palliorum, vestium preciosarum habere poterat, non modo proximis et vicinis, verum servis Dei longe manentibus mittere curavit, et ut pro remedio animae suae proque cotidianis excessibus, sine quibus vix aliquis aut nullus vivit, exorarent et apud pias Divinitatis aures interventores fierent, deprecabatur. 33. Nam beato Martino Turonis, sancto Dionisio Parisius, sancto Remigio Remis, sanctae Mariae Virduni, sancto Petro Coloniae, multisque aliis per Franciam superiorem inferioremque sanctis xenia honorificentissima mittens, patronos sui itineris quo pergebat adquirere, prout poterat, festinabat, et de mammona iniquitatis amicos, qui se in tabernacula aeterna reciperent, lucrari maturabat. In hac denique tanta infirmitate constitutus, hoc egritudinis onere praegravatus, coelum ac coelestia suspiriis continuis petere, oculis ipsis et spiritu sedulo non cessans, multo majora se promeruisse ore et corde semper fatebatur, dum etiam secundum apostoli dulcissimum adhortatum ipsis sanctis pro gloria aeterna et perpetua corona certantibus non sint condignae passiones hujus temporis, ad futuram eandem gloriam, quae revelabitur in eisdem sanctis (Rom. VIII, 18), et utinam in nobis, licet indignis et non merentibus. Sancti Job et Tobiae venerabilis patientiam, sufferentiam, reliquorumque sanctorum patrum veteris novique Testamenti reminiscens, qui ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, distenti etiam sunt non suscipientes redemptionem, ut invenirent meliorem resurrectionem. Beati etiam servuli recordabatur, et semper merita praedicabat, qui ea qua is idem noster felix defixus infirmitate, infirmitati virtutes adnectens, ipsius Jesu Christi Domini nostri, in ipsius beati obitus articulo, meruit visitatione consolari, et ymnidicorum angelorum voces in coelo resonare audiens, quid virtus in infirmitate perfecta, quid patientiae lenitas adipiscatur, posteris imitanda dereliquit. Nam beatus vir et venerandus sacerdos Adelbero, ut acervus meritorum ejus etiam per infirmitatis pondus in perfectionem usque deveniret, et in virum perfectum plenissime succrescens exurgeret, qui temptationes illatas semper pie sufferens, ut acciperet vitae coronam, quam repromisit Deus diligentibus se, aegritudine hac tam valida, tam ingenti depressus jacuit a! omnibus dextrae partis membris gravissima paralysi resolutus, nullius officii vigore aliquo modo compos existens, solius linguae ministerio nactus, laudes Creatori suo Deo Patri et redemptori suo Deo Filio et illuminatori suo Deo Spiritui sancto indefessa sedulitate referebat. 34. His ergo bonorum actuum fructibus, his beatae conversationis studiis commerciis Deo diu commendatus spiritus, coelo repetita anima 19 Kalendarium Januariarum die, felix migravit ad eum, quem devotissime sitiens diebus quibus umquam vixerat adesse sibi concupierat, et cui jungi indefessis precibus et vocibus indefessa bonorum operum assiduitate elaboraverat. Erat prima hora sextae feriae, quando civitatis omnis populus et pro fidei consueta reverentia et pro adventus Domini dignitate ad aecclesias sanctorum sacro et honesto more concurrerant, et orationum ac missarum ritui et obsequio insistebant. Fit ecce strepitus concurrentium, fit clamor ad alta decessu pii pastoris, lacrimosis suspiriis plebs omnino gemebunda et mestissima Deo
null
0c039a9a-cb8e-47c8-9426-8448b429a389
latin_170m_raw
null
None
None
None
commendare festinat, atque transitum ejus digna veneratione et digno cultu prosequitur. Dantur Deo preces et laudes pro debito, dantur patri piissimo luctus et fletus pro pietate, quia et patri debent, ut orent pro animae absolutione et commendatione, et sibi debent, ut lugeant pro dilecti et multum dilecti recessu proque detrimento absentiae et discessus ejus; qui licet hinc abiens coelestia diu petita promeruerit, hos quos relinquebat, quia ex magna cotidianorum colloquiorum dulcedine ac mutuae affabilitatis consuetudine in nimios luctus amarissimosque dies se deventuros clamoribus quibus plus poterant ingeminabant. 35. Interim circa beati viri corpus exuviis rite peractis, lotis ex more sacris justi membris, induto pontificalibus vestibus et ipsis pretiosis, ut nullus unquam sic pretiosis clericorum, abbatum, monachorum, laicorum diversarum dignitatum et etatum prosecutione lamentabili lugubrique ad ecclesiam matrem devehitur, atque sancti Stephani, prothomartiris pretiosissimi levitarumque praecipui, ante altare deponitur. Ibi tota quae supererat parte diei, tota etiam sequenti nocte a clericis non urbanis et regularibus stipendiariisque domus tantum, verum suburbanis et ex forensibus, quorum magna et copiosa multitudo undecumque convenerat, vigiliis consuetudinariis et psalmis magna devotione celebratis, obsequiis sanctissimis frequentabatur. 36. Sequenti die, quae sabbati dies dicebatur (Dec. 15), celebratis missis oblationibusque Deo magna reverentia datis, et usque in horam nonam pro commendatione felicis animae officiosissime exhibitis votis et precibus, elevantes venerabile corpus, per mediam urbem versus meridiem extra murum devehunt ad locum, quem ipse a fundamentis construens, inicium suorum operum, mox ut episcopus est effectus, iniciaverat, quem et Deo et sancto Symphoriano praeparaverat, quo et se sepulturae tradi jusserat; qui etiam locus multis sanctorum praedecessorum suorum pontificum Mettensium corporibus insignis et celebris habebatur et habetur. Nam sanctus Aeplicius sanctitate et antiquitate inter suos coepiscopos satis clarus, nostris etiam temporibus multis et multorum revelationibus cujus meriti sit manifestatus, ibidem requiescit. Domnus Papolus, cui sanctus Arnulfus in episcopatu successit, qui eidem loco multa praediorum beneficia contulit, et beatus Goericus, nostris temporibus mirabilis miraculorum operator, et sanctus Godo, germanus ejusdem pontificis Goerici, qui sancti Arnulfi etiam sanguine et carne affines in episcopatu successerant, domnus Aptatus, domnus Felix, reliquique quam plurimi sacerdotes ejusdem urbis honorabiliter ibidem humati venerantur. Quorum amore et loci amoenitate hic beatus pontifex illectus, sepeliri eo loci mandavit. 37. Denique depositum corpus ante sancti Symphoriani martyris altare, etiam dominica quae advenerat nocte ac die (Dec. 16), et usque in vespertinam pene horam quarti a transitu diei, quae secunda feria habebatur (Dec. 17), magno concursu fidelium multaque devotione frequentabatur, ita ut noctu et interdiu congregationes sanctorum se invicem praevenire dulci invidia pro caelebrandis vigiliis et summis studiis festinarent. Tandem adveniente fratre ejus Teoderico, et detrimenta sua ex morte germani mox futura quasi praesentia multum deplorante, accurrente etiam domno Bertaldo Leuchorum venerabili pontifice, qui quod sic leniter dulcissimeque ab eodem enutritus sit, donec ad apicem pontificatus proveheretur, satis vocibus et fletibus recolens et revolvens, caelebratis missarum sollempniis, sepulturae dilecti sibi corpus tradidit, et spiritum animamque Deo datori multa satis sollertia et devotione commendavit. Sepultus est juxta altare sancti Symphoriani martyris venerandi ad levam, sicut jusserat; videlicet ut sapiens utilia semper cogitans salubriaque pertractans, haec aliaque quae sancta erant et sunt adinveniens, hoc inter reliqua mandavit et constituit, ut sic proximum sanctis sanctorum sepultura ejus fieret, quo sacerdos ad celebranda sacrosancta mysteria mensae adstans divinae, ejus jugiter memoretur, cujus tumulus corporis prae oculis venerandus habetur et cernitur. Suscepit episcopale officium, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 984, 17 Kalendas Novembris; ordinatus est eodem anno 5 Kalend. Januarii. Transiit ex hac luce ad beatam vitam et veram lucem anno Dominicae Incarnationis millesimo quinto, indictione 3 regnante Heinrico rege, anno regni sui 6, coelo autem terra marique regnante et imperante Deo et Domino nostro Jesu Christo, cui cum aeterno Deo Patre et aeterno Deo Spiritu sancto est laus perpetua, honor indeficiens, jugis gloria, ineffabilis claritas, incomparabilis magnitudo, dignitas infinita; qui est beatitudo omnium sanctorum, qui est salus infirmorum, qui est remissio peccatorum, qui est salus viventium, qui est resurrectio mortuorum, et nunc et semper et per omnia saecula saeculorum. Amen. EPITAPHIUM ADALBERONIS
null
b2b23219-9c58-4b40-8ef6-5bc6b836cfe7
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Lector, fige gradum, qui voto tendis in altum, Istic et caute scribta notando lege, Taliter ut vitam studeas servare quietam, Qualiter hic gessit, quem brevis urna capit. Hic civis egregius, regali stirpe decorus, Servatur tumulo, usque resurgat humo. Hic pater et pastor mitisque per omnia doctor Nomine Adalbero fulserat eximio. Annis hic binis feliciter atque vicenis Mettensi dominae prefuit ecclesiae, Sectator legum, rectissima norma minorum, Precessit facto, suasit et eloquio. Gemmis virtutum discretus duxerat aevum, Tractavit cunctos ut proprios genitos. Virgineos coetus monachorum hic pater almus Dilexit, lubricis praetulit et laicis. Pes fuerat claudo, lucens et semita caeco, Consolans tristes et refovens inopes; Nulli difficilis, nisi forte per avia pronis; Hos tamen ipse pius rexerat in melius. In Domini laudem sibi mercedemque perhennem Erexit multas struxit et aecclesias. Hoc templum fundans multo et sudore laborans, Servitium Domini hic statuit peragi, Sed non ut voluit, quia mordax finis ademit. Heu sors dira necis, quae tulit hunc superis! Quem plangit populus, quem luxit multa juventus, Patres et nati, servulus et Domini. Hic quartodecimo mensis sub sole Decembris Decedens mundo, se dedit Altithrono. Lector: #Hujus culpae Deus auctor,@# dic, #miserere!@# -- #Vivat et in Christo!@# clamitet omnis homo. O Ratramne pater, venerabilis ore magister, Dulcis, care, decens, facunde benigneque, prudens, Signifer in castris, civium dux tempore pacis, Virtutum fama vulgate per avia cuncta, Aspice nunc oculo quae sunt hic scribta sereno. Scribsi tantorum tibimet formas numerorum; Elige de multis, quos ad tumbam senioris Dilecti vobis et cunctis scribere possis. Si qua sonant lepide, placeant, pater alme; Dure quod resonant, hoc clausa silentia condant. O senior dulcis super omnia nectara mellis, Memet Cuonradum celso tibi sterno pusillum, Et rogo, sancte pater, quo non est sanctior alter, Ut cum finieris versus non valde politos, Dicas corde bono: #Qui fecit vivat in almo. Amen.@# VERBA LIBRI: Cum juvenis splendens fueram, mutuatus adibam Coenobium sanctum celso Nabore sacratum, In quo praeclari multa et virtute probati Insignesque viri desudant laude perhenni; In quo pax radiat magna et sapientia regnat. Moribus et sanctis concordia fulget in illis. Illuc cum veni, felicem me reputavi; Namque capite et cauda portavi tergora nuda, Undique nudus eram; sed mox vestitus abibam. Non te sicut me decoratum credo, Lucane, Nec te Constantinus habens vestivit honore Ut me Cuonradus, qui sit semper benedictus; Cujus sic studiis signis fulgesco novellis, Margine deque meo nunc plura problemata pango; Quae quicumque legis, dic: #Vivant semper in altis@# #Sancto Nabori famulantes sorte perhenni.@# O quicumque libens versus aspexeris istos Undique et adpositos, utiles, et jure legendos, Dic: #Cuonrado sit vita salusque misello.@#
null
39aa08bb-1e48-45e9-a8f3-4b4db9e37619
latin_170m_raw
null
None
None
None
Acta electionis Arnulfi Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis. Divae memoriae Patre nostro Adalberone sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur tanti viri resarcire ruinas, elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se aperuit, et quo sequeremur ostendit, depulso Antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, cum omni clero diversi ordinis, populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum, in quo hae virtutes quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse, Arnulfum dicimus, Lotharii regis filium, quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positi, aliquo infecit contagio, sed tamen hunc mater Ecclesia purificans, mysticis abluit sacramentis. Hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis, ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est, nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena: nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto; et quis, et quantus futurus esset, intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulfum, hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haeresis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique jura debita reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et fallacia; nec putent eam ad se pertinere filii Belial; filii pacis et concordiae stabilem et solidam in perpetuum faciant, confirmando, corroborando, subscribendo. Acta electionis Arnulfi Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis. Divae memoriae Patre nostro Adalberone sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur tanti viri resarcire ruinas, elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se aperuit, et quo sequeremur ostendit, depulso Antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, cum omni clero diversi ordinis, populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum, in quo hae virtutes quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse, Arnulfum dicimus, Lotharii regis filium, quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positi, aliquo infecit contagio, sed tamen hunc mater Ecclesia purificans, mysticis abluit sacramentis. Hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis, ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est, nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena: nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto; et quis, et quantus futurus esset, intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulfum, hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haeresis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique jura debita reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et fallacia; nec putent eam ad se pertinere filii Belial; filii pacis et concordiae stabilem et solidam in perpetuum faciant, confirmando, corroborando, subscribendo.
null
13c0232e-d080-4d3b-8ea4-e739929d17c5
latin_170m_raw
null
None
None
None
Acta electionis Gerberti Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae patris Adalberonis, quemdam ex semine regio prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente: « Vox populi, vox Dei, » et sanctorum canonum institutis, desiderium ac vota cleri et populi in electione episcopi perquirentium. Caligavit acies mentis nostrae, litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando: non erat quippe vox Dei, vox populi clamantis: « Crucifige, crucifige. » Ergo non omnis vox populi, vox Dei est, nec omnis cleri et populi vota et desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime illecti. Sententiae Patrum exponendae. « Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur; sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in sermone, et in fide, et in episcopali vita edoctus est. » Nos igitur episcopi Remorum dioecesos, secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri Hugonis augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscoporum abbatem Gerbertum, aetate maturum, natura prudentem, docilem, affabilem, misericordem; nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem se extollentem, omnia temere ministrantem, imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo, qui caeteris praeest, metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum qui . . . . . fuit: hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus, hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus; ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu. Acta electionis Gerberti Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae patris Adalberonis, quemdam ex semine regio prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente: « Vox populi, vox Dei, » et sanctorum canonum institutis, desiderium ac vota cleri et populi in electione episcopi perquirentium. Caligavit acies mentis nostrae, litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando: non erat quippe vox Dei, vox populi clamantis: « Crucifige, crucifige. » Ergo non omnis vox populi, vox Dei est, nec omnis cleri et populi vota et desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime illecti. Sententiae Patrum exponendae. « Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur; sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in sermone, et in fide, et in episcopali vita edoctus est. » Nos igitur episcopi Remorum dioecesos, secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri Hugonis augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscoporum abbatem Gerbertum, aetate maturum, natura prudentem, docilem, affabilem, misericordem; nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem se extollentem, omnia temere ministrantem, imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo, qui caeteris praeest, metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum qui . . . . . fuit: hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus, hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus; ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu.
null
86c29684-3cce-40ce-bb9a-297fe4940f07
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA CLXII. ELECTIO ARNULFI REMORUM ARCHIEPISCOPI A GERBERTO EDITA. Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis. Divae memoriae patre nostro A. sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur, conamur tanti viri resarcire ruinas. Elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se apparuit, et quo sequeremur ostendit, depulso antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, cum omni clero, diversi ordinis populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse. Arnulphum dicimus regis Lotharii filium. Quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positus aliquo infecit contagio; sed tamen hunc mater Ecclesia purificans mysticis abluit sacramentis: hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis. Ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est: nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena. Nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto. Et quis et quantus futurus esset intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulphum hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haereticis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et . . . . . . nec putent eam ad se pertinere filii Belial, filii pacis et concordiae stabilem et solidam in perpetuum faciant confirmando, corroborando, subscribendo. EPISTOLA CLXIII. EX PERSONA ARNULPHI REMENSIS EPISCOPI. Etsi adhuc neque in republica, neque in privata, nulla merita nobis sint, his tamen animus minime deest, specialiusque quodammodo inardescimus ad comparandos ac retinendos vestros affectus. Ob id itaque Gerardum antiquum militem vestrum vim inferentem, ac beneficium nostri fidelis Guenirici pervadentem patientia ferimus, utque eum quiescere jubeatis oramus. Et si forte dissimulaverit, utrumque monitorem experiatur sui justissimum hostem. EPISTOLA CLXIV. E. EPISCOPO TREVERENSI EX PERSONA EJUSDEM. Sciens benevolentiam, vel potius pietatem vestram, qua semper usi estis circa beatae recordationis praedecessorem meum, feliciorem me judico, si eam sic accipio uti acceptam terminus nesciat. Itaque ex abundanti charitate a vobis facto principio congaudemus, ac mutua dilectione frui indissolubiliter optamus. Et quia tumultus dissidentium regnorum, ac novitas nostrae ordinationis decernere ac perficere, qui animose impediunt actuum nostrorum moderamina, consoli atae prudentiae vestrae delegamus: simul quoque oramus si fieri potest definite praescribi, ubi et quando post reditum vestrum a palatio convenire possimus, simusque ad praesens certi, si quid rerum novarum didiceritis, post plenius instruendi quod planius pernoscetis. Magnum argumentum est in sanctissima amicitia, ac firma societate nos in aeternum mansuros, cum eisdem utamur auctoribus quibus apud praedecessorem meum in otio et negotio semper usi estis interpretibus. EPISTOLA CLXV. Plurimum intelligo vos intelligere motus animi mei, eoque amplius vos accurate diligo, et amplector. Recordor quippe honestissimae admonitionis, qua me satis diu a communione quorumdam principum suspendistis, quid velletis significastis. Oro ergo per venerabile nomen patris mei, et per inviolatam fidem, qua se suosque semper colui, ne cogar eorum hominum oblivisci quos ob ejus amorem meis commodis neglectis praecipue semper dilexi. Dominae meae Theophanae servata fides circa se suumque filium, ne sinat me fore gloriam suorum hostium, quos propter se, si quando valui, abduxi in opprobrium et contemptum. Iterum in commune oro, et obsecro ne ejus vobis displiceat servitus, cui vestrum imperium, honor, potestas, hactenus placuerunt. Facite vestra liberalitate ne absentia honestatis, fuga optimarum artium, efficiar sectator Catilinae, qui in otio et negotio praeceptorum Marci Tullii diligens fui exsecutor. EPISTOLA CLXVI. Non alienum est a vestra humanitate, et a sacrosancto sacerdotio, quaerentibus consilium consilium dare. Nulli mortalium aliquando jusjurandum praebui, nisi D. M. Othoni. Id ad dominam meam Th. ac filium ejus Oth. Aug. permanasse ratus sum; quippe
null
70eb5850-28f2-4cc3-8853-8a2081120a2e
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum in tribus unum quidem quodammodo intellexerim. Quousque ergo hanc fidem servandam censetis? Dico equidem quod spoliatus amplissimis rebus imperiali dono collatis, apostolica benedictione confirmatis, nec una saltem villula ob fidem retentati vel retinendam donatus sum. Dico quod inter gravissimos hostes vestros positus, nullis eorum beneficiis quamvis ingentibus oblatis inflexus sum. Quousque ergo id genus amicitiae exercebo? Consulite, ac solatium imploranti praebete, etsi non ob mea merita, sed tamen et propter vestra erga omnes semper laudata beneficia. EPISTOLA CLXVII. Conceptam laetitiam Romani itineris, quo vester comitatus ac dominae Theophanae semper Augustae futurum alloquium ampliorem fecerat, senioris mei prohibitio conturbat. Vices ergo meas velut amicus amici obtinete. Et ut pallium a domino papa per vos consequamur, et gratiam dominae nostrae per vos coeptam retineamus. Cujus obsequio, Deo annuente, in Pascha erimus, nec quisquam erit qui vos ab ejus ac filii sui fidelitate ac servitio prohibere possit. EPISTOLA CLXVIII. AD RAINARDUM MONACHUM BOBIENSEM. Quidam Tetbaldus, ut ipse ferebat, monachus Bobiensis, praeterita aestate, ad nos venit, per quem nostra scripta tibi direximus, quibus tuae litterae non satis respondent. Itaque et exemplar prioris epistolae remittimus, et tuae petitioni hoc modo consulimus. Si sub regula patris Benedicti ac spirituali abbate tibi militare delectat in alio monasterio, mea licentia utere, nec obsit tibi transitus causa religionis, et imperio abbatis tui factus. Caeterum in dando et accipiendo frena licentiae relaxamus partim, partim restringimus: hoc modo servata discretione, ut quod jure et sine offensione divinarum legum dandum ac recipiendum est, des ac recipias. Nec putes ad meam licentiam pertinere, si quid tyranno aut impio sponte tribueris, vel ab eis acceperis. EPISTOLA CLXIX. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM. Petitio tua, dulcissime frater, toties repetita, quibus jactemur fluctibus satis ostendit. Nescis, nescis quae naufragia pertulerimus, postquam a te digressi sumus. Gravissimis quippe laboribus aestivis et continuis eos contraximus morbos quibus pestilens autumnus pene vitam extorsit. Accessit ad haec violenta fortuna, cuncta quae dederat repetens per eos praedones qui urbem Remorum depopulati sunt. Nunc amicorum captivitatem deflemus, et an sedes nobis sint permutandae pervigili cura deliberamus. Eo in luctu, eoque in moerore nostra patria est. Timor et tremor muros circumdant, inopia cives premit. Clerus utriusque ordinis propter futuram vastitatem ingemit. Ergo sit tui muneris manus levare ad Omnipotentem pro nobis. Et si Divinitas poenam alleviaverit peccati erimus non immemores tui per omnia beneficii. EPISTOLA CLXX. GERBERTUS RAIMUNDO. Nostro reverentissimo patri RAIMUNDO du. Filius. Quo in portu agam navim gubernatore amisso, scire vos, dulcissime Pater, et quinam sit status in Francorum R. p. [republica]. Ego cum statuissem non discedere a clientela et consilio patris mei beati Ad., repente sic eo privatus sum, ut me superesse expavescerem. Quippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus eum putarent translatum, cum me superesse viderent, me ad invidiam Caroli nostram patriam tunc et nunc vexantis digito notabant, qui reges deponerem regesque ordinarem. Et qui R. p. permistus eram, cum R. p. periclitabar, velut in perditionem nostrae urbis pars praedae maxima fui. Eaque res iter meum in Italiam penitus distulit, ubi et organa etiam servantur, et optima portio meae supellectilis. Non enim potuimus obsistere praecipiti fortunae, nec Divinitas declaravit adhuc quonam in portu me sistere velit. Igitur de me et de meis fortunis gavisuri, exspectant exitum instantis fortunae. Dabo operam pro viribus, nec quidquam eorum quae fieri oporteat intermittam, donec optatis perfruar sedibus, reddamque Deo vota mea in Sion. Vale, amantissime Pater, valeat frater Ariardus, valeat sanctissimum collegium tibi subjectum, meique sitis memores in contemplativis cum patre meo Adal. EPISTOLA CLXXI. VENERABILI ADHUC EPISCOPO A. GERBERTUS. Itane socordiae atque dubiis casibus credidisti, ut gladios cervici imminentes non videas, arietes ac vineas ilia tua pulsantes non sentias? Recordare, quaeso, quid actum sit, o felix quondam et dulcis amice, sub imperio patris mei Adalberonis. Divi Aug. Lotharii germanus frater, haeres regni, regno expulsus est. Ejus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo jure legitimus
null
f0f0e976-e3f2-4b96-94ff-f5a885fdec76
latin_170m_raw
null
None
None
None
haeres exhaeredatus est, quo jure regno privatus est, et quo in paternam domum rediit? Quae decreta Romanorum pontificum infantes baptizari vetuerunt? Qui sacri canones innocentes presbyteros ab altaribus removerunt? Agit Abraham cum Deo causam, utrum in Sodomis debeat perdere justum cum impio, et tu pastor non dubitas addicere poenae noxium simul et innoxium? Sed quid ego haec minima, cum sciam accusationem tuam a sacerdotibus Dei descriptam, et plenam criminibus, gravidam sceleribus? Electi sunt judices, quorum judicio si defueris, de absentia nihil lucraberis. Et si adfueris, episcopus esse cessabis. Inventus est qui tuas vices sortiatur. Curre ergo dum aliquid otii superest, neque spem tuam ponas in Ligeri et Sequana, nihil profuturus. Ego quidem factionum, conspirationum, jurisconsulti ac consulentium conscius, ob fidele silentium haec tibi causa veteris amicitiae habui dicere, ut te lethargo alleviarem. Tuum sit plenius remedium quaerere, qui etiam in comitialem morbum videris decidisse. Vale. EPISTOLA CLXXII. Immensae benevolentiae ac potius pietati vestrae circa nos immensas rependimus grates. Quanti nos habeatis compassione vestra profecto declarastis. Declaramus ergo et nos quid in futurum moliamur, non solum ex his quae cum paucissimis pernoctamus, sed etiam ex anathemate in praedones Remensis urbis jam promulgato. Cujus exemplar vobis mittimus, ut ex eo pernoscatis cujus animi simus, simulque nos majora aggressuros, quae suo tempori reservamus. Omnia enim tempus habent. Dicimus tacenda, tacemus dicenda. Agimus quod nolumus, quod volumus nequimus. Ita sunt omnia plena perturbationis, ac potius confusionis: nec se sic ingerunt expetenda, quemadmodum devitanda. Nam si oblata esset rationabilis facultas, jam dudum vestra colloquia expetissemus. Regium nomen, quod apud Francos pene emortuum est, magnis consiliis, magnis viribus resuscitassemus: sed propter impia tempora, propter perditissimorum iniqua commenta, clam agimus quod palam non possumus. Veniet, veniet, inquam, dies, et prope est, in qua uniuscujusque nostrum probentur et cogitata, et dicta et facta. Interim praescriptas vobis metas recognoscite, nec majora regni negotia velitis definire sine metropolitani conscientia, nec sententiam in his praecipitate quae quo animo fiant ignoratis. Prudentiam roburque vestrum reservate, tunc fortissima pectora hostibus pro nobis exposituri, cum videritis victricia signa nobis ductoribus anteferri. EPISTOLA CLXXIII. Mare fluctuans ingressi naufragamur et ingemiscimus; nusquam tuta littora, nusquam portus occurrit. In vobis quietem quaerimus. In vobis certe est, quod cum dederitis non desit, accipienti supersit. Petimus ergo omni affectu charitatis vos affore Remis II Kal. Aprilis, si jure amicitiae quidquam promeruimus aut promereri posse putamus. EPISTOLA CLXXIV. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Officia dantis et accipientis muneribus vestris exsecuti estis. Nihil enim nobis antiquius in humanis rebus clarissimorum hominum scientia, quae utique multiplicibus librorum voluminibus explicatur. Agite ergo ut coepistis, et fluenta M. Tullii sitienti praebete. M. Tullius mediis se ingerat curis, quibus post urbis nostrae perditionem sic implicamur, ut ante oculos hominum felices, nostro judicio habeamur infelices. Quae mundi sunt quaerimus, invenimus, perficimus, et ut ita dicam principes sceleris facti sumus. Fer opem, Pater, ut Divinitas, quae multitudine peccatorum excluditur, tuis precibus inflexa redeat, nos visitet, et nobiscum habitet, tuaque praesentia, si fieri potest, laetemur, qui beati Patris Ad. absentia tristamur. EPISTOLA CLXXV. AD E. ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Pervenit, beatissime Pater, gladius usque ad animam: gladiis hostium undique perstringimur. Hinc fide promissa regibus Francorum urgemur. Hinc potestati principis Caroli regnum ad se revocantis addicti, permutare dominos, aut exsules fieri cogimur. Hoc solum spei superest, quod vos praescia divinitas germanitate quadam nobis devinxit, et ut invicem onera portemus effecit. Ad vos itaque confugimus tanquam ad rectum praesidium, tanquam ad aram prudentiae, tanquam ad divinarum atque humanarum legum interpretes. Eruntque perlata consulta filiis vestris coelestia oracula. EPISTOLA CLXXVI. G. SAL. DICIT R. SIBI DILECTO. Grandia quidem poscis, dulcissime frater, sed tuis meritis non indebita. Nam quid est tam optabile quod benevolentia tua non promereatur? quid tam humile quod conferri amicis haec tempora sinant? Itaque cum tibi desit artifex medendi, nobis remediorum materia, supersedimus describere ea quae medicorum peritissimi utilia judicaverint
null
32a6e434-aaee-483f-945f-5474c0243a30
latin_170m_raw
null
None
None
None
vitiato jecori. Quem morbum tu corrupte postuma, nostri apostema, Celsus Cornelius a Graecis ἡπατικόν dicit appellari. EPISTOLA CLXXVII. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Magno curarum pondere in momento temporis alleviatum iri existimamus deliberationibus nostris ad utile et honestum aeque inflexis. Quod utique puris affectibus vestris in divina speculatione ut coeptum, ita consummandum est. Sicque aptiori loco mutua perfruendum charitate EPISTOLA CLXXVIII. AD BRUNONEM EPISCOPUM LINGONENSEM. Serenissimi Augusti domini nostri desiderabilem praesentiam vestram causa consultandi jamdudum exoptant. Moneo ergo vos atque rogo causa salutis totius reipublicae, quamprimum maturare iter. Et quia vos apud Roceium audivi pro mea salute, merear nunc Silvanectis audiri pro omnium bonorum liberatione. EPISTOLA CLXXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Etsi prudentiam vestram in multis expertus sim, nuper tamen plurimum intellexi, cum querimoniam, quam ex persona Ar. archiepiscopi subornaveram, subtili responso perstrinxistis. Veritus itaque sum, famulante conscientia, ne in oculis vestris displicerem, qui mihimetipsi displicere jam coeperam, eo quod non socius vitiorum, sed princeps dijudicarer maximorum scelerum. Ille ego, qui sub imperio beatae memoriae patris mei Ad. militaveram in schola omnium virtutum, nunc ego regiam incolo aulam, cum sacerdotibus Dei verba vitae conferens. Nec ob amorem Caroli vel Arnulfi passus sum diutius fieri organum diaboli, pro mendacio contra veritatem declamando. Oro itaque antiqua benevolentia vestra dignus inveniri. Quippe existimatione vestra conscientiam meam detexi, ut ex me pernoscatis quid de perditione Remorum intelligere debeatis. EPISTOLA CLXXX. AD ADALBERONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM. Omnium consiliorum meorum participi ac conscio non multa verba facturus sum. Satis enim post Patris mei beati Ad. ad Dominum discessum cur tanto tempore Remis commoratus sum, quo ante perditionem urbis et post perditionem abire contenderim. Saepius quoque illud Terentianum recepistis: Si non potest fieri quod vis, id velis quod possis. Et nunc quidem beneficiorum ac pietatis vestrae circa me non immemor, conceptum amorem erga vos vestrosque conservo, eoque me beatiorem fieri judico. Quomodo enim non diligam diligentes me. Sentio quippe vos condelectari quod sceleratorum hominum conciliabula effugerim, quod communioni ecclesiasticae restitutus sim. Agite ergo causam amici solito more, id est ut Lelius ab Helvetiis vel Suevis redeat, Aquilae dilecto diligendus conquiratur par, ut operum nostrorum sit finis consummata charitas. EPISTOLA CLXXXI. Praecipuam ac singularem amicitiam vestram dum arctius amplectimur, multorum hominum invidiam toleramus, maximeque eorum qui senioris vestri contra nos consilia conturbant. Crescit malum in dies. Multiplicantur inimici nostri, majoremque sumunt audaciam spe dissidentium regnorum. Si ergo ea in vobis est virtus quam credimus et optamus, sentiamus non nobis obesse quod vestrum amorem amori regis O. praeposuimus. Sentiant inimici nostri per vos stabilem esse regnorum concordiam, quam sine suo consultu posse fieri negant. Et quia credibilibus legatis inter hostes difficilis est via, vos legatorum nostrorum vices explete, quod honestum judicabitis pro nobis spondete. Sic de nobis absentibus praesumite tanquam de praesentibus; et si quid salutare reperietis, quamprimum litteris vel nuntiis significate, ut ignorantibus nostris aemulis per fidissimos internuntios utriusque partis coepta amicitia corroboretur. Hoc ideo dicimus, quia majoris auctoritatis legatos cum sui magno periculo sine certa causa mittere nolumus, et quia conventus regum laboriosus est, et hoc tempore per omnia inutilis propter malivolos utriusque partis. Quod si pravorum hominum consilia convaluisse senseritis, nec honestam et utilem posse fieri amicitiam, inprimis quod maximum est consilium simul et auxilium a vobis imploramus. Neque nos deludi vana exspectatione sinatis, quos omni genere amicitiarum et affinitatis dignos hactenus duxistis. EPISTOLA CLXXXII. Felicitas vestra gloriam simul nobis parit et solatium. Ubi enim est una caro, et unus sanguis, ibi et unus affectus. Abiit illa dies, nec redeat unquam, in qua vester moeror ineluctabilem nobis parit dolorem. Et nunc quidem in pace, sicut et tunc in angustia, nos nostraque vestro condonamus obsequio: ut si quid magnum vestraque dignum memoria vel vi vel ingenio aggredi conamini, nostra utamini opera, diligentia, consilio, ingenio, viribus. Quod si quieti et silentio studetis, et ad praesens et in aeternum liceat nobis gaudere vobis cum pace et quiere, Nec glorientur aemuli vestri nominis plus sese obesse quam vos prodesse. Sit, si fieri potest, inter nos ac seniorem vestrum honestus habitus amicitiarum
null
ecd86177-abb3-4c27-9e9d-9500941863b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Praescribite sequenda et vitanda, nec patiamini dolis et fraudibus nos circumscribi, qui nullorum hominum amicitiam contra vos decrevimus sequi. EPISTOLA CLXXXIII. EPISCOPI REMORUM DIOECESEOS SALUTEM DICUNT REVERENTISSIMO PATRI R. Quoniam frater et coepiscopus noster A. infra suam Ecclesiam captus, propter vim hostium, ut fertur, non satis quae sui juris sunt exsequi valet, nos nostri officii non immemores, quod olim in famosissimos praedones suo consilio feceramus, repetivimus. Hoc addito, quod in cibo et potu contra divinum ac humanum jus nulla misericordia abusi sumus, ut ipse; sed insuper duces et comites, et conscios totius factionis anathemate damnavimus, eamque Ecclesiam a divino officio suspendimus. Caeteris Christianis fidelibus sufficere posse judicantes. Itaque decreti atque anathematis exemplar vobis mittimus, nostraeque sententiae vos favere, atque idem facere hortamur, monemus, oramus. EPISTOLA CLXXXIV. AD GARINBERTUM ABBATEM. Quod nostri curam geritis, nostrisque laetamini commodis, debitas rependimus grates. Nec sic locis disparamur remotis, nec ea utimur fortuna, divinitate propitia, ut antiquas non valeamus exercere amicitias. Procurabo igitur quod jussistis, et quoad potero persuasione vel gratia Augustorum uti, a vicinia Remorum procul dimovebo exercitum, donec in urbe recondatis, si quid residui habetis in agris. Procurate itaque et vos filium meum Aquilam, donec per fidissimos mihi remittatis amicos. Et ne ignoretis quae synodus episcoporum nostrae dioeceseos decreverit, exemplar rerum gestarum vobis nostrisque mitto sociis, ut exinde pernoscatis quid sequi, quid vitare debeatis. EPISTOLA CLXXXV. LIBELLUS REPUDII GERBERTI ARNULPHO ARCHIEPISCOPO. Diu multumque mihi in animo replicanti infelicem statum nostrae urbis, nec exitum malorum sine strage bonorum reperienti, ea tandem sententia placuit, quae et praesentibus mederetur incommodis, et in futurum praecaveret amicis. Permutamus itaque solum solo, dominium dominio, vestraque beneficia emancipati vobis nostrisque aemulis ad invidiam relinquimus, ne fidelitatis promissae hinc arguamur, inde genere amicitiarum ad patruum vestrum quodammodo se habentium perstringamur. Nihil enim alteri debetur eo quo vivimus pacto, fide in alteram partem praetenta. Nam si vos salvos esse volumus, quomodo patruo vestro praesumus? Item si patruo vestro praesumus, quomodo vos esse salvos volumus? Hanc litem sic dirimimus, ad alios demigrando, nec vobis nec illi quidquam praeter benevolentiam debeamus gratuitam. Eam si amplectimini, domos, quas proprio labore multis sumptibus exaedificavimus, mihi meisque cum sua supellectili reservate. Ecclesias quoque, quas solemnibus ac legitimis donationibus juxta morem provinciae consecuti sumus, nullis praejudiciis attingi oramus, de reliquo non multum deprecaturi. Hoc facto me olim libera colla gerentem ad obsequia vestra honeste invitabitis. Nec dubium erit, si hos terminos praetergrediemini, quin omnia quae possidebamus ut a multis accepimus, aemulis nostris sacramento contuleritis, tunc cum secundum affectum vestrum acutissima pro vobis dictaremus consilia. Nec praeteritorum malorum poterimus oblivisci, cum praesentibus admonebimur judiciis. EPISTOLA CLXXXVI. ELECTIO GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae Patris A. quemdam ex regio semine prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente, #Vox populi vox Dei,@# et sanctorum canonum institutis desiderium ac vota cleri ac populi in electione episcopi perquirentium: caligavit acies mentis nostrae litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando. Non erat quippe vox Dei vox populi clamantis: #Crucifige, crucifige.@# Ergo non omnis vox populi vox Dei est; nec omnis cleri et populi vota et desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime electi. Sententiae Patrum exponendae. Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in fide et in episcopali vita edoctus est. Nos igitur episcopi Remorum dioeceseos secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri domni Ugonis Augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum aetate maturum, natura prudentem, docibilem, affabilem, misericordem, nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem se extollentem, omnia temere ministrantem; imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio Ecclesiastica ac civilia jura
null
cadac0d2-623a-4644-aa82-78e56ef08d6e
latin_170m_raw
null
None
None
None
administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo qui caeteris praeest metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum, qui *** fuit. Hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus. Hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus. Ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu. EPISTOLA CLXXXVII. PROFESSIO FIDEI GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. Ego Gerbertus gratia Dei praeveniente mox futurus archiepiscopus Remorum, ante omnia fidei documenta verbis simplicibus assero, id est Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmo, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem praedico. Singulam quamque in Trinitate personam verum Deum, et totas tres Personas unum Deum profiteor. Incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto, sed in Filio tantum credo, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus habentem, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est hominem et Deum, unam personam, unum filium, unum Christum, unum Dominum, creaturarum omnium quae sunt et auctorem, et dominum, et rectorem, cum Patre et Spiritu sancto, confiteor. Passum esse vera carnis passione, mortuum vera corporis sui morte, resurrexisse vera carnis suae resurrectione, et vera animae* resurrectione, in qua veniet judicare vivos et mortuos, assero. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque credo auctorem et dominum et Deum. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium factum esse malum. Credo hujus, quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem. Credo judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae gesserunt vel poenas vel praemia. Nuptias non prohibeo, secunda matrimonia non damno. Carnium praeceptionem non culpo. Poenitentibus reconciliatis communicari debere confiteor. In baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam ea quae voluntarie admissa sunt, dimitti credo. Et extra Ecclesiam catholicam nullum salvari confiteor. Sanctas synodos quatuor, quas universalis mater Ecclesia confirmat, confirmo. EPISTOLA CLXXXVIII. GERBERTUS OTTONI CAESARI. Domino glorioso OTTONI Caesari semper Augusto Romanorum imperatori GERBERTUS episcopus debile servitutis obsequium. Absentiam vestram longitudine terrarum disjuncti omnino moleste ferimus. Et quod fama nimium devia rerum praeclare quidem a vobis gestarum, ut semper, nec ullam vobis scintillam attulit. De vita et moribus Harmandi comitis hoc tempore a me alienum est, ita gemitus et suspiria fratris et significare mea vobis plurimum refert. Conqueritur quippe ille nobilis vir fratrem suum apud Gorziam fame necari contra suam suorumque natalium dignitatem, ignominiaeque ducit hoc sempiternae. Quod si verum est, quid sibi volunt tam dira supplicia? quod genus mortis acerbius fame? Omnia poenarum genera sola fames exsuperat, mortem ipsam contemnit, ac eam contra naturae usum in se provocat. Removere, quaeso, tam immane nefas, et petenti fratri fratrem adhuc, ut dicit, spirantem, reddite. Eorum conditiones tantum mementote qui capiunt et capiuntur, ne capti post libertatem aut per se aut per suos capientes, vel amicos capientium pro causa captionis laedere valeant. EPISTOLA CLXXXIX. GERBERTUS OTTONI. Domino excellentissimo OTTONI Caesari semper Augusto, suorum episcoporum minimus semper et ubique debitae servitutis obsequia. Cum inter humanas res nihil dulcius vestro aspiciamus imperio, sollicitis pro vobis nihil dulcius significare potuistis, quam vestri imperii summam gloriam, summam cum dignitate constantiam. Et quaenam certe major in principe gloria? quae laudabilior in summo duce constantia, quam legiones cogere, in hostilem terram irrumpere, hostium impetum sua praesentia sustinere, seipsum pro patria, pro religione, pro suorum reique publicae salute maximis periculis opponere? Quae facta quam felices exitus habuerunt. Minori sumus affecti cura ob legationem Leonis abbatis vobis directam super illo Arnulfo, sed neque animo insedit ea legatio, quae omnino falsa est, sed quae Leo abbas a meis Gallis promissa exigit, vera fore putavit. Aut si ita est, novi ingenitam vobis benevolentiam, talibus ausis et velle et posse obsistere. Et quoniam noster Leo iter suum ad vos intenderit volando, ut ipse scripsit, VI Id. Sept. quando primum allata venit epistola, iniquis, ut credo,
null
2c1fb031-3139-4f7c-a644-67b2baca101d
latin_170m_raw
null
None
None
None
memorata ventis, nihil super Arnulfo consultum est. Sed fert secum alia ut magnis inventa ingeniis, ita magnis finienda consiliis. Aeternum vale vobis vester G. Et quia ut magnifices magnifice magnificum Sasbach contulistis, aeterno imperio vestro aeternum se dedicat vester Gerbertus. Et quia R. S. V. D. aeterno obsequio vestro se mancipat G. vester. Hinc a vobis liberaliter collata, sed a quodam nescio cur ablata, restitui sibi petiit vester G. Extremus numerorum abaci vestrum definiat. EPISTOLA CXC. Domino et reverentissimo patri ill. G. filius. Sanctissimas amicitias firmissimasque societates luculenta oratione quam dulces, quamve utiles essent expressistis, meque tanto fructu divinitatis participem sociumque esse et fore dignati estis. Quid enim est aliud vera amicitia, nisi divinitatis praecipuum munus? Hac igitur amicitia vestra fretus, deque ea bene praesumens, atque in posterum meliora sperans, Arnulfi reditum ad urbem Remorum non expavesco, sed si ita pervenerit, ut Hungerius qui voluit retulit; ob quam causam de Hur Chaldaeorum liberari confido, vestrisque obsequiis non deesse. Quodque semper volui, semper optavi, haec causa comitem individuum efficiet, eique solemne imperium appellamus. Quare quid dulcius, quid praestantius? Non ergo suspirandum pro causa amici vobis fuit, vel erit, cum ex toto, cum ex communi voto et deliberatione cuncta provenerint, sintque proventura divinitate propitia, vobis consulentibus, amicis juvantibus, imperio vestro omnia feliciter exsequente et procurante. Valete, et ob res nostri Caesaris bene gestas, bene se habentes, mecum gaudete. Iterum et numerosius valete. EPISTOLA CXCI. OTTONI CAESARI ET AUGUSTO IMPERATORI QUOQUE ROMANO GERBERTUS. Domino et glorioso semper Augusto OTTONI Caesari GERBERTUS. Scio me Divinitatem in multis offendisse, et offendere, sed vos vel vestros in quo offendisse redarguor nescio, et uti mea servitus sic repente displicuerit. Utinam a vestra munificentia cum gloria tanta collata aut non licuisset suscipere, aut suscepta cum tanta confusione perdere! Quid hoc esse putem, quod utique dedistis, aut dare potuistis, aut non potuistis? Si non potuistis, cur posse simulastis? Si autem potuistis, quis ignotus et sine nomine imperator imperatori nostro notissimo, et per orbem terrarum famosissimo, imperat? In quibus tenebris ille furcifer latitat? In lucem veniat, et crucifigatur, ut nostro Caesari libere imperare liceat. A multis creditum est me apud vestram pietatem posse opitulari multis. Nunc operae pretium est habere patronos quos olim defendendos suscepi, majorque fides hostibus meis habenda quam amicis. Amici quippe salubria cuncta, prospera omnia docuerunt. Hostes nec praecepta, nec beneficia mihi profutura, dulcia principia amaros exitus habitura, seu prophetico, seu fanatico spiritu praedixerunt. Quae quidem mihi plus quam velim tristia, sed imperiali personae minus convenientia. Tribus, ut ita dicam, saeculi aetatibus, vobis, patri, avo, inter hostes et tela fidem purissimam exhibui, meam quantulamquamque personam regibus furentibus, populis insanientibus pro vestra salute opposui. Per invia et solitudines, per incursus et occursus praedonum, fame et siti, vi frigoris et aestus excruciatus, infractus inter tot tempestates exstiti, ut mortem potius praeoptarem quam filium Caesaris tunc captivum imperantem non viderem. Vidi et gavisus sum, et utinam liceat usque in finem gaudere, et vobiscum dies meos in pace finire! EPISTOLA CXCII. ADALBERTO ARCHIEPISCOPO, ABBATI MAJORIS MONASTERII. Servat natura vices, terraque bona, non suo judicio diu infecunda, mirandos flores fructusque parturit. Ecce enim beati Martini cellula monachorum agmina jam dudum emortua resuscitat. Martini virtus in suis discipulis dignoscitur. E quibus beatae conversationis alumnam tanquam exemplar vitae et morum accepisse Osulphum gaudemus. Hujus sanctissimos affectus vestris affectibus consociandos offerimus, ut qui se singulari certamine antiquo hosti opposuit, precum vestrarum clypeo victor evadat. Alleviemur ergo nos vestris meritis, qui nostris praegravamur offensis. EPISTOLA CXCIII. GERBERTUS ARNULPHO AURELIANENSI EPISCOPO. Multum mortalibus divinitas largita est, o mei animi custos, quibus fidem contulit, et scientiam non negavit. Hinc Petrus Christum Dei Filium agnoscit, et agnitum fideliter confitetur. Hinc est quod justus ex fide vivit. Huic fidei ideo scientiam copulamus, quia stulti fidem non habere dicuntur. Hanc vos habere fidem illa generosi animi praeclara scientia indicat: hoc vestrae orationis series manifestat, qua
null
e12bf439-1894-477b-bcdc-666719ea8599
latin_170m_raw
null
None
None
None
eam inter nos aeternari cupitis. Habeo igitur et rependo gratias tantorum munerum largitori, et quod mihi in nullo a me dissentientem amicum reservaverit, et quod aemulis nostris verisimilia non tamen vera narrantibus minus credidit. Hoc tui muneris esse, bone Jesu, qui facis unanimes habitare in domo: hoc ego sacerdos tuus coram te confiteor venerabilem artificem * tuum A. me colere, diligere, amare, cunctisque mei ordinis quos hodie noverim corde et ore proferre. Procul ergo esto omnis fraus et dolus, pax et fraternitas hic adesto, ut qui alterum laedit utrumque laeserit. Me Christi potentia protegente non vis tyrannica ab hoc deterrebit incoepto; non minae regum, quas in hoc Paschali festo pertulimus graves. Accusabamur quippe monachos sancti Dionysii injuste damnasse. Urgebamur coram damnatis divina obsequia celebrare nec privilegiis Romanae Ecclesiae monasterio beati Dionysii factis contraire debere. Ad hoc opponebatur nobis, privilegiis canonum auctoritate promulgatis nos assensum praebituros: nec si quid contra leges ecclesiasticas decretum sit pro lege recepturos. Sed cum in me specialiter pondus causae retorqueretur, mei juris illum non esse aiebam, nec me in meorum dominorum prosilire injuriam, ut insimulabar, ipsorum interesse cujus culpa eadem proferant, videre. Cum sententia saecularium monachorum obtinuisset parti . . . . . Hoc itaque se habere filius vestrae beatitudinis testis est Fulco, qui mei animi amaritudinem non sine lacrymarum effusione cognovit. Dolebam quippe, ac multum doleo . . . . . vos insuper nescio a quo delatore insimulatum esse quasi regii honoris insidiatorem, et qui . . . . . Non ergo, ut vobis relatum est, mea valentia in vos saevit, nec elocutio dura absenti amico detraxit. Sed dum vos excusare nisus sum, me pene accusatum palatinis canibus objeci. Sit itaque inter nos, ut vultis, est tantum, non autem est et non: sit auxilium in commune et consilium. Quod etiam in sacris per data verba, si vestrae sublimitati placet, confirmandum fore censeo, ut, amoto motu omnium suspicionum, sit nobis cor unum et anima una. EPISTOLA CXCIV. GERBERTUS CONSTANTINO MICIACENSI ABBATI. Satis super venerabilis A. legatione miratus sum. Referebat quippe *. Haec autem omnia non dolores, sed initia dolorum sunt. Majus est quod quaeritur, et quod appetitur, quam ego humilis et parvus, verumque proverbium est: Tua res agitur paries cum proximus ardet. Et divinus sermo: #A sanctuario meo incipite,@# id est a regni fundamento et ab arce. Hoc factum qui doli comitentur, in aperto est. Hoc enim concesso, dignitas vel potius gravitas confunditur sacerdotalis, status regni periclitatur. Quod si hoc inconsultis episcopis agitur, episcoporum potestas, gravitas, dignitas annullatur. Qui episcopum quamvis sceleratum sacerdotio privare nec potuerunt, nec debuerunt. Si vero consultis, ipsi suae damnationis testes sunt, qui a se non judicandum judicaverunt. Et qui contra professionem suam et subscriptionem suam in libello abdicationis a seipsis factam venire praesumpserunt. Reducetur ad memoriam ejus captio, carcer prolixus, alterius in ejus sedem ordinatio, ordinatores, ordinatus, atque ab eo ordinati calumniae subjacebunt. Ipsi quoque reges in peccatis singulis peccatores apparebunt. Nec sibi quisquam blandiatur, quolibet conquassato, se incolumi, nec falso nomine sponsionis decipiatur, cum res et facta non ex indulgentia judicum, sed ex stabilitate pendeant causarum. EPISTOLA CXCV. LEODICENSI EPISCOPO NOCHERIO. Licet non ignoremus ex quo fonte motus animi vestri in nos profluxerint, tamen ex officio nostro praestare debemus, sine gravi lite, quantum vestra interest, ut hic fons arescat, et hic motus conquiescat. Igitur ad petitionem venerabilis VV. Argentinae civitatis episcopi nudiustertius descripsi materiam malorum nostri temporis; et quid inter partes conveniret vel disconveniret aperui; vobis tanquam probatis judicibus direxi. Et nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo elaboro. Eo conveniendi et disceptandi, non solum curiosis, sed etiam hostibus, libera datur facultas. Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia confidimus, ut regulare judicium non solum non devitemus, sed etiam quasi toto orbe fugiens prosequamur. Ecce nunc tertio moniti si praesentiam suam exhibere noluerint, et appellatio et litis retractatio lege
null
f23a109c-5288-43ae-8249-bf3f50df6684
latin_170m_raw
null
None
None
None
peremptoria sopientur. In qua re vestrum est animadvertere, cui ira Domini comminatur dicentis: #Vae illi per quem scandalum venit!@# Cum enim Paulus apostolus dicat: #Nos quidem praedicamus Christum Jesum. Judaeis quidem scandalum, Graecis autem stultitiam.@# Non itaque Paulo est vae, sed his, ut ait propheta, qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui sui permoveantur zelo. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Oro ergo et deprecor per eam, si qua est in vobis pietas, ut non plus meis hostibus quam vobis de me credatis. Experimini an sim qui fuerim scilicet vobis per omnia devotus et obsequens, in commune fidus amicis, aequi et veri amantissimus, sine dolo et superbia, vestra vestrorumque usus amicitia, qui non meo vitio perditam a vestra virtute reposco: ea negata multum doliturus, itemque recepta multum gavisurus. EPISTOLA CXCVI. G. ABBATI S. GERALDI, ET FRATRIBUS. Pro mei loci atque ordinis officio magnorum negotiorum occupationibus ad plurima distractus, nec legatis, nec litteris quae circa me geruntur hactenus vobis significare volui. Nunc quoniam frater . . . . . . sicut per antiquiorem . . . gerulum scripseram, dum urbem Remorum causa Dei fugio, urbi Remorum gratia Dei praelatus sum. Quae res gentes et populos in mei excitavit invidiam. Et quia viribus nequeunt, legibus ulcisci quaerunt. Estque tolerabilior armorum colluctatio quam legum disceptatio. Et quamvis aemulis meis dicendi arte, et legum prolixa interpretatione, quantum mea interest, satisfecerim, non tamen adhuc semel coepta deposuerunt odia. A teste ergo, reverendi Patres, vestroque alumno fusis ad Deum precibus opem ferte. Discipuli victoria, magistri est gloria. In commune quidem omnibus vobis pro mei institutione grates rependo, sed specialius patri R. Cui, si quid scientiae in me est, post Deum inter omnes mortales gratias rependo. Nunc . . . . . valeat sanctum collegium vestrum . . . . . . valeant quondam mei noti vel affinitate conjuncti, si qui supersunt, quorum tantum speciem nec omnia satis novi: non eorum aliquo fastu oblitus, sed barbarorum feritate maceratus, totusque, ut ita dicam, alteratus. Quae adolescens didici, juvenis amisi: et quae juvenis concupivi, senex contempsi. Tales fructus affero mihi. O voluptas! talia mundi honores pariunt gaudia. Credite ergo mihi experto. In quantum principes exterius attollit gloria, in tantum cruciatus angit interius. EPISTOLA CXCVII. Consuluistis utrum is qui sororem suae conjugis adulterio polluit, post peractam poenitentiam ad priorem copulam redire debeat, an alteram sortiri. Et alterum quidem permittitur, alterum penitus inhibetur. In conciliis Africanis, titulo 49, placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant ut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Quod si mulier duxerit alterum, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. Agat ergo hic ad ultimum poenitentiam lege eorum qui se incesto polluerunt, sed scilicet decennalem. Femina quoque nihilominus cognata, et, si fieri potest, castitatem professa, quod calore juventutis urgetur: timendumque ne a Satana tentetur. Nihil inde melius novimus, quam quod Leo papa de similibus dicit. Adolescens, inquit, si continens esse non potest, uxoris remedio potest sustineri. Ad hunc modum dici potest, ut si haec adultera se continere non potest, nubat, ut ait Apostolus, tantum in Domino. EPISTOLA CXCVIII. GERBERTUS LEONI PONTIFICI. Sciens magnam benevolentiam vestram erga me, tanti viri amicitia felicem me judico. Enimvero quia nostra servitus minus vobis obsecundata est quae oportuerit, non malevolentiae ascribendum est, sed necessitati. Inter varios quippe tumultus, quibus assidue quatimur, vix aliquis idoneus reperitur, cui tuto secreta pectoris reserentur. Ita sibi virtutis arcem dolus et fraus, simulatio et dissimulatio, vicissim occupaverunt. Hinc est quod postquam a me digressi estis, nulla litterarum mutua perfunctione usi sumus, nisi ea quae vobis sub triplicatae crucis signo direximus. Itaque nos et nostra sub vestra dispositione ita constituimus, ut qui forte nos laeserit, domno Leoni
null
fde2e2d7-784b-4747-8d1a-9e3c52cba787
latin_170m_raw
null
None
None
None
pontifici injuriam irrogasse visus sit. Nec erit deinceps nostri juris quid, quantum, quibus, et quando placitura parentur: sed domno Leoni diligens aderit obsequium ministri. Saluto domnum episcopum amicum per omnia reverendum: multum de ejus sapientia et eloquentia praesumens, et singulari morum probitate, ac per hoc obsequio ejus me obnoxium reddens. EPISTOLA CXCIX. AD JOANNEM PAPAM. Sanctissimo vestro apostolatui potuisse subripi me cujuspiam pervasionis reum videri, dolore vehementi afficior, et totis visceribus ingemisco. Eo quippe animo in Ecclesia Dei hactenus versatus sum, ut multis profuerim, neminem laeserim. Non ergo Arnulfi peccata prodidi, sed publice peccantem reliqui: non spe, ut mei aemuli dicunt, capessendi ejus honoris, testis est Deus, et qui me noverunt, sed ne communicarem peccatis alienis. EPISTOLA CC. Quia vestris interdum non utimur alloquiis, non satis aequo animo ferimus. Per haec enim mutua manet charitas, dissociata coeunt, aspera mitescunt, simultates intereunt, multaque praesentium comparantur commoda. At dum ista motu temporum minus assequitur, ut epistolaris brevitas inter nos affectus explicet, petimus benevolentiam vestram pro fratre . . . . . . ut prosit ei apud vos nostra intercessio, plusque sibi nostra obtineat epistola, quam fortuitu cujuspiam oblata munera. Temporum difficultatibus addicti regulariter convenire, et quae Dei sunt quaerere, hactenus non satis valuimus. Nunc quia Deo miserante respirare datur, censemus, vosque interesse omni evitabili excusatione postposita monemus et oramus. Licet omnibus sacerdotibus disciplinae forma aequaliter proponatur, et cognoscendi et observandi sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos; nobis tamen arctius indicitur quod in exemplar morum et vitae a pastoribus acceptum in subditum gregem gratiosus propagetur. Cum ergo pecuniam in facte anteponimus, cur sanctarum legum jura illicita cupiditate calcamus? Et haec quidem Dominus, et clamores quos assidue patimur, non sicut tyrannus tyrannorum praejudicio, sed sicut sacerdos sacerdotum judicio, pensetis, discernatis, dijudicetis. Hos motus compescite, has querelas sopite, morum gravitate, annorum teneritudine superate. Lectio continua, et interrogatio assidua mentem vestram exacuat. Cur judicium . . . . . . . . nos latuit? Cur ad majorem audientiam provocans suis rebus privatus est? Quod si non provocans, sed tacens spoliatus, quare in eum prolatum judicium ad nos non est relatum? Si haec itaque scienter egistis, lex in contumaces est: si ignoranter, utique venia danda hoc pacto, ut illegaliter ablata presbytero restituantur legaliter: postquam, si ita videbitur, judicium legibus innovetur, ne si existimetis filium meum R. suae diffidere causae, quia nunc ex condicto non occurrit. Pluribus enim occupati negotiis, eum examini vestro dirigere usque in XV Kal. nequimus. Quas moras sibi non obfuturas pro summa benevolentia vestra circa nos omnimodis deprecamur. Quod si haec mansuete feceritis, in ejus judicio sine personarum acceptione judicaveritis, plurima nos debere obsequio vestro facietis. EPISTOLA CCI. GERBERTUS ET OMNES EPISCOPI DIOECESEOS REMENSIUM, PERVASORIBUS EJUSDEM. Girbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessonicus, Adalbero Laudunensis, R. Noviomensis, Rot. Cameracensis, O. Silvanectensis, F. Ambianensis, B. Moriensis, Her. Belluacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi, vobis Girberto et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis. Diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit, et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Quousque dissimulatio pravorum simplicium quietem turbabit? Caedes clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus: tunc vos aut infertiles Ecclesiae palmites recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri. EPISTOLA CCII. AD ERVEAM BELVAGORUM EPISCOPUM. Quod tanto tempore dilectum nobis D. retinuimus, non malevolentiae causa, sed summae utilitatis vestrae, et vobis honestum et utile parere possit. Et nunc quidem illum patriam parentesque, sed et omne amicorum genus nostrum ob amorem derelinquentem vestrae charitati, ut petitis, dirigimus. Quem velut thesaurum inaestimabilem e sinu nostro in vestri jura transfundimus. Suscipite ergo illum in disciplinis liberalibus eruditum, in opificum magisterio edoctum, a multis multa mercede expetitum sed a nobis obtentum.
null
f45135b6-8c82-43f3-92fb-dbbcced15767
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quem sic tractari et custodiri volumus, ut dolorem ei partum ex nostra absentia vestra sublevet indulgentia. Eaque munificentia et liberalitate illum habetote, quae deceat G. Remorum archiepiscopum dantem et Bellovagorum episcopum accipientem. EPISTOLA CCIII. Oportebat te virginem spectabilem patris pacta et constituta laudare et corroborare. Sed quoniam ea dissolvisti, et quae insuper egisti pernegare contendis, invitamus te ad tui peccati recognitionem. Te quoque R. a direptione rerum . . . . . . cessare jubemus, et male pervasa restituere. Nec te . . . . . . praetereundum existimes, te, inquam, tonsura clericum, sed vita et moribus * triennium cum tuo complice N. Vos, inquam, omnes aut dignos poenitentiae fructus Ecclesiae catholicae ostendetis, aut velut ethnici et publicani ab Ecclesia catholica gladio sancti Spiritus propulsabimini. EPISTOLA CCIV. Suscepta querimonia, reverende pater, scripsimus cum fratribus et coepiscopis nostris pro eadem causa, contemptoribus quoque vestris commonitorias misimus litteras. Erit ergo vestrae prudentiae propter pacis charitatisque custodiam, si resipuerint, eos velut exorbitantes filios blande suscipere. Quod si, quod absit, in malitia perseveraverint, tunc in celebri Ecclesiae loco nostrae vocationis scripta ad legendum proponi jubemus. Deinde excommunicationem rationabiliter conscriptam, et a vobis solemniter celebratam celebri affigi loco, ejusque exemplar nobis dirigi, ut idem in nostris fiat Ecclesiis. Et quoniam eruditum vobis clericum mitti orastis, qui in his et in aliis adjumento esse posset, cum redierit meus D., dabimus operam ut vestris deserviat obsequiis. EPISTOLA CCV. Quanto moderamine salus animarum tractanda sit, et vestra fraternitas novit, summopere pensandum est, ut ne quid nimis. Ecce enim dum judicii severitatem in Ecclesiam scilicet exercetis, modum a patribus constitutum transcendistis. Nam quae concilia vel decreta parvulos baptizari, vel fideles in coemeteriis sepeliri vetuerunt? Quod si is locus interdicto vestro, et, ut solemniter dicamus, vestro banno jure tenetur astrictus, liceret innocentibus parochianis ad alia transmigrare loca, suisque legaliter uti sacris. Moneo igitur paternitatem vestram modum judicii temperare, totumque negotium ita pertractare, ut ante oculos divinae Majestatis placere possitis, et coepiscoporum judicio non displiceatis. Varios mali temporis diu jam sufferens motus, ad vestrum solatium tanquam ad tutissimum confugio portum. Alioquin, aut vestra solabimur ope, aut peregrina nobis expetenda subsidia. EPISTOLA CCVI. GERBERTUS ADHELAIDI IMPERATRICI. Saepenumero mecum reputans ubinam fides, veritas, pietas, et justitia, domicilium sibi fecerint, vestra solum pietas et majestas occurrere potuit, qua virtus multiplex semper inhabitavit atque possedit. Ad vos ergo tanquam speciale templum misericordiae supplex confugio, vestrumque semper salubre consilium et auxilium reposco. Quia enim . . . . . in me unum acerba fremunt, vitamque cum sanguine poscunt. Additur ad malorum cumulum . . . . . Saevit et ipsa quae solatio debuit esse Roma. Oro ergo et deprecor vestra vestro imperio mitescant regna. Ego quippe totus ubique vester vestrum exspecto examen et levamen. Idque solum certum esse nosse qui velle, quod vobis constiterit placuisse. EPISTOLA CCVII. Humanas res aeterno regi consilio cum semper Divinitas ostenderit, tum praecipue vestro tempore consiliorum suorum vos esse materiam voluit. Exaltavit enim vos et humiliavit, eamque humilitatem sua bonitate modificans, extenuans, atque cum summa multorum populorum prosequente favore, vestrae sedi restituit, et tanquam aurum in fornace probatum in sua domo clarius relucere jussit. Laudo igitur et glorifico misericordias et miserationes ejus, cum in vobis, tum in me, quem peregrinum, totoque, ut ita dicam, orbe profugum quandoque requiescere jussit, certaque consistere terra. Dirigo vobis multum dilectum, quem a sacro fonte me suscipere voluistis. Sed utrum nobis erudiendum mittere debeatis, non est nostri judicii. Si enim recusamus, ingrati fortasse apparemus; et si laudamus, quiddam est sinistrum puero. Quod temporum difficultas intulerit, nostro imputabitur vitio. EPISTOLA CCVIII. GERBERTUS FULCONI EPISCOPO AMBIANENSI. Inter varias magnarum rerum occupationes nulla molestia magis afficimur quam vestrorum excessuum crebra relatione. Etsi enim totius metropolis Remorum cura nobis injuncta est, sed vestri potissimum, qui et amorum teneritudine, et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicistis. Cur ergo, contra pactum in commune statutum, usque ad tempus consilii pervasionem in propria paroechia fecistis? Nec in hoc enim alleviamini
null
b1e3165f-743d-4ded-861b-ab999eb2a99c
latin_170m_raw
null
None
None
None
, si res Ecclesiae sunt quas diripuistis, cum hoc nisi legibus fieri non liceat. Accessit ad hoc illicitum armorum praesumptio, Ecclesiae violatio, quasi sacerdoti omnia in ecclesiis liceant. Sed, ait Apostolus, #omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.@# Licent per liberum arbitrium, quo male usi estis: sed non expediunt per jura divina, quae contempsistis. Monemus itaque fraternitatem vestram errata corrigere, et nobis quos offendistis, si placet, satisfacere, ut horum excessuum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio. EPISTOLA CCIX. GERBERTUS ARCHEMBALDO ARCHIEPISCOPO TURONENSI. Querelam vestram non sine fraterna compassione suscepimus. Unde consilium et auxilium, quantum nostra interest, non differimus. Quia enim clerus, ut dicitis, beati Martini benedictionem vestram renuit, fiat ut scriptum est: #Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.@# Pro accepta vero injuria repulsionis, pulverem calceamenti excutiendum esse contra illos Dominus docet. EPISTOLA CCX. ADELAIDI IMPERATRICI GERBERTUS. Incredibili pene et nimium sceterata relatione tanto dolore affectus sum, ut lumen oculorum prope plorando amiserim. Sed quia jubetis ut vos adeam, consolationemque impendam, rem quidem bonam, sed impossibilem imperatis. Transierunt enim dies mei, o dulcis domina et gloriosa, senectus mea mihi diem minatur ultimum. Latera pleuresis occupat, tinniunt aures, distillant oculi, totumque corpus continuis pungitur stimulis. Totus hic annus me in lecto a doloribus decumbentem vidit, et nunc vix resurgentem recidivi dolores alternis praecipitant diebus. Quod si quid requiei a doloribus dabitur, vestri beneficii immemor esse non potero. Licet sufficere posse videatur quod synodus Nicaena de communione privatis definit, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, omni jussioni vestrae paremus tum in his, tum in quibuslibet honestis et competentibus negotiis. Sed quia cum magno moderamine salus animarum tractanda est, nec quisquam praepropere a corpore et sanguine Filii Dei submovendus, per quod mysterium vera vivitur vita, et quo juste privatus vivens mortuus est, dignum ducimus militarem virum nostra primum admonitione conveniendum, si forte resipiscat, et vestrae reverentiae satisfaciat. Et nos quidem illum jam dudum pro his proque aliis excessibus, a liminibus tantum Ecclesiae cum aliis quibusdam submovimus, post separaturi a corpore Domini, ac deinde a fidelium communione, ut his quibusdam gradibus suae salutis admoneatur, et unius contagio pro hujusce temporis male, necessaria sub nomine militari cohabitatione, populus Dei minus inficiatur, solusque suam interim portet malitiam, ignominiam et ruinam. EPISTOLA CCXI. CANONICIS SANCTI MARTINI EX PERSONA EPISCOPORUM. Omnes episcopi qui ad concilium venerunt in ecclesia sancti Pauli, omnibus clericis de monasterio sancti Martini. Audita fama vestrae rebellionis contra fratrem nostrum Turonicae civitatis episcopum, has litteras direximus, in commune decernentes, quatenus aut cum vestro episcopo redeatis in gratiam, aut ad placitum Chelae habendum veniatis pro discordia diu retenta rationem reddituri VII Id. Maii. Quod si non feceritis, sciatis vos percelli censura canonicae districtionis. EPISTOLA CCXII. GERBERTUS ARNULFO AURELIANENSI EPISCOPO. Nullo genere locutionis affectum animi nostri erga vos explicare valeo, quippe qui omni simulatione mei capitis periclitarer. Quae mihi vitanda essent, quaeve sequenda docuistis, monuistis, praescripsistis. Et nunc quidem omni conamine, omnique nisu secundum meum scire et posse grates quas valeo rependo, vestraeque clientelae et dispositioni me meaque omnia committo; non dubiam spem pro me gerens praeclara principia felices habitura. Et quoniam synodum . . . . . unde omnixe precor ne ingentes curae, quae me ad praesens totum sibi vindicant, Ecclesiae nostrae officiant. Dum enim post paululum divinitate propitia respirare licebit, et de his et de aliis in vestra praesentia vestra exspectabimus sententiam. EPISTOLA CCXIII. GERBERTUS METENSI EPISCOPO. Licet ea quae in nobis est virtus multis ante innotuerit modis, nunc tamen ex superabundanti verbis et sententiis affectum sui explicans vel super candelabrum effulsit. Quia enim Apostolus ait: #Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus,@# me a fratrum meorum indebita persecutione liberatum laeto animo accepistis, vosque meis periculis nunc interfuisse doluistis. Quapropter et absens grates rependo, et praesens servitutis pensum si libet excipio. Caeterum . . . . . alia memoratu digna non satis adhuc comperta habemus. EPISTOLA CCXIV. GERBERTUS VERDUNENSI EPISCOPO. Communes filii R. et D. laetificaverunt nos ex dulci rerum commutatione. Quia
null
2358f3e3-d38e-485e-bd51-99e83af3e931
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim, ut ait Apostolus: #Corrumpunt mores bonos colloquia mala,@# nec vos simplicitate gaudentes quorumdam Gallorum affectus varios et perplexos dulces in ore, amaros in corde subito deprehendere potuistis, ad nulla eorum commentitia stuporis plena non immerito mutati estis. Sed quia ingenita vobis prudentia diutius illudi non potuit, eorum simulationem ac dissimulationem vos ad plenum intellexisse gaudemus. Unde filium nostrum D. quem in multa rerum scientia eruditum interpretem fidum omnium quae in commune placeant habere poterimus. Vale. EPISTOLA CCXV. AD AZELINUM EPISCOPUM LAUDUNENSEM. ( #Vide infra in epistolis et diplomatibus post susceptum summum pontificatum scriptis.@# ) EPISTOLA CCXVI. AD ARNULFUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Vide ibid.) EPISTOLA CLXII. ELECTIO ARNULFI REMORUM ARCHIEPISCOPI A GERBERTO EDITA. Sanctae ac universali Ecclesiae catholicae salutem dicunt filii Remorum metropolis. Divae memoriae patre nostro A. sensus corporeos relinquente, clarum lumen pastoris amisimus, praeda hostium facti sumus. Itaque dum molimur, conamur tanti viri resarcire ruinas. Elapsa sunt canonica tempora, violatae sunt leges, quibus cavetur nullam sedem amplius triginta dierum spatio vacare licere. Nuncque tandem pulsantibus divina lux se apparuit, et quo sequeremur ostendit, depulso antichristo, Simoniaca haeresi damnata. Nos, inquam, qui dicimur episcopi dioeceseos Remorum metropolis, cum omni clero, diversi ordinis populo acclamante, orthodoxis regibus nostris consentientibus, eligimus nobis in praesulem virum pietate praestantem, fide insignem, constantia mirabilem, in consiliis providum, rebus gerendis aptum. In quo hae virtutes, quae sic clare relucent, indicio sunt caeteras abesse non posse. Arnulphum dicimus regis Lotharii filium. Quem etsi altus sanguis vitio temporis sub anathemate positus aliquo infecit contagio; sed tamen hunc mater Ecclesia purificans mysticis abluit sacramentis: hunc, inquam, dicimus Laudunensis Ecclesiae filium, et, ut verius fateamur, Remensis. Ea quippe civitas Remense territorium, Remensis parochia est: nec sic a beato Remigio divisa, ut fieret aliena. Nimirum ille vir Deo plenus, unitatem appetens, non scissionem affectans, sic scidit ut cohaereret velut pars in toto. Et quis et quantus futurus esset intelligens, natale solum beavit sacerdotii dignitate. Eligimus ergo hunc Arnulphum hinc ortum, hic educatum, Simoniacae haereticis expertem, a factione tyrannica remotum, sua cuique debita jura reddentem, sanctuarium Dei non dissipantem. Sint procul ab electione nostra dolus et . . . . . . nec putent eam ad se pertinere filii Belial, filii pacis et concordiae stabilem et solidam in perpetuum faciant confirmando, corroborando, subscribendo. EPISTOLA CLXIII. EX PERSONA ARNULPHI REMENSIS EPISCOPI. Etsi adhuc neque in republica, neque in privata, nulla merita nobis sint, his tamen animus minime deest, specialiusque quodammodo inardescimus ad comparandos ac retinendos vestros affectus. Ob id itaque Gerardum antiquum militem vestrum vim inferentem, ac beneficium nostri fidelis Guenirici pervadentem patientia ferimus, utque eum quiescere jubeatis oramus. Et si forte dissimulaverit, utrumque monitorem experiatur sui justissimum hostem. EPISTOLA CLXIV. E. EPISCOPO TREVERENSI EX PERSONA EJUSDEM. Sciens benevolentiam, vel potius pietatem vestram, qua semper usi estis circa beatae recordationis praedecessorem meum, feliciorem me judico, si eam sic accipio uti acceptam terminus nesciat. Itaque ex abundanti charitate a vobis facto principio congaudemus, ac mutua dilectione frui indissolubiliter optamus. Et quia tumultus dissidentium regnorum, ac novitas nostrae ordinationis decernere ac perficere, qui animose impediunt actuum nostrorum moderamina, consoli atae prudentiae vestrae delegamus: simul quoque oramus si fieri potest definite praescribi, ubi et quando post reditum vestrum a palatio convenire possimus, simusque ad praesens certi, si quid rerum novarum didiceritis, post plenius instruendi quod planius pernoscetis. Magnum argumentum est in sanctissima amicitia, ac firma societate nos in aeternum mansuros, cum eisdem utamur auctoribus quibus apud praedecessorem meum in otio et negotio semper usi estis interpretibus. EPISTOLA CLXV. Plurimum intelligo vos intelligere motus animi mei, eoque amplius vos accurate diligo, et amplector. Recordor quippe honestissimae admonitionis, qua me satis diu a communione quorumdam principum suspendistis, quid velletis significastis. Oro ergo per venerabile nomen patris mei, et per inviolatam fidem, qua se suosque semper colui, ne cogar eorum hominum oblivisci quos ob ejus amorem meis commodis neglectis praecipue semper dilexi. Dominae meae Theophanae servata fides circa se suumque filium, ne
null
5226cb96-b5c1-450a-a015-601edd825cc7
latin_170m_raw
null
None
None
None
sinat me fore gloriam suorum hostium, quos propter se, si quando valui, abduxi in opprobrium et contemptum. Iterum in commune oro, et obsecro ne ejus vobis displiceat servitus, cui vestrum imperium, honor, potestas, hactenus placuerunt. Facite vestra liberalitate ne absentia honestatis, fuga optimarum artium, efficiar sectator Catilinae, qui in otio et negotio praeceptorum Marci Tullii diligens fui exsecutor. EPISTOLA CLXVI. Non alienum est a vestra humanitate, et a sacrosancto sacerdotio, quaerentibus consilium consilium dare. Nulli mortalium aliquando jusjurandum praebui, nisi D. M. Othoni. Id ad dominam meam Th. ac filium ejus Oth. Aug. permanasse ratus sum; quippe cum in tribus unum quidem quodammodo intellexerim. Quousque ergo hanc fidem servandam censetis? Dico equidem quod spoliatus amplissimis rebus imperiali dono collatis, apostolica benedictione confirmatis, nec una saltem villula ob fidem retentati vel retinendam donatus sum. Dico quod inter gravissimos hostes vestros positus, nullis eorum beneficiis quamvis ingentibus oblatis inflexus sum. Quousque ergo id genus amicitiae exercebo? Consulite, ac solatium imploranti praebete, etsi non ob mea merita, sed tamen et propter vestra erga omnes semper laudata beneficia. EPISTOLA CLXVII. Conceptam laetitiam Romani itineris, quo vester comitatus ac dominae Theophanae semper Augustae futurum alloquium ampliorem fecerat, senioris mei prohibitio conturbat. Vices ergo meas velut amicus amici obtinete. Et ut pallium a domino papa per vos consequamur, et gratiam dominae nostrae per vos coeptam retineamus. Cujus obsequio, Deo annuente, in Pascha erimus, nec quisquam erit qui vos ab ejus ac filii sui fidelitate ac servitio prohibere possit. EPISTOLA CLXVIII. AD RAINARDUM MONACHUM BOBIENSEM. Quidam Tetbaldus, ut ipse ferebat, monachus Bobiensis, praeterita aestate, ad nos venit, per quem nostra scripta tibi direximus, quibus tuae litterae non satis respondent. Itaque et exemplar prioris epistolae remittimus, et tuae petitioni hoc modo consulimus. Si sub regula patris Benedicti ac spirituali abbate tibi militare delectat in alio monasterio, mea licentia utere, nec obsit tibi transitus causa religionis, et imperio abbatis tui factus. Caeterum in dando et accipiendo frena licentiae relaxamus partim, partim restringimus: hoc modo servata discretione, ut quod jure et sine offensione divinarum legum dandum ac recipiendum est, des ac recipias. Nec putes ad meam licentiam pertinere, si quid tyranno aut impio sponte tribueris, vel ab eis acceperis. EPISTOLA CLXIX. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM. Petitio tua, dulcissime frater, toties repetita, quibus jactemur fluctibus satis ostendit. Nescis, nescis quae naufragia pertulerimus, postquam a te digressi sumus. Gravissimis quippe laboribus aestivis et continuis eos contraximus morbos quibus pestilens autumnus pene vitam extorsit. Accessit ad haec violenta fortuna, cuncta quae dederat repetens per eos praedones qui urbem Remorum depopulati sunt. Nunc amicorum captivitatem deflemus, et an sedes nobis sint permutandae pervigili cura deliberamus. Eo in luctu, eoque in moerore nostra patria est. Timor et tremor muros circumdant, inopia cives premit. Clerus utriusque ordinis propter futuram vastitatem ingemit. Ergo sit tui muneris manus levare ad Omnipotentem pro nobis. Et si Divinitas poenam alleviaverit peccati erimus non immemores tui per omnia beneficii. EPISTOLA CLXX. GERBERTUS RAIMUNDO. Nostro reverentissimo patri RAIMUNDO du. Filius. Quo in portu agam navim gubernatore amisso, scire vos, dulcissime Pater, et quinam sit status in Francorum R. p. [republica]. Ego cum statuissem non discedere a clientela et consilio patris mei beati Ad., repente sic eo privatus sum, ut me superesse expavescerem. Quippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus eum putarent translatum, cum me superesse viderent, me ad invidiam Caroli nostram patriam tunc et nunc vexantis digito notabant, qui reges deponerem regesque ordinarem. Et qui R. p. permistus eram, cum R. p. periclitabar, velut in perditionem nostrae urbis pars praedae maxima fui. Eaque res iter meum in Italiam penitus distulit, ubi et organa etiam servantur, et optima portio meae supellectilis. Non enim potuimus obsistere praecipiti fortunae, nec Divinitas declaravit adhuc quonam in portu me sistere velit. Igitur de me et de meis fortunis gavisuri, exspectant exitum instantis fortunae. Dabo operam pro viribus, nec quidquam eorum quae fieri oporteat
null
c89f79f8-c276-415d-8faa-5bd90c59ce66
latin_170m_raw
null
None
None
None
intermittam, donec optatis perfruar sedibus, reddamque Deo vota mea in Sion. Vale, amantissime Pater, valeat frater Ariardus, valeat sanctissimum collegium tibi subjectum, meique sitis memores in contemplativis cum patre meo Adal. EPISTOLA CLXXI. VENERABILI ADHUC EPISCOPO A. GERBERTUS. Itane socordiae atque dubiis casibus credidisti, ut gladios cervici imminentes non videas, arietes ac vineas ilia tua pulsantes non sentias? Recordare, quaeso, quid actum sit, o felix quondam et dulcis amice, sub imperio patris mei Adalberonis. Divi Aug. Lotharii germanus frater, haeres regni, regno expulsus est. Ejus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo jure legitimus haeres exhaeredatus est, quo jure regno privatus est, et quo in paternam domum rediit? Quae decreta Romanorum pontificum infantes baptizari vetuerunt? Qui sacri canones innocentes presbyteros ab altaribus removerunt? Agit Abraham cum Deo causam, utrum in Sodomis debeat perdere justum cum impio, et tu pastor non dubitas addicere poenae noxium simul et innoxium? Sed quid ego haec minima, cum sciam accusationem tuam a sacerdotibus Dei descriptam, et plenam criminibus, gravidam sceleribus? Electi sunt judices, quorum judicio si defueris, de absentia nihil lucraberis. Et si adfueris, episcopus esse cessabis. Inventus est qui tuas vices sortiatur. Curre ergo dum aliquid otii superest, neque spem tuam ponas in Ligeri et Sequana, nihil profuturus. Ego quidem factionum, conspirationum, jurisconsulti ac consulentium conscius, ob fidele silentium haec tibi causa veteris amicitiae habui dicere, ut te lethargo alleviarem. Tuum sit plenius remedium quaerere, qui etiam in comitialem morbum videris decidisse. Vale. EPISTOLA CLXXII. Immensae benevolentiae ac potius pietati vestrae circa nos immensas rependimus grates. Quanti nos habeatis compassione vestra profecto declarastis. Declaramus ergo et nos quid in futurum moliamur, non solum ex his quae cum paucissimis pernoctamus, sed etiam ex anathemate in praedones Remensis urbis jam promulgato. Cujus exemplar vobis mittimus, ut ex eo pernoscatis cujus animi simus, simulque nos majora aggressuros, quae suo tempori reservamus. Omnia enim tempus habent. Dicimus tacenda, tacemus dicenda. Agimus quod nolumus, quod volumus nequimus. Ita sunt omnia plena perturbationis, ac potius confusionis: nec se sic ingerunt expetenda, quemadmodum devitanda. Nam si oblata esset rationabilis facultas, jam dudum vestra colloquia expetissemus. Regium nomen, quod apud Francos pene emortuum est, magnis consiliis, magnis viribus resuscitassemus: sed propter impia tempora, propter perditissimorum iniqua commenta, clam agimus quod palam non possumus. Veniet, veniet, inquam, dies, et prope est, in qua uniuscujusque nostrum probentur et cogitata, et dicta et facta. Interim praescriptas vobis metas recognoscite, nec majora regni negotia velitis definire sine metropolitani conscientia, nec sententiam in his praecipitate quae quo animo fiant ignoratis. Prudentiam roburque vestrum reservate, tunc fortissima pectora hostibus pro nobis exposituri, cum videritis victricia signa nobis ductoribus anteferri. EPISTOLA CLXXIII. Mare fluctuans ingressi naufragamur et ingemiscimus; nusquam tuta littora, nusquam portus occurrit. In vobis quietem quaerimus. In vobis certe est, quod cum dederitis non desit, accipienti supersit. Petimus ergo omni affectu charitatis vos affore Remis II Kal. Aprilis, si jure amicitiae quidquam promeruimus aut promereri posse putamus. EPISTOLA CLXXIV. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Officia dantis et accipientis muneribus vestris exsecuti estis. Nihil enim nobis antiquius in humanis rebus clarissimorum hominum scientia, quae utique multiplicibus librorum voluminibus explicatur. Agite ergo ut coepistis, et fluenta M. Tullii sitienti praebete. M. Tullius mediis se ingerat curis, quibus post urbis nostrae perditionem sic implicamur, ut ante oculos hominum felices, nostro judicio habeamur infelices. Quae mundi sunt quaerimus, invenimus, perficimus, et ut ita dicam principes sceleris facti sumus. Fer opem, Pater, ut Divinitas, quae multitudine peccatorum excluditur, tuis precibus inflexa redeat, nos visitet, et nobiscum habitet, tuaque praesentia, si fieri potest, laetemur, qui beati Patris Ad. absentia tristamur. EPISTOLA CLXXV. AD E. ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Pervenit, beatissime Pater, gladius usque ad animam: gladiis hostium undique perstringimur. Hinc fide promissa regibus Francorum urgemur. Hinc potestati principis Caroli regnum ad se revocantis addicti, permutare dominos
null
88b6cd08-fda3-4175-8c42-ba5bc41bd1a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
, aut exsules fieri cogimur. Hoc solum spei superest, quod vos praescia divinitas germanitate quadam nobis devinxit, et ut invicem onera portemus effecit. Ad vos itaque confugimus tanquam ad rectum praesidium, tanquam ad aram prudentiae, tanquam ad divinarum atque humanarum legum interpretes. Eruntque perlata consulta filiis vestris coelestia oracula. EPISTOLA CLXXVI. G. SAL. DICIT R. SIBI DILECTO. Grandia quidem poscis, dulcissime frater, sed tuis meritis non indebita. Nam quid est tam optabile quod benevolentia tua non promereatur? quid tam humile quod conferri amicis haec tempora sinant? Itaque cum tibi desit artifex medendi, nobis remediorum materia, supersedimus describere ea quae medicorum peritissimi utilia judicaverint vitiato jecori. Quem morbum tu corrupte postuma, nostri apostema, Celsus Cornelius a Graecis ἡπατικόν dicit appellari. EPISTOLA CLXXVII. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Magno curarum pondere in momento temporis alleviatum iri existimamus deliberationibus nostris ad utile et honestum aeque inflexis. Quod utique puris affectibus vestris in divina speculatione ut coeptum, ita consummandum est. Sicque aptiori loco mutua perfruendum charitate EPISTOLA CLXXVIII. AD BRUNONEM EPISCOPUM LINGONENSEM. Serenissimi Augusti domini nostri desiderabilem praesentiam vestram causa consultandi jamdudum exoptant. Moneo ergo vos atque rogo causa salutis totius reipublicae, quamprimum maturare iter. Et quia vos apud Roceium audivi pro mea salute, merear nunc Silvanectis audiri pro omnium bonorum liberatione. EPISTOLA CLXXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM. Etsi prudentiam vestram in multis expertus sim, nuper tamen plurimum intellexi, cum querimoniam, quam ex persona Ar. archiepiscopi subornaveram, subtili responso perstrinxistis. Veritus itaque sum, famulante conscientia, ne in oculis vestris displicerem, qui mihimetipsi displicere jam coeperam, eo quod non socius vitiorum, sed princeps dijudicarer maximorum scelerum. Ille ego, qui sub imperio beatae memoriae patris mei Ad. militaveram in schola omnium virtutum, nunc ego regiam incolo aulam, cum sacerdotibus Dei verba vitae conferens. Nec ob amorem Caroli vel Arnulfi passus sum diutius fieri organum diaboli, pro mendacio contra veritatem declamando. Oro itaque antiqua benevolentia vestra dignus inveniri. Quippe existimatione vestra conscientiam meam detexi, ut ex me pernoscatis quid de perditione Remorum intelligere debeatis. EPISTOLA CLXXX. AD ADALBERONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM. Omnium consiliorum meorum participi ac conscio non multa verba facturus sum. Satis enim post Patris mei beati Ad. ad Dominum discessum cur tanto tempore Remis commoratus sum, quo ante perditionem urbis et post perditionem abire contenderim. Saepius quoque illud Terentianum recepistis: Si non potest fieri quod vis, id velis quod possis. Et nunc quidem beneficiorum ac pietatis vestrae circa me non immemor, conceptum amorem erga vos vestrosque conservo, eoque me beatiorem fieri judico. Quomodo enim non diligam diligentes me. Sentio quippe vos condelectari quod sceleratorum hominum conciliabula effugerim, quod communioni ecclesiasticae restitutus sim. Agite ergo causam amici solito more, id est ut Lelius ab Helvetiis vel Suevis redeat, Aquilae dilecto diligendus conquiratur par, ut operum nostrorum sit finis consummata charitas. EPISTOLA CLXXXI. Praecipuam ac singularem amicitiam vestram dum arctius amplectimur, multorum hominum invidiam toleramus, maximeque eorum qui senioris vestri contra nos consilia conturbant. Crescit malum in dies. Multiplicantur inimici nostri, majoremque sumunt audaciam spe dissidentium regnorum. Si ergo ea in vobis est virtus quam credimus et optamus, sentiamus non nobis obesse quod vestrum amorem amori regis O. praeposuimus. Sentiant inimici nostri per vos stabilem esse regnorum concordiam, quam sine suo consultu posse fieri negant. Et quia credibilibus legatis inter hostes difficilis est via, vos legatorum nostrorum vices explete, quod honestum judicabitis pro nobis spondete. Sic de nobis absentibus praesumite tanquam de praesentibus; et si quid salutare reperietis, quamprimum litteris vel nuntiis significate, ut ignorantibus nostris aemulis per fidissimos internuntios utriusque partis coepta amicitia corroboretur. Hoc ideo dicimus, quia majoris auctoritatis legatos cum sui magno periculo sine certa causa mittere nolumus, et quia conventus regum laboriosus est, et hoc tempore per omnia inutilis propter malivolos utriusque partis. Quod si pravorum hominum consilia convaluisse senseritis, nec honestam et utilem posse fieri amicitiam, inprimis quod maximum est consilium simul et auxilium a vobis imploramus. Neque nos deludi vana exspectatione sinatis, quos omni genere amicitiarum et affinitatis dignos hactenus duxistis. EPISTOLA CLXXXII. Felicitas vestra gloriam simul nobis parit et solatium. Ubi
null
32d53256-ad3b-4add-b6e5-49a3335d8f82
latin_170m_raw
null
None
None
None
enim est una caro, et unus sanguis, ibi et unus affectus. Abiit illa dies, nec redeat unquam, in qua vester moeror ineluctabilem nobis parit dolorem. Et nunc quidem in pace, sicut et tunc in angustia, nos nostraque vestro condonamus obsequio: ut si quid magnum vestraque dignum memoria vel vi vel ingenio aggredi conamini, nostra utamini opera, diligentia, consilio, ingenio, viribus. Quod si quieti et silentio studetis, et ad praesens et in aeternum liceat nobis gaudere vobis cum pace et quiere, Nec glorientur aemuli vestri nominis plus sese obesse quam vos prodesse. Sit, si fieri potest, inter nos ac seniorem vestrum honestus habitus amicitiarum. Praescribite sequenda et vitanda, nec patiamini dolis et fraudibus nos circumscribi, qui nullorum hominum amicitiam contra vos decrevimus sequi. EPISTOLA CLXXXIII. EPISCOPI REMORUM DIOECESEOS SALUTEM DICUNT REVERENTISSIMO PATRI R. Quoniam frater et coepiscopus noster A. infra suam Ecclesiam captus, propter vim hostium, ut fertur, non satis quae sui juris sunt exsequi valet, nos nostri officii non immemores, quod olim in famosissimos praedones suo consilio feceramus, repetivimus. Hoc addito, quod in cibo et potu contra divinum ac humanum jus nulla misericordia abusi sumus, ut ipse; sed insuper duces et comites, et conscios totius factionis anathemate damnavimus, eamque Ecclesiam a divino officio suspendimus. Caeteris Christianis fidelibus sufficere posse judicantes. Itaque decreti atque anathematis exemplar vobis mittimus, nostraeque sententiae vos favere, atque idem facere hortamur, monemus, oramus. EPISTOLA CLXXXIV. AD GARINBERTUM ABBATEM. Quod nostri curam geritis, nostrisque laetamini commodis, debitas rependimus grates. Nec sic locis disparamur remotis, nec ea utimur fortuna, divinitate propitia, ut antiquas non valeamus exercere amicitias. Procurabo igitur quod jussistis, et quoad potero persuasione vel gratia Augustorum uti, a vicinia Remorum procul dimovebo exercitum, donec in urbe recondatis, si quid residui habetis in agris. Procurate itaque et vos filium meum Aquilam, donec per fidissimos mihi remittatis amicos. Et ne ignoretis quae synodus episcoporum nostrae dioeceseos decreverit, exemplar rerum gestarum vobis nostrisque mitto sociis, ut exinde pernoscatis quid sequi, quid vitare debeatis. EPISTOLA CLXXXV. LIBELLUS REPUDII GERBERTI ARNULPHO ARCHIEPISCOPO. Diu multumque mihi in animo replicanti infelicem statum nostrae urbis, nec exitum malorum sine strage bonorum reperienti, ea tandem sententia placuit, quae et praesentibus mederetur incommodis, et in futurum praecaveret amicis. Permutamus itaque solum solo, dominium dominio, vestraque beneficia emancipati vobis nostrisque aemulis ad invidiam relinquimus, ne fidelitatis promissae hinc arguamur, inde genere amicitiarum ad patruum vestrum quodammodo se habentium perstringamur. Nihil enim alteri debetur eo quo vivimus pacto, fide in alteram partem praetenta. Nam si vos salvos esse volumus, quomodo patruo vestro praesumus? Item si patruo vestro praesumus, quomodo vos esse salvos volumus? Hanc litem sic dirimimus, ad alios demigrando, nec vobis nec illi quidquam praeter benevolentiam debeamus gratuitam. Eam si amplectimini, domos, quas proprio labore multis sumptibus exaedificavimus, mihi meisque cum sua supellectili reservate. Ecclesias quoque, quas solemnibus ac legitimis donationibus juxta morem provinciae consecuti sumus, nullis praejudiciis attingi oramus, de reliquo non multum deprecaturi. Hoc facto me olim libera colla gerentem ad obsequia vestra honeste invitabitis. Nec dubium erit, si hos terminos praetergrediemini, quin omnia quae possidebamus ut a multis accepimus, aemulis nostris sacramento contuleritis, tunc cum secundum affectum vestrum acutissima pro vobis dictaremus consilia. Nec praeteritorum malorum poterimus oblivisci, cum praesentibus admonebimur judiciis. EPISTOLA CLXXXVI. ELECTIO GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. Semper quidem, dilectissimi fratres, judicia Dei justa sunt, sed interdum occulta. Ecce enim post dissolutionem beatae memoriae Patris A. quemdam ex regio semine prodeuntem nobis Ecclesiaeque Remensi praefecimus, et clamore multitudinis impulsi, Scriptura dicente, #Vox populi vox Dei,@# et sanctorum canonum institutis desiderium ac vota cleri ac populi in electione episcopi perquirentium: caligavit acies mentis nostrae litteram incaute sequendo, concordem sententiam divinarum Scripturarum parum investigando. Non erat quippe vox Dei vox populi clamantis: #Crucifige, crucifige.@# Ergo non omnis vox populi vox Dei est; nec omnis cleri et populi vota et desideria in electione episcopi perquirenda sunt, sed tantum simplicis et incorrupti, id est spe quaestus minime electi. Sententiae
null
69794db0-4211-4c84-bd41-26ef5ddfbd20
latin_170m_raw
null
None
None
None
Patrum exponendae. Non liceat, inquit, turbis electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut eum ipsi qui ordinandus est probent, si in fide et in episcopali vita edoctus est. Nos igitur episcopi Remorum dioeceseos secundum has constitutiones Patrum, favore et conniventia utriusque principis nostri domni Ugonis Augusti, et excellentissimi regis Roberti, assensu quoque eorum qui Dei sunt in clero et populo, eligimus nobis archiepiscopum abbatem Gerbertum aetate maturum, natura prudentem, docibilem, affabilem, misericordem, nec praeferimus illi vagam adolescentiam, ambitionem se extollentem, omnia temere ministrantem; imo nec talibus subjugari patienter auditu perferimus, quorum sapientia et consilio Ecclesiastica ac civilia jura administrari non posse scimus. Cumque in unoquoque episcopo sit hoc speculandum, maxime tamen in eo qui caeteris praeest metropolitano. Eligimus itaque hunc Gerbertum, qui *** fuit. Hujus vitam ac mores a puero novimus, studium in divinis ac humanis rebus experti sumus. Hujus consiliis ac magisterio informari quaerimus. Ejus electionem subscribendo confirmamus, stabilimus, corroboramus communi omnium bonorum consultu. EPISTOLA CLXXXVII. PROFESSIO FIDEI GERBERTI REMORUM ARCHIEPISCOPI. Ego Gerbertus gratia Dei praeveniente mox futurus archiepiscopus Remorum, ante omnia fidei documenta verbis simplicibus assero, id est Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum esse confirmo, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et omnipotentem praedico. Singulam quamque in Trinitate personam verum Deum, et totas tres Personas unum Deum profiteor. Incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto, sed in Filio tantum credo, ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre. Carnem ex matris visceribus habentem, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est hominem et Deum, unam personam, unum filium, unum Christum, unum Dominum, creaturarum omnium quae sunt et auctorem, et dominum, et rectorem, cum Patre et Spiritu sancto, confiteor. Passum esse vera carnis passione, mortuum vera corporis sui morte, resurrexisse vera carnis suae resurrectione, et vera animae* resurrectione, in qua veniet judicare vivos et mortuos, assero. Novi et Veteris Testamenti unum eumdemque credo auctorem et dominum et Deum. Diabolum non per conditionem, sed per arbitrium factum esse malum. Credo hujus, quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem. Credo judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae gesserunt vel poenas vel praemia. Nuptias non prohibeo, secunda matrimonia non damno. Carnium praeceptionem non culpo. Poenitentibus reconciliatis communicari debere confiteor. In baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam ea quae voluntarie admissa sunt, dimitti credo. Et extra Ecclesiam catholicam nullum salvari confiteor. Sanctas synodos quatuor, quas universalis mater Ecclesia confirmat, confirmo. EPISTOLA CLXXXVIII. GERBERTUS OTTONI CAESARI. Domino glorioso OTTONI Caesari semper Augusto Romanorum imperatori GERBERTUS episcopus debile servitutis obsequium. Absentiam vestram longitudine terrarum disjuncti omnino moleste ferimus. Et quod fama nimium devia rerum praeclare quidem a vobis gestarum, ut semper, nec ullam vobis scintillam attulit. De vita et moribus Harmandi comitis hoc tempore a me alienum est, ita gemitus et suspiria fratris et significare mea vobis plurimum refert. Conqueritur quippe ille nobilis vir fratrem suum apud Gorziam fame necari contra suam suorumque natalium dignitatem, ignominiaeque ducit hoc sempiternae. Quod si verum est, quid sibi volunt tam dira supplicia? quod genus mortis acerbius fame? Omnia poenarum genera sola fames exsuperat, mortem ipsam contemnit, ac eam contra naturae usum in se provocat. Removere, quaeso, tam immane nefas, et petenti fratri fratrem adhuc, ut dicit, spirantem, reddite. Eorum conditiones tantum mementote qui capiunt et capiuntur, ne capti post libertatem aut per se aut per suos capientes, vel amicos capientium pro causa captionis laedere valeant. EPISTOLA CLXXXIX. GERBERTUS OTTONI. Domino excellentissimo OTTONI Caesari semper Augusto, suorum episcoporum minimus semper et ubique debitae servitutis obsequia. Cum inter humanas res nihil dulcius vestro aspiciamus imperio, sollicitis pro vobis nihil dulcius significare potuistis, quam vestri imperii summam gloriam, summam cum dignitate constantiam. Et quaenam certe major in principe gloria? quae laudabilior in summo duce constantia, quam legiones cogere,
null
3ec08849-16b4-4b9a-96ab-42cfc6c5a602
latin_170m_raw
null
None
None
None
in hostilem terram irrumpere, hostium impetum sua praesentia sustinere, seipsum pro patria, pro religione, pro suorum reique publicae salute maximis periculis opponere? Quae facta quam felices exitus habuerunt. Minori sumus affecti cura ob legationem Leonis abbatis vobis directam super illo Arnulfo, sed neque animo insedit ea legatio, quae omnino falsa est, sed quae Leo abbas a meis Gallis promissa exigit, vera fore putavit. Aut si ita est, novi ingenitam vobis benevolentiam, talibus ausis et velle et posse obsistere. Et quoniam noster Leo iter suum ad vos intenderit volando, ut ipse scripsit, VI Id. Sept. quando primum allata venit epistola, iniquis, ut credo, memorata ventis, nihil super Arnulfo consultum est. Sed fert secum alia ut magnis inventa ingeniis, ita magnis finienda consiliis. Aeternum vale vobis vester G. Et quia ut magnifices magnifice magnificum Sasbach contulistis, aeterno imperio vestro aeternum se dedicat vester Gerbertus. Et quia R. S. V. D. aeterno obsequio vestro se mancipat G. vester. Hinc a vobis liberaliter collata, sed a quodam nescio cur ablata, restitui sibi petiit vester G. Extremus numerorum abaci vestrum definiat. EPISTOLA CXC. Domino et reverentissimo patri ill. G. filius. Sanctissimas amicitias firmissimasque societates luculenta oratione quam dulces, quamve utiles essent expressistis, meque tanto fructu divinitatis participem sociumque esse et fore dignati estis. Quid enim est aliud vera amicitia, nisi divinitatis praecipuum munus? Hac igitur amicitia vestra fretus, deque ea bene praesumens, atque in posterum meliora sperans, Arnulfi reditum ad urbem Remorum non expavesco, sed si ita pervenerit, ut Hungerius qui voluit retulit; ob quam causam de Hur Chaldaeorum liberari confido, vestrisque obsequiis non deesse. Quodque semper volui, semper optavi, haec causa comitem individuum efficiet, eique solemne imperium appellamus. Quare quid dulcius, quid praestantius? Non ergo suspirandum pro causa amici vobis fuit, vel erit, cum ex toto, cum ex communi voto et deliberatione cuncta provenerint, sintque proventura divinitate propitia, vobis consulentibus, amicis juvantibus, imperio vestro omnia feliciter exsequente et procurante. Valete, et ob res nostri Caesaris bene gestas, bene se habentes, mecum gaudete. Iterum et numerosius valete. EPISTOLA CXCI. OTTONI CAESARI ET AUGUSTO IMPERATORI QUOQUE ROMANO GERBERTUS. Domino et glorioso semper Augusto OTTONI Caesari GERBERTUS. Scio me Divinitatem in multis offendisse, et offendere, sed vos vel vestros in quo offendisse redarguor nescio, et uti mea servitus sic repente displicuerit. Utinam a vestra munificentia cum gloria tanta collata aut non licuisset suscipere, aut suscepta cum tanta confusione perdere! Quid hoc esse putem, quod utique dedistis, aut dare potuistis, aut non potuistis? Si non potuistis, cur posse simulastis? Si autem potuistis, quis ignotus et sine nomine imperator imperatori nostro notissimo, et per orbem terrarum famosissimo, imperat? In quibus tenebris ille furcifer latitat? In lucem veniat, et crucifigatur, ut nostro Caesari libere imperare liceat. A multis creditum est me apud vestram pietatem posse opitulari multis. Nunc operae pretium est habere patronos quos olim defendendos suscepi, majorque fides hostibus meis habenda quam amicis. Amici quippe salubria cuncta, prospera omnia docuerunt. Hostes nec praecepta, nec beneficia mihi profutura, dulcia principia amaros exitus habitura, seu prophetico, seu fanatico spiritu praedixerunt. Quae quidem mihi plus quam velim tristia, sed imperiali personae minus convenientia. Tribus, ut ita dicam, saeculi aetatibus, vobis, patri, avo, inter hostes et tela fidem purissimam exhibui, meam quantulamquamque personam regibus furentibus, populis insanientibus pro vestra salute opposui. Per invia et solitudines, per incursus et occursus praedonum, fame et siti, vi frigoris et aestus excruciatus, infractus inter tot tempestates exstiti, ut mortem potius praeoptarem quam filium Caesaris tunc captivum imperantem non viderem. Vidi et gavisus sum, et utinam liceat usque in finem gaudere, et vobiscum dies meos in pace finire! EPISTOLA CXCII. ADALBERTO ARCHIEPISCOPO, ABBATI MAJORIS MONASTERII. Servat natura vices, terraque bona, non suo judicio diu infecunda, mirandos flores fructusque parturit. Ecce enim beati Martini cellula monachorum agmina jam dudum emortua resuscitat. Martini virtus in suis discipulis dignoscitur. E quibus beatae conversationis
null
269a7c65-b436-4d45-a0a3-a1d8b355d7fc
latin_170m_raw
null
None
None
None
alumnam tanquam exemplar vitae et morum accepisse Osulphum gaudemus. Hujus sanctissimos affectus vestris affectibus consociandos offerimus, ut qui se singulari certamine antiquo hosti opposuit, precum vestrarum clypeo victor evadat. Alleviemur ergo nos vestris meritis, qui nostris praegravamur offensis. EPISTOLA CXCIII. GERBERTUS ARNULPHO AURELIANENSI EPISCOPO. Multum mortalibus divinitas largita est, o mei animi custos, quibus fidem contulit, et scientiam non negavit. Hinc Petrus Christum Dei Filium agnoscit, et agnitum fideliter confitetur. Hinc est quod justus ex fide vivit. Huic fidei ideo scientiam copulamus, quia stulti fidem non habere dicuntur. Hanc vos habere fidem illa generosi animi praeclara scientia indicat: hoc vestrae orationis series manifestat, qua eam inter nos aeternari cupitis. Habeo igitur et rependo gratias tantorum munerum largitori, et quod mihi in nullo a me dissentientem amicum reservaverit, et quod aemulis nostris verisimilia non tamen vera narrantibus minus credidit. Hoc tui muneris esse, bone Jesu, qui facis unanimes habitare in domo: hoc ego sacerdos tuus coram te confiteor venerabilem artificem * tuum A. me colere, diligere, amare, cunctisque mei ordinis quos hodie noverim corde et ore proferre. Procul ergo esto omnis fraus et dolus, pax et fraternitas hic adesto, ut qui alterum laedit utrumque laeserit. Me Christi potentia protegente non vis tyrannica ab hoc deterrebit incoepto; non minae regum, quas in hoc Paschali festo pertulimus graves. Accusabamur quippe monachos sancti Dionysii injuste damnasse. Urgebamur coram damnatis divina obsequia celebrare nec privilegiis Romanae Ecclesiae monasterio beati Dionysii factis contraire debere. Ad hoc opponebatur nobis, privilegiis canonum auctoritate promulgatis nos assensum praebituros: nec si quid contra leges ecclesiasticas decretum sit pro lege recepturos. Sed cum in me specialiter pondus causae retorqueretur, mei juris illum non esse aiebam, nec me in meorum dominorum prosilire injuriam, ut insimulabar, ipsorum interesse cujus culpa eadem proferant, videre. Cum sententia saecularium monachorum obtinuisset parti . . . . . Hoc itaque se habere filius vestrae beatitudinis testis est Fulco, qui mei animi amaritudinem non sine lacrymarum effusione cognovit. Dolebam quippe, ac multum doleo . . . . . vos insuper nescio a quo delatore insimulatum esse quasi regii honoris insidiatorem, et qui . . . . . Non ergo, ut vobis relatum est, mea valentia in vos saevit, nec elocutio dura absenti amico detraxit. Sed dum vos excusare nisus sum, me pene accusatum palatinis canibus objeci. Sit itaque inter nos, ut vultis, est tantum, non autem est et non: sit auxilium in commune et consilium. Quod etiam in sacris per data verba, si vestrae sublimitati placet, confirmandum fore censeo, ut, amoto motu omnium suspicionum, sit nobis cor unum et anima una. EPISTOLA CXCIV. GERBERTUS CONSTANTINO MICIACENSI ABBATI. Satis super venerabilis A. legatione miratus sum. Referebat quippe *. Haec autem omnia non dolores, sed initia dolorum sunt. Majus est quod quaeritur, et quod appetitur, quam ego humilis et parvus, verumque proverbium est: Tua res agitur paries cum proximus ardet. Et divinus sermo: #A sanctuario meo incipite,@# id est a regni fundamento et ab arce. Hoc factum qui doli comitentur, in aperto est. Hoc enim concesso, dignitas vel potius gravitas confunditur sacerdotalis, status regni periclitatur. Quod si hoc inconsultis episcopis agitur, episcoporum potestas, gravitas, dignitas annullatur. Qui episcopum quamvis sceleratum sacerdotio privare nec potuerunt, nec debuerunt. Si vero consultis, ipsi suae damnationis testes sunt, qui a se non judicandum judicaverunt. Et qui contra professionem suam et subscriptionem suam in libello abdicationis a seipsis factam venire praesumpserunt. Reducetur ad memoriam ejus captio, carcer prolixus, alterius in ejus sedem ordinatio, ordinatores, ordinatus, atque ab eo ordinati calumniae subjacebunt. Ipsi quoque reges in peccatis singulis peccatores apparebunt. Nec sibi quisquam blandiatur, quolibet conquassato, se incolumi, nec falso nomine sponsionis decipiatur, cum res et facta non ex indulgentia judicum, sed ex stabilitate pendeant causarum. EPISTOLA CXCV. LEODICENSI EPISCOPO NOCHERIO. Licet non ignoremus ex quo fonte motus animi vestri in nos profluxerint, tamen ex officio nostro praestare debemus, sine gravi lite, quantum vestra interest, ut hic fons arescat, et hic motus conquiescat. Igitur
null
83a09e7a-4334-4666-8d7b-43a8bfbaf3d6
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad petitionem venerabilis VV. Argentinae civitatis episcopi nudiustertius descripsi materiam malorum nostri temporis; et quid inter partes conveniret vel disconveniret aperui; vobis tanquam probatis judicibus direxi. Et nunc ad votum meorum hostium, quia ex toto orbe fieri non potest, saltem ex toto nostrorum principum regimine, ut universale cogatur concilium, modis quibus valeo elaboro. Eo conveniendi et disceptandi, non solum curiosis, sed etiam hostibus, libera datur facultas. Tantum quippe a nobis abest maleficium, tantumque in innocentia confidimus, ut regulare judicium non solum non devitemus, sed etiam quasi toto orbe fugiens prosequamur. Ecce nunc tertio moniti si praesentiam suam exhibere noluerint, et appellatio et litis retractatio lege peremptoria sopientur. In qua re vestrum est animadvertere, cui ira Domini comminatur dicentis: #Vae illi per quem scandalum venit!@# Cum enim Paulus apostolus dicat: #Nos quidem praedicamus Christum Jesum. Judaeis quidem scandalum, Graecis autem stultitiam.@# Non itaque Paulo est vae, sed his, ut ait propheta, qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Novit Dominus qui sunt ejus, novit qui sui permoveantur zelo. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? Oro ergo et deprecor per eam, si qua est in vobis pietas, ut non plus meis hostibus quam vobis de me credatis. Experimini an sim qui fuerim scilicet vobis per omnia devotus et obsequens, in commune fidus amicis, aequi et veri amantissimus, sine dolo et superbia, vestra vestrorumque usus amicitia, qui non meo vitio perditam a vestra virtute reposco: ea negata multum doliturus, itemque recepta multum gavisurus. EPISTOLA CXCVI. G. ABBATI S. GERALDI, ET FRATRIBUS. Pro mei loci atque ordinis officio magnorum negotiorum occupationibus ad plurima distractus, nec legatis, nec litteris quae circa me geruntur hactenus vobis significare volui. Nunc quoniam frater . . . . . . sicut per antiquiorem . . . gerulum scripseram, dum urbem Remorum causa Dei fugio, urbi Remorum gratia Dei praelatus sum. Quae res gentes et populos in mei excitavit invidiam. Et quia viribus nequeunt, legibus ulcisci quaerunt. Estque tolerabilior armorum colluctatio quam legum disceptatio. Et quamvis aemulis meis dicendi arte, et legum prolixa interpretatione, quantum mea interest, satisfecerim, non tamen adhuc semel coepta deposuerunt odia. A teste ergo, reverendi Patres, vestroque alumno fusis ad Deum precibus opem ferte. Discipuli victoria, magistri est gloria. In commune quidem omnibus vobis pro mei institutione grates rependo, sed specialius patri R. Cui, si quid scientiae in me est, post Deum inter omnes mortales gratias rependo. Nunc . . . . . valeat sanctum collegium vestrum . . . . . . valeant quondam mei noti vel affinitate conjuncti, si qui supersunt, quorum tantum speciem nec omnia satis novi: non eorum aliquo fastu oblitus, sed barbarorum feritate maceratus, totusque, ut ita dicam, alteratus. Quae adolescens didici, juvenis amisi: et quae juvenis concupivi, senex contempsi. Tales fructus affero mihi. O voluptas! talia mundi honores pariunt gaudia. Credite ergo mihi experto. In quantum principes exterius attollit gloria, in tantum cruciatus angit interius. EPISTOLA CXCVII. Consuluistis utrum is qui sororem suae conjugis adulterio polluit, post peractam poenitentiam ad priorem copulam redire debeat, an alteram sortiri. Et alterum quidem permittitur, alterum penitus inhibetur. In conciliis Africanis, titulo 49, placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant ut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. Quod si mulier duxerit alterum, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquit de saeculo exierit: nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. Agat ergo hic ad ultimum poenitentiam lege eorum qui se incesto polluerunt, sed scilicet decennalem. Femina quoque nihilominus cognata, et, si fieri potest, castitatem professa, quod calore juventutis urgetur: timendumque ne a Satana tentetur. Nihil inde melius novimus, quam quod Leo papa de similibus dicit. Adolescens, inquit, si continens esse non potest, uxoris remedio potest sustineri. Ad hunc modum dici potest, ut si haec adultera se continere non potest, nubat, ut ait Apostolus,
null
46593c91-8be2-4598-baa6-2c28219b48e8
latin_170m_raw
null
None
None
None
tantum in Domino. EPISTOLA CXCVIII. GERBERTUS LEONI PONTIFICI. Sciens magnam benevolentiam vestram erga me, tanti viri amicitia felicem me judico. Enimvero quia nostra servitus minus vobis obsecundata est quae oportuerit, non malevolentiae ascribendum est, sed necessitati. Inter varios quippe tumultus, quibus assidue quatimur, vix aliquis idoneus reperitur, cui tuto secreta pectoris reserentur. Ita sibi virtutis arcem dolus et fraus, simulatio et dissimulatio, vicissim occupaverunt. Hinc est quod postquam a me digressi estis, nulla litterarum mutua perfunctione usi sumus, nisi ea quae vobis sub triplicatae crucis signo direximus. Itaque nos et nostra sub vestra dispositione ita constituimus, ut qui forte nos laeserit, domno Leoni pontifici injuriam irrogasse visus sit. Nec erit deinceps nostri juris quid, quantum, quibus, et quando placitura parentur: sed domno Leoni diligens aderit obsequium ministri. Saluto domnum episcopum amicum per omnia reverendum: multum de ejus sapientia et eloquentia praesumens, et singulari morum probitate, ac per hoc obsequio ejus me obnoxium reddens. EPISTOLA CXCIX. AD JOANNEM PAPAM. Sanctissimo vestro apostolatui potuisse subripi me cujuspiam pervasionis reum videri, dolore vehementi afficior, et totis visceribus ingemisco. Eo quippe animo in Ecclesia Dei hactenus versatus sum, ut multis profuerim, neminem laeserim. Non ergo Arnulfi peccata prodidi, sed publice peccantem reliqui: non spe, ut mei aemuli dicunt, capessendi ejus honoris, testis est Deus, et qui me noverunt, sed ne communicarem peccatis alienis. EPISTOLA CC. Quia vestris interdum non utimur alloquiis, non satis aequo animo ferimus. Per haec enim mutua manet charitas, dissociata coeunt, aspera mitescunt, simultates intereunt, multaque praesentium comparantur commoda. At dum ista motu temporum minus assequitur, ut epistolaris brevitas inter nos affectus explicet, petimus benevolentiam vestram pro fratre . . . . . . ut prosit ei apud vos nostra intercessio, plusque sibi nostra obtineat epistola, quam fortuitu cujuspiam oblata munera. Temporum difficultatibus addicti regulariter convenire, et quae Dei sunt quaerere, hactenus non satis valuimus. Nunc quia Deo miserante respirare datur, censemus, vosque interesse omni evitabili excusatione postposita monemus et oramus. Licet omnibus sacerdotibus disciplinae forma aequaliter proponatur, et cognoscendi et observandi sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos; nobis tamen arctius indicitur quod in exemplar morum et vitae a pastoribus acceptum in subditum gregem gratiosus propagetur. Cum ergo pecuniam in facte anteponimus, cur sanctarum legum jura illicita cupiditate calcamus? Et haec quidem Dominus, et clamores quos assidue patimur, non sicut tyrannus tyrannorum praejudicio, sed sicut sacerdos sacerdotum judicio, pensetis, discernatis, dijudicetis. Hos motus compescite, has querelas sopite, morum gravitate, annorum teneritudine superate. Lectio continua, et interrogatio assidua mentem vestram exacuat. Cur judicium . . . . . . . . nos latuit? Cur ad majorem audientiam provocans suis rebus privatus est? Quod si non provocans, sed tacens spoliatus, quare in eum prolatum judicium ad nos non est relatum? Si haec itaque scienter egistis, lex in contumaces est: si ignoranter, utique venia danda hoc pacto, ut illegaliter ablata presbytero restituantur legaliter: postquam, si ita videbitur, judicium legibus innovetur, ne si existimetis filium meum R. suae diffidere causae, quia nunc ex condicto non occurrit. Pluribus enim occupati negotiis, eum examini vestro dirigere usque in XV Kal. nequimus. Quas moras sibi non obfuturas pro summa benevolentia vestra circa nos omnimodis deprecamur. Quod si haec mansuete feceritis, in ejus judicio sine personarum acceptione judicaveritis, plurima nos debere obsequio vestro facietis. EPISTOLA CCI. GERBERTUS ET OMNES EPISCOPI DIOECESEOS REMENSIUM, PERVASORIBUS EJUSDEM. Girbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessonicus, Adalbero Laudunensis, R. Noviomensis, Rot. Cameracensis, O. Silvanectensis, F. Ambianensis, B. Moriensis, Her. Belluacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi, vobis Girberto et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis. Diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit, et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Quousque dissimulatio pravorum simplicium quietem turbabit? Caedes clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, ad satisfactionem
null
49965727-dbc9-4ff0-ad36-07faa19c2a9c
latin_170m_raw
null
None
None
None
invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus: tunc vos aut infertiles Ecclesiae palmites recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri. EPISTOLA CCII. AD ERVEAM BELVAGORUM EPISCOPUM. Quod tanto tempore dilectum nobis D. retinuimus, non malevolentiae causa, sed summae utilitatis vestrae, et vobis honestum et utile parere possit. Et nunc quidem illum patriam parentesque, sed et omne amicorum genus nostrum ob amorem derelinquentem vestrae charitati, ut petitis, dirigimus. Quem velut thesaurum inaestimabilem e sinu nostro in vestri jura transfundimus. Suscipite ergo illum in disciplinis liberalibus eruditum, in opificum magisterio edoctum, a multis multa mercede expetitum sed a nobis obtentum. Quem sic tractari et custodiri volumus, ut dolorem ei partum ex nostra absentia vestra sublevet indulgentia. Eaque munificentia et liberalitate illum habetote, quae deceat G. Remorum archiepiscopum dantem et Bellovagorum episcopum accipientem. EPISTOLA CCIII. Oportebat te virginem spectabilem patris pacta et constituta laudare et corroborare. Sed quoniam ea dissolvisti, et quae insuper egisti pernegare contendis, invitamus te ad tui peccati recognitionem. Te quoque R. a direptione rerum . . . . . . cessare jubemus, et male pervasa restituere. Nec te . . . . . . praetereundum existimes, te, inquam, tonsura clericum, sed vita et moribus * triennium cum tuo complice N. Vos, inquam, omnes aut dignos poenitentiae fructus Ecclesiae catholicae ostendetis, aut velut ethnici et publicani ab Ecclesia catholica gladio sancti Spiritus propulsabimini. EPISTOLA CCIV. Suscepta querimonia, reverende pater, scripsimus cum fratribus et coepiscopis nostris pro eadem causa, contemptoribus quoque vestris commonitorias misimus litteras. Erit ergo vestrae prudentiae propter pacis charitatisque custodiam, si resipuerint, eos velut exorbitantes filios blande suscipere. Quod si, quod absit, in malitia perseveraverint, tunc in celebri Ecclesiae loco nostrae vocationis scripta ad legendum proponi jubemus. Deinde excommunicationem rationabiliter conscriptam, et a vobis solemniter celebratam celebri affigi loco, ejusque exemplar nobis dirigi, ut idem in nostris fiat Ecclesiis. Et quoniam eruditum vobis clericum mitti orastis, qui in his et in aliis adjumento esse posset, cum redierit meus D., dabimus operam ut vestris deserviat obsequiis. EPISTOLA CCV. Quanto moderamine salus animarum tractanda sit, et vestra fraternitas novit, summopere pensandum est, ut ne quid nimis. Ecce enim dum judicii severitatem in Ecclesiam scilicet exercetis, modum a patribus constitutum transcendistis. Nam quae concilia vel decreta parvulos baptizari, vel fideles in coemeteriis sepeliri vetuerunt? Quod si is locus interdicto vestro, et, ut solemniter dicamus, vestro banno jure tenetur astrictus, liceret innocentibus parochianis ad alia transmigrare loca, suisque legaliter uti sacris. Moneo igitur paternitatem vestram modum judicii temperare, totumque negotium ita pertractare, ut ante oculos divinae Majestatis placere possitis, et coepiscoporum judicio non displiceatis. Varios mali temporis diu jam sufferens motus, ad vestrum solatium tanquam ad tutissimum confugio portum. Alioquin, aut vestra solabimur ope, aut peregrina nobis expetenda subsidia. EPISTOLA CCVI. GERBERTUS ADHELAIDI IMPERATRICI. Saepenumero mecum reputans ubinam fides, veritas, pietas, et justitia, domicilium sibi fecerint, vestra solum pietas et majestas occurrere potuit, qua virtus multiplex semper inhabitavit atque possedit. Ad vos ergo tanquam speciale templum misericordiae supplex confugio, vestrumque semper salubre consilium et auxilium reposco. Quia enim . . . . . in me unum acerba fremunt, vitamque cum sanguine poscunt. Additur ad malorum cumulum . . . . . Saevit et ipsa quae solatio debuit esse Roma. Oro ergo et deprecor vestra vestro imperio mitescant regna. Ego quippe totus ubique vester vestrum exspecto examen et levamen. Idque solum certum esse nosse qui velle, quod vobis constiterit placuisse. EPISTOLA CCVII. Humanas res aeterno regi consilio cum semper Divinitas ostenderit, tum praecipue vestro tempore consiliorum suorum vos esse materiam voluit. Exaltavit enim vos et humiliavit, eamque humilitatem sua bonitate modificans, extenuans, atque cum summa multorum populorum prosequente favore, vestrae sedi restituit, et tanquam aurum in fornace probatum in sua domo clarius relucere jussit. Laudo igitur et glorifico misericordias et miserationes ejus, cum in vobis, tum in me, quem peregrinum, totoque, ut ita dicam, orbe profugum quandoque requiescere jussit, certaque consistere terra. Dirigo vobis multum
null
f2c53afe-a4e4-4feb-8e8b-2c0fd98821b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
dilectum, quem a sacro fonte me suscipere voluistis. Sed utrum nobis erudiendum mittere debeatis, non est nostri judicii. Si enim recusamus, ingrati fortasse apparemus; et si laudamus, quiddam est sinistrum puero. Quod temporum difficultas intulerit, nostro imputabitur vitio. EPISTOLA CCVIII. GERBERTUS FULCONI EPISCOPO AMBIANENSI. Inter varias magnarum rerum occupationes nulla molestia magis afficimur quam vestrorum excessuum crebra relatione. Etsi enim totius metropolis Remorum cura nobis injuncta est, sed vestri potissimum, qui et amorum teneritudine, et morum levitate pondus sacerdotale necdum ferre didicistis. Cur ergo, contra pactum in commune statutum, usque ad tempus consilii pervasionem in propria paroechia fecistis? Nec in hoc enim alleviamini, si res Ecclesiae sunt quas diripuistis, cum hoc nisi legibus fieri non liceat. Accessit ad hoc illicitum armorum praesumptio, Ecclesiae violatio, quasi sacerdoti omnia in ecclesiis liceant. Sed, ait Apostolus, #omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.@# Licent per liberum arbitrium, quo male usi estis: sed non expediunt per jura divina, quae contempsistis. Monemus itaque fraternitatem vestram errata corrigere, et nobis quos offendistis, si placet, satisfacere, ut horum excessuum recognitio multorum peccatorum possit esse abolitio. EPISTOLA CCIX. GERBERTUS ARCHEMBALDO ARCHIEPISCOPO TURONENSI. Querelam vestram non sine fraterna compassione suscepimus. Unde consilium et auxilium, quantum nostra interest, non differimus. Quia enim clerus, ut dicitis, beati Martini benedictionem vestram renuit, fiat ut scriptum est: #Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.@# Pro accepta vero injuria repulsionis, pulverem calceamenti excutiendum esse contra illos Dominus docet. EPISTOLA CCX. ADELAIDI IMPERATRICI GERBERTUS. Incredibili pene et nimium sceterata relatione tanto dolore affectus sum, ut lumen oculorum prope plorando amiserim. Sed quia jubetis ut vos adeam, consolationemque impendam, rem quidem bonam, sed impossibilem imperatis. Transierunt enim dies mei, o dulcis domina et gloriosa, senectus mea mihi diem minatur ultimum. Latera pleuresis occupat, tinniunt aures, distillant oculi, totumque corpus continuis pungitur stimulis. Totus hic annus me in lecto a doloribus decumbentem vidit, et nunc vix resurgentem recidivi dolores alternis praecipitant diebus. Quod si quid requiei a doloribus dabitur, vestri beneficii immemor esse non potero. Licet sufficere posse videatur quod synodus Nicaena de communione privatis definit, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, omni jussioni vestrae paremus tum in his, tum in quibuslibet honestis et competentibus negotiis. Sed quia cum magno moderamine salus animarum tractanda est, nec quisquam praepropere a corpore et sanguine Filii Dei submovendus, per quod mysterium vera vivitur vita, et quo juste privatus vivens mortuus est, dignum ducimus militarem virum nostra primum admonitione conveniendum, si forte resipiscat, et vestrae reverentiae satisfaciat. Et nos quidem illum jam dudum pro his proque aliis excessibus, a liminibus tantum Ecclesiae cum aliis quibusdam submovimus, post separaturi a corpore Domini, ac deinde a fidelium communione, ut his quibusdam gradibus suae salutis admoneatur, et unius contagio pro hujusce temporis male, necessaria sub nomine militari cohabitatione, populus Dei minus inficiatur, solusque suam interim portet malitiam, ignominiam et ruinam. EPISTOLA CCXI. CANONICIS SANCTI MARTINI EX PERSONA EPISCOPORUM. Omnes episcopi qui ad concilium venerunt in ecclesia sancti Pauli, omnibus clericis de monasterio sancti Martini. Audita fama vestrae rebellionis contra fratrem nostrum Turonicae civitatis episcopum, has litteras direximus, in commune decernentes, quatenus aut cum vestro episcopo redeatis in gratiam, aut ad placitum Chelae habendum veniatis pro discordia diu retenta rationem reddituri VII Id. Maii. Quod si non feceritis, sciatis vos percelli censura canonicae districtionis. EPISTOLA CCXII. GERBERTUS ARNULFO AURELIANENSI EPISCOPO. Nullo genere locutionis affectum animi nostri erga vos explicare valeo, quippe qui omni simulatione mei capitis periclitarer. Quae mihi vitanda essent, quaeve sequenda docuistis, monuistis, praescripsistis. Et nunc quidem omni conamine, omnique nisu secundum meum scire et posse grates quas valeo rependo, vestraeque clientelae et dispositioni me meaque omnia committo; non dubiam spem pro me gerens praeclara principia felices habitura. Et quoniam synodum . . . . . unde omnixe precor ne ingentes curae, quae me ad praesens totum sibi vindicant, Ecclesiae nostrae officiant. Dum enim post paululum divinitate propitia respirare licebit, et de his et de aliis in
null
6a44df9b-1108-4dc9-928d-a017659a3000
latin_170m_raw
null
None
None
None
vestra praesentia vestra exspectabimus sententiam. EPISTOLA CCXIII. GERBERTUS METENSI EPISCOPO. Licet ea quae in nobis est virtus multis ante innotuerit modis, nunc tamen ex superabundanti verbis et sententiis affectum sui explicans vel super candelabrum effulsit. Quia enim Apostolus ait: #Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus,@# me a fratrum meorum indebita persecutione liberatum laeto animo accepistis, vosque meis periculis nunc interfuisse doluistis. Quapropter et absens grates rependo, et praesens servitutis pensum si libet excipio. Caeterum . . . . . alia memoratu digna non satis adhuc comperta habemus. EPISTOLA CCXIV. GERBERTUS VERDUNENSI EPISCOPO. Communes filii R. et D. laetificaverunt nos ex dulci rerum commutatione. Quia enim, ut ait Apostolus: #Corrumpunt mores bonos colloquia mala,@# nec vos simplicitate gaudentes quorumdam Gallorum affectus varios et perplexos dulces in ore, amaros in corde subito deprehendere potuistis, ad nulla eorum commentitia stuporis plena non immerito mutati estis. Sed quia ingenita vobis prudentia diutius illudi non potuit, eorum simulationem ac dissimulationem vos ad plenum intellexisse gaudemus. Unde filium nostrum D. quem in multa rerum scientia eruditum interpretem fidum omnium quae in commune placeant habere poterimus. Vale. EPISTOLA CCXV. AD AZELINUM EPISCOPUM LAUDUNENSEM. ( #Vide infra in epistolis et diplomatibus post susceptum summum pontificatum scriptis.@# ) EPISTOLA CCXVI. AD ARNULFUM REMENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Vide ibid.)
null
3f3ece65-0e89-4276-9f79-a14f19e5f8f0
latin_170m_raw
null
None
None
None
De causa diversitatis arearum in trigono aequilatero ADELBOLDO nunc usque dilecto semperque diligendo fidei integritatem, integritatisque constantiam. In his geometricis figuris, quas a nobis sumpseras, erat trigonus quidam aequilaterus, cujus erat latus 30 pedum, cathetus 26, secundum collationem lateris et catheti area 390. Hunc eumdem trigonum si absque ratione catheti secundum arithmeticam regulam metiaris, sic ut latus unum in se multiplicetur eique multiplicationi lateris unius numerus adjiciatur, et ex hac summa medietas sumatur, erit area 462. Videsne qualiter hae duae regulae dissentiant? Sed et illa geometricalis, quae per rationem catheti aream in 390 pedes metiebatur, subtilius est a me discussa, et catheto suo non nisi 25 septimas unius concedo, et areae 385 et quinque septimas. Et sit tibi regula universalis in omni trigono aequilatero cathetum inveniendi; per latus semper septimam deme, et sex reliquas partes catheto concede. Et ut quod dicitur, melius intelligas, in minoribus numeris libet exemplificare. Do tibi trigonum in latere 7 pedum, longitudinem pedalem habentem. Hunc per geometricalem regulam sic metior. Tolle septimam lateri et senarium, qui reliquus est, do perpendiculo. Per hoc latus duco, et dico: sexies septem, qui reddunt 42. Ex his medietas 21 area est dicti trigoni. Hunc eumdem trigonum si per arithmeticam regulam metiaris, et dicas: septies septem, ut fiant 49, latusque adjicias ut sint 56, dividasque, ut ad aream pervenias, 28 invenies. Ecce sic in trigono unius magnitudinis diversae sunt areae, quod fieri nequit. Sed ne diutius moreris, causam diversitatis aperiam. Notum tibi esse credo qui pedes longi, qui quadrati, qui crassi dicantur, quodque ad areas mesiendas non nisi constratos quadratos recipere solemus. Eorum quantamcunque partem trigonus attingat, arithmeticalis regula eos pro integris computat. Depingere libet, ut manifestius sit, quod dicitur. Ecce in hac discriptiuncula 28 pedes, quamvis non integri habentur. Unde arithmeticalis regula pro toto partem accipiens cum integris dimidiatos recipit. Solertia autem geometricae disciplinae particulas, latera excedentes abjiciens, recisurasque dimidiatas intra latera remanentes componens, quod lineis clauditur, hoc tantum computat. Nam in hac descriptiuncula, qua septenarius per latera metitur, si perpendiculum quaeras, senarius est. Hunc per 7 ducens quasi quadratum imples, cujus sit frons 6 pedum, latus 7 pedum, et aream ejus sic in 42 constituis. Hoc si dimidiaveris trigonum, in 21 pederelinquis. Ut lucidius intelligas, oculos appone, et mei semper memento. De causa diversitatis arearum in trigono aequilatero ADELBOLDO nunc usque dilecto semperque diligendo fidei integritatem, integritatisque constantiam. In his geometricis figuris, quas a nobis sumpseras, erat trigonus quidam aequilaterus, cujus erat latus 30 pedum, cathetus 26, secundum collationem lateris et catheti area 390. Hunc eumdem trigonum si absque ratione catheti secundum arithmeticam regulam metiaris, sic ut latus unum in se multiplicetur eique multiplicationi lateris unius numerus adjiciatur, et ex hac summa medietas sumatur, erit area 462. Videsne qualiter hae duae regulae dissentiant? Sed et illa geometricalis, quae per rationem catheti aream in 390 pedes metiebatur, subtilius est a me discussa, et catheto suo non nisi 25 septimas unius concedo, et areae 385 et quinque septimas. Et sit tibi regula universalis in omni trigono aequilatero cathetum inveniendi; per latus semper septimam deme, et sex reliquas partes catheto concede. Et ut quod dicitur, melius intelligas, in minoribus numeris libet exemplificare. Do tibi trigonum in latere 7 pedum, longitudinem pedalem habentem. Hunc per geometricalem regulam sic metior. Tolle septimam lateri et senarium, qui reliquus est, do perpendiculo. Per hoc latus duco, et dico: sexies septem, qui reddunt 42. Ex his medietas 21 area est dicti trigoni. Hunc eumdem trigonum si per arithmeticam regulam metiaris, et dicas: septies septem, ut fiant 49, latusque adjicias ut sint 56, dividasque, ut ad aream pervenias, 28 invenies. Ecce sic in trigono unius magnitudinis diversae sunt areae, quod fieri nequit. Sed ne diutius moreris, causam diversitatis aperiam. Notum tibi esse credo qui pedes longi, qui quadrati, qui crassi dicantur, quodque ad areas mesiendas non nisi constratos quadratos recipere solemus. Eorum quantamcunque partem trigonus attingat, arithmeticalis
null
9b830878-0c77-448e-8063-3ebdf778041c
latin_170m_raw
null
None
None
None
regula eos pro integris computat. Depingere libet, ut manifestius sit, quod dicitur. Ecce in hac discriptiuncula 28 pedes, quamvis non integri habentur. Unde arithmeticalis regula pro toto partem accipiens cum integris dimidiatos recipit. Solertia autem geometricae disciplinae particulas, latera excedentes abjiciens, recisurasque dimidiatas intra latera remanentes componens, quod lineis clauditur, hoc tantum computat. Nam in hac descriptiuncula, qua septenarius per latera metitur, si perpendiculum quaeras, senarius est. Hunc per 7 ducens quasi quadratum imples, cujus sit frons 6 pedum, latus 7 pedum, et aream ejus sic in 42 constituis. Hoc si dimidiaveris trigonum, in 21 pederelinquis. Ut lucidius intelligas, oculos appone, et mei semper memento.
null
59ed2eb7-c6ea-4856-a7ff-b79dc421f29b
latin_170m_raw
null
None
None
None
De corpore et sanguine Domini I. Sicut ante nos dixit quidam sapiens, cujus sententiam probamus, licet nomen ignoremus: Intuentes, inquiens, Apostoli sententiam, qua dicitur: Quia « animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei, » haesitamus vehementer, ne minus spiritualiter viventes, cum de spiritualibus responsa paramus, qualia forte nec dum percepimus, in lapidem offensionis et petram scandali incidamus. Sed iterum cum internum aspectum ad eum dirigimus, qui dixit: « Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11), fidei integritate manente, provocamur respondere, de quo dignum est non tacere, de mysterio videlicet corporis et sanguinis Domini; dicentibus quibusdam idem esse quod sumitur de altari, quod et illud quod est ex Virgine natum; aliis autem negantibus, et dicentibus aliud esse; quibusdam etiam diabolica inspiratione blasphemantibus, secessui obnoxium fore. Super quibus periculosum esset aliquid respondere, sed magis aures obturare, nisi periculosius foret, eos talia proposuisse; quia hoc est pro lacte ab uberibus butyrum aut sanguinem elicere. « Mel, inquit Sapientia, invenisti? Comede, quantum sufficit (Prov. XXV, 16). » Et: « Nimius noli scrutator esse majestatis, nea gloria opprimaris (Ibid., 27). » Et his quidem, qui dixerunt, secessui obnoxium (quod nunquam est auditum) id est, Heribaldo Antisiodorensi episcopo, qui turpiter proposuit, et Rabano Mogontino, qui turpius assumpsit, turpissime vero conclusit, suus ad respondendum locus servetur. Propter eos autem qui idem quod natum ex Virgine, aut aliud dixerunt esse, diversae sanctorum Patrum ponantur sententiae: quae eis quidem videntur diversae, sed possent sufficere si ad plenum et discrete essent intellectae. Dico autem Paschasium Ratpertum Corbeiensem abbatem, qui rogatus, incertum an provocatus, scripsit de eadem re libellum ad centum fere capitula satis utilem: quem cum resperserit multa multorum auctoritate Patrum, ponit ex nomine S. Ambrosii, « quod non alia plane sit caro quae sumitur de altari, quam quae nata est de Maria virgine, et passa in cruce, et quae surrexit de sepulcro, quaeque pro mundi vita adhuc hodie offeratur. » Contra quem satis argumentantur et Rabanus in epistola ad Egilonem abbatem, et Ratramnus quidam in libro composito ad Carolum regem, dicentes esse aliam; vel testimonio Hieronymi, qui dicit, #dupliciter dici@# corpus Domini; vel auctoritate S. Augustini, qui dicit #tripliciter dici.@# Et quia contendunt in libris Ambrosii non ita ad litteram inveniri, ponamus non solum ejus immutabiliter dicta; sed et beatorum Augustini et Hieronymi, et caeterorum, ut sunt inventa: ut, his diligenter perspectis, cui Deus, aut per quem dignatus fuerit aperire, pateat et tantos viros non dissentire, et in catholica Ecclesia unum et idem debere omnes sapere, et schisma non esse. Verum cum ad eos venerimus qui moderno tempore his contentionibus non timuerunt inservire, et ob hoc nihil dignum meruerunt diffinire, nec posteritati venturae potuerunt satisfacere, illud beati Hilarii (lib. VIII De Trinit.) non dubitemus inculcare: « Non est, inquit, humano, aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum; neque per violentiam aut imprudentem praedicationem coelestium dictorum sanitati alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt, legamus: et quae legerimus, intelligamus; tunc perfectae fidei fungemur officio. » Haec contra eos, qui putant Christum categorizasse, ubi ait: #Omne quod in os,@# et reliqua. Vel contra eos, qui dogmatizant, quidquid de corpore Domini dicitur, vel in veritate, vel in figura, ac per hoc in umbra dici. Sed de his posterius. Nunc ut sese habent sanctorum Patrum dicta, immutabiliter ponamus. II. Ambrosius, in lib. De sacramentis: « Ista esca, inquit, quam accipis: iste panis vivus, qui de coelo descendit, vitae aeternae substantiam subministrat: et quicunque manducaverit hunc, non morietur in aeternum, et corpus Christi est. » Item: « Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit, et hoc, quod conficimus, corpus ex virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex virgine
null
12d48d40-ce34-46f7-9d9a-c8f11a2108a7
latin_170m_raw
null
None
None
None
? Vera utique caro Christi quae crucifixa est, quae sepulta est; vere ergo carnis illius sacramentum est. » Item: « Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus est potus. » Leo papa: « Sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. » Augustinus: « Suscepit Christus de terra terram (quia caro de terra est) et de carne Mariae carnem suscepit; et quia in ipsa carne ambulavit, ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit. » Basilius: « O miraculum! o Dei in nos benevolentia! qui sursum sedet ad dexteram Patris, sacrificii tamen tempore hominum manibus continetur, traditurque lambere cupientibus eum, et cum benedictione complecti, fitque hoc totum sub oculis humanis. » Item ipse: « Cum, inquit, sacerdos etiam sanctum Spiritum advocaverit, et reverendam illam immolaverit hostiam, communemque Dominum subinde contigerit, » et reliqua. Gregorius: « Christus resurgens a mortuis, jam, licet non moritur, et mors illi ultra non dominabitur, tamen, in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. » Haec ideo hic posita sunt, si forte per ea simplicitas Paschasii Ratberti possit excusari, unde maxime ab loquentibus [ #f.@# obloquentibus] Rabano et Ratrammo [ #Cod.,@# Ratmanno] videtur suggillari, videlicet quia dixerat eamdem esse carnem, quae de altari sumitur, et Virgine generatur, et quia quotidie adhuc pro mundi salute immoletur. Quia, licet nobis nihil placeat gratius et jucundius quam quod de hoc mysterio valet dici sublimius; tamen quod oblocutores ejus econtrario asserant quod non sit eadem, breviter ponamus. III. Hieronymus: « Dupliciter, inquit, sanguis Christi et caro intelligitur; vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse dicit: « Caro mea vere est cibus, « et sanguis meus verus est potus; » vel caro quae crucifixa est, et sanguis qui militis effusus est lancea. » Augustinus autem scribens corpus Christi tripliciter dici, id est Ecclesiam, qui Christi corpus sumus, et illud mysticum, quod ex substantia panis et vini per Spiritum sanctum consecratur, subintulit, dicens: « Caeterum illud corpus, quod natum est ex Maria virgine, in quo illud corpus transfertur, quod pependit in cruce, sepultum est in sepulcro, resurrexit a mortuis, penetravit coelos, et pontifex factus in aeternum, quotidie interpellat pro nobis. Ad quem, si recte communicamus, mentem dirigimus; ut ex ipso, et ab ipso, nos corpus ejus, carnem ejus, illo manente integro, sumanus: quae nimirum ipsa caro est, et fructus ipsius carnis, ut idem semper maneat, et universos qui sunt in corpore pascat. » Fulgentius: « Firmissime tene, et nullatenus dubites, ipsum unigenitum Deum Verbum carnem factum, se pro nobis obtulisse sacrificium et hostiam Deo in odorem suavitatis: cui cum Patre et Spiritu sancto a patriarchis, a prophetis et sacerdotibus tempore Veteris Testamenti animalia sacrificabantur: et cui nunc, id est, tempore Novi Testamenti, cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una divinitas, sacrificium panis et vini in fide et charitate sancta Ecclesia catholica per universum orbem terrae offerre non cessat. In illis enim carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguis, quem erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum. In isto autem sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est carnis Christi, quam pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. De quo beatus Paulus apostolus dicit in Actibus apostolorum: « Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. » In illis ergo sacrificiis, quid nobis esset donandum, figurate significabatur; in hoc autem sacrificio, quid nobis jam donandum sit, evidenter ostenditur. » Eusebius: « Quia Christus corpus assumptum ablaturus erat ex oculis nostris, et sideribus illaturus; necessarium erat ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis consecraret,
null
00f6eb98-0796-4e88-87d6-b3c604ec6463
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut coleretur jugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium; ut, quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetuo etiam esset redemptionis oblatio, et perennis illa victima viveret in memoria, et semper praesens esset in gratia. Vere unica et perfecta hostia, fide aestimanda, non specie: nec exterioris hominis censenda visu, sed interioris affectu. Unde merito coelestis confirmat auctoritas quia « caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum: quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis est veritatis. » IV. Poteramus et aliorum, tam antiquorum quam et modernorum, sed et ipsius Ambrosii dicta his consentanea ponere, nisi putaremus haec posse sufficere, videlicet haec dici figurate, et tamen corpus Christi esse in veritate. Sed haec non intelligentes nec ad liquidum discernere valentes, sed potius majorem minus capacibus errorem immittentes, non attendentes quod supra dixit Hilarius: « Non humano est aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum, » argumentantur: aut omnino figuratum, et nihil veritatis in hoc mysterio constare; aut si veritas sit, jam figuram non esse. Sed Paschasius Radbertus sicut et alia multa in eodem libro ultra humanam aestimationem utiliter tractat; ita et huic sophismati fortiter obviat dicens: « Figuram non semper umbram esse, et jure simul hoc mysterium et figura et veritate dici posse. » Quod si quis plenius voluerit scire, de ejus volumine, plena fultum auctoritate poterit mutuare. Nos autem #non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16) @#, simpliciter fateamur quia figura est, dum panis et vinum extra videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur. Et quemadmodum quidam sapiens moderno tempore dixit: « Sicut omnia in Christo vera credimus, veram videlicet divinitatem et veram humanitatem, verum Verbum et veram carnem, verum Deum et verum hominem: ita in mysterio corporis et sanguinis ejus, quod virtute coelestis benedictionis et Verbi divini in id quod non erat consecratur, nihil falsum, nihil frivolum, nihil infidum sentiamus. » Sed quid ad nostram tantilitatem de tantorum, quorum praelibata sunt dicta, virorum discrepantia, sed videntibus consentanea dijudicare? At forte omnipotens Deus, et nostrae humilitatis conscius, et magis fidelium suorum, non impie dubitantium, saluti et haesitationi sanandae providus, dignabitur patefacere per nostrae inquisitionis munus, ut et tantae utilitatis, quae in eodem libro est, propter unum verbum non depereat fructus: et beati Ambrosii, cujus prae caeteris libri indigent expositore (quia nullus Latinus ita Graecos secutus videtur esse) ipsius, inquam, auctoritas palmam digna sit obtinere. V. Cyrillus; « Necessarie igitur et hoc adjicimus, annuntiantes, secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est Jesu Christi, et resurrectionem ejus, et in coelos ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in Ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur participes sacri corporis et sanguinis pretiosi Christi, omnium nostrorum redemptionis effecti: non communem carnem percipientes (quod absit!) nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia propriae carni adjunctus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo, quamvis dicat ad nos: « Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, » non tamen eam ut hominis unius ex nobis aestimare debemus (quomodo juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit?), sed ut vere propriam ejus factam, qui propter nos Filius hominis est factus, et vocatus. » Magna auctoritas tanti viri, qua et carnem Christi vere vivificatricem esse dixit, et ipsius Verbi propriam factam, et vitam ut Deum naturaliter existentem. Hujus itaque tanti viri auctoritate solvitur ambiguum omne quod beatus Ambrosius dimisit in subauditione, #naturaliter@# scilicet carnem Christi, quae sumitur de altari, eamdem fore, quae nata est de Virgine. Et idcirco, sive secundum Hieronymum dupliciter, sive secundum Augustinum dicatur corpus Christi tripliciter, #specialiter@# debeat dici, cum sit #naturaliter@# unum. Unde et Augustinus: « Ut ex
null
48240580-4a62-4cd7-8390-9623dd9d38b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
ipso, inquit, et ab ipso nos, corpus ejus, carnem ipsius, illo manente integro, sumamus. » Quam bene facta distinctio! quod ita construitur: #Ut nos,@# inquit, qui sumus corpus Christi, id est Ecclesia, #ab ipso,@# qui natus est de virgine Maria #ex ipso;@# id est, carnem ejus, quae consecratur in altari, #illo manente integro, sumamus.@# Ut autem certius demonstraret idem beatus Cyrillus hanc triplicem secundum Augustinum discretionem, specialiter dictam, naturaliter esse unam: « Non, inquit, ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam. » Ariani enim, qui negabant unam Patris et Filii substantiam, illud, quod ipse Filius dicit: #Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) @#, asserebant, intelligendum ex concordia voluntatis; quos manifestius confutat Hilarius, vere Romanorum Lucifer: quod ad intelligendum, quod Cyrillus dixerat, valet multipliciter. VI. Hilarius (VIII, De Trinit.): « Eos, » inquit, « nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatem ingerunt unitam, interrogo, utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem factum cibo Dominico suminus, quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi, homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim in Deo omnes sumus: quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius, non naturaliter vel se in Christo, vel sibi Christum non esse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum crimus (quia Pater in eo est, et ille in nobis), quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectae sacramentum sit unitatis? Ipse enim ait: « Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. » De veritate carnis et sanguinis non est relictus ambigendi locus. Nunc enim, et professione ipsius Domini et fide nostra, vere caro est et vere sanguis est; et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo, dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est. » Item post pauca: « Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus per carnem Christum manentem habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua vivit ille per Patrem. Si nos ergo naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae sumus adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? » VII. Hic videndum quomodo per id etiam quod haereticis erat indubitatum, voluerit arguere quod erat dubium. Dubitabatur ab eis de unica Patris et Filii substantia; quia quod dictum est: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), » moliebantur ad unanimitatis referre consensum, ut unitas solum esset voluntatis, non naturae; sicut « multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). » Indubitatum vero erat quod vere Verbum caro factum fuerat. Nihilominus, quia Deus naturam carnis nostrae inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento hoc nobis communicandae carnis admiscuit, ac per hoc nos in Christo unum corpus efficimur; et ideo per hoc omnes in Deo Patre et Filio unum sumus; quia Pater in Christo, et Christus in nobis esse probatur,
null
55214870-330a-479f-a453-22d475c6a68e
latin_170m_raw
null
None
None
None
videamus distinctionem. Christus naturam nostrae carnis assumpsit, cum de Virgine natus homo processit. Ecce caro de Virgine! sub sacramento communicandae carnis. Ecce quod sumitur de altari! Ad naturam aeternitatis nos univit. Ecce corpus nostrum, quod est Ecclesia! Jam credo patere, quod beatus Ambrosius dixerat, tandem esse, ut subaudiatur #naturaliter.@# Et Augustinus, Hieronymus et Fulgentius: aliud esse, ut subaudiatur #specialiter.@# Et quia cultus justitiae pietas est, vel sapientia pietatis est fructus, aliquando quidam simplices et idiotae, ferventes vero bonis operibus et pietate, melius pura proficere fide, quam fucato sermone. Senes illi in Vita Patrum, alium aeque senem ac virum sanctum, sed pro hoc mysterio dubium, non dialecticis argumentationibus, sed verbis simplicibus et oratione compulerunt ad credendum, illud quod suminus de altari, naturaliter esse corpus Domini, cum et in veritate, non figuratum. Ecce quantum fides proficit, ubi sermo deficit! Et nos aliquando, antequam tantorum virorum, Cyrilli dico et Hilarii, auctoritatibus instrueremur, hanc supra dictorum sanctorum (quae [ #cod.,@# quia] posterioribus visa est) discrepantiam [ #cod.,@# discrepantia] alicujus dialectici argumenti sede absolvere meditabamur. Non enim ars illa, quae dividit genera in species, et species in genera resolvit, ab humanis machinationibus est facta; sed in natura rerum ab Auctore omnium artium, quae verae artes sunt, et a sapientibus inventa, et ad utilitatem solertis rerum indaginis est usitata; sicut scriptum est: « Producat terra animalia in species suas (Genes. I, 24). » Sed primo occurrebat, aliquam medietatem arithmeticae ponere, secundum aliquam de proportionalitatibus numerorum, quas in proportionibus, inque differentiis terminorum contemplamur. Sed nec et ista humanis machinationibus est facta, quia ineffabilis atque divinae virtutis in ea est sapientiae constantia, ad quam dicitur: « Omnia in mensura et pondere et numero constituisti » (Sap. II, 21). Constituantur duo termini supremi, et horum medius, aequis quidem differentiis, sed proportionaliter differentes. Ad hanc similitudinem iterum constituantur duo termini supremi, praedicatus, et subjectus, et horum medius subalternus; ut sicut primus praedicatur de medio, ita medius de ultimo, ac per hoc primus de ultimo. Ne ergo dubites ultimum inesse primo, id est primum praedicari de ultimo: cum, si ultimus insit medio, medius vero primo; certissime ultimus insit primo. Hac etenim similitudine et cosmopoeia, id est, mundi factura, solidata est, scilicet quod duo extrema, id est ignem et terram, duo media, id est aer et aqua, indissolubiliter devinxerunt. Et hae quidem similitudines sunt, quae non ex toto, sed ex parte sui, sicut et aliae multae in divinis Scripturis aptantur triplicitati, secundum Augustinum, corporis Domini. In istis enim similitudinibus major terminus et minor, et praedicatum, et subjectum invenitur; in sacramento autem corporis Domini quid humana ad divina? Nihil majus, aut minus, non praedicatum et subjectum invenitur. Non est enim diversitas, ubi est unum; quia non duo aut tria corpora, sed unum. « Unus panis, » ait Apostolus, « unum corpus multi sumus in Christo (I Cor. X, 17). » Et: « Erunt duo in carne una (I Cor. VI, 16). Sacramentum hoc, » ait Apostolus, « magnum est; ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 32), » id est in nobis, qui sumus corpus Christi, quod est Ecclesia, et in carne Christi, quae nata est de Virgine Maria; quibus, vel cui intervenit media, quae utrasque juvat, quae sumitur de altari, digne percepta. VIII. Quam triplicitatem, sed unitam, significavit David in libris Regnorum, qui #efferebatur in manibus suis.@# Non enim ad litteram quisquam ferri potest in manibus suis. Sed verus David, id est Christus, efferebatur in manibus suis, quando recumbens in coena cum integro corpore, quod natum fuerat de Virgine, in morte ponendum, resurrecturum, coelis tamen glorificatum inferendum, ad dexteram Patris collocandum, corpus, quod nos nunc sumimus de altari, manibus suis, id est
null
802b4148-41d9-4ac3-980b-7aff6d5e8325
latin_170m_raw
null
None
None
None