Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
igitur ultra audeat de reditibus, rebus vel
cartis praedicti monasterii, vel de loco aliquo qui ad
eum pertinet quocunque modo, qualibet exquisitione
minuere, nec immissiones vel dolos aliquos facere.
Sed si qua forte causa inter Ravennatem et praefatum
monasterium evenerit, et pacifice non potuerit ordinari,
apud electos a partibus timentibus Deum, sine
voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis
finiatur. Defuncto vero abbate non extraneus, nisi
de eadem congregatione, quem sibi propria voluntate
congregatio elegerit, et qui electus fuerit sine
dolo vel venalitate aliqua ordinetur. Quod si aptam
inter se personam invenire nequiverint, solertem de
aliis monasteriis sibi similiter eligant ordinandum;
neque venienti abbati quaecunque persona qualibet
occasione in suo monasterio praeponatur, nisi forte
exstantibus, quod absit! criminibus quae sacri canones
punire monstrant. Pariter autem custodiendum
est ut, invito ejusdem monasterii abbate, ad ordinanda
alia monasteria, aut ad ordines sacros, vel
clericatus officium tolli exinde monachi non debeant;
sed si abundantes fuerint qui ad celebrandas Deo
laudes vel utilitates monasteriorum complendas
sufficiant, abbas cum devotione de his qui superfuerint
offerat quos dignos coram Deo putaverit.
Quod si sufficienter habens dare noluerit, tunc Ravennatis
episcopus ad ordinanda alia monasteria de
his qui supersunt tollat. Ad ecclesiasticum tamen
officium nullus exinde producatur, nisi quem abbas
loci admonitus propria voluntate obtulerit. Quisquis
autem ex praedicto monasterio ad ecclesiasticum
pervenerit, ulterius illic ne potestatem aliquam nec
licentiam habeat habitandi. Observandum quoque
est ut descriptio rerum aut cartarum ejusdem monasterii
ab ecclesiasticis fieri non debeat, si quando
res exigit; sed abbas loci cum abbatibus aliis rerum
inventarium faciat. Quoties autem pro utilitate monasterii
sui ad pontificem Romanum abbas venire
vel transmittere forte voluerit, ei modis omnibus
liceat. Praeterea, cum episcoporum adventus desideranter
a monasteriis debeant exspectari, quia
tamen hospitandi occasione praedictum monasterium
temporibus decessoris vestri nobis fuisse nuntiatum
est praegravatum, oportet ut hoc sanctitas vestra decenter
debeat temperare, ut visitandi exhortandique
gratia ad monasterium, quoties placuerit, ab ejusdem
civitatis antistite accedatur: sed sic charitatis
officium illic episcopus impleat, ut gravamen aliquod
monasterium non incurrat. Vestram vero fraternitatem
praedictus abbas non solum non metuit ad
monasterium frequenter accedere, sed etiam desiderabiliter
concupiscit, sciens quod per vos substantia
monasterii omnino gravari non possit. »
Ut privilegia et ordinationes et decreta beati Gregorii
et aliorum sanctorum sine aliqua refragatione
serventur: « Bonifacio primo defensori (ID., ibid.,
VII, 17): Ecclesiasticis utilitatibus fideliter insudantes
congruo sunt beneficio prosequendi, ut et
nos respondisse eorum digne obsequiis videamur,
et illi ex indulta gratia utiliores existant. » Et post
aliqua: « Haec itaque institutionis nostrae decreta,
quae pro defensorum sunt privilegiis et ordinatione
disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus
refragatione servari, sive quae scripto decrevimus,
seu quae in eis in nostra praesentia videntur
esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum
vel partem vel ex qualibet occasione convelli decernimus,
vel mutari: nam nimis est asperum et
praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti
quempiam quacunque rationis excusatione, ut quae
bene sunt ordinata rescindere, et exemplo suo docere
caeteros sua quandoque posse constituta dissolvere. » --Joanni
Episcopo Scillitano, item de eadem
re (ID., ibid., VII, 32): « Grave nimis et contra sacerdotale
constat esse propositum, vel cujusque monasterii
privilegia olim indulta confundere, et ad
irritum quae sunt pro quiete disposita niti deducere:
questi namque nobis sunt monachi Castellienses,
quod in fraternitatis vestrae civitate est constitutum,
quia eidem monasterio quaedam quae praedecessoribus
vestris permissa ac consuetudine longa servata
sunt, festinetis inducere, et antiquam ordinationem
quadam praejudicii novitate turbare. Proinde his fraternitatem
vestram hortamur affatibus, ut, si ita
est, ab ejus se molestia sine aliqua excusatione contineat,
et quae eis sunt diutius custodita, nullius
occasionis tentet usurpatione convellere, sed cuncta
illibate et sine aliqua studeat refragatione servare,
et plus sibi in eodem monasterio, quam praedecessoribus
suis licuit, noverit non licere. Quia vero
pariter questi sunt fraternitatem tuam quaedam de
monasterio sub xenii quasi specie abstulissae, necesse
est ut, si quid te indecenter recolis accepisse, sine
dilatione restituas, ne avaritiae te graviter culpa
redarguat, quem largum erga monasteria sacerdotalis
debuerat magis munificentia demonstrare. »
Item post pauca: « Indicaverunt etiam monachi monasterii
castrum quod | null | 7f242f7f-6c2d-4d18-85ae-5d4a600c7290 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Scillacium dicitur, in solo
juris monasterii eorum esse fundatum, atque ob hoc
habitantes illic factis libellis solatium singulis annis
expendisse; persolvere sed postea contempsisse, et
ab eadem se praesentatione supervacue suspendisse.
Fraternitas ergo vestra subtiliter veritatem curet
addiscere, et, si ita repererit, instanter studeat ut
ea quae promiserunt, quia et ratio ita exigit, praebere
non differant; quatenus et illi quiete quod
tenent possideant, et monasterii jura praejudicium
non incurrant. Praeterea questi nobis sunt praedicti
monachi monasterii abbatem suum intra Scillanum
castrum quod sexcentos pedes extenditur sub praetextu
fabricandae ecclesiae fraternitati tuae donationis
titulo concessisse, et ideo volumus quantum parietes
possunt aedificatae ecclesiae circumdari, juri ecclesiae
vindicari. Quidquid vero extra parietes ejusdem
ecclesiae esse potuerit, ad jura monasterii sine difficultate
aliqua revertatur; quia nec mundanarum
legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt
res monasterii de jure ejus quolibet titulo segregari.
Quapropter donationem ejusdem terrae, quae contra
rationem facta est, sine aliqua restitue contradictione.
Item aequitatis jus exigit ut hoc quod a
praedecessoribus nostris cognita veritate est redditum,
nostra debite denuo ecclesia tenere non debeat;
ne, quod omnino contra religiosum constat esse
propositum, non vera, sed imaginaria ac magis
dolosa fuisse restitutio videatur. Et ideo, quoniam
Stephanus abbas monasterii Sancti Marci quod
constitutum juxta muros Spolitanae civitatis esse
dignoscitur, questus nobis est Massam Veneris in
provincia Campaniae sitam territorio Minturnensi,
quam ei beatae memoriae decessoris nostri Benedicti
redditam praeceptione cognovimus, ab ecclesia nostra
nunc indebite retineri; idcirco hac tibi auctoritate
praecipimus ut, si manifeste ab ecclesiae nostrae hominibus
detinetur, in jure eam praedicti monasterii
sine aliqua mora vel altercatione restituas. Si vero
non a nostris, sed a quibusdam forsitan extraneis
detinetur, strenua te agere sollicitudine volumus, ut
in jure modis omnibus memorati debeat monasterii
reformari, quatenus et ipsum quod suum est te
sollicitante sine aliqua fatigatione recipiat, et alter de
dispendio monasterii injuste lucrum non habeat. »
(ID., ibid., II, 39.) « De ecclesiasticis vero privilegiis
quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita
dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus,
ita singulis quibusque ecclesiis sua jura servamus,
nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impertior,
nec ulli hoc quod sui juris est, ambitu stimulante,
derogabo; sed fratres meos per omnia
honorare cupio, sicque studeo honores in oculos
subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero
possit opponi. Responsalium vero vestrorum moribus
valde congaudeo, in quibus mihi ostensum est
quantum me diligitis, qui ad me electos fratres et
filios transmisistis. » -- (ID., ibid, VI, 32.) « Licet
fraternitatem vestram erga monasteriorum curam
pastorali vigilantia credamus esse sollicitam, ea
tamen quae de monasterio in Africana provincia
posito cognovimus, vobis necessario praevidimus
indicare illa. Queritur autem Concodeus abbas lator
praesentium quia, si quando monachos quibus
praeesse dignoscitur sub regulari voluerit disciplina
restringere, monasterium temere deserant, et licite
quocunque voluerint vagantes existant. Quia ergo
hoc et ipsis omnino perniciosum est, et aliis perditionis
monstrat exemplum, hortamur fraternitatem
vestram ut, si ita est, ecclesiasticam in illos correctionem
exerceat, et cum gravi eos ultione a tali
procul dubio praesumptione compescat; atque ita ad
obediendum salubri provisione superbientes animos
jugo disciplinae subjiciat, ut quos ad hujusmodi pravitatis
excessum eorum poterat imitatio provocare,
emendatio a culpa revocet, et suis, ut dignum est,
doceat praepositis obedire. Quia vero a quibusdam
episcopis excedentes monachos perhibet defensari,
fraternitas vestra in hoc studeat esse sollicita, et
eos a tali defensione sua modis omnibus interminatione
suspendat (ID., ibid., VII, 115). Cum piae desiderium
voluntatis et laudandae devotionis intentio
sacerdotalibus sit semper studiis adjuvanda, cura
est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae pro quiete
religionis et conversationis sint ordinata, ne dissimulatione
negligere, ne quadam valeat praesumptione
perturbare; sed, sicut hoc quod ratio exigebat
non aliter oportuit definiri, ita quod definitum est
non debet violari. Igitur gloriosae memoriae Childebertus
Francorum rex catholicae religionis amore
succensus, intra muros Arelatensis civitatis monasterium
virorum, ut scripto reperimus, pro sua
mercede constituens, quaedam ibidem pro habitantium
sustentatione concessit; cujus ne voluntas
unquam duceretur in irritum, et ea quae pro quiete
monachorum disposita fuerant turbarentur, quaeque
[ #pro@# quaecunque] contulit | null | 58e5cab5-9c65-4229-9178-533e4acea73b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in jure ejusdem monasterii
epistolis suis apostolica petiit auctoritate firmari;
hoc quoque suae petitioni subjungens, ut eidem monasterio
tam in dispositione rerum quam in ordinatione
abbatis quaedam pariter privilegia largirentur:
sciens quippe eam apostolicae sedi reverentiam a
fidelibus exhiberi, ut quae ejus fuissent decreto
disposita nullius deinceps illicitae usurpationis molestia
quaterentur. Unde, quia effectum et regia voluntas
et res valde desiderata poscebat, a praedecessore
nostro Vigilio Romanae sedis antistite ad
praedecessorem vestrum Aurelium scripta transmissa
sunt, ubi omnia quae amplectendae voluntatis studium
deposcebat apostolicae auctoritatis libenti
animo subfirmata sunt; quia difficultates pati non
potuit hujusmodi res petita. Sed ut fraternitas vestra
quae fuerint tempore illo decreta cognoscat, antedicti
praedecessoris nostri scripta his praevidimus scriptis
adjungi; quibus lectione percussis hortamur ut
omnia sacerdotali, sicut decet, studio inviolata conserves,
nihilque illic de vetitis, nihil permittas
de illicitis. Ex abundanti tamen cuncta quae pro
hujus rei quiete a praedecessore nostro statuta sunt,
nostra iterum auctoritate in omnibus roboramus.
Fraternitas ergo vestra ita se in custodiendis eis
exhibeat, quatenus et omnem inquietudinis occasionem
excludat, et aliis hoc operari studeat, dum
se in custodienda defuncti piisssima voluntate sollicitam,
ut decet, exhibuerit et devotam. »
Item de servandis privilegiis Gregorius omnibus
episcopis: « Nulli fas est vel velle vel posse transgredi
apostolicae sedis praecepta nec ejus dispositionis
ministerium, quod omnium oportet sequi charitatem.
Sit ergo ruinae suae dolore prostratus quisquis
apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum
deinceps inter sacerdotes habeat; sed extorris a
sancto ministerio fiat, ne de ejus judicio quisquam
postea curam habeat, quoniam jam damnatus a sancta
et apostolica Ecclesia ejusque auctoritate et propria
inobedientia atque praesumptione a quoquam esse non
dubitatur: quia majoris excommunicationis dejectione
est exigendus, cui sanctae Ecclesiae commissa fuerit
disciplina, qui non solum praelatae sanctae Ecclesiae
jussionibus parere debuit, sed etiam alios ne praeterirent
insinuare, sitque alienus a divinis et pontificalibus
officiis, qui noluit praeceptis obtemperare
apostolicis. » Dicta beati Hieronymi ad Jovinianum;
qualis debeat eligi episcopus #(Libro I adversus Jovinianum)@#:
« Non ait Apostolus: eligatur episcopus
qui unam ducat uxorem et filios faciat; » sed « qui
unam habuerit uxorem et filios in omni disciplina
subditos. » Certe confiteris non posse esse episcopum
qui in episcopatu faciat filios, alioquin, si deprehensus
fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter
damnabitur. Aut permitte sacerdotibus exercere
opera nuptiarum, ut idem sint virgines quod mariti;
aut, si sacerdotibus uxores non licet tangere, in eo
sancti sunt quia imitantur pudicitiam virginalem.
Sed et hoc inferendum, si laicus et quicunque fidelis
orare non potest nisi careat officio conjugali, sacerdoti
cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia
semper orandum est: si semper orandum, ergo
semper carendum matrimonio. Nam et in veteri lege
qui pro populo hostias offerebant, non solum in
domibus suis non erant, sed purificabantur ad
tempus ab uxoribus separati, et vinum vel siceram
non bibebant, quae solent libidinem provocare. » De
episcopis qui cum mulieribus habitant: « Nullus
episcopus cum muliere habitet penitus; sin autem
probatus fuerit hoc non observasse, episcopatus honore
rejiciatur, quia ipse se indignum sacerdotio
ostendit. » De clericis qui mulieres in domo sua
habent: « Presbyteris et diaconis et in clero aliis
scriptis non habentibus uxores, secundum divinas
regulas interdicimus et nos mulierem habere in sua
domo, exceptis matre et filia et sorore et aliis personis
quae omnem querelam effugiunt, permittimus. Si
quis autem adversus istam observationem mulierem
in domo sua habuerit quae potest suspicionem inferro
turpitudinis, et ille a conclericis suis audierit cum
tali muliere habitare, et noluerit eam a domo sua repellere,
vel accusatore emergente probatus fuerit inhoneste
cum tali muliere versari, tunc episcopus secundum
ecclesiasticos canones a clero eum repellat. » De nuptiis
clericorum. « Si diaconus vel subdiaconus futurus
non habeat uxorem, secundum ea quae superius exposuimus,
sibi conjunctam, non aliter consecretur
nisi prius a consecratore interrogatus promiserit
posse post consecrationem et sine legitima uxore
caste vivere, non concedendo consecratore tempore
consecrationis diacono vel subdiacono futuro permittere
ut post consecrationem uxorem accipiat. Quod
si hoc permiserit fieri, episcopatu suo repellatur.
Presbyter autem vel diaconus vel subdiaconus qui
uxorem duxerit, repeilatur quidem de clero, curiae
autem ejus civitatis in qua clericus erat cum facultatibus | null | 7042bd3b-aa95-44c2-ad1b-16b2fe547bb9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suis tradatur. Sin autem lector secundas nuptias
contraxerit, vel primas quidem, sed duxerit
uxorem viduam vel disjunctam a marito, vel canonibus
vel legibus sacris reprobatam, in alium gradum
Ecclesiae non procedat. Sed si quocumque modo in
majorem gradum productus sit, rejiciatur ab eo, et
priori restituatur. » De clericis qui nuptias contrahere
non possunt: « Clericus qui supra lectores
et cantores est, veluti subdiaconus vel diaconus,
nullas nuptias contrahere audeat, alioquin sacerdotio
cadat. Lector quoque si secundas contraxerit nuptias,
ad majorem gradum ecclesiastici ordinis
prohibeatur ascendere. Laicus etiam si appareat
uxori conjunctus esse quae alium maritum habuit,
aut si non jure conjunctus sit, aut si ille aliam uxorem
habuit, neque subdiaconus, neque diaconus,
neque presbyter fieri poterit. Nam etsi clandestinis
artibus ad consecrationem irrepserit, honor ejus cadit.
Item qui duas nuptias contraxerit, diaconus vel
presbyter fieri prohibetur. Sed et si mulierem disjunctam
a marito suo quem ipsa reliquit, uxorem
quispiam habuerit, neque diaconus neque presbyter
fieri potest. Idem est si concubinam habuerit,
quippe tales homines cum castitate vivere
decet; castus autem est qui habet vel habuit uxorem
castam, et ipsam virginem, et ab ipso virgine
receptam. Si quis autem presbyter vel diaconus aut
subdiaconus uxorem duxerit, vel concubinam habuerit
sive clam sive palam sive sub aliqua figura,
cadat clericatus honore, et sit privatus et laicus.
Item ea quae de clericis diximus teneant etiam et
in diaconissis. Diaconissas autem creari constitutio
praecipit, si quinquaginta annorum aetatem agunt, ita
tamen ut virgines sint, vel si unum maritum tantum
habuerunt. Si autem mulier, propter aliquam necessitatem,
minor quinquaginta annis diaconissa facta
fuerit, non liceat ei alibi degere quam in archisterio
sanctimonialium mulierum, ubi neque mares conversantur,
neque vivere liceat ei quomodo velit.
Nam diaconissae super se habitare debent, vel nullum
alium admittere secum, nisi revera fratrem; sin
autem aliqua suspicio sit quasi simulatus frater cum
ea degat, vel ab initio non consecretur, vel, si consecrata
fuerit, amittat honorem. »
De clericis: « Nemo clericus fiat nisi is qui et
bonum testimonium habet et litteratus est. Qui
enim litteras non scit, clericus esse non potest: doceantur
et presbyteri et diaconi sacras orationes et
ecclesiasticos canones: quos scilicet consecrari
oportet sine reprehensione, sine contradictione, sine
pecuniarum datione, liberatos tam officiali quam
curiali conditione, nisi forte secundum observationem
quam in primo capite praesentis constitutionis
exposuimus. Item sive lector, sive subdiaconus, sive
presbyter clericatus honorem contempserit, et in
aliam vitam transierit, duorum alterum sit: vel cucuriali
conditioni cum suis facultatibus subjiciatur,
vel si plures curiales civitates habeat, sive, ut ipse
vilior sit, ad officialem conditionem trahatur, id est
taxioticam. » De episcopis. « Haec constitutio in
primo capite consecrationis episcoporum loquitur
quemadmodum oportet procedere. Necesse est enim
prius disceptari de vita episcopi, utrum bona sit an
reprehensibilis, et iterum bonis testimoniis muniatur,
an non. Sed et si officialis vel curialis conditionis
sit, prohibetur episcopus fieri, nisi forte a tenera
aetate in monasterio fuit. Eoque modo liberatus est a
praedictis conditionibus; ita tamen ut quartam
portionem substantiae suae curiae praestet, secundum
legis observantiam. Sed neque ex laico statim ad
episcopatum ascendere licet, neque clericatus honorem
simulatum habuisse sufficit. Oportet eum qui
episcopus sit neque uxorem habere, neque concubinam,
neque filios, neque nepotes seu legitimos sive
legibus incognitos; et si quis contra haec fecerit, et
is qui factus est, et is qui eum fecit, episcopatus expellatur
honore. Ne liceat pecuniae datione episcopum
esse. Eum autem oportet qui episcopus fit, vel monachum,
vel clericum: ita tamen ut non minus sex
mensibus appareat eum in clericatu fuisse. Legere
autem debet et sacros canones, eoque tempore quo
consecratur, consulatur eum is qui consecrat, si
possit facere atque custodire omnia quae divini praecipiunt
canones, et siquidem negaverit se posse
custodire, non consecretur; si autem pollicitus fuerit
observaturum se quantum hominibus possibile est
sancta canonum praecepta, tunc is qui consecrat
eum admonere atque praedicere debet quod, si non
observaverit canones sanctos, et alienus erit a Deo,
et religiosis episcopis non connumerabitur: nam
canones Patrum vim legum | null | 47024c08-9b22-4ae1-86b0-d8d03a1cbb26 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
habere oportet. Sin
autem aliquis pecuniam dederit, eodemque modo
episcopus creatus fuerit, non solum ipse, sed
etiam qui consecravit eum inter episcopos non erit,
sed pecuniae vel res datae consecrationis causa sacrosanctae
Ecclesiae addicantur, sive episcopus, sive est
qui dedit. Is autem qui accepit, non solum res amittat,
sed etiam gradum atque honorem clericatus.
Similiter autem et si laicus sit qui pecuniam vel res
accepit, et ipsas amittat, et aliud tantum quantum
accepit pecuniae nomine sanctae Ecclesiae praestare
compellatur; sed et si magistratum gerat, in magistratu
esse desinat, et in exsilio irrevocabili condemnabitur.
Sin autem aliquis presbyter vel diaconus
constitutus pecunia data ad episcopatum pervenerit,
non solum episcopus esse desinat, sed etiam priorem
gradum presbyteratus vel diaconii amittat. Consecratio
autem episcopi fiat ante omnem populum Christianitatis,
ut sit facultas unicuique si velit contradicere.
Et siquidem ante consecrationem facta fuerit
contradictio, non prius consecretur episcopus
nisi disceptatio de contradictione facta sit, et undique
appareat innoxius. Is autem qui eum contradixit,
calumniator, si contradictionis judicium deseruerit,
et si non peregerit causam, prohibeatur sacra
communione in omni vita sua ab eo qui consecraverit
episcopum. »
De presbyteris constituendis statutum est: « Ut
sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri
in quibuslibet Ecclesiis nec constituantur nec expellantur,
et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae
episcopis consecrandos suisque in Ecclesiis constituendos
obtulerint, nulla qualibet occasione eos rejiciant. »
In concilio Carthaginensi: « Ut cum omnibus omnino
clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae
matres, aviae, materterae, amitae, sorores, et filiae
fratrum vel sororum. » Item in eodem concilio:
« Ut clerici continentes ad viduas vel virgines,
nisi ex jussu et permissu episcoporum, non accedant,
et hoc non soli faciant, sed cum clericis, aut cum his
cum quibus episcopus jusserit. Nec ipsi episcopi aut
presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas,
sed aut ubi clerici praesentes sunt, aut graves
aliqui Christiani. » In Ancyrano concilio: « Diaconi
cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati
sunt dicentes velle se habere uxores, neque posse
continere: hi postea si ad nuptias venerint, maneant
in clero tantum, et a ministerio abjiciantur.
Quicunque sane tacuerunt et susceperunt manus
impositionem professi continentiam, et postea ad
nuptias convenerunt, a ministerio et clero cessare
debebunt, laicam tantum communionem recipientes. »
In Decretalibus papae Leonis: « Quod subdiaconis
carnale connubium denegetur. Nam cum extra
clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati
et procreationi filiorum studere sit liberum arbitrium,
ad exhibendam tamen perfectae continentiae
puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale
conceditur, ut et qui habent sint tanquam non
habentes, et qui non habent permaneant singulares.
Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite,
dignum est custodiri, quanto magis in primo vel secundo
tertiove servandum est ne aut levitico, aut
presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam
idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoris
nec dum frenasse detegitur. » Innocentius papa:
« Quod hi qui in presbyterio filios genuerint, removeri
oportet ab officio. Qui zelo fidei ac disciplinae
doctus non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris
quos in presbyterio filios asserit procreasse,
quod non licere exponerem, nisi nossem vestram
prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo,
fratres charissimi, libelli qui subjectus est tenore
perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur jubete
in medio collocari, discussisque objectionibus quae
ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint,
a sacerdotali removeantur officio; quia qui sancti
non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni
efficiuntur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt.
Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos,
ut aut cohibere connivere, aut nescire esse
illicita judicentur. »
In Nicaeno Concilio de subintroductis mulieribus:
« Interdixit per omnia magna synodus non episcopo,
non presbytero, non diacono, nec alicui
omnino qui in clero est licere subintroductam habere
mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut
amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones
effugiunt. » Hoc autem Nicaenum concilium beatus
Ambrosius in libro de Trinitate his verbis in immensum
effert: « De conciliis vel potissimum sequar
quod trecenti decem et octo sacerdotes, tanquam
Abrahae lecti judicio, consona fidei virtute
victores, velut trophaeum toto orbe subactis perfidis
extulerunt | null | bb5a467c-081b-4f4a-889b-c1bef5d6c209 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: ut mihi videatur hoc esse divinum quod
eodem numero in conciliis fidei habeamus oraculum,
quod in historia pietatis exemplum. » In Decretalibus;
quae feminae habitent cum clericis: « Feminas
vero non alias esse patimur in domibus clericorum,
nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum
causas habitare cum hisdem synodus Nicaena
permisit. » In concilio Laodicensi: « Viris
cum mulieribus lavacra non celebranda. Quod non
oporteat sacris officiis deditos aut clericos aut continentes,
vel omnem laicum Christianum lavacra
cum mulieribus celebrare, quia haec apud gentiles
prima reprehensio est. » Non licere clericis ludicris
et spectaculis interesse: « Oportet ministros altaris,
vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus quae aut in
nuptiis aut in coenis exhibentur interesse, sed antequam
cemelici ingrediantur, surgere eosdem
convivio et abire debere. » In synodo Neocaesariensi,
capitul. 1: « Presbyter qui uxorem duxerit, ab ordine
suo illum deponi debere. Quod si fornicatus
fuerit vel adulterium commiserit, extra ecclesiam
abjiciatur, et poenitentiam inter laicos redactus
agat. » In eadem Synodo, capitul. 12: « Quae forma
servatur in clericis, maxime cum vetus regula hoc
habeat ut quisque correctus baptisatus clericus esse
voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere. »
In synodo Carthaginensi, de continentia Aurelius
episcopus dixit: « Cum praeterito concilio de continentiae
et castitatis moderamine tractaretur, gradus
isti tres, qui conscriptione quadam castitatis per
consecrationes adnexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros
et diaconos, ita placuit, ut sacros condecet
antistites, ac Dei sacerdotes, nec non et levitas,
vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes
esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Deo
postulant impetrare; ut quod apostoli docuerunt, et
ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. »
In eadem synodo, de diversis ordinibus ab
uxoribus abstinendis Faustinus episcopus Ecclesiae
Potentinae provinciae Piceni legatus sanctae Ecclesiae
dixit: « Placet ut episcopi, presbyteri et diaconi,
vel qui sacramenta contractant, pudicitiae custodes
ab uxoribus se abstineant. « Ab universis episcopis
dictum est: « Placet ut in omnibus et ab omnibus
pudicitia custodiatur qui altari inserviunt. » Praeterea
cum de quorumdam clericorum quamvis erga
uxores proprias incontinentia referretur, « placuit
episcopos et presbyteros et diaconos secundum priora
statuta etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint,
ab ecclesiastico removeantur officio; caeteros
autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum unius
cujusque Ecclesiae consuetudinem observari debere. »
In synodo Romana cui beatus Silvester papa praesedit
cum episcopis ducentis octoginta quatuor:
« Nemo presbyter a die honoris presbyterii sumat
conjugium: quod si quis hoc neglecto aliter egerit,
duodecim annis eum dicimus privari honore. Quod
si quis contra hoc chirographum praesens et publice
dictum egerit, condemnabitur in perpetuum. » Ambrosius
in epistola ad Titum inter caetera sic ait:
« Unius uxoris virum, quamvis secundam numero
uxorem non sit habere prohibitum, ut tamen quis
dignus ad episcopatum sit, etiam licitam debet spernere
propter sublimitatem ipsius ordinis, quia caeteris
melior debet esse qui cupidus est sedis illius.
Sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem,
non obnoxium vino, non verberatorem, sed modestum;
non litigiosum, non asperum, domum suam bene regentem,
filios habentem subditos cum omni charitate:
talem hominem, qui haec custodiat quae enumerat
bona, creari debere dicit episcopum: haec enim signa
sunt dignitatis episcopalis. Si quis autem potiora
sectatus est, corpus et animam suam Deo dicaverit
ne se copulet matrimonio, tanto magis dignior fiet;
ideo enim inferiorem posuit, ut de potiore nemo
dubitaret. Sit autem episcopus pudicus, quem Graeci σώφρονα
vocant, et Latinus interpres, verbi ambiguitate
deceptus, pro pudico prudentem transtulit. Si
autem laicis imperatur ut propter orationem abstineant
se ab uxorum coitu, quid de episcopo sentiendum
est, qui quotidie pro suis populique peccatis
illibatas Deo oblaturus est victimas? Relegamus
Regum libros, et inveniemus sacerdotem Abimelech
de panibus propositionis noluisse prius dare D. D. et
pueris ejus, nisi interrogaret utrum mundi essent
pueri a muliere, non utique aliena, sed conjuge? et
nisi eos audiisset ab heri et nudius tertius vacasse
ab opere conjugali, nunquam panes quos prius negaverat
concessisset. Quantum interest inter propositionis
panes et corpus Christi? quae differentia
inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem?
inter | null | d9ef47e8-3b9b-4916-bb74-19e67a272062 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
exemplaria futurorum et ea ipsa quae per
exemplaria praefigurabantur? Quomodo itaque mansuetudo,
patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia
lucri, hospitalitas quoque et benignitas praecipue
esse debent in episcopo et inter cunctos laicos eminentia,
sic et castitas propria et ita dixerim pudicitia
sacerdotalis, ut non solum ab opere se immundo
abstineat, sed etiam a jactu oculi et cogitationis
errore mens Christi corpus confectura sit libera.
Justus quoque episcopus debet esse et sanctus, ut
justitiam in populis quibus praeest exerceat, reddens
unicuique quod meretur, nec accipiat personam in
judicio. Inter laici autem et episcopi justitiam hoc
interest, quod laicus potest justus apparere in paucis,
episcopus vero in tot exercere justitiam quot et subditos
habet. Sit quoque episcopus abstinens, non
tantum, ut quidam putant, a libidine, ab uxoris
complexu, sed ab omnibus animi perturbationibus,
ne ad iracundiam concitetur, ne illum tristitia dejiciat,
ne terror agitet, ne laetitia immoderata sustollat.
Abstinentia autem in fructibus spiritus ab Apostolo
numerata est. »
Isidorus Spalensis episcopus in libro Officiorum
sacrorum: « Qui enim in erudiendis atque
instituendis ad virtutem populis praeerit, necesse
est ut in omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis
habeatur. Qui enim alium de peccatis arguit,
ipse a peccato debet esse alienus. Nam cum qua
fronte subjectos arguere poterit, cum illi statim possit
correptus ingerere: Ante te doce quae recta
sunt, o episcope! « Quapropter qui negligit recta facere,
desinat recta docere; prius quippe semetipsum
corrigere debet qui alios ad bene vivendum admonere
studet, ita ut in omnibus semetipsum formam
vivendi praebeat, cunctosque ad bonum opus et
doctrina et opere provocet. Cui etiam et scientia
Scripturarum necessaria est, quia si episcopi tantum
sancta sit vita, sibi soli potest prodesse sic
vivendo. Porro si et doctrina et sermone fuerit
eruditus, potest quoque caeteros instruere, et docere
suos, et adversarios repercutere; qui nisi refutati
fuerint atque convicti, facile queunt simplicium
corda pervertere. Hujus autem sermo debet esse
purus, simplex et aptus; cujus prae caeteris speciale
officium est Scripturas legere, percurrere canones,
exempla sanctorum imitari, vigiliis, jejuniis, orationibus
incumbere, cum fratribus habere pacem,
nec quemquam ex membris suis despicere, nullum
damnare nisi comprobatum, nullum excommunicare
nisi discussum: quique ita humilitate pariter
et auctoritate praestabit, ut nec per nimiam humilitatem
suam subditorum vitia convalescere faciat,
nec per immoderatam auctoritatem severitatis
potestatem exerceat, sed tanto cautius erga commissos
agat, quanto durius Christum judicare formidat. »
Idem in eodem libro: « Sint igitur et
virgines episcopi, casti, mundi, et pergant viam
sublimitatis; pede humilitatis sequantur Christum,
tenendo perseveranter quod voverunt ardenter, ita
ut professi hac servata integritate, caeteris etiam moribus
congruant, sine quibus procul dubio otiosa et
inanis manet virginitas. Illi ergo virgines esse probantur
qui sic continentiae inserviunt, ut nullis
criminibus, nulloque terrenae sollicitudinis honore
praegraventur. Curam enim mundi conjugalis copula
gignit, Paulo docente, dum dicit « #Volo autem vos
sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus
est quae Domini sunt, quomodo placeat Domino. Qui
autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi,
quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 32, 33)
@#. Unde
agnoscitur non posse placere Deo hujusmodi continentiae
votum quod praepeditur saecularium impedimento
curarum. » Idem eodem libro: « Debent
ergo et ipsi episcopi ita esse perfecti, et in officiis
sacerdotalibus eruditi, ut peccata populi in loco
sancto, in atriis tabernaculi testimonii ipsi non
peccando consumant. Quid autem est in loco sancto
manducare peccatum? locus erat sanctus in, quem
pervenerat Moyses, secundum quod dictum est ad
eum: #Locus enim in quo stas terra sancta est (Exod.
III, 5)
@#. Similiter ergo et in Ecclesia Dei locus sanctus
est fides perfecta et charitas de corde puro et
conscientia pura. Videant et discant episcopi quid sit
tactus qui faciat immundum, quid vero sit tactus qui
faciat mundum. Apostolus dicit: #Bonum est homini
mulierem non tangere (I Cor. VII, 1)
@#. Hic tactus immundus
est; hoc est enim illud quod Dominus in Evangelio
ait: #Si quis viderit mulierem ad concupiscendum
eam, jam moechatus est | null | f37f5b42-c63e-4d4a-ba48-7216a6ca33c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eam in corde suo (Matth. V,
28)
@#: tetigit enim cor ejus concupiscentiae vitium, et
immunda facta est anima ejus. Si quis ergo hoc
modo tangit aliquam rem, id est vel per mulieris
concupiscentiam, vel per pecuniae cupiditatem vel
alio quolibet peccati desiderio, immundum tetigit,
et inquinatus est. Oportet ergo te, si quid tale tetigeris,
scire quomodo offeras sacrificium, secundum
ea quae in superioribus memoravimus, ut mundus
effici possis. »
Ambrosius in Epistolam ad Romanos (c. VIII):
« Fratres, #quicunque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt
Dei;@# si #prudentia carnis inimica est in Deum,@# et #qui
in carne sunt Deo placere non possunt,@# arbitror eos
qui serviunt officio conjugali quod prudentiam
carnis diligant, et in carne sunt, a qua retrahens
nos Apostolus, et jungens Spiritui deinceps loquitur (c. XII):
#Obsecro vos, per misericordiam Dei,
ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam,
Deo placentem.@# » Idem post pauca: « Vide,
frater, quanta pudicitia exigatur in episcopo, ut si
filii ejus impudici fuerint, ipse episcopus esse non
possit, et eodem vitio offendat Deum quo offendit et
Heli pontifex qui corripuerat quidem filios, sed quia
non abjecerat delinquentes, retrorsum cecidit, et
mortuus est (I Reg. IV). In omni gradu et sexu tenet
pudicitia principatum. Cernis igitur quod episcopus,
presbyter, diaconus non ideo sint beati quia episcopi
vel presbyteri sunt aut diaconi, sed si virtutes habuerint
nominum suorum et officiorum: alioquin si
diaconus sanctior episcopo suo fuerit, non ex eo
quod in in feriori gradu est apud Christum deterior
erit: ut Stephanus diaconus, qui primus martyrio
coronatus est minor futurus in regno coelorum multis
episcopis, et Timotheo ac Tito: quos ut subjicere
non audeo, ita nec anteponere (I Tim. III, 2, 3). #Oportet
ergo episcopum irreprehensibilem esse,@# ut nulli
vitio luxuriae mancipatus sit: #unius uxoris virum,@#
qui unam uxorem habuerit, non qui habeat: #sobrium,@#
sive, ut in Graeco dicitur, vigilantem, id est
Niphanon [ νηφαντόν]: #pudicum,@# hoc enim significat
Sophronon [ σώφρονα], #ornatum@# et castitate et moribus: #hospitalem,@#
ut imitetur Abraham, et cum
peregrinis, imo in peregrinis Christum suscipiat: #doctorem,@#
nihil enim prodest conscientia virtutum
frui, nisi et creditum sibi populum possit instruere,
ut valeat exhortari in doctrina, et eos qui contradicunt
redarguere: #non vinolentum,@# quia semper in
sanctis sanctorum est, et offert hostias, vinum et
siceram non bibit: #non vinolentum,@# quia in vino
luxuria est: #non vinolentum;@# sic bibat episcopus
ut an biberit ignoretur. » Ambrosius in Epistolam
ad Romanos: « Quanta felicitas non uxoris esse
servum, sed Christi; non carni servire, sed spiritui! #qui@#
enim #adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor.
VII, 17)
@#. Ac ne forsitan in eo quod supra dixerat: #Servus
vocatus es, non sit tibi curae, sed et si potes liber fieri
magis utere (Ibid., 21)
@#, sugillasse continentiam videretur,
et in famulatum tradidisse nos conjugum, infert
sententiam quae omnem cavillationem amputet: #Pretio
magno empti estis; nolite fieri servi hominum (Ibid.,
23)
@#, neque conjugum, redempti sumus pretiosissimo
Christi sanguine. Vere amat virgines Christus, quia
sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum,
majorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam
reddere quod exigeris. Apostoli, uxoris onere contemplato: #Si talis,@#
inquiunt, #est causa hominis, cum
uxore non expedit nubere (Matth. XIX, 10)
@#. Quorum
sententiam Dominus probans: Recte quidem, ait,
sentitis, quod expediat homini ad coelorum regna tendenti
non accipere uxorem; Sed difficilis est res, et #Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum
est
(Ibid., 11)
@#. Et paulo post tractanda sententia est: #Sunt,@#
inquit, #qui se castraverunt propter regna coelorum (Ibid., 12)
@#:
ergo qui se non castraverunt, locum non
possunt accipere castratorum: #Qui potest,@# inquit, #capere | null | 1704ea61-c715-4b45-9051-ecf59efee8e1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, capiat
(Ibid.)
@#. Grandis fidei est grandisque
virtutis, Dei templum esse purissimum. Totum
se holocaustum offerre Domino, et juxta eumdem
Apostolum esse sanctum et corpore et spiritu.
Hi sunt eunuchi qui, se lignum aridum ob
sterilitatem putantes, audiunt per Isaiam (Isa. LVI)
quod pro filiis et filiabus locum habeant in coelis
paratum. » Hieronymus: « Non potest Domini servire
militiae, qui servus est uxoris. De speculis
mulierum jejunantium, quasi de purissimis corporibus
Virginum. Luter in tabernaculo funditus,
et intrinsecus in sanctuario tam Cherubim,
quam propitiatorium et arca testamenti, et mensa
propositionis et candelabrum et thuribulum ex
auro mundissimo sunt: neque enim in Sancta sanctorum
poterat inferri argentum. Sicut in ligno
vermis, ita perdit virum suum uxor malefica. Si autem
asserueris hoc de malis dictum esse conjugibus,
et ego tibi breviter respondebo: Quae enim mihi
incumbit necessitas venire in dubium utrum mala
sit an bona futura quam duxero? melius est habitare
in terra deserta quam cum uxore litigiosa et iracunda.
Quam rarum sit uxorem sine his vitiis
invenire, novit ille qui duxit uxorem. Unde pulchre
Varius Geminus, sublimis orator? « Qui non, inquit,
litigat, caelebs est: » #Melius est inhabitare in angulo
tecti, quam cum uxore maledica in domo communi (Prov. XXV, 24)
@#:
assiduis quippe jurgiis, et quotidiana
garrulitate facit perpluere domum ejus, et
ejicit eum de aedibus suis, id est de Ecclesia. Aestimo
quod qui uxorem habet, quandiu ad idipsum revertitur,
non tentet eum Satanas, quia in carne seminat,
et non in spiritu; qui autem in carne seminat, non
ego, sed Apostolus loquitur quod metat corruptionem (Gal. VI, 8).
#Elegit nos in Christo@# Deus Pater #ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati
coram eo
(Eph. I, 4)
@#. #Ambulavimus in concupiscentiis
carnis facientes voluntatem ejus et cogitationum;
et fuimus filii irae sicut et caeteri; nunc
autem cum resuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus
in Christo Jesu (Ephes. II, 3, 5, 6)
@#, #ut
deponamus secundum priorem conversationem veterem
hominem, qui corrumpitur juxta desideria carnis (Ibid., IV, 22)
@#.
Quaecunque ergo sunt vera, quaecunque
pudica, quaecunque juxta, quaecunque ad castitatem
pertinentia, his copulemur, haec sequamur. »
D. Ambrosius ad Pammachium: « Consequens
est ut secundum imaginem ejus qui sacerdotium
Ecclesiae dedit, etiam ministri et sacerdotes Ecclesiae
peccata populi accipiant, et ipsi, imitantes
Magistrum, remissionem populo peccatorum tribuant.
Debent ergo et ipsi Ecclesiae sacerdotes ita perfecti
esse, et in officiis sacerdotalibus eruditi, ut peccata
populi in loco sancto, in atriis tabernaculi testimonii
ipsi non peccando consumant. Quid autem est in loco
sancto manducare peccatum? locus erat sanctus
in quem pervenerat Moyses, secundum quod dictum
est ad eum: #Locus enim in quo stas terra sancta
est (Exod. III, 5)
@#. Similiter ergo et in Ecclesia Dei
locus sanctus est, fides perfecta, et charitas de
corde puro et conscientia bona; qui in his stat, in
Ecclesia, in loco se sancto stare cognoscat. » Item
post pauca: « Discant sacerdotes Domini qui Ecclesiis
praesunt, quia pars eis data est cum his quorum
delicta repropitiaverint (Hebr. II, 17): quid
autem est repropitiare delictum? si assumpseris
peccatorem, et monendo, hortando, docendo, instruendo
adduxeris eum ad poenitentiam, ab errore
correxeris, a vitiis emendaveris, et effeceris eum
talem ut ei converso propitius fiat, pro delicto
repropitiasse diceris. Si ergo talis fueris sacerdos,
et talis fuerit doctrina tua et sermo tuus, pars tibi
datur eorum quos correxeris, ut illorum meritum
tua merces sit et illorum salus, tua gloria. »
EPISTOLA XV. AD LEONEM ABBATEM ROMANI SANCTI BONIFACII MONASTERII.(Apud Mabill., #Annal. ord. S. Bened.,@# tom. IV, Append., pag. 691.)
Facundiae praerogativa cum vitae merito et sapientiae
doctrina mirabiliter intonanti domino L.
Sancti Bonifacii charissimorum charissimo abbati,
Floriacensis coenobii humilis abbas ABBO Spiritum
Domini, qui replevit orbem terrarum, replere illius
ipsius scientiam et intellectum.
Charitas | null | d2c4544a-c6cf-4959-99a9-c2994b2d6617 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quae est vinculum perfectionis, dum nos
ambos Remis positos conglutinaret labiis privatae
collocutionis, tot oratorios rivos, tantos sanctae
Scripturae favos bono zelo fulminea lingua vestra
eructavit coram et secreto, ut exclamans compellar
dicere: #Diffusa est gratia in labiis tuis; propterea
benedixit te Deus in aeternum.@# Dum ergo ad talia
rutilantium verberum fulgura stupui, coactus sum
deinceps ubique confiteri vos tonitruum esse Spiritus
sancti, qui super apostolos in igneis linguis
descendit, qui etiam vos ardentem rhomphaeam, ad
secandos improbos de templo suo, septem donis gratiarum
decenter elimavit. Inter haec tandem, erectis
animi luminibus, solares vestrae eloquentiae radios
aquilinis oculis conspicere volui; et sicut ait Ecclesiastes, #Frater fratrem adjuvans quasi civitas munita
et fortis,@#
baculum robusti adjutorii et columnam
inseparabilis amicitiae vos in aeternum, si placet,
habere decrevi. Hujus rei gratia flecto genua mea
ad Patrem, ut det vobis id ipsum sapere per Dominum
nostrum Jesum Christum, ut favus distillans
labia vestra memoriale nostrum haereditare possideant
in sempiterna saecula. Inter familiaria verborum
nostrorum arcana distillavit auribus nostris
unum quoddam eloquium vestra magnificentia, quod
non minus adimplere, si Deus voluerit, satago, quam
vitam perpetuam mercari ex voto. Pretiosarum
reliquiarum sancti Patris Benedicti insignia postulastis
vobis dirigi, eo quod indubitatum penitus esset
sanctissimam ipsius corporis praesentiam a nobis
retineri, ideoque velle enixius in honore illius oratorium
construi, itemque nobis de sancto Bonifacio
aut de sacris artubus caeterorum sanctorum nobis
eadem recompensari. Adjecit insuper incomparabilis
bonitas quod si nos urgeret super re domestica aliqua
voluntas corroborare nostra privilegia per Romanae
auctoritatis stylum apostolicum, vos in omnibus et
per omnia nostri fore fidelissimum collaboratorem.
Haec autem omnia perficere voti erat, quando magnifica
principis apostolorum membra supplex adii;
sed Romanam Ecclesiam digno viduatam pastore,
heu, proh dolor! offendi. Vestra autem absentia, profiteor,
ita affectus sum sicut solet affici fetus gallinae,
conquerens raucis faucibus abstractum esse
unicum matris suae praesidium. Nuper autem audivi
nuntium, quod me laetificavit super aurum et topazium,
erectum esse apostolicum decus per quemdam
imperialis sanguinis virum, totum virtutibus et sapientia
compositum. Vester vero reditus intonuit
menti nostrae velut paradisiacae reversionis ineffabilis
concentus. Nunc igitur, sicut locuti sumus ad
invicem, et haec epistola vestris aspectibus se praesentat,
per hos sancti Patris Benedicti monachos
audire placeat, et audita perficere, velut promisistis,
cum summa fide et devotione. Ipse autem idem
Spiritus, qui inspiravit omnis eloquentiae flore Gregorium,
inspiret hujus suae sanctae Romanae Ecclesiae
venerabilem apostolicum, vobisque concedat ut
sitis eidem ipsi dulcissimus a secretis, ad consolidandam
dejectionem apostolicae auctoritatis.
Valete.
EPISTOLA XVI. AD BERNARDUM ABBATEM BELLILOCENSEM.
(Vide supra in Vita S. Abbonis, num. 10.) | null | fe1685ee-bf0f-46bb-971d-9257c5acebc3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
EXCERPTUM
De gestis Romanorum pontificum ex libello, qui continet gesta Romanorum pontificum
quae de singulis eorum suo ordine utilia posteris judicavit Albo ( #sic@# ) Floriac [ #erasum erat
in ms.@# Monachi, #vel@# abbatis] breviter ac utiliter decerpsit, secutus veritatem Damasi Romanae
Ecclesiae Pontificis, qui eumdem libellum scripsit rogatu Hyeronimi divinae legis
interpretis.
I.
Beatus PETRUS, princeps Apostolorum, Antiochenus,
filius Joannis, provinciae Galileae, vico Bethsaida,
frater Andreae, primum tenuit cathedram
Episcopatus in Antiochia annis 7. et post in urbe
Roma annis 25. mensibus 2. diebus 3. Hic ordinavit
tres Episcopos, Linum, Cletum et Clementem. ex
quibus, Linus et Cletus praesentialiter omne ministerium
sacerdotale in urbe Roma populo supervenienti
exhibuerunt, dum ipse Petrus orationi et praedicationi
vacaret. Clementi vero cathedram, vel Ecclesiam
omnem disponendam commisit. Post haec martyrio
cum Paulo coronatur post passionem Domini,
anno 38. et sepultus est via Aurelia in templo Apollinis
juxta locum ubi crucifixus est, in Vaticano, 3
Kalend. Julii.
II.
LINUS, natione Italus, regionis Tusciae, patre
Herculano, sedit annis 11. mensibus 3. diebus 12.
Et constituit ut mulier in ecclesiam velato capite
introiret; martyrioque coronatus sepultus est juxta
corpus B. Petri in Vaticano, sub die 9. Kalend.
Octobr.
III.
CLETUS, natione Romanus, de regione vici patritii,
patre Aemiliano, sedit annis 12. mense 1.
diebus 11. Martyrioque coronatus, sepultus est juxta
corpus B. Petri, 6. Kalend. Maias. Et cessavit Episcopatus
diebus 30.
IV.
CLEMENS, natione Romanus, de regione Caelio
monte, ex patre Faustino sedit annis, 9. mens. 2.
diebus 10. Et fecit duas epistolas, quae Catholicae
nominantur. Hic dum nonnullos libros zelo fidei
Christianae religionis adscriberet, exsilio relegatus
est, martyrioque coronatus, sepultusque in Graecia,
8. Kalend. Decemb. et cessavit Episcopatus
dies 21.
V.
ANACLETUS, natione Graecus, de Athenis, ex patre
Antiocho, sedit annis 9. mens. 2. dieb. 10. qui et
memoriam B. Petri Apostoli construxit. ubi tamen
et ipse sepultus est juxta corpus ejus. Et cessavit
Episcopatus dies 13.
VI.
EVARISTUS, natione Graecus, ex patre Judaeo, nomine
Juda, de civitate Bethlehem, sedit annis 9.
mens. 10. dieb. 2. Hic titulos in urbe Roma divisit,
et 7. diaconos ordinavit, qui custodirent Episcopum
praedicantem, propter stylum veritatis. Et sepultus
est juxta corpus B. Petri Apostoli. Et cessavit
Episcopatus dies 18.
VII.
ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro,
de regione Caput tauri. sedit annis 10. mens. 7.
d. 2. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici
in habitaculis hominum. Qui sepultus est
via Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma
non longe milliario 7. 5, non, Maii. Et cessavit
Episcopatus dies. 35.
VIII.
SIXTUS, natione Romanus, ex patre Pastore, de
regione Vialata, sedit annis 10. mens. 2. die uno.
Hic constituit ut ministeria sacra non tangerentur,
nisi a ministris. Et ut quicunque Episcoporum
evocatus fuisset ad Sedem Apostolicam rediens ad
parrochiam suam non susciperetur, nisi cum formata.
Qui et ipse sepultus est juxta corpus B. Petri,
3 nonas April. Et cessavit Episcopatus
dies, 2.
IX.
TELESPHORUS, natione Graecus, ex anachoritis,
sedit annis 11. mensibus 3. dies 21. Hic constituit
ut per septem hebdomadas ante Pascha, jejunium
celebraretur. Et in Natali Domini Missae per noctem;
nec unquam ante horam tertiam Missas ullus celebraret.
Et ut ante sacrificium hymnus celebraretur
angelicus. Qui martyrio coronatus, sepultus est juxta
corpus B. Petri 4. non. Januar. Et cessavit Episcopatus
dies 7.
X.
HYGINUS, natione Graecus, ex Philosopho de Athenis,
cujus genealogiam non inveni; sedit annis 15.
mens. 3. dieb. 4. Et sepultus est juxta corpus B. Petri,
3. Idus Januar. Et cessavit Episcopatus
dies 2.
XI.
PIUS, natione Italus, ex patre | null | f766de10-8ea6-428d-b543-5a47cb4b3e4f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Rufino, frater Pastoris,
de civitate Aquileia. sedit annis 10. et 9. mensib.
et 3. diebus. Sub cujus Episcopatu Hermes
librum scripsit, in quo continetur quod angelus
Domini in habitu Pastoris ei praecepit ut Pascha die
Dominico celebraretur. Hic constituit haereticum
venientem ex Judaeorum haeresi suscipi et baptizari.
Qui sepultus est juxta corpus B. Petri, 5. Idus Jul.
Et cessavit Episcopatus dies 14.
XII.
ANICETUS, natione Syrus, ex patre Joanne, de vico
Humisa, sedit annis 12 mens. 4. diebus 3. Hic constituit
ut clericus comam non nutriret. Martyrque
obiit, et sepultus est in cimiterio Callisti 12. Kalend.
Maii. Et cessavit Episcopatus dies 17.
XIII.
SOTHER, natione Campanus, ex patre Concordio,
de civitate Fundis, sedit annis 9. mensibus 6.
dieb. 21. Hic constituit ut nulla monacha pallam
sacratam contingeret, nec incensum poneret in
sanctam ecclesiam. Qui sepultus est juxta corpus
B. Petri. 9. Kalend. Junii. Et cessavit Episcopatus
dies 21.
XIV.
ELEUTHER, natione Graecus, ex patre Habundio,
de oppido Nicopoli, sedit annis 15. mens. 3. diebus 2.
Hic accepit epistolam a Lucio Britonum rege, ut
Christianus efficeretur. Et iterum firmavit ut nulla
esca rationalis et humana a Christianis repudiaretur,
maxime fidelibus. Qui sepultus est, juxta corpus
B. Petri 9. Kalend. Jun. Et cessavit Episcopatus
dies 15.
XV.
VICTOR, natione Afer, ex patre Felice, sedit annis
15. mensib. 3. dieb. 10. Hic constituit ut necessitate
faciente, ubi inventus esset gentilis, baptizaretur,
et ut a quartadecima Luna primi mensis
usque vicesimam primam die Dominica custodiatur
sanctum Pascha. Qui sepultus est juxta corpus
B. Petri 5. Kalend. Aug. Et cessavit Episcopatus
diebus 12.
XVI.
ZEPHIRINUS, natione Romanus, ex patre Habundio,
sedit annis 8. mens. 6. dieb. 3. Hic constituit ut
sub presentia omnium clericorum, et laicorum fidelium,
clericus, levita, sive sacerdos ordinaretur:
et coronam sacratam accipiat presbyter tradendam
populo. Qui sepultus est in cimiterio suo, juxta cimiterium
Calixti via Appia, 6. Kalend. Septemb. Et
cessavit Episcopatus dies 6.
XVII.
CALLISTUS, natione Romanus, ex patre Domitio,
de urbe Ravennatium. Sedit annis 6. mens. 2.
dieb. 10. Hic constituit jejunium die Sabbati ter
in anno fieri. Martyrioque coronatus, sepultus est
in cimiterio Calepodii, via Aurelia, milliario 3. 3.
Idus Octob. Et cessavit Episcopatus dies 6.
XVIII.
URBANUS, natione Romanus, ex patre Pontiano,
sedit annis 9. mense 1. dieb. 2. Hic sua traditione
Valerianum sponsum S. Ceciliae, et multos alios
usque ad martyrium perduxit. Qui confessor factus,
sepultus est in cimiterio Praetextati, via Appia, 8.
Kalend. Jan. Et cessavit Episcopatus diebus 30.
XIX.
PONTIANUS, natione Romanus, ex patre Calpurnio,
sedit annis 9. mens. 5. dieb. 2. Hic et Hippolytus
presbyter exilio sunt deportati ab Alexandro de Sardinia
insula Butiana, ibique defunctus, martyrio coronatus
est 3. Kalend. Novemb. Quem B. Fabianus
adduxit cum clero per navim, et sepelivit in cimiterio
Calixti via Appia. Et cessavit Episcopatus
dies 10.
XX.
ANTHERUS, natione Graecus, ex patre Romulo,
sedit annis 12. mense uno. dieb. 12. Hic martyrum
gesta diligenter inquisivit, et in Ecclesia recondidit.
Martyrioque coronatus, sepultus est in cimiterio Calixti,
via Appia, 3. nonas Januar. Et cessavit Episcopatus
dies 13.
XXI.
FABIANUS, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit
annis 14. mens. 11. dieb. 10. Hic regiones divisit
diaconibus, et fecit sex diaconos, qui septem Notariis
imminerent. Eo tempore supervenit Novatus ex
Africa, et separavit Ecclesiam. Fabianus vero martyrio
coronatus, sepultus est in cimiterio Calixti, via
Appia, 13. Kalend. Februar. Et cessavit Episcopatus
dies 6.
XXII.
CORNELIUS, natione Romanus, ex patre Castino,
sedit annis 2. mensibus 3. et | null | f9b34ecf-196c-4f03-b66c-a0dafb49d8fe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dieb. 10. Qui Centumcellis
pulsus est, et ibidem accepit a Cypriano martyre
in carcere scriptam. Quo etiam loco decollatus,
martyr effectus est. Cujus corpus noctu collegit B.
Lucina cum clericis, et sepelivit in crypta juxta cimiterium
Callisti, via Appia, in praedio suo. 18.
Kalend. Octobris. Et cessavit Episcopatus diebus
35.
XXIII.
LUCIUS, natione Romanus, ex patre Porphyrio,
sedit annis 3. mens. 7. dieb. 6. Hic in exilio fuit. Sed
postea incolumis ad Ecclesiam suam reversus praecepit
ut duo presbyteri, et tres diaconi in omni loco
Episcopum non desererent propter testimonium Ecclesiasticum.
Qui etiam a Valeriano capite truncatus
3. Nonas Mart. sepultus est in cimiterio Calixti via
Appia. 8. Kalend. Septemb. Et cessavit Episcopatus
dies 35.
XXIV.
STEPHANUS, natione Romanus, ex patre Jobio,
sedit annis 6. mensib. 5. dieb. 2. Hic constituit sacerdotes
et Levitas, ut vestibus sacratis non nisi in
Ecclesia uterentur. Martyrioque coronatus sepultus
est in cimiterio Callisti via Appia, 4. Nonas Aug.
Quo tempore fuit magna persecutio sub Decio.
XXV.
XISTUS, natione Graecus ex Philosopho, sedit anno
1. mens. 10. diebus 26. Martyrioque coronatus
sub Valeriano 8. Kalend. Aug. Post cujus passionem
tertio die passus est B. Laurentius archidiaconus.
Denique Beatus Xistus sepultus est in cimiterio
B. Calixti via Appia. Et cessavit Episcopatus diebus
35.
XXVI.
DIONYSIUS, ex monachis; cujus generationem non
potuimus reperire. sedit annis 6. mensibus 2. diebus
4. Hic presbyteris Ecclesias dedit, et cimiteria,
et parochias dioecesis constituit. cujus depositio 6.
Kalend. Januar. in cimiterio Calixti via Appia. Et
cessavit Episcopatus dies 5.
XXVII.
FELIX, natione Romanus, ex patre Constantio,
sedit annis 4. mensibus 3. dieb. 25. Qui constituit
supra memorias martyrum Missas celebrari Et fecit
basilicam in via Aurelia, ubi martyrio coronatus,
sepultus est, 3. Kalend. Junii milliario ab urbe
Roma secundo. Et cessavit Episcopatus dies 5.
XXVIII.
EUTHICIANUS, natione Thuscus, ex patre Marino,
de civitate Lunae, sedit annum unum, mensem 1.
diem 1. Hic constituit ut fruges super altare tantum,
fabae et uvae benedicerentur. Et sepultus est in
cimiterio Calixti via Appia, 8. Kalend. Augusti. Et
cessavit Episcopatus dies 8.
XXIX.
GAIUS, natione Dalmatinus, ex genere Diocletiani
Imperatoris, ex patre Gaio, sedit annis 11. mensibus
4. diebus 12. Hic constituit ut ordines omnes sic in
Ecclesia ascenderent. Si quis Episcopus esse mereretur,
ut esset ostiarius, lector, exorcista, sequens
subdiaconus, diaconus, presbyter, et exinde Episcopus
ordinaretur. Qui fugiens persecutionem Diocletiani
in cryptis habitando, martyrio coronatur, et
sepultus est in cimiterio Calixti via Appia, 10. Kalend.
Maii. Et cessavit Episcopatus dies 11.
XXX.
MARCELLINUS, natione Romanus, ex patre Projecto,
sedit annis 9. mensibus 4. diebus 16. Quo tempore
fuit persecutio magna, ut intra 30 dies, 17 hominum
millia promiscui sexus per diversas provincias coronarentur.
Inter quos ipse Marcellinus ductus est ad
sacrificandum, ut thurificaret, quod et fecit. Et post
paucos dies poenitentia ductus ab eodem Diocletiano
capite pro fide Christi truncatus est. Cujus corpus
jacuit in platea diebus 25. et exinde Marcellus presbyter
collegit noctu, et sepelivit eum via Salaria in
cimiterio Priscillae juxta corpus sancti Crescentionis,
7. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus annis 7,
mensibus 7. dies 25.
XXXI.
MARCELLUS, natione Romanus, ex patre Benedicto,
de regione Vialata, sedit annis 5. mens. 7. dieb. 21.
Hic fecit cimiterium via Salaria, et comprehensus
damnatus est in catabulo. Quo novem mensibus exactis
in oratione et jejunio nocte venit clerus ejus,
et exuit eum, et perduxit ad domum Lucinae viduae,
quam dedicavit titulo sanctae Ecclesiae. Hoc audito,
Maxentius jussit ut ibidem animalibus deserviret.
unde in servitio animalium nudus amictus cilicio
defunctus est. Cujus corpus collegit beata Lucina,
et sepelivit in cimiterio Priscillae, via Salaria. 17
Calend. | null | 62bebc6f-9d0d-476c-a16a-ca435ccb2bc7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Febr. et cessavit Episcopatus dieb. 30.
XXXII.
EUSEBIUS, natione Graecus, ex medicis, sedit annis
6. mens. 1. dieb. 3. Sub hujus temporibus inventa
est crux Domini 5. Non. maji. a Juda, qui post baptizatus
est. Hic haereticos invenit, quos per manus
impositionem reconciliavit. Qui etiam sepultus est in
cimiterio Calixti, via Appia, 6. Non. Octobris. Et cessavit
Episcopatus dies 7.
XXXIII.
MELCHIADES, natione Afer, sedit annis 4. et constituit
nulla ratione Dominica, aut 5. feria jejunium
celebrari: fecitque ut ablationes sacrae, quod est
fermentum ex consecratione Episcopi per Ecclesias
dirigerentur, ac sepultus est in cimiterio Calixti,
via Appia 4. Idus Jan. Et cessavit Episcopatus diebus
16.
XXXIV.
SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino,
sedit annis 23. mens. 10. diebus 11. Hic fuit in
exilio in monte Soracte. Et postmodum rediens cum
gloria baptizavit Constantinum Augustum, quem
curavit Dominus a lepra. Cujus temporibus factum
est Concilium ipso praecipiente in Nicaea Bithyniae,
et congregati sunt trecenti 18. Episcopi Catholici,
qui damnaverunt Arrium, Photinum, et Sabellium.
In urbe quoque Roma congregavit ipse cum consilio
Augusti 277. et damnavit iterum Calixtum, Arium,
Photinum et Sabellium. Constituit etiam ut baptizatum
liniret presbyter chrismate levatum de aqua
propter occasionem transitus mortis, et ut nullus
laicus crimen clerico audeat inferre, et ut diaconi
dalmaticis in Ecclesia uterentur, et ut nullus clericus
propter causam quamlibet in curiam introiret,
nec ante judicem causam diceret, nisi in Ecclesia.
Et ut sacrificium altaris non in serico, neque in
panno tincto celebraretur, nisi tantum in lineo; sicut
corpus Domini nostri JESU Christi in sindone
linea munda sepultum est. Ut si quis desideraret in
Ecclesia militare, aut proficere, ut esset Lector annis
30. exorcista diebus 30. acolythus annis 5. subdiaconus
5. diaconus 7. presbyter tribus, probatus
ex omni parte, et ab his, qui foris sunt, testimonium
habere bonum, unius uxoris virum a sacerdote benedictae,
et sic ad ordinem Episcopatus accedat.
Hic sepultus est in cimiterio Priscillae, via Salaria,
ab urbe Roma milliario 3. prid. Kalend. Jan. catholicus
et confessor quievit. Cessavitque Episcopatus
dies 21.
XXXV.
MARCUS, natione Romanus, ex patre Prisco. sedit
annis 2. mens. 9. dieb. 20. Hic constituit ut Episcopus
Ostiae, qui consecrat Episcopum Urbis,
pallio uteretur, et ab eodem Episcopus Urbis Romae
consecraretur. Qui obiit Nonis Octob. et sepultus
est in cimiterio Balbinae, via Ardeatina. Et cessavit
Episcopatus dies 20.
XXXVI.
JULIUS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit
annis 15. mens. 2. diebus 5. Hic fuit missus in exilium
a Constantino Imperatore haeretico mensibus 10.
Post cujus mortem reversus est. Et constituit ut
nullus clericus causam quamlibet in publico ageret:
et rerum gestarum notitia, quae omnibus pro fide
Ecclesiastica est, per notarios colligeretur, et in
Ecclesia a clericis servaretur. Qui etiam sepultus
est, via Aurelia, in cimiterio Calepodii milliario
3. pridie Idus April. Et cessavit Episcopatus
diebus 25.
XXXVII.
LIBERIUS, natione Romanus, ex patre Augusto,
sedit annis 6. mens. 4. dieb. 8. Hic pro eo, quod
noluit consentire haeresi Arrianae, fuit in exilio
annis 3. Cujus consilio FELIX venerabilis presbyter
in loco ejus ordinatus est Episcopus. Qui invenit
duos presbyteros Ursacium et Valentem, consentientes
Constantio Augusto Arriano, et damnavit eos in
Concilio 48 Episcoporum. Qui Ursacius et Valens
post paucos dies zelo ducti, rogaverunt Constantium,
ut de exilio revocaret Liberium. Qui consensit eis,
ut una tantum participatione communionis conveniret
cum haereticis, tantum ut non rebaptizaretur.
Post haec fecit Constantius Concilium cum aliquibus,
qui ex faece Ariana erant, et ejecit Felicem de Episcopatu,
qui erat Catholicus, et revocavit Liberium.
Depositus vero Felix 4. Kalend. Augusti, habitavit
in praediolo suo, via Portuensi. Ingressus quoque
Liberius in urbem 4. Non. Augusti consensit haereticis,
non tamen rebaptizatus. et tenuit basilicas B.
Petri et Pauli, et Constantinianam | null | a79f2f28-d10f-47b1-9778-06977ea31d93 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
annis 7. Et fuit
persecutio magna in urbe Roma. Omnes itaque anni
Felicis in hujus ordinatione dinumerantur. Sepultus
tamen est Liberius via Salaria in cimiterio Priscillae.
Et cessavit Episcopatus dies 7.
XXXVIII.
FELIX, natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit
anno 1. mens. 3. dieb. 2. Hic declaravit Constantium
filium Constantini haereticum, et rebaptizatum secundo
ab Eusebio Episcopo Nicomediensi in villa
quae appellatur Aquilon. Pro quo facto capite truncatur
cum multis clericis et fidelibus occulte juxta
muros urbis ad latus formae Trajanae, 3. Idus Novemb.
Et exinde rapuere corpus ejus Christiani, cum
Damaso presbytero, et sepelierunt in basilica supradicta
ejus via Aurelia 17. Kalend. Decembr. in pace.
Et cessavit Episcopatus dies 38.
XXXIX.
DAMASUS, natione Hispanus, ex patre Antonio,
sedit annis 18. mens. 3. dieb. 10. et cum eodem
ordinatur sub [contentione.] intentione Ursinus.
Qui facto Concilio sacerdotum ejectus est ab urbe,
et Neapoli constitutus Episcopus. Damasus fultus
plurima multitudine in sede Apostolica permansit
praesul. Qui tandem accusatus incriminatur de
adulterio, et facta Synodo purgatur a 44 Episcopis,
qui etiam damnaverunt accusatores ejus, Concordium
et Callistum, et projecerunt de Ecclesia.
Quaesivitque multa corpora Sanctorum, et invenit,
ac eorum memorias versibus decoravit. Constituit
quoque, ut psalmi die noctuque canerentur per
omnes Ecclesias, ac sepultus est via Ardeatina
in basilica sua 3. Idus Decembr. juxta matrem
suam, et germanam suam. Et cessavit Episcopatus
dies 31.
XL.
SIRICIUS, natione Romanus, ex patre Tiburtio,
sedit annis 15. Hic constituit ut nullus presbyter
Missas celebraret per omnem hebdomadam. nisi
consecratum Episcopi susceperit, quod nominatur
fermentum. Qui etiam exosos habuit omnes haereticos,
maxime Manichaeos, quos inventos in exilium
deportari fecit, et constituit, ut si quis de Manichaeis
conversus rediret ad Ecclesiam, nullatenus
communicaret, nisi tantum relegatus monasterio
usque ad finem vitae suae jejunus et orationibus vacans
viaticum ei largiretur. Constituit etiam haereticum
sub manu impositionis reconciliari praesente
cuncta Ecclesia. Qui sepultus est in cimiterio Priscillae,
via Salaria, 8. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus
dies 20.
XLI.
ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Maximo,
sedit annis 3. diebus 10. Hic constituit ut quotiescunque
Evangelia sancta recitarentur, sacerdotes
non sederent, sed curvi starent, et ut nullus clericum
transmarinum susciperet, nisi sui Episcopi
chirographum designaret, quia eodem tempore
Manichaei inventi sunt in urbe. Sepultus est autem
in cimiterio suo ad Ursum pileatum. 5. Kalend.
Maii. Et cessavit Episcopatus dies 21.
XLII.
INNOCENTIUS, natione Albanensis, ex patre Innocentio,
sedit annis 15. mensibus 3. dieb. 21. Hic invenit
Pelagium et Coelestium et haereticos damnavit.
Constituitque ut natus de Christiana denuo nasceretur
per baptismum, hoc est, baptizaretur, quod Pelagius
damnabat. Constituit quoque ut Sabbathi jejunium
celebraretur, quia Sabbatho Dominus in sepulchro
positus est, et discipuli jejunarunt. Sepultus
est autem in cimiterio ad Ursum pileatum 5. Kalend.
Aug. Et cessavit Episcopatus dies 22.
XLIII.
ZOZIMUS, natione Graecus, ex patre Abrahamio,
sedit annis 7. mens. 4. dieb. 24. Hic constituit ut
diacones laevam tectam haberent de palliis linostimis,
et per Parrochiam concessit ut cereos benedicerent.
Et ut nullus clerico poculum publicum propinaret
nisi tantum in cella fidelium, maxime clericorum.
Et sepultus est via Tiburtina, juxta corpus
B. Laurentii martyris 7. Kalend. Januar. Et cessavit
Episcopatus dies 11.
XLIV.
BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Jocundo
presbytero, sedit annis 3. mens. 8. dieb. 6. Hic sub
intentione ordinatus est cum Eulalio uno die. Et fuit
diebus 15. et mensib. 8 dissensio magna in clero.
Quod audiens Placidia Augusta cum filio Valentiniano
Augusto, dum sederet Ravennae retulit Honorio
Augusto Mediolanis: et horum praecepto expulsi sunt
ab urbe ambo. Sed Eulalius, eo quod ordinatus fuisset
in basilica Constantiniana, praesumpsit intrare
urbem et baptizare: et celebravit Pascha in supradicta
basilica. Hoc audientes Augusti, miserunt, et
ejecerunt eum foras in Campaniam, Bonifacium vero
revocaverunt in urbem et constituerunt Episcopum.
Quo defuncto clerus | null | 74f0935f-c220-4571-a543-0fd5d2ee9f7d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et populus petiit Eulalium revocari,
sed ille reverti noluit. Denique Bonifacius
constituit ut nulla mulier, aut monacha pallam sacratam
contingeret, aut incensum poneret, nec
servum clericum fieri, nec obnoxium curiae. Qui
etiam sepultus est via Salaria juxta corpus S. Felicitatis
martyris 8. Kalend. Novemb. Et cessavit
Episcopatus dies 9.
XLV.
CAELESTINUS, natione Campanus, ex patre Prisco,
sedit annis 9. mensib. 10. diebus 17. Hic constituit,
ut psalmi David 150. psallerentur ante sacrificium
antiphonatim: ante enim tantum epistola B. Pauli
recitabatur, et sanctum Evangelium. Sepultus est.
a. in cimiterio Priscillae via Salaria, 8. Idus April.
Et cessavit Episcopatus dies 20.
XLVI.
XISTUS, natione Romanus, ex patre Sixto, sedit
annis 8. dieb. 19. Hic post annum unum et mensem
8. incriminatus est a quodam Basso. Quod audiens
Valentinianus Augustus jussit synodum congregari,
in qua examinatur a 46. Episcopis, et purgatur
Xistus, et condemnatur Bassus, ita ut ultimo die
viaticum ei non negaretur. Contra quem Valentinianus
Augustus furore sancto permotus, praedia
facultatum ejus Ecclesiae Catholicae sociavit, ac
post tres menses moritur. Cujus corpus Xistus Episcopus
suis manibus tractans sepelivit ad B. Petrum
Apostolum in cubiculo parentum ejus. Qui etiam
sepultus est via Tiburtina in crypta juxta
corpus B. Laurentii. Et cessavit Episcopatus
dies 22.
XLVII.
LEO, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit
annis 21. mense uno, diebus 13. Hic invenit duas
haereses, Eutychianam et Nestorianam. Pro qua remisit
ad MARCIANUM Augustum, orthodoxum principem
et catholicum, ut congregaret Concilium Episcoporum.
Quod statim factum est, et congregati
sunt sacerdotes 256, aliorum vero Episcoporum 408,
Chirographus cucurrit cum chirographo S. Episcopi
Leonis, hoc est, tomo, ubi continebatur fides Apostolicae
Ecclesiae Romanae. Sub praesentia igitur
Martiani Catholici Principis factum est Concilium
630 Episcoporum in Chalcedonia, in martyrio
S. Euphemiae. Qui exposuere fidem Catholicam, dicentes,
in uno Christo DEO et homine duas naturas
esse. Ubi piissimus Augustus cum Pulcheria conjuge
sua Augusta, deposita regia majestate, fidem suam
sub chirographo exposuerunt ante conspectum
omnium Episcoporum, qui damnaverunt Eutychen
et Nestorium, et expositam direxerunt ad Leonem
Papam beatissimum. Hic constituit ut monacha non
acciperet velamen benedictum in capite, nisi probata
in virginitate fuerit 60 annis, et ut intra actionem
sacrificii diceretur: #Sanctum sacrificium,@# etc. Sepultus
est autem apud B. Petrum Apostolum, 3. Idus
April. Et cessavit Episcopatus dies 7.
XLVIII.
HILARIUS, natione Sardus, ex patre Crispino, sedit
annis 6. mens. 3. diebus 10. Hic firmavit 3. Synodos,
Nicaenam, Ephesinam, et Chalcedonensem, vel
tomum sancti Episcopi Leonis, et damnavit omnes
haeresiarchas ac sequaces eorum. Confirmavit quoque
dominationem et principatum sedis Catholicae
et apostolicae Romanae Ecclesiae. Qui sepultus est ad
S. Laurentium in crypta juxta corpus B. Xisti Episcopi,
4. Idus Septemb. Et cessavit Episcopatus
dieb. 10.
XLIX.
SIMPLICIUS, natione Tiburtinus, ex patre Castorio,
sedit annis 15. mense uno, diebus 7. Cujus temporibus
venit relatio de Graecia ab Achatio Constantinopolitano
Episcopo affirmante quod Petrus Alexandrinus
Eutychianista haereticus factus esset, et quod
in morte cujusdam presbyteri Catholici permixtus
esset. Quod audiens Simplicius praesul dissimulans
non rescripsit Achatio, sed Petrum damnavit, expectans
tempus poenitentiae. Hic sepultus est in basilica
B. Petri Apostoli 6. Nonas Martias. Et cessavit Episcopatus
diebus 6.
L.
FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbytero
de titulo Fasciola. sedit annis 8. mens. 11.
dieb. 17. Quo tempore iterum venit relatio de Graecia
Petrum revocatum ab Achatio Episcopo Constantinopolitano.
Quod audiens Felix Romanus Episcopus
mittit defensorem cum consilio Sedis suae, et in Concilio
damnavit Achatium cum Petro. Post annum tertium
iterum venit relatio ab Imperatore Zenone ut
poenitens rediret Achatius. Tunc Papa Felix misit duos
Episcopos, Mesenum et Vitalem, ut si invenirent
complicem Petri Acatium, iterum damnarent eos.
Si non, offerrent libellum poenitentiae. Qui cum introissent
Constantinopolin, corrupti sunt pecunia,
et non fecerunt ut praeceperat Dominus Papa. Qui
post eorum reversionem, | null | 2ed7bf46-4ac3-47d5-ab9b-7ec48c7b8268 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
facto Romae Concilio examinavit
ambos Episcopos, id est Mesenum et Vitalem,
et reos rejecit a communione. Sed Mesenus non
tacuit peccatum suum, et ob hoc concessum est ei
tempus poenitentiae. Sepultus est autem Felix
in basilica B. Pauli Apostoli. Et cessavit Episcopatus
dieb. 5.
LI.
GELASIUS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit
annis 4 mens. 8. diebus 18. Hic invenit Manichaeos
in urbe, quos in exilium deportari praecepit, et
eorum codices incendio concremari, et in synodo
cum fletu sub satisfactione libelli purgatum Mesenum
Episcopum revocavit, et suae Ecclesiae restituit.
Iterum venit relatio de Graecia quod a Petro et
Achatio multa mala et homicidia fierent. Quo tempore
fugiens Joannes Alexandrinus Catholicus Episcopus
venit Romam. Quem B. Gelasius cum gloria
suscepit, et ei secundam sedem praebuit, factaque
Synodo misit per tractum Orientis, et iterum damnavit
in perpetuum Petrum et Achatium, si non
sub satisfactione libelli postularent poenitentiam.
Fecit etiam sacramentorum praefationes et orationes
cauto sermone. Qui sepultus est in B. Petri basilica
11. Kalend. Decemb. Et cessavit Episcopatus
dies 7.
LII.
ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Petro
de regione quinta Caput tauri, sedit anno 1. mensibus
2. diebus 24. Hic propterea quia communicavit
cuidam diacono Thessalonicensi nomine Photino,
qui communis erat Acatio sine consilio Episcoporum,
presbytororum, vel clericorum Ecclesiae Catholicae,
suspenderunt se ab ejus communione. Qui
etiam, cum voluisset Achatium occulte revocare,
et non potuisset, nutu divino percussus sepultus est
in basilica B. Petri Apostoli, 13. Kalend. Decemb.
Et cessavit Episcopatus dies 4.
LIII.
SYMMACHUS, natione Sardus, ex patre Fortunato,
sedit annis 15. mensibus 7. diebus 27. Hic sub intentione
ordinatus est una die cum Laurentio, et
Symmachus quidem in basilica Constantiniana,
Laurentius in basilica S. Mariae. Ex qua causa separatus
est clerus, et divisus est Senatus. Et facta
intentione utraque pars constituit, ut ambo ordinati
ad judicium Regis Theodorici Ravennam pergerent.
Quod dum factum fuisset, judicavit Rex ut qui primus
ordinatus fuisset, vel cui maxima pars consentiret,
ipse teneret sedem Apostolicam. Unde factus
Praesul Symmachus est, et constituit Laurentium in
Nucerinam civitatem Episcopum intuitu misericordiae.
Post annos vero quatuor zelo ducti aliqui ex clero,
et ex Senatu, maxime Festus et Probinus, accusaverunt
eundem Papam apud Theodoricum crimine
pessimo, et subornaverunt falsos testes, quos miserunt
Ravennam, et interim occulte revocaverunt
Laurentium. Divisus quoque est iterum clerus. Tunc
accusatores Symmachi miserunt ad regem, ut daret
visitatorem sedis Apostolicae. Quod factum est, et
dedit Petrum Altinae civitatis Episcopum, quod canones
prohibent. Unde praedictus Papa congregavit
Episcopos 115. et facta Synodo purgatur a falso crimine:
et damnatur Petrus Altinus invasor sedis
Apostolicae, et Laurentius Nucerinus pro eo quod
vivente Episcopo persuaserunt sedem ejus; nam
Symmachus a suis omnibus in sedem suam cum
gloria restituitur. Quapropter indignati Festus et
Probinus intra urbem coeperunt pugnare, maxime
contra Faustum exconsulem, et omnes qui communicabant
Symmacho, quandoquidem gladio occidebantur
clerici, sanctimoniales et virgines, quas de
monasteriis extrahebant nudas. Solus autem Faustus
exconsul pro Ecclesia pugnabat. Post haec omnia
idem Papa invenit Manichaeos in urbe, quorum libros
incendit, et eos exilio relegavit. Hic omni anno per
Africam vel Sardiniam ad Episcopos, qui exilio erant
retrusi, pecunias et vestes ministrabat, et captivos
per diversas provincias redemit. Qui etiam sepultus
est in basilica B. Petri Apostoli confessor. 14. Kalend.
Aug. Et cessavit Episcopatus dies 7.
LIV.
HORMISDA, natione Campanus, ex patre Justo, de
civitate Frisinone, sedit annis 9. dies 17. Hic ex
constituto Synodi, et cum concilio regis Theodorici,
direxit ad Graecias, humanitatem ostendens sedi
Apostolicae: quia Graeci obligati erant sub vinculo
anathematis propter Petrum Alexandrinum et Achatium
Constantinopolitanum sub Joanne Episcopo,
legatos mittens Ennodium Episcopum Ticinensem,
et Fortunatum Episcopum Catinensem, et Venantium
presbyterum urbis Romae, et Vitalem Diaconum,
et Hilarum notarium, ad Anastasium Augustum, qui
nihil egerunt. propterea quia ipse in haeresim Eutychianam
communicaverat. Item secundo misit Ennodium,
et Peregrinum episcopum Mesenensem, quos
dum voluisset Anastasius pecunia corrumpere, nullatenus
consenserunt, | null | bc46cc1f-391b-4c87-abef-3d2bc6e1f09b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nisi satisfactionem sedis Apostolicae
operaretur. Tunc imperator repletus furia
ejecit eos per posterulam, et imposuit in navim periculosam,
praecipiens Heliodoro et Demetrio ut
nullam civitatem Graecorum ingrederentur. Legati
vero secretius sanctas epistolas fidei 19. per manus
monachorum orthodoxorum exposuere per omnes
civitates, quas Episcopi, qui erant complices Anastasii
Augusti pro crimine Constantinopolim direxerunt.
Qui furore repletus inter alia sua sacra haec
scripsit, dicens: Nos jubere volumus, non nobis juberi;
et post haec nutu divino percussus fulmine
obiit. Cui successit in imperium Justinus Orthodoxus,
qui direxit auctoritatem suam ad Hormisdam
Papam Romanum, ut redintegraretur pax Ecclesiarum.
Quam auctoritatem Papa suscipiens cum consilio
regis Theodorici direxit Germanum Capuanum
Episcopum, Joannem et Blandum presbyteros, Felicem
et Dioscorum diacones, et Petrum notarium,
munitos fide et textu libelli poenitentiae. Venientes
autem juxta Constantinopolim tanta gratia fidei refulsit,
ut multitudo monachorum orthodoxorum, et
illustrium virorum, Justinus quoque Imperator,
et Vitalianus Consul simul occurerent ad castellum
rotundum, quod ducit ad civitatem. Suscepti itaque
sunt cum gloria et gaudio magno a clero et Joanne
Episcopo. Quod sentientes complices Anastasii se
incluserunt in Ecclesia majore, quae vocatur sancta
Sophia, et consilio facto mandaverunt Imperatori,
dicentes: Nisi nobis reddita fuerit ratio, quare damnatus
est Episcopus noster Achatius, nullatenus
consentimus Sedi Apostolicae. Hic quoque damnavit
Petrum et Achatium, vel omnes haereses, et invenit
Manichaeos, quos cum examinatione plagarum in
exilium deportavit, et eorum codices incendio concremavit.
Eodem tempore venit cum gemmis pretiosis
a rege Francorum Clodovaeo Christiano donum
B. Petro Apostolo. Sepultus est autem in basilica
B. Petri Apostoli, 8. Idus Aug. Consulatu Maximi.
Et cessavit Episcopatus dies 6.
LV.
JOANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio,
sedit annis 2. mensib. 9. diebus 17. Hic vocatus
est a rege Theodorico Ravennam, quem et misit in
legationem Constantinopolim ad Justinum Imperatorem
orthodoxum, qui ejus consilio usus voluit
amore religionis Christianae haereticos extricare, ut
Ecclesias Arrianorum Catholicas consecraret. Pro
qua re haereticus rex Theodoricus exarsit, et voluit
totam Italiam gladio extinguere. Tunc Joannes Papa
aegrotus cum fletu ambulavit, et senatores, et Consules
cum eo, id est, Theodorus importunus, Agapitus
Patritius, accipientes in mandatis, ut redderentur
Ecclesiae haereticis in partibus Orientis, quod si non,
omnem Italiam gladio perderet. Qui dum ambulasset,
occurrit ei omnis civitas cum cereis et crucibus in
honore B. Apostolorum Petri et Pauli. Et gaudebat
Justinus Augustus se suscepisse in partibus Graeciae
Joannem Papam Romanum, sicut Constantinus Augustus
susceperat Silvestrum Episcopum. Qui Justinus
dans honorem DEO humiliavit se pronus, et adoravit
Joannem beatissimum rogantem cum grandi
fletu ut legatio acceptabilis esset in conspectu ejus.
Qui postquam obtinuit, propter quod ierat, ipsi Justino
Augusto, ut vicarius B. Petri Apostoli rogatus
manibus suis cum gloria coronam imposuit. Eodem
tempore Theodoricus rex haereticus tenuit duos senatores
praeclaros et exconsules, Symmachum et
Boethium, et interfecit eos gladio. Cum vero Joannes
venerabilis Papa, et Senatores ejus comites reverterentur
a Constantinopoli, praedictus Rex haereticus
cum grandi dolo et odio suscepit eos, quos
etiam gladio voluit interficere, sed non ausus est
metuens indignationem Justini Augusti, quanquam
permiserit in custodia afflictos [ #cruciari@# ] cremari.
Ipse vero Papa afflictus in custodia defecit, et mortuus
est martyr, 15. Kalend. Jun. Quem statim derepente
est intereundo subsecutus ipse Theodoricus
rex haereticus. Corpus vero B. Joannis translatum
est de Ravenna, et sepultum est in B. Petri basilica
6. Kalend. Jun. Et cessavit Episcopatus
dies 58.
LVI.
FELIX, natione Samnius, ex patre Castorio, sedit
annis 4. mensibus 2. dieb. 13. Et sepultus est in basilica
B. Petri Apostoli, 4. Idus Octob. Et cessavit
Episcopatus diebus 3.
LVII.
BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Sigebaldo,
sedit annis 2. diebus 26. Hic fuit ordinatus in basilica
Julii sub intentione cum Dioscoro, qui ordinabatur
in basilica Constantiniana. Fuitque dissensio
in clero et senatu dies 28. Sed Dioscorus ipso anno
2. Idus Octobris defunctus est. Quem Bonifacius
zelo ductus eum grandi amaritudine sub chirographo
anathematizavit, et eum archivo Ecclesiae retrusit.
Sed ei nullus | null | 2dcada8b-dd23-4aff-8c07-25c7fd1c0dcd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
subscribere voluit. Hic congregata
Synodo in basilica B. Petri Apostoli, fecit cum chirographis
sacerdotum jusjurandum ante confessionem
Apostoli Petri in diaconum Vigilium, ut sibi
succederet. Unde facta iterum Synodo censuerunt
sacerdotes omnes propter reverentiam sanctae Sedis,
quia contra canones hoc fuerat factum, et quia
culpa eum respiciebat, qui sibi successorem constituisset.
Quapropter Bonifacius reum se confessus
est, quod in Diaconum Vigilium sua subscriptione
ehirographi ante confessionem B. Petri Apostoli
fecisset, ipsumque chirographum sub praesentia
omnium sacerdotum et cleri, et senatus in incendio
consumpsit. Tunc venit relatio ab Afris Episcopis
de constitutione, et ut consilio Domini Papae
omnia Carthaginensis Episcopus faceret. Sepultus
autem est in basilica B. Petri Apostoli,
sub die 17. mens. Octob. Et cessavit Episcopatus
dies 15.
LVIII.
JOANNES, qui et Martirius, natione Romanus, ex
patre Projecto, de Caelio monte, sedit annis 2. mensibus
4. diebus 6. Eodem tempore Justinianus Augustus,
vir religiosus summo amore Christianae religionis
misit fidem suam scriptam chirographo
proprio ad sedem Apostolicam per Episcopos Epatium,
et Demetrium. Sepultus est autem Joannes
Papa in basilica B. Petri Apostoli, 6. Kalend. Junias.
Et cessavit Episcopatus dies 6.
LIX.
AGAPITUS, natione Romanus, ex patre Gordiano
presbytero ad sanctos Joannem et Paulum, sedit
mensib. 11. diebus 18. Hic libellos anathematis quos
invidiae dolo extorserat, Bonifacius a presbyteris et
Episcopis contra canones et contra Dioscorum in
medio Ecclesiae congregatis omnibus incendio consumpsit,
et totam Ecclesiam absolvit. Denique
missus est a Theodato rege Gothorum ad Domnum
Justinianum Augustum, qui indignabatur contra
eumdem regem quod occidisset Reginam Amalsuentham
commendatam sibi, filiam scilicet Theodorici
regis, qui eum regem fecerat. Ingressus ergo Agapitus
Constantinopolim 10, Kalend. Maii susceptus
est cum gloria, et coepit altercationem habere cum
Justiniano Augusto de religione. Responsumque
reddidit constantissime de Domino JESU Christo,
DEO et homine, quod in una persona JESU Christi
duae sint naturae. Qua altercatione Anthemium Constantinopolitanum
Episcopum invenit haereticum.
Dixit itaque Imperator Agapito: Aut consenti nobis,
aut in exilium deportari te faciam. Cui respondit:
Ego quidem peccator ad Justinianum Imperatorem
Christianissimum venire desideravi, nunc autem
Diocletianum inveni. Scito tamen, te et Episcopum
tuum idoneos non esse Christianae religionis, nisi
duas naturas in Christo confiteamini. Tandem ex
praecepto Augusti accersito Anthemio, et discussione
facta, nunquam voluit confiteri in doctrina
catholicae responsionis, sed convicit eum Sanctus
Papa Agapitus, et ob id ab omnibus Christianis
est glorificatus. Tunc Imperator, gaudio
repletus, humiliavit se, et adoravit beatissimum
Papam Agapetum, quia communione ejecit Anthemium,
et expulit in exilium, et loco ejus Moenam
nomine consecravit Episcopum Catholicum. Qui
etiam, postquam omnia obtinuit, pro quibus directus
fuerat quadam aegritudine defunctus est Constantinopoli
10. Kalend. Maii. Cujus corpus in loculo
plumbeo translatum est in basilicam B. Petri Apostoli,
ubi et sepultum est, 12. Kalend. Octob. Et
cessavit Episcopatus dies 58.
LX.
SILVERIUS, natione Campanus, ex patre Hormisda
Episcopo Romano, sedit anno 1. mensib. 5. dieb. 11.
Hic levatus est a tyranno Theodato sine deliberatione
decreti. Qui corruptus pecunia talem timorem induxit
clero, ut qui non consentiret in hujus ordinatione
gladio puniretur. Quocirca sacerdotes non subscripsere
ante ordinationem ejus secundum morem antiquum,
sed postmodum. Post menses vero duos
nutu divino exstinguitur Theodatus, et elevatur rex
Vuitigis. Qui Ravennam veniens tulit sibi uxorem
filiam Amalasuentae reginae. Unde indignatus Imperator
Justinianus misit Belesarium patritium cum
exercitu, ut liberaret omnem Italiam a captivitate
Gothorum. Tunc veniens patritius in partes Siciliae,
audivit quod Gothi fecissent sibi regem, et inde per
Campaniam properavit Neapolim, quam et obsidere
coepit, quia cives Neapolitani noluerant aperire ei.
Qui pugnando civitatem introivit, et ductus furore
interfecit et Gothos, et omnes cives Neapolitanos,
ita ut nulli sexui, vel aetati parceret, nec sacerdotibus,
aut servis DEI, vel sanctimonialibus. Factoque
maximo bello contra Vuitigis, ingressus est urbem
Romam 4. Idus Decembr. et civitatem munivit. Nocte
ipsa, qua introivit urbem, hi qui erant in civitate,
vel foris, fugerunt Ravennam, et omnes portas dimiserunt
apertas. Tunc colligens Vuitigis rex multitudinem
exercitus | null | a2bf2280-a7fd-451b-ac04-1d75174e315e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Gothorum regressus contra Romam
9. Kalend. Mart. et fixit castra ad pontem Milvium,
et uno anno ita obsessa est civitas Romana, ut nulli
esset facultas exeundi, vel introeundi. Intra civitatem
autem grandis fames erat, ut aqua venundaretur
pretio, nisi Nympharum [ #remedium@# ] rechedus subvenisset.
Pugnae autem maximae erant, Belesario
defendente Romanos vel civitatem: quam et liberavit
a Gothis; quos postmodum Ravennam fugere
compulit. Tunc erat Vigilius Diaconus apocrisiarius
in Constantinopoli, qui sciebat dolorem Augusti
pro Anthemio Patriarcha, qui depositus fuerat
a sanctissimo Agapito Papa, eo quod haereticus repertus
esset, et in locum ejus Maenam servum DEI
constituisset. Consilio denique Vigilii misit Romam
epistolas Silverio Papae, rogans et obsecrans: aut
ad nos, ne pigriteris venire: aut certe revoca Anthemium
in locum suum. Quas litteras dum legisset
B. Silverius, ingemuit, et dixit: Modo scio, quod
haec causa finem vitae meae adduxit. Fiduciam tamen
habens in Domino rescripsit Augustae. Domina
Augusta, ego rem istam nunquam facturus ero, ut
revocem hominem haereticum, in sua nequitia damnatum.
Tunc indignata Augusta misit ad Belesarium
jubens per Vigilium diaconem. Vide aliquas occasiones
in Silverium Papam, et depone illum ab Episcopatu,
aut certe festinus transmitte eum ad nos.
Ecce ibi habes Vigilium archidiaconem, et apocrisiarium
nostrum carissimum, qui nobis pollicitus
est revocare Anthemium patriarcham. Suscepta
jussione Belesarius dixit: Ego quidem jussionem
facio, sed ille qui interest in nece Silverii Papae,
ipse reddat rationem de factis suis Domino JESU
Christo. Et urgente jussione, exierunt quidam falsi
testes, qui dixerunt: Quadam vice invenimus Silverium
Papam scripta mittentem ad regem Gothorum,
in quibus continebatur. Veni ad portam, quae appellatur.
Asinaria juxta Lateranis, et civitatem
trado ac Belesarium patritium. Quod audiens Belesarius
non credidit, sciens quod per invidiam haec
dicerentur. Sed dum multi in eadem accusatione
ne persisterent, timuit, fecitque Silverium ad se
venire in palatium Pincis, et foris retineri omnem
clerum. Cumque ingressus esset cum solo Vigilio,
Antonina patritia, ut jacebat in lecto, videns eum
dixit: Dic Domine Silveri Papa, quid fecimus tibi et
Romanis, ut tu velles nos in manus Gothorum tradere?
Adhuc ea loquente, ingressus Joannes Subdiaconus
regionarius primae sedis tulit pallium de
collo ejus, et duxit in cubiculum, ubi exspoliatum
eum induit veste monachica. Quem Xistus subdiaconus
regionis sextae videns monachum, egressus
foras nunciavit ad clerum, dicens: Quia domnus
Papa depositus est, et factus est monachus. Qui
audientes, fugerunt omnes. Suscepit autem eum
Vigilius archidiaconus in sua quasi fide, et misit in
exilium in Ponzas, ac sustentavit eum pane tribulationis
et aqua augustiae. Qui deficiens confessor
mortuus est, et sepultus in eodem loco 12. Kalend.
Jul. ibique salvantur infirmi. Et cessavit Episcopatus
dies 5.
LXI.
VIGILIUS, natione Romanus, ex patre Joanne Consule,
sedit annis 17. mensibus 6. diebus 26. Eodem
tempore Belesarius commisit bellum contra Vuitigem
regem Gothorum, quem fugientem noctu insecutus
est Joannes Magister militum, cui cognomentum
Sanguinarius, et tenuit eum, adduxitque ad
Belesarium, qui perduxit eum sub sacramento salvum
ad Imperatorem Justinianum Constantinopolim.
Quem Imperator fecit patritium et comitem, transmisitque
juxta fines Persarum, ubi vitam finivit.
Belesario vero egere gratias Imperator et Augusta,
et remiserunt eum in Africam, quae redacta est sub
republica, interfecto sub dolo pacis [ #Gundaro@# ] Vuimarith
rege Vandolorum. Quo tempore scripsit
Theodora Augusta ad Vigilium Papam: Veni, adimple
nobis, quae prona voluntate promisisti de patre
nostro Anthemio, et revoca eum in officium suum.
Ad haec rescripsit Vigilius: Absit hoc a me, Domina
Augusta. Prius locutus sum male et insipienter,
modo autem nullo modo tibi consentiam, ut revocem
hominem haereticum et anathematizatum. Quod
si indignus vicarius sum B. Petri Apostoli, quomodo
fuerunt antecessores mei sanctissimi, Agapitus et
Silverius, qui eum damnavere? Tunc Romani suggesserunt,
quod consilio Vigilii depositus fuisset
Silverius, mandantes, quia male agit cum Romanis
servis tuis, et cum ipsa plebe tua: sic enim est
furiosus, ut daret alapam notario suo, qui mox cadens
ad pedes ejus expiravit. Item dedit neptem
suam | null | bc8138aa-d393-43bc-abb0-8b79b8cab490 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Vigiliam Astherio Consuli filio mulieris viduae,
quem fecit teneri nocte, et tamdiu caedi, quamdiu
vitam finiret. Quo audito, Augusta misit Anthemium
Scribonem cum virtute majori ad Romam, dicens:
Excepto in basilica S. Petri, parce. caeterum, si
in Lateranis, aut in palatio, aut in qualibet Ecclesia
inveneris Vigilium, impositum mox navi perduc eum
ad nos. Quod nisi feceris, per viventem in saecula
excoriari te faciam. Qui Anthemius Scribo veniens
Romam, invenit eum in Ecclesia S. Ceciliae 10. Kalend.
Decemb. erat enim dies natalis ejus. Qui munera
erogando ad populum repertus est, et depositus
ad Tyberim, missusque in navim; quem plebs et
populus sequebatur, clamando, ut orationem ab eo
acciperet. Et data oratione, dixit omnis populus,
Amen. Et mota est navis. Videntes Romani, quod
mota est navis, in qua sedebat Vigilius, tunc populus
coepit post eum jactare lapides, fustes, cacabos,
et dicere: Fames tua tecum, mortalitas tua tecum.
male fecisti cum Romanis, male invenias ubi vadis.
Et quidem amatores ejus secuti sunt eum de Ecclesia.
Qui ingressus Siciliam in civitate Catinensi
permissus est facere ordinationem per mensem Decemb.
presbyteros et diaconos. Ex quibus retransmisit
Romam Ampliatum presbyterum vicedominum
suum, et Valentinum Episcopum ad S. Rufinam, et
Secundum ad custodiendum Lateranis, et gubernandum
clerum. Qui valefaciens omnibus ingressus
est Constantinopolim in Vigilia Domini nostri JESU
Christi. Quem obvius Imperator osculatus est, et
coepit flere, ac plebs illa psallebat ante eum usque
ad Ecclesiam S. Sophiae, #Ecce advenit dominator
Dominus,@# etc. Per biennium enim fuerant intentiones
de Anthemio patriarcha, ostendentes cautionem
manus ejus, qua promiserat eum revocare in locum
suum. Sed Vigilius magis desiderans mori, quam
vivere, nullatenus voluit eis consentire, et dixit: Ut
video, non me fecerunt venire ad se Justinianus et
Theodora, sed Diocletianus et Eleutheria. Facite ut
vultis, digna enim factis recipio. Tunc dedit alapam
in faciem ejus quidam, dicens: Homicida, nescis
quibus loqueris? nescis, quia Silverium Papam occidisti?
et filium mulieris viduae calcibus et fustibus
interfecisti? Tunc fugiens in basilicam S. Euphemiae
tenuit columnam altaris. Qui tractus ab ea, et ejectus
foris Ecclesiam, fecerunt mitti funem in collo
ejus, et traxerunt eum per totam civitatem usque
ad vesperum. Tunc missus est in custodiam, ubi
dabantur ei modice panis et aqua. Clerus autem
Romanus, qui cum eo erat, missus est in exilium
per diversa metalla incidenda. Tunc Gothi cum suo
rege Bandua, qui Totila nuncupabatur, descendentes
Romam obsederunt eam, et facta est fames in civitate
Romana, ut etiam natos suos vellent comedere.
Quadam itaque die intravit rex Romam a porta
S. Pauli, indictione 13 et habitavit cum Romanis,
quasi pater cum filiis. Quidam vero de Senatoribus
fugientes ingressi sunt Constantinopolim, et venerunt
ad Imperatorem afflicti et desolati. Quos consolatus
est Imperator, et misit Narsetum Eunuchum
et cubicularium suum in Italiam. Cui data pugna
cum Gothis donavit DEUS victoriam, et occisus est
rex et multitudo Gothorum interfecta est. Tunc adunatus
clerus rogavit Narsetem, ut una cum ejus
suggestione rogaret Principem, ut si adhuc viveret
Vigilius Papa, aut presbyteri, seu diaconi, vel clerus,
qui cum eodem fuerat in exilium deportatus,
reverteretur. Suscepta relatione Narsetis, vel cuncti
cleri Romani laetus effectus est Imperator et omnes
inclyti ejus, eo quod requiem dedisset DEUS Romanis.
Mox misit, per diversa loca, ubi fuerant in exilium
deportati, in Gypso et Proconeso, et jussit ante
se venire Imperator, dicens eis: Vultis recipere Vigilium,
ut fuit Papa vester, an archidiaconum
vestrum Pelagium, et manus mea erit vobiscum.
Responderunt omnes: Imperet DEUS pietati tuae, ut
restituat nobis modo Vigilium, et quando voluerit
eum DEUS transire de hoc saeculo, tunc cum vestra
praeceptione donetur nobis Pelagius noster archidiaconus.
Tunc dimisit omnes cum Vigilio, et venerunt
Siciliam in civitatem Syracusis, ubi afflictus calculi
dolore mortuus est. Cujus corpus translatum est Romam,
et sepultus est ad S. Marcellum, via Salaria.
Et cessavit Episcopatus menses 3 et dies 5.
LXII.
PELAGIUS, natione | null | 454e4de4-1b10-49ca-a4ff-dd5869e97bf5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Romanus, ex patre Joanne Vicariano,
sedit annis 11 mensibus 10, diebus 18.
Quem, dum non essent Episcopi, qui eum ordinarent,
eo quod multitudo religiosorum sapientium, et
nobilium subduxerat se a communione ejus, dicens,
quia in morte Vigilii Papae se immiscuit, ut tantis
poenis affligeretur, ordinaverunt duo Episcopi, Joannes
de Perusia, et Bonus de Ferentino, et Andreas
presbyter de Hostia. Nam non erat in clero vel monasteriis,
qui posset promoveri. Tunc Narses et
Pelagius Papa consilio inito sumpta Litania a S. Pancratio
cum hymnis et canticis spiritualibus venerunt
ad S. Petrum Apostolum, ubi idem Papa tenens
Evangelia et crucem Domini super caput suum in
ambonem ascendit, et satisfecit populo, quia nullum
malum peregisset contra Vigilium, petiitque confirmari,
ut si quis ille est in sancta Ecclesia ab Ostiario
usque ad gradum Episcopi, neque per aurem,
neque per aliquas promissiones proficiat, quia Simoniacum
est: Mortuus est autem et sepultus in basilica
B. Petri Apostoli. Et cessavit Episcopatus menses 2,
dies 25.
LXIII.
JOANNES, ex patre Anastasio illustri, sedit annis
12. mensibus 11. dieb. 26. Eo tempore Heruli in
Tharsiam venerunt, levato super se rege Sindaldo,
et premebant cunctam Italiam. Contra quos Narses
egressus, regem eorum interfecit, et omnem gentem
subjugavit. Deinde simili modo Immingus et Bucellenus
duces Francorum premebant Italiam, sed auxiliante
Domino, et ipsi a Narsete interfecti sunt.
Cumque tali eventu gauderet tota Italia, Romani
invidia ducti suggesserunt Justiniano et Suffinae
[ #Sophiae@# ], quia Romanis magis expetierat Gotis servire
quam Graecis, ubi Narses Eunuchus imperat.
Quod Narses audiens de Roma venit Campaniam, et
indignatus scripsit genti Langobardorum, ut venirent,
et possiderent Italiam. Quae omnia, ut cognovit
Joannes Papa, festinus venit Neapolim, et obtinuit
a Narsete, ut reverteretur Romam: qui relicta Italia,
pro qua valde laboraverat, Constantinopolim
redire decreverat. Utrique ergo reversi sunt. Et
sanctissimus quidem Joannes habitavit multo tempore
in cimiterio Sanctorum Tiburtii et Valeriani.
Narses vero Romam ingressus post multum temporis
mortuus est. Sanctissimus quoque Joannes et
ipse mortuus sepultus est in basilica B. Petri Apostoli.
Et cessavit Episcopatus mensibus 10. diebus 3.
LXIV.
BENEDICTUS, natione Romanus, de patre Bonifacio,
sedit annis 4. mense 1. diebus 29. Eodem tempore
gens Langobardorum invasit omnem Italiam,
simulque et fames nimia adeo, ut etiam multitudo
castrorum se traderet Langobardis, ut temperare
possent ab inopia famis. In istis itaque laboribus et
afflictionibus positus sanctissimus Papa mortuus est,
et sepultus in B. Petri Apostoli basilica in secretario.
Et cessavit Episcopatus menses 3. dies 10.
LXV.
PELAGIUS, natione Romanus, de patre Unigildo,
sedit annis 10. mens. 2. dieb. 10. Hic ordinatur
absque jussione Principis, eo quod obsiderent civitatem
Romanam Langobardi, qui Italiam multa
vastatione infestabant. Cujus temporibus tantae pluviae
fuerunt, ut omnes dicerent, quia aquae diluvii
superinundaverunt, et talis clades fuit, qualem a saeculo
nullus meminit fuisse. Hic mortuus est, et sepultus
ad B. Petrum Apostolum. Et cessavit Episcopatus
menses 3. dies 25.
LXVI.
GREGORIUS, natione Romanus, ex patre Gordiano,
sedit annis 13. mens. 6. diebus 10. Hic exposuit
homilias Evangeliorum, et multa alia, quae enumerare
non possumus, adjecitque in canone. #Dies
nostros in tua pace dispone,@# etc. Misit etiam praedicatores
ad gentem Anglorum, qui eos converterent
ad Dominum JESUM Christum. Domum quoque
suam monasterium constituit. Qui mortuus sepultus
est ad B. Petrum Apostolum ante Secretarium die 12.
mensis Martii. Et cessavit Episcopatus menses 5.
dies 19.
LXVII.
SABINIANUS, natione Tuscus, de civitate Blera, ex
patre Bono, sedit annum 1. menses 5. dies 9. Quo
tempore fuit fames gravis in civitate Romana. Qui
facta pace cum gente Langobardorum jussit aperiri
horrea Ecclesiae et venundari frumenta pro solido
uno modios 30. Hic in Ecclesia B. Petri Apostoli
luminaria addidit. Qui sepultus est in Ecclesia
B. Petri Apostoli. Depositus autem est sub die 22.
mens. Februar. Et cessavit Episcopatus mensibus 10.
dieb. 26 | null | dac3a655-8b4d-4982-a17e-b11320f4d6c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
LXVIII.
BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Joanne,
sedit mensibus 8. diebus 22. Hic obtinuit apud Phocatem
Principem, ut sedes Apostolica B. Petri Apostoli
caput esset omnium Ecclesiarum, quia sedes
Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum
scribebat. Constituit etiam Synodum in Ecclesia
B. Petri Apostoli, in qua sederunt Episcopi 72. presbyteri
30. diaconi 3. et clerus omnis, sub anathemate,
ut nullus Pontifice vivente Episcopum civitatis
se praesumat dicere, aut partes sibi de electione
facere, nisi tertio die depositionis ejus. tuncque
adunato clero et filiis Ecclesiae electio fiat. et quem
quis voluerit, habebit sibi licentiam eligendi sacerdotem.
Defunctus autem sepultus est in Ecclesia
B. Petri Apostoli die 12. mens. Novemb. Et cessavit
Episcopatus mens. 10. dies 6.
LXIX.
BONIFACIUS, natione Marsus, de civitate Valeria,
ex patre Joanne medico, sedit annis 6. mens. 8.
diebus 13. Hujus temporibus fames, pestilentia,
et inundationes aquarum gravissimae fuerunt. Qui
petiit a Phocate principe templum, quod appellabatur
Pantheon, in quo fecit Ecclesiam beatae,
semperque Virginis Mariae. Qui defunctus die 25.
mensis Maii, sepultus est ad beatum Apostolum Petrum.
LXX.
DEUSDEDIT, natione Romanus, ex patre Stephano
subdiacono, sedit annis 3. diebus 23. Hic clerum
multum dilexit. Sacerdotes et clerum ad loca pristina
revocavit. Cujus temporibus veniens Eleutherius
patritius et cubicularius Ravenna, occidit omnes,
qui in necem Joannis Exarchi, et judicis Reipub.
fuerant. Cumque susceptus esset optime a sanctissimo
Deusdedit Papa, egressus de Roma venit Neapolim,
quae tenebatur a Joanne Consino antarta.
Contra quem pugnando interfecit eumdem tyrannum,
ingressus Neapolim, et cum eo alios multos: sicque
reversus est Ravennam, ubi data militibus roga
facta est pax magna in tota Italia. Hic constituit
secundam Missam fieri in clero. Quo tempore factus
est terraemotus magnus mense Augusto, indictione
6. Post haec secuta est clades scabierum in
populo, ita ut nullus esset, qui posset mortuum
suum recognoscere. Qui defunctus sub diem 8. mensis
Novemb. sepultus est ad B. Petrum Apostolum. Hic
dimisit pro obsequio suo ad omnem clerum rogam
unam integram. Et cessavit Episcopatus mense 1.
diebus 16.
LXXI.
BONIFACIUS, natione Campanus, de civitate Neapoli,
ex patre Joanne, sedit annis 5. Hic constituit,
ut testamentum valeat secundum jussionem Principis,
et ut nullus trahatur de Ecclesia, nec praesumat
acolythus reliquias Sanctorum Martyrum levare,
nisi presbyter, et ut in Lateranis acolythus non
baptizet cum diacono, sed subdiaconi sequentes.
Eodem tempore ante diem ordinationis ejus Eleutherius
patritius et Exarchus antarta assumpsit
regnum. Qui veniens ad civitatem Romanam, in
castro, quod dicitur, Luciolus, a militibus Ravennatibus
interfectus est, et caput ejus delatum
Constantinopolim ad piissimum Principem. Defunctus
autem beatissimus Bonifacius sepultus est ad
B. Petrum Apostolum die 25. mensis Octob. Et
cessavit Episcopatus dies 13.
LXXII.
HONORIUS, natione Campanus, ex patre Petronio
Consule, sedit annis 12. mensibus 11. diebus 17.
Hic constituit, et decrevit in Ecclesia, ut omni
hebdomada Sabbatho die exeat Letania a S. Apollinari
ad B. Petrum Apostolum, et cum hymnis et
canticis omnis populus ei occurrere debeat. Qui
sepultus est ubi supra, sub die 4. Idus Octob.
Et ce savit Episcopatus anno 1. mens. 7. diebus
18
LXXIII.
SEVERINUS, natione Romanus, ex patre Abieno,
sedit mensibus 2. diebus 4. Hujus temporibus, cum
tantum esset electus, nondum autem ordinatus, devastatum
est Episcopium Lateranense a Mauritio
chartulario, et Hisatio patritio Exarcho Italiae, qui
adversus Ecclesiam DEI inito consilio concitaverunt
exercitum Romanum, dicentes: Quid prodest, quod
tantae pecuniae congregatae sint in Episcopio Lateranensi
ab Honorio Papa, et militibus nihil exinde
subvenitur, quando et rogae vestrae, quas Domnus
Imperator vobis per vices mandavit, ibi sunt a sancto
viro reconditae? His auditis omnes armati a puero
usque ad senem venerunt ad praedictam Ecclesiam,
quam tamen irrumpere non potuerunt, resistentibus
his, qui cum sanctissimo Severino aderant. Unde
Mauritius, quod vi non potuit, dolo fecit ingressus
vestiarium Lateranensis Episcopii, et sigillavit
omnia quae Christianorum pietas pro | null | 0aba98e4-52ec-4978-9614-13f131ef10ed | latin_170m_raw | null | None | None | None |
redemptione
animarum suarum sancto Petro reliquerat. Misitque
postmodum Ravennam epistolas ad Hisatium patritium,
qui illico Romam veniens omnes primates
Ecclesiae in exsilium deportari jussit, ne esset qui
impediretur suis negotiis. Deinde post dies aliquantos
ingressus Lateranense Episcopium per dies 8.
depraedatus est illud, partemque maximam direxit
Constantinopolim Heraclio Imperatori, et sic ordinatus
est sanctissimus Severinus. Qui etiam sepultus
est ad beatum Petrum Apostolum sub die 4.
Non. August. Et cessavit Episcopatus menses 4.
diebus 29.
LXXIV.
JOANNES, natione Dalmata, ex patre Venantio
Scholastico, sedit anno 1. mensibus 9. diebus 19.
Hic misit multas pecunias per omnem Dalmatiam
seu Histriam per sanctissimum et fidelissimum Martinum
Abbatem propter redemptionem captivorum,
qui a gentibus depraedati fuerant. Sepultusque
est ad B. Petrum Apostolum sub die Id. Octob. Et
cessavit Episcopatus mense 1. dieb. 10.
LXXV.
THEODORUS, natione Graecus, ex patre Theodoro
Episcopo de civitate Hierosolyma, sedit annis 6.
mensibus 5. diebus 18. Hujus temporibus Mauritius
Chartularius, per quem Hisacius multa mala operatus
est, conjuravit contra eumdem Hisatium adjunctis
sibi omnibus, qui in circuitu civitatis Romanae
per castra morantes Ecclesiam DEI devastaverant,
volens sibi regium nomen imponere. Haec audiens
Hisatius misit Donum magistrum militum et Sacellarium
suum ad civitatem Romanam, cui, relicto
Mauritio, occurrit omnis exercitus Romanus. Ipse
vero Mauritius fugit ad S. Mariam ad Praesepe. Unde
abstractus misere bojas in collo ejus, ac cum omnibus
suis consiliariis, inbojatis transmissus est Ravennam
per manus Marini Scribonis, et Thomati Chartularii.
Quem etiam juxta Ravennam in loco, qui
dicitur, Ficudas 12. milliario a civitate decollaverunt,
sicut ab Hisatio mandatum fuerat. Cujus caput
perductum est Ravennam. Quod postquam vidit Hisatius,
valde gavisus ad exemplum multorum jussit
per civitatem circumferri, et post in stipite poni.
Illos autem, qui cum ipso directi fuerant inbojati,
positos sub arcta custodia, dum cogitaret qua morte
eos puniret, nutu DEI percussus interiit, et hi de
carcere ad sua sunt reversi. Audiens quoque Imperator
mortem Hisatii, misit Theodorum patritium
exarchum, cui cognomentum, Calliopa, ad regendam
omnem Italiam. Quo tempore venit Pyrrhus ex
Africa, qui fuerat Episcopus et patriarcha Constantinopolitanus
ad limina Apostolorum, et libellum
cum sua subscriptione obtulit Apostolicae Sedi, condemnans
omnia, quae a se, vel a decessoribus suis
scripta vel acta sunt, adversus immaculatam nostram
fidem. Quem honorans Domnus Papa, ut sacerdotem
regiae civitatis, fecit ei cathedram juxta altare poni.
Sed rursus, cum more canis ad proprium impietatis
vomitum repedasset, sanctissimus Theodorus convocavit
universos sacerdotes, et clerum, ac in Ecclesia
B. Petri Apostolorum Principis condemnavit eum
sub vinculo anathematis. Deinde Paulum regiae
civitatis patriarcham regulariter increpavit, nec non
per apocrisiarios admonuit, quatenus proprium
emendaret commentum, atque ad orthodoxam fidem,
catholicamque Ecclesiam remearet. Qui tandem,
cum eum non posset a suo conamine revocare, secundum
Apostolicam auctoritatem depositionis ultione
percussit. Sepultus est autem B. Theodorus
ad B. Petrum Apostolum, pridie Idus Maii.
LXXVI.
MARTINUS, de civitate Tudertina provinciae Tusciae,
sedit annis 6. mense 1. diebus 26. Hujus temporibus
Paulus Constantinopolitanae urbis Episcopus spiritu
superbiae inflammatus, non solum verbis, sed etiam
libris, sententiis nefandissimorum haereticorum catholicum
dogma enervare studuit; definiens, nec
unam, nec duas voluntates, aut operationes in
Christo Domino confiteri. Qua praesumptione ad
tantam insaniam devenit, ut altare sanctae Romanae
sedis, quod erat in domo Placidiae sacratum, subverteret,
atque apocrisiarios nostros immaculatam hostiam
ibidem offerre prohiberet. Ipsi vero Apocrisiarii
dicendo eum constanter haereticum detenti
sunt, et in custodiam retrusi: alii autem in exilium
deportati, nonnulli verberibus afflicti. Quod audiens
Martinus sanctissimus Episcopus misit, et congregavit
Episcopos in urbe Roma 105, fecitque Synodum
secundum instituta orthodoxorum Patrum in
Ecclesia Salvatoris juxta Episcopium Lateranense,
residentibus Episcopis ac presbyteris, et astantibus
diaconibus, et clero universo, ubi condemnaverunt
sub anathematis ultione perculsos Cyrum Alexandrinum,
Pyrrhum, Sergium et Paulum patriarcham
Constantinopolitanum. Ipsis diebus direxit Imperator
in Italiam Olympium cubicularium et exarchum
ad regendam omnem Italiam, praecipiens ei, sicut
Paulus suggesserat, ut in typo libelli ab eodem
Paulo editi omnes Episcopos Italiae subscribere faceret.
Si autem | null | 596ed542-2c5c-4cd4-a3b0-f20b3cc3aa65 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quoquo modo fieri posset, ipsum
Martinum Papam teneret, quia tunc facilius Episcopi
Italiae subscriberent. Quod si Romanus, vel
Ravennatis exercitus contradiceret, et inpraesentiarum
sileret, donec omnem obtineret provinciam.
Cujus jussis parens Olympius venit Romam, et invenit
sanctam Romanam Ecclesiam in fide Catholica
firmissimam, voluitque armatus cum exercitu schisma
intromittere, sed prohibitus DEI virtute necesse
habuit palam declinare a sua mala intentione. Unde
in Ecclesia sanctae DEI genitricis Mariae ad Praesepe,
dum ei Domnus Papa inter Missarum solemnia
communionem porrigeret, voluit eum interficere:
ita enim mandaverat suo spathario, quem DEUS
omnipotens excaecavit, ne sanctissimi Episcopi
sanguis effunderetur, et Ecclesia Catholica haeresi
subjugaretur. Nam praedictus armiger jurejurando
ita accidisse professus est. Videns ergo Olympius
exarchus, quia manus DEI circumtegebat Martinum
sanctissimum Papam, pacem cum eo iniit, ac
deinde collecto exercitu Siciliam profectus est
adversus gentem Sarracenorum, ubi major pars
exercitus Romani interiit, et exarchus ipse morbo
decessit. Cui successit directus ab Imperatore
Theodorus exarchus, qui cognominabatur Calliopas,
cum Theodoro imperiali cubiculario, qui et
Pellurius dicebatur. Qui tollentes Martinum Papam
de Ecclesia Salvatoris, quae Constantiniana appellatur,
perduxerunt Constantinopolim, et nec sic eis
acquievit. Quapropter directus est in exilium, vel
locum qui dicitur Cersona, ubi, sicut DEO placuit,
vitam in pace finivit sub die 17. mensis Septembris.
Qui confessor multa mirabilia operatur usque in
hodiernum diem.
LXXVII.
EUGENIUS, natione Romanus, de regione prima
Aventinensi, clericus a cunabulis, ex patre Rufiniano,
sedit annis 2. mensibus 9. diebus 24. His temporibus
Petrus patriarcha Constantinopolitanus direxit
Synodicam juxta consuetudinem ad sedem Apostolicam
omnino obscurissimam, in qua non declaravit
operationes aut voluntates in Domino nostro JESU
Christo. Unde accensus populus vel clerus cum majore
strepitu eam a sancta DEI Ecclesia projecerunt,
ita ut nec eumdem Papam dimitteret Missas
celebrare in basilica sanctae DEI genitricis Mariae ad
praesepe, nisi promisisset se minime eam suscepturum.
Qui etiam sepultus est ad B. Petrum Apostolum
sub die 4. Nonas Jun. Et cessavit Episcopatus
mense 1. diebus 28.
LXXVIII.
VITALIANUS, natione Segnensis, ex provincia
Campaniae, ex patre Anastasio, sedit annis 14.
mensibus 6. Hic direxit responsales suos cum Synodica
juxta consuetudinem in regiam urbem ad
piissimos Principes, significans de sua ordinatione.
Cujus temporibus venit Constantinus Augustus
Romam, susceptus ab eodem Papa, cui et occurrit,
indictione sexta, quinto milliario ab urbe. Cumque
per duodecim dies in civitate Romana demoratus
per diversa loca plurima dona obtulisset, omnia quae
erant in aere ad ornatum civitatis deposuit. Sed et
Ecclesiam S. MARIAE ad Martyres tegulis aereis discooperuit,
et cum aliis rebus in regiam urbem
direxit. Reversus autem Siciliam habitavit Syracusis,
ubi tales afflictiones populo provinciarum Calabriae,
Siciliae, Africae, vel Sardiniae per diagrapha,
seu capita atque nauticationes imposuit, quales a
saeculo nunquam fuerant auditae, auferens vasa
sacra, vel cimilia sanctarum DEI Ecclesiarum. Qui
postmodum 15 die mensis Julii, per indictionem 12.
proditus in balneo occisus est. Secuta est statim
mors sanctissimi Vitaliani, qui sepultus est
ad S. Petrum Apostolum sub die 6. Kalend.
Februar. Et cessavit Episcopatus mensibus 2.
diebus 13.
LXXIX.
ADEODATUS, natione Romanus, ex monachis, ex
patre Joviano, sedit annis 4. mensib. 2. diebus 5.
Hujus temporibus Mezentius, qui erat in Sicilia cum
exercitu Orientali arrepto regno intarzizavit, et
exercitus Italiae per diversa fugit, quousque DEO
auxiliante idem interemptus est, et caput ejus
intarta Constantinopolim perductum. Post cujus
mortem Sarraceni Siciliam obtinuerunt, et multis
occisis, populus in montanis, seu in castris confugium
fecit. Illi vero reversi Alexandriam secum
asportaverunt, quae a civitate Romana illuc navigio
fuerant delata. Praedictus quoque sanctissimus vir
casalia conquisivit, et in vita sua Abbatem et congregationem
ibidem constituit. Post cujus transitum
tantae pluviae et tonitrua fuerunt, qualia nulla aetas
meminit. Et nisi per Letanias, quae quotidie fiebant,
Dominus propitiatus esset, homines et pecora interirent.
Renascentibus quoque leguminibus denuo in
campis propter nimias pluvias nil triturae in horrea
recondere valebant. Sepultus autem est beatissimus
Adeodatus ad S. Petrum Apostolum sub die 6.
Idus Jul. Et cessavit Episcopatus mensibus 4.
diebus 15 | null | 3cc4bc7f-6d79-4ac8-9b7e-395dbe281b5e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
LXXX.
DONUS, natione Romanus, ex patre Mauritio, sedit
anno 1. mensibus 6. diebus 10. Hic repperit in
urbe Roma, in monasterio quod appellatur Boeziana,
Nestorianistas monachos Syros, quos per monasteria
diversa divisit, et ibidem monachos Romanos
instituit. Cujus temporibus Ecclesia Ravennae, quae
se ab Ecclesia Romana segregaverat causa autocephaliae
denuo se pristinae sedi Apostolicae subjugavit.
Cujus Ecclesiae praesul, nomine Reparatus, e vestigio,
ut DEO placuit, vitam finivit. Hic dum esset electus
Augusto mense, stella a parte Orientis apparuit a
gallicantu usque mane per tres menses, et ejus
radii coelos penetrabant. Quae post semetipsam reversa
disparuit, et a parte orientis maxima mors
hominum subsecuta affuit. Sepultus autem est ad
B. Petrum Apostolum sub die 3. Idus April. Et cessavit
Episcopatus mensib. 2. dieb. 15.
LXXXI.
AGATHO, natione Siculus, sedit annis 2. mensibus
6. diebus 3. Hujus temporibus Theodorus Archiepiscopus
Ravennae semetipsum sedi Apostolicae post
multorum annorum curricula praesentavit. Suscepit
autem divalem jussionem piissimorum Principum
Constantini, Heraclii et Tyberii Augustorum per
Epiphanium gloriosum a secretis, quae missa fuerat
praedecessori suo Dono Papae, exhortans, ut debeat
sacerdotes vel misso suos dirigere in regiam urbem
pro adunatione sanctarum DEI Ecclesiarum. Quod
facere non distulit, et Episcopos ac presbyteros, vel
religiosos monachos illuc quantocyus direxit. Quo
tempore Luna eclypsin pertulit. 18 die mensis
Junii, indictione 8. Quam mortalitas gravissima
per tres sequentes menses subsecuta, intus et foris
Urbem talis depopulata est, qualis nec aliorum
Pontificum temporibus fuisse memoratur. Ingressi
denique legati Apostolicae Sedis regiam urbem die
10 mensis Novemb. indictione 9. Domino comitante
sunt suscepti in oraculo B. Petri Apostolorum
Principis intra palatium, porrigentes ei et scripta
Pontificis. Quos dum suscepisset, commonuit, ut
remittentes assertiones philosophicas, non furore,
sed pacifica dispositione puram sanctorum Patrum,
scripturarumque comprobatam fidem per Synodalia
decreta satisfacerent, et inducias ad retractandum
dedit, tribuens eis omnia, quae ad sustentationem
sufficiebant in domo, quae appellatur Placidia. Dominica
itaque die evocatis ad Sanctam Dei Genitricem
ad Blachernas in tanta honorificentia, ut etiam
eis in palatio caballos cum obsequio dirigeret. Die
quoque 22. mensis Novemb. in basilica, quae Trullus
appellatur, sub regali cultu resedit Imperator, et
cum eo Georgius patriarcha Constantinopolitanus,
et Macarius Antiochenus, missique sedis Apostolicae
cum Episcopis Orientalium partium, numero 150.
Post haec intromiserunt libros, et tomos diversos,
et Synodos, quas falsaverunt haeretici aestimantes,
non propter veritatem, sed per mendacium superare,
qui non duas, sed unam voluntatem et operationem
dicebant in Christo; quod coram Principe
et Synodo claruit. Deinde praecepit pius Princeps
missos in Synodo residere praesentantes locum sanctissimi
Agathonis Papae. Quibus dictum est, ut
omnes libros, quos scirent ad causam fidei pertinere
coram Synodo deferrent, quod et factum est,
Et vocato Georgio diacono, et cartophylace Ecclesiae
Constantinopolitanae praeceptum est ei, ut
juxta eorum notitiam codices ex bibliotheca Ecclesiae
ad medium deducerentur. In quibus repertum
est duas naturas, duasque voluntates
vel operationes esse in Christo. Contraque confessus
Macharius inventus est mendax. Tunc
interdixit pietas Augustalis Georgio Patriarchae,
ut minime in Ecclesia sua susciperet eumdem
Macarium ejusque sequaces. Deinde, ut veritatis
lumen appareret, intromissa sunt coram Synodo
venerabilium Patrum dicta Joannis Constantinopolitani,
Cyrilli, Athanasii, Basilii, Gregorii Nazianzeni,
Dionysii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, et Leonis
duas naturas, duas voluntates vel operationes in
Christo dicentes ad satisfactionem Principis, vel
Synodi. Sequenti die relecta est Synodica sanctissimi
Agathonis Papae, quam Catholicis Patribus
comprobatam subscripserant Occidentales Episcopi
120. Post haec hortati sunt Macarium omnes, ut de
voluntate vel operatione Christi suam proferret sententiam.
Qui cum neque unam, neque duas voluntates,
vel operationes dicere vellet, Serenissimus
Princeps tomum ipsius Macarii protulit, in quo
apertissime unam voluntatem in Domino affirmaverat,
et manu sua subscripserat cum Theodoro et
Georgio Patriarchis. Sed Georgius sanctissimus Patriarcha
sui erroris poenituit, et ita credere se, et
praedicare professus est, sicut sedes Apostolica tradit.
Unde cum aliis Catholicis anathematizavit
omnes haereticos, et ipsum Macarium, postquam
jussu Synodi et Principis ei ablatum est orarium a
Basilio Cretensi Episcopo, et anathematizatum foris
Synodum simul cum | null | 8f33d85d-a1d1-400b-87ee-672c5e83fc38 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suo throno projecere. Stephanum
autem discipulum ejus cervicibus a S. Synodo
Romani clerici expulerunt. Eadem hora tantae telae
aranearum nigerrimae in medio populi ceciderunt,
ut omnes mirarentur, ac ita sordibus haereseon expulsis
unita est sancta DEI Ecclesia. In locum vero
Macarii ordinatus est Theophanius Abbas monasterii
Pagias, insulae Siciliensis, et factus est patriarcha
Antiochenae Ecclesiae. Macarius quoque cum suis
amatoribus directus est in exilium ad civitatem
Romanam, decretumque est, ut tollantur nomina
Patriarcharum de dyptichis Ecclesiarum, vel de
picturis, aut foribus, ubi esse poterant, id est, Cyri,
Sergii, Pyrrhi et Pauli, nec non et Petri, per quos
error iste pullulaverat. Catholici vero populi tanta
fuit gratia, ut ad laetitiam sancti Concilii, quod in
regia urbe erat, Joannes Portuensis Episcopus, qui
unus Legatorum erat, Dominicorum die octavae
Paschae in Ecclesia S. Sophiae coram Principe et
Patriarcha publicas Missas latine celebraret, et unanimiter
omnes laudes et victorias piissimorum Imperatorum
adclamarent. Suscepit etiam divalem
jussionem secundum suam postulationem, qua relevata
est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione
Pontificis, sic tamen, ut si contigerit post ejus
transitum electionem fieri, non debeat ordinari, nisi
prius decretum generale introducatur a regia urbe
secundum antiquam consuetudinem. Sepultus est
autem sanctus Agatho ad B. Petrum Apostolum 4
Idus Januar. Et cessavit Episcopatus anno 1, mensibus
7. diebus 5.
LXXXII.
LEO junior, natione Siculus, de patre Paulo, sedit
mensibus 10. diebus 17. Hic fuit eloquentissimus.
in divinis Scripturis sufficienter institutus, graeca
latinaque lingua eruditus, cantilena ac psalmodia
praecipuus, et in earum sensibus subtilissima exercitatione
limatus. Hic suscipiens sanctam 6. Synodum,
quae in regia urbe acta fuerat sub Constantino
Principe a duobus Patriarchis, Constantinopolitano
et Antiocheno atque 150 Episcopis, eam
studiosissime de graeco in latinum transtulit.
Qui etiam damnatis aliis haereticis duos tantum
absolvit, id est, Anastasium presbyterum, et
Leontinum diaconum in die sancto Theophaniae
exponentes per propria scripta fidem suam,
juxta quod sancta Synodus determinavit. Hujus
temporibus percurrente divali jussione piissimi
Principis restituta est Ecclesia Ravennatis sub ordinatione
Apostolicae sedis, ut defuncto Archiepiscopo
electus ad civitatem Romanam veniat ordinandus,
et constituit, quid solvere debeat pro usu
pallii, aut diversis Ecclesiae officiis. Sed et ne Mauri
quondam Episcopi anniversitas aut Agenda celebretur,
nec non typum autocephaliae, quem sibi
elicuerant ad amputanda scandala sedis Apostolicae
restituerunt. Ejusdem quoque temporibus Luna
eclypsin pertulit die 15. mensis Aprilis, indictione
11. Post coenam Domini nocte poene tota in sanguinem
versa. Qui etiam sepultus est ad B. Petrum
Apostolum, sub die 5. Nonas Julias. Et cessavit Epicopatus
menses 11. dies 22.
LXXXIII.
BENEDICTUS, junior natione Romanus, patre
Joanne, sedit menses 10. dies 12. Hic a puerili aetate
in scripturis et cantilena doctissimus et benignus,
suscepit divales jussiones Constantini magni Principis
ad venerabilem clerum et populum, atque felicissimum
exercitum Romanae civitatis, per quas
concessit, ut qui electus fuerit in Sede Apostolica
e vestigio absque tarditate Episcopus ordinetur. Hic
una cum clero et exercitu suscepit mallones capillorum
Domni Justini et Heraclii filiorum clementissimi
Principis. Quo tempore apparuit stella noctu veluti
luna sub nube inter natalem Domini et Theophaniam.
Item prope exitum mensis Februarii in die
ab occasu exiit stella meridie, et in partes Orientis
declinavit. Post hoc mons Bebius, qui est in Campania,
mense Martio per diem eructuavit, et omnia loca
circumquaque prae pulvere exterminata sunt. Qui
e vestigio infirmitate detentus defunctus est ac sepultus
ad S. Petrum Apostolum sub die 8. Idus Maii.
Et cessavit Episcopatus menses 2. dies 15.
LXXXIV.
JOANNES, natione Syrus, de provincia Antiochiae,
patre Quiriaco, sedit anno 1. diebus 9. Hic valde
strenuus, atque scientia praeditus, cum esset Diaconus
missus a sanctae memoriae Agathone Papa in
regiam urbem cum aliis sacerdotibus, repraesentavit
locum Apostolicae Sedis in sancta sexta Synodo. Qui
impetratis a clementissimo Principe his, pro quibus
ierat reversus est, et in Ecclesia est electus Constantiniana.
Quo tempore regnabat Justinianus Augustus
defuncto patre in initio mensis Septemb.
indictione 14. et statim auxiliante DEO constituit
pacem cum gente Sarracenorum decennio terra
marique. Sed et provincia Africae subjugata est Romano | null | 23c41f77-18f6-4d3a-b89e-c2df0bf26ba5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Imperio, ac restaurata. Hic post multorum
annorum curricula Episcopum Turritanae Ecclesiae,
quem sine auctoritate Romani Pontificis fecerat
Citonatus Archiepiscopus Caralitanus sub ditionem
ejusdem Ecclesiae redintegravit atque firmavit. Qui
sanctissimus vir diutina detentus infirmitate defunctus
est ac sepultus ad B. Petrum Apostolum, secunda
die mensis Augusti. Et cessavit Episcopatus menses
2. dies 18.
LXXXV.
CONON, oriundus patre Traceseo, educatus apud
Siciliam, postmodum Romam venit eidem Ecclesiae
militaturus, atque ad presbyterii honorem devenit;
sedit mensibus 11. In cujus electionem consensit
clerus et populus, dum non minima contentio facta
esset, eo quod clerus in Petrum Archipresbyterum,
et exercitus in sequentem ejus Theodorum presbyterum
intendebat. Cumque clerus ante fores basilicae
Constantinianae observaret custodias et exercitus in
basilica B. Stephani protomartyris, atque neutra
pars alteri cederet, sacerdotes et clerus unanimiter
ingredientes Episcopium Lateranense, elegerunt
supradictum Pontificem, in quo vere erat aspectus
angelicus, veneranda canities, sermo verus. Quod
videns exercitus post aliquantos dies flexus cum clericis
subscripsit, et, ut mos est, legatos ad excellentissimum
Theodorum exarchum direxit. Hic suscepit
divalem jussionem Justiniani Principis, qua significat
acta sextae Synodi apud se habere, quae piae
memoriae domnus Constantinus genitor ejus DEO
auxiliante fecerat. Hujus temporibus pietas Imperialis
relevavit duo centena annonae, quas Brutiis et Lucaniae
annue persolvebant. Hic ultra consuetudinem
absque consensu cleri Constantinum diaconum Ecclesiae
Syracusanae Rectorem in patrimonio Siliciae
constituit, hominem ferum et tergiversutum, cui
mappulis ad caballicandum uti licentiam concessit.
Unde post discessum Pontificis seditio super cum
orta a civibus ob patrimonii lites, a judice provinciae
sub arcta custodia est retrusus, pro eo quod in
dissensione judicum inveniebatur. Cumque sanctissimus
Pontifex diutina infirmitate detentus obiisset,
dimisit omni clero et monasteriis multa in auro,
sicut praecessor ejus Benedictus Papa. Cujus archidiaconus
videns eumdem infirmari, cupiditate ductus
aurum solvere noluit, sed scripsit Ravennae moranti
Joanni glorioso novo exarcho promittens dona, si
factione illius ipse ad Pontificium eligeretur. Quod
exarchus Romam mittens fieri voluit. Sepultus est
autem beatissimus Pontifex ad B. Petrum Apostolum,
sub die 22. mensis Septemb. Et cessavit Episcopatus
menses 2. dies 23.
LXXXVI.
SERGIUS, natione Syrus, Antiochia regione ortus,
de patre Tiberio in Panormo Siciliae, sedit annis 13.
mensibus 8. diebus 23. Hic Romam veniens sub
sanctae memoriae Adeodato Pontifice in clero Romanae
Ecclesiae connumeratus est. Et quia studiosus
erat, et capax in officio cantilenae, priori Cantorum
pro doctrina est traditus, acolythusque factus per
ordinem ascendit usque ad presbyteratum, quo
consecratus est a Leone Pontifice in titulo S. Susannae.
Cumque defuncto sanctae memoriae Conone,
ut fieri solet, populi Romani pars consentiret in
electione Theodori archipresbyteri, pars in electione
Paschalis archidiaconi, et utraque pars immaniter
in ceptis perduraret, primates judicum, et
exercitus Romanae militiae, vel cleri plurima pars
ad sacrum palatium perrexerunt, et inito consilio
tractaverunt, qualiter altercantium sopiretur intentio,
sicque DEO annuente in personam praedicti
Sergii devenerunt. Quem de medio populi tollentes
in oraculum B. Caesarii martyris Christi quod est
intra palatium, introduxerunt, et exinde ad Lateranense
Episcopium cum laudum adclamationibus
deduxerunt. Quo palatium ingresso unus e duobus
electis, id est, Theodorus archipresbyter illico quievit,
ac se humiliando salutavit et osculatus est. Paschalis
vero nullo modo primitus acquievit, verum
tandem aliquando salutavit. Sed clanculo tamen non
cessabat Ravennam mittere, persuadens Joanni
Patritio et exarcho Romam venire. Qui amore promissae
pecuniae veniens, dum omnes in personam
Sergii sanctissimi invenisset consensisse, Paschali id
quidem suffragari non valuit, et ideo Ecclesiae B.
Petri Apostoli suo stipendio damnum intulit, adeo ut
centum libras auri a praedicto Pontifice exigeret,
quas praedictus miserrimus Archidiaconus promisisset.
Qui post multum tempus propter incantationes
et loculos [lucos] quos colebat, vel sortes, quas
tractabat privatus in monasterio retruditur, ac post
quinquennium prae cordis duritia impoenitens est
defunctus. Denique hujus Sergii temporibus Justinianus
Imperator fieri Concilium jussit in regia
urbe, in qua et legati Sedis Apostolicae quibusdam
capitulis extra cetum [ritum] Ecclesiasticum editis
decepti subscripserunt, et Romano Pontifici, utpote
capiti sacerdotum omnium, ut subscriberet, direxerunt.
Verum beatissimus Pontifex penitus non acquievit,
nec eosdem tomos suscipere, aut lectioni
pandere passus fuit, sed ut invalidos respuit atque | null | 868bc970-4384-4cc9-ae01-a5a149c61088 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
abjecit, eligens ante mori, quam novitatum erroribus
consentire. Unde indignatus Imperator Magistrianum
Romam misit, qui Joannem DEO amabilem
Portuensem Episcopum, seu Bonifacium consiliarium
Domini Papae in regiam transferret urbem.
Deinde Zachariam protospatharium suum direxit,
jubens idem facere de Romano Pontifice. Porro
misericordia DEI excitatum est cor Ravennatis militiae,
Ducatus etiam Pentapolitani, qui hoc prohibuerunt
fieri, ingressi per portam B. Petri cum
armis et turba Lateranensis Episcopii volentes
videre Pontificem, quem sublatum navigio per
noctem fama vulgaverat. Egressus igitur sanctissimus
Sergius Pontifex obviam militibus ante fores
basilicae, quae dicitur Domni Theodori Papae suavi
responso eorum linivit corda, et Zachariam, qui
sese sub lecto ejus absconderat, de manibus eorum
eripuit, quia eum cum injuriis et contumeliis a Romana
urbe expellere volebant. Quo in tempore, is
qui eum miserat, DEO retribuente, regno privatus
est et Ecclesiae status Christo praesule servatus est.
Caeterum beatus vir in sacrario S. Petri Apostoli
capsam argenteam in angulo obscurissimo jacentem
invenit, cui sigillum impressum abstulit, locellum
aperuit, in quo interius plumbazium [plumacium]
ex holoserico superpositum, quod staurarium dicitur
invenit, eoque ablato inferius crucem diversis
ac pretiosis lapidibus ornatam inspexit. De qua
detractis quatuor petalis, in quib. gemmae clausae
erant mirae magnitudinis, ineffabilem portionem salutaris
ligni Dominicae crucis repperit, quod pro salute
humani generis ab omni populo Christiano die
exaltationis S. crucis in basilica Salvatoris, quae
appellatur Constantiniana, osculari ac adorari instituit.
Hic post multa, quae in Ecclesiis DEI fecit,
renovavit, seu contulit, ut tempore fractionis Domini
corporis, Agnus DEI, qui tollis peccata mundi,
etc., a clero et populo decantetur instituit. Constituit
etiam, ut scilicet diebus adnunciationis Domini,
dormitionis, et nativitatis sanctae DEI Genitricis Mariae
ac S. Simeonis quod hypapanti Graeci appellant.
Letania exeat a sancto Adriano et ad S. Mariam populus
occurrat. Sepultus est autem hic beatus vir in basilica.
B Petri Apostoli 6. Idus Septemb. indictione 14.
Tiberio Augusto. Et cessavit Episcopatus mense 1.
dieb. 20.
LXXXVII.
JOANNES, natione Graecus, sedit annis 3. mensibus
2. diebus 12. Hujus temporibus venit Theophylactus
cubicularius Patritius et Exarchus Italiae de parte
Siciliae in urbem Romam. Qui volens propriis substantiis
denudare quosdam habitatores Urbis, commovit
adversum se gravissimam seditionem, quam
Pontifex monitis salutaribus sedavit, qui sese medium
dans portas civitatis clausit, et sacerdotes ad
fossatum, in quo una convenerant, misit. Deinde
vero, dum Gisulfus dux gentis Langobardorum Beneventi
cum omni sua virtute veniret, in Campaniam
incendia et praedationes multas exerceret,
captivosque, non paucos cepisset, et usque ad locum,
qui Horreas dicitur, fossatum figeret, nullusque
esset, qui ei resistere posset, praedictus Pontifex
missis sacerdotibus cum Apostolicis donariis universos
captivos de eorum manibus redemit, et
illum cum suo hoste ad propria repedare fecit.
Post cujus obitum cessavit Episcopatus mensem 1.
dies 18.
LXXXVIII.
JOANNES, natione Graecus, patre Platone, sedit annis
2. mensib. 7. dieb. 17. vir eruditissimus, et
facundus eloquentia. Hujus temporib. Aripertus, rex
Langobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum
in litteris aureis exaravit, ac juri Romanae
Ecclesiae reformavit, quae per longa tempora ab eadem
Langobardorum gente detinebantur. Tunc etiam
Justinianus Imperator a partibus Gazariae per loca
Bulgariae cum Trebello usque ad regiam urbem veniens
regnum proprium, unde ejectus fuerat, adeptus
est. Leonem quoque et Tiberium, qui locum
ejus usurpaverant, cepit, et in medio Circi coram
omni populo jugulari fecit. Porro tomos quos antea
sub Domno Sergio Apostolicae memoriae Romam direxerat,
in quibus diversa capitula Romanae Ecclesiae
contraria inerant, per duos Metropolitanos Episcopos
transmisit, adjurans ut Apostolicae Ecclesiae
Concilium aggregaret, et quae evulsa essent stabiliret,
quae vero adversa renuendo cassaret. Sed hic
humana fragilitate timidus hos nequaquam emendans
Principi retransmisit, postquam non diu in hac vita
perduravit, sed defunctus appositus est ad patres
suos. Et cessavit Episcopatus mensibus 3.
LXXXIX.
SISINNIUS, natione Syrus, patre Joanne, sedit dies
20. Qui vir podagrico ac chiragrico humore ita detinebatur
astrictus, ut sibi propriis manibus cibum
exhibere non valeret. Unde repentina morte defunctus
est. Et cessavit Episcopatus mensem 1. dies | null | 34a747e4-52ca-4903-b019-64faef94347f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
28.
XC
CONSTANTINUS, natione Syrus, patre Joanne, sedit
annis 7. diebus 15. mitissimus valde. Cujus temporibus
in urbe Roma facta est fames magna per annos
tres, quam secuta est tanta ubertas, ut fertilitatis
copia sterilitatis inopiam oblivioni mandaret. Hic
ordinavit Felicem Archiepiscopum Ravennatem, qui
secundum priorum suorum consuetudinem noluit
facere cautiones, sed per potentiam judicum exposuit,
ut voluit. Quapropter mittens Justinianus Imperator
Theodorum Patritium et primum exercitus
insulae Siciliae cum classe Ravennam cepit, praefatum
Archiepiscopum arrogantem in navi vinctum
tenuit, lumine oculorum privavit, in exilium trans
Pontum misit, et omnes rebelles, quos ibi repperit,
compedibus strinxit, divitias eorum abstulit, et Constantinopolim
misit. Tunc etiam sacra Imperatoris
jussus est praefatus Constantinus Pontifex regiam
ascendere urbem, quod et fecit die 5. mensis Octobris
indictione 9. Secuti autem sunt eum Niceta
Episcopus de Sylva Candida, Georgius Episcopus
Portuensis, Michaelius, Paulus, Georgius presbyteri,
Gregorius diaconus, Georgius secundicerius,
Joannes defensorum primus, Cosmas sacellarius,
Sisinnius nomenclator, Sergius scriniarius, Dorotheus
et Julianus subdiaconi, et de reliquis gradibus
Ecclesiae clerici pauci. Veniens igitur Neapolim,
illic repperit eum Joannes patritius et Exarchus
cognomento Rizocopus, qui Romae positus decollavit
Sajulum diaconum, Petrum arcarium, Sergium
abbatem et Sergium ordinatorem, postquam Ravennam
reversus turpissima morte obiit. Denique
summo Pontifici cum suis Siciliam pergenti Theodorus
patritius et stratigos languore detentus occurrit,
quem cum veneratione magna suscipiens medelam
adeptus est celerem, transfretansque per Rhegium
et Cortonam Callipolim, ubi mortuus est Niceta
Episcopus, et Hydrunti moras faciens eo quod hyems
esset, illic suscepit sigillum Imperiale per Theophanium
regionarium, quo continebatur, ut ita omnes
judices susciperent Pontificem, ac si ipsum Imperatorem.
Inde egressi per insulam Cheam devenerunt
ad septimum milliarium regiae urbis, ubi obviam
egressus est Tiberius Imperator filius Justiniani Augusti,
et Cyrus Patriarcha cum clero et populi multitudine,
omnes laetantes et diem festum agentes.
Sellari quoque imperiali usus Apostolicus Pontifex
ingressus est civitatem, cum camellauco, ut solitus
est Romae procedere. Quod audiens Justinianus Imperator
gaudio repletus a Nicaea Bithyniae misit sacram
gratiarum actione plenam, petens ut ei Pontifex
occurreret Nicomediae, et ipse veniret a Nicaea;
quod et factum est. Prostravit autem se Christianissimus
Augustus, et osculans pedes Pontificis in amplexus
mutuos ruerunt, ac deinde cum ipso tanta
laetitia Missas die Dominico Imperatori fecit, qua
communicans ab ejus manibus Princeps pro suis delictis
ut deprecaretur obtinuit, sicque omnia privilegia
suae Ecclesiae renovavit. Romam igitur revertens
a Nicomedia civitate post crebram navigationem,
Domino sospitatem tribuente incolumis portum
Cajetae attigit, ubi maximam multitudinem populi
Romani repperit, ac 24. die mensis Octob. indictione
10. Romam ingressus est. Post menses autem
tres lugubris nuntius supervenit dicens, Justinianum
orthodoxum, trucidatum, et Philippicum haereticum
ad imperium promotum, cujus et sacram
cum pravi dogmatis exaratione suscepit, sed cum
Apostolicae Sedis Concilio respuit. Eodem tempore
Felix Archiepiscopus Ravennae ab exilio reductus,
poenitentia motus, et licet oculorum lumine privatus,
tamen ad proprium rediit thronum et fidei expositiones
confessus reconciliationis promeruit absolutionem.
Tunc etiam duo reges Saxoniae amore Apostolorum
Romam venientes sub velocitate suam vitam,
ut optabant, finierunt. Venit autem et Benedictus Mediolanensis
Archiepiscopus orationis voto, et suo se
Pontifici praesentavit, postposita altercatione pro Ecclesia
Ticinensi, cujus antistes consecrandus ad Domnum
Papam pertinet. Denique populus Romanus statuit
nequaquam haeretici Imperatoris nomen, aut in
chartis, aut in figuris solidum suscipere, nec inter
Missarum solemnia commemorationem ejus facere.
Contigit autem, ut Petrus quidam pro Ducatu Romanae
urbis Ravennam dirigeret, et nomen haeretici
Imperatoris in sua promotione annotasset; quapropter
hunc Ducem populus Romanus suscipere noluit,
et Christophoro Duce adeo bellum civile exortum
est, ut in via sacra ante palatium sese committerent,
et utriusque partis amplius quam 30, ita flagellarentur
ut interirent: nec cessatum est, donec
Pontifex mitteret sacerdotes cum Evangeliis et crucibus,
qui hanc commotionem sedarent. Non post
multos hos dies venit nuntius a Sicilia, qui Philippum
haereticum a principali vertice depulsum innotesceret,
ac Anastasium orthodoxum Augustalia
sceptra suscepisse nuntiaret. Quem sancti sexti
Concilii confessorem, et verae fidei praedicatorem
Scholasticus cubicularius, patritius et Exarchus
Romam veniens omnibus declaravit. Caeterum
post tanti Pontificis obitum cessavit Episcopatus
dies 40.
XCI.
GREGORIUS, | null | f1d9fdf5-807d-4635-bd8b-8264cba317d5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
natione Romanus, ex patre Marcello,
sedit annis 15. mensib. 8. diebus 24. Fuit autem
temporibus Anastasii, Theodosii, Leonis atque Constantini
Augustorum, nutritus in parva aetate in patriarchio
sub sanctae memoriae Domno Papa Sergio,
atque Sacellarius factus Bibliothecae illi cura commissa
est. Deinde ad Diaconatus ordinem promotus
cum sancto Pontifice Constantino ad regiam profectus
est Urbem, ac a Justiniano Principe super quibusdam
capitulis optima responsione unamquamque
persolvit quaestionem. Erat enim vir castus, et in
divinis Scripturis eruditus, ad quem Joannes Constantinopolitanus
antistes Synodicam misit, cui
idem Pontifex subscripsit. Hic inter plurima bona
quae fecit, in Germania per Bonifacium Episcopum
verbum salutis praedicavit, et gentem illam sedentem
in tenebris doctrina lucis ad Christum convertit.
Quo tempore Luitprandus Longobardorum rex
donationem Patrimonii Alpium Cotiarum, quam Aripertus
rex fecerat, admonitione tanti viri redditam
confirmavit. Signum quoque in Luna factum est per
indictionem 14, quae visa est cruoris plena usque
ad mediam noctem. Theudo etiam dux gentis Bajoariorum
ad B. Petri Apostoli limina primus de gente
eadem occurrit, orationis voto. Et post haec Anastasius
Imperator classem navium praeparatam
Alexandriae direxit contra Agarenos, qui ad aliud
versi consilium ab itinere medio ab regiam regressi
urbem, Theodosium orthodoxum Imperatorem elegerunt,
atque coactum in solio imperii confirmaverunt.
Anastasius itaque cum civibus, vel quibus
potuit de exercitu Nicaeam civitatem munivit, ac cum
classe, in qua Theodosius fuerat, dimicavit, et fere
septem millia exercitus sunt interempta. Sed Anastasii
superata parte ipse verbum impunitatis expetiit,
datoque sibi sacramento clericus factus atque
presbyter est consecratus. Theodosius vero protinus
urbem regiam ingressus, quae a Philippico dejecta
fuerant in pristinum erexit statum et Ecclesiae satis
profuit fervore suae fidei. Tunc fluvius Tiberis alveum
suum egressus, ultra modum intumuit, ita ut
in via Lata ad unam et semis staturam aqua ejusdem
fluminis excrevisset, atque a porta B. Petri Apostoli
usque ad pontem Milvium aquae se distenderent.
Unde Romanis tribulatio maxima imminebat, quod
serere non poterant: et idcirco a domno Papa Letaniae
crebro fiebant. Tandem octava die cessaverunt
atque 15. indictione. Cumanum etiam castrum
ipso fuerat tempore a Langobardis pacis dolo pervasum.
Quod cum Domnus Papa nec precibus, nec
munerib. posset recipere, moenia ipsius castri nocturno
silentio sunt ingressi Joannes Dux Neapolitanus
cum Theodino Subdiacono et Rectore, atque
exercitu, et Langobardos poene trecentos cum eorum
Castaldio interfecerunt, et captos caeteros Neapolim
perduxerunt. Sic castrum receperunt. Pro
cujus redemptione sanctissimus Papa, sicut promiserat,
dedit auri libras septuaginta. Tunc etiam nefanda
Sarracenorum gens, cum jam Hispaniarum
provinciam per decem tenuisset annos pervasam
undecimo conabatur Rhodanum fluvium transire, et
Franciam occupare, ubi Eudo praeerat. Qui facta
Francorum generali monitione Sarracenos circundans
interemit, atque ex eis trecenta sexaginta
quinque millia uno sunt die interfecta, ut ejusdem
Eudonis Francorum Ducis continet epistola praedicto
Pontifici missa. Ex Francis vero mille tantum
et quinquaginta in eodem bello fuerunt
mortui: ex quibus ideo plures non interierunt,
quia anno praemisso idem Dux Eudo in benedictionem
tres spongias a praedicto Pontifice acceperat,
ex quibus in hora, qua bellum commissum est,
quicunque ad sumendum modicam nactus est particulam,
nec vulneratus, nec mortuus est. Eodemque
tempore in Campaniae partibus combustum triticum,
hordeum, sive legumina, quasi pluvia in loco quodam
e coelo missa sunt. Hic Pontifex instituit, ut quod
non agebatur Quadragesimali tempore in quinta
feria jejunium, atque Missarum celebritas fieret.
Illis interea diebus biennio Constantinopolis est a
Sarracenis obsessa, sed DEO eis contrario, maxima
illic parte eorum fame ac bello interempta Leone
Principe annuente, confusi recesserunt. Nam et
ejusdem civitatis diversi sexus et aetatis populorum
trecenta ferme millia necessitate pestilentiae dictum
est fuisse vastata. Eo quoque tempore moribus certe
honesta et nomine Pontificis mater ab hac vita subtracta
est. Post cujus obitum domum propriam in
honore sanctae Christi martyris Agathae additis a fundamento
coenaculis vel quae monasterio erant necessaria
monachorum ex novo construxit, dando illi
praedia urbana vel rustica. Sed et castrum Narniae a
Longobardis pervasum est, ac post aliquot dies,
Basilius Dux, Jordanes Cartularius, Joannes Subdiaconus
cognomento Lurion consilium inierunt, ut
Pontificem interficerent. Quibus assensum praebuit
Martinus, Imperialis Spatarius.
#Cetera desiderantur. Quae vero in ms. cod. ab alio quopiam | null | bf6b6fec-747a-4c89-98d2-f95be9680b2d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de viginti duobus sequentibus pontificibus
Romanis brevissime subjecta erant luce indigna putavïus, tum quod ex libro de Romanis pontificibus,
qui Anastasio Bibliothecario tribuitur, uti superiora omnia, excerpta non essent, tum quod mutila essent
et plena lacunis.@#
EXCERPTUM
De gestis Romanorum pontificum ex libello, qui continet gesta Romanorum pontificum
quae de singulis eorum suo ordine utilia posteris judicavit Albo ( #sic@# ) Floriac [ #erasum erat
in ms.@# Monachi, #vel@# abbatis] breviter ac utiliter decerpsit, secutus veritatem Damasi Romanae
Ecclesiae Pontificis, qui eumdem libellum scripsit rogatu Hyeronimi divinae legis
interpretis.
I.
Beatus PETRUS, princeps Apostolorum, Antiochenus,
filius Joannis, provinciae Galileae, vico Bethsaida,
frater Andreae, primum tenuit cathedram
Episcopatus in Antiochia annis 7. et post in urbe
Roma annis 25. mensibus 2. diebus 3. Hic ordinavit
tres Episcopos, Linum, Cletum et Clementem. ex
quibus, Linus et Cletus praesentialiter omne ministerium
sacerdotale in urbe Roma populo supervenienti
exhibuerunt, dum ipse Petrus orationi et praedicationi
vacaret. Clementi vero cathedram, vel Ecclesiam
omnem disponendam commisit. Post haec martyrio
cum Paulo coronatur post passionem Domini,
anno 38. et sepultus est via Aurelia in templo Apollinis
juxta locum ubi crucifixus est, in Vaticano, 3
Kalend. Julii.
II.
LINUS, natione Italus, regionis Tusciae, patre
Herculano, sedit annis 11. mensibus 3. diebus 12.
Et constituit ut mulier in ecclesiam velato capite
introiret; martyrioque coronatus sepultus est juxta
corpus B. Petri in Vaticano, sub die 9. Kalend.
Octobr.
III.
CLETUS, natione Romanus, de regione vici patritii,
patre Aemiliano, sedit annis 12. mense 1.
diebus 11. Martyrioque coronatus, sepultus est juxta
corpus B. Petri, 6. Kalend. Maias. Et cessavit Episcopatus
diebus 30.
IV.
CLEMENS, natione Romanus, de regione Caelio
monte, ex patre Faustino sedit annis, 9. mens. 2.
diebus 10. Et fecit duas epistolas, quae Catholicae
nominantur. Hic dum nonnullos libros zelo fidei
Christianae religionis adscriberet, exsilio relegatus
est, martyrioque coronatus, sepultusque in Graecia,
8. Kalend. Decemb. et cessavit Episcopatus
dies 21.
V.
ANACLETUS, natione Graecus, de Athenis, ex patre
Antiocho, sedit annis 9. mens. 2. dieb. 10. qui et
memoriam B. Petri Apostoli construxit. ubi tamen
et ipse sepultus est juxta corpus ejus. Et cessavit
Episcopatus dies 13.
VI.
EVARISTUS, natione Graecus, ex patre Judaeo, nomine
Juda, de civitate Bethlehem, sedit annis 9.
mens. 10. dieb. 2. Hic titulos in urbe Roma divisit,
et 7. diaconos ordinavit, qui custodirent Episcopum
praedicantem, propter stylum veritatis. Et sepultus
est juxta corpus B. Petri Apostoli. Et cessavit
Episcopatus dies 18.
VII.
ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro,
de regione Caput tauri. sedit annis 10. mens. 7.
d. 2. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici
in habitaculis hominum. Qui sepultus est
via Numentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma
non longe milliario 7. 5, non, Maii. Et cessavit
Episcopatus dies. 35.
VIII.
SIXTUS, natione Romanus, ex patre Pastore, de
regione Vialata, sedit annis 10. mens. 2. die uno.
Hic constituit ut ministeria sacra non tangerentur,
nisi a ministris. Et ut quicunque Episcoporum
evocatus fuisset ad Sedem Apostolicam rediens ad
parrochiam suam non susciperetur, nisi cum formata.
Qui et ipse sepultus est juxta corpus B. Petri,
3 nonas April. Et cessavit Episcopatus
dies, 2.
IX.
TELESPHORUS, natione Graecus, ex anachoritis,
sedit annis 11. mensibus 3. dies 21. Hic constituit
ut per septem hebdomadas ante Pascha, jejunium
celebraretur. Et in Natali Domini Missae per noctem;
nec unquam ante horam tertiam Missas ullus celebraret.
Et ut ante sacrificium hymnus celebraretur
angelicus. Qui martyrio coronatus, sepultus est juxta
corpus B. Petri 4. non. Januar. Et cessavit Episcopatus
dies 7.
X.
HYGINUS, natione Graecus, ex Philosopho de Athenis,
cujus genealogiam non inveni | null | d2268861-7333-4ed1-bd9b-e1363c8bcd6a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; sedit annis 15.
mens. 3. dieb. 4. Et sepultus est juxta corpus B. Petri,
3. Idus Januar. Et cessavit Episcopatus
dies 2.
XI.
PIUS, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris,
de civitate Aquileia. sedit annis 10. et 9. mensib.
et 3. diebus. Sub cujus Episcopatu Hermes
librum scripsit, in quo continetur quod angelus
Domini in habitu Pastoris ei praecepit ut Pascha die
Dominico celebraretur. Hic constituit haereticum
venientem ex Judaeorum haeresi suscipi et baptizari.
Qui sepultus est juxta corpus B. Petri, 5. Idus Jul.
Et cessavit Episcopatus dies 14.
XII.
ANICETUS, natione Syrus, ex patre Joanne, de vico
Humisa, sedit annis 12 mens. 4. diebus 3. Hic constituit
ut clericus comam non nutriret. Martyrque
obiit, et sepultus est in cimiterio Callisti 12. Kalend.
Maii. Et cessavit Episcopatus dies 17.
XIII.
SOTHER, natione Campanus, ex patre Concordio,
de civitate Fundis, sedit annis 9. mensibus 6.
dieb. 21. Hic constituit ut nulla monacha pallam
sacratam contingeret, nec incensum poneret in
sanctam ecclesiam. Qui sepultus est juxta corpus
B. Petri. 9. Kalend. Junii. Et cessavit Episcopatus
dies 21.
XIV.
ELEUTHER, natione Graecus, ex patre Habundio,
de oppido Nicopoli, sedit annis 15. mens. 3. diebus 2.
Hic accepit epistolam a Lucio Britonum rege, ut
Christianus efficeretur. Et iterum firmavit ut nulla
esca rationalis et humana a Christianis repudiaretur,
maxime fidelibus. Qui sepultus est, juxta corpus
B. Petri 9. Kalend. Jun. Et cessavit Episcopatus
dies 15.
XV.
VICTOR, natione Afer, ex patre Felice, sedit annis
15. mensib. 3. dieb. 10. Hic constituit ut necessitate
faciente, ubi inventus esset gentilis, baptizaretur,
et ut a quartadecima Luna primi mensis
usque vicesimam primam die Dominica custodiatur
sanctum Pascha. Qui sepultus est juxta corpus
B. Petri 5. Kalend. Aug. Et cessavit Episcopatus
diebus 12.
XVI.
ZEPHIRINUS, natione Romanus, ex patre Habundio,
sedit annis 8. mens. 6. dieb. 3. Hic constituit ut
sub presentia omnium clericorum, et laicorum fidelium,
clericus, levita, sive sacerdos ordinaretur:
et coronam sacratam accipiat presbyter tradendam
populo. Qui sepultus est in cimiterio suo, juxta cimiterium
Calixti via Appia, 6. Kalend. Septemb. Et
cessavit Episcopatus dies 6.
XVII.
CALLISTUS, natione Romanus, ex patre Domitio,
de urbe Ravennatium. Sedit annis 6. mens. 2.
dieb. 10. Hic constituit jejunium die Sabbati ter
in anno fieri. Martyrioque coronatus, sepultus est
in cimiterio Calepodii, via Aurelia, milliario 3. 3.
Idus Octob. Et cessavit Episcopatus dies 6.
XVIII.
URBANUS, natione Romanus, ex patre Pontiano,
sedit annis 9. mense 1. dieb. 2. Hic sua traditione
Valerianum sponsum S. Ceciliae, et multos alios
usque ad martyrium perduxit. Qui confessor factus,
sepultus est in cimiterio Praetextati, via Appia, 8.
Kalend. Jan. Et cessavit Episcopatus diebus 30.
XIX.
PONTIANUS, natione Romanus, ex patre Calpurnio,
sedit annis 9. mens. 5. dieb. 2. Hic et Hippolytus
presbyter exilio sunt deportati ab Alexandro de Sardinia
insula Butiana, ibique defunctus, martyrio coronatus
est 3. Kalend. Novemb. Quem B. Fabianus
adduxit cum clero per navim, et sepelivit in cimiterio
Calixti via Appia. Et cessavit Episcopatus
dies 10.
XX.
ANTHERUS, natione Graecus, ex patre Romulo,
sedit annis 12. mense uno. dieb. 12. Hic martyrum
gesta diligenter inquisivit, et in Ecclesia recondidit.
Martyrioque coronatus, sepultus est in cimiterio Calixti,
via Appia, 3. nonas Januar. Et cessavit Episcopatus
dies 13.
XXI.
FABIANUS, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit
annis 14. mens. 11. dieb. 10. Hic regiones divisit
diaconibus, et fecit sex diaconos, qui septem Notariis
imminerent. Eo tempore supervenit Novatus ex
Africa, et separavit Ecclesiam. Fabianus vero martyrio | null | 566b2361-080a-4b3c-8892-3ea1d3c50bd6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
coronatus, sepultus est in cimiterio Calixti, via
Appia, 13. Kalend. Februar. Et cessavit Episcopatus
dies 6.
XXII.
CORNELIUS, natione Romanus, ex patre Castino,
sedit annis 2. mensibus 3. et dieb. 10. Qui Centumcellis
pulsus est, et ibidem accepit a Cypriano martyre
in carcere scriptam. Quo etiam loco decollatus,
martyr effectus est. Cujus corpus noctu collegit B.
Lucina cum clericis, et sepelivit in crypta juxta cimiterium
Callisti, via Appia, in praedio suo. 18.
Kalend. Octobris. Et cessavit Episcopatus diebus
35.
XXIII.
LUCIUS, natione Romanus, ex patre Porphyrio,
sedit annis 3. mens. 7. dieb. 6. Hic in exilio fuit. Sed
postea incolumis ad Ecclesiam suam reversus praecepit
ut duo presbyteri, et tres diaconi in omni loco
Episcopum non desererent propter testimonium Ecclesiasticum.
Qui etiam a Valeriano capite truncatus
3. Nonas Mart. sepultus est in cimiterio Calixti via
Appia. 8. Kalend. Septemb. Et cessavit Episcopatus
dies 35.
XXIV.
STEPHANUS, natione Romanus, ex patre Jobio,
sedit annis 6. mensib. 5. dieb. 2. Hic constituit sacerdotes
et Levitas, ut vestibus sacratis non nisi in
Ecclesia uterentur. Martyrioque coronatus sepultus
est in cimiterio Callisti via Appia, 4. Nonas Aug.
Quo tempore fuit magna persecutio sub Decio.
XXV.
XISTUS, natione Graecus ex Philosopho, sedit anno
1. mens. 10. diebus 26. Martyrioque coronatus
sub Valeriano 8. Kalend. Aug. Post cujus passionem
tertio die passus est B. Laurentius archidiaconus.
Denique Beatus Xistus sepultus est in cimiterio
B. Calixti via Appia. Et cessavit Episcopatus diebus
35.
XXVI.
DIONYSIUS, ex monachis; cujus generationem non
potuimus reperire. sedit annis 6. mensibus 2. diebus
4. Hic presbyteris Ecclesias dedit, et cimiteria,
et parochias dioecesis constituit. cujus depositio 6.
Kalend. Januar. in cimiterio Calixti via Appia. Et
cessavit Episcopatus dies 5.
XXVII.
FELIX, natione Romanus, ex patre Constantio,
sedit annis 4. mensibus 3. dieb. 25. Qui constituit
supra memorias martyrum Missas celebrari Et fecit
basilicam in via Aurelia, ubi martyrio coronatus,
sepultus est, 3. Kalend. Junii milliario ab urbe
Roma secundo. Et cessavit Episcopatus dies 5.
XXVIII.
EUTHICIANUS, natione Thuscus, ex patre Marino,
de civitate Lunae, sedit annum unum, mensem 1.
diem 1. Hic constituit ut fruges super altare tantum,
fabae et uvae benedicerentur. Et sepultus est in
cimiterio Calixti via Appia, 8. Kalend. Augusti. Et
cessavit Episcopatus dies 8.
XXIX.
GAIUS, natione Dalmatinus, ex genere Diocletiani
Imperatoris, ex patre Gaio, sedit annis 11. mensibus
4. diebus 12. Hic constituit ut ordines omnes sic in
Ecclesia ascenderent. Si quis Episcopus esse mereretur,
ut esset ostiarius, lector, exorcista, sequens
subdiaconus, diaconus, presbyter, et exinde Episcopus
ordinaretur. Qui fugiens persecutionem Diocletiani
in cryptis habitando, martyrio coronatur, et
sepultus est in cimiterio Calixti via Appia, 10. Kalend.
Maii. Et cessavit Episcopatus dies 11.
XXX.
MARCELLINUS, natione Romanus, ex patre Projecto,
sedit annis 9. mensibus 4. diebus 16. Quo tempore
fuit persecutio magna, ut intra 30 dies, 17 hominum
millia promiscui sexus per diversas provincias coronarentur.
Inter quos ipse Marcellinus ductus est ad
sacrificandum, ut thurificaret, quod et fecit. Et post
paucos dies poenitentia ductus ab eodem Diocletiano
capite pro fide Christi truncatus est. Cujus corpus
jacuit in platea diebus 25. et exinde Marcellus presbyter
collegit noctu, et sepelivit eum via Salaria in
cimiterio Priscillae juxta corpus sancti Crescentionis,
7. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus annis 7,
mensibus 7. dies 25.
XXXI.
MARCELLUS, natione Romanus, ex patre Benedicto,
de regione Vialata, sedit annis 5. mens. 7. dieb. 21.
Hic fecit cimiterium via Salaria, et comprehensus
damnatus est in catabulo. Quo novem mensibus exactis
in oratione et jejunio nocte venit clerus ejus,
et exuit eum, et perduxit ad domum Lucinae viduae,
quam dedicavit | null | 58ce94ad-cf43-4642-bca4-00f4780ab132 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
titulo sanctae Ecclesiae. Hoc audito,
Maxentius jussit ut ibidem animalibus deserviret.
unde in servitio animalium nudus amictus cilicio
defunctus est. Cujus corpus collegit beata Lucina,
et sepelivit in cimiterio Priscillae, via Salaria. 17
Calend. Febr. et cessavit Episcopatus dieb. 30.
XXXII.
EUSEBIUS, natione Graecus, ex medicis, sedit annis
6. mens. 1. dieb. 3. Sub hujus temporibus inventa
est crux Domini 5. Non. maji. a Juda, qui post baptizatus
est. Hic haereticos invenit, quos per manus
impositionem reconciliavit. Qui etiam sepultus est in
cimiterio Calixti, via Appia, 6. Non. Octobris. Et cessavit
Episcopatus dies 7.
XXXIII.
MELCHIADES, natione Afer, sedit annis 4. et constituit
nulla ratione Dominica, aut 5. feria jejunium
celebrari: fecitque ut ablationes sacrae, quod est
fermentum ex consecratione Episcopi per Ecclesias
dirigerentur, ac sepultus est in cimiterio Calixti,
via Appia 4. Idus Jan. Et cessavit Episcopatus diebus
16.
XXXIV.
SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino,
sedit annis 23. mens. 10. diebus 11. Hic fuit in
exilio in monte Soracte. Et postmodum rediens cum
gloria baptizavit Constantinum Augustum, quem
curavit Dominus a lepra. Cujus temporibus factum
est Concilium ipso praecipiente in Nicaea Bithyniae,
et congregati sunt trecenti 18. Episcopi Catholici,
qui damnaverunt Arrium, Photinum, et Sabellium.
In urbe quoque Roma congregavit ipse cum consilio
Augusti 277. et damnavit iterum Calixtum, Arium,
Photinum et Sabellium. Constituit etiam ut baptizatum
liniret presbyter chrismate levatum de aqua
propter occasionem transitus mortis, et ut nullus
laicus crimen clerico audeat inferre, et ut diaconi
dalmaticis in Ecclesia uterentur, et ut nullus clericus
propter causam quamlibet in curiam introiret,
nec ante judicem causam diceret, nisi in Ecclesia.
Et ut sacrificium altaris non in serico, neque in
panno tincto celebraretur, nisi tantum in lineo; sicut
corpus Domini nostri JESU Christi in sindone
linea munda sepultum est. Ut si quis desideraret in
Ecclesia militare, aut proficere, ut esset Lector annis
30. exorcista diebus 30. acolythus annis 5. subdiaconus
5. diaconus 7. presbyter tribus, probatus
ex omni parte, et ab his, qui foris sunt, testimonium
habere bonum, unius uxoris virum a sacerdote benedictae,
et sic ad ordinem Episcopatus accedat.
Hic sepultus est in cimiterio Priscillae, via Salaria,
ab urbe Roma milliario 3. prid. Kalend. Jan. catholicus
et confessor quievit. Cessavitque Episcopatus
dies 21.
XXXV.
MARCUS, natione Romanus, ex patre Prisco. sedit
annis 2. mens. 9. dieb. 20. Hic constituit ut Episcopus
Ostiae, qui consecrat Episcopum Urbis,
pallio uteretur, et ab eodem Episcopus Urbis Romae
consecraretur. Qui obiit Nonis Octob. et sepultus
est in cimiterio Balbinae, via Ardeatina. Et cessavit
Episcopatus dies 20.
XXXVI.
JULIUS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit
annis 15. mens. 2. diebus 5. Hic fuit missus in exilium
a Constantino Imperatore haeretico mensibus 10.
Post cujus mortem reversus est. Et constituit ut
nullus clericus causam quamlibet in publico ageret:
et rerum gestarum notitia, quae omnibus pro fide
Ecclesiastica est, per notarios colligeretur, et in
Ecclesia a clericis servaretur. Qui etiam sepultus
est, via Aurelia, in cimiterio Calepodii milliario
3. pridie Idus April. Et cessavit Episcopatus
diebus 25.
XXXVII.
LIBERIUS, natione Romanus, ex patre Augusto,
sedit annis 6. mens. 4. dieb. 8. Hic pro eo, quod
noluit consentire haeresi Arrianae, fuit in exilio
annis 3. Cujus consilio FELIX venerabilis presbyter
in loco ejus ordinatus est Episcopus. Qui invenit
duos presbyteros Ursacium et Valentem, consentientes
Constantio Augusto Arriano, et damnavit eos in
Concilio 48 Episcoporum. Qui Ursacius et Valens
post paucos dies zelo ducti, rogaverunt Constantium,
ut de exilio revocaret Liberium. Qui consensit eis,
ut una tantum participatione communionis conveniret
cum haereticis, tantum ut non rebaptizaretur.
Post haec fecit Constantius Concilium cum aliquibus,
qui ex faece Ariana erant, et ejecit Felicem de Episcopatu,
qui erat Catholicus, et revocavit Liberium.
Depositus vero Felix | null | 7388b2ac-562e-4387-bf86-316fb8713ff6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
4. Kalend. Augusti, habitavit
in praediolo suo, via Portuensi. Ingressus quoque
Liberius in urbem 4. Non. Augusti consensit haereticis,
non tamen rebaptizatus. et tenuit basilicas B.
Petri et Pauli, et Constantinianam annis 7. Et fuit
persecutio magna in urbe Roma. Omnes itaque anni
Felicis in hujus ordinatione dinumerantur. Sepultus
tamen est Liberius via Salaria in cimiterio Priscillae.
Et cessavit Episcopatus dies 7.
XXXVIII.
FELIX, natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit
anno 1. mens. 3. dieb. 2. Hic declaravit Constantium
filium Constantini haereticum, et rebaptizatum secundo
ab Eusebio Episcopo Nicomediensi in villa
quae appellatur Aquilon. Pro quo facto capite truncatur
cum multis clericis et fidelibus occulte juxta
muros urbis ad latus formae Trajanae, 3. Idus Novemb.
Et exinde rapuere corpus ejus Christiani, cum
Damaso presbytero, et sepelierunt in basilica supradicta
ejus via Aurelia 17. Kalend. Decembr. in pace.
Et cessavit Episcopatus dies 38.
XXXIX.
DAMASUS, natione Hispanus, ex patre Antonio,
sedit annis 18. mens. 3. dieb. 10. et cum eodem
ordinatur sub [contentione.] intentione Ursinus.
Qui facto Concilio sacerdotum ejectus est ab urbe,
et Neapoli constitutus Episcopus. Damasus fultus
plurima multitudine in sede Apostolica permansit
praesul. Qui tandem accusatus incriminatur de
adulterio, et facta Synodo purgatur a 44 Episcopis,
qui etiam damnaverunt accusatores ejus, Concordium
et Callistum, et projecerunt de Ecclesia.
Quaesivitque multa corpora Sanctorum, et invenit,
ac eorum memorias versibus decoravit. Constituit
quoque, ut psalmi die noctuque canerentur per
omnes Ecclesias, ac sepultus est via Ardeatina
in basilica sua 3. Idus Decembr. juxta matrem
suam, et germanam suam. Et cessavit Episcopatus
dies 31.
XL.
SIRICIUS, natione Romanus, ex patre Tiburtio,
sedit annis 15. Hic constituit ut nullus presbyter
Missas celebraret per omnem hebdomadam. nisi
consecratum Episcopi susceperit, quod nominatur
fermentum. Qui etiam exosos habuit omnes haereticos,
maxime Manichaeos, quos inventos in exilium
deportari fecit, et constituit, ut si quis de Manichaeis
conversus rediret ad Ecclesiam, nullatenus
communicaret, nisi tantum relegatus monasterio
usque ad finem vitae suae jejunus et orationibus vacans
viaticum ei largiretur. Constituit etiam haereticum
sub manu impositionis reconciliari praesente
cuncta Ecclesia. Qui sepultus est in cimiterio Priscillae,
via Salaria, 8. Kalend. Maii. Et cessavit Episcopatus
dies 20.
XLI.
ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Maximo,
sedit annis 3. diebus 10. Hic constituit ut quotiescunque
Evangelia sancta recitarentur, sacerdotes
non sederent, sed curvi starent, et ut nullus clericum
transmarinum susciperet, nisi sui Episcopi
chirographum designaret, quia eodem tempore
Manichaei inventi sunt in urbe. Sepultus est autem
in cimiterio suo ad Ursum pileatum. 5. Kalend.
Maii. Et cessavit Episcopatus dies 21.
XLII.
INNOCENTIUS, natione Albanensis, ex patre Innocentio,
sedit annis 15. mensibus 3. dieb. 21. Hic invenit
Pelagium et Coelestium et haereticos damnavit.
Constituitque ut natus de Christiana denuo nasceretur
per baptismum, hoc est, baptizaretur, quod Pelagius
damnabat. Constituit quoque ut Sabbathi jejunium
celebraretur, quia Sabbatho Dominus in sepulchro
positus est, et discipuli jejunarunt. Sepultus
est autem in cimiterio ad Ursum pileatum 5. Kalend.
Aug. Et cessavit Episcopatus dies 22.
XLIII.
ZOZIMUS, natione Graecus, ex patre Abrahamio,
sedit annis 7. mens. 4. dieb. 24. Hic constituit ut
diacones laevam tectam haberent de palliis linostimis,
et per Parrochiam concessit ut cereos benedicerent.
Et ut nullus clerico poculum publicum propinaret
nisi tantum in cella fidelium, maxime clericorum.
Et sepultus est via Tiburtina, juxta corpus
B. Laurentii martyris 7. Kalend. Januar. Et cessavit
Episcopatus dies 11.
XLIV.
BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Jocundo
presbytero, sedit annis 3. mens. 8. dieb. 6. Hic sub
intentione ordinatus est cum Eulalio uno die. Et fuit
diebus 15. et mensib. 8 dissensio magna in clero.
Quod audiens Placidia Augusta cum filio Valentiniano
Augusto, dum sederet Ravennae retulit Honorio
Augusto Mediolanis: et horum praecepto expulsi sunt
ab urbe ambo. Sed Eulalius, eo quod ordinatus fuisset | null | 5f77aa80-9e40-4d41-9cfb-869050b2afe1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in basilica Constantiniana, praesumpsit intrare
urbem et baptizare: et celebravit Pascha in supradicta
basilica. Hoc audientes Augusti, miserunt, et
ejecerunt eum foras in Campaniam, Bonifacium vero
revocaverunt in urbem et constituerunt Episcopum.
Quo defuncto clerus et populus petiit Eulalium revocari,
sed ille reverti noluit. Denique Bonifacius
constituit ut nulla mulier, aut monacha pallam sacratam
contingeret, aut incensum poneret, nec
servum clericum fieri, nec obnoxium curiae. Qui
etiam sepultus est via Salaria juxta corpus S. Felicitatis
martyris 8. Kalend. Novemb. Et cessavit
Episcopatus dies 9.
XLV.
CAELESTINUS, natione Campanus, ex patre Prisco,
sedit annis 9. mensib. 10. diebus 17. Hic constituit,
ut psalmi David 150. psallerentur ante sacrificium
antiphonatim: ante enim tantum epistola B. Pauli
recitabatur, et sanctum Evangelium. Sepultus est.
a. in cimiterio Priscillae via Salaria, 8. Idus April.
Et cessavit Episcopatus dies 20.
XLVI.
XISTUS, natione Romanus, ex patre Sixto, sedit
annis 8. dieb. 19. Hic post annum unum et mensem
8. incriminatus est a quodam Basso. Quod audiens
Valentinianus Augustus jussit synodum congregari,
in qua examinatur a 46. Episcopis, et purgatur
Xistus, et condemnatur Bassus, ita ut ultimo die
viaticum ei non negaretur. Contra quem Valentinianus
Augustus furore sancto permotus, praedia
facultatum ejus Ecclesiae Catholicae sociavit, ac
post tres menses moritur. Cujus corpus Xistus Episcopus
suis manibus tractans sepelivit ad B. Petrum
Apostolum in cubiculo parentum ejus. Qui etiam
sepultus est via Tiburtina in crypta juxta
corpus B. Laurentii. Et cessavit Episcopatus
dies 22.
XLVII.
LEO, natione Tuscus, ex patre Quintiano, sedit
annis 21. mense uno, diebus 13. Hic invenit duas
haereses, Eutychianam et Nestorianam. Pro qua remisit
ad MARCIANUM Augustum, orthodoxum principem
et catholicum, ut congregaret Concilium Episcoporum.
Quod statim factum est, et congregati
sunt sacerdotes 256, aliorum vero Episcoporum 408,
Chirographus cucurrit cum chirographo S. Episcopi
Leonis, hoc est, tomo, ubi continebatur fides Apostolicae
Ecclesiae Romanae. Sub praesentia igitur
Martiani Catholici Principis factum est Concilium
630 Episcoporum in Chalcedonia, in martyrio
S. Euphemiae. Qui exposuere fidem Catholicam, dicentes,
in uno Christo DEO et homine duas naturas
esse. Ubi piissimus Augustus cum Pulcheria conjuge
sua Augusta, deposita regia majestate, fidem suam
sub chirographo exposuerunt ante conspectum
omnium Episcoporum, qui damnaverunt Eutychen
et Nestorium, et expositam direxerunt ad Leonem
Papam beatissimum. Hic constituit ut monacha non
acciperet velamen benedictum in capite, nisi probata
in virginitate fuerit 60 annis, et ut intra actionem
sacrificii diceretur: #Sanctum sacrificium,@# etc. Sepultus
est autem apud B. Petrum Apostolum, 3. Idus
April. Et cessavit Episcopatus dies 7.
XLVIII.
HILARIUS, natione Sardus, ex patre Crispino, sedit
annis 6. mens. 3. diebus 10. Hic firmavit 3. Synodos,
Nicaenam, Ephesinam, et Chalcedonensem, vel
tomum sancti Episcopi Leonis, et damnavit omnes
haeresiarchas ac sequaces eorum. Confirmavit quoque
dominationem et principatum sedis Catholicae
et apostolicae Romanae Ecclesiae. Qui sepultus est ad
S. Laurentium in crypta juxta corpus B. Xisti Episcopi,
4. Idus Septemb. Et cessavit Episcopatus
dieb. 10.
XLIX.
SIMPLICIUS, natione Tiburtinus, ex patre Castorio,
sedit annis 15. mense uno, diebus 7. Cujus temporibus
venit relatio de Graecia ab Achatio Constantinopolitano
Episcopo affirmante quod Petrus Alexandrinus
Eutychianista haereticus factus esset, et quod
in morte cujusdam presbyteri Catholici permixtus
esset. Quod audiens Simplicius praesul dissimulans
non rescripsit Achatio, sed Petrum damnavit, expectans
tempus poenitentiae. Hic sepultus est in basilica
B. Petri Apostoli 6. Nonas Martias. Et cessavit Episcopatus
diebus 6.
L.
FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbytero
de titulo Fasciola. sedit annis 8. mens. 11.
dieb. 17. Quo tempore iterum venit relatio de Graecia
Petrum revocatum ab Achatio Episcopo Constantinopolitano.
Quod audiens Felix Romanus Episcopus
mittit defensorem cum consilio Sedis suae, et in Concilio
damnavit Achatium cum Petro. Post annum tertium
iterum venit relatio ab Imperatore Zenone ut
poenitens rediret Achatius. Tunc Papa Felix misit duos
Episcopos, Mesenum et | null | ef3cc598-30dd-4383-b5f8-81cd3bc8ed07 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Vitalem, ut si invenirent
complicem Petri Acatium, iterum damnarent eos.
Si non, offerrent libellum poenitentiae. Qui cum introissent
Constantinopolin, corrupti sunt pecunia,
et non fecerunt ut praeceperat Dominus Papa. Qui
post eorum reversionem, facto Romae Concilio examinavit
ambos Episcopos, id est Mesenum et Vitalem,
et reos rejecit a communione. Sed Mesenus non
tacuit peccatum suum, et ob hoc concessum est ei
tempus poenitentiae. Sepultus est autem Felix
in basilica B. Pauli Apostoli. Et cessavit Episcopatus
dieb. 5.
LI.
GELASIUS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit
annis 4 mens. 8. diebus 18. Hic invenit Manichaeos
in urbe, quos in exilium deportari praecepit, et
eorum codices incendio concremari, et in synodo
cum fletu sub satisfactione libelli purgatum Mesenum
Episcopum revocavit, et suae Ecclesiae restituit.
Iterum venit relatio de Graecia quod a Petro et
Achatio multa mala et homicidia fierent. Quo tempore
fugiens Joannes Alexandrinus Catholicus Episcopus
venit Romam. Quem B. Gelasius cum gloria
suscepit, et ei secundam sedem praebuit, factaque
Synodo misit per tractum Orientis, et iterum damnavit
in perpetuum Petrum et Achatium, si non
sub satisfactione libelli postularent poenitentiam.
Fecit etiam sacramentorum praefationes et orationes
cauto sermone. Qui sepultus est in B. Petri basilica
11. Kalend. Decemb. Et cessavit Episcopatus
dies 7.
LII.
ANASTASIUS, natione Romanus, ex patre Petro
de regione quinta Caput tauri, sedit anno 1. mensibus
2. diebus 24. Hic propterea quia communicavit
cuidam diacono Thessalonicensi nomine Photino,
qui communis erat Acatio sine consilio Episcoporum,
presbytororum, vel clericorum Ecclesiae Catholicae,
suspenderunt se ab ejus communione. Qui
etiam, cum voluisset Achatium occulte revocare,
et non potuisset, nutu divino percussus sepultus est
in basilica B. Petri Apostoli, 13. Kalend. Decemb.
Et cessavit Episcopatus dies 4.
LIII.
SYMMACHUS, natione Sardus, ex patre Fortunato,
sedit annis 15. mensibus 7. diebus 27. Hic sub intentione
ordinatus est una die cum Laurentio, et
Symmachus quidem in basilica Constantiniana,
Laurentius in basilica S. Mariae. Ex qua causa separatus
est clerus, et divisus est Senatus. Et facta
intentione utraque pars constituit, ut ambo ordinati
ad judicium Regis Theodorici Ravennam pergerent.
Quod dum factum fuisset, judicavit Rex ut qui primus
ordinatus fuisset, vel cui maxima pars consentiret,
ipse teneret sedem Apostolicam. Unde factus
Praesul Symmachus est, et constituit Laurentium in
Nucerinam civitatem Episcopum intuitu misericordiae.
Post annos vero quatuor zelo ducti aliqui ex clero,
et ex Senatu, maxime Festus et Probinus, accusaverunt
eundem Papam apud Theodoricum crimine
pessimo, et subornaverunt falsos testes, quos miserunt
Ravennam, et interim occulte revocaverunt
Laurentium. Divisus quoque est iterum clerus. Tunc
accusatores Symmachi miserunt ad regem, ut daret
visitatorem sedis Apostolicae. Quod factum est, et
dedit Petrum Altinae civitatis Episcopum, quod canones
prohibent. Unde praedictus Papa congregavit
Episcopos 115. et facta Synodo purgatur a falso crimine:
et damnatur Petrus Altinus invasor sedis
Apostolicae, et Laurentius Nucerinus pro eo quod
vivente Episcopo persuaserunt sedem ejus; nam
Symmachus a suis omnibus in sedem suam cum
gloria restituitur. Quapropter indignati Festus et
Probinus intra urbem coeperunt pugnare, maxime
contra Faustum exconsulem, et omnes qui communicabant
Symmacho, quandoquidem gladio occidebantur
clerici, sanctimoniales et virgines, quas de
monasteriis extrahebant nudas. Solus autem Faustus
exconsul pro Ecclesia pugnabat. Post haec omnia
idem Papa invenit Manichaeos in urbe, quorum libros
incendit, et eos exilio relegavit. Hic omni anno per
Africam vel Sardiniam ad Episcopos, qui exilio erant
retrusi, pecunias et vestes ministrabat, et captivos
per diversas provincias redemit. Qui etiam sepultus
est in basilica B. Petri Apostoli confessor. 14. Kalend.
Aug. Et cessavit Episcopatus dies 7.
LIV.
HORMISDA, natione Campanus, ex patre Justo, de
civitate Frisinone, sedit annis 9. dies 17. Hic ex
constituto Synodi, et cum concilio regis Theodorici,
direxit ad Graecias, humanitatem ostendens sedi
Apostolicae: quia Graeci obligati erant sub vinculo
anathematis propter Petrum Alexandrinum et Achatium
Constantinopolitanum sub Joanne Episcopo,
legatos mittens Ennodium Episcopum Ticinensem,
et Fortunatum Episcopum Catinensem, et Venantium
presbyterum urbis Romae, et Vitalem | null | 3ffa9085-f317-4b1e-9ea1-a8dff680e84d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Diaconum,
et Hilarum notarium, ad Anastasium Augustum, qui
nihil egerunt. propterea quia ipse in haeresim Eutychianam
communicaverat. Item secundo misit Ennodium,
et Peregrinum episcopum Mesenensem, quos
dum voluisset Anastasius pecunia corrumpere, nullatenus
consenserunt, nisi satisfactionem sedis Apostolicae
operaretur. Tunc imperator repletus furia
ejecit eos per posterulam, et imposuit in navim periculosam,
praecipiens Heliodoro et Demetrio ut
nullam civitatem Graecorum ingrederentur. Legati
vero secretius sanctas epistolas fidei 19. per manus
monachorum orthodoxorum exposuere per omnes
civitates, quas Episcopi, qui erant complices Anastasii
Augusti pro crimine Constantinopolim direxerunt.
Qui furore repletus inter alia sua sacra haec
scripsit, dicens: Nos jubere volumus, non nobis juberi;
et post haec nutu divino percussus fulmine
obiit. Cui successit in imperium Justinus Orthodoxus,
qui direxit auctoritatem suam ad Hormisdam
Papam Romanum, ut redintegraretur pax Ecclesiarum.
Quam auctoritatem Papa suscipiens cum consilio
regis Theodorici direxit Germanum Capuanum
Episcopum, Joannem et Blandum presbyteros, Felicem
et Dioscorum diacones, et Petrum notarium,
munitos fide et textu libelli poenitentiae. Venientes
autem juxta Constantinopolim tanta gratia fidei refulsit,
ut multitudo monachorum orthodoxorum, et
illustrium virorum, Justinus quoque Imperator,
et Vitalianus Consul simul occurerent ad castellum
rotundum, quod ducit ad civitatem. Suscepti itaque
sunt cum gloria et gaudio magno a clero et Joanne
Episcopo. Quod sentientes complices Anastasii se
incluserunt in Ecclesia majore, quae vocatur sancta
Sophia, et consilio facto mandaverunt Imperatori,
dicentes: Nisi nobis reddita fuerit ratio, quare damnatus
est Episcopus noster Achatius, nullatenus
consentimus Sedi Apostolicae. Hic quoque damnavit
Petrum et Achatium, vel omnes haereses, et invenit
Manichaeos, quos cum examinatione plagarum in
exilium deportavit, et eorum codices incendio concremavit.
Eodem tempore venit cum gemmis pretiosis
a rege Francorum Clodovaeo Christiano donum
B. Petro Apostolo. Sepultus est autem in basilica
B. Petri Apostoli, 8. Idus Aug. Consulatu Maximi.
Et cessavit Episcopatus dies 6.
LV.
JOANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio,
sedit annis 2. mensib. 9. diebus 17. Hic vocatus
est a rege Theodorico Ravennam, quem et misit in
legationem Constantinopolim ad Justinum Imperatorem
orthodoxum, qui ejus consilio usus voluit
amore religionis Christianae haereticos extricare, ut
Ecclesias Arrianorum Catholicas consecraret. Pro
qua re haereticus rex Theodoricus exarsit, et voluit
totam Italiam gladio extinguere. Tunc Joannes Papa
aegrotus cum fletu ambulavit, et senatores, et Consules
cum eo, id est, Theodorus importunus, Agapitus
Patritius, accipientes in mandatis, ut redderentur
Ecclesiae haereticis in partibus Orientis, quod si non,
omnem Italiam gladio perderet. Qui dum ambulasset,
occurrit ei omnis civitas cum cereis et crucibus in
honore B. Apostolorum Petri et Pauli. Et gaudebat
Justinus Augustus se suscepisse in partibus Graeciae
Joannem Papam Romanum, sicut Constantinus Augustus
susceperat Silvestrum Episcopum. Qui Justinus
dans honorem DEO humiliavit se pronus, et adoravit
Joannem beatissimum rogantem cum grandi
fletu ut legatio acceptabilis esset in conspectu ejus.
Qui postquam obtinuit, propter quod ierat, ipsi Justino
Augusto, ut vicarius B. Petri Apostoli rogatus
manibus suis cum gloria coronam imposuit. Eodem
tempore Theodoricus rex haereticus tenuit duos senatores
praeclaros et exconsules, Symmachum et
Boethium, et interfecit eos gladio. Cum vero Joannes
venerabilis Papa, et Senatores ejus comites reverterentur
a Constantinopoli, praedictus Rex haereticus
cum grandi dolo et odio suscepit eos, quos
etiam gladio voluit interficere, sed non ausus est
metuens indignationem Justini Augusti, quanquam
permiserit in custodia afflictos [ #cruciari@# ] cremari.
Ipse vero Papa afflictus in custodia defecit, et mortuus
est martyr, 15. Kalend. Jun. Quem statim derepente
est intereundo subsecutus ipse Theodoricus
rex haereticus. Corpus vero B. Joannis translatum
est de Ravenna, et sepultum est in B. Petri basilica
6. Kalend. Jun. Et cessavit Episcopatus
dies 58.
LVI.
FELIX, natione Samnius, ex patre Castorio, sedit
annis 4. mensibus 2. dieb. 13. Et sepultus est in basilica
B. Petri Apostoli, 4. Idus Octob. Et cessavit
Episcopatus diebus 3.
LVII.
BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Sigebaldo,
sedit annis 2. diebus 26. Hic fuit ordinatus in basilica
Julii sub intentione cum Dioscoro, qui ordinabatur
in basilica | null | e7fbb570-9289-49e7-ba38-8ad445b99baa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Constantiniana. Fuitque dissensio
in clero et senatu dies 28. Sed Dioscorus ipso anno
2. Idus Octobris defunctus est. Quem Bonifacius
zelo ductus eum grandi amaritudine sub chirographo
anathematizavit, et eum archivo Ecclesiae retrusit.
Sed ei nullus subscribere voluit. Hic congregata
Synodo in basilica B. Petri Apostoli, fecit cum chirographis
sacerdotum jusjurandum ante confessionem
Apostoli Petri in diaconum Vigilium, ut sibi
succederet. Unde facta iterum Synodo censuerunt
sacerdotes omnes propter reverentiam sanctae Sedis,
quia contra canones hoc fuerat factum, et quia
culpa eum respiciebat, qui sibi successorem constituisset.
Quapropter Bonifacius reum se confessus
est, quod in Diaconum Vigilium sua subscriptione
ehirographi ante confessionem B. Petri Apostoli
fecisset, ipsumque chirographum sub praesentia
omnium sacerdotum et cleri, et senatus in incendio
consumpsit. Tunc venit relatio ab Afris Episcopis
de constitutione, et ut consilio Domini Papae
omnia Carthaginensis Episcopus faceret. Sepultus
autem est in basilica B. Petri Apostoli,
sub die 17. mens. Octob. Et cessavit Episcopatus
dies 15.
LVIII.
JOANNES, qui et Martirius, natione Romanus, ex
patre Projecto, de Caelio monte, sedit annis 2. mensibus
4. diebus 6. Eodem tempore Justinianus Augustus,
vir religiosus summo amore Christianae religionis
misit fidem suam scriptam chirographo
proprio ad sedem Apostolicam per Episcopos Epatium,
et Demetrium. Sepultus est autem Joannes
Papa in basilica B. Petri Apostoli, 6. Kalend. Junias.
Et cessavit Episcopatus dies 6.
LIX.
AGAPITUS, natione Romanus, ex patre Gordiano
presbytero ad sanctos Joannem et Paulum, sedit
mensib. 11. diebus 18. Hic libellos anathematis quos
invidiae dolo extorserat, Bonifacius a presbyteris et
Episcopis contra canones et contra Dioscorum in
medio Ecclesiae congregatis omnibus incendio consumpsit,
et totam Ecclesiam absolvit. Denique
missus est a Theodato rege Gothorum ad Domnum
Justinianum Augustum, qui indignabatur contra
eumdem regem quod occidisset Reginam Amalsuentham
commendatam sibi, filiam scilicet Theodorici
regis, qui eum regem fecerat. Ingressus ergo Agapitus
Constantinopolim 10, Kalend. Maii susceptus
est cum gloria, et coepit altercationem habere cum
Justiniano Augusto de religione. Responsumque
reddidit constantissime de Domino JESU Christo,
DEO et homine, quod in una persona JESU Christi
duae sint naturae. Qua altercatione Anthemium Constantinopolitanum
Episcopum invenit haereticum.
Dixit itaque Imperator Agapito: Aut consenti nobis,
aut in exilium deportari te faciam. Cui respondit:
Ego quidem peccator ad Justinianum Imperatorem
Christianissimum venire desideravi, nunc autem
Diocletianum inveni. Scito tamen, te et Episcopum
tuum idoneos non esse Christianae religionis, nisi
duas naturas in Christo confiteamini. Tandem ex
praecepto Augusti accersito Anthemio, et discussione
facta, nunquam voluit confiteri in doctrina
catholicae responsionis, sed convicit eum Sanctus
Papa Agapitus, et ob id ab omnibus Christianis
est glorificatus. Tunc Imperator, gaudio
repletus, humiliavit se, et adoravit beatissimum
Papam Agapetum, quia communione ejecit Anthemium,
et expulit in exilium, et loco ejus Moenam
nomine consecravit Episcopum Catholicum. Qui
etiam, postquam omnia obtinuit, pro quibus directus
fuerat quadam aegritudine defunctus est Constantinopoli
10. Kalend. Maii. Cujus corpus in loculo
plumbeo translatum est in basilicam B. Petri Apostoli,
ubi et sepultum est, 12. Kalend. Octob. Et
cessavit Episcopatus dies 58.
LX.
SILVERIUS, natione Campanus, ex patre Hormisda
Episcopo Romano, sedit anno 1. mensib. 5. dieb. 11.
Hic levatus est a tyranno Theodato sine deliberatione
decreti. Qui corruptus pecunia talem timorem induxit
clero, ut qui non consentiret in hujus ordinatione
gladio puniretur. Quocirca sacerdotes non subscripsere
ante ordinationem ejus secundum morem antiquum,
sed postmodum. Post menses vero duos
nutu divino exstinguitur Theodatus, et elevatur rex
Vuitigis. Qui Ravennam veniens tulit sibi uxorem
filiam Amalasuentae reginae. Unde indignatus Imperator
Justinianus misit Belesarium patritium cum
exercitu, ut liberaret omnem Italiam a captivitate
Gothorum. Tunc veniens patritius in partes Siciliae,
audivit quod Gothi fecissent sibi regem, et inde per
Campaniam properavit Neapolim, quam et obsidere
coepit, quia cives Neapolitani noluerant aperire ei.
Qui pugnando civitatem introivit, et ductus furore
interfecit et Gothos, et omnes cives Neapolitanos,
ita ut nulli sexui, vel aetati parceret, nec sacerdotibus,
aut servis DEI, vel sanctimonialibus. Factoque
maximo bello contra Vuitigis, ingressus est | null | 102eab4f-1f54-419e-aa0a-b188fdc70815 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
urbem
Romam 4. Idus Decembr. et civitatem munivit. Nocte
ipsa, qua introivit urbem, hi qui erant in civitate,
vel foris, fugerunt Ravennam, et omnes portas dimiserunt
apertas. Tunc colligens Vuitigis rex multitudinem
exercitus Gothorum regressus contra Romam
9. Kalend. Mart. et fixit castra ad pontem Milvium,
et uno anno ita obsessa est civitas Romana, ut nulli
esset facultas exeundi, vel introeundi. Intra civitatem
autem grandis fames erat, ut aqua venundaretur
pretio, nisi Nympharum [ #remedium@# ] rechedus subvenisset.
Pugnae autem maximae erant, Belesario
defendente Romanos vel civitatem: quam et liberavit
a Gothis; quos postmodum Ravennam fugere
compulit. Tunc erat Vigilius Diaconus apocrisiarius
in Constantinopoli, qui sciebat dolorem Augusti
pro Anthemio Patriarcha, qui depositus fuerat
a sanctissimo Agapito Papa, eo quod haereticus repertus
esset, et in locum ejus Maenam servum DEI
constituisset. Consilio denique Vigilii misit Romam
epistolas Silverio Papae, rogans et obsecrans: aut
ad nos, ne pigriteris venire: aut certe revoca Anthemium
in locum suum. Quas litteras dum legisset
B. Silverius, ingemuit, et dixit: Modo scio, quod
haec causa finem vitae meae adduxit. Fiduciam tamen
habens in Domino rescripsit Augustae. Domina
Augusta, ego rem istam nunquam facturus ero, ut
revocem hominem haereticum, in sua nequitia damnatum.
Tunc indignata Augusta misit ad Belesarium
jubens per Vigilium diaconem. Vide aliquas occasiones
in Silverium Papam, et depone illum ab Episcopatu,
aut certe festinus transmitte eum ad nos.
Ecce ibi habes Vigilium archidiaconem, et apocrisiarium
nostrum carissimum, qui nobis pollicitus
est revocare Anthemium patriarcham. Suscepta
jussione Belesarius dixit: Ego quidem jussionem
facio, sed ille qui interest in nece Silverii Papae,
ipse reddat rationem de factis suis Domino JESU
Christo. Et urgente jussione, exierunt quidam falsi
testes, qui dixerunt: Quadam vice invenimus Silverium
Papam scripta mittentem ad regem Gothorum,
in quibus continebatur. Veni ad portam, quae appellatur.
Asinaria juxta Lateranis, et civitatem
trado ac Belesarium patritium. Quod audiens Belesarius
non credidit, sciens quod per invidiam haec
dicerentur. Sed dum multi in eadem accusatione
ne persisterent, timuit, fecitque Silverium ad se
venire in palatium Pincis, et foris retineri omnem
clerum. Cumque ingressus esset cum solo Vigilio,
Antonina patritia, ut jacebat in lecto, videns eum
dixit: Dic Domine Silveri Papa, quid fecimus tibi et
Romanis, ut tu velles nos in manus Gothorum tradere?
Adhuc ea loquente, ingressus Joannes Subdiaconus
regionarius primae sedis tulit pallium de
collo ejus, et duxit in cubiculum, ubi exspoliatum
eum induit veste monachica. Quem Xistus subdiaconus
regionis sextae videns monachum, egressus
foras nunciavit ad clerum, dicens: Quia domnus
Papa depositus est, et factus est monachus. Qui
audientes, fugerunt omnes. Suscepit autem eum
Vigilius archidiaconus in sua quasi fide, et misit in
exilium in Ponzas, ac sustentavit eum pane tribulationis
et aqua augustiae. Qui deficiens confessor
mortuus est, et sepultus in eodem loco 12. Kalend.
Jul. ibique salvantur infirmi. Et cessavit Episcopatus
dies 5.
LXI.
VIGILIUS, natione Romanus, ex patre Joanne Consule,
sedit annis 17. mensibus 6. diebus 26. Eodem
tempore Belesarius commisit bellum contra Vuitigem
regem Gothorum, quem fugientem noctu insecutus
est Joannes Magister militum, cui cognomentum
Sanguinarius, et tenuit eum, adduxitque ad
Belesarium, qui perduxit eum sub sacramento salvum
ad Imperatorem Justinianum Constantinopolim.
Quem Imperator fecit patritium et comitem, transmisitque
juxta fines Persarum, ubi vitam finivit.
Belesario vero egere gratias Imperator et Augusta,
et remiserunt eum in Africam, quae redacta est sub
republica, interfecto sub dolo pacis [ #Gundaro@# ] Vuimarith
rege Vandolorum. Quo tempore scripsit
Theodora Augusta ad Vigilium Papam: Veni, adimple
nobis, quae prona voluntate promisisti de patre
nostro Anthemio, et revoca eum in officium suum.
Ad haec rescripsit Vigilius: Absit hoc a me, Domina
Augusta. Prius locutus sum male et insipienter,
modo autem nullo modo tibi consentiam, ut revocem
hominem haereticum et anathematizatum. Quod
si indignus vicarius sum B. Petri Apostoli, quomodo
fuerunt antecessores mei sanctissimi, Agapitus et
Silverius, qui eum damnavere? Tunc Romani suggesserunt,
quod consilio Vigilii depositus | null | acf17445-b107-4208-aa36-78d2eb263824 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fuisset
Silverius, mandantes, quia male agit cum Romanis
servis tuis, et cum ipsa plebe tua: sic enim est
furiosus, ut daret alapam notario suo, qui mox cadens
ad pedes ejus expiravit. Item dedit neptem
suam Vigiliam Astherio Consuli filio mulieris viduae,
quem fecit teneri nocte, et tamdiu caedi, quamdiu
vitam finiret. Quo audito, Augusta misit Anthemium
Scribonem cum virtute majori ad Romam, dicens:
Excepto in basilica S. Petri, parce. caeterum, si
in Lateranis, aut in palatio, aut in qualibet Ecclesia
inveneris Vigilium, impositum mox navi perduc eum
ad nos. Quod nisi feceris, per viventem in saecula
excoriari te faciam. Qui Anthemius Scribo veniens
Romam, invenit eum in Ecclesia S. Ceciliae 10. Kalend.
Decemb. erat enim dies natalis ejus. Qui munera
erogando ad populum repertus est, et depositus
ad Tyberim, missusque in navim; quem plebs et
populus sequebatur, clamando, ut orationem ab eo
acciperet. Et data oratione, dixit omnis populus,
Amen. Et mota est navis. Videntes Romani, quod
mota est navis, in qua sedebat Vigilius, tunc populus
coepit post eum jactare lapides, fustes, cacabos,
et dicere: Fames tua tecum, mortalitas tua tecum.
male fecisti cum Romanis, male invenias ubi vadis.
Et quidem amatores ejus secuti sunt eum de Ecclesia.
Qui ingressus Siciliam in civitate Catinensi
permissus est facere ordinationem per mensem Decemb.
presbyteros et diaconos. Ex quibus retransmisit
Romam Ampliatum presbyterum vicedominum
suum, et Valentinum Episcopum ad S. Rufinam, et
Secundum ad custodiendum Lateranis, et gubernandum
clerum. Qui valefaciens omnibus ingressus
est Constantinopolim in Vigilia Domini nostri JESU
Christi. Quem obvius Imperator osculatus est, et
coepit flere, ac plebs illa psallebat ante eum usque
ad Ecclesiam S. Sophiae, #Ecce advenit dominator
Dominus,@# etc. Per biennium enim fuerant intentiones
de Anthemio patriarcha, ostendentes cautionem
manus ejus, qua promiserat eum revocare in locum
suum. Sed Vigilius magis desiderans mori, quam
vivere, nullatenus voluit eis consentire, et dixit: Ut
video, non me fecerunt venire ad se Justinianus et
Theodora, sed Diocletianus et Eleutheria. Facite ut
vultis, digna enim factis recipio. Tunc dedit alapam
in faciem ejus quidam, dicens: Homicida, nescis
quibus loqueris? nescis, quia Silverium Papam occidisti?
et filium mulieris viduae calcibus et fustibus
interfecisti? Tunc fugiens in basilicam S. Euphemiae
tenuit columnam altaris. Qui tractus ab ea, et ejectus
foris Ecclesiam, fecerunt mitti funem in collo
ejus, et traxerunt eum per totam civitatem usque
ad vesperum. Tunc missus est in custodiam, ubi
dabantur ei modice panis et aqua. Clerus autem
Romanus, qui cum eo erat, missus est in exilium
per diversa metalla incidenda. Tunc Gothi cum suo
rege Bandua, qui Totila nuncupabatur, descendentes
Romam obsederunt eam, et facta est fames in civitate
Romana, ut etiam natos suos vellent comedere.
Quadam itaque die intravit rex Romam a porta
S. Pauli, indictione 13 et habitavit cum Romanis,
quasi pater cum filiis. Quidam vero de Senatoribus
fugientes ingressi sunt Constantinopolim, et venerunt
ad Imperatorem afflicti et desolati. Quos consolatus
est Imperator, et misit Narsetum Eunuchum
et cubicularium suum in Italiam. Cui data pugna
cum Gothis donavit DEUS victoriam, et occisus est
rex et multitudo Gothorum interfecta est. Tunc adunatus
clerus rogavit Narsetem, ut una cum ejus
suggestione rogaret Principem, ut si adhuc viveret
Vigilius Papa, aut presbyteri, seu diaconi, vel clerus,
qui cum eodem fuerat in exilium deportatus,
reverteretur. Suscepta relatione Narsetis, vel cuncti
cleri Romani laetus effectus est Imperator et omnes
inclyti ejus, eo quod requiem dedisset DEUS Romanis.
Mox misit, per diversa loca, ubi fuerant in exilium
deportati, in Gypso et Proconeso, et jussit ante
se venire Imperator, dicens eis: Vultis recipere Vigilium,
ut fuit Papa vester, an archidiaconum
vestrum Pelagium, et manus mea erit vobiscum.
Responderunt omnes: Imperet DEUS pietati tuae, ut
restituat nobis modo Vigilium, et quando voluerit
eum DEUS transire de hoc saeculo, tunc cum vestra
praeceptione donetur nobis Pelagius noster archidiaconus.
Tunc dimisit omnes cum Vigilio, et venerunt
Siciliam | null | 4ba14736-df67-4386-8017-057c9fb7c7c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in civitatem Syracusis, ubi afflictus calculi
dolore mortuus est. Cujus corpus translatum est Romam,
et sepultus est ad S. Marcellum, via Salaria.
Et cessavit Episcopatus menses 3 et dies 5.
LXII.
PELAGIUS, natione Romanus, ex patre Joanne Vicariano,
sedit annis 11 mensibus 10, diebus 18.
Quem, dum non essent Episcopi, qui eum ordinarent,
eo quod multitudo religiosorum sapientium, et
nobilium subduxerat se a communione ejus, dicens,
quia in morte Vigilii Papae se immiscuit, ut tantis
poenis affligeretur, ordinaverunt duo Episcopi, Joannes
de Perusia, et Bonus de Ferentino, et Andreas
presbyter de Hostia. Nam non erat in clero vel monasteriis,
qui posset promoveri. Tunc Narses et
Pelagius Papa consilio inito sumpta Litania a S. Pancratio
cum hymnis et canticis spiritualibus venerunt
ad S. Petrum Apostolum, ubi idem Papa tenens
Evangelia et crucem Domini super caput suum in
ambonem ascendit, et satisfecit populo, quia nullum
malum peregisset contra Vigilium, petiitque confirmari,
ut si quis ille est in sancta Ecclesia ab Ostiario
usque ad gradum Episcopi, neque per aurem,
neque per aliquas promissiones proficiat, quia Simoniacum
est: Mortuus est autem et sepultus in basilica
B. Petri Apostoli. Et cessavit Episcopatus menses 2,
dies 25.
LXIII.
JOANNES, ex patre Anastasio illustri, sedit annis
12. mensibus 11. dieb. 26. Eo tempore Heruli in
Tharsiam venerunt, levato super se rege Sindaldo,
et premebant cunctam Italiam. Contra quos Narses
egressus, regem eorum interfecit, et omnem gentem
subjugavit. Deinde simili modo Immingus et Bucellenus
duces Francorum premebant Italiam, sed auxiliante
Domino, et ipsi a Narsete interfecti sunt.
Cumque tali eventu gauderet tota Italia, Romani
invidia ducti suggesserunt Justiniano et Suffinae
[ #Sophiae@# ], quia Romanis magis expetierat Gotis servire
quam Graecis, ubi Narses Eunuchus imperat.
Quod Narses audiens de Roma venit Campaniam, et
indignatus scripsit genti Langobardorum, ut venirent,
et possiderent Italiam. Quae omnia, ut cognovit
Joannes Papa, festinus venit Neapolim, et obtinuit
a Narsete, ut reverteretur Romam: qui relicta Italia,
pro qua valde laboraverat, Constantinopolim
redire decreverat. Utrique ergo reversi sunt. Et
sanctissimus quidem Joannes habitavit multo tempore
in cimiterio Sanctorum Tiburtii et Valeriani.
Narses vero Romam ingressus post multum temporis
mortuus est. Sanctissimus quoque Joannes et
ipse mortuus sepultus est in basilica B. Petri Apostoli.
Et cessavit Episcopatus mensibus 10. diebus 3.
LXIV.
BENEDICTUS, natione Romanus, de patre Bonifacio,
sedit annis 4. mense 1. diebus 29. Eodem tempore
gens Langobardorum invasit omnem Italiam,
simulque et fames nimia adeo, ut etiam multitudo
castrorum se traderet Langobardis, ut temperare
possent ab inopia famis. In istis itaque laboribus et
afflictionibus positus sanctissimus Papa mortuus est,
et sepultus in B. Petri Apostoli basilica in secretario.
Et cessavit Episcopatus menses 3. dies 10.
LXV.
PELAGIUS, natione Romanus, de patre Unigildo,
sedit annis 10. mens. 2. dieb. 10. Hic ordinatur
absque jussione Principis, eo quod obsiderent civitatem
Romanam Langobardi, qui Italiam multa
vastatione infestabant. Cujus temporibus tantae pluviae
fuerunt, ut omnes dicerent, quia aquae diluvii
superinundaverunt, et talis clades fuit, qualem a saeculo
nullus meminit fuisse. Hic mortuus est, et sepultus
ad B. Petrum Apostolum. Et cessavit Episcopatus
menses 3. dies 25.
LXVI.
GREGORIUS, natione Romanus, ex patre Gordiano,
sedit annis 13. mens. 6. diebus 10. Hic exposuit
homilias Evangeliorum, et multa alia, quae enumerare
non possumus, adjecitque in canone. #Dies
nostros in tua pace dispone,@# etc. Misit etiam praedicatores
ad gentem Anglorum, qui eos converterent
ad Dominum JESUM Christum. Domum quoque
suam monasterium constituit. Qui mortuus sepultus
est ad B. Petrum Apostolum ante Secretarium die 12.
mensis Martii. Et cessavit Episcopatus menses 5.
dies 19.
LXVII.
SABINIANUS, natione Tuscus, de civitate Blera, ex
patre Bono, sedit annum 1. menses 5. dies 9. Quo
tempore fuit fames gravis in civitate Romana. Qui
facta pace cum gente Langobardorum jussit aperiri
horrea Ecclesiae et venundari frumenta pro solido
uno modios | null | e8374895-d946-4792-8228-a0ab86482423 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
30. Hic in Ecclesia B. Petri Apostoli
luminaria addidit. Qui sepultus est in Ecclesia
B. Petri Apostoli. Depositus autem est sub die 22.
mens. Februar. Et cessavit Episcopatus mensibus 10.
dieb. 26.
LXVIII.
BONIFACIUS, natione Romanus, ex patre Joanne,
sedit mensibus 8. diebus 22. Hic obtinuit apud Phocatem
Principem, ut sedes Apostolica B. Petri Apostoli
caput esset omnium Ecclesiarum, quia sedes
Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum
scribebat. Constituit etiam Synodum in Ecclesia
B. Petri Apostoli, in qua sederunt Episcopi 72. presbyteri
30. diaconi 3. et clerus omnis, sub anathemate,
ut nullus Pontifice vivente Episcopum civitatis
se praesumat dicere, aut partes sibi de electione
facere, nisi tertio die depositionis ejus. tuncque
adunato clero et filiis Ecclesiae electio fiat. et quem
quis voluerit, habebit sibi licentiam eligendi sacerdotem.
Defunctus autem sepultus est in Ecclesia
B. Petri Apostoli die 12. mens. Novemb. Et cessavit
Episcopatus mens. 10. dies 6.
LXIX.
BONIFACIUS, natione Marsus, de civitate Valeria,
ex patre Joanne medico, sedit annis 6. mens. 8.
diebus 13. Hujus temporibus fames, pestilentia,
et inundationes aquarum gravissimae fuerunt. Qui
petiit a Phocate principe templum, quod appellabatur
Pantheon, in quo fecit Ecclesiam beatae,
semperque Virginis Mariae. Qui defunctus die 25.
mensis Maii, sepultus est ad beatum Apostolum Petrum.
LXX.
DEUSDEDIT, natione Romanus, ex patre Stephano
subdiacono, sedit annis 3. diebus 23. Hic clerum
multum dilexit. Sacerdotes et clerum ad loca pristina
revocavit. Cujus temporibus veniens Eleutherius
patritius et cubicularius Ravenna, occidit omnes,
qui in necem Joannis Exarchi, et judicis Reipub.
fuerant. Cumque susceptus esset optime a sanctissimo
Deusdedit Papa, egressus de Roma venit Neapolim,
quae tenebatur a Joanne Consino antarta.
Contra quem pugnando interfecit eumdem tyrannum,
ingressus Neapolim, et cum eo alios multos: sicque
reversus est Ravennam, ubi data militibus roga
facta est pax magna in tota Italia. Hic constituit
secundam Missam fieri in clero. Quo tempore factus
est terraemotus magnus mense Augusto, indictione
6. Post haec secuta est clades scabierum in
populo, ita ut nullus esset, qui posset mortuum
suum recognoscere. Qui defunctus sub diem 8. mensis
Novemb. sepultus est ad B. Petrum Apostolum. Hic
dimisit pro obsequio suo ad omnem clerum rogam
unam integram. Et cessavit Episcopatus mense 1.
diebus 16.
LXXI.
BONIFACIUS, natione Campanus, de civitate Neapoli,
ex patre Joanne, sedit annis 5. Hic constituit,
ut testamentum valeat secundum jussionem Principis,
et ut nullus trahatur de Ecclesia, nec praesumat
acolythus reliquias Sanctorum Martyrum levare,
nisi presbyter, et ut in Lateranis acolythus non
baptizet cum diacono, sed subdiaconi sequentes.
Eodem tempore ante diem ordinationis ejus Eleutherius
patritius et Exarchus antarta assumpsit
regnum. Qui veniens ad civitatem Romanam, in
castro, quod dicitur, Luciolus, a militibus Ravennatibus
interfectus est, et caput ejus delatum
Constantinopolim ad piissimum Principem. Defunctus
autem beatissimus Bonifacius sepultus est ad
B. Petrum Apostolum die 25. mensis Octob. Et
cessavit Episcopatus dies 13.
LXXII.
HONORIUS, natione Campanus, ex patre Petronio
Consule, sedit annis 12. mensibus 11. diebus 17.
Hic constituit, et decrevit in Ecclesia, ut omni
hebdomada Sabbatho die exeat Letania a S. Apollinari
ad B. Petrum Apostolum, et cum hymnis et
canticis omnis populus ei occurrere debeat. Qui
sepultus est ubi supra, sub die 4. Idus Octob.
Et ce savit Episcopatus anno 1. mens. 7. diebus
18
LXXIII.
SEVERINUS, natione Romanus, ex patre Abieno,
sedit mensibus 2. diebus 4. Hujus temporibus, cum
tantum esset electus, nondum autem ordinatus, devastatum
est Episcopium Lateranense a Mauritio
chartulario, et Hisatio patritio Exarcho Italiae, qui
adversus Ecclesiam DEI inito consilio concitaverunt
exercitum Romanum, dicentes: Quid prodest, quod
tantae pecuniae congregatae sint in Episcopio Lateranensi
ab Honorio Papa, et militibus nihil exinde
subvenitur, quando et rogae vestrae, quas Domnus
Imperator vobis per vices mandavit, ibi sunt a sancto
viro reconditae? His auditis omnes armati a puero
usque ad senem | null | cac633e3-a4c9-4c73-be1e-9ae2eabd83a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
venerunt ad praedictam Ecclesiam,
quam tamen irrumpere non potuerunt, resistentibus
his, qui cum sanctissimo Severino aderant. Unde
Mauritius, quod vi non potuit, dolo fecit ingressus
vestiarium Lateranensis Episcopii, et sigillavit
omnia quae Christianorum pietas pro redemptione
animarum suarum sancto Petro reliquerat. Misitque
postmodum Ravennam epistolas ad Hisatium patritium,
qui illico Romam veniens omnes primates
Ecclesiae in exsilium deportari jussit, ne esset qui
impediretur suis negotiis. Deinde post dies aliquantos
ingressus Lateranense Episcopium per dies 8.
depraedatus est illud, partemque maximam direxit
Constantinopolim Heraclio Imperatori, et sic ordinatus
est sanctissimus Severinus. Qui etiam sepultus
est ad beatum Petrum Apostolum sub die 4.
Non. August. Et cessavit Episcopatus menses 4.
diebus 29.
LXXIV.
JOANNES, natione Dalmata, ex patre Venantio
Scholastico, sedit anno 1. mensibus 9. diebus 19.
Hic misit multas pecunias per omnem Dalmatiam
seu Histriam per sanctissimum et fidelissimum Martinum
Abbatem propter redemptionem captivorum,
qui a gentibus depraedati fuerant. Sepultusque
est ad B. Petrum Apostolum sub die Id. Octob. Et
cessavit Episcopatus mense 1. dieb. 10.
LXXV.
THEODORUS, natione Graecus, ex patre Theodoro
Episcopo de civitate Hierosolyma, sedit annis 6.
mensibus 5. diebus 18. Hujus temporibus Mauritius
Chartularius, per quem Hisacius multa mala operatus
est, conjuravit contra eumdem Hisatium adjunctis
sibi omnibus, qui in circuitu civitatis Romanae
per castra morantes Ecclesiam DEI devastaverant,
volens sibi regium nomen imponere. Haec audiens
Hisatius misit Donum magistrum militum et Sacellarium
suum ad civitatem Romanam, cui, relicto
Mauritio, occurrit omnis exercitus Romanus. Ipse
vero Mauritius fugit ad S. Mariam ad Praesepe. Unde
abstractus misere bojas in collo ejus, ac cum omnibus
suis consiliariis, inbojatis transmissus est Ravennam
per manus Marini Scribonis, et Thomati Chartularii.
Quem etiam juxta Ravennam in loco, qui
dicitur, Ficudas 12. milliario a civitate decollaverunt,
sicut ab Hisatio mandatum fuerat. Cujus caput
perductum est Ravennam. Quod postquam vidit Hisatius,
valde gavisus ad exemplum multorum jussit
per civitatem circumferri, et post in stipite poni.
Illos autem, qui cum ipso directi fuerant inbojati,
positos sub arcta custodia, dum cogitaret qua morte
eos puniret, nutu DEI percussus interiit, et hi de
carcere ad sua sunt reversi. Audiens quoque Imperator
mortem Hisatii, misit Theodorum patritium
exarchum, cui cognomentum, Calliopa, ad regendam
omnem Italiam. Quo tempore venit Pyrrhus ex
Africa, qui fuerat Episcopus et patriarcha Constantinopolitanus
ad limina Apostolorum, et libellum
cum sua subscriptione obtulit Apostolicae Sedi, condemnans
omnia, quae a se, vel a decessoribus suis
scripta vel acta sunt, adversus immaculatam nostram
fidem. Quem honorans Domnus Papa, ut sacerdotem
regiae civitatis, fecit ei cathedram juxta altare poni.
Sed rursus, cum more canis ad proprium impietatis
vomitum repedasset, sanctissimus Theodorus convocavit
universos sacerdotes, et clerum, ac in Ecclesia
B. Petri Apostolorum Principis condemnavit eum
sub vinculo anathematis. Deinde Paulum regiae
civitatis patriarcham regulariter increpavit, nec non
per apocrisiarios admonuit, quatenus proprium
emendaret commentum, atque ad orthodoxam fidem,
catholicamque Ecclesiam remearet. Qui tandem,
cum eum non posset a suo conamine revocare, secundum
Apostolicam auctoritatem depositionis ultione
percussit. Sepultus est autem B. Theodorus
ad B. Petrum Apostolum, pridie Idus Maii.
LXXVI.
MARTINUS, de civitate Tudertina provinciae Tusciae,
sedit annis 6. mense 1. diebus 26. Hujus temporibus
Paulus Constantinopolitanae urbis Episcopus spiritu
superbiae inflammatus, non solum verbis, sed etiam
libris, sententiis nefandissimorum haereticorum catholicum
dogma enervare studuit; definiens, nec
unam, nec duas voluntates, aut operationes in
Christo Domino confiteri. Qua praesumptione ad
tantam insaniam devenit, ut altare sanctae Romanae
sedis, quod erat in domo Placidiae sacratum, subverteret,
atque apocrisiarios nostros immaculatam hostiam
ibidem offerre prohiberet. Ipsi vero Apocrisiarii
dicendo eum constanter haereticum detenti
sunt, et in custodiam retrusi: alii autem in exilium
deportati, nonnulli verberibus afflicti. Quod audiens
Martinus sanctissimus Episcopus misit, et congregavit
Episcopos in urbe Roma 105, fecitque Synodum
secundum instituta orthodoxorum Patrum in
Ecclesia Salvatoris juxta Episcopium Lateranense,
residentibus Episcopis ac presbyteris, et astantibus
diaconibus, et clero universo, ubi condemnaverunt
sub anathematis ultione perculsos Cyrum Alexandrinum,
Pyrrhum, Sergium et | null | f007176c-0bdc-433c-83f3-a576af40c749 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Paulum patriarcham
Constantinopolitanum. Ipsis diebus direxit Imperator
in Italiam Olympium cubicularium et exarchum
ad regendam omnem Italiam, praecipiens ei, sicut
Paulus suggesserat, ut in typo libelli ab eodem
Paulo editi omnes Episcopos Italiae subscribere faceret.
Si autem quoquo modo fieri posset, ipsum
Martinum Papam teneret, quia tunc facilius Episcopi
Italiae subscriberent. Quod si Romanus, vel
Ravennatis exercitus contradiceret, et inpraesentiarum
sileret, donec omnem obtineret provinciam.
Cujus jussis parens Olympius venit Romam, et invenit
sanctam Romanam Ecclesiam in fide Catholica
firmissimam, voluitque armatus cum exercitu schisma
intromittere, sed prohibitus DEI virtute necesse
habuit palam declinare a sua mala intentione. Unde
in Ecclesia sanctae DEI genitricis Mariae ad Praesepe,
dum ei Domnus Papa inter Missarum solemnia
communionem porrigeret, voluit eum interficere:
ita enim mandaverat suo spathario, quem DEUS
omnipotens excaecavit, ne sanctissimi Episcopi
sanguis effunderetur, et Ecclesia Catholica haeresi
subjugaretur. Nam praedictus armiger jurejurando
ita accidisse professus est. Videns ergo Olympius
exarchus, quia manus DEI circumtegebat Martinum
sanctissimum Papam, pacem cum eo iniit, ac
deinde collecto exercitu Siciliam profectus est
adversus gentem Sarracenorum, ubi major pars
exercitus Romani interiit, et exarchus ipse morbo
decessit. Cui successit directus ab Imperatore
Theodorus exarchus, qui cognominabatur Calliopas,
cum Theodoro imperiali cubiculario, qui et
Pellurius dicebatur. Qui tollentes Martinum Papam
de Ecclesia Salvatoris, quae Constantiniana appellatur,
perduxerunt Constantinopolim, et nec sic eis
acquievit. Quapropter directus est in exilium, vel
locum qui dicitur Cersona, ubi, sicut DEO placuit,
vitam in pace finivit sub die 17. mensis Septembris.
Qui confessor multa mirabilia operatur usque in
hodiernum diem.
LXXVII.
EUGENIUS, natione Romanus, de regione prima
Aventinensi, clericus a cunabulis, ex patre Rufiniano,
sedit annis 2. mensibus 9. diebus 24. His temporibus
Petrus patriarcha Constantinopolitanus direxit
Synodicam juxta consuetudinem ad sedem Apostolicam
omnino obscurissimam, in qua non declaravit
operationes aut voluntates in Domino nostro JESU
Christo. Unde accensus populus vel clerus cum majore
strepitu eam a sancta DEI Ecclesia projecerunt,
ita ut nec eumdem Papam dimitteret Missas
celebrare in basilica sanctae DEI genitricis Mariae ad
praesepe, nisi promisisset se minime eam suscepturum.
Qui etiam sepultus est ad B. Petrum Apostolum
sub die 4. Nonas Jun. Et cessavit Episcopatus
mense 1. diebus 28.
LXXVIII.
VITALIANUS, natione Segnensis, ex provincia
Campaniae, ex patre Anastasio, sedit annis 14.
mensibus 6. Hic direxit responsales suos cum Synodica
juxta consuetudinem in regiam urbem ad
piissimos Principes, significans de sua ordinatione.
Cujus temporibus venit Constantinus Augustus
Romam, susceptus ab eodem Papa, cui et occurrit,
indictione sexta, quinto milliario ab urbe. Cumque
per duodecim dies in civitate Romana demoratus
per diversa loca plurima dona obtulisset, omnia quae
erant in aere ad ornatum civitatis deposuit. Sed et
Ecclesiam S. MARIAE ad Martyres tegulis aereis discooperuit,
et cum aliis rebus in regiam urbem
direxit. Reversus autem Siciliam habitavit Syracusis,
ubi tales afflictiones populo provinciarum Calabriae,
Siciliae, Africae, vel Sardiniae per diagrapha,
seu capita atque nauticationes imposuit, quales a
saeculo nunquam fuerant auditae, auferens vasa
sacra, vel cimilia sanctarum DEI Ecclesiarum. Qui
postmodum 15 die mensis Julii, per indictionem 12.
proditus in balneo occisus est. Secuta est statim
mors sanctissimi Vitaliani, qui sepultus est
ad S. Petrum Apostolum sub die 6. Kalend.
Februar. Et cessavit Episcopatus mensibus 2.
diebus 13.
LXXIX.
ADEODATUS, natione Romanus, ex monachis, ex
patre Joviano, sedit annis 4. mensib. 2. diebus 5.
Hujus temporibus Mezentius, qui erat in Sicilia cum
exercitu Orientali arrepto regno intarzizavit, et
exercitus Italiae per diversa fugit, quousque DEO
auxiliante idem interemptus est, et caput ejus
intarta Constantinopolim perductum. Post cujus
mortem Sarraceni Siciliam obtinuerunt, et multis
occisis, populus in montanis, seu in castris confugium
fecit. Illi vero reversi Alexandriam secum
asportaverunt, quae a civitate Romana illuc navigio
fuerant delata. Praedictus quoque sanctissimus vir
casalia conquisivit, et in vita sua Abbatem et congregationem
ibidem constituit. Post cujus transitum
tantae pluviae et tonitrua fuerunt, qualia nulla aetas
meminit. Et nisi per Letanias, quae quotidie fiebant,
Dominus propitiatus esset, homines et pecora interirent | null | 4bea2a18-a5d5-455d-ab00-37b432be18f2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Renascentibus quoque leguminibus denuo in
campis propter nimias pluvias nil triturae in horrea
recondere valebant. Sepultus autem est beatissimus
Adeodatus ad S. Petrum Apostolum sub die 6.
Idus Jul. Et cessavit Episcopatus mensibus 4.
diebus 15.
LXXX.
DONUS, natione Romanus, ex patre Mauritio, sedit
anno 1. mensibus 6. diebus 10. Hic repperit in
urbe Roma, in monasterio quod appellatur Boeziana,
Nestorianistas monachos Syros, quos per monasteria
diversa divisit, et ibidem monachos Romanos
instituit. Cujus temporibus Ecclesia Ravennae, quae
se ab Ecclesia Romana segregaverat causa autocephaliae
denuo se pristinae sedi Apostolicae subjugavit.
Cujus Ecclesiae praesul, nomine Reparatus, e vestigio,
ut DEO placuit, vitam finivit. Hic dum esset electus
Augusto mense, stella a parte Orientis apparuit a
gallicantu usque mane per tres menses, et ejus
radii coelos penetrabant. Quae post semetipsam reversa
disparuit, et a parte orientis maxima mors
hominum subsecuta affuit. Sepultus autem est ad
B. Petrum Apostolum sub die 3. Idus April. Et cessavit
Episcopatus mensib. 2. dieb. 15.
LXXXI.
AGATHO, natione Siculus, sedit annis 2. mensibus
6. diebus 3. Hujus temporibus Theodorus Archiepiscopus
Ravennae semetipsum sedi Apostolicae post
multorum annorum curricula praesentavit. Suscepit
autem divalem jussionem piissimorum Principum
Constantini, Heraclii et Tyberii Augustorum per
Epiphanium gloriosum a secretis, quae missa fuerat
praedecessori suo Dono Papae, exhortans, ut debeat
sacerdotes vel misso suos dirigere in regiam urbem
pro adunatione sanctarum DEI Ecclesiarum. Quod
facere non distulit, et Episcopos ac presbyteros, vel
religiosos monachos illuc quantocyus direxit. Quo
tempore Luna eclypsin pertulit. 18 die mensis
Junii, indictione 8. Quam mortalitas gravissima
per tres sequentes menses subsecuta, intus et foris
Urbem talis depopulata est, qualis nec aliorum
Pontificum temporibus fuisse memoratur. Ingressi
denique legati Apostolicae Sedis regiam urbem die
10 mensis Novemb. indictione 9. Domino comitante
sunt suscepti in oraculo B. Petri Apostolorum
Principis intra palatium, porrigentes ei et scripta
Pontificis. Quos dum suscepisset, commonuit, ut
remittentes assertiones philosophicas, non furore,
sed pacifica dispositione puram sanctorum Patrum,
scripturarumque comprobatam fidem per Synodalia
decreta satisfacerent, et inducias ad retractandum
dedit, tribuens eis omnia, quae ad sustentationem
sufficiebant in domo, quae appellatur Placidia. Dominica
itaque die evocatis ad Sanctam Dei Genitricem
ad Blachernas in tanta honorificentia, ut etiam
eis in palatio caballos cum obsequio dirigeret. Die
quoque 22. mensis Novemb. in basilica, quae Trullus
appellatur, sub regali cultu resedit Imperator, et
cum eo Georgius patriarcha Constantinopolitanus,
et Macarius Antiochenus, missique sedis Apostolicae
cum Episcopis Orientalium partium, numero 150.
Post haec intromiserunt libros, et tomos diversos,
et Synodos, quas falsaverunt haeretici aestimantes,
non propter veritatem, sed per mendacium superare,
qui non duas, sed unam voluntatem et operationem
dicebant in Christo; quod coram Principe
et Synodo claruit. Deinde praecepit pius Princeps
missos in Synodo residere praesentantes locum sanctissimi
Agathonis Papae. Quibus dictum est, ut
omnes libros, quos scirent ad causam fidei pertinere
coram Synodo deferrent, quod et factum est,
Et vocato Georgio diacono, et cartophylace Ecclesiae
Constantinopolitanae praeceptum est ei, ut
juxta eorum notitiam codices ex bibliotheca Ecclesiae
ad medium deducerentur. In quibus repertum
est duas naturas, duasque voluntates
vel operationes esse in Christo. Contraque confessus
Macharius inventus est mendax. Tunc
interdixit pietas Augustalis Georgio Patriarchae,
ut minime in Ecclesia sua susciperet eumdem
Macarium ejusque sequaces. Deinde, ut veritatis
lumen appareret, intromissa sunt coram Synodo
venerabilium Patrum dicta Joannis Constantinopolitani,
Cyrilli, Athanasii, Basilii, Gregorii Nazianzeni,
Dionysii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, et Leonis
duas naturas, duas voluntates vel operationes in
Christo dicentes ad satisfactionem Principis, vel
Synodi. Sequenti die relecta est Synodica sanctissimi
Agathonis Papae, quam Catholicis Patribus
comprobatam subscripserant Occidentales Episcopi
120. Post haec hortati sunt Macarium omnes, ut de
voluntate vel operatione Christi suam proferret sententiam.
Qui cum neque unam, neque duas voluntates,
vel operationes dicere vellet, Serenissimus
Princeps tomum ipsius Macarii protulit, in quo
apertissime unam voluntatem in Domino affirmaverat,
et manu sua subscripserat cum Theodoro et
Georgio Patriarchis. Sed Georgius sanctissimus Patriarcha
sui erroris poenituit, et ita credere se, | null | 810493d8-94d0-4f32-96ad-3edb914b3ab6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et
praedicare professus est, sicut sedes Apostolica tradit.
Unde cum aliis Catholicis anathematizavit
omnes haereticos, et ipsum Macarium, postquam
jussu Synodi et Principis ei ablatum est orarium a
Basilio Cretensi Episcopo, et anathematizatum foris
Synodum simul cum suo throno projecere. Stephanum
autem discipulum ejus cervicibus a S. Synodo
Romani clerici expulerunt. Eadem hora tantae telae
aranearum nigerrimae in medio populi ceciderunt,
ut omnes mirarentur, ac ita sordibus haereseon expulsis
unita est sancta DEI Ecclesia. In locum vero
Macarii ordinatus est Theophanius Abbas monasterii
Pagias, insulae Siciliensis, et factus est patriarcha
Antiochenae Ecclesiae. Macarius quoque cum suis
amatoribus directus est in exilium ad civitatem
Romanam, decretumque est, ut tollantur nomina
Patriarcharum de dyptichis Ecclesiarum, vel de
picturis, aut foribus, ubi esse poterant, id est, Cyri,
Sergii, Pyrrhi et Pauli, nec non et Petri, per quos
error iste pullulaverat. Catholici vero populi tanta
fuit gratia, ut ad laetitiam sancti Concilii, quod in
regia urbe erat, Joannes Portuensis Episcopus, qui
unus Legatorum erat, Dominicorum die octavae
Paschae in Ecclesia S. Sophiae coram Principe et
Patriarcha publicas Missas latine celebraret, et unanimiter
omnes laudes et victorias piissimorum Imperatorum
adclamarent. Suscepit etiam divalem
jussionem secundum suam postulationem, qua relevata
est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione
Pontificis, sic tamen, ut si contigerit post ejus
transitum electionem fieri, non debeat ordinari, nisi
prius decretum generale introducatur a regia urbe
secundum antiquam consuetudinem. Sepultus est
autem sanctus Agatho ad B. Petrum Apostolum 4
Idus Januar. Et cessavit Episcopatus anno 1, mensibus
7. diebus 5.
LXXXII.
LEO junior, natione Siculus, de patre Paulo, sedit
mensibus 10. diebus 17. Hic fuit eloquentissimus.
in divinis Scripturis sufficienter institutus, graeca
latinaque lingua eruditus, cantilena ac psalmodia
praecipuus, et in earum sensibus subtilissima exercitatione
limatus. Hic suscipiens sanctam 6. Synodum,
quae in regia urbe acta fuerat sub Constantino
Principe a duobus Patriarchis, Constantinopolitano
et Antiocheno atque 150 Episcopis, eam
studiosissime de graeco in latinum transtulit.
Qui etiam damnatis aliis haereticis duos tantum
absolvit, id est, Anastasium presbyterum, et
Leontinum diaconum in die sancto Theophaniae
exponentes per propria scripta fidem suam,
juxta quod sancta Synodus determinavit. Hujus
temporibus percurrente divali jussione piissimi
Principis restituta est Ecclesia Ravennatis sub ordinatione
Apostolicae sedis, ut defuncto Archiepiscopo
electus ad civitatem Romanam veniat ordinandus,
et constituit, quid solvere debeat pro usu
pallii, aut diversis Ecclesiae officiis. Sed et ne Mauri
quondam Episcopi anniversitas aut Agenda celebretur,
nec non typum autocephaliae, quem sibi
elicuerant ad amputanda scandala sedis Apostolicae
restituerunt. Ejusdem quoque temporibus Luna
eclypsin pertulit die 15. mensis Aprilis, indictione
11. Post coenam Domini nocte poene tota in sanguinem
versa. Qui etiam sepultus est ad B. Petrum
Apostolum, sub die 5. Nonas Julias. Et cessavit Epicopatus
menses 11. dies 22.
LXXXIII.
BENEDICTUS, junior natione Romanus, patre
Joanne, sedit menses 10. dies 12. Hic a puerili aetate
in scripturis et cantilena doctissimus et benignus,
suscepit divales jussiones Constantini magni Principis
ad venerabilem clerum et populum, atque felicissimum
exercitum Romanae civitatis, per quas
concessit, ut qui electus fuerit in Sede Apostolica
e vestigio absque tarditate Episcopus ordinetur. Hic
una cum clero et exercitu suscepit mallones capillorum
Domni Justini et Heraclii filiorum clementissimi
Principis. Quo tempore apparuit stella noctu veluti
luna sub nube inter natalem Domini et Theophaniam.
Item prope exitum mensis Februarii in die
ab occasu exiit stella meridie, et in partes Orientis
declinavit. Post hoc mons Bebius, qui est in Campania,
mense Martio per diem eructuavit, et omnia loca
circumquaque prae pulvere exterminata sunt. Qui
e vestigio infirmitate detentus defunctus est ac sepultus
ad S. Petrum Apostolum sub die 8. Idus Maii.
Et cessavit Episcopatus menses 2. dies 15.
LXXXIV.
JOANNES, natione Syrus, de provincia Antiochiae,
patre Quiriaco, sedit anno 1. diebus 9. Hic valde
strenuus, atque scientia praeditus, cum esset Diaconus
missus a sanctae memoriae Agathone Papa in
regiam urbem cum aliis sacerdotibus, repraesentavit
locum Apostolicae Sedis in sancta sexta Synodo. Qui
impetratis a clementissimo Principe his, pro quibus
ierat reversus est, | null | 2a511653-dde7-40a6-b7ea-ce835e115113 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et in Ecclesia est electus Constantiniana.
Quo tempore regnabat Justinianus Augustus
defuncto patre in initio mensis Septemb.
indictione 14. et statim auxiliante DEO constituit
pacem cum gente Sarracenorum decennio terra
marique. Sed et provincia Africae subjugata est Romano
Imperio, ac restaurata. Hic post multorum
annorum curricula Episcopum Turritanae Ecclesiae,
quem sine auctoritate Romani Pontificis fecerat
Citonatus Archiepiscopus Caralitanus sub ditionem
ejusdem Ecclesiae redintegravit atque firmavit. Qui
sanctissimus vir diutina detentus infirmitate defunctus
est ac sepultus ad B. Petrum Apostolum, secunda
die mensis Augusti. Et cessavit Episcopatus menses
2. dies 18.
LXXXV.
CONON, oriundus patre Traceseo, educatus apud
Siciliam, postmodum Romam venit eidem Ecclesiae
militaturus, atque ad presbyterii honorem devenit;
sedit mensibus 11. In cujus electionem consensit
clerus et populus, dum non minima contentio facta
esset, eo quod clerus in Petrum Archipresbyterum,
et exercitus in sequentem ejus Theodorum presbyterum
intendebat. Cumque clerus ante fores basilicae
Constantinianae observaret custodias et exercitus in
basilica B. Stephani protomartyris, atque neutra
pars alteri cederet, sacerdotes et clerus unanimiter
ingredientes Episcopium Lateranense, elegerunt
supradictum Pontificem, in quo vere erat aspectus
angelicus, veneranda canities, sermo verus. Quod
videns exercitus post aliquantos dies flexus cum clericis
subscripsit, et, ut mos est, legatos ad excellentissimum
Theodorum exarchum direxit. Hic suscepit
divalem jussionem Justiniani Principis, qua significat
acta sextae Synodi apud se habere, quae piae
memoriae domnus Constantinus genitor ejus DEO
auxiliante fecerat. Hujus temporibus pietas Imperialis
relevavit duo centena annonae, quas Brutiis et Lucaniae
annue persolvebant. Hic ultra consuetudinem
absque consensu cleri Constantinum diaconum Ecclesiae
Syracusanae Rectorem in patrimonio Siliciae
constituit, hominem ferum et tergiversutum, cui
mappulis ad caballicandum uti licentiam concessit.
Unde post discessum Pontificis seditio super cum
orta a civibus ob patrimonii lites, a judice provinciae
sub arcta custodia est retrusus, pro eo quod in
dissensione judicum inveniebatur. Cumque sanctissimus
Pontifex diutina infirmitate detentus obiisset,
dimisit omni clero et monasteriis multa in auro,
sicut praecessor ejus Benedictus Papa. Cujus archidiaconus
videns eumdem infirmari, cupiditate ductus
aurum solvere noluit, sed scripsit Ravennae moranti
Joanni glorioso novo exarcho promittens dona, si
factione illius ipse ad Pontificium eligeretur. Quod
exarchus Romam mittens fieri voluit. Sepultus est
autem beatissimus Pontifex ad B. Petrum Apostolum,
sub die 22. mensis Septemb. Et cessavit Episcopatus
menses 2. dies 23.
LXXXVI.
SERGIUS, natione Syrus, Antiochia regione ortus,
de patre Tiberio in Panormo Siciliae, sedit annis 13.
mensibus 8. diebus 23. Hic Romam veniens sub
sanctae memoriae Adeodato Pontifice in clero Romanae
Ecclesiae connumeratus est. Et quia studiosus
erat, et capax in officio cantilenae, priori Cantorum
pro doctrina est traditus, acolythusque factus per
ordinem ascendit usque ad presbyteratum, quo
consecratus est a Leone Pontifice in titulo S. Susannae.
Cumque defuncto sanctae memoriae Conone,
ut fieri solet, populi Romani pars consentiret in
electione Theodori archipresbyteri, pars in electione
Paschalis archidiaconi, et utraque pars immaniter
in ceptis perduraret, primates judicum, et
exercitus Romanae militiae, vel cleri plurima pars
ad sacrum palatium perrexerunt, et inito consilio
tractaverunt, qualiter altercantium sopiretur intentio,
sicque DEO annuente in personam praedicti
Sergii devenerunt. Quem de medio populi tollentes
in oraculum B. Caesarii martyris Christi quod est
intra palatium, introduxerunt, et exinde ad Lateranense
Episcopium cum laudum adclamationibus
deduxerunt. Quo palatium ingresso unus e duobus
electis, id est, Theodorus archipresbyter illico quievit,
ac se humiliando salutavit et osculatus est. Paschalis
vero nullo modo primitus acquievit, verum
tandem aliquando salutavit. Sed clanculo tamen non
cessabat Ravennam mittere, persuadens Joanni
Patritio et exarcho Romam venire. Qui amore promissae
pecuniae veniens, dum omnes in personam
Sergii sanctissimi invenisset consensisse, Paschali id
quidem suffragari non valuit, et ideo Ecclesiae B.
Petri Apostoli suo stipendio damnum intulit, adeo ut
centum libras auri a praedicto Pontifice exigeret,
quas praedictus miserrimus Archidiaconus promisisset.
Qui post multum tempus propter incantationes
et loculos [lucos] quos colebat, vel sortes, quas
tractabat privatus in monasterio retruditur, ac post
quinquennium prae cordis duritia impoenitens est
defunctus. Denique hujus Sergii temporibus Justinianus
Imperator fieri Concilium jussit in regia
urbe, in qua et legati Sedis Apostolicae quibusdam
capitulis extra cetum [ritum] | null | 128f1fa6-d2c0-43a9-9b6c-604a4e4d8423 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ecclesiasticum editis
decepti subscripserunt, et Romano Pontifici, utpote
capiti sacerdotum omnium, ut subscriberet, direxerunt.
Verum beatissimus Pontifex penitus non acquievit,
nec eosdem tomos suscipere, aut lectioni
pandere passus fuit, sed ut invalidos respuit atque
abjecit, eligens ante mori, quam novitatum erroribus
consentire. Unde indignatus Imperator Magistrianum
Romam misit, qui Joannem DEO amabilem
Portuensem Episcopum, seu Bonifacium consiliarium
Domini Papae in regiam transferret urbem.
Deinde Zachariam protospatharium suum direxit,
jubens idem facere de Romano Pontifice. Porro
misericordia DEI excitatum est cor Ravennatis militiae,
Ducatus etiam Pentapolitani, qui hoc prohibuerunt
fieri, ingressi per portam B. Petri cum
armis et turba Lateranensis Episcopii volentes
videre Pontificem, quem sublatum navigio per
noctem fama vulgaverat. Egressus igitur sanctissimus
Sergius Pontifex obviam militibus ante fores
basilicae, quae dicitur Domni Theodori Papae suavi
responso eorum linivit corda, et Zachariam, qui
sese sub lecto ejus absconderat, de manibus eorum
eripuit, quia eum cum injuriis et contumeliis a Romana
urbe expellere volebant. Quo in tempore, is
qui eum miserat, DEO retribuente, regno privatus
est et Ecclesiae status Christo praesule servatus est.
Caeterum beatus vir in sacrario S. Petri Apostoli
capsam argenteam in angulo obscurissimo jacentem
invenit, cui sigillum impressum abstulit, locellum
aperuit, in quo interius plumbazium [plumacium]
ex holoserico superpositum, quod staurarium dicitur
invenit, eoque ablato inferius crucem diversis
ac pretiosis lapidibus ornatam inspexit. De qua
detractis quatuor petalis, in quib. gemmae clausae
erant mirae magnitudinis, ineffabilem portionem salutaris
ligni Dominicae crucis repperit, quod pro salute
humani generis ab omni populo Christiano die
exaltationis S. crucis in basilica Salvatoris, quae
appellatur Constantiniana, osculari ac adorari instituit.
Hic post multa, quae in Ecclesiis DEI fecit,
renovavit, seu contulit, ut tempore fractionis Domini
corporis, Agnus DEI, qui tollis peccata mundi,
etc., a clero et populo decantetur instituit. Constituit
etiam, ut scilicet diebus adnunciationis Domini,
dormitionis, et nativitatis sanctae DEI Genitricis Mariae
ac S. Simeonis quod hypapanti Graeci appellant.
Letania exeat a sancto Adriano et ad S. Mariam populus
occurrat. Sepultus est autem hic beatus vir in basilica.
B Petri Apostoli 6. Idus Septemb. indictione 14.
Tiberio Augusto. Et cessavit Episcopatus mense 1.
dieb. 20.
LXXXVII.
JOANNES, natione Graecus, sedit annis 3. mensibus
2. diebus 12. Hujus temporibus venit Theophylactus
cubicularius Patritius et Exarchus Italiae de parte
Siciliae in urbem Romam. Qui volens propriis substantiis
denudare quosdam habitatores Urbis, commovit
adversum se gravissimam seditionem, quam
Pontifex monitis salutaribus sedavit, qui sese medium
dans portas civitatis clausit, et sacerdotes ad
fossatum, in quo una convenerant, misit. Deinde
vero, dum Gisulfus dux gentis Langobardorum Beneventi
cum omni sua virtute veniret, in Campaniam
incendia et praedationes multas exerceret,
captivosque, non paucos cepisset, et usque ad locum,
qui Horreas dicitur, fossatum figeret, nullusque
esset, qui ei resistere posset, praedictus Pontifex
missis sacerdotibus cum Apostolicis donariis universos
captivos de eorum manibus redemit, et
illum cum suo hoste ad propria repedare fecit.
Post cujus obitum cessavit Episcopatus mensem 1.
dies 18.
LXXXVIII.
JOANNES, natione Graecus, patre Platone, sedit annis
2. mensib. 7. dieb. 17. vir eruditissimus, et
facundus eloquentia. Hujus temporib. Aripertus, rex
Langobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum
in litteris aureis exaravit, ac juri Romanae
Ecclesiae reformavit, quae per longa tempora ab eadem
Langobardorum gente detinebantur. Tunc etiam
Justinianus Imperator a partibus Gazariae per loca
Bulgariae cum Trebello usque ad regiam urbem veniens
regnum proprium, unde ejectus fuerat, adeptus
est. Leonem quoque et Tiberium, qui locum
ejus usurpaverant, cepit, et in medio Circi coram
omni populo jugulari fecit. Porro tomos quos antea
sub Domno Sergio Apostolicae memoriae Romam direxerat,
in quibus diversa capitula Romanae Ecclesiae
contraria inerant, per duos Metropolitanos Episcopos
transmisit, adjurans ut Apostolicae Ecclesiae
Concilium aggregaret, et quae evulsa essent stabiliret,
quae vero adversa renuendo cassaret. Sed hic
humana fragilitate timidus hos nequaquam emendans
Principi retransmisit, postquam non diu in hac vita
perduravit, sed defunctus appositus est ad patres
suos. Et cessavit Episcopatus mensibus 3.
LXXXIX.
SISINNIUS, | null | dc8fbf21-726b-4fd3-a596-0ed5424c61a4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
natione Syrus, patre Joanne, sedit dies
20. Qui vir podagrico ac chiragrico humore ita detinebatur
astrictus, ut sibi propriis manibus cibum
exhibere non valeret. Unde repentina morte defunctus
est. Et cessavit Episcopatus mensem 1. dies 28.
XC
CONSTANTINUS, natione Syrus, patre Joanne, sedit
annis 7. diebus 15. mitissimus valde. Cujus temporibus
in urbe Roma facta est fames magna per annos
tres, quam secuta est tanta ubertas, ut fertilitatis
copia sterilitatis inopiam oblivioni mandaret. Hic
ordinavit Felicem Archiepiscopum Ravennatem, qui
secundum priorum suorum consuetudinem noluit
facere cautiones, sed per potentiam judicum exposuit,
ut voluit. Quapropter mittens Justinianus Imperator
Theodorum Patritium et primum exercitus
insulae Siciliae cum classe Ravennam cepit, praefatum
Archiepiscopum arrogantem in navi vinctum
tenuit, lumine oculorum privavit, in exilium trans
Pontum misit, et omnes rebelles, quos ibi repperit,
compedibus strinxit, divitias eorum abstulit, et Constantinopolim
misit. Tunc etiam sacra Imperatoris
jussus est praefatus Constantinus Pontifex regiam
ascendere urbem, quod et fecit die 5. mensis Octobris
indictione 9. Secuti autem sunt eum Niceta
Episcopus de Sylva Candida, Georgius Episcopus
Portuensis, Michaelius, Paulus, Georgius presbyteri,
Gregorius diaconus, Georgius secundicerius,
Joannes defensorum primus, Cosmas sacellarius,
Sisinnius nomenclator, Sergius scriniarius, Dorotheus
et Julianus subdiaconi, et de reliquis gradibus
Ecclesiae clerici pauci. Veniens igitur Neapolim,
illic repperit eum Joannes patritius et Exarchus
cognomento Rizocopus, qui Romae positus decollavit
Sajulum diaconum, Petrum arcarium, Sergium
abbatem et Sergium ordinatorem, postquam Ravennam
reversus turpissima morte obiit. Denique
summo Pontifici cum suis Siciliam pergenti Theodorus
patritius et stratigos languore detentus occurrit,
quem cum veneratione magna suscipiens medelam
adeptus est celerem, transfretansque per Rhegium
et Cortonam Callipolim, ubi mortuus est Niceta
Episcopus, et Hydrunti moras faciens eo quod hyems
esset, illic suscepit sigillum Imperiale per Theophanium
regionarium, quo continebatur, ut ita omnes
judices susciperent Pontificem, ac si ipsum Imperatorem.
Inde egressi per insulam Cheam devenerunt
ad septimum milliarium regiae urbis, ubi obviam
egressus est Tiberius Imperator filius Justiniani Augusti,
et Cyrus Patriarcha cum clero et populi multitudine,
omnes laetantes et diem festum agentes.
Sellari quoque imperiali usus Apostolicus Pontifex
ingressus est civitatem, cum camellauco, ut solitus
est Romae procedere. Quod audiens Justinianus Imperator
gaudio repletus a Nicaea Bithyniae misit sacram
gratiarum actione plenam, petens ut ei Pontifex
occurreret Nicomediae, et ipse veniret a Nicaea;
quod et factum est. Prostravit autem se Christianissimus
Augustus, et osculans pedes Pontificis in amplexus
mutuos ruerunt, ac deinde cum ipso tanta
laetitia Missas die Dominico Imperatori fecit, qua
communicans ab ejus manibus Princeps pro suis delictis
ut deprecaretur obtinuit, sicque omnia privilegia
suae Ecclesiae renovavit. Romam igitur revertens
a Nicomedia civitate post crebram navigationem,
Domino sospitatem tribuente incolumis portum
Cajetae attigit, ubi maximam multitudinem populi
Romani repperit, ac 24. die mensis Octob. indictione
10. Romam ingressus est. Post menses autem
tres lugubris nuntius supervenit dicens, Justinianum
orthodoxum, trucidatum, et Philippicum haereticum
ad imperium promotum, cujus et sacram
cum pravi dogmatis exaratione suscepit, sed cum
Apostolicae Sedis Concilio respuit. Eodem tempore
Felix Archiepiscopus Ravennae ab exilio reductus,
poenitentia motus, et licet oculorum lumine privatus,
tamen ad proprium rediit thronum et fidei expositiones
confessus reconciliationis promeruit absolutionem.
Tunc etiam duo reges Saxoniae amore Apostolorum
Romam venientes sub velocitate suam vitam,
ut optabant, finierunt. Venit autem et Benedictus Mediolanensis
Archiepiscopus orationis voto, et suo se
Pontifici praesentavit, postposita altercatione pro Ecclesia
Ticinensi, cujus antistes consecrandus ad Domnum
Papam pertinet. Denique populus Romanus statuit
nequaquam haeretici Imperatoris nomen, aut in
chartis, aut in figuris solidum suscipere, nec inter
Missarum solemnia commemorationem ejus facere.
Contigit autem, ut Petrus quidam pro Ducatu Romanae
urbis Ravennam dirigeret, et nomen haeretici
Imperatoris in sua promotione annotasset; quapropter
hunc Ducem populus Romanus suscipere noluit,
et Christophoro Duce adeo bellum civile exortum
est, ut in via sacra ante palatium sese committerent,
et utriusque partis amplius quam 30, ita flagellarentur
ut interirent: nec cessatum est, donec
Pontifex mitteret sacerdotes cum Evangeliis et crucibus,
qui hanc commotionem sedarent. Non post
multos hos dies venit nuntius a Sicilia, qui Philippum
haereticum a principali vertice depulsum innotesceret,
ac | null | e6905a1d-b2e5-41fd-b86a-492a457252f3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Anastasium orthodoxum Augustalia
sceptra suscepisse nuntiaret. Quem sancti sexti
Concilii confessorem, et verae fidei praedicatorem
Scholasticus cubicularius, patritius et Exarchus
Romam veniens omnibus declaravit. Caeterum
post tanti Pontificis obitum cessavit Episcopatus
dies 40.
XCI.
GREGORIUS, natione Romanus, ex patre Marcello,
sedit annis 15. mensib. 8. diebus 24. Fuit autem
temporibus Anastasii, Theodosii, Leonis atque Constantini
Augustorum, nutritus in parva aetate in patriarchio
sub sanctae memoriae Domno Papa Sergio,
atque Sacellarius factus Bibliothecae illi cura commissa
est. Deinde ad Diaconatus ordinem promotus
cum sancto Pontifice Constantino ad regiam profectus
est Urbem, ac a Justiniano Principe super quibusdam
capitulis optima responsione unamquamque
persolvit quaestionem. Erat enim vir castus, et in
divinis Scripturis eruditus, ad quem Joannes Constantinopolitanus
antistes Synodicam misit, cui
idem Pontifex subscripsit. Hic inter plurima bona
quae fecit, in Germania per Bonifacium Episcopum
verbum salutis praedicavit, et gentem illam sedentem
in tenebris doctrina lucis ad Christum convertit.
Quo tempore Luitprandus Longobardorum rex
donationem Patrimonii Alpium Cotiarum, quam Aripertus
rex fecerat, admonitione tanti viri redditam
confirmavit. Signum quoque in Luna factum est per
indictionem 14, quae visa est cruoris plena usque
ad mediam noctem. Theudo etiam dux gentis Bajoariorum
ad B. Petri Apostoli limina primus de gente
eadem occurrit, orationis voto. Et post haec Anastasius
Imperator classem navium praeparatam
Alexandriae direxit contra Agarenos, qui ad aliud
versi consilium ab itinere medio ab regiam regressi
urbem, Theodosium orthodoxum Imperatorem elegerunt,
atque coactum in solio imperii confirmaverunt.
Anastasius itaque cum civibus, vel quibus
potuit de exercitu Nicaeam civitatem munivit, ac cum
classe, in qua Theodosius fuerat, dimicavit, et fere
septem millia exercitus sunt interempta. Sed Anastasii
superata parte ipse verbum impunitatis expetiit,
datoque sibi sacramento clericus factus atque
presbyter est consecratus. Theodosius vero protinus
urbem regiam ingressus, quae a Philippico dejecta
fuerant in pristinum erexit statum et Ecclesiae satis
profuit fervore suae fidei. Tunc fluvius Tiberis alveum
suum egressus, ultra modum intumuit, ita ut
in via Lata ad unam et semis staturam aqua ejusdem
fluminis excrevisset, atque a porta B. Petri Apostoli
usque ad pontem Milvium aquae se distenderent.
Unde Romanis tribulatio maxima imminebat, quod
serere non poterant: et idcirco a domno Papa Letaniae
crebro fiebant. Tandem octava die cessaverunt
atque 15. indictione. Cumanum etiam castrum
ipso fuerat tempore a Langobardis pacis dolo pervasum.
Quod cum Domnus Papa nec precibus, nec
munerib. posset recipere, moenia ipsius castri nocturno
silentio sunt ingressi Joannes Dux Neapolitanus
cum Theodino Subdiacono et Rectore, atque
exercitu, et Langobardos poene trecentos cum eorum
Castaldio interfecerunt, et captos caeteros Neapolim
perduxerunt. Sic castrum receperunt. Pro
cujus redemptione sanctissimus Papa, sicut promiserat,
dedit auri libras septuaginta. Tunc etiam nefanda
Sarracenorum gens, cum jam Hispaniarum
provinciam per decem tenuisset annos pervasam
undecimo conabatur Rhodanum fluvium transire, et
Franciam occupare, ubi Eudo praeerat. Qui facta
Francorum generali monitione Sarracenos circundans
interemit, atque ex eis trecenta sexaginta
quinque millia uno sunt die interfecta, ut ejusdem
Eudonis Francorum Ducis continet epistola praedicto
Pontifici missa. Ex Francis vero mille tantum
et quinquaginta in eodem bello fuerunt
mortui: ex quibus ideo plures non interierunt,
quia anno praemisso idem Dux Eudo in benedictionem
tres spongias a praedicto Pontifice acceperat,
ex quibus in hora, qua bellum commissum est,
quicunque ad sumendum modicam nactus est particulam,
nec vulneratus, nec mortuus est. Eodemque
tempore in Campaniae partibus combustum triticum,
hordeum, sive legumina, quasi pluvia in loco quodam
e coelo missa sunt. Hic Pontifex instituit, ut quod
non agebatur Quadragesimali tempore in quinta
feria jejunium, atque Missarum celebritas fieret.
Illis interea diebus biennio Constantinopolis est a
Sarracenis obsessa, sed DEO eis contrario, maxima
illic parte eorum fame ac bello interempta Leone
Principe annuente, confusi recesserunt. Nam et
ejusdem civitatis diversi sexus et aetatis populorum
trecenta ferme millia necessitate pestilentiae dictum
est fuisse vastata. Eo quoque tempore moribus certe
honesta et nomine Pontificis mater ab hac vita subtracta
est. Post cujus obitum domum propriam in
honore sanctae Christi martyris Agathae additis a fundamento
coenaculis vel quae monasterio erant necessaria
monachorum ex novo construxit, dando illi
praedia urbana vel rustica. Sed et castrum Narniae a
Longobardis pervasum est, ac post | null | 605121fa-a86c-40b4-a3fd-6b923b00a7cf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aliquot dies,
Basilius Dux, Jordanes Cartularius, Joannes Subdiaconus
cognomento Lurion consilium inierunt, ut
Pontificem interficerent. Quibus assensum praebuit
Martinus, Imperialis Spatarius.
#Cetera desiderantur. Quae vero in ms. cod. ab alio quopiam de viginti duobus sequentibus pontificibus
Romanis brevissime subjecta erant luce indigna putavïus, tum quod ex libro de Romanis pontificibus,
qui Anastasio Bibliothecario tribuitur, uti superiora omnia, excerpta non essent, tum quod mutila essent
et plena lacunis.@# | null | 0abe2d1b-d939-4d40-8d17-b4e33f1647cf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Praefatio commentarii in cyclum Victorii
Calculum Victorii dum quondam fratribus, qui
manu sancti desiderii pulsabant intima mei pectoris,
pro modulo meae parvitatis traderem, et praecordiali
amore eis devinctus vera obedientia deservirem,
summis eorum precibus coactus, negotium
cui vires vix sufficiunt aggredior, et quae verbotenus
simpliciter prosequebar, charitatis obtentu injunxerunt,
ut quodam elucubrationis commenti modo
paginis inderem, ac adjectis pluribus sententiis, aliquo
modo lucidius enuclearem. Quippe cum desunt
voces, interdum signis vocum memoria amissa recipitur,
blandaque modulationis serie quasi de gravi
somno evigilans, quod desiderat assequitur, ac in
alta mente iteratum saepius firmiter stabilitur. Unde
etsi imposito oneri imbecilles succumbunt humeri,
tamen de adjutorio Dei confidens, totis viribus enitar,
paucisque aperire tentabo, quod vix attentare
audeo, eorum votis annuens ex corde quibus me et
mea studia prodesse sedulus gestio. Cum enim ut filii
patri servirent, liberaliter et sine invidia, non ad
oculum, sed alter alteri in meo servitio praeferret,
ingratus esse potui; si spretis eorum suggestionibus,
apparuissem immemor accepti beneficii: qui
ex quo illis praecordialiter adhaesi, semper mea commoda
ex eorum comparavi commodis. Cui quidem
otium et silentium in discendo hactenus consumptum
per eos nactus occasionem placuit in honestum vertere
negotium, qui eum questum esse maximum in
animum induxi meum, quam maxime servire commodis
omnium bonorum, praesertim cum mihi assumam
utile et nihilum quam fuerit in vita jucundius,
quam discere aut docere attentius. Nam a primitivae
aetatis tirocinio jugiter indolui liberalium artium
disciplinas quorumdam incuria ac negligentia labefactari,
et vix ad paucos redigi, qui avare pretium
suae statuunt arti. Quapropter ne videat vel officio
singulari, quod superbiae, vel aliena felicitate tortus,
quod invidiae et summae est insipientiae, supputando
magisterio minus eruditorum animos afficere, multipliciter
exopto, quibus sub expositionis tenore ad
arithmeticam introductionis pontem construo. Sed
Victorius usus praefatione, opera prologi abutitur,
qui narrationis argumenta non primo elicit, licet
multa proponat sequentis operis, quae imbuendis
planiora singillatim facere decrevi. Ne quilibet deses
fructu lectionis jejunus in vacuum laboret. Ubi animadvertendum
primitus, quod sicut solet quaeri in
narrationum exordiis, hic benevolentia, attentio et
docilitas captatur auditoris, de quibus erit sermo in
contextu ipsius praefationis. Inpraesentiarum tamen
intentio Victorii haec fuit, ut in errato lector numerorum
summas multiplicaret, divideret, seu proponeretur
aliquid de artibus quae numerorum ratione
constant, ut arithmetica, geometrica, musica, astrologia,
seu quaestio inesset de mensura et pondere,
quae omnia calculatorii sunt curae. Denique et hujus
calculi quanta sit utilitas agnoscere potuit ex praecedentibus
dictis etiamsi ad quamlibet rationem
temporum ob difficultatem multiplicandi nullo modo
desudavit, qui talium rerum saltem parvam intelligentiam
accepit. Verum quoniam omnia creata sunt
in numero et pondere (Sap. XI, 21), in his singulis
speculationem placet constituere, ut perspecta
eorum natura, facilius pervideri possint singula quibus
insunt in causa unde hic congruum sumatur
exordium.
#Explicit praefatio.@#
COMMENTUM EJUSDEM INCIPIT.
Amor sapientiae quae a Graecis philosophia dicitur
tripertitus sua qualitate habetur, etc.

negotium, qui eum | null | 90dd3303-a8f4-403c-afbd-400669933196 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
questum esse maximum in

tripertitus sua qualitate habetur, etc. | null | 95076207-acd1-4a23-a6d5-c96fb3297c79 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
MONITUM.
#Prodit hoc opusculum ex codice regio Vaticano cujus aetas ipsi auctori suppar videtur. Profecto
hujus opusculi perbrevem partem vulgavit Mabillonius in Annalibus Bened., tom. IV,
append., p. 631; sed quia pars multo maxima hactenus erat inedita, eam hic trado.@#
1.
Dilectissimis in Christo Angligenis fratribus,
maximeque in monasterio sancti Patris Benedicti
sub schola virtutum regulariter vitam degentibus,
ex Floriacensi coenobio ejusdem Patris vernula ABBO,
genere Francus, professione monachus, officio diaconus,
in essentialiter bono salutis perpetuae munus.
Omnipotentia divinae majestatis, quae tempora
mutat et ordinat, me ab ineunti aetate, prout voluit,
multifariam et multis modis tentari permisit, quoad
juvenilis aetatis robur adversitatibus assuesceret, cui
ad cumulum virtutis tandem succresceret infortunium
oblatae peregrinationis. Quam etsi inter tot religiosae
vitae viros, Deo auctore, perfero, qui me
quasi seipsos diligunt, ut ipsa re conjicio; non tamen
voti impos, sine dolore recordari valeo, quod
illius mei spiritalis alumni in praesentiarum corporali
praesentia minime perfruor, quae aliquando perfruenti
erat vita ipsa dulcior. Nunc quia ita contigit
per obedientiam, quae melior est victimis, non solum
fratrum cum quibus moror imperiis deservire
gestio, verum etiam quibusque hujus insulae juxta
modulum meae parvitatis desidero prodesse, quoniam
non sine divino constat moderamine gestum
quod, sedatis fluctibus marinae tempestatis, ad id
deveni exsilii cum mira tranquillitate tam vasti
aequoris; ubi dum quibusdam studiorum occupationibus
detineor, levior sit calamitatis miseria
quam tolero, quandoquidem benevolentia eorum
cum quibus habito ad id me compellit ut non solum
pro posse velim fraternis necessitatibus succurrere,
sed etiam ultra vires velle. Quocirca omnium apud
Anglos, ubi ubi positorum objectis respondere decrevi,
quatenus habeatis, charissimi, aliqua monimenta
vestri exsulis, quibus valeatis intendere acumen
exercitatae mentis. Nec fraudabor vos quaestionibus
expeditis, quas vel tentando vel dicendo objiciunt
quique studiosi. Cui etsi ab aliquo opponatur aemulo,
in silvam ne ligna feras, certum tamen habeo quod
vestri ingenii sterilitas vel inopia mei non sit indigna
convivii copia, quae hoc modo se habeat.
2.
In quaestione prima quaesitum est #salubris@# penultima
correpta, an producta dici debeat vel conveniat.
Quibus ego proposui quae in antiquis Latinae
linguae auctoribus me legisse pro certo habui,
et ne vestra memoria laberentur, etiam litteris
digessi. In primis Donatus dicit quod si in trissyllabis
et tetrasyllabis et deinceps, si penultima
positione longa fuerit, ipsa acuetur, et antepenultima
gravi accentu pronuntiabitur, ut #Catellus, Metellus:@#
ita tamen si positione longa, non ex muta et liquida
fuerit; nam mutabit accentum, ut #latebrae, tenebrae.@#
Quo loco inoluit quia si cujuslibet partis penultima
syllaba desinat in correpta vocali, quae excipiatur a
duobus consonantibus, quarum sit prior muta et sequens
liquida sit, nunquam illa pars trisyllaba vel
tetrasyllaba acuetur in penultima, sed mutato accentu
potius in antepenultima, licet in medio utrumque
fieri liceat, prout fuerit poetae voluntas. Nam si
sint verbalia feminini generis, vel alia quaeque naturaliter
producta, propter mutam et liquidam breviari
non possunt ullo modo; hoc enim significat conditio
apposita, si talis syllaba positione longa sit, accentum
in antepenultima mutari.
3.
Sed natura exemplorum penultimae longae sunt,
sicut quidam volunt, qui putant ea derivari a verbis
secundae conjugationis, a secunda scilicet persona
imperativi modi quae est producta, ut #teneo, tenes,
tene, tenebrae; lateo, lates, late, latebrae.@# Accentus
igitur ante penultimam non mutatur. Sic etiam a
verbis primae conjugationis aestimant fieri, #lavo, lavas,
lava, lavacrum, aratrum, ventilabrum;@# et a tertia
conjugatione #terebrum,@# et si qua sunt similia: quae
etiam absque ulla regula, seu Graeca sint seu Latina,
eodem modo pronuntiant, ut #theatrum, feretrum,
pharetra, cathedra.@# Quorum omnium nominum et
reliquorum similium, si penultimae natura longae
sunt, nec etiam in metro breviari possunt. Sed teste
Donato falsum est quod praecedit; falsum ergo est
et quod sequitur. Illa vero his similia quae per syncopam
perdunt unam litteram, semper servant, teste
Martiano, in eadem syllaba accentum quem prius
habuerant, ut #manipulus, maniplus, venabulum,
venablum.@# Denique de his quae a nominibus fiunt,
auctor | null | dc909558-a721-42db-b37e-8b635134228a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est Priscianus quod nominativo primitivi
aliquando ultima subtrahitur, et additur #bris,@# ut
possit esse #mulier, muliebris,@# et #salus, salubris,@# quod
etiam nominativum #saluber@# protulisse veteres ostenditur
hoc versu:
Phoebe saluber ades.
Unde conjicitur quod satis regulariter ejus penultima
producitur, dum de nominativo producto ipsum solum
habetur. Nam syllabam naturaliter productam
nusquam in metro correptam me legisse memini,
nisi per figuram systolen; excepto quoties vocalis
ante vocalem producitur, ut #illius, unius, diei, speciei;@#
siquidem verbalia feminini generis producta, ut supra
dixi, nullo modo invenietis corripi eorum extrema
syllaba, quoniam #t@# habent ante #rix@# praeteriti
participii desinentis in #tus.@#
4.
A quibus oriuntur ista verbalia, ostendam vobis
regulas. Exceptis quatuor participiis, quae sunt #satus, ratus, status, datus,@#
reliqua omnia habentia #a@#
ante #tus@# in praeterito producuntur, ut #amatus,@# unde #amator, amatrix.@#
Inveniuntur producta participia, quae habent #e@#
ante #tus,@# ut #recensetus.@# Unde Prudentius in passione
Hypoliti martyris:
#Cumque recensetis constaret partibus ille.@#
Si vero #i@# ante #tus@# habuerit, ubique penultima corripitur,
nisi veniat a verbis quartae conjugationis, ut #domo, domas, domitus; moneo, mones, monitus;
audio, audis, auditus; condo, condis, conditus:@#
unde masculina #domitor, monitor, auditor, conditor.@#
Ex his feminina #domitrix, monitrix, auditrix, conditrix.@#
Producuntur in tertia conjugatione #oblitus, quaesitus,
tritus, petitus@# et #cupitus,@# et quae ex his componuntur.
Notandum tamen quod #oblitus,@# si a verbo
componitur quod est #lino,@# corripitur. Et in quarta
tantum corripiuntur duo, #queo@# simul et #eo,@# et quae
ex his componuntur, ut #eo, itus; exeo, exitus,@# ex
quibus verbalia non legi. Denique si #u@# ante #tus@# habuerit
idem praeteritum, tunc ejusdem praeteriti
penultima fit brevis, si a verbo #ruo@# compositum fuerit;
ut #eruo, erutus; obruo, obrutus.@# In reliquis
producitur, ut #induo, indutus; exuo, exutus;
adjuvo, adjutus,@# unde #adjutor@# et #adjutrix.@# Quod si #o@#
ante #tus@# exstiterit, semper erit longa, ut #moveo, motus;
foveo, fotus; lavo, lotus,@# quod et #lautus@# facit.
Tandem ex hujusmodi regulis scire potestis quod
naturaliter productas syllabas penultimas propter
mutam et liquidam nulla necessitas metri corripit,
cum omnes tales naturaliter correptae produci possint.
Quapropter Donati vel Prisciani potius regulis
dare operam suadeo, quam audacibus juniorum inventis
ex improviso, et dicere in prosa penultima
correpta, #candelabrum, delubrum, aratrum, lavacrum@#
et si qua sunt similia, praeter illa quae excepta
sunt, et unum nomen #october,@# ut post modum
queatis producere metri necessitate.
5.
De nomine quod est #mulier@# requisistis quo accentu
ejus genitivus debeat pronuntiari. De quo sciendum
est quia, quamvis ejus penultima brevis sit, euphoniae
causa solet acui, sicut et verba #calefacio, calefacis.@#
Cum enim omne nomen dissyllabum et deinceps
in #er@# desinens brevietur, si genitivus ejus supra
duas syllabas excreverit, semper penultimam
corripit, nisi positio adsit, aut penultima nominativi
naturaliter producta sit, ut #October, saluber, equester.@#
De pronomine quoque, ut quibusdam placet, quod
est #alter, alterius,@# cum sequatur regulam pronominum
in #ius@# desinentium, quae in prosa penultimam
producunt, hoc solum excipitur, propterea quod
solum duas syllabas plus habet in genitivo quam in
nominativo. In quinta quoque declinatione unius
genitivi trisyllabi penultimam corripi in prosa sciatis,
ut #fides, fidei;@# quia non habet #i@# ante #e,@# sicut habent
reliqua trisyllaba genitivorum declinationis quintae.
6.
Verba quoque proposita, quae sunt #irrito, assevero,
persevero, radico,@# et ex eo compositum #eradico;
relego@# et #allego, instigo@# et #subrepo,@# notate semper
penultimis productis. De eo quidem quod est #irrito@# | null | b93186b4-604f-4df7-949f-342954038eb2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Virgilius sic ait in X:
Irritatque virum telis et voce lacessit.
licet quidam vitiose scriptum legant #irritat atque
virum telis,@# quod nullo modo posse fieri, ordo praepositivae
conjunctionis ostendit. Et idem Virgilius
in IV:
Illam terra parens ira irritata deorum.
Nec vos turbet quod #irritus, irrita, irritum@# penultima
correpta dicimus, ut idem Virgilius in V:
Ante locum et variis assultibus irritus urget.
Idem in X:
Irrita deflexit partim stringentia corpus.
Quod #assevero@# ditrochaeus sit, sicut et #persevero,@# ex
nomine agnoscitur, quod est #severus,@# ex quo tractum
videtur. Est enim #severus@# amphibrachys, teste Prudentio
in Psychomachia:
Fronte severus adhuc, et multo funere anbelus.
De eo quod est #radico,@# sciendum est quod sicut
fiunt verba ex obliquo casu nominis neutri generis,
ut #munus, muneris, munero, muneras,@# et #decus,
decoris, decoro, decoras;@# unde Flaccus:
Ac bene nummatum decorat suadela Venusque.
sic etiam #index, indicis; indico, indicas; fornix, fornicis;
fornico, fornicar; cornix, cornicis; cornico, cornicar;@#
unde Persius:
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte;
et #radix, radicis; radico, radicas:@# unde est illud:
Radicet altis sensibus.
Est enim dimeter iambicus, qui in Ambrosianis
primo loco semper iambo vel spondaeo est contentus.
Ut vero penultima corripi putetur, Phocae auctoritas
compulit, qui ipsum nomen inter correpta excipit,
licet producta ubique inveniri possit, ut Virgilius:
Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
Horum namque quatuor quae protuli, duo penultima
genitivam corripiunt, id est #index@# et #fornix;@# duo
producunt, id est #cornix@# et #radix. Relego@# et #allego,@#
notate quod si a verbo primae conjugationis ponantur,
semper penultima producitur; sin a tertia conjugatione
gaudet correptione unde est, #culpam releget
lubricam.@# Est quoque hic dimeter iambicus,
cujus secundum locum semper sibi vindicat iambus.
Nam #lego, legas,@# quod est legatione fungor; unde legatus,
missus, longam habet #le, lego@# vero, #legis,@# in
quacunque alia significatione correptam, sicut et
#ligo, ligas,@#
unde #religatus,@# id est iterum vinctus.
Quomodo pronuntiandum sit #instigo,@# Virgilius ostendit
in V:
Instigant studiis, resonat clamoribus aether.
Eodem modo #investigo, castigo, inspico. Snbrepo@# quoque,
si a verbo quod est #repo@# componitur, productione
laetatur, sin a #rapio,@# corripitur; et illud praeteritum #subrepsi,@#
istud facit #subripui.@#
7.
#Exaro, denoto,@# penultimas corripiunt, ut Virgilius
in primo Georgicon:
Nudus ara, sere nudus,
Et Horatius:
Paterna rura bobus exarat suis;
qui versus trimeter est iambicus totus solis iambis
compositus. #Demeto, demoror,@# penultimis correptis.
Horatius:
Accidit ut quidam testes caudamque salacem.
Demeteret ferro.
Virgilius in X:
Turne sed infelix Teucros quid demoror armis,
De eo quod est #exhalo@# Lucanus in quarto:
Exhalat nebulas quidquid concrescere primus.
Et de eo quod est #mano@# Virgilius in III:
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
De eo etiam quod est #infidus@# et #getulus,@# Lucanus
in IV:
Infidusque novis ducibus dubiusque priori,
Et:
Inculto Getulus equus.
#Diffidit, discidit,@#
si a #findo@# vel #scindo@# composita sunt,
penultimam corripiunt. Horatius:
Diffidit urbium
Portas vir Macedo, et subruit aemulos.
Est enim #diffidit urbium@# choriambus cum pyrrhichio;
deinde sequitur versus asclepiadeus. Idem Horatius
glyconico versu:
Nequidquam Deus abscidit.
8.
Nec vos latet quod omnia praeterita participii
desinentia in #sus@# penultimam producunt, ac a verbis
secundae et tertiae conjugationis veniunt; ex quorum
secunda persona praesentis temporis agnosci poterit
ejusdem participii penultima natura an positione sit
longa, quoniam nisi in illius secundae personae penultima
positio sit, in praefäto participio nunquam
erit; exceptis #sedeo, fodio, quatio, patior, pateo, careo,
maneo@# et #cedo,@# quod est locum #do,@# et quae ex
his componuntur. Et positione producuntur | null | fcb38f1e-91f6-41cc-b2a2-cc888d8c3f53 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#mordeo,
morsus, findo, fissus;@# natura vero, #caedo, caesus, fido,
fisus,@# et alia plurima, quae idcirco proposui ut non
solum scripto, sed etiam sono distinguatis, #fisum@# et #fissum, caesum@#
et #cessum, ferum@# et #ferrum, pyrum@# et #Pyrrhum,@#
et si qua sunt similia; quia fortius sonat
omnis consonans in medio unius partis repetita,
quam cum est sola. #S@# autem quae in media parte
simplici nunquam finit syllabam consonante sequente
(sicut nec #c@# nec #p,@# nisi cum ipsae se praecedunt,) tam levi
sono ubique sola exprimitur ut apud Graecos, auctore
Prisciano, pro ea aspiratio nonnunquam scribatur, ἥμισυ
pro #semis,@# ἓξ pro #sex,@# ἑπτὰ pro #septem.@#
Inter duas etiam partes cum #s@# praecedit, ut #Deus
summus,@# ne nimius sibilus sit, prior #s@# sonum perdit,
quae et eo loci sequente vocali interdum synaloepham
facit. Virgilius in XII:
Inter se coiisse viros, et decernere ferro.
E contra illa canina littera #r@# semper aspere sonat,
nisi cum in media parte orationis post vocalem inchoat
syllabam.
9.
De mutis, quae quamlibet syllabam vel partem
cujusque linguae possunt terminare, dicendum est
in commune quod satis juste agunt qui ipsis eumdem
sonum in fine partium tribuunt, quem dum semetipsas
praecedunt, primae habere possunt, ut #Obbaob,
Job, occidit, haec, illac, addo, ad, illud, agger, Agag,
merop, attinet, amat, docet.@# Sed #t@# in eadem syllaba,
praecedente consonante, sonat expresse ut #fest, est,@#
et nonunquam sine consonante causa differentiae,
maxime dum sequitur vocalis in altera parte orationis.
Nos quia humanus spiritus tres earum sine aspiratione
leves, cum aspiratione asperas facit, id est #c, p, t,@#
quarum medium obtinent tres reliquae ipsarum
mediarum voces in dictionibus positarum, exprimimus
sono levium, dum in finibus partium sunt
Nec mirum, cum inter has et illas tanta sit vicinitas,
ut ad sonum #c@# et #g@# prope eodem modo collidatur
palato plectrum linguae, ad sonum #p, b@# vix distinguatur
pulsus in labrorum agitatione, a sonum #t@# et #d@#
satis parvam differentiam faciat, dum resilit a
dentibus summitas linguae; sicque fit ut etiam per
se positae inveniri possint, quandoquidem dicimus #quingenti@#
pro #quincenti,@# et #actus@# pro #agtus,@# et #scriptus@#
pro #scribtus,@# et #attinet@# pro #adtinet,@# et id genus plurima.
10.
Constat igitur ex his quae dicta sunt #c@# et #g@#
pene aequaliter pronuntiari, sequente qualibet vocali.
Sed tribus vocalibus, id est #a, o, u,@# eas sequentibus,
omnibus ferme notum est quod sonant in faucibus.
Cum vero #c@# litteram sequuntur in eadem syllaba #e@#
vel #i,@# trifariam solet pronuntiari, et nunc quidem ut
fere videatur sonare #g,@# maxime #s@# praecedente, ut #suscipio,
suscepi, suscepit;@# nunc autem cum quodam
sibilo, ac si #s@# illi haereat, ut #cujus, coepit:@# quod magis
solet fieri ubi #t@# profertur sono #z@# in principio syllabae,
ut #laetitia, justitia.@# Denique qui tertium modum
addunt sono quae vel qui, easdem syllabas
pronuntiari decernunt, et #susquipio@# pro #suscipio,@# et #susquepit@#
pro #suscepit,@# et #quivis@# pro #civis;@# quod
quam frivolum constet, omnibus vera sapientibus
liquet. Cur enim scriptitant Latini #sequor, sequeris@#
vel #sequere, sequitur;@# et non #secor, seceris,@# vel #secere,
secitur,@# cum ab eo sit #secutus?@# et #qui, cujus,@# vel #quae, cujus,@#
mutatis primis litteris nominativi et genitivi,
si, ut isti garriunt, #ce@# et #ci@# sonum habent #que@#
et #qui,@# maxime cum eidem litterae simillima #g@# distinguatur
vocalium mutatione? Siquidem #vinco,
vinci, vince, | null | 5a535cd0-b37b-4830-838b-2c1b320738c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vincam,@# mutato cum vocalibus sono dicimus,
quemadmodum et #lego, legi, lege, legam.@#
Quod si post #g@# idem quis fecerit, proponimus unde
sit imperitia notabilis; et stultum est dicere #pingue@#
pro #pinge,@# et #lingue@# pro #linge,@# et ut Servio placet in
IX Aeneidos, #ungue pro unge,@# unde et #ungentum@# sine #u@#
dicit esse cum #g;@# sicut et #q@# tunc tantum pinguem
sonum habeat, si ei #v@# ante alteram vocalem adhaereat,
qua amissa, #g@# quidem permanet, sed #q@# manere non
valet; quin in #c@# transit, statim ut #u@# ante alteram
vocalem perdiderit, ut #sequor, secutus.@#
11.
Denique quoniam omnes consonantes, et praecipue
mutae, velut exanime corpus jacent, quousque
illas singulae vocalium pro suo nutu animando movent,
certum est quod nonnunquam Romani superfluas
litteras judicent, quae hoc motu carent, ut #h,
k, q.@# Sed #k@# et #q@# figura et nomine a #c@# discrepant,
cum sono vocis per #a@# et #u@# conveniant; #h@# vero tantum
metro utilis, semper absque ullo sono vocalibus
praeponimus, ubi ascribenda videtur; et consonantibus,
quibus apponenda est, postponitur, ut ab interiore
spiritu pinguior proficiscatur. Est autem una
semivocalis #r;@# mutae tres, quibus aspiratur, ut dictum
est; de quarum omnium sono nemo dubitat,
nisi fortassis tunc quando inter #c@# et #e,@# vel #i,@# interponitur
nota aspirationis, ut #Chereas@# et #parrochia.@#
De qua re sciendum quia ut in Latinis exemplaribus
discimus, nostri interpretes si qua Graeca Latinis
admiscuerunt, quae per #k@# Graece scripta sua littera #c@#
exprimerent, cum scriptura sonum mutavere, juxta
proprietatem utriusque linguae, ut Κύρος, #Cyrus,@# κοινὸν, #coena,@#
κῆρας, unde #primicerius.@# Nec mirum, cum
mutetur Θεὸς et dicatur #Deus.@# Similiter πορφύριος, #purpureus.@#
Quando vero #ch@# pro χ, sicut et #ph@# pro φ,
et #th@# pro θ in aliquibus dictionibus scribunt nostri,
certum est quod illae dictiones Latinae non sint, et
idcirco illas proferimus Graecarum litterarum sonis,
licet quidam figurarum similitudine decepti pronuntient
X pro χ, et dicant #arxe@# pro eo quod est ἄρχη,
et #maxaera@# pro μαχαίρα. Quapropter cum Graece scribitur Χηρηας,
ita profertur ac si scriberetur #Kereas@#
et παροιχία quasi #parroechia;@# quem tamen sonum
mutat sigma, si pro illa sit χ posita ut σχημα; quam
vim et apud Latinos servat #s,@# apud quos #ti@# semper
enuntiatur sono #ci,@# si post illam in altera syllaba
sequatur vocalis, nisi ipsa #s@# praecesserit, ut #lectio,
quaestio, testium, legentium;@# quam etiam #s@# duplicabant
antiqui pro littera #z,@# quae ubicunque in extrema
syllaba dictionis ponitur, ejus penultima in prosa
producitur, cum in metro communis habeatur.
12.
De littera #g@# scitote quia si non sequatur #u,@#
propter diphthongum non impinguatur, ut #lagoena,
tragoedia.@# Sed aspirationes bene vos, Angli, pervidere
potestis; habent sonum vestrae litterae, et qui pro θ
frequentius #b@# scribitis, sicut pro digammate effertis #l.@#
Ante consonantem quoque in eadem syllaba #par sest,@#
pro #pars est,@# et #feli xes@# pro #felix es. Pupugit@#
et #tutudit@# in penultimis corripi non ignoretis. A #tundo, tunsus@#
in compositione perdit #n, obtusus@# et #retusus,@#
sicut et #nanciscor, nactus: dissero@# quoque perdit
#s@#
in praeterito, #disertus.@# Horatius:
Fecundi calices quem non facere disertum,
Quod a #cedo@# ita scribatur praeteritum, quomodo et
a #cado,@# videlicet #cecidi,@# auctor est Priscianus, qui
docet quod omnia verba quae crescunt in praeteritis,
semper repetunt non solum primam consonantem,
sed etiam primam vocalem primae syllabae.
13.
Tandem dicendum est quod vitando cavenda | null | f07006f1-d874-427a-801c-de0f2e84f2ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
est collisio quae solet fieri vel pronuntiatione vel
scripto ut ve. . . #t@# rex, pro eo quod est #venit@#
praesentis temporis tam in prima quam in secunda
syllaba praeteriti, nisi illa prima vocalis praesentis
temporis sit #a,@# ut #tendo, tetendi; posco, poposci,
tundo, tutundi;@# exceptis #pello, pepuli; spondeo,
spopondi;@# nam si littera #a@# sit in praesenti, semper
prima syllaba praeteriti in #c@# desinit; secunda vero
modo in #e@# productam, modo in #i@# correptam, ut #fallo, fefelli; parco, peperci; tango, tetigi; cano,
cecini.@#
Secundum analogiam #cedo cecedi@# facere debuit,
sed majorum auctoritate tantum penultima
diphthongus mutatur in productam #i,@# manente priore
syllaba correpta, quae antecrevit, sicut in omnibus
ejusmodi praeteritis; de quibus in commune speculandum
est, quod si componantur pro voluntate
scriptorum, inveniuntur eadem antecrescentem syllabam
servare vel perdere; nos tamen quid magis
in usu sit debemus perspicere. Horatius:
Spectatum meritis diram qui contudit hydram.
14.
Quia de verbis requisistis, quae sunt #fulgeo,
mulceo, ferveo, strideo, oleo, tueor, coniveo, sedeo,
pendeo, cieo, frendeo, degeo, excelleo, tergeo,@# cum
apud poetas secundae et tertiae conjugationis legantur,
quam earum conjugationum in prosa magis tenere
conveniat; vos scire volo quia VIII, prius proposita
conjugationis secundae regulam servant in praesenti,
reliqua deinde conjugationis tertiae, exceptis #cieo@#
et #pendeo,@# quorum primum, vel simplex vel
compositum, nuñc est conjugationis secundae, nunc
quartae, quod ostendunt passivi praeterita, quorum
penultima est correpta vel producta. #Pendeo@# vero
simplex a #suspendendo,@# est secundae, et a #solvendo,@#
tertiae: quamvis compositum in prosa nunquam dicatur
secundae, sicut nec a #sedeo@# tertiae, nisi tantum #consido.@#
Et notandum quod #sedeo,@# vel simplex vel
compositum, sub tertia conjugatione gaudet penultima
in #s@# desinente producta, ut #sido.@#
15.
De prima quoque et secunda persona plurali
praeteriti perfecti, et futuri conjunctivi modi, quas
si bene memini semel tantum in metro, et hoc in
Virgilio legi, hanc regulam esse sciatis quod, excepto
tempore praesenti indicativi modi quartae conjugationis,
et secunda persona plurali praeteriti ejusdem
modi, in omni modo vel conjugatione #i@# ante
extremam litteram in secunda persona singulari, et
ante novissimam syllabam primae vel secundae personae
pluralis, ubique brevis sit, nisi tantum #sis, simus,
sitis, velis, velimus, velitis.@# Nec mirum, cum
omnia verba in eisdem locis #a@# vel #e@# habentia longa
sint, praeter unum quod, sive simplex sive compositum
sit, #da@# ante penultimam ubique corripit, ut #damus, circumdamus;@#
et aliud quod est #es,@# et ex eo
composita, in secunda persona breve est. Nos tamen
regulam ob id in praefatis temporibus conjunctivi
floccipendimus, quia in metro semel inventam
Servius per systolam tradit legendam. Meam
denique reprehensionem non pudet vobis exponere,
qui cum aliquando cuidam fratrum vestrati, proferenti
ex libris moralibus #myrmicoleonta,@# assensum
praebuissem, sannam passus reticui. Sed tamen ille
si animadvertisset in eodem libro genitivum #myrmicoleontis,@#
non negaret nomen appellativum desinere
in #on,@# cujus genitivus etiam simplicis more Graeco #t@#
assumit, ut #leon, leontis.@#
16.
Haec in #on@# terminantia Graeca, quae apud illos
penultimam genitivi producunt et corripiunt, aliquando
more Latinorum nominum apud nos in #o@# desinunt;
et tunc eamdem litteram servando, in obliquis
casibus producunt; quam, nisi sequeretur #et@#
corriperent, si a nominativo in #on@# terminante venirent,
ut #Simon@# et #Simo, Sidon@# et #Sido.@# Virgilius in
primo:
Sidoniam puer ire parat mea maxima cura.
Idem in IX:
Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.
#Cratera, statera, panthera,@#
seu Graece seu Latine
declinentur, penultimas productas invenio, veluti
in superiore versu Virgilii. Accusativus Graecus
tertiae declinationis frequenter desinit in #a: aera,
aethera.@# Similiter, auctore | null | 01ade75c-3ce7-4405-b118-a53e75eaa364 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Prisciano, omnia Graeca
in #a@# desinentia, et diphthongo antecedente, si ad
Latinam declinationem inflectantur, mittunt eamdem
diphthongum et in #ei@# vel in #i@# productas, #Calliopeia,
Calliopea; comoedeia, comoedia.@# Sed cum in
metro #i@# corripiatur, in prosa tamen naturalem servat
accentum, excepto uno nomine #Alexandria,@# quod
et #Alexandrea@# facit, unde producta penultima dicimus #psalmodia, melodia,@#
ut saltem ex hoc Graeca
esse intelligantur. Metri causa tamen brevia sunt,
Horatius in poetica:
Effutire leves indigna tragoedia versus,
Eadem dicta sint de his et similibus, #spondaeus,
Matthaeus, platea, Nicaea,@# quae non esse Latina
monstrat pronuntiatio ipsa. Extra hanc regulam
sunt #ecclesia, neomenia,@# et si qua sunt similia. Simili
modo #Heliodorus, Polydorus.@# Virgilius in III:
Fas omne abrupit, Polydorum obtruncat et auro,
Juvenalis:
Tonsoris Licini damno rapit Heliodorus,
Sic et reliqua #Pandorus, Gassiodorus.@# In #or@# vero
propriam penultimam genitivi habent correptam,
ut #Castor, Castoris, Nicanor, Nicanorus.@#
17.
De eo quod est #bos,@# scitote quod dativus et
ablativus plurales tertiae declinationis formantur a
genitivo suo singulari, interposita #bu,@# ut #pater, patribus;@#
similiter, #bos, bovis, bovibus,@# cujus prima
syllaba brevis dum syncopam patitur, prolongatur.
Virgilius:
Ille meas errare boves.
Horatius Saphico versu, cujus secundo loco est
spondaeus:
Quaeque vos bobus veneratur albis.
Putatur tamen mutare #o@# in #u,@# dum producitur, et
hinc #buculam@# et #bucolica@# carmina per #u@# productam
scribenda. #Os, ossis,@# et #ossum, ossi,@# declinaverunt
antiqui, et ideo ut sit differentia singularis et pluralis
numeri, per duo #u@# scribunt moderni. Nec
mirum cum Virgilius sola causa metri dixerit in
VIII:
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
Nec hoc recedat a vestra memoria quod nomina
trisyllaba et deinceps, quorum extremae syllabae
incipiunt ab #n,@# penultimam habeant longam #a,@# vel #e,@#
vel #u,@# terminatam, ut #Garganus, tribunus, terrenus.@#
Excipiuntur tantum #sagana, lagana, orphanus, Satamon.@#
18.
Solet quaestio fieri in libro Machabaeorum
quae constructio sit, #et meminerit testamenti sui quod
locutus est ad Abraham, Isaac, et Jacob servorum
suorum fidelium;@# quasi dicere debuisset, #ad Abraham
et caeteros suos fideles servos.@# Sed dicimus quod
zeugma est, ut sit, #meminerit testamenti sui quod
locutus est,@# et caetera; et, #meminerit servorum suorum
fidelium.@# Illa etiam constructio #et sermonem
quem auditis non est meus,@# similis est, #urbem quam
statuo vestra est; lectionemque quam audistis vobis
prodest.@# Quae licet soloecismo sit notabilis, hypallagem
tamen figuram exigit; ut illud:
Caesarie caput ille niger, Pie, talia dicta,
Cui relegendo placent quos facit ille modos.
19.
Comparationum gradum dicunt grammatici
servire semper ablativo casui; sed in opusculis Augustini
legi quod si rebus propositis eumdem casum
comparativus junxerit, extra ipsas res erit quod
idem gradus intulerit, ut puta sint tres docti: si
requiris quis eis doctior sit, quartum procul dubio
tibi reddi cupis; sin per genitivum quis eorum sit
doctior investigas, unum ex his tribus doctiorem
scire desideras. Quocirca, ut idem doctor ait, cum
nominentur tres virtutes, fides, spes, charitas, melius
est dicere neutraliter, #major horum@# quam #major
his est charitas,@# ut non quartum aliquid introducas,
sed in rebus propositis quid majus sit secernas.
Unde Martianus in Philologiae Nuptiis, #major filiorum
Prognaes,@# inquit.
IN DEI PALINODIA, quam composuit Hilarius Pictavensis
episcopus, non juxta quorumdam imperitorum
errorem #suscepistis,@# sed potius #suscepturus@# legendum
est: #Tu ad liberandum suscepturus hominem.
Futurus@# enim participii activi, cum ejusdem significationis
verbo junctus, suggerit consequentiam cujusdam
competetentis ordinis conditionaliter, ut
vix possibile sit alterum fieri, nisi alterum praecesserit.
Ut, #Visitaturus fratres Anglicos, Os., archiepiscopum,
non horrui maris periculum,@# etc.
20.
Sicut lustrum dicebatur spatium quinque
annorum, | null | 60b3f609-b128-4490-85de-d58ceb2e8afb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quo lustrabatur urbs, et ab omnibus
gentibus solvebatur tributum, ita etiam olympias
dicitur spatium quatuor annorum, quod inventum
temporibus Oziae sacerdotis exigebat, ut hoc spatio
peracto solverent ludos Jovi olympico. Unde et
Dominus fertur centesima nonagesima tertia olympiade
natus; et in libro De laude virginum ducentesima
sexagesima septima olympiade fuisse Diocletianum
novimus persecutorem Christianorum. A
prima enim olympiade quidquid factum dicitur per
quaternarium multiplicata, numeri summa manifestatur,
sicut in chronicis dicitur.
21.
In fide quoque catholica quam assertor veritatis
edidit Athanasius, post multas persecutiones
repertus per omnia orthodoxus, unus versiculus ita
legendus est: #Spiritus sanctus a Patre et Filio non
factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens,@#
licet multi pro simplicitate intellectus sui conentur
abradere id quod est #nec genitus,@# propterea quod
apud alios catholicos saepe legitur #Spiritus sanctus
nec genitus, sed procedens,@# licet multi #nec ingenitus,
sed tantum procedens.@# Qui correctores si recurrerent
ad interiorem logicae considerationem, profecto
perviderent in utraque assertione stabilem fidei firmitatem.
Habet sane eadem fides in divinitate Trinitatis
quod alia sit persona Patris, alia Filii, alia
Spiritus sancti, quas proprietatibus informant catholici,
non diversas temporibus aut locis. Nam quod
Pater non est factus nec creatus, commune est ei
cum Filio et Spiritu sancto; quod vero non est genitus,
commune est cum Spiritu sancto, sed non cum
Filio; quod autem Filius est genitus, differt ab eo
Pater et Spiritus. Cum ergo Pater sit ingenitus,
Filius genitus, Spiritus vero sanctus nec genitus nec
ingenitus, constat quia nec Pater, nec Filius qui
neutram earum personarum differentiam sortitur.
Sed si Spiritus sanctus non est genitus, ait aliquis,
procul dubio est ingenitus. Quod non ita esse, cum
Aristotelis sententia reclamat locutio consueta, qua
nos patimur etiam ab inimicis, levius non esse sapientes,
quam insipientes, dici; et non esse justos potius
quam injustos, cum palam omnibus causa humilitatis
id ipsum profiteatur. Quis enim aegrotus, cum
sciat se non esse sanum, patienter audiat se esse
insanum? Sic fit ut quaedam absque privatione negata,
vera sint, quae privatorie affirmata, vera esse non
possint; quibus tamen privatoriis si hyperbatice
superveniat negatio, restituit ea veritati aliquando.
Nam dum dicitur de quolibet, Non est sanus, addubitat
aliquis utrum insanus velit intelligi; id enim
possibile est consequi, et idcirco, a dicente necessario
subjungitur quia nec sanus est nec insanus. Similiter
ergo dum dico Spiritum sanctum non esse genitum,
quantum ad veritatem sufficit; sed ad ansam calumniae
solvendam proficit, si nec genitum, nec ingenitum
esse tractatus patefecerit: siquidem privatio
exigit negationem; negatio vero privationem necessario
nomine, quia non omne quod non videt caecum
est, cum omne quod caecum est non videat: et non
omne quod justum non est injustum est, cum omne
quod injustum est, necessario constet quod justum
non est.
22.
Denique cum talia plurima suppetant argumenta,
satis sit ostendisse in numeris, quorum
doctrinalis sententia multipliciter suggerit rationes
physicas. Constat nimirum quia numero Deus impare
gaudet; qui Trinitatis suae assertor exstitit, dum
omnia in numero, mensura et pondere constituit.
Et ideo Trinitatis quodam modo differentiam per
trium imparium se, paribus intermissis, sequentium
censeo naturam discutiendam; quorum primus
sit quinarius, secundus septenarius, tertius novenarius,
inter quos duo intermissi signant duplicem
naturam unius Jesu Christi, quoniam ille VI ex
primo impari duplicato perfectus existit: hic IX
vero ex primo pari quadruplicato diminutionem
recipit sub ostensione cubicae quantitatis, ut perfectum
Deum innuant paulo minus minoratum ab
angelis sub forma servi. Cum itaque infra denarium,
excepto septenario, omnes numeri aut gignant, aut
gignantur, horum praescriptornm imparium primus
gignit, sed non gignitur; secundus nec gignit, nec gignitur;
tertius autem gignitur, sed non gignit: quorum singuli
quibus conveniant personis nemo dubitat fidelis,
maxime cum gentium philosophi propter supradictam
causam septenarium Minervae attribuerint, et
nos illi sapientiae, quam numerando constat, nunquam
simplicem non esse.
23.
Sed quia de his, ut mihi visum est, satis
disserui in libellulo quem precibus fratrum coactus
De numero, mensura et pondere, olim edidi super
calculum Victorii, idcirco hic plura dicere supersedi,
ne prolixitas | null | f64ce378-ec0b-422c-969f-046601d48f7d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
charitativae epistolae fastidium
ingereret lectoris ignaviae.
Unde quodam compendio evisceratis objectarum
quaestionum intimis, quas vestra fraternitas perlegendo
discutiat, discutiendo perlegat, terminum his
imponerere decrevi, maxime quia disputando perveni
ad eum qui est initium et finis. Valete.
#Addit Mabillonius.@#
O Ramesiga cohors, amplis quae claudere stagnis,
Purior obryzo niteris esse Deo.
Vasta palus, piscosa nimis, sua dyndima pandit,
Ut nova sint eremi claustra reperta tibi.
Nam qua corviferae consurgit proditor hydrae,
Insula silvoso gurgite pulchra nitet.
Et qua splendentis se mergunt lora bootis,
Pons est inde suis pervius Angligenis.
Qua Cynosura poli fixum regit undique gyrum,
Anguillosa palus nescit habere modum.
Unde refert umbras vaga lux Phoebea sinistras
Terra patet, nullo continuata vado.
Huc me forte dedi ignotis ignotus alumnis,
Quos, Benedicte Pater, jure tuere paras.
MONITUM.
#Prodit hoc opusculum ex codice regio Vaticano cujus aetas ipsi auctori suppar videtur. Profecto
hujus opusculi perbrevem partem vulgavit Mabillonius in Annalibus Bened., tom. IV,
append., p. 631; sed quia pars multo maxima hactenus erat inedita, eam hic trado.@#
1.
Dilectissimis in Christo Angligenis fratribus,
maximeque in monasterio sancti Patris Benedicti
sub schola virtutum regulariter vitam degentibus,
ex Floriacensi coenobio ejusdem Patris vernula ABBO,
genere Francus, professione monachus, officio diaconus,
in essentialiter bono salutis perpetuae munus.
Omnipotentia divinae majestatis, quae tempora
mutat et ordinat, me ab ineunti aetate, prout voluit,
multifariam et multis modis tentari permisit, quoad
juvenilis aetatis robur adversitatibus assuesceret, cui
ad cumulum virtutis tandem succresceret infortunium
oblatae peregrinationis. Quam etsi inter tot religiosae
vitae viros, Deo auctore, perfero, qui me
quasi seipsos diligunt, ut ipsa re conjicio; non tamen
voti impos, sine dolore recordari valeo, quod
illius mei spiritalis alumni in praesentiarum corporali
praesentia minime perfruor, quae aliquando perfruenti
erat vita ipsa dulcior. Nunc quia ita contigit
per obedientiam, quae melior est victimis, non solum
fratrum cum quibus moror imperiis deservire
gestio, verum etiam quibusque hujus insulae juxta
modulum meae parvitatis desidero prodesse, quoniam
non sine divino constat moderamine gestum
quod, sedatis fluctibus marinae tempestatis, ad id
deveni exsilii cum mira tranquillitate tam vasti
aequoris; ubi dum quibusdam studiorum occupationibus
detineor, levior sit calamitatis miseria
quam tolero, quandoquidem benevolentia eorum
cum quibus habito ad id me compellit ut non solum
pro posse velim fraternis necessitatibus succurrere,
sed etiam ultra vires velle. Quocirca omnium apud
Anglos, ubi ubi positorum objectis respondere decrevi,
quatenus habeatis, charissimi, aliqua monimenta
vestri exsulis, quibus valeatis intendere acumen
exercitatae mentis. Nec fraudabor vos quaestionibus
expeditis, quas vel tentando vel dicendo objiciunt
quique studiosi. Cui etsi ab aliquo opponatur aemulo,
in silvam ne ligna feras, certum tamen habeo quod
vestri ingenii sterilitas vel inopia mei non sit indigna
convivii copia, quae hoc modo se habeat.
2.
In quaestione prima quaesitum est #salubris@# penultima
correpta, an producta dici debeat vel conveniat.
Quibus ego proposui quae in antiquis Latinae
linguae auctoribus me legisse pro certo habui,
et ne vestra memoria laberentur, etiam litteris
digessi. In primis Donatus dicit quod si in trissyllabis
et tetrasyllabis et deinceps, si penultima
positione longa fuerit, ipsa acuetur, et antepenultima
gravi accentu pronuntiabitur, ut #Catellus, Metellus:@#
ita tamen si positione longa, non ex muta et liquida
fuerit; nam mutabit accentum, ut #latebrae, tenebrae.@#
Quo loco inoluit quia si cujuslibet partis penultima
syllaba desinat in correpta vocali, quae excipiatur a
duobus consonantibus, quarum sit prior muta et sequens
liquida sit, nunquam illa pars trisyllaba vel
tetrasyllaba acuetur in penultima, sed mutato accentu
potius in antepenultima, licet in medio utrumque
fieri liceat, prout fuerit poetae voluntas. Nam si
sint verbalia feminini generis, vel alia quaeque naturaliter
producta, propter mutam et liquidam breviari
non possunt ullo modo; hoc enim significat conditio
apposita, si talis syllaba positione longa sit, accentum
in antepenultima mutari.
3.
Sed natura exemplorum penultimae longae sunt,
sicut quidam volunt, qui putant ea derivari a verbis
secundae conjugationis, a secunda scilicet persona
imperativi modi quae est producta, ut #teneo, tenes,
tene, tenebrae; lateo, | null | 74583041-60db-48f3-9c8d-5481e237cdb8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lates, late, latebrae.@# Accentus
igitur ante penultimam non mutatur. Sic etiam a
verbis primae conjugationis aestimant fieri, #lavo, lavas,
lava, lavacrum, aratrum, ventilabrum;@# et a tertia
conjugatione #terebrum,@# et si qua sunt similia: quae
etiam absque ulla regula, seu Graeca sint seu Latina,
eodem modo pronuntiant, ut #theatrum, feretrum,
pharetra, cathedra.@# Quorum omnium nominum et
reliquorum similium, si penultimae natura longae
sunt, nec etiam in metro breviari possunt. Sed teste
Donato falsum est quod praecedit; falsum ergo est
et quod sequitur. Illa vero his similia quae per syncopam
perdunt unam litteram, semper servant, teste
Martiano, in eadem syllaba accentum quem prius
habuerant, ut #manipulus, maniplus, venabulum,
venablum.@# Denique de his quae a nominibus fiunt,
auctor est Priscianus quod nominativo primitivi
aliquando ultima subtrahitur, et additur #bris,@# ut
possit esse #mulier, muliebris,@# et #salus, salubris,@# quod
etiam nominativum #saluber@# protulisse veteres ostenditur
hoc versu:
Phoebe saluber ades.
Unde conjicitur quod satis regulariter ejus penultima
producitur, dum de nominativo producto ipsum solum
habetur. Nam syllabam naturaliter productam
nusquam in metro correptam me legisse memini,
nisi per figuram systolen; excepto quoties vocalis
ante vocalem producitur, ut #illius, unius, diei, speciei;@#
siquidem verbalia feminini generis producta, ut supra
dixi, nullo modo invenietis corripi eorum extrema
syllaba, quoniam #t@# habent ante #rix@# praeteriti
participii desinentis in #tus.@#
4.
A quibus oriuntur ista verbalia, ostendam vobis
regulas. Exceptis quatuor participiis, quae sunt #satus, ratus, status, datus,@#
reliqua omnia habentia #a@#
ante #tus@# in praeterito producuntur, ut #amatus,@# unde #amator, amatrix.@#
Inveniuntur producta participia, quae habent #e@#
ante #tus,@# ut #recensetus.@# Unde Prudentius in passione
Hypoliti martyris:
#Cumque recensetis constaret partibus ille.@#
Si vero #i@# ante #tus@# habuerit, ubique penultima corripitur,
nisi veniat a verbis quartae conjugationis, ut #domo, domas, domitus; moneo, mones, monitus;
audio, audis, auditus; condo, condis, conditus:@#
unde masculina #domitor, monitor, auditor, conditor.@#
Ex his feminina #domitrix, monitrix, auditrix, conditrix.@#
Producuntur in tertia conjugatione #oblitus, quaesitus,
tritus, petitus@# et #cupitus,@# et quae ex his componuntur.
Notandum tamen quod #oblitus,@# si a verbo
componitur quod est #lino,@# corripitur. Et in quarta
tantum corripiuntur duo, #queo@# simul et #eo,@# et quae
ex his componuntur, ut #eo, itus; exeo, exitus,@# ex
quibus verbalia non legi. Denique si #u@# ante #tus@# habuerit
idem praeteritum, tunc ejusdem praeteriti
penultima fit brevis, si a verbo #ruo@# compositum fuerit;
ut #eruo, erutus; obruo, obrutus.@# In reliquis
producitur, ut #induo, indutus; exuo, exutus;
adjuvo, adjutus,@# unde #adjutor@# et #adjutrix.@# Quod si #o@#
ante #tus@# exstiterit, semper erit longa, ut #moveo, motus;
foveo, fotus; lavo, lotus,@# quod et #lautus@# facit.
Tandem ex hujusmodi regulis scire potestis quod
naturaliter productas syllabas penultimas propter
mutam et liquidam nulla necessitas metri corripit,
cum omnes tales naturaliter correptae produci possint.
Quapropter Donati vel Prisciani potius regulis
dare operam suadeo, quam audacibus juniorum inventis
ex improviso, et dicere in prosa penultima
correpta, #candelabrum, delubrum, aratrum, lavacrum@#
et si qua sunt similia, praeter illa quae excepta
sunt, et unum nomen #october,@# ut post modum
queatis producere metri necessitate.
5.
De nomine quod est #mulier@# requisistis quo accentu
ejus genitivus debeat pronuntiari. De quo sciendum
est quia, quamvis ejus penultima brevis sit, euphoniae
causa solet acui, sicut et verba #calefacio, calefacis.@#
Cum enim omne nomen dissyllabum et deinceps
in #er@# desinens brevietur, si genitivus ejus supra
duas syllabas excreverit, semper penultimam
corripit, | null | 8d5b8182-ce5c-41d9-991c-e639bc915b1e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nisi positio adsit, aut penultima nominativi
naturaliter producta sit, ut #October, saluber, equester.@#
De pronomine quoque, ut quibusdam placet, quod
est #alter, alterius,@# cum sequatur regulam pronominum
in #ius@# desinentium, quae in prosa penultimam
producunt, hoc solum excipitur, propterea quod
solum duas syllabas plus habet in genitivo quam in
nominativo. In quinta quoque declinatione unius
genitivi trisyllabi penultimam corripi in prosa sciatis,
ut #fides, fidei;@# quia non habet #i@# ante #e,@# sicut habent
reliqua trisyllaba genitivorum declinationis quintae.
6.
Verba quoque proposita, quae sunt #irrito, assevero,
persevero, radico,@# et ex eo compositum #eradico;
relego@# et #allego, instigo@# et #subrepo,@# notate semper
penultimis productis. De eo quidem quod est #irrito@#
Virgilius sic ait in X:
Irritatque virum telis et voce lacessit.
licet quidam vitiose scriptum legant #irritat atque
virum telis,@# quod nullo modo posse fieri, ordo praepositivae
conjunctionis ostendit. Et idem Virgilius
in IV:
Illam terra parens ira irritata deorum.
Nec vos turbet quod #irritus, irrita, irritum@# penultima
correpta dicimus, ut idem Virgilius in V:
Ante locum et variis assultibus irritus urget.
Idem in X:
Irrita deflexit partim stringentia corpus.
Quod #assevero@# ditrochaeus sit, sicut et #persevero,@# ex
nomine agnoscitur, quod est #severus,@# ex quo tractum
videtur. Est enim #severus@# amphibrachys, teste Prudentio
in Psychomachia:
Fronte severus adhuc, et multo funere anbelus.
De eo quod est #radico,@# sciendum est quod sicut
fiunt verba ex obliquo casu nominis neutri generis,
ut #munus, muneris, munero, muneras,@# et #decus,
decoris, decoro, decoras;@# unde Flaccus:
Ac bene nummatum decorat suadela Venusque.
sic etiam #index, indicis; indico, indicas; fornix, fornicis;
fornico, fornicar; cornix, cornicis; cornico, cornicar;@#
unde Persius:
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte;
et #radix, radicis; radico, radicas:@# unde est illud:
Radicet altis sensibus.
Est enim dimeter iambicus, qui in Ambrosianis
primo loco semper iambo vel spondaeo est contentus.
Ut vero penultima corripi putetur, Phocae auctoritas
compulit, qui ipsum nomen inter correpta excipit,
licet producta ubique inveniri possit, ut Virgilius:
Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
Horum namque quatuor quae protuli, duo penultima
genitivam corripiunt, id est #index@# et #fornix;@# duo
producunt, id est #cornix@# et #radix. Relego@# et #allego,@#
notate quod si a verbo primae conjugationis ponantur,
semper penultima producitur; sin a tertia conjugatione
gaudet correptione unde est, #culpam releget
lubricam.@# Est quoque hic dimeter iambicus,
cujus secundum locum semper sibi vindicat iambus.
Nam #lego, legas,@# quod est legatione fungor; unde legatus,
missus, longam habet #le, lego@# vero, #legis,@# in
quacunque alia significatione correptam, sicut et
#ligo, ligas,@#
unde #religatus,@# id est iterum vinctus.
Quomodo pronuntiandum sit #instigo,@# Virgilius ostendit
in V:
Instigant studiis, resonat clamoribus aether.
Eodem modo #investigo, castigo, inspico. Snbrepo@# quoque,
si a verbo quod est #repo@# componitur, productione
laetatur, sin a #rapio,@# corripitur; et illud praeteritum #subrepsi,@#
istud facit #subripui.@#
7.
#Exaro, denoto,@# penultimas corripiunt, ut Virgilius
in primo Georgicon:
Nudus ara, sere nudus,
Et Horatius:
Paterna rura bobus exarat suis;
qui versus trimeter est iambicus totus solis iambis
compositus. #Demeto, demoror,@# penultimis correptis.
Horatius:
Accidit ut quidam testes caudamque salacem.
Demeteret ferro.
Virgilius in X:
Turne sed infelix Teucros quid demoror armis,
De eo quod est #exhalo@# Lucanus in quarto:
Exhalat nebulas quidquid concrescere primus.
Et de eo quod est #mano@# Virgilius in III:
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
De eo etiam quod est #infidus@# et #getulus,@# Lucanus
in IV:
Infidusque novis ducibus dubiusque priori,
Et:
Inculto | null | 3055c621-55ae-4b66-b12c-f16f66f081aa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Getulus equus.
#Diffidit, discidit,@#
si a #findo@# vel #scindo@# composita sunt,
penultimam corripiunt. Horatius:
Diffidit urbium
Portas vir Macedo, et subruit aemulos.
Est enim #diffidit urbium@# choriambus cum pyrrhichio;
deinde sequitur versus asclepiadeus. Idem Horatius
glyconico versu:
Nequidquam Deus abscidit.
8.
Nec vos latet quod omnia praeterita participii
desinentia in #sus@# penultimam producunt, ac a verbis
secundae et tertiae conjugationis veniunt; ex quorum
secunda persona praesentis temporis agnosci poterit
ejusdem participii penultima natura an positione sit
longa, quoniam nisi in illius secundae personae penultima
positio sit, in praefäto participio nunquam
erit; exceptis #sedeo, fodio, quatio, patior, pateo, careo,
maneo@# et #cedo,@# quod est locum #do,@# et quae ex
his componuntur. Et positione producuntur #mordeo,
morsus, findo, fissus;@# natura vero, #caedo, caesus, fido,
fisus,@# et alia plurima, quae idcirco proposui ut non
solum scripto, sed etiam sono distinguatis, #fisum@# et #fissum, caesum@#
et #cessum, ferum@# et #ferrum, pyrum@# et #Pyrrhum,@#
et si qua sunt similia; quia fortius sonat
omnis consonans in medio unius partis repetita,
quam cum est sola. #S@# autem quae in media parte
simplici nunquam finit syllabam consonante sequente
(sicut nec #c@# nec #p,@# nisi cum ipsae se praecedunt,) tam levi
sono ubique sola exprimitur ut apud Graecos, auctore
Prisciano, pro ea aspiratio nonnunquam scribatur, ἥμισυ
pro #semis,@# ἓξ pro #sex,@# ἑπτὰ pro #septem.@#
Inter duas etiam partes cum #s@# praecedit, ut #Deus
summus,@# ne nimius sibilus sit, prior #s@# sonum perdit,
quae et eo loci sequente vocali interdum synaloepham
facit. Virgilius in XII:
Inter se coiisse viros, et decernere ferro.
E contra illa canina littera #r@# semper aspere sonat,
nisi cum in media parte orationis post vocalem inchoat
syllabam.
9.
De mutis, quae quamlibet syllabam vel partem
cujusque linguae possunt terminare, dicendum est
in commune quod satis juste agunt qui ipsis eumdem
sonum in fine partium tribuunt, quem dum semetipsas
praecedunt, primae habere possunt, ut #Obbaob,
Job, occidit, haec, illac, addo, ad, illud, agger, Agag,
merop, attinet, amat, docet.@# Sed #t@# in eadem syllaba,
praecedente consonante, sonat expresse ut #fest, est,@#
et nonunquam sine consonante causa differentiae,
maxime dum sequitur vocalis in altera parte orationis.
Nos quia humanus spiritus tres earum sine aspiratione
leves, cum aspiratione asperas facit, id est #c, p, t,@#
quarum medium obtinent tres reliquae ipsarum
mediarum voces in dictionibus positarum, exprimimus
sono levium, dum in finibus partium sunt
Nec mirum, cum inter has et illas tanta sit vicinitas,
ut ad sonum #c@# et #g@# prope eodem modo collidatur
palato plectrum linguae, ad sonum #p, b@# vix distinguatur
pulsus in labrorum agitatione, a sonum #t@# et #d@#
satis parvam differentiam faciat, dum resilit a
dentibus summitas linguae; sicque fit ut etiam per
se positae inveniri possint, quandoquidem dicimus #quingenti@#
pro #quincenti,@# et #actus@# pro #agtus,@# et #scriptus@#
pro #scribtus,@# et #attinet@# pro #adtinet,@# et id genus plurima.
10.
Constat igitur ex his quae dicta sunt #c@# et #g@#
pene aequaliter pronuntiari, sequente qualibet vocali.
Sed tribus vocalibus, id est #a, o, u,@# eas sequentibus,
omnibus ferme notum est quod sonant in faucibus.
Cum vero #c@# litteram sequuntur in eadem syllaba #e@#
vel #i,@# trifariam solet pronuntiari, et nunc quidem ut
fere videatur sonare #g,@# maxime #s@# praecedente, ut #suscipio,
suscepi, suscepit;@# nunc autem cum quodam
sibilo, ac si #s@# illi haereat, ut #cujus, coepit:@# quod magis
solet fieri ubi #t@# profertur sono #z@# in principio | null | 48b63976-9179-40d7-ae82-8c2372dc1fda | latin_170m_raw | null | None | None | None |
syllabae,
ut #laetitia, justitia.@# Denique qui tertium modum
addunt sono quae vel qui, easdem syllabas
pronuntiari decernunt, et #susquipio@# pro #suscipio,@# et #susquepit@#
pro #suscepit,@# et #quivis@# pro #civis;@# quod
quam frivolum constet, omnibus vera sapientibus
liquet. Cur enim scriptitant Latini #sequor, sequeris@#
vel #sequere, sequitur;@# et non #secor, seceris,@# vel #secere,
secitur,@# cum ab eo sit #secutus?@# et #qui, cujus,@# vel #quae, cujus,@#
mutatis primis litteris nominativi et genitivi,
si, ut isti garriunt, #ce@# et #ci@# sonum habent #que@#
et #qui,@# maxime cum eidem litterae simillima #g@# distinguatur
vocalium mutatione? Siquidem #vinco,
vinci, vince, vincam,@# mutato cum vocalibus sono dicimus,
quemadmodum et #lego, legi, lege, legam.@#
Quod si post #g@# idem quis fecerit, proponimus unde
sit imperitia notabilis; et stultum est dicere #pingue@#
pro #pinge,@# et #lingue@# pro #linge,@# et ut Servio placet in
IX Aeneidos, #ungue pro unge,@# unde et #ungentum@# sine #u@#
dicit esse cum #g;@# sicut et #q@# tunc tantum pinguem
sonum habeat, si ei #v@# ante alteram vocalem adhaereat,
qua amissa, #g@# quidem permanet, sed #q@# manere non
valet; quin in #c@# transit, statim ut #u@# ante alteram
vocalem perdiderit, ut #sequor, secutus.@#
11.
Denique quoniam omnes consonantes, et praecipue
mutae, velut exanime corpus jacent, quousque
illas singulae vocalium pro suo nutu animando movent,
certum est quod nonnunquam Romani superfluas
litteras judicent, quae hoc motu carent, ut #h,
k, q.@# Sed #k@# et #q@# figura et nomine a #c@# discrepant,
cum sono vocis per #a@# et #u@# conveniant; #h@# vero tantum
metro utilis, semper absque ullo sono vocalibus
praeponimus, ubi ascribenda videtur; et consonantibus,
quibus apponenda est, postponitur, ut ab interiore
spiritu pinguior proficiscatur. Est autem una
semivocalis #r;@# mutae tres, quibus aspiratur, ut dictum
est; de quarum omnium sono nemo dubitat,
nisi fortassis tunc quando inter #c@# et #e,@# vel #i,@# interponitur
nota aspirationis, ut #Chereas@# et #parrochia.@#
De qua re sciendum quia ut in Latinis exemplaribus
discimus, nostri interpretes si qua Graeca Latinis
admiscuerunt, quae per #k@# Graece scripta sua littera #c@#
exprimerent, cum scriptura sonum mutavere, juxta
proprietatem utriusque linguae, ut Κύρος, #Cyrus,@# κοινὸν, #coena,@#
κῆρας, unde #primicerius.@# Nec mirum, cum
mutetur Θεὸς et dicatur #Deus.@# Similiter πορφύριος, #purpureus.@#
Quando vero #ch@# pro χ, sicut et #ph@# pro φ,
et #th@# pro θ in aliquibus dictionibus scribunt nostri,
certum est quod illae dictiones Latinae non sint, et
idcirco illas proferimus Graecarum litterarum sonis,
licet quidam figurarum similitudine decepti pronuntient
X pro χ, et dicant #arxe@# pro eo quod est ἄρχη,
et #maxaera@# pro μαχαίρα. Quapropter cum Graece scribitur Χηρηας,
ita profertur ac si scriberetur #Kereas@#
et παροιχία quasi #parroechia;@# quem tamen sonum
mutat sigma, si pro illa sit χ posita ut σχημα; quam
vim et apud Latinos servat #s,@# apud quos #ti@# semper
enuntiatur sono #ci,@# si post illam in altera syllaba
sequatur vocalis, nisi ipsa #s@# praecesserit, ut #lectio,
quaestio, testium, legentium;@# quam etiam #s@# duplicabant
antiqui pro littera #z,@# quae ubicunque in extrema
syllaba dictionis ponitur, ejus penultima in prosa
producitur, cum in metro communis habeatur.
12.
De littera #g@# scitote quia si non sequatur #u,@#
propter diphthongum non impinguatur, ut #lagoena,
tragoedia.@# Sed aspirationes bene vos, Angli, pervidere
potestis; habent sonum vestrae litterae, et qui pro | null | 0ac089e2-3d76-427f-bd78-d9adbccc7690 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
θ
frequentius #b@# scribitis, sicut pro digammate effertis #l.@#
Ante consonantem quoque in eadem syllaba #par sest,@#
pro #pars est,@# et #feli xes@# pro #felix es. Pupugit@#
et #tutudit@# in penultimis corripi non ignoretis. A #tundo, tunsus@#
in compositione perdit #n, obtusus@# et #retusus,@#
sicut et #nanciscor, nactus: dissero@# quoque perdit
#s@#
in praeterito, #disertus.@# Horatius:
Fecundi calices quem non facere disertum,
Quod a #cedo@# ita scribatur praeteritum, quomodo et
a #cado,@# videlicet #cecidi,@# auctor est Priscianus, qui
docet quod omnia verba quae crescunt in praeteritis,
semper repetunt non solum primam consonantem,
sed etiam primam vocalem primae syllabae.
13.
Tandem dicendum est quod vitando cavenda
est collisio quae solet fieri vel pronuntiatione vel
scripto ut ve. . . #t@# rex, pro eo quod est #venit@#
praesentis temporis tam in prima quam in secunda
syllaba praeteriti, nisi illa prima vocalis praesentis
temporis sit #a,@# ut #tendo, tetendi; posco, poposci,
tundo, tutundi;@# exceptis #pello, pepuli; spondeo,
spopondi;@# nam si littera #a@# sit in praesenti, semper
prima syllaba praeteriti in #c@# desinit; secunda vero
modo in #e@# productam, modo in #i@# correptam, ut #fallo, fefelli; parco, peperci; tango, tetigi; cano,
cecini.@#
Secundum analogiam #cedo cecedi@# facere debuit,
sed majorum auctoritate tantum penultima
diphthongus mutatur in productam #i,@# manente priore
syllaba correpta, quae antecrevit, sicut in omnibus
ejusmodi praeteritis; de quibus in commune speculandum
est, quod si componantur pro voluntate
scriptorum, inveniuntur eadem antecrescentem syllabam
servare vel perdere; nos tamen quid magis
in usu sit debemus perspicere. Horatius:
Spectatum meritis diram qui contudit hydram.
14.
Quia de verbis requisistis, quae sunt #fulgeo,
mulceo, ferveo, strideo, oleo, tueor, coniveo, sedeo,
pendeo, cieo, frendeo, degeo, excelleo, tergeo,@# cum
apud poetas secundae et tertiae conjugationis legantur,
quam earum conjugationum in prosa magis tenere
conveniat; vos scire volo quia VIII, prius proposita
conjugationis secundae regulam servant in praesenti,
reliqua deinde conjugationis tertiae, exceptis #cieo@#
et #pendeo,@# quorum primum, vel simplex vel
compositum, nuñc est conjugationis secundae, nunc
quartae, quod ostendunt passivi praeterita, quorum
penultima est correpta vel producta. #Pendeo@# vero
simplex a #suspendendo,@# est secundae, et a #solvendo,@#
tertiae: quamvis compositum in prosa nunquam dicatur
secundae, sicut nec a #sedeo@# tertiae, nisi tantum #consido.@#
Et notandum quod #sedeo,@# vel simplex vel
compositum, sub tertia conjugatione gaudet penultima
in #s@# desinente producta, ut #sido.@#
15.
De prima quoque et secunda persona plurali
praeteriti perfecti, et futuri conjunctivi modi, quas
si bene memini semel tantum in metro, et hoc in
Virgilio legi, hanc regulam esse sciatis quod, excepto
tempore praesenti indicativi modi quartae conjugationis,
et secunda persona plurali praeteriti ejusdem
modi, in omni modo vel conjugatione #i@# ante
extremam litteram in secunda persona singulari, et
ante novissimam syllabam primae vel secundae personae
pluralis, ubique brevis sit, nisi tantum #sis, simus,
sitis, velis, velimus, velitis.@# Nec mirum, cum
omnia verba in eisdem locis #a@# vel #e@# habentia longa
sint, praeter unum quod, sive simplex sive compositum
sit, #da@# ante penultimam ubique corripit, ut #damus, circumdamus;@#
et aliud quod est #es,@# et ex eo
composita, in secunda persona breve est. Nos tamen
regulam ob id in praefatis temporibus conjunctivi
floccipendimus, quia in metro semel inventam
Servius per systolam tradit legendam. Meam
denique reprehensionem non pudet vobis exponere,
qui cum aliquando cuidam fratrum vestrati, proferenti
ex libris moralibus #myrmicoleonta,@# assensum
praebuissem, sannam passus reticui. Sed tamen ille
si animadvertisset in eodem libro genitivum #myrmicoleontis,@#
non negaret nomen appellativum desinere
in #on,@# cujus genitivus | null | 4df56124-f3d1-435a-a79a-a4423dfbd1f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam simplicis more Graeco #t@#
assumit, ut #leon, leontis.@#
16.
Haec in #on@# terminantia Graeca, quae apud illos
penultimam genitivi producunt et corripiunt, aliquando
more Latinorum nominum apud nos in #o@# desinunt;
et tunc eamdem litteram servando, in obliquis
casibus producunt; quam, nisi sequeretur #et@#
corriperent, si a nominativo in #on@# terminante venirent,
ut #Simon@# et #Simo, Sidon@# et #Sido.@# Virgilius in
primo:
Sidoniam puer ire parat mea maxima cura.
Idem in IX:
Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.
#Cratera, statera, panthera,@#
seu Graece seu Latine
declinentur, penultimas productas invenio, veluti
in superiore versu Virgilii. Accusativus Graecus
tertiae declinationis frequenter desinit in #a: aera,
aethera.@# Similiter, auctore Prisciano, omnia Graeca
in #a@# desinentia, et diphthongo antecedente, si ad
Latinam declinationem inflectantur, mittunt eamdem
diphthongum et in #ei@# vel in #i@# productas, #Calliopeia,
Calliopea; comoedeia, comoedia.@# Sed cum in
metro #i@# corripiatur, in prosa tamen naturalem servat
accentum, excepto uno nomine #Alexandria,@# quod
et #Alexandrea@# facit, unde producta penultima dicimus #psalmodia, melodia,@#
ut saltem ex hoc Graeca
esse intelligantur. Metri causa tamen brevia sunt,
Horatius in poetica:
Effutire leves indigna tragoedia versus,
Eadem dicta sint de his et similibus, #spondaeus,
Matthaeus, platea, Nicaea,@# quae non esse Latina
monstrat pronuntiatio ipsa. Extra hanc regulam
sunt #ecclesia, neomenia,@# et si qua sunt similia. Simili
modo #Heliodorus, Polydorus.@# Virgilius in III:
Fas omne abrupit, Polydorum obtruncat et auro,
Juvenalis:
Tonsoris Licini damno rapit Heliodorus,
Sic et reliqua #Pandorus, Gassiodorus.@# In #or@# vero
propriam penultimam genitivi habent correptam,
ut #Castor, Castoris, Nicanor, Nicanorus.@#
17.
De eo quod est #bos,@# scitote quod dativus et
ablativus plurales tertiae declinationis formantur a
genitivo suo singulari, interposita #bu,@# ut #pater, patribus;@#
similiter, #bos, bovis, bovibus,@# cujus prima
syllaba brevis dum syncopam patitur, prolongatur.
Virgilius:
Ille meas errare boves.
Horatius Saphico versu, cujus secundo loco est
spondaeus:
Quaeque vos bobus veneratur albis.
Putatur tamen mutare #o@# in #u,@# dum producitur, et
hinc #buculam@# et #bucolica@# carmina per #u@# productam
scribenda. #Os, ossis,@# et #ossum, ossi,@# declinaverunt
antiqui, et ideo ut sit differentia singularis et pluralis
numeri, per duo #u@# scribunt moderni. Nec
mirum cum Virgilius sola causa metri dixerit in
VIII:
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
Nec hoc recedat a vestra memoria quod nomina
trisyllaba et deinceps, quorum extremae syllabae
incipiunt ab #n,@# penultimam habeant longam #a,@# vel #e,@#
vel #u,@# terminatam, ut #Garganus, tribunus, terrenus.@#
Excipiuntur tantum #sagana, lagana, orphanus, Satamon.@#
18.
Solet quaestio fieri in libro Machabaeorum
quae constructio sit, #et meminerit testamenti sui quod
locutus est ad Abraham, Isaac, et Jacob servorum
suorum fidelium;@# quasi dicere debuisset, #ad Abraham
et caeteros suos fideles servos.@# Sed dicimus quod
zeugma est, ut sit, #meminerit testamenti sui quod
locutus est,@# et caetera; et, #meminerit servorum suorum
fidelium.@# Illa etiam constructio #et sermonem
quem auditis non est meus,@# similis est, #urbem quam
statuo vestra est; lectionemque quam audistis vobis
prodest.@# Quae licet soloecismo sit notabilis, hypallagem
tamen figuram exigit; ut illud:
Caesarie caput ille niger, Pie, talia dicta,
Cui relegendo placent quos facit ille modos.
19.
Comparationum gradum dicunt grammatici
servire semper ablativo casui; sed in opusculis Augustini
legi quod si rebus propositis eumdem casum
comparativus junxerit, extra ipsas res erit quod
idem gradus intulerit, ut puta sint tres docti: si
requiris quis eis doctior sit, quartum procul dubio
tibi reddi cupis; sin per genitivum quis eorum sit
doctior investigas, unum ex his tribus doctiorem
scire desideras | null | 4685e629-cc38-434b-9f98-576f66cf6b2b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Quocirca, ut idem doctor ait, cum
nominentur tres virtutes, fides, spes, charitas, melius
est dicere neutraliter, #major horum@# quam #major
his est charitas,@# ut non quartum aliquid introducas,
sed in rebus propositis quid majus sit secernas.
Unde Martianus in Philologiae Nuptiis, #major filiorum
Prognaes,@# inquit.
IN DEI PALINODIA, quam composuit Hilarius Pictavensis
episcopus, non juxta quorumdam imperitorum
errorem #suscepistis,@# sed potius #suscepturus@# legendum
est: #Tu ad liberandum suscepturus hominem.
Futurus@# enim participii activi, cum ejusdem significationis
verbo junctus, suggerit consequentiam cujusdam
competetentis ordinis conditionaliter, ut
vix possibile sit alterum fieri, nisi alterum praecesserit.
Ut, #Visitaturus fratres Anglicos, Os., archiepiscopum,
non horrui maris periculum,@# etc.
20.
Sicut lustrum dicebatur spatium quinque
annorum, quo lustrabatur urbs, et ab omnibus
gentibus solvebatur tributum, ita etiam olympias
dicitur spatium quatuor annorum, quod inventum
temporibus Oziae sacerdotis exigebat, ut hoc spatio
peracto solverent ludos Jovi olympico. Unde et
Dominus fertur centesima nonagesima tertia olympiade
natus; et in libro De laude virginum ducentesima
sexagesima septima olympiade fuisse Diocletianum
novimus persecutorem Christianorum. A
prima enim olympiade quidquid factum dicitur per
quaternarium multiplicata, numeri summa manifestatur,
sicut in chronicis dicitur.
21.
In fide quoque catholica quam assertor veritatis
edidit Athanasius, post multas persecutiones
repertus per omnia orthodoxus, unus versiculus ita
legendus est: #Spiritus sanctus a Patre et Filio non
factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens,@#
licet multi pro simplicitate intellectus sui conentur
abradere id quod est #nec genitus,@# propterea quod
apud alios catholicos saepe legitur #Spiritus sanctus
nec genitus, sed procedens,@# licet multi #nec ingenitus,
sed tantum procedens.@# Qui correctores si recurrerent
ad interiorem logicae considerationem, profecto
perviderent in utraque assertione stabilem fidei firmitatem.
Habet sane eadem fides in divinitate Trinitatis
quod alia sit persona Patris, alia Filii, alia
Spiritus sancti, quas proprietatibus informant catholici,
non diversas temporibus aut locis. Nam quod
Pater non est factus nec creatus, commune est ei
cum Filio et Spiritu sancto; quod vero non est genitus,
commune est cum Spiritu sancto, sed non cum
Filio; quod autem Filius est genitus, differt ab eo
Pater et Spiritus. Cum ergo Pater sit ingenitus,
Filius genitus, Spiritus vero sanctus nec genitus nec
ingenitus, constat quia nec Pater, nec Filius qui
neutram earum personarum differentiam sortitur.
Sed si Spiritus sanctus non est genitus, ait aliquis,
procul dubio est ingenitus. Quod non ita esse, cum
Aristotelis sententia reclamat locutio consueta, qua
nos patimur etiam ab inimicis, levius non esse sapientes,
quam insipientes, dici; et non esse justos potius
quam injustos, cum palam omnibus causa humilitatis
id ipsum profiteatur. Quis enim aegrotus, cum
sciat se non esse sanum, patienter audiat se esse
insanum? Sic fit ut quaedam absque privatione negata,
vera sint, quae privatorie affirmata, vera esse non
possint; quibus tamen privatoriis si hyperbatice
superveniat negatio, restituit ea veritati aliquando.
Nam dum dicitur de quolibet, Non est sanus, addubitat
aliquis utrum insanus velit intelligi; id enim
possibile est consequi, et idcirco, a dicente necessario
subjungitur quia nec sanus est nec insanus. Similiter
ergo dum dico Spiritum sanctum non esse genitum,
quantum ad veritatem sufficit; sed ad ansam calumniae
solvendam proficit, si nec genitum, nec ingenitum
esse tractatus patefecerit: siquidem privatio
exigit negationem; negatio vero privationem necessario
nomine, quia non omne quod non videt caecum
est, cum omne quod caecum est non videat: et non
omne quod justum non est injustum est, cum omne
quod injustum est, necessario constet quod justum
non est.
22.
Denique cum talia plurima suppetant argumenta,
satis sit ostendisse in numeris, quorum
doctrinalis sententia multipliciter suggerit rationes
physicas. Constat nimirum quia numero Deus impare
gaudet; qui Trinitatis suae assertor exstitit, dum
omnia in numero, mensura et pondere constituit.
Et ideo Trinitatis quodam modo differentiam per
trium imparium se, paribus intermissis, sequentium
censeo naturam discutiendam; quorum primus
sit quinarius, secundus septenarius, tertius novenarius,
inter quos duo intermissi signant duplicem
naturam unius Jesu Christi, | null | b8a03bf3-d250-4c5d-9242-0385eda1d79b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quoniam ille VI ex
primo impari duplicato perfectus existit: hic IX
vero ex primo pari quadruplicato diminutionem
recipit sub ostensione cubicae quantitatis, ut perfectum
Deum innuant paulo minus minoratum ab
angelis sub forma servi. Cum itaque infra denarium,
excepto septenario, omnes numeri aut gignant, aut
gignantur, horum praescriptornm imparium primus
gignit, sed non gignitur; secundus nec gignit, nec gignitur;
tertius autem gignitur, sed non gignit: quorum singuli
quibus conveniant personis nemo dubitat fidelis,
maxime cum gentium philosophi propter supradictam
causam septenarium Minervae attribuerint, et
nos illi sapientiae, quam numerando constat, nunquam
simplicem non esse.
23.
Sed quia de his, ut mihi visum est, satis
disserui in libellulo quem precibus fratrum coactus
De numero, mensura et pondere, olim edidi super
calculum Victorii, idcirco hic plura dicere supersedi,
ne prolixitas charitativae epistolae fastidium
ingereret lectoris ignaviae.
Unde quodam compendio evisceratis objectarum
quaestionum intimis, quas vestra fraternitas perlegendo
discutiat, discutiendo perlegat, terminum his
imponerere decrevi, maxime quia disputando perveni
ad eum qui est initium et finis. Valete.
1.
Dilectissimis in Christo Angligenis fratribus,
maximeque in monasterio sancti Patris Benedicti
sub schola virtutum regulariter vitam degentibus,
ex Floriacensi coenobio ejusdem Patris vernula ABBO,
genere Francus, professione monachus, officio diaconus,
in essentialiter bono salutis perpetuae munus.
2.
In quaestione prima quaesitum est #salubris@# penultima
correpta, an producta dici debeat vel conveniat.
Quibus ego proposui quae in antiquis Latinae
linguae auctoribus me legisse pro certo habui,
et ne vestra memoria laberentur, etiam litteris
digessi. In primis Donatus dicit quod si in trissyllabis
et tetrasyllabis et deinceps, si penultima
positione longa fuerit, ipsa acuetur, et antepenultima
gravi accentu pronuntiabitur, ut #Catellus, Metellus:@#
ita tamen si positione longa, non ex muta et liquida
fuerit; nam mutabit accentum, ut #latebrae, tenebrae.@#
Quo loco inoluit quia si cujuslibet partis penultima
syllaba desinat in correpta vocali, quae excipiatur a
duobus consonantibus, quarum sit prior muta et sequens
liquida sit, nunquam illa pars trisyllaba vel
tetrasyllaba acuetur in penultima, sed mutato accentu
potius in antepenultima, licet in medio utrumque
fieri liceat, prout fuerit poetae voluntas. Nam si
sint verbalia feminini generis, vel alia quaeque naturaliter
producta, propter mutam et liquidam breviari
non possunt ullo modo; hoc enim significat conditio
apposita, si talis syllaba positione longa sit, accentum
in antepenultima mutari.
3.
Sed natura exemplorum penultimae longae sunt,
sicut quidam volunt, qui putant ea derivari a verbis
secundae conjugationis, a secunda scilicet persona
imperativi modi quae est producta, ut #teneo, tenes,
tene, tenebrae; lateo, lates, late, latebrae.@# Accentus
igitur ante penultimam non mutatur. Sic etiam a
verbis primae conjugationis aestimant fieri, #lavo, lavas,
lava, lavacrum, aratrum, ventilabrum;@# et a tertia
conjugatione #terebrum,@# et si qua sunt similia: quae
etiam absque ulla regula, seu Graeca sint seu Latina,
eodem modo pronuntiant, ut #theatrum, feretrum,
pharetra, cathedra.@# Quorum omnium nominum et
reliquorum similium, si penultimae natura longae
sunt, nec etiam in metro breviari possunt. Sed teste
Donato falsum est quod praecedit; falsum ergo est
et quod sequitur. Illa vero his similia quae per syncopam
perdunt unam litteram, semper servant, teste
Martiano, in eadem syllaba accentum quem prius
habuerant, ut #manipulus, maniplus, venabulum,
venablum.@# Denique de his quae a nominibus fiunt,
auctor est Priscianus quod nominativo primitivi
aliquando ultima subtrahitur, et additur #bris,@# ut
possit esse #mulier, muliebris,@# et #salus, salubris,@# quod
etiam nominativum #saluber@# protulisse veteres ostenditur
hoc versu:
Phoebe saluber ades.
Unde conjicitur quod satis regulariter ejus penultima
producitur, dum de nominativo producto ipsum solum
habetur. Nam syllabam naturaliter productam
nusquam in metro correptam me legisse memini,
nisi per figuram systolen; excepto quoties vocalis
ante vocalem producitur, ut #illius, unius, diei, speciei;@#
siquidem verbalia feminini generis producta, ut supra
dixi, nullo modo invenietis corripi eorum extrema
syllaba, quoniam #t@# habent ante #rix@# praeteriti
participii desinentis in #tus.@# | null | 2925f6dd-0d98-44fb-8cf4-a947df1907a8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
4.
A quibus oriuntur ista verbalia, ostendam vobis
regulas. Exceptis quatuor participiis, quae sunt #satus, ratus, status, datus,@#
reliqua omnia habentia #a@#
ante #tus@# in praeterito producuntur, ut #amatus,@# unde #amator, amatrix.@#
Inveniuntur producta participia, quae habent #e@#
ante #tus,@# ut #recensetus.@# Unde Prudentius in passione
Hypoliti martyris:
#Cumque recensetis constaret partibus ille.@#
Si vero #i@# ante #tus@# habuerit, ubique penultima corripitur,
nisi veniat a verbis quartae conjugationis, ut #domo, domas, domitus; moneo, mones, monitus;
audio, audis, auditus; condo, condis, conditus:@#
unde masculina #domitor, monitor, auditor, conditor.@#
Ex his feminina #domitrix, monitrix, auditrix, conditrix.@#
Producuntur in tertia conjugatione #oblitus, quaesitus,
tritus, petitus@# et #cupitus,@# et quae ex his componuntur.
Notandum tamen quod #oblitus,@# si a verbo
componitur quod est #lino,@# corripitur. Et in quarta
tantum corripiuntur duo, #queo@# simul et #eo,@# et quae
ex his componuntur, ut #eo, itus; exeo, exitus,@# ex
quibus verbalia non legi. Denique si #u@# ante #tus@# habuerit
idem praeteritum, tunc ejusdem praeteriti
penultima fit brevis, si a verbo #ruo@# compositum fuerit;
ut #eruo, erutus; obruo, obrutus.@# In reliquis
producitur, ut #induo, indutus; exuo, exutus;
adjuvo, adjutus,@# unde #adjutor@# et #adjutrix.@# Quod si #o@#
ante #tus@# exstiterit, semper erit longa, ut #moveo, motus;
foveo, fotus; lavo, lotus,@# quod et #lautus@# facit.
Tandem ex hujusmodi regulis scire potestis quod
naturaliter productas syllabas penultimas propter
mutam et liquidam nulla necessitas metri corripit,
cum omnes tales naturaliter correptae produci possint.
Quapropter Donati vel Prisciani potius regulis
dare operam suadeo, quam audacibus juniorum inventis
ex improviso, et dicere in prosa penultima
correpta, #candelabrum, delubrum, aratrum, lavacrum@#
et si qua sunt similia, praeter illa quae excepta
sunt, et unum nomen #october,@# ut post modum
queatis producere metri necessitate.
5.
De nomine quod est #mulier@# requisistis quo accentu
ejus genitivus debeat pronuntiari. De quo sciendum
est quia, quamvis ejus penultima brevis sit, euphoniae
causa solet acui, sicut et verba #calefacio, calefacis.@#
Cum enim omne nomen dissyllabum et deinceps
in #er@# desinens brevietur, si genitivus ejus supra
duas syllabas excreverit, semper penultimam
corripit, nisi positio adsit, aut penultima nominativi
naturaliter producta sit, ut #October, saluber, equester.@#
De pronomine quoque, ut quibusdam placet, quod
est #alter, alterius,@# cum sequatur regulam pronominum
in #ius@# desinentium, quae in prosa penultimam
producunt, hoc solum excipitur, propterea quod
solum duas syllabas plus habet in genitivo quam in
nominativo. In quinta quoque declinatione unius
genitivi trisyllabi penultimam corripi in prosa sciatis,
ut #fides, fidei;@# quia non habet #i@# ante #e,@# sicut habent
reliqua trisyllaba genitivorum declinationis quintae.
6.
Verba quoque proposita, quae sunt #irrito, assevero,
persevero, radico,@# et ex eo compositum #eradico;
relego@# et #allego, instigo@# et #subrepo,@# notate semper
penultimis productis. De eo quidem quod est #irrito@#
Virgilius sic ait in X:
Irritatque virum telis et voce lacessit.
licet quidam vitiose scriptum legant #irritat atque
virum telis,@# quod nullo modo posse fieri, ordo praepositivae
conjunctionis ostendit. Et idem Virgilius
in IV:
Illam terra parens ira irritata deorum.
Nec vos turbet quod #irritus, irrita, irritum@# penultima
correpta dicimus, ut idem Virgilius in V:
Ante locum et variis assultibus irritus urget.
Idem in X:
Irrita deflexit partim stringentia corpus.
Quod #assevero@# ditrochaeus sit, sicut et #persevero,@# ex
nomine agnoscitur, quod est #severus,@# ex quo tractum
videtur. Est enim #severus@# amphibrachys, teste Prudentio
in Psychomachia:
Fronte severus adhuc, | null | c85e118f-2f45-4e1e-982b-f5b6b0380fb4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et multo funere anbelus.
De eo quod est #radico,@# sciendum est quod sicut
fiunt verba ex obliquo casu nominis neutri generis,
ut #munus, muneris, munero, muneras,@# et #decus,
decoris, decoro, decoras;@# unde Flaccus:
Ac bene nummatum decorat suadela Venusque.
sic etiam #index, indicis; indico, indicas; fornix, fornicis;
fornico, fornicar; cornix, cornicis; cornico, cornicar;@#
unde Persius:
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte;
et #radix, radicis; radico, radicas:@# unde est illud:
Radicet altis sensibus.
Est enim dimeter iambicus, qui in Ambrosianis
primo loco semper iambo vel spondaeo est contentus.
Ut vero penultima corripi putetur, Phocae auctoritas
compulit, qui ipsum nomen inter correpta excipit,
licet producta ubique inveniri possit, ut Virgilius:
Aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
Horum namque quatuor quae protuli, duo penultima
genitivam corripiunt, id est #index@# et #fornix;@# duo
producunt, id est #cornix@# et #radix. Relego@# et #allego,@#
notate quod si a verbo primae conjugationis ponantur,
semper penultima producitur; sin a tertia conjugatione
gaudet correptione unde est, #culpam releget
lubricam.@# Est quoque hic dimeter iambicus,
cujus secundum locum semper sibi vindicat iambus.
Nam #lego, legas,@# quod est legatione fungor; unde legatus,
missus, longam habet #le, lego@# vero, #legis,@# in
quacunque alia significatione correptam, sicut et
#ligo, ligas,@#
unde #religatus,@# id est iterum vinctus.
Quomodo pronuntiandum sit #instigo,@# Virgilius ostendit
in V:
Instigant studiis, resonat clamoribus aether.
Eodem modo #investigo, castigo, inspico. Snbrepo@# quoque,
si a verbo quod est #repo@# componitur, productione
laetatur, sin a #rapio,@# corripitur; et illud praeteritum #subrepsi,@#
istud facit #subripui.@#
7.
#Exaro, denoto,@# penultimas corripiunt, ut Virgilius
in primo Georgicon:
Nudus ara, sere nudus,
Et Horatius:
Paterna rura bobus exarat suis;
qui versus trimeter est iambicus totus solis iambis
compositus. #Demeto, demoror,@# penultimis correptis.
Horatius:
Accidit ut quidam testes caudamque salacem.
Demeteret ferro.
Virgilius in X:
Turne sed infelix Teucros quid demoror armis,
De eo quod est #exhalo@# Lucanus in quarto:
Exhalat nebulas quidquid concrescere primus.
Et de eo quod est #mano@# Virgilius in III:
Tum gelidus toto manabat corpore sudor.
De eo etiam quod est #infidus@# et #getulus,@# Lucanus
in IV:
Infidusque novis ducibus dubiusque priori,
Et:
Inculto Getulus equus.
#Diffidit, discidit,@#
si a #findo@# vel #scindo@# composita sunt,
penultimam corripiunt. Horatius:
Diffidit urbium
Portas vir Macedo, et subruit aemulos.
Est enim #diffidit urbium@# choriambus cum pyrrhichio;
deinde sequitur versus asclepiadeus. Idem Horatius
glyconico versu:
Nequidquam Deus abscidit.
8.
Nec vos latet quod omnia praeterita participii
desinentia in #sus@# penultimam producunt, ac a verbis
secundae et tertiae conjugationis veniunt; ex quorum
secunda persona praesentis temporis agnosci poterit
ejusdem participii penultima natura an positione sit
longa, quoniam nisi in illius secundae personae penultima
positio sit, in praefäto participio nunquam
erit; exceptis #sedeo, fodio, quatio, patior, pateo, careo,
maneo@# et #cedo,@# quod est locum #do,@# et quae ex
his componuntur. Et positione producuntur #mordeo,
morsus, findo, fissus;@# natura vero, #caedo, caesus, fido,
fisus,@# et alia plurima, quae idcirco proposui ut non
solum scripto, sed etiam sono distinguatis, #fisum@# et #fissum, caesum@#
et #cessum, ferum@# et #ferrum, pyrum@# et #Pyrrhum,@#
et si qua sunt similia; quia fortius sonat
omnis consonans in medio unius partis repetita,
quam cum est sola. #S@# autem quae in media parte
simplici nunquam finit syllabam consonante sequente
(sicut nec #c@# nec #p,@# nisi cum ipsae se praecedunt,) tam levi
sono ubique sola exprimitur ut apud Graecos, auctore
Prisciano, pro | null | b75b42fb-9a7f-4cc6-9c6b-cfce6fe84338 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ea aspiratio nonnunquam scribatur, ἥμισυ
pro #semis,@# ἓξ pro #sex,@# ἑπτὰ pro #septem.@#
Inter duas etiam partes cum #s@# praecedit, ut #Deus
summus,@# ne nimius sibilus sit, prior #s@# sonum perdit,
quae et eo loci sequente vocali interdum synaloepham
facit. Virgilius in XII:
Inter se coiisse viros, et decernere ferro.
E contra illa canina littera #r@# semper aspere sonat,
nisi cum in media parte orationis post vocalem inchoat
syllabam.
9.
De mutis, quae quamlibet syllabam vel partem
cujusque linguae possunt terminare, dicendum est
in commune quod satis juste agunt qui ipsis eumdem
sonum in fine partium tribuunt, quem dum semetipsas
praecedunt, primae habere possunt, ut #Obbaob,
Job, occidit, haec, illac, addo, ad, illud, agger, Agag,
merop, attinet, amat, docet.@# Sed #t@# in eadem syllaba,
praecedente consonante, sonat expresse ut #fest, est,@#
et nonunquam sine consonante causa differentiae,
maxime dum sequitur vocalis in altera parte orationis.
Nos quia humanus spiritus tres earum sine aspiratione
leves, cum aspiratione asperas facit, id est #c, p, t,@#
quarum medium obtinent tres reliquae ipsarum
mediarum voces in dictionibus positarum, exprimimus
sono levium, dum in finibus partium sunt
Nec mirum, cum inter has et illas tanta sit vicinitas,
ut ad sonum #c@# et #g@# prope eodem modo collidatur
palato plectrum linguae, ad sonum #p, b@# vix distinguatur
pulsus in labrorum agitatione, a sonum #t@# et #d@#
satis parvam differentiam faciat, dum resilit a
dentibus summitas linguae; sicque fit ut etiam per
se positae inveniri possint, quandoquidem dicimus #quingenti@#
pro #quincenti,@# et #actus@# pro #agtus,@# et #scriptus@#
pro #scribtus,@# et #attinet@# pro #adtinet,@# et id genus plurima.
10.
Constat igitur ex his quae dicta sunt #c@# et #g@#
pene aequaliter pronuntiari, sequente qualibet vocali.
Sed tribus vocalibus, id est #a, o, u,@# eas sequentibus,
omnibus ferme notum est quod sonant in faucibus.
Cum vero #c@# litteram sequuntur in eadem syllaba #e@#
vel #i,@# trifariam solet pronuntiari, et nunc quidem ut
fere videatur sonare #g,@# maxime #s@# praecedente, ut #suscipio,
suscepi, suscepit;@# nunc autem cum quodam
sibilo, ac si #s@# illi haereat, ut #cujus, coepit:@# quod magis
solet fieri ubi #t@# profertur sono #z@# in principio syllabae,
ut #laetitia, justitia.@# Denique qui tertium modum
addunt sono quae vel qui, easdem syllabas
pronuntiari decernunt, et #susquipio@# pro #suscipio,@# et #susquepit@#
pro #suscepit,@# et #quivis@# pro #civis;@# quod
quam frivolum constet, omnibus vera sapientibus
liquet. Cur enim scriptitant Latini #sequor, sequeris@#
vel #sequere, sequitur;@# et non #secor, seceris,@# vel #secere,
secitur,@# cum ab eo sit #secutus?@# et #qui, cujus,@# vel #quae, cujus,@#
mutatis primis litteris nominativi et genitivi,
si, ut isti garriunt, #ce@# et #ci@# sonum habent #que@#
et #qui,@# maxime cum eidem litterae simillima #g@# distinguatur
vocalium mutatione? Siquidem #vinco,
vinci, vince, vincam,@# mutato cum vocalibus sono dicimus,
quemadmodum et #lego, legi, lege, legam.@#
Quod si post #g@# idem quis fecerit, proponimus unde
sit imperitia notabilis; et stultum est dicere #pingue@#
pro #pinge,@# et #lingue@# pro #linge,@# et ut Servio placet in
IX Aeneidos, #ungue pro unge,@# unde et #ungentum@# sine #u@#
dicit esse cum #g;@# sicut et #q@# tunc tantum pinguem
sonum habeat, si ei #v@# ante alteram vocalem adhaereat,
qua amissa, #g@# quidem permanet, sed #q@# manere non
valet; quin in #c@# transit, statim ut | null | 17924cb6-54bb-499e-8eea-4acf0c52b4a5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#u@# ante alteram
vocalem perdiderit, ut #sequor, secutus.@#
11.
Denique quoniam omnes consonantes, et praecipue
mutae, velut exanime corpus jacent, quousque
illas singulae vocalium pro suo nutu animando movent,
certum est quod nonnunquam Romani superfluas
litteras judicent, quae hoc motu carent, ut #h,
k, q.@# Sed #k@# et #q@# figura et nomine a #c@# discrepant,
cum sono vocis per #a@# et #u@# conveniant; #h@# vero tantum
metro utilis, semper absque ullo sono vocalibus
praeponimus, ubi ascribenda videtur; et consonantibus,
quibus apponenda est, postponitur, ut ab interiore
spiritu pinguior proficiscatur. Est autem una
semivocalis #r;@# mutae tres, quibus aspiratur, ut dictum
est; de quarum omnium sono nemo dubitat,
nisi fortassis tunc quando inter #c@# et #e,@# vel #i,@# interponitur
nota aspirationis, ut #Chereas@# et #parrochia.@#
De qua re sciendum quia ut in Latinis exemplaribus
discimus, nostri interpretes si qua Graeca Latinis
admiscuerunt, quae per #k@# Graece scripta sua littera #c@#
exprimerent, cum scriptura sonum mutavere, juxta
proprietatem utriusque linguae, ut Κύρος, #Cyrus,@# κοινὸν, #coena,@#
κῆρας, unde #primicerius.@# Nec mirum, cum
mutetur Θεὸς et dicatur #Deus.@# Similiter πορφύριος, #purpureus.@#
Quando vero #ch@# pro χ, sicut et #ph@# pro φ,
et #th@# pro θ in aliquibus dictionibus scribunt nostri,
certum est quod illae dictiones Latinae non sint, et
idcirco illas proferimus Graecarum litterarum sonis,
licet quidam figurarum similitudine decepti pronuntient
X pro χ, et dicant #arxe@# pro eo quod est ἄρχη,
et #maxaera@# pro μαχαίρα. Quapropter cum Graece scribitur Χηρηας,
ita profertur ac si scriberetur #Kereas@#
et παροιχία quasi #parroechia;@# quem tamen sonum
mutat sigma, si pro illa sit χ posita ut σχημα; quam
vim et apud Latinos servat #s,@# apud quos #ti@# semper
enuntiatur sono #ci,@# si post illam in altera syllaba
sequatur vocalis, nisi ipsa #s@# praecesserit, ut #lectio,
quaestio, testium, legentium;@# quam etiam #s@# duplicabant
antiqui pro littera #z,@# quae ubicunque in extrema
syllaba dictionis ponitur, ejus penultima in prosa
producitur, cum in metro communis habeatur.
12.
De littera #g@# scitote quia si non sequatur #u,@#
propter diphthongum non impinguatur, ut #lagoena,
tragoedia.@# Sed aspirationes bene vos, Angli, pervidere
potestis; habent sonum vestrae litterae, et qui pro θ
frequentius #b@# scribitis, sicut pro digammate effertis #l.@#
Ante consonantem quoque in eadem syllaba #par sest,@#
pro #pars est,@# et #feli xes@# pro #felix es. Pupugit@#
et #tutudit@# in penultimis corripi non ignoretis. A #tundo, tunsus@#
in compositione perdit #n, obtusus@# et #retusus,@#
sicut et #nanciscor, nactus: dissero@# quoque perdit
#s@#
in praeterito, #disertus.@# Horatius:
Fecundi calices quem non facere disertum,
Quod a #cedo@# ita scribatur praeteritum, quomodo et
a #cado,@# videlicet #cecidi,@# auctor est Priscianus, qui
docet quod omnia verba quae crescunt in praeteritis,
semper repetunt non solum primam consonantem,
sed etiam primam vocalem primae syllabae.
13.
Tandem dicendum est quod vitando cavenda
est collisio quae solet fieri vel pronuntiatione vel
scripto ut ve. . . #t@# rex, pro eo quod est #venit@#
praesentis temporis tam in prima quam in secunda
syllaba praeteriti, nisi illa prima vocalis praesentis
temporis sit #a,@# ut #tendo, tetendi; posco, poposci,
tundo, tutundi;@# exceptis #pello, pepuli; spondeo,
spopondi;@# nam si littera #a@# sit in praesenti, semper
prima syllaba praeteriti in #c@# desinit; secunda vero
modo in #e@# productam, modo in #i@# correptam, ut #fallo, fefelli; parco, peperci; tango, tetigi; cano,
cecini.@#
Secundum analogiam #cedo | null | 363031f0-bba2-4096-814a-5a12420568e5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cecedi@# facere debuit,
sed majorum auctoritate tantum penultima
diphthongus mutatur in productam #i,@# manente priore
syllaba correpta, quae antecrevit, sicut in omnibus
ejusmodi praeteritis; de quibus in commune speculandum
est, quod si componantur pro voluntate
scriptorum, inveniuntur eadem antecrescentem syllabam
servare vel perdere; nos tamen quid magis
in usu sit debemus perspicere. Horatius:
Spectatum meritis diram qui contudit hydram.
14.
Quia de verbis requisistis, quae sunt #fulgeo,
mulceo, ferveo, strideo, oleo, tueor, coniveo, sedeo,
pendeo, cieo, frendeo, degeo, excelleo, tergeo,@# cum
apud poetas secundae et tertiae conjugationis legantur,
quam earum conjugationum in prosa magis tenere
conveniat; vos scire volo quia VIII, prius proposita
conjugationis secundae regulam servant in praesenti,
reliqua deinde conjugationis tertiae, exceptis #cieo@#
et #pendeo,@# quorum primum, vel simplex vel
compositum, nuñc est conjugationis secundae, nunc
quartae, quod ostendunt passivi praeterita, quorum
penultima est correpta vel producta. #Pendeo@# vero
simplex a #suspendendo,@# est secundae, et a #solvendo,@#
tertiae: quamvis compositum in prosa nunquam dicatur
secundae, sicut nec a #sedeo@# tertiae, nisi tantum #consido.@#
Et notandum quod #sedeo,@# vel simplex vel
compositum, sub tertia conjugatione gaudet penultima
in #s@# desinente producta, ut #sido.@#
15.
De prima quoque et secunda persona plurali
praeteriti perfecti, et futuri conjunctivi modi, quas
si bene memini semel tantum in metro, et hoc in
Virgilio legi, hanc regulam esse sciatis quod, excepto
tempore praesenti indicativi modi quartae conjugationis,
et secunda persona plurali praeteriti ejusdem
modi, in omni modo vel conjugatione #i@# ante
extremam litteram in secunda persona singulari, et
ante novissimam syllabam primae vel secundae personae
pluralis, ubique brevis sit, nisi tantum #sis, simus,
sitis, velis, velimus, velitis.@# Nec mirum, cum
omnia verba in eisdem locis #a@# vel #e@# habentia longa
sint, praeter unum quod, sive simplex sive compositum
sit, #da@# ante penultimam ubique corripit, ut #damus, circumdamus;@#
et aliud quod est #es,@# et ex eo
composita, in secunda persona breve est. Nos tamen
regulam ob id in praefatis temporibus conjunctivi
floccipendimus, quia in metro semel inventam
Servius per systolam tradit legendam. Meam
denique reprehensionem non pudet vobis exponere,
qui cum aliquando cuidam fratrum vestrati, proferenti
ex libris moralibus #myrmicoleonta,@# assensum
praebuissem, sannam passus reticui. Sed tamen ille
si animadvertisset in eodem libro genitivum #myrmicoleontis,@#
non negaret nomen appellativum desinere
in #on,@# cujus genitivus etiam simplicis more Graeco #t@#
assumit, ut #leon, leontis.@#
16.
Haec in #on@# terminantia Graeca, quae apud illos
penultimam genitivi producunt et corripiunt, aliquando
more Latinorum nominum apud nos in #o@# desinunt;
et tunc eamdem litteram servando, in obliquis
casibus producunt; quam, nisi sequeretur #et@#
corriperent, si a nominativo in #on@# terminante venirent,
ut #Simon@# et #Simo, Sidon@# et #Sido.@# Virgilius in
primo:
Sidoniam puer ire parat mea maxima cura.
Idem in IX:
Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.
#Cratera, statera, panthera,@#
seu Graece seu Latine
declinentur, penultimas productas invenio, veluti
in superiore versu Virgilii. Accusativus Graecus
tertiae declinationis frequenter desinit in #a: aera,
aethera.@# Similiter, auctore Prisciano, omnia Graeca
in #a@# desinentia, et diphthongo antecedente, si ad
Latinam declinationem inflectantur, mittunt eamdem
diphthongum et in #ei@# vel in #i@# productas, #Calliopeia,
Calliopea; comoedeia, comoedia.@# Sed cum in
metro #i@# corripiatur, in prosa tamen naturalem servat
accentum, excepto uno nomine #Alexandria,@# quod
et #Alexandrea@# facit, unde producta penultima dicimus #psalmodia, melodia,@#
ut saltem ex hoc Graeca
esse intelligantur. Metri causa tamen brevia sunt,
Horatius in poetica:
Effutire leves indigna tragoedia versus,
Eadem dicta sint de his et similibus, #spondaeus,
Matthaeus, platea, Nicaea,@# quae non esse Latina
monstrat pronuntiatio | null | 5ee240a5-4365-4cc0-8334-0b46563212f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipsa. Extra hanc regulam
sunt #ecclesia, neomenia,@# et si qua sunt similia. Simili
modo #Heliodorus, Polydorus.@# Virgilius in III:
Fas omne abrupit, Polydorum obtruncat et auro,
Juvenalis:
Tonsoris Licini damno rapit Heliodorus,
Sic et reliqua #Pandorus, Gassiodorus.@# In #or@# vero
propriam penultimam genitivi habent correptam,
ut #Castor, Castoris, Nicanor, Nicanorus.@#
17.
De eo quod est #bos,@# scitote quod dativus et
ablativus plurales tertiae declinationis formantur a
genitivo suo singulari, interposita #bu,@# ut #pater, patribus;@#
similiter, #bos, bovis, bovibus,@# cujus prima
syllaba brevis dum syncopam patitur, prolongatur.
Virgilius:
Ille meas errare boves.
Horatius Saphico versu, cujus secundo loco est
spondaeus:
Quaeque vos bobus veneratur albis.
Putatur tamen mutare #o@# in #u,@# dum producitur, et
hinc #buculam@# et #bucolica@# carmina per #u@# productam
scribenda. #Os, ossis,@# et #ossum, ossi,@# declinaverunt
antiqui, et ideo ut sit differentia singularis et pluralis
numeri, per duo #u@# scribunt moderni. Nec
mirum cum Virgilius sola causa metri dixerit in
VIII:
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
Nec hoc recedat a vestra memoria quod nomina
trisyllaba et deinceps, quorum extremae syllabae
incipiunt ab #n,@# penultimam habeant longam #a,@# vel #e,@#
vel #u,@# terminatam, ut #Garganus, tribunus, terrenus.@#
Excipiuntur tantum #sagana, lagana, orphanus, Satamon.@#
18.
Solet quaestio fieri in libro Machabaeorum
quae constructio sit, #et meminerit testamenti sui quod
locutus est ad Abraham, Isaac, et Jacob servorum
suorum fidelium;@# quasi dicere debuisset, #ad Abraham
et caeteros suos fideles servos.@# Sed dicimus quod
zeugma est, ut sit, #meminerit testamenti sui quod
locutus est,@# et caetera; et, #meminerit servorum suorum
fidelium.@# Illa etiam constructio #et sermonem
quem auditis non est meus,@# similis est, #urbem quam
statuo vestra est; lectionemque quam audistis vobis
prodest.@# Quae licet soloecismo sit notabilis, hypallagem
tamen figuram exigit; ut illud:
Caesarie caput ille niger, Pie, talia dicta,
Cui relegendo placent quos facit ille modos.
19.
Comparationum gradum dicunt grammatici
servire semper ablativo casui; sed in opusculis Augustini
legi quod si rebus propositis eumdem casum
comparativus junxerit, extra ipsas res erit quod
idem gradus intulerit, ut puta sint tres docti: si
requiris quis eis doctior sit, quartum procul dubio
tibi reddi cupis; sin per genitivum quis eorum sit
doctior investigas, unum ex his tribus doctiorem
scire desideras. Quocirca, ut idem doctor ait, cum
nominentur tres virtutes, fides, spes, charitas, melius
est dicere neutraliter, #major horum@# quam #major
his est charitas,@# ut non quartum aliquid introducas,
sed in rebus propositis quid majus sit secernas.
Unde Martianus in Philologiae Nuptiis, #major filiorum
Prognaes,@# inquit.
IN DEI PALINODIA, quam composuit Hilarius Pictavensis
episcopus, non juxta quorumdam imperitorum
errorem #suscepistis,@# sed potius #suscepturus@# legendum
est: #Tu ad liberandum suscepturus hominem.
Futurus@# enim participii activi, cum ejusdem significationis
verbo junctus, suggerit consequentiam cujusdam
competetentis ordinis conditionaliter, ut
vix possibile sit alterum fieri, nisi alterum praecesserit.
Ut, #Visitaturus fratres Anglicos, Os., archiepiscopum,
non horrui maris periculum,@# etc.
20.
Sicut lustrum dicebatur spatium quinque
annorum, quo lustrabatur urbs, et ab omnibus
gentibus solvebatur tributum, ita etiam olympias
dicitur spatium quatuor annorum, quod inventum
temporibus Oziae sacerdotis exigebat, ut hoc spatio
peracto solverent ludos Jovi olympico. Unde et
Dominus fertur centesima nonagesima tertia olympiade
natus; et in libro De laude virginum ducentesima
sexagesima septima olympiade fuisse Diocletianum
novimus persecutorem Christianorum. A
prima enim olympiade quidquid factum dicitur per
quaternarium multiplicata, numeri summa manifestatur,
sicut in chronicis dicitur.
21.
In fide quoque catholica quam assertor veritatis
edidit Athanasius, post multas persecutiones
repertus per omnia orthodoxus, unus versiculus ita
legendus est: #Spiritus sanctus a Patre et Filio non
factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens,@#
licet multi pro | null | c9bc858f-7edd-49f3-8576-7a045f5e0ace | latin_170m_raw | null | None | None | None |
simplicitate intellectus sui conentur
abradere id quod est #nec genitus,@# propterea quod
apud alios catholicos saepe legitur #Spiritus sanctus
nec genitus, sed procedens,@# licet multi #nec ingenitus,
sed tantum procedens.@# Qui correctores si recurrerent
ad interiorem logicae considerationem, profecto
perviderent in utraque assertione stabilem fidei firmitatem.
Habet sane eadem fides in divinitate Trinitatis
quod alia sit persona Patris, alia Filii, alia
Spiritus sancti, quas proprietatibus informant catholici,
non diversas temporibus aut locis. Nam quod
Pater non est factus nec creatus, commune est ei
cum Filio et Spiritu sancto; quod vero non est genitus,
commune est cum Spiritu sancto, sed non cum
Filio; quod autem Filius est genitus, differt ab eo
Pater et Spiritus. Cum ergo Pater sit ingenitus,
Filius genitus, Spiritus vero sanctus nec genitus nec
ingenitus, constat quia nec Pater, nec Filius qui
neutram earum personarum differentiam sortitur.
Sed si Spiritus sanctus non est genitus, ait aliquis,
procul dubio est ingenitus. Quod non ita esse, cum
Aristotelis sententia reclamat locutio consueta, qua
nos patimur etiam ab inimicis, levius non esse sapientes,
quam insipientes, dici; et non esse justos potius
quam injustos, cum palam omnibus causa humilitatis
id ipsum profiteatur. Quis enim aegrotus, cum
sciat se non esse sanum, patienter audiat se esse
insanum? Sic fit ut quaedam absque privatione negata,
vera sint, quae privatorie affirmata, vera esse non
possint; quibus tamen privatoriis si hyperbatice
superveniat negatio, restituit ea veritati aliquando.
Nam dum dicitur de quolibet, Non est sanus, addubitat
aliquis utrum insanus velit intelligi; id enim
possibile est consequi, et idcirco, a dicente necessario
subjungitur quia nec sanus est nec insanus. Similiter
ergo dum dico Spiritum sanctum non esse genitum,
quantum ad veritatem sufficit; sed ad ansam calumniae
solvendam proficit, si nec genitum, nec ingenitum
esse tractatus patefecerit: siquidem privatio
exigit negationem; negatio vero privationem necessario
nomine, quia non omne quod non videt caecum
est, cum omne quod caecum est non videat: et non
omne quod justum non est injustum est, cum omne
quod injustum est, necessario constet quod justum
non est.
22.
Denique cum talia plurima suppetant argumenta,
satis sit ostendisse in numeris, quorum
doctrinalis sententia multipliciter suggerit rationes
physicas. Constat nimirum quia numero Deus impare
gaudet; qui Trinitatis suae assertor exstitit, dum
omnia in numero, mensura et pondere constituit.
Et ideo Trinitatis quodam modo differentiam per
trium imparium se, paribus intermissis, sequentium
censeo naturam discutiendam; quorum primus
sit quinarius, secundus septenarius, tertius novenarius,
inter quos duo intermissi signant duplicem
naturam unius Jesu Christi, quoniam ille VI ex
primo impari duplicato perfectus existit: hic IX
vero ex primo pari quadruplicato diminutionem
recipit sub ostensione cubicae quantitatis, ut perfectum
Deum innuant paulo minus minoratum ab
angelis sub forma servi. Cum itaque infra denarium,
excepto septenario, omnes numeri aut gignant, aut
gignantur, horum praescriptornm imparium primus
gignit, sed non gignitur; secundus nec gignit, nec gignitur;
tertius autem gignitur, sed non gignit: quorum singuli
quibus conveniant personis nemo dubitat fidelis,
maxime cum gentium philosophi propter supradictam
causam septenarium Minervae attribuerint, et
nos illi sapientiae, quam numerando constat, nunquam
simplicem non esse.
23.
Sed quia de his, ut mihi visum est, satis
disserui in libellulo quem precibus fratrum coactus
De numero, mensura et pondere, olim edidi super
calculum Victorii, idcirco hic plura dicere supersedi,
ne prolixitas charitativae epistolae fastidium
ingereret lectoris ignaviae.
Unde quodam compendio evisceratis objectarum
quaestionum intimis, quas vestra fraternitas perlegendo
discutiat, discutiendo perlegat, terminum his
imponerere decrevi, maxime quia disputando perveni
ad eum qui est initium et finis. Valete.
#Addit Mabillonius.@#
O Ramesiga cohors, amplis quae claudere stagnis,
Purior obryzo niteris esse Deo.
Vasta palus, piscosa nimis, sua dyndima pandit,
Ut nova sint eremi claustra reperta tibi.
Nam qua corviferae consurgit proditor hydrae,
Insula silvoso gurgite pulchra nitet.
Et qua splendentis se mergunt lora bootis,
Pons est inde suis pervius Angligenis.
Qua Cynosura poli fixum regit undique gyrum,
Anguillosa palus nescit habere modum.
Unde refert umbras vaga lux Phoebea sinistras | null | 34ba6ae6-cbfc-41f0-9366-c0fcf61081ac | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Terra patet, nullo continuata vado.
Huc me forte dedi ignotis ignotus alumnis,
Quos, Benedicte Pater, jure tuere paras. | null | d6b28e63-43eb-462e-a399-be8fff0a0644 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
PRAEFATIO AUCTORIS AD DUNSTANUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM.
Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium
Ecclesiae archiepiscopo DUNSTANO, vere moribus et
aetate maturo, ABBO Floriacensis monachus levita,
etsi indignus. A Christo Domino irriguum superius
et irriguum inferius.
Postquam, a te, venerabilis Pater, digressus
sum cum multa alacritate cordis, et ad monasterium,
quod nosti, festinus redii, coeperunt me
obnixe ii cum quibus fraterna charitate detentus
hospitando hactenus degi, pulsare manu sancti
Desiderii, ut mirabilium patratoris Eadmundi regis
et martyris passionem litteris digererem, asserentes
id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis
apud Anglorum Ecclesias non inutile monumentum.
Audierant enim quod jam pluribus
ignoratam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex
antiquitatis memoria collectam, historialiter me
praesente retulisset domino Rosensis Ecclesiae episcopo,
et abbati monasterii quod dicitur Mealmesbyry,
ac aliis circum assistentibus, sicut tuus mos
est, fratribus quos pabulo divini verbi Latina et
patria lingua pascere non desinis. Quibus fatebaris
oculos suffusus lacrymis quod eam junior didicisses
a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et
plene fide referebat gloriosissimo regi Ethelstano,
jurejurando asserens quod eadem die fuisset armiger
beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.
Cujus assertioni quia in tantum fidem accommodasti,
ut promptuario memoriae verba ex integro
reconderes, quae postmodum junioribus mellito ore
oructares; coeperunt fratres instantius meae pusillitati
incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem,
ac pro virium facultate tantorum operum
seriem perire non sinerem. Quorum petitioni cum pro
sui reverentia nollem contradicere; posthabitis aliquantulum
saecularium litterarum studiis, quasi ad
interiorem animae philosophiam me contuli, dum
ejus, qui vere philosophatus est in throno regni,
virtutes scribere proposui: maxime tamen eas quae
post ejus obitum saeculi inauditae factae sunt: quibus
nemo crederet, nisi eas tuae assertiones irrefragabilis
auctoritas roborasset. Siquidem tu, cui nix
capitis credi compellit, quando referebas de ea,
quae nunc est, incorruptione regis, quidam diligentius
requisivit utrum haec ita esse possent. Cujus
quaestionis ambiguum volens purgare, tu vastae peritiae
sacrarium pro [reserans] exemplo adjecisti, quod multo
magis audientium attonita corda concussit, quia
sanctus Domini Cuthbertus, incomparabilis confessor
et episcopus, non solum adhuc exspectat diem
primae resurrectionis incorrupto corpore, sed
etiam perfusus quodam blando tepore. Quod ego
admirans pro argumento habui, quo tandem ad
sancti regis gesta elucubranda certior accessi,
fidens de ejus et tuis incomparabilibus meritis, cui
primitias mei laboris consecrans, suppliciter obsecro
ut vel una die vertas mihi tuum otium in honestum
negotium, resecando hinc superflua, supplendo
hiantia, quoniam ex ore tuo, praeter seriem ultimi
miraculi, omnia veracem secutus verax digessi,
exhortans omnes ad mortem tanti martyris. Vale
Pater in Christo.
INCIPIT VITA.
I.
Asciti aliquando in Britanniam precario munere
in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc
est, Saxones, Juti et Angli, primum Britonibus
interdiu fuere praesidii ( #forte,@# praesidio). Qui cum
saepius bello lacessiti, se et suos defensarent fortiter;
illi vero ignaviae operam dantes, quasi proletarii
ad solam voluptatem domi residerent, fisi de
invicta fortitudine stipendiariorum militum quos
sibi conduxerant, ipsos miseros indigenas domo
patriaque pellere deliberant, pactumque est: et
exclusis Britonibus statuunt inter se dividere victores
alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam;
indignum judicantes eam ignavorum dominio
detineri, quae ad defensionem suam idoneis
posset praebere sufficientem alimoniam et optimis
viris. Qua occasione inducti, orientalem ipsius
insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum
Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt
adepti, Jutis et Anglis ad alia tendentibus, in quibus
suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus
ullum de possessione litigium, quibus suppeteret
amplitudo terrae ad regnandi emolumentum.
Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa,
primum ducibus, deinde regibus sufficeret una
eademque Britannia.
II.
At praedicta orientalis pars, cum aliis, tum
eo nobilis habetur quod aquis pene undique alluitur:
quoniam a subsolano et Euro cingitur Oceano;
ab Aquilone vero, immensarum paludum uligine;
quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio
ferme totius Britanniae, per centum et eo
amplius millia, cum maximis fluminibus descendunt
in mare. Ab ea autem parte qua sol vergitur in occasum,
ipsa provincia reliquae insulae est continua,
et ob id #pervia;@# sed ne crebra irruptione hostium
incursetur, aggere ad instar altioris | null | 8a85b9e1-7c2d-410e-8bc1-6913c940ca4f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
muri fossa humo
praemunitur. Interius ubere ( #fort.,@# uberis) glebae
satis admodum laeta, hortorum nemorumque amoenitate
gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis
pecorum et jumentorum non mediocriter fertilis.
De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc
eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde,
paludibus dilatatis, stagnorum ad duo vel tria millia
spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit.
Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus
optatos solitariae conversationis sinus, quibus
inclusi non indigeant solitudine eremi, ex quibus
sunt sancti monachorum patris Benedicti coelibes
coenobitae, in loco celebri hac tempestate.
III.
Sed ut ad propositum revertamur, huic provinciae
tam feroci [rex fuit], ex antiquorum saxonum
nobili prosapia oriundus, a primaevo suae aetatis tempore
cultor veracissimus fidei Christianae. Qui atavis
regibus editus, cum bonis polleret moribus, omnium
comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur
ex generis successione, quantum rapitur, ut eis
praeesset sceptrigera potestate. Nam erat ei species
digna imperio, quam serenissimi cordis jugiter venustabat
tranquilla devotio. Erat omnibus blando
eloquio affabilis, humilitatis gratia praeclarus, et
inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat
dominus absque ullo fastu superbiae. Jamque vir
sanctus praeferebat in vultu, quod postea manifestatum
est divino nutu; quoniam puer toto conamine
virtutis arripuit gradum, quem divina pietas
praesciebat martyrio finiendum.
IV.
Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit
in subjectos benignitatis, quantae in perversos distinctionis;
non est nostrae facultatis evolvere, qui
ejus minima, quo conveniret sermone, non possumus
expedire. Si quidem ita columbinae simplicitatis
mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis
astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione
fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet
contra justitiam sententias, rem quam nesciebat,
diligentissime investigans, gradiensque via
regia, nec declinabat ad dexteram, extollendo se de
meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae
fragilitatis. Erat quoque egentibus dapsilis
liberaliter, pupillis et viduis clementissimus pater,
semper habens prae oculis dictum illud Sapientis:
« Principem te constituerunt? noli extolli, sed esto in
illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). » Cumque
tam conspicuus in Christo et Ecclesia emineret bonorum
actuum ornamentis, ejus patientiam, sicut
et sancti Job, aggressus est experiri inimicus humani
generis: qui eo bonis plus invidet, quo apparitu
( #sic@# ) bonae voluntatis caret.
V.
Quocirca unum ex suis membris ei adversarium
immisit, qui, omnibus quae habuerat undique
sublatis, ad impatientiam, si posset, erumpere
cogeret, ut, desperans, Deo in faciem benediceret.
Fuit autem idem adversarius, #Inguar@# vocabulo dictus:
qui cum altero Hubba (Stubba) nomine, ejusdem
perversitatis homine, nisi divina impediretur
miseratione, conatus est in exterminium adducere
totius fines Britanniae. Nec mirum, cum venerint
indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice,
quo sedem suam posuit qui per elationem Altissimo
similis esse concupivit. Denique constat, juxta prophetae
vaticinium, quod ab Aquilone venit omne
malum, sicut plus aequo didicere perperam passi
adversos jactus cadentis tesserae, quo aquilonalium
gentium experti sunt saevitiam; quas certum est
adeo crudeles esse naturali ferocitate, ut nesciant
malis hominum mitescere: quando quidem quidam
ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex
facto Graeca appellatione #Anthropophagi@# vocantur.
Talesque nationes abundant plurimae infra Scythiam
prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut
legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque
ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus,
qui characterem bestiae noluerint circumferre in
frontibus. Unde jam inquietando Christicolas, pacem
cum eis habere nequeunt: maxime Dani, Occidentis
regionibus nimium vicini, quoniam circa eas
piraticam exercent frequentibus latrociniis. Ex eorum
ergo genere praedicti duces Inguar et Hubba
Nordanhumbrorum (Nordanimbrorum) primitus aggressi
expugnare provinciam, gravi depopulatione
totam pervagantur ex ordine. Quorum pessimis
conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus,
quin multarentur merita supernae indignationis ira,
agente ministro iniquitatis Hubba: quem praeda
facta Inguar reliquit ibi crudelitatis socium, et a
boreali parte orientali subito astans cum magna
classe ad ejus quamdam civitatem latenter appulit.
Quam ignaris civibus introgressus, ignibus cremandam
dedit; pueros, senes, cum junioribus in plateis
civitatis obviam factos jugulat, et matronalem seu
virginalem pudicitiam ludibrio tradendum mandat.
Maritus cum conjuge aut mortuus aut moribundus
jacebat in limine: infans raptus a matris uberibus,
ut major | null | bad2488f-df4f-4ee1-8306-ce4c6021ac95 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
esset ejulatus, trucidabatur coram maternis
obtutibus. Furebat impius miles lustrata urbe ardendo
ad flagitium, quo posset placere tyranno,
qui solo crudelitatis studio jusserat perire innoxios.
VI.
Cumque jam multitudine interfectorum Achaemeniam
rabiem non tantum exsaturasset, quantum
fatigatus in posterum distulisset, evocat quosdam
plebeios, quos suo gladio credidit esse indignos,
ac ubi rex eorum tunc temporis vitam degeret,
sollicitus perscrutator investigare studet. Nam ad
eum fama pervenerat quod idem rex gloriosus, videlicet
Eadmundus, florenti aetate et robustis viribus,
bello per omnia esset strenuus: et idcirco
festinabat passim neci tradere quos circumcirca
poterat reperire, ne stipatus militum agmine ad
defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui
morabatur eo tempore ab urbe longius in villa,
quae lingua eorum Hagislidun dicitur (aqua et silva
vicina eodem nomine vocatur); existimans impiissimus,
ut se rei veritas habebat, quia quantos suus
funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere,
tantos, si dimicandus esset, regius occursus
in exercitu contraheret minus. Classem quoque
absque valida manu non audebat deserere; quoniam,
velut lupis vespertinis mos est, clanculo ad
plana descendere, repetitis quantocius notis silvarum
latibulis, sic consuevit eadem Danorum et
Alanorum natio; cum semper studeat rapto vivere,
nunquam tamen indicta pugna palam contendit cum
hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portum
navium remeandi.
VII.
Quapropter circumspectus plurimum, accito
uno ex commilitonibus, eum ad regem, hujusmodi
curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret
quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut
contigit, quaerens subjugare tormentis, si ejus nollet
obtemperare feralibus edictis. Ipse eum, grandi
comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur,
et iniquae legationis bajulo imperat ut, timoris periculo
nudus, ita incautum adoriatur: « Terra marique
metuendus dominus noster Inguar, rex invictissimus,
diversas terras subjiciendo sibi armis,
ad hujus provinciae optatum littus cum multis navibus
hiematurus appulit; atque idcirco mandat ut
cum eo antiquos thesauros et paternas divitias, sub
eo regnaturus, dividas. Cujus si aspernaris potentiam
innumeris legionibus fultam, tuo praejudicio et vita
indignus judicaberis et regno. Et quis tu, ut tantae
potentiae insolenter audeas contradicere? Marinae
tempestatis procella nostris servit remigiis, nec [nos]
removet a proposito directae intentionis: quibus nec
ingens mugitus coeli, nec crebri jactus fluminum
unquam nocuerunt, favente gratia elementorum.
Esto itaque cum tuis omnibus sub hoc imperatore
maximo, cui famulantur elementa pro sibi innata
clementia; quoniam novit piissimus in omni negotio
parcere subjectis et debellare superbos. »
VIII.
Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore
ingemuit, et, accito uno ex suis episcopis, qui
ei erat a secretis, quid super his respondere deberet
consulit. Cumque ille, timidus pro vita regis,
ad consentiendum pluris hortaretur exemplis, rex,
obstipo capite defigens lumina terrae, paululum
conticuit, et sic demum ora resolvit: O episcope,
vivi ad id pervenimus, quod nunquam veriti sumus!
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri
regni colonis imminet, et quondam felix indigena
suspirando gemens tacet. Et utinam impraesentiarum
vivendo quique gemerent, ne cruenta caede
perirent: quatenus patriae dulcibus arvis, etiam
me occumbente, superstites fierent, et ad pristinae
felicitatis gloriam postmodum redirent! » Cui episcopus:
« Quos, inquit, optas esse superstites patriae,
cum jam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in
plena urbe? Hebetatis securibus tuorum cadaveribus,
te destitutum milite, veniunt loris constringere.
Quaproter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae
praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas,
hic statim aderunt tortores, quorum nefando obsequio
poenas lues. » Ad haec rex beatissimus: « Hoc est,
ait, quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne
supersim meis charissimis fidelibus, quos cum liberis
et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit
pirata truculentus. Et quid suggeris? ut in extremis
vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen
nostrae gloriae! Semper delatoriae accusationis
calumniam evitavi, nunqnam relictae militiae probra
sustinui, eo quod honestum mihi esset pro patria
mori: et nunc ero mei voluntarius proditor, cui
pro amissione charorum, ipsa lux est fastidio!
Omnipotens rerum arbiter testis assistit quod me
seu vivum seu mortuum nullus separabit a charitate
Christi, cujus in confessione baptismatis suscepi
annulum fidei, abrenuntians Satanae | null | b8b7158b-21ce-46a3-8c11-1bd027b1eb3f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et omnibus
pompis ejus. Qua abrenuntians contigit ut ad
laudem et gloriam aeternae Trinitatis tertio mererer
consecrari, delibutus ob compendium perennis vitae
sanctificati chrismatis perunctione. Primo quidem,
accepta stola lavacri salutaris; secundo, per confirmationem
exhibitam majusculo pontificali signaculo;
tertio, ubi vestra et totius populi acclamatione
usus sum hoc regni perfunctoria potestate. Sicque
unguento mysticae consecrationis tripliciter irroratus,
Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse
quam praeesse, aspernando subdere colla jugo nisi
divino servitio. Nunc simulata benevolentia praetendit
callidus suae machinationis muscipulam, qua
servum Christi irretire deliberat, maxime cum promittit,
quod nobis largitas superna concessit. Vitam
indulget, qua necdum careo; regnum promittit,
quod habeo; opes conferre cupit, quibus non egeo.
Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis
qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo
regnare, praesentibus palatinis devoverim. »
IX.
Tunc conversus ad eum qui, de conditione
regni locuturus, ab impiissimo Inguar fuerat missus:
« Madefactus, inquit, cruore meorum, mortis supplicio
dignus exstiteras; sed, plane Christi mei exemplum
secutus, nolo puras commaculare manus, qui
pro ejus nomine, si ita contigerit, libenter paratus
sum vestris telis occumbere. Ideo pernici gradu rediens
festinus, domino tuo haec responsa perfer quantocius:
Bene filius diaboli patrem tuum imitaris, qui,
superbiendo intumescens, coelo corruit, et, mendacio
suo humanum genus involvere gestiens, plurimos
suae poenae obnoxios fecit. Cujus sectator praecipuus
me nec minis terrere praevales, nec blandae perditionis
lenociniis illectum decipies, quem ex Christi
institutis inermem reperies. Thesauros et divitias
quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat,
consumat tua insatiabilis aviditas; quoniam,
etsi hoc corpus caducum et fragile confringas velut
vas fictile, vera libertas animi nunquam tibi vel ad
momentum suberit. Honestius enim est perpetuam
defendere libertatem, si non armis, saltem jugulis,
quam reposcere amissam lacrymosis querimoniis;
quoniam pro altero gloriosum est mori, pro altero
vero opponitur contumacia servilis, quippe servum,
quascunque domini conditiones accepit,
servire convenit. Si eas quaslibet iniquas respuit,
reus majestatis adjudicatur servilibus suppliciis.
Sed esto, gravis est hujus servitutis usus; at
gravior ulceratio quae solet nasci ex hujusmodi infortunio.
Siquidem, ut noverunt qui frequentius
ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus
facta complexionis consequentia, certum
est quia, si libertas petitur, procul dubio Dominus
suo contemptu laeditur. Idcirco seu sponte, seu invitus
de carcere suo meus ad coelum evolet liber
spiritus, nullae emancipationis aut abalienationis
specie contaminatus; quia regem, diminutum capite,
nunquam Danus videbit ad triumphum supervivere.
Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis,
ac si mihi tam dira sit cupido regnandi, ut velim
praeesse domibus vacuis habitatore nobili et pretiosa
supellectili. Ut coepit tua saeva feritas, post famulos
regem solio diripiat, trahat, conspuat, colaphis
caedat, ad ultimum jugulet. Rex regum ista miserans
videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam
vitam transferet. Unde noveris quod pro amore
vitae temporalis Christianus rex Eadmundus non se
subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos
nostrae religionis, malens esse signifer in castris
aeterni regis.
X.
Vix sanctus vir verba compleverat, et renuntiaturus
miles pedem domo extulerat, cum ecce Inguar
obvius jubet breviloquio utatur, illi pandens
per omnia arcana regis ultima. Quae ille dum exsequitur,
imperat tyrannus circumfundi omnem turbam
suorum interius, solumque regem teneri, quem suis
legibus rebellem jam cognoverat. Tunc sanctus rex
Eadmundus in palatio ut membrum Christi, projectis
armis capitur, et vinculis arctioribus arctatus
constringitur, atque innocens sistitur ante impium
ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens
ejus sequi vestigia, qui pro nobis immolatus
est hostia: vinctus itaque multis modis illuditur,
ac tandem, fustigatus acri instantia, perducitur ad
quamdam arborem vicinam. Ad quam religatus,
flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur,
semper Christum invocando flebilibus vocibus. Quare
adversarii in furorem versi, quasi ludendo, ad signum,
eum toto corpore sagittarum telis confodiunt,
multiplicantes acerbitatem cruciatus crebribus ( #sic@# )
lorum ictibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant,
dum jacula jaculis locum dabant. Sicque
factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus
palpitans horreret, velut asper hericius, aut
spinis hirtus carduus, in passione | null | a84f9996-da1c-433e-9d95-3d5aa00f778e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
similis Sebastiano
egregio martyri. Cumque nec sic Inguar furcifer
cum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum
inclamantem jugiter, lictori mandat protinus
ut amputet caput ejus. Ille seminecem, cui adhuc
vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset
subsistere, avellit cruento stipite festinus, avulsumque,
retectis costarum latebris, praepunctionibus
crebris, ac si raptum equuleo aut saevis tortorum
ungulis, jubet caput extendere, quod semper fuerat
insigne regali diademate. Cumque staret mitissimus,
ut aries de toto grege electus, volens felici commercio
mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis,
jam recreabatur visione internae lucis, qua
in agone positus, satiari cupiebat attentius; unde, inter
verba orationis, eum arrepto pugione spiculator
uno ictu decapitando hac luce privavit. Atque ita
duodecimo Kalendas Decembris Deo gratissimum
holocaustum Eadmundus, igne passionis exanimatus,
cum palma victoriae et corona justitiae, rex et martyr
intravit senatum curiae coelestis.
XI.
Talique exitu crucis mortificationem, quam
jugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini
sui secutus vestigia consummavit. Ille quidem purus
sceleris, in columna ad quam vinctus fuit, sanguinem
non pro se, sed pro nobis [fundens], flagellorum suorum
signa reliquit; iste pro adipiscenda gloria immarcessibili
cruentato stipite similes poenas dedit. Ille
integer vitae, ob detergendam rubiginem nostrorum
facinorum, sustinuit benignissimus immanium clavorum
acerbitatem in palmis et pedibus; iste, propter
amorem nominis Domini, toto corpore gravibus sagittis
horridus, et medullitus asperitate tormentorum
dilaniatus, in confessione patienter persistit,
quam ad ultimum, accepta capitali sententia, finivit.
Cujus corpus ita truncum et aculeis hirsutum relinquentes,
cum suo auctore Dani, ministri diaboli,
illud caput sanctum quod non impinguaverat peccatoris
oleum, sed certi mysterii sacramentum, in
silva, cui vocabulum est Hagdesdum, recedentes
asportaverunt, ac inter densa veprium fruteta longius
projectum occuluerunt, id omni sagacitate elaborantes
ne a Christianis, quos vix paucos reliquerant,
sacratissimum corpus martyris cum capite
pro tumulantium modulo honestae traderetur sepulturae.
Huic autem spectaculo tam horribili quidam
nostrae religionis delitescendo interfuit, quem, subtractum,
ut credimus, paganorum gladiis, divina providentia
ad manifestandum hujus rei indaginem
reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite
factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem
silvam petere conspexisset.
XII.
Quamobrem quantulacunque reddita Ecclesiis
pace coeperunt Christiani de latibulis consurgere,
diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis
et martyris inventum corpori unirent, et juxta suam
facultatem condigno honore reconderent. Siquidem
paganis abeuntibus, et depopulationi (in regione
scilicet Estrangulorum) quoquo locorum operam
dantibus illud corpus sanctissimum, adhuc sub dio
positum, facillime est repertum in eodem campo ubi
rex occubuit, completo cursu sui certaminis. Quo,
propter antiquam beneficiorum memoriam, et ingenitam
regis clementiam, populi undique gratuito
confluentes, coeperunt moesto animo graviter ferre
quod caruissent tanta corporis portione. Quorum
animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt
illius verba utilia qui tantae visionis, ut
dictum est, particeps astiterat; ut, collecta plurimorum
multitudine, quaqua versum per invia silvarum
experirentur si ad id loci devenire contingeret quo
viri sancti caput jaceret. Pro certo enim omnibus
vere sapientibus inerat quod alienae sectae cultores,
invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris,
quod non longius intra densitatem saltus abscondissent,
aut vili cespite obrutum, aut avibus et feris
devorandum. Cumque inito consilio omnes pari
affectu ad id concurrerent, ut cornibus vel tubis
ductilibus singuli contenti essent, quatenus, circumcirca
pervagantes, vocibus aut tubarum strepitu
sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent,
aut non lustrata desererent. Quod ut factum est,
res dictu mirabilis et saeculis inaudita contigit.
Quippe caput sancti regis longius remotum a suo
corpore, prorupit in voce absque fibrarum opitulatione,
aut arteriarum praecordiali munere. Vespillonum
sane more pluribus pedetentim invia perlustrantibus;
cum jam posset audiri loquens, ad voces
se invincem cohortantium, et, utpote socii ad socium,
alternatim clamantium #ubi es?@# illud respondebat,
designando locum, patria lingua dicens: #Her, her,
her;@# quod interpretatum Latinus sermo exprimit: #Hic, hic, hic.@#
Nec unquam, eadem repetendo, clamare
destitit, quoad omnes ad se perduxit. Palpitabat
mortuae linguae plectrum intra meatus faucium,
manifestans in se Verbigenae magnalia, qui rudenti
asellae humana compegit verba, ut increparet | null | 8679519c-6e60-41ed-9cea-9b456da882fd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
prophetae
insipientiam. Cui miraculo rerum Conditor
aliud annexuit dum coelesti thesauro insolitum custodem
dedit. Quippe immanis lupus eo loci divina
miseratione est repertus, qui illud sacrum caput
inter brachia complexus, procumbebat humi, excubias
intendens martyri. Nec sibi depositum permisit
laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo
tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentius.
Quod stupefacti videntes qui confluxerant, beatissimum
regem et martyrem Eadmundum illi vero
desideriorum indicaverunt meritis similem, qui, inter
esurientium rictus leonum, illaesus sprevit minas
insidiantium.
XIII.
Assumentes ergo unanimi devotione quam
invenerant inaestimabilis pretii margaritam, cum
profusis prae gaudio lacrymarum imbribus retulerunt
ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis
et laudibus, prosequente usque ad locum sepulcri
lupo, earumdem reliquiarum custode et bajulo. Qui
cis a tergo imminens, et quasi pro perdito pignore
lugens, cum neminem etiam irritatus laederet,
nemini importunus existeret, nota dilectae solitudinis
secreta illaesus repetiit; nec ulterius in illis locis
lupus, specie tam terribilis, apparuit. Quo tandem
recedente, cum summa diligentia et omni sagacitatis
studio aptantes, quibus creditum est, caput corpori
sancto, pro tempore tradiderunt utrumque pariter
junctum competenti mausoleo. Quo loco etiam,
aedificata vili opere desuper basilica, multis annis
requievit humatus, donec, sedatis omnino bellorum
incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit
respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris
tribulationum. Quae ubi tempus opportunum
invenit, devotionem quam erga beatissimum regem
et martyrem Eadmundum habuit, operum exhibitione
multipliciter propalavit. Idem namque sanctus
sub vili tugurio sanctificatae domus, cujus esset apud
Deum meriti, crebris manifestabat miraculorum
signis. Quibus rebus permota ejusdem provinciae
multitudo, non solum vulgi, sed etiam nobilium, in
villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord
( #Beodricheswort@# ) dicitur, Latina vero (Beodries)
Bedrici curtis vocatur, construxit permaximam
miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum, ut
decebat, transtulit cum magna gloria.
XIV.
Sed, mirum dictu! cum illud pretiosum corpus
martyris putrefactum putaretur ob diuturnum
spatium transacti temporis, ita sanum est repertum
et incolume, ut non dicam caput redintegratum et
compaginatum corpori, sed omnino in eo nihil vulneris,
nihil cicatricis apparuerit. Sicque cum reverentia
nominandus sanctus rex et martyr Eadmundus,
integer, et viventi simillimus, ad praedictum
locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma exspectat
beata resurrectionis gaudia promissa. Tantum
in ejus collo, ob signum martyrii, rubet una
tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari
erat solita quaedam beatae recordationis femina, #Osuven@#
vocabulo dicta: quae paulo ante haec nostra
moderna tempora apud ejus sacrosanctum tumulum
jejuniis et orationibus vacans, multa transegit annorum
curricula. Cui venerabili feminae, aut divina
revelatione aut nimia devotione, mos inolevit ut,
patefacto beati martyris sepulcro, quotannis in Dominica
Coena ejus attondendo praecideret capillos et
ungues. Quae omnia diligenter colligens, et in capsella
recondens, non neglexit, quandiu vixit, excolere
mira affectione, posita super altare ejusdem ecclesiae,
ubi adhuc reservantur debita veneratione.
XV.
Sed et beatae memoriae Theodredus, ejusdem
provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum
praerogativam #Bonus@# appellabatur, quod de incorruptione
sancti regis diximus, tali ordine est expertus.
Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco,
martyris tumulationi congruo, a quibusque religiosis
multa conferrentur donaria, et ornamenta in
auro et argento pretiosissima, quidam malignae
mentis homines, omnis boni immemores, aggressi
sunt sub nocturno silentio eamdem infringere basilicam
latrocinandi studio. Fuerunt autem octo, qui,
absque ulla reverentia sancti, decreverant satisfacere
suae vesanae voluntati, rapiendo furtim omnia
quaecunque invenissent sibi utilia intra ejusdem
monasterii septa. Unde, sumptis machinis et quibuslibet
ustensilibus quibus ad id perficiendum habebant
opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum
facinus, et, stantes in atrio ecclesiae, diverso
conatu unusquisque instat conceptae nequitiae. Quorum
alius scalam postibus applicat, ut per insertam
fenestram se ingerat; alius cum lima aut fabrili
malleo instat serae aut pessulo; alii cum vangis et
ligonibus suffossionem parietis machinantur. Sicque
disposito opere, cum singuli certatim insudant pro
virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso
suo conamine, ut ne pedem loco possent movere,
nec arreptum officium deserere; sed alius cum sua
scala penderet sublimis in aere, alius palam incurvus
fossor fieret, qui | null | 74d7789b-f963-45b9-ab62-d42ed12cf80b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad id operis furtivus venisset.
Interea quidam matriculariorum, qui intra basilicam
jacebat, somno excitatus, lecto procumbebat invitus,
quem martyris potentia suo conatu vinxerat,
ne, sui obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber
custodis pulsaret aures interius. Sed quid dicam?
non posse surgere, quando nec in vocem poterat
erumpere? Tandem mane adhuc persistentes
fures in coepto opere, comprehensi a pluribus traduntur
vinculis arctioribus, et tandem praedicti sancti
episcopi Theodredi judicio subduntur. Qui impraemeditatus
sententiam dedit, quam se dedisse postea
omni tempore vitae suae poenituit. Nam omnes
simul jussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent
atrium sancti Eadmundi martyris furtive ingredi;
non reducens ad memoriam, quod Dominus per
prophetam admonet: « Eos, qui ducuntur ad mortem,
eruere non cesses, » factum quoque Elisei prophetae,
qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua,
remisit ad propria, dicens regi volenti percutere
illico, quod non eos cepisset in gladio et arcu
suo (IV Reg. VI, 22). Apostoli etiam praeceptum, quod
dicit: #Saecularia negotia si habueritis, contemptibiles
qui sunt in Ecclesia,@# id est, viros saeculares #constituite
ad judicandum (I Cor. VI, 4)
@#. Unde canonum
auctoritas prohibet ne quis episcopus, aut quilibet
de clero, delatoris fungatur officio; quoniam satis
dedecet ministros vitae coelestis, assensum praebere
in mortem cujuslibet hominis. Quo circa praedictus
episcopus in se reversus graviter indoluit, et, sibi
poenitentiam indicens, diutius gravibus lamentis se
dedit. Qua tandem peracta poenitentia, populis suae
dioeceseos mandat, mandando convocat, convocando
suppliciter persuadet ut triduano jejunio a se divinae
indignationis iracundiam removeant, removendo
avertant; quatenus, sacrificio spiritus contribulati
placatus, Dominus illi suam gratiam concederet,
qua corpus beati martyris tangere et levare
auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo,
vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo;
factumque est: et illud sanctissimi regis corpus, ante
dilaceratum et truncum, ita, ut jam retulimus, unitum
et incorruptum reperit, tetigit, lavit, et rursum
novis et optimis vestibus indutum ligneo locello
reposuit, benedicens Deum, qui #mirabilis est in sanctis
suis, et gloriosus in omnibus operibus suis (Psal.
LXVIII@#.
XVI.
Non piget referre de quodam magnae potentiae
viro, Leofustano vocabulo, qui, juvenilis aetatis
impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo
prorupit, ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate
praeciperet ostendi corpus tanti martyris.
Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen
a suis fidelibus, praevaluit imperium ejus; quoniam,
propter arrogantiam suae nobilitatis, omnibus erat
terrori. Reserato ergo locello, astitit, aspexit, et eodem
momento in amentiam versum #tradidit illum
Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28)
@#: ac poena
sua didicit quia praesumpsisset quod non licuit.
Quod audiens pater ejus, vir religiosus admodum,
cui erat Alfgarus vocabulum, exhorruit facinus
flagitiosissimum, ac martyri gratias retulit, filiumque
a se removit. Qui tandem, ad summam inopiam
perductus, judicio Dei vitam finivit, a vermibus
consumptus. Sicque sanctus rex et martyr Eadmundus
omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis
Laurentii beati levitae et martyris, cujus corpus,
ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam
seu digni seu indigni levare volentes conspicerent,
contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent.
O quanta reverentia locus ille dignus exstitit,
qui sub specie dormientis tantum Christi testem
continet, et in quo tantae virtutes fiunt, et factae
esse referuntur, quantas hac tempestate apud Anglos
nusquam alibi audivimus! quas ego brevitatis
studio praetereo, ne alicujus fastidiosi offensam incurrerem
justo prolixior, credens ista posse sufficere,
quae dicta sunt, ardenti desiderio eorum qui,
praeter Deum, hujus martyris patrocinio nihil praeferunt.
De quo constat, sicut et de aliis sanctis
omnibus jam cum Christo regnantibus, quod, licet
ejus anima sit in coelesti gloria, non tamen per
visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia,
cum quo promeruit ea quibus jam perfruitur
beatae immortalitatis gaudia. Nam, dum in
aeterna patria ei junguntur qui ubique totus est,
de eo habet posse quidquid habuerit et velle, praeter
id solum, quod infatigabili desiderio concupiscit,
ut per resurrectionem circumdetur stola
demutatae carnis: quoniam tunc erit perfecta
beatitudo sanctorum | null | b0c12304-d7d0-4cee-9a44-713b09bacf5d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, cum ad id fuerit, Christo largiente,
perventum.
XVII.
Sed de hoc sancto martyre aestimari licet
cujus sit sanctitatis in hac vita, cujus caro mortua
praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe
aliqua; quando quidem eos qui hujuscemodi munere
donati sunt, extollant catholici Patres suae relationis
indiculo, de singulari virginitatis adepto
privilegio, dicentes quod justa remuneratione etiam
hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione,
qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine
jugis martyrii valida persecutione. Quid enim majus
sub charitate Christianae fidei, quam adipisci hominem
cum gratia, quod habet angelus ex natura?
Unde divinum oraculum, quasi singulari quodam
dono, repromittit quod #virgines sequentur Agnum,
quocunque ierit (Apo. XIV, 4)
@#. Considerandum igitur,
quis iste fuerit qui, in regni culmine, inter tot
divitias et luxus saeculi, semeptipsum calcata petulantia
vincere studuit, quod ejus ostendit caro incorrupta.
Cui humano obsequio famulantes satagant
illi ea placere munditia, quam ei perpetuo
placuisse manifestant membra incorrupta; et si non
possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis
jugi mortificatione. Quoniam, si illa sanctae
animae invisibilis et illocabilis praesentia alicujus
famulantium spurcitia offendatur, timendum est
quod propheta terribiliter comminatur: #In terra
sanctorum iniqua gessit, et ideo gloriam Domini non
videbit (Isai. XXVI, 10)
@#. Cujus terrore sententiae
permoti, hujus sancti Eadmundi regis et martyris
imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne
famulantibus expiet a peccatis quibus meremur
supplicium, per eum qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
PRAEFATIO AUCTORIS AD DUNSTANUM ARCHIEPISCOPUM CANTUARIENSEM.
Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium
Ecclesiae archiepiscopo DUNSTANO, vere moribus et
aetate maturo, ABBO Floriacensis monachus levita,
etsi indignus. A Christo Domino irriguum superius
et irriguum inferius.
Postquam, a te, venerabilis Pater, digressus
sum cum multa alacritate cordis, et ad monasterium,
quod nosti, festinus redii, coeperunt me
obnixe ii cum quibus fraterna charitate detentus
hospitando hactenus degi, pulsare manu sancti
Desiderii, ut mirabilium patratoris Eadmundi regis
et martyris passionem litteris digererem, asserentes
id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis
apud Anglorum Ecclesias non inutile monumentum.
Audierant enim quod jam pluribus
ignoratam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex
antiquitatis memoria collectam, historialiter me
praesente retulisset domino Rosensis Ecclesiae episcopo,
et abbati monasterii quod dicitur Mealmesbyry,
ac aliis circum assistentibus, sicut tuus mos
est, fratribus quos pabulo divini verbi Latina et
patria lingua pascere non desinis. Quibus fatebaris
oculos suffusus lacrymis quod eam junior didicisses
a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et
plene fide referebat gloriosissimo regi Ethelstano,
jurejurando asserens quod eadem die fuisset armiger
beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.
Cujus assertioni quia in tantum fidem accommodasti,
ut promptuario memoriae verba ex integro
reconderes, quae postmodum junioribus mellito ore
oructares; coeperunt fratres instantius meae pusillitati
incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem,
ac pro virium facultate tantorum operum
seriem perire non sinerem. Quorum petitioni cum pro
sui reverentia nollem contradicere; posthabitis aliquantulum
saecularium litterarum studiis, quasi ad
interiorem animae philosophiam me contuli, dum
ejus, qui vere philosophatus est in throno regni,
virtutes scribere proposui: maxime tamen eas quae
post ejus obitum saeculi inauditae factae sunt: quibus
nemo crederet, nisi eas tuae assertiones irrefragabilis
auctoritas roborasset. Siquidem tu, cui nix
capitis credi compellit, quando referebas de ea,
quae nunc est, incorruptione regis, quidam diligentius
requisivit utrum haec ita esse possent. Cujus
quaestionis ambiguum volens purgare, tu vastae peritiae
sacrarium pro [reserans] exemplo adjecisti, quod multo
magis audientium attonita corda concussit, quia
sanctus Domini Cuthbertus, incomparabilis confessor
et episcopus, non solum adhuc exspectat diem
primae resurrectionis incorrupto corpore, sed
etiam perfusus quodam blando tepore. Quod ego
admirans pro argumento habui, quo tandem ad
sancti regis gesta elucubranda certior accessi,
fidens de ejus et tuis incomparabilibus meritis, cui
primitias mei laboris consecrans, suppliciter obsecro
ut vel una die vertas mihi tuum otium in honestum
negotium, resecando hinc superflua, supplendo
hiantia, quoniam ex ore tuo, praeter seriem ultimi
miraculi, omnia veracem secutus verax digessi,
exhortans omnes ad mortem tanti martyris. Vale
Pater in Christo.
INCIPIT VITA.
I.
Asciti aliquando in Britanniam precario | null | 873371f7-8e13-4614-b13c-2bd7aed0e65b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
munere
in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc
est, Saxones, Juti et Angli, primum Britonibus
interdiu fuere praesidii ( #forte,@# praesidio). Qui cum
saepius bello lacessiti, se et suos defensarent fortiter;
illi vero ignaviae operam dantes, quasi proletarii
ad solam voluptatem domi residerent, fisi de
invicta fortitudine stipendiariorum militum quos
sibi conduxerant, ipsos miseros indigenas domo
patriaque pellere deliberant, pactumque est: et
exclusis Britonibus statuunt inter se dividere victores
alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam;
indignum judicantes eam ignavorum dominio
detineri, quae ad defensionem suam idoneis
posset praebere sufficientem alimoniam et optimis
viris. Qua occasione inducti, orientalem ipsius
insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum
Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt
adepti, Jutis et Anglis ad alia tendentibus, in quibus
suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus
ullum de possessione litigium, quibus suppeteret
amplitudo terrae ad regnandi emolumentum.
Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa,
primum ducibus, deinde regibus sufficeret una
eademque Britannia.
II.
At praedicta orientalis pars, cum aliis, tum
eo nobilis habetur quod aquis pene undique alluitur:
quoniam a subsolano et Euro cingitur Oceano;
ab Aquilone vero, immensarum paludum uligine;
quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio
ferme totius Britanniae, per centum et eo
amplius millia, cum maximis fluminibus descendunt
in mare. Ab ea autem parte qua sol vergitur in occasum,
ipsa provincia reliquae insulae est continua,
et ob id #pervia;@# sed ne crebra irruptione hostium
incursetur, aggere ad instar altioris muri fossa humo
praemunitur. Interius ubere ( #fort.,@# uberis) glebae
satis admodum laeta, hortorum nemorumque amoenitate
gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis
pecorum et jumentorum non mediocriter fertilis.
De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc
eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde,
paludibus dilatatis, stagnorum ad duo vel tria millia
spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit.
Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus
optatos solitariae conversationis sinus, quibus
inclusi non indigeant solitudine eremi, ex quibus
sunt sancti monachorum patris Benedicti coelibes
coenobitae, in loco celebri hac tempestate.
III.
Sed ut ad propositum revertamur, huic provinciae
tam feroci [rex fuit], ex antiquorum saxonum
nobili prosapia oriundus, a primaevo suae aetatis tempore
cultor veracissimus fidei Christianae. Qui atavis
regibus editus, cum bonis polleret moribus, omnium
comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur
ex generis successione, quantum rapitur, ut eis
praeesset sceptrigera potestate. Nam erat ei species
digna imperio, quam serenissimi cordis jugiter venustabat
tranquilla devotio. Erat omnibus blando
eloquio affabilis, humilitatis gratia praeclarus, et
inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat
dominus absque ullo fastu superbiae. Jamque vir
sanctus praeferebat in vultu, quod postea manifestatum
est divino nutu; quoniam puer toto conamine
virtutis arripuit gradum, quem divina pietas
praesciebat martyrio finiendum.
IV.
Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit
in subjectos benignitatis, quantae in perversos distinctionis;
non est nostrae facultatis evolvere, qui
ejus minima, quo conveniret sermone, non possumus
expedire. Si quidem ita columbinae simplicitatis
mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis
astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione
fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet
contra justitiam sententias, rem quam nesciebat,
diligentissime investigans, gradiensque via
regia, nec declinabat ad dexteram, extollendo se de
meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae
fragilitatis. Erat quoque egentibus dapsilis
liberaliter, pupillis et viduis clementissimus pater,
semper habens prae oculis dictum illud Sapientis:
« Principem te constituerunt? noli extolli, sed esto in
illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). » Cumque
tam conspicuus in Christo et Ecclesia emineret bonorum
actuum ornamentis, ejus patientiam, sicut
et sancti Job, aggressus est experiri inimicus humani
generis: qui eo bonis plus invidet, quo apparitu
( #sic@# ) bonae voluntatis caret.
V.
Quocirca unum ex suis membris ei adversarium
immisit, qui, omnibus quae habuerat undique
sublatis, ad impatientiam, si posset, erumpere
cogeret, ut, desperans, Deo in faciem benediceret.
Fuit autem idem adversarius, #Inguar@# vocabulo dictus:
qui cum altero Hubba (Stubba) nomine, ejusdem
perversitatis homine, nisi divina impediretur
miseratione, conatus est in exterminium adducere
totius fines Britanniae. Nec | null | b2f5b05a-81d9-4e13-a389-369b8f1b800f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mirum, cum venerint
indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice,
quo sedem suam posuit qui per elationem Altissimo
similis esse concupivit. Denique constat, juxta prophetae
vaticinium, quod ab Aquilone venit omne
malum, sicut plus aequo didicere perperam passi
adversos jactus cadentis tesserae, quo aquilonalium
gentium experti sunt saevitiam; quas certum est
adeo crudeles esse naturali ferocitate, ut nesciant
malis hominum mitescere: quando quidem quidam
ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex
facto Graeca appellatione #Anthropophagi@# vocantur.
Talesque nationes abundant plurimae infra Scythiam
prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut
legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque
ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus,
qui characterem bestiae noluerint circumferre in
frontibus. Unde jam inquietando Christicolas, pacem
cum eis habere nequeunt: maxime Dani, Occidentis
regionibus nimium vicini, quoniam circa eas
piraticam exercent frequentibus latrociniis. Ex eorum
ergo genere praedicti duces Inguar et Hubba
Nordanhumbrorum (Nordanimbrorum) primitus aggressi
expugnare provinciam, gravi depopulatione
totam pervagantur ex ordine. Quorum pessimis
conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus,
quin multarentur merita supernae indignationis ira,
agente ministro iniquitatis Hubba: quem praeda
facta Inguar reliquit ibi crudelitatis socium, et a
boreali parte orientali subito astans cum magna
classe ad ejus quamdam civitatem latenter appulit.
Quam ignaris civibus introgressus, ignibus cremandam
dedit; pueros, senes, cum junioribus in plateis
civitatis obviam factos jugulat, et matronalem seu
virginalem pudicitiam ludibrio tradendum mandat.
Maritus cum conjuge aut mortuus aut moribundus
jacebat in limine: infans raptus a matris uberibus,
ut major esset ejulatus, trucidabatur coram maternis
obtutibus. Furebat impius miles lustrata urbe ardendo
ad flagitium, quo posset placere tyranno,
qui solo crudelitatis studio jusserat perire innoxios.
VI.
Cumque jam multitudine interfectorum Achaemeniam
rabiem non tantum exsaturasset, quantum
fatigatus in posterum distulisset, evocat quosdam
plebeios, quos suo gladio credidit esse indignos,
ac ubi rex eorum tunc temporis vitam degeret,
sollicitus perscrutator investigare studet. Nam ad
eum fama pervenerat quod idem rex gloriosus, videlicet
Eadmundus, florenti aetate et robustis viribus,
bello per omnia esset strenuus: et idcirco
festinabat passim neci tradere quos circumcirca
poterat reperire, ne stipatus militum agmine ad
defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui
morabatur eo tempore ab urbe longius in villa,
quae lingua eorum Hagislidun dicitur (aqua et silva
vicina eodem nomine vocatur); existimans impiissimus,
ut se rei veritas habebat, quia quantos suus
funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere,
tantos, si dimicandus esset, regius occursus
in exercitu contraheret minus. Classem quoque
absque valida manu non audebat deserere; quoniam,
velut lupis vespertinis mos est, clanculo ad
plana descendere, repetitis quantocius notis silvarum
latibulis, sic consuevit eadem Danorum et
Alanorum natio; cum semper studeat rapto vivere,
nunquam tamen indicta pugna palam contendit cum
hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portum
navium remeandi.
VII.
Quapropter circumspectus plurimum, accito
uno ex commilitonibus, eum ad regem, hujusmodi
curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret
quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut
contigit, quaerens subjugare tormentis, si ejus nollet
obtemperare feralibus edictis. Ipse eum, grandi
comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur,
et iniquae legationis bajulo imperat ut, timoris periculo
nudus, ita incautum adoriatur: « Terra marique
metuendus dominus noster Inguar, rex invictissimus,
diversas terras subjiciendo sibi armis,
ad hujus provinciae optatum littus cum multis navibus
hiematurus appulit; atque idcirco mandat ut
cum eo antiquos thesauros et paternas divitias, sub
eo regnaturus, dividas. Cujus si aspernaris potentiam
innumeris legionibus fultam, tuo praejudicio et vita
indignus judicaberis et regno. Et quis tu, ut tantae
potentiae insolenter audeas contradicere? Marinae
tempestatis procella nostris servit remigiis, nec [nos]
removet a proposito directae intentionis: quibus nec
ingens mugitus coeli, nec crebri jactus fluminum
unquam nocuerunt, favente gratia elementorum.
Esto itaque cum tuis omnibus sub hoc imperatore
maximo, cui famulantur elementa pro sibi innata
clementia; quoniam novit piissimus in omni negotio
parcere subjectis et debellare superbos. »
VIII.
Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore
ingemuit, et, accito uno ex suis episcopis, qui
ei erat a secretis, quid super his respondere deberet
consulit. Cumque ille, timidus pro vita | null | c724a603-e784-43dc-8390-b442918974ee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regis,
ad consentiendum pluris hortaretur exemplis, rex,
obstipo capite defigens lumina terrae, paululum
conticuit, et sic demum ora resolvit: O episcope,
vivi ad id pervenimus, quod nunquam veriti sumus!
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri
regni colonis imminet, et quondam felix indigena
suspirando gemens tacet. Et utinam impraesentiarum
vivendo quique gemerent, ne cruenta caede
perirent: quatenus patriae dulcibus arvis, etiam
me occumbente, superstites fierent, et ad pristinae
felicitatis gloriam postmodum redirent! » Cui episcopus:
« Quos, inquit, optas esse superstites patriae,
cum jam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in
plena urbe? Hebetatis securibus tuorum cadaveribus,
te destitutum milite, veniunt loris constringere.
Quaproter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae
praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas,
hic statim aderunt tortores, quorum nefando obsequio
poenas lues. » Ad haec rex beatissimus: « Hoc est,
ait, quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne
supersim meis charissimis fidelibus, quos cum liberis
et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit
pirata truculentus. Et quid suggeris? ut in extremis
vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen
nostrae gloriae! Semper delatoriae accusationis
calumniam evitavi, nunqnam relictae militiae probra
sustinui, eo quod honestum mihi esset pro patria
mori: et nunc ero mei voluntarius proditor, cui
pro amissione charorum, ipsa lux est fastidio!
Omnipotens rerum arbiter testis assistit quod me
seu vivum seu mortuum nullus separabit a charitate
Christi, cujus in confessione baptismatis suscepi
annulum fidei, abrenuntians Satanae et omnibus
pompis ejus. Qua abrenuntians contigit ut ad
laudem et gloriam aeternae Trinitatis tertio mererer
consecrari, delibutus ob compendium perennis vitae
sanctificati chrismatis perunctione. Primo quidem,
accepta stola lavacri salutaris; secundo, per confirmationem
exhibitam majusculo pontificali signaculo;
tertio, ubi vestra et totius populi acclamatione
usus sum hoc regni perfunctoria potestate. Sicque
unguento mysticae consecrationis tripliciter irroratus,
Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse
quam praeesse, aspernando subdere colla jugo nisi
divino servitio. Nunc simulata benevolentia praetendit
callidus suae machinationis muscipulam, qua
servum Christi irretire deliberat, maxime cum promittit,
quod nobis largitas superna concessit. Vitam
indulget, qua necdum careo; regnum promittit,
quod habeo; opes conferre cupit, quibus non egeo.
Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis
qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo
regnare, praesentibus palatinis devoverim. »
IX.
Tunc conversus ad eum qui, de conditione
regni locuturus, ab impiissimo Inguar fuerat missus:
« Madefactus, inquit, cruore meorum, mortis supplicio
dignus exstiteras; sed, plane Christi mei exemplum
secutus, nolo puras commaculare manus, qui
pro ejus nomine, si ita contigerit, libenter paratus
sum vestris telis occumbere. Ideo pernici gradu rediens
festinus, domino tuo haec responsa perfer quantocius:
Bene filius diaboli patrem tuum imitaris, qui,
superbiendo intumescens, coelo corruit, et, mendacio
suo humanum genus involvere gestiens, plurimos
suae poenae obnoxios fecit. Cujus sectator praecipuus
me nec minis terrere praevales, nec blandae perditionis
lenociniis illectum decipies, quem ex Christi
institutis inermem reperies. Thesauros et divitias
quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat,
consumat tua insatiabilis aviditas; quoniam,
etsi hoc corpus caducum et fragile confringas velut
vas fictile, vera libertas animi nunquam tibi vel ad
momentum suberit. Honestius enim est perpetuam
defendere libertatem, si non armis, saltem jugulis,
quam reposcere amissam lacrymosis querimoniis;
quoniam pro altero gloriosum est mori, pro altero
vero opponitur contumacia servilis, quippe servum,
quascunque domini conditiones accepit,
servire convenit. Si eas quaslibet iniquas respuit,
reus majestatis adjudicatur servilibus suppliciis.
Sed esto, gravis est hujus servitutis usus; at
gravior ulceratio quae solet nasci ex hujusmodi infortunio.
Siquidem, ut noverunt qui frequentius
ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus
facta complexionis consequentia, certum
est quia, si libertas petitur, procul dubio Dominus
suo contemptu laeditur. Idcirco seu sponte, seu invitus
de carcere suo meus ad coelum evolet liber
spiritus, nullae emancipationis aut abalienationis
specie contaminatus; quia regem, diminutum capite,
nunquam Danus videbit ad triumphum supervivere.
Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis,
ac si mihi tam dira sit cupido regnandi, ut velim
praeesse domibus vacuis habitatore | null | 409dff70-6d13-44c3-9fe7-0b5818f5cb53 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nobili et pretiosa
supellectili. Ut coepit tua saeva feritas, post famulos
regem solio diripiat, trahat, conspuat, colaphis
caedat, ad ultimum jugulet. Rex regum ista miserans
videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam
vitam transferet. Unde noveris quod pro amore
vitae temporalis Christianus rex Eadmundus non se
subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos
nostrae religionis, malens esse signifer in castris
aeterni regis.
X.
Vix sanctus vir verba compleverat, et renuntiaturus
miles pedem domo extulerat, cum ecce Inguar
obvius jubet breviloquio utatur, illi pandens
per omnia arcana regis ultima. Quae ille dum exsequitur,
imperat tyrannus circumfundi omnem turbam
suorum interius, solumque regem teneri, quem suis
legibus rebellem jam cognoverat. Tunc sanctus rex
Eadmundus in palatio ut membrum Christi, projectis
armis capitur, et vinculis arctioribus arctatus
constringitur, atque innocens sistitur ante impium
ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens
ejus sequi vestigia, qui pro nobis immolatus
est hostia: vinctus itaque multis modis illuditur,
ac tandem, fustigatus acri instantia, perducitur ad
quamdam arborem vicinam. Ad quam religatus,
flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur,
semper Christum invocando flebilibus vocibus. Quare
adversarii in furorem versi, quasi ludendo, ad signum,
eum toto corpore sagittarum telis confodiunt,
multiplicantes acerbitatem cruciatus crebribus ( #sic@# )
lorum ictibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant,
dum jacula jaculis locum dabant. Sicque
factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus
palpitans horreret, velut asper hericius, aut
spinis hirtus carduus, in passione similis Sebastiano
egregio martyri. Cumque nec sic Inguar furcifer
cum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum
inclamantem jugiter, lictori mandat protinus
ut amputet caput ejus. Ille seminecem, cui adhuc
vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset
subsistere, avellit cruento stipite festinus, avulsumque,
retectis costarum latebris, praepunctionibus
crebris, ac si raptum equuleo aut saevis tortorum
ungulis, jubet caput extendere, quod semper fuerat
insigne regali diademate. Cumque staret mitissimus,
ut aries de toto grege electus, volens felici commercio
mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis,
jam recreabatur visione internae lucis, qua
in agone positus, satiari cupiebat attentius; unde, inter
verba orationis, eum arrepto pugione spiculator
uno ictu decapitando hac luce privavit. Atque ita
duodecimo Kalendas Decembris Deo gratissimum
holocaustum Eadmundus, igne passionis exanimatus,
cum palma victoriae et corona justitiae, rex et martyr
intravit senatum curiae coelestis.
XI.
Talique exitu crucis mortificationem, quam
jugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini
sui secutus vestigia consummavit. Ille quidem purus
sceleris, in columna ad quam vinctus fuit, sanguinem
non pro se, sed pro nobis [fundens], flagellorum suorum
signa reliquit; iste pro adipiscenda gloria immarcessibili
cruentato stipite similes poenas dedit. Ille
integer vitae, ob detergendam rubiginem nostrorum
facinorum, sustinuit benignissimus immanium clavorum
acerbitatem in palmis et pedibus; iste, propter
amorem nominis Domini, toto corpore gravibus sagittis
horridus, et medullitus asperitate tormentorum
dilaniatus, in confessione patienter persistit,
quam ad ultimum, accepta capitali sententia, finivit.
Cujus corpus ita truncum et aculeis hirsutum relinquentes,
cum suo auctore Dani, ministri diaboli,
illud caput sanctum quod non impinguaverat peccatoris
oleum, sed certi mysterii sacramentum, in
silva, cui vocabulum est Hagdesdum, recedentes
asportaverunt, ac inter densa veprium fruteta longius
projectum occuluerunt, id omni sagacitate elaborantes
ne a Christianis, quos vix paucos reliquerant,
sacratissimum corpus martyris cum capite
pro tumulantium modulo honestae traderetur sepulturae.
Huic autem spectaculo tam horribili quidam
nostrae religionis delitescendo interfuit, quem, subtractum,
ut credimus, paganorum gladiis, divina providentia
ad manifestandum hujus rei indaginem
reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite
factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem
silvam petere conspexisset.
XII.
Quamobrem quantulacunque reddita Ecclesiis
pace coeperunt Christiani de latibulis consurgere,
diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis
et martyris inventum corpori unirent, et juxta suam
facultatem condigno honore reconderent. Siquidem
paganis abeuntibus, et depopulationi (in regione
scilicet Estrangulorum) quoquo locorum operam
dantibus illud corpus sanctissimum, adhuc sub dio
positum, facillime est repertum in eodem campo ubi
rex occubuit, completo cursu sui certaminis. Quo,
propter antiquam beneficiorum memoriam, et ingenitam
regis clementiam, | null | 4ef284d0-c63c-4c2f-93cd-95f8d20a44ca | latin_170m_raw | null | None | None | None |
populi undique gratuito
confluentes, coeperunt moesto animo graviter ferre
quod caruissent tanta corporis portione. Quorum
animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt
illius verba utilia qui tantae visionis, ut
dictum est, particeps astiterat; ut, collecta plurimorum
multitudine, quaqua versum per invia silvarum
experirentur si ad id loci devenire contingeret quo
viri sancti caput jaceret. Pro certo enim omnibus
vere sapientibus inerat quod alienae sectae cultores,
invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris,
quod non longius intra densitatem saltus abscondissent,
aut vili cespite obrutum, aut avibus et feris
devorandum. Cumque inito consilio omnes pari
affectu ad id concurrerent, ut cornibus vel tubis
ductilibus singuli contenti essent, quatenus, circumcirca
pervagantes, vocibus aut tubarum strepitu
sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent,
aut non lustrata desererent. Quod ut factum est,
res dictu mirabilis et saeculis inaudita contigit.
Quippe caput sancti regis longius remotum a suo
corpore, prorupit in voce absque fibrarum opitulatione,
aut arteriarum praecordiali munere. Vespillonum
sane more pluribus pedetentim invia perlustrantibus;
cum jam posset audiri loquens, ad voces
se invincem cohortantium, et, utpote socii ad socium,
alternatim clamantium #ubi es?@# illud respondebat,
designando locum, patria lingua dicens: #Her, her,
her;@# quod interpretatum Latinus sermo exprimit: #Hic, hic, hic.@#
Nec unquam, eadem repetendo, clamare
destitit, quoad omnes ad se perduxit. Palpitabat
mortuae linguae plectrum intra meatus faucium,
manifestans in se Verbigenae magnalia, qui rudenti
asellae humana compegit verba, ut increparet prophetae
insipientiam. Cui miraculo rerum Conditor
aliud annexuit dum coelesti thesauro insolitum custodem
dedit. Quippe immanis lupus eo loci divina
miseratione est repertus, qui illud sacrum caput
inter brachia complexus, procumbebat humi, excubias
intendens martyri. Nec sibi depositum permisit
laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo
tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentius.
Quod stupefacti videntes qui confluxerant, beatissimum
regem et martyrem Eadmundum illi vero
desideriorum indicaverunt meritis similem, qui, inter
esurientium rictus leonum, illaesus sprevit minas
insidiantium.
XIII.
Assumentes ergo unanimi devotione quam
invenerant inaestimabilis pretii margaritam, cum
profusis prae gaudio lacrymarum imbribus retulerunt
ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis
et laudibus, prosequente usque ad locum sepulcri
lupo, earumdem reliquiarum custode et bajulo. Qui
cis a tergo imminens, et quasi pro perdito pignore
lugens, cum neminem etiam irritatus laederet,
nemini importunus existeret, nota dilectae solitudinis
secreta illaesus repetiit; nec ulterius in illis locis
lupus, specie tam terribilis, apparuit. Quo tandem
recedente, cum summa diligentia et omni sagacitatis
studio aptantes, quibus creditum est, caput corpori
sancto, pro tempore tradiderunt utrumque pariter
junctum competenti mausoleo. Quo loco etiam,
aedificata vili opere desuper basilica, multis annis
requievit humatus, donec, sedatis omnino bellorum
incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit
respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris
tribulationum. Quae ubi tempus opportunum
invenit, devotionem quam erga beatissimum regem
et martyrem Eadmundum habuit, operum exhibitione
multipliciter propalavit. Idem namque sanctus
sub vili tugurio sanctificatae domus, cujus esset apud
Deum meriti, crebris manifestabat miraculorum
signis. Quibus rebus permota ejusdem provinciae
multitudo, non solum vulgi, sed etiam nobilium, in
villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord
( #Beodricheswort@# ) dicitur, Latina vero (Beodries)
Bedrici curtis vocatur, construxit permaximam
miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum, ut
decebat, transtulit cum magna gloria.
XIV.
Sed, mirum dictu! cum illud pretiosum corpus
martyris putrefactum putaretur ob diuturnum
spatium transacti temporis, ita sanum est repertum
et incolume, ut non dicam caput redintegratum et
compaginatum corpori, sed omnino in eo nihil vulneris,
nihil cicatricis apparuerit. Sicque cum reverentia
nominandus sanctus rex et martyr Eadmundus,
integer, et viventi simillimus, ad praedictum
locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma exspectat
beata resurrectionis gaudia promissa. Tantum
in ejus collo, ob signum martyrii, rubet una
tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari
erat solita quaedam beatae recordationis femina, #Osuven@#
vocabulo dicta: quae paulo ante haec nostra
moderna tempora apud ejus sacrosanctum tumulum
jejuniis et orationibus vacans, multa transegit annorum
curricula. Cui venerabili feminae, aut divina
revelatione aut nimia devotione, mos inolevit | null | b4459a71-cd25-4bc9-85e6-e4abae220d97 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut,
patefacto beati martyris sepulcro, quotannis in Dominica
Coena ejus attondendo praecideret capillos et
ungues. Quae omnia diligenter colligens, et in capsella
recondens, non neglexit, quandiu vixit, excolere
mira affectione, posita super altare ejusdem ecclesiae,
ubi adhuc reservantur debita veneratione.
XV.
Sed et beatae memoriae Theodredus, ejusdem
provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum
praerogativam #Bonus@# appellabatur, quod de incorruptione
sancti regis diximus, tali ordine est expertus.
Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco,
martyris tumulationi congruo, a quibusque religiosis
multa conferrentur donaria, et ornamenta in
auro et argento pretiosissima, quidam malignae
mentis homines, omnis boni immemores, aggressi
sunt sub nocturno silentio eamdem infringere basilicam
latrocinandi studio. Fuerunt autem octo, qui,
absque ulla reverentia sancti, decreverant satisfacere
suae vesanae voluntati, rapiendo furtim omnia
quaecunque invenissent sibi utilia intra ejusdem
monasterii septa. Unde, sumptis machinis et quibuslibet
ustensilibus quibus ad id perficiendum habebant
opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum
facinus, et, stantes in atrio ecclesiae, diverso
conatu unusquisque instat conceptae nequitiae. Quorum
alius scalam postibus applicat, ut per insertam
fenestram se ingerat; alius cum lima aut fabrili
malleo instat serae aut pessulo; alii cum vangis et
ligonibus suffossionem parietis machinantur. Sicque
disposito opere, cum singuli certatim insudant pro
virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso
suo conamine, ut ne pedem loco possent movere,
nec arreptum officium deserere; sed alius cum sua
scala penderet sublimis in aere, alius palam incurvus
fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset.
Interea quidam matriculariorum, qui intra basilicam
jacebat, somno excitatus, lecto procumbebat invitus,
quem martyris potentia suo conatu vinxerat,
ne, sui obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber
custodis pulsaret aures interius. Sed quid dicam?
non posse surgere, quando nec in vocem poterat
erumpere? Tandem mane adhuc persistentes
fures in coepto opere, comprehensi a pluribus traduntur
vinculis arctioribus, et tandem praedicti sancti
episcopi Theodredi judicio subduntur. Qui impraemeditatus
sententiam dedit, quam se dedisse postea
omni tempore vitae suae poenituit. Nam omnes
simul jussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent
atrium sancti Eadmundi martyris furtive ingredi;
non reducens ad memoriam, quod Dominus per
prophetam admonet: « Eos, qui ducuntur ad mortem,
eruere non cesses, » factum quoque Elisei prophetae,
qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua,
remisit ad propria, dicens regi volenti percutere
illico, quod non eos cepisset in gladio et arcu
suo (IV Reg. VI, 22). Apostoli etiam praeceptum, quod
dicit: #Saecularia negotia si habueritis, contemptibiles
qui sunt in Ecclesia,@# id est, viros saeculares #constituite
ad judicandum (I Cor. VI, 4)
@#. Unde canonum
auctoritas prohibet ne quis episcopus, aut quilibet
de clero, delatoris fungatur officio; quoniam satis
dedecet ministros vitae coelestis, assensum praebere
in mortem cujuslibet hominis. Quo circa praedictus
episcopus in se reversus graviter indoluit, et, sibi
poenitentiam indicens, diutius gravibus lamentis se
dedit. Qua tandem peracta poenitentia, populis suae
dioeceseos mandat, mandando convocat, convocando
suppliciter persuadet ut triduano jejunio a se divinae
indignationis iracundiam removeant, removendo
avertant; quatenus, sacrificio spiritus contribulati
placatus, Dominus illi suam gratiam concederet,
qua corpus beati martyris tangere et levare
auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo,
vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo;
factumque est: et illud sanctissimi regis corpus, ante
dilaceratum et truncum, ita, ut jam retulimus, unitum
et incorruptum reperit, tetigit, lavit, et rursum
novis et optimis vestibus indutum ligneo locello
reposuit, benedicens Deum, qui #mirabilis est in sanctis
suis, et gloriosus in omnibus operibus suis (Psal.
LXVIII@#.
XVI.
Non piget referre de quodam magnae potentiae
viro, Leofustano vocabulo, qui, juvenilis aetatis
impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo
prorupit, ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate
praeciperet ostendi corpus tanti martyris.
Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen
a suis fidelibus, praevaluit imperium ejus; quoniam,
propter arrogantiam suae nobilitatis, omnibus erat
terrori. Reserato ergo locello, astitit, aspexit, et eodem
momento in amentiam versum #tradidit illum
Deus in reprobum sensum | null | c65c122c-fb05-40bb-865a-18f8c0c5ca4c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
(Rom. I, 28)
@#: ac poena
sua didicit quia praesumpsisset quod non licuit.
Quod audiens pater ejus, vir religiosus admodum,
cui erat Alfgarus vocabulum, exhorruit facinus
flagitiosissimum, ac martyri gratias retulit, filiumque
a se removit. Qui tandem, ad summam inopiam
perductus, judicio Dei vitam finivit, a vermibus
consumptus. Sicque sanctus rex et martyr Eadmundus
omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis
Laurentii beati levitae et martyris, cujus corpus,
ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam
seu digni seu indigni levare volentes conspicerent,
contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent.
O quanta reverentia locus ille dignus exstitit,
qui sub specie dormientis tantum Christi testem
continet, et in quo tantae virtutes fiunt, et factae
esse referuntur, quantas hac tempestate apud Anglos
nusquam alibi audivimus! quas ego brevitatis
studio praetereo, ne alicujus fastidiosi offensam incurrerem
justo prolixior, credens ista posse sufficere,
quae dicta sunt, ardenti desiderio eorum qui,
praeter Deum, hujus martyris patrocinio nihil praeferunt.
De quo constat, sicut et de aliis sanctis
omnibus jam cum Christo regnantibus, quod, licet
ejus anima sit in coelesti gloria, non tamen per
visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia,
cum quo promeruit ea quibus jam perfruitur
beatae immortalitatis gaudia. Nam, dum in
aeterna patria ei junguntur qui ubique totus est,
de eo habet posse quidquid habuerit et velle, praeter
id solum, quod infatigabili desiderio concupiscit,
ut per resurrectionem circumdetur stola
demutatae carnis: quoniam tunc erit perfecta
beatitudo sanctorum, cum ad id fuerit, Christo largiente,
perventum.
XVII.
Sed de hoc sancto martyre aestimari licet
cujus sit sanctitatis in hac vita, cujus caro mortua
praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe
aliqua; quando quidem eos qui hujuscemodi munere
donati sunt, extollant catholici Patres suae relationis
indiculo, de singulari virginitatis adepto
privilegio, dicentes quod justa remuneratione etiam
hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione,
qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine
jugis martyrii valida persecutione. Quid enim majus
sub charitate Christianae fidei, quam adipisci hominem
cum gratia, quod habet angelus ex natura?
Unde divinum oraculum, quasi singulari quodam
dono, repromittit quod #virgines sequentur Agnum,
quocunque ierit (Apo. XIV, 4)
@#. Considerandum igitur,
quis iste fuerit qui, in regni culmine, inter tot
divitias et luxus saeculi, semeptipsum calcata petulantia
vincere studuit, quod ejus ostendit caro incorrupta.
Cui humano obsequio famulantes satagant
illi ea placere munditia, quam ei perpetuo
placuisse manifestant membra incorrupta; et si non
possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis
jugi mortificatione. Quoniam, si illa sanctae
animae invisibilis et illocabilis praesentia alicujus
famulantium spurcitia offendatur, timendum est
quod propheta terribiliter comminatur: #In terra
sanctorum iniqua gessit, et ideo gloriam Domini non
videbit (Isai. XXVI, 10)
@#. Cujus terrore sententiae
permoti, hujus sancti Eadmundi regis et martyris
imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne
famulantibus expiet a peccatis quibus meremur
supplicium, per eum qui vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
I.
Asciti aliquando in Britanniam precario munere
in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc
est, Saxones, Juti et Angli, primum Britonibus
interdiu fuere praesidii ( #forte,@# praesidio). Qui cum
saepius bello lacessiti, se et suos defensarent fortiter;
illi vero ignaviae operam dantes, quasi proletarii
ad solam voluptatem domi residerent, fisi de
invicta fortitudine stipendiariorum militum quos
sibi conduxerant, ipsos miseros indigenas domo
patriaque pellere deliberant, pactumque est: et
exclusis Britonibus statuunt inter se dividere victores
alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam;
indignum judicantes eam ignavorum dominio
detineri, quae ad defensionem suam idoneis
posset praebere sufficientem alimoniam et optimis
viris. Qua occasione inducti, orientalem ipsius
insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum
Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt
adepti, Jutis et Anglis ad alia tendentibus, in quibus
suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus
ullum de possessione litigium, quibus suppeteret
amplitudo terrae ad regnandi emolumentum.
Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa,
primum ducibus, deinde regibus sufficeret una
eademque Britannia.
II.
At praedicta orientalis pars, cum aliis, tum
eo nobilis habetur quod aquis pene undique alluitur | null | baa29630-3319-4ee2-88dc-6a6d6cd341f5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
:
quoniam a subsolano et Euro cingitur Oceano;
ab Aquilone vero, immensarum paludum uligine;
quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio
ferme totius Britanniae, per centum et eo
amplius millia, cum maximis fluminibus descendunt
in mare. Ab ea autem parte qua sol vergitur in occasum,
ipsa provincia reliquae insulae est continua,
et ob id #pervia;@# sed ne crebra irruptione hostium
incursetur, aggere ad instar altioris muri fossa humo
praemunitur. Interius ubere ( #fort.,@# uberis) glebae
satis admodum laeta, hortorum nemorumque amoenitate
gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis
pecorum et jumentorum non mediocriter fertilis.
De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc
eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde,
paludibus dilatatis, stagnorum ad duo vel tria millia
spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit.
Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus
optatos solitariae conversationis sinus, quibus
inclusi non indigeant solitudine eremi, ex quibus
sunt sancti monachorum patris Benedicti coelibes
coenobitae, in loco celebri hac tempestate.
III.
Sed ut ad propositum revertamur, huic provinciae
tam feroci [rex fuit], ex antiquorum saxonum
nobili prosapia oriundus, a primaevo suae aetatis tempore
cultor veracissimus fidei Christianae. Qui atavis
regibus editus, cum bonis polleret moribus, omnium
comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur
ex generis successione, quantum rapitur, ut eis
praeesset sceptrigera potestate. Nam erat ei species
digna imperio, quam serenissimi cordis jugiter venustabat
tranquilla devotio. Erat omnibus blando
eloquio affabilis, humilitatis gratia praeclarus, et
inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat
dominus absque ullo fastu superbiae. Jamque vir
sanctus praeferebat in vultu, quod postea manifestatum
est divino nutu; quoniam puer toto conamine
virtutis arripuit gradum, quem divina pietas
praesciebat martyrio finiendum.
IV.
Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit
in subjectos benignitatis, quantae in perversos distinctionis;
non est nostrae facultatis evolvere, qui
ejus minima, quo conveniret sermone, non possumus
expedire. Si quidem ita columbinae simplicitatis
mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis
astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione
fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet
contra justitiam sententias, rem quam nesciebat,
diligentissime investigans, gradiensque via
regia, nec declinabat ad dexteram, extollendo se de
meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae
fragilitatis. Erat quoque egentibus dapsilis
liberaliter, pupillis et viduis clementissimus pater,
semper habens prae oculis dictum illud Sapientis:
« Principem te constituerunt? noli extolli, sed esto in
illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). » Cumque
tam conspicuus in Christo et Ecclesia emineret bonorum
actuum ornamentis, ejus patientiam, sicut
et sancti Job, aggressus est experiri inimicus humani
generis: qui eo bonis plus invidet, quo apparitu
( #sic@# ) bonae voluntatis caret.
V.
Quocirca unum ex suis membris ei adversarium
immisit, qui, omnibus quae habuerat undique
sublatis, ad impatientiam, si posset, erumpere
cogeret, ut, desperans, Deo in faciem benediceret.
Fuit autem idem adversarius, #Inguar@# vocabulo dictus:
qui cum altero Hubba (Stubba) nomine, ejusdem
perversitatis homine, nisi divina impediretur
miseratione, conatus est in exterminium adducere
totius fines Britanniae. Nec mirum, cum venerint
indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice,
quo sedem suam posuit qui per elationem Altissimo
similis esse concupivit. Denique constat, juxta prophetae
vaticinium, quod ab Aquilone venit omne
malum, sicut plus aequo didicere perperam passi
adversos jactus cadentis tesserae, quo aquilonalium
gentium experti sunt saevitiam; quas certum est
adeo crudeles esse naturali ferocitate, ut nesciant
malis hominum mitescere: quando quidem quidam
ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex
facto Graeca appellatione #Anthropophagi@# vocantur.
Talesque nationes abundant plurimae infra Scythiam
prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut
legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque
ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus,
qui characterem bestiae noluerint circumferre in
frontibus. Unde jam inquietando Christicolas, pacem
cum eis habere nequeunt: maxime Dani, Occidentis
regionibus nimium vicini, quoniam circa eas
piraticam exercent frequentibus latrociniis. Ex eorum
ergo genere praedicti duces Inguar et Hubba
Nordanhumbrorum (Nordanimbrorum) primitus aggressi
expugnare provinciam, gravi depopulatione
totam pervagantur ex ordine. Quorum pessimis
conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus,
quin multarentur merita supernae indignationis ira,
agente ministro iniquitatis Hubba: | null | 95b85bff-89a3-4b18-9698-8a99ab4b118d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quem praeda
facta Inguar reliquit ibi crudelitatis socium, et a
boreali parte orientali subito astans cum magna
classe ad ejus quamdam civitatem latenter appulit.
Quam ignaris civibus introgressus, ignibus cremandam
dedit; pueros, senes, cum junioribus in plateis
civitatis obviam factos jugulat, et matronalem seu
virginalem pudicitiam ludibrio tradendum mandat.
Maritus cum conjuge aut mortuus aut moribundus
jacebat in limine: infans raptus a matris uberibus,
ut major esset ejulatus, trucidabatur coram maternis
obtutibus. Furebat impius miles lustrata urbe ardendo
ad flagitium, quo posset placere tyranno,
qui solo crudelitatis studio jusserat perire innoxios.
VI.
Cumque jam multitudine interfectorum Achaemeniam
rabiem non tantum exsaturasset, quantum
fatigatus in posterum distulisset, evocat quosdam
plebeios, quos suo gladio credidit esse indignos,
ac ubi rex eorum tunc temporis vitam degeret,
sollicitus perscrutator investigare studet. Nam ad
eum fama pervenerat quod idem rex gloriosus, videlicet
Eadmundus, florenti aetate et robustis viribus,
bello per omnia esset strenuus: et idcirco
festinabat passim neci tradere quos circumcirca
poterat reperire, ne stipatus militum agmine ad
defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui
morabatur eo tempore ab urbe longius in villa,
quae lingua eorum Hagislidun dicitur (aqua et silva
vicina eodem nomine vocatur); existimans impiissimus,
ut se rei veritas habebat, quia quantos suus
funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere,
tantos, si dimicandus esset, regius occursus
in exercitu contraheret minus. Classem quoque
absque valida manu non audebat deserere; quoniam,
velut lupis vespertinis mos est, clanculo ad
plana descendere, repetitis quantocius notis silvarum
latibulis, sic consuevit eadem Danorum et
Alanorum natio; cum semper studeat rapto vivere,
nunquam tamen indicta pugna palam contendit cum
hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portum
navium remeandi.
VII.
Quapropter circumspectus plurimum, accito
uno ex commilitonibus, eum ad regem, hujusmodi
curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret
quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut
contigit, quaerens subjugare tormentis, si ejus nollet
obtemperare feralibus edictis. Ipse eum, grandi
comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur,
et iniquae legationis bajulo imperat ut, timoris periculo
nudus, ita incautum adoriatur: « Terra marique
metuendus dominus noster Inguar, rex invictissimus,
diversas terras subjiciendo sibi armis,
ad hujus provinciae optatum littus cum multis navibus
hiematurus appulit; atque idcirco mandat ut
cum eo antiquos thesauros et paternas divitias, sub
eo regnaturus, dividas. Cujus si aspernaris potentiam
innumeris legionibus fultam, tuo praejudicio et vita
indignus judicaberis et regno. Et quis tu, ut tantae
potentiae insolenter audeas contradicere? Marinae
tempestatis procella nostris servit remigiis, nec [nos]
removet a proposito directae intentionis: quibus nec
ingens mugitus coeli, nec crebri jactus fluminum
unquam nocuerunt, favente gratia elementorum.
Esto itaque cum tuis omnibus sub hoc imperatore
maximo, cui famulantur elementa pro sibi innata
clementia; quoniam novit piissimus in omni negotio
parcere subjectis et debellare superbos. »
VIII.
Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore
ingemuit, et, accito uno ex suis episcopis, qui
ei erat a secretis, quid super his respondere deberet
consulit. Cumque ille, timidus pro vita regis,
ad consentiendum pluris hortaretur exemplis, rex,
obstipo capite defigens lumina terrae, paululum
conticuit, et sic demum ora resolvit: O episcope,
vivi ad id pervenimus, quod nunquam veriti sumus!
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri
regni colonis imminet, et quondam felix indigena
suspirando gemens tacet. Et utinam impraesentiarum
vivendo quique gemerent, ne cruenta caede
perirent: quatenus patriae dulcibus arvis, etiam
me occumbente, superstites fierent, et ad pristinae
felicitatis gloriam postmodum redirent! » Cui episcopus:
« Quos, inquit, optas esse superstites patriae,
cum jam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in
plena urbe? Hebetatis securibus tuorum cadaveribus,
te destitutum milite, veniunt loris constringere.
Quaproter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae
praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas,
hic statim aderunt tortores, quorum nefando obsequio
poenas lues. » Ad haec rex beatissimus: « Hoc est,
ait, quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne
supersim meis charissimis fidelibus, quos cum liberis
et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit
pirata truculentus. Et quid suggeris? ut in extremis
vitae | null | 2e5f0d1c-fd05-4734-bc80-f98ac05fc5db | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen
nostrae gloriae! Semper delatoriae accusationis
calumniam evitavi, nunqnam relictae militiae probra
sustinui, eo quod honestum mihi esset pro patria
mori: et nunc ero mei voluntarius proditor, cui
pro amissione charorum, ipsa lux est fastidio!
Omnipotens rerum arbiter testis assistit quod me
seu vivum seu mortuum nullus separabit a charitate
Christi, cujus in confessione baptismatis suscepi
annulum fidei, abrenuntians Satanae et omnibus
pompis ejus. Qua abrenuntians contigit ut ad
laudem et gloriam aeternae Trinitatis tertio mererer
consecrari, delibutus ob compendium perennis vitae
sanctificati chrismatis perunctione. Primo quidem,
accepta stola lavacri salutaris; secundo, per confirmationem
exhibitam majusculo pontificali signaculo;
tertio, ubi vestra et totius populi acclamatione
usus sum hoc regni perfunctoria potestate. Sicque
unguento mysticae consecrationis tripliciter irroratus,
Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse
quam praeesse, aspernando subdere colla jugo nisi
divino servitio. Nunc simulata benevolentia praetendit
callidus suae machinationis muscipulam, qua
servum Christi irretire deliberat, maxime cum promittit,
quod nobis largitas superna concessit. Vitam
indulget, qua necdum careo; regnum promittit,
quod habeo; opes conferre cupit, quibus non egeo.
Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis
qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo
regnare, praesentibus palatinis devoverim. »
IX.
Tunc conversus ad eum qui, de conditione
regni locuturus, ab impiissimo Inguar fuerat missus:
« Madefactus, inquit, cruore meorum, mortis supplicio
dignus exstiteras; sed, plane Christi mei exemplum
secutus, nolo puras commaculare manus, qui
pro ejus nomine, si ita contigerit, libenter paratus
sum vestris telis occumbere. Ideo pernici gradu rediens
festinus, domino tuo haec responsa perfer quantocius:
Bene filius diaboli patrem tuum imitaris, qui,
superbiendo intumescens, coelo corruit, et, mendacio
suo humanum genus involvere gestiens, plurimos
suae poenae obnoxios fecit. Cujus sectator praecipuus
me nec minis terrere praevales, nec blandae perditionis
lenociniis illectum decipies, quem ex Christi
institutis inermem reperies. Thesauros et divitias
quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat,
consumat tua insatiabilis aviditas; quoniam,
etsi hoc corpus caducum et fragile confringas velut
vas fictile, vera libertas animi nunquam tibi vel ad
momentum suberit. Honestius enim est perpetuam
defendere libertatem, si non armis, saltem jugulis,
quam reposcere amissam lacrymosis querimoniis;
quoniam pro altero gloriosum est mori, pro altero
vero opponitur contumacia servilis, quippe servum,
quascunque domini conditiones accepit,
servire convenit. Si eas quaslibet iniquas respuit,
reus majestatis adjudicatur servilibus suppliciis.
Sed esto, gravis est hujus servitutis usus; at
gravior ulceratio quae solet nasci ex hujusmodi infortunio.
Siquidem, ut noverunt qui frequentius
ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus
facta complexionis consequentia, certum
est quia, si libertas petitur, procul dubio Dominus
suo contemptu laeditur. Idcirco seu sponte, seu invitus
de carcere suo meus ad coelum evolet liber
spiritus, nullae emancipationis aut abalienationis
specie contaminatus; quia regem, diminutum capite,
nunquam Danus videbit ad triumphum supervivere.
Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis,
ac si mihi tam dira sit cupido regnandi, ut velim
praeesse domibus vacuis habitatore nobili et pretiosa
supellectili. Ut coepit tua saeva feritas, post famulos
regem solio diripiat, trahat, conspuat, colaphis
caedat, ad ultimum jugulet. Rex regum ista miserans
videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam
vitam transferet. Unde noveris quod pro amore
vitae temporalis Christianus rex Eadmundus non se
subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos
nostrae religionis, malens esse signifer in castris
aeterni regis.
X.
Vix sanctus vir verba compleverat, et renuntiaturus
miles pedem domo extulerat, cum ecce Inguar
obvius jubet breviloquio utatur, illi pandens
per omnia arcana regis ultima. Quae ille dum exsequitur,
imperat tyrannus circumfundi omnem turbam
suorum interius, solumque regem teneri, quem suis
legibus rebellem jam cognoverat. Tunc sanctus rex
Eadmundus in palatio ut membrum Christi, projectis
armis capitur, et vinculis arctioribus arctatus
constringitur, atque innocens sistitur ante impium
ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens
ejus sequi vestigia, qui pro nobis immolatus
est hostia: vinctus itaque multis modis illuditur,
ac tandem, fustigatus acri instantia, perducitur ad
quamdam arborem vicinam. Ad quam religatus,
flagris dirissimis | null | 175bbae6-c48e-4c42-ad46-cd9287db9956 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
diutissime vexatur, nec vincitur,
semper Christum invocando flebilibus vocibus. Quare
adversarii in furorem versi, quasi ludendo, ad signum,
eum toto corpore sagittarum telis confodiunt,
multiplicantes acerbitatem cruciatus crebribus ( #sic@# )
lorum ictibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant,
dum jacula jaculis locum dabant. Sicque
factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus
palpitans horreret, velut asper hericius, aut
spinis hirtus carduus, in passione similis Sebastiano
egregio martyri. Cumque nec sic Inguar furcifer
cum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum
inclamantem jugiter, lictori mandat protinus
ut amputet caput ejus. Ille seminecem, cui adhuc
vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset
subsistere, avellit cruento stipite festinus, avulsumque,
retectis costarum latebris, praepunctionibus
crebris, ac si raptum equuleo aut saevis tortorum
ungulis, jubet caput extendere, quod semper fuerat
insigne regali diademate. Cumque staret mitissimus,
ut aries de toto grege electus, volens felici commercio
mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis,
jam recreabatur visione internae lucis, qua
in agone positus, satiari cupiebat attentius; unde, inter
verba orationis, eum arrepto pugione spiculator
uno ictu decapitando hac luce privavit. Atque ita
duodecimo Kalendas Decembris Deo gratissimum
holocaustum Eadmundus, igne passionis exanimatus,
cum palma victoriae et corona justitiae, rex et martyr
intravit senatum curiae coelestis.
XI.
Talique exitu crucis mortificationem, quam
jugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini
sui secutus vestigia consummavit. Ille quidem purus
sceleris, in columna ad quam vinctus fuit, sanguinem
non pro se, sed pro nobis [fundens], flagellorum suorum
signa reliquit; iste pro adipiscenda gloria immarcessibili
cruentato stipite similes poenas dedit. Ille
integer vitae, ob detergendam rubiginem nostrorum
facinorum, sustinuit benignissimus immanium clavorum
acerbitatem in palmis et pedibus; iste, propter
amorem nominis Domini, toto corpore gravibus sagittis
horridus, et medullitus asperitate tormentorum
dilaniatus, in confessione patienter persistit,
quam ad ultimum, accepta capitali sententia, finivit.
Cujus corpus ita truncum et aculeis hirsutum relinquentes,
cum suo auctore Dani, ministri diaboli,
illud caput sanctum quod non impinguaverat peccatoris
oleum, sed certi mysterii sacramentum, in
silva, cui vocabulum est Hagdesdum, recedentes
asportaverunt, ac inter densa veprium fruteta longius
projectum occuluerunt, id omni sagacitate elaborantes
ne a Christianis, quos vix paucos reliquerant,
sacratissimum corpus martyris cum capite
pro tumulantium modulo honestae traderetur sepulturae.
Huic autem spectaculo tam horribili quidam
nostrae religionis delitescendo interfuit, quem, subtractum,
ut credimus, paganorum gladiis, divina providentia
ad manifestandum hujus rei indaginem
reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite
factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem
silvam petere conspexisset.
XII.
Quamobrem quantulacunque reddita Ecclesiis
pace coeperunt Christiani de latibulis consurgere,
diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis
et martyris inventum corpori unirent, et juxta suam
facultatem condigno honore reconderent. Siquidem
paganis abeuntibus, et depopulationi (in regione
scilicet Estrangulorum) quoquo locorum operam
dantibus illud corpus sanctissimum, adhuc sub dio
positum, facillime est repertum in eodem campo ubi
rex occubuit, completo cursu sui certaminis. Quo,
propter antiquam beneficiorum memoriam, et ingenitam
regis clementiam, populi undique gratuito
confluentes, coeperunt moesto animo graviter ferre
quod caruissent tanta corporis portione. Quorum
animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt
illius verba utilia qui tantae visionis, ut
dictum est, particeps astiterat; ut, collecta plurimorum
multitudine, quaqua versum per invia silvarum
experirentur si ad id loci devenire contingeret quo
viri sancti caput jaceret. Pro certo enim omnibus
vere sapientibus inerat quod alienae sectae cultores,
invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris,
quod non longius intra densitatem saltus abscondissent,
aut vili cespite obrutum, aut avibus et feris
devorandum. Cumque inito consilio omnes pari
affectu ad id concurrerent, ut cornibus vel tubis
ductilibus singuli contenti essent, quatenus, circumcirca
pervagantes, vocibus aut tubarum strepitu
sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent,
aut non lustrata desererent. Quod ut factum est,
res dictu mirabilis et saeculis inaudita contigit.
Quippe caput sancti regis longius remotum a suo
corpore, prorupit in voce absque fibrarum opitulatione,
aut arteriarum praecordiali munere. Vespillonum
sane more pluribus pedetentim invia perlustrantibus;
cum jam posset audiri loquens, ad voces
se invincem cohortantium, et, utpote socii ad | null | a4b90178-b985-42f4-ac2f-a8797b62bb6d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
socium,
alternatim clamantium #ubi es?@# illud respondebat,
designando locum, patria lingua dicens: #Her, her,
her;@# quod interpretatum Latinus sermo exprimit: #Hic, hic, hic.@#
Nec unquam, eadem repetendo, clamare
destitit, quoad omnes ad se perduxit. Palpitabat
mortuae linguae plectrum intra meatus faucium,
manifestans in se Verbigenae magnalia, qui rudenti
asellae humana compegit verba, ut increparet prophetae
insipientiam. Cui miraculo rerum Conditor
aliud annexuit dum coelesti thesauro insolitum custodem
dedit. Quippe immanis lupus eo loci divina
miseratione est repertus, qui illud sacrum caput
inter brachia complexus, procumbebat humi, excubias
intendens martyri. Nec sibi depositum permisit
laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo
tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentius.
Quod stupefacti videntes qui confluxerant, beatissimum
regem et martyrem Eadmundum illi vero
desideriorum indicaverunt meritis similem, qui, inter
esurientium rictus leonum, illaesus sprevit minas
insidiantium.
XIII.
Assumentes ergo unanimi devotione quam
invenerant inaestimabilis pretii margaritam, cum
profusis prae gaudio lacrymarum imbribus retulerunt
ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis
et laudibus, prosequente usque ad locum sepulcri
lupo, earumdem reliquiarum custode et bajulo. Qui
cis a tergo imminens, et quasi pro perdito pignore
lugens, cum neminem etiam irritatus laederet,
nemini importunus existeret, nota dilectae solitudinis
secreta illaesus repetiit; nec ulterius in illis locis
lupus, specie tam terribilis, apparuit. Quo tandem
recedente, cum summa diligentia et omni sagacitatis
studio aptantes, quibus creditum est, caput corpori
sancto, pro tempore tradiderunt utrumque pariter
junctum competenti mausoleo. Quo loco etiam,
aedificata vili opere desuper basilica, multis annis
requievit humatus, donec, sedatis omnino bellorum
incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit
respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris
tribulationum. Quae ubi tempus opportunum
invenit, devotionem quam erga beatissimum regem
et martyrem Eadmundum habuit, operum exhibitione
multipliciter propalavit. Idem namque sanctus
sub vili tugurio sanctificatae domus, cujus esset apud
Deum meriti, crebris manifestabat miraculorum
signis. Quibus rebus permota ejusdem provinciae
multitudo, non solum vulgi, sed etiam nobilium, in
villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord
( #Beodricheswort@# ) dicitur, Latina vero (Beodries)
Bedrici curtis vocatur, construxit permaximam
miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum, ut
decebat, transtulit cum magna gloria.
XIV.
Sed, mirum dictu! cum illud pretiosum corpus
martyris putrefactum putaretur ob diuturnum
spatium transacti temporis, ita sanum est repertum
et incolume, ut non dicam caput redintegratum et
compaginatum corpori, sed omnino in eo nihil vulneris,
nihil cicatricis apparuerit. Sicque cum reverentia
nominandus sanctus rex et martyr Eadmundus,
integer, et viventi simillimus, ad praedictum
locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma exspectat
beata resurrectionis gaudia promissa. Tantum
in ejus collo, ob signum martyrii, rubet una
tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari
erat solita quaedam beatae recordationis femina, #Osuven@#
vocabulo dicta: quae paulo ante haec nostra
moderna tempora apud ejus sacrosanctum tumulum
jejuniis et orationibus vacans, multa transegit annorum
curricula. Cui venerabili feminae, aut divina
revelatione aut nimia devotione, mos inolevit ut,
patefacto beati martyris sepulcro, quotannis in Dominica
Coena ejus attondendo praecideret capillos et
ungues. Quae omnia diligenter colligens, et in capsella
recondens, non neglexit, quandiu vixit, excolere
mira affectione, posita super altare ejusdem ecclesiae,
ubi adhuc reservantur debita veneratione.
XV.
Sed et beatae memoriae Theodredus, ejusdem
provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum
praerogativam #Bonus@# appellabatur, quod de incorruptione
sancti regis diximus, tali ordine est expertus.
Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco,
martyris tumulationi congruo, a quibusque religiosis
multa conferrentur donaria, et ornamenta in
auro et argento pretiosissima, quidam malignae
mentis homines, omnis boni immemores, aggressi
sunt sub nocturno silentio eamdem infringere basilicam
latrocinandi studio. Fuerunt autem octo, qui,
absque ulla reverentia sancti, decreverant satisfacere
suae vesanae voluntati, rapiendo furtim omnia
quaecunque invenissent sibi utilia intra ejusdem
monasterii septa. Unde, sumptis machinis et quibuslibet
ustensilibus quibus ad id perficiendum habebant
opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum
facinus, et, stantes in atrio ecclesiae, diverso
conatu unusquisque instat conceptae nequitiae. Quorum
alius scalam postibus applicat, ut | null | 8e858e28-7265-4713-8ac3-c01632d6a566 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.