Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
, plurima postulans, aliqua etiam
intentans. Edmundus quoque rex de sobrini miseriis
adeo conquestus, eidem duci multam animi indignationem
suorum legatione demonstrat; plurimum
si non reddat contra illum sese facturum intendens,
insuper et hostes ei terra marique inducturum, ac
terram ejus penitus depopulaturum. Quod si quolibet
claudatur municipio, obsidionem vehementi conamine
adhibiturum; atque amplius duce, se a
Gallis accepturum suppetias. Et nisi regem in
proximo reddat, eum terra marique in proximo
appetendum.
50.
#Indignatio ducis in Edmundum regem@#.--Dux
gravi legatione confectus, Ottoni pro
parte dissentit, pro parte favet. Regis vero Edmundi
legatis, id nec in proximo, nec praeter rationem
agendum respondet. Ob minas Anglorum nil sese
facturum. Ipsos si veniant, quid in armis Galli valeant,
promtissime experturos. Quod si formidine
tacti non veniant, pro arrogantiae tamen illatione,
Gallorum vires quandoque cognituros, et insuper
poenam luituros. Iratus itaque legatos expulit. Consultumque
se conferens, apud suos partibus utitur
deliberationis. Et post consultum, Ottonem expetit.
Qui cum per legatos colloquendi oportunitatem quereret,
infensus ei loqui non optinuit. Nimiumque
iratus, in sua discessit, ac suorum usus consilio,
regem adit, sicque alloquitur:
51.
#Proloquutio Hugonis ad regem@#.-- « Parvum
te o rex adversariorum insectatio in partes
transmarinas olim compulit. Meo vero ingenio et
consilio inde revocatus regnis restitutus es. Post
dum meis usus fuisti consiliis, rerum secundarum
prosperis floruisti. Numquam nisi tui furoris pertinatia
a te defeci. Infimorum ac imprudentium hominum
dispositione usus, a sapientium consiliis plurimum
oberrasti. Unde et rerum calamitas digne
consecuta est. Quomodo enim praeter me necessaria
tibi ac gloriosa provenire arbitrare? Multum
inquam tibi in hoc derogatum est. Jam memineris
te virum esse. Consideres quoque, quid tuae rationi
commodum sit. Sicque virtus redeat, ut in benivolentiam
nos revocet, te imperantem, et me militantem,
per me etiam reliquos militatum tibi
reducat. Et quia rex a me creatus, nihil mihi largitus
es, Laudunum saltem militaturo liberaliter
accommoda. Quod etiam causa erit fidei servandae. »
Rex utpote captus, dictis proloquentis cessit. Unde
et dimissus, data Lauduno, Compendii sese recepit.
Adest Gerberga regina multa virtute memorabilis;
adsunt quoque aliquot ex Belgica coepiscopi;
confluunt etiam viri illustres nonnulli.
52.
#Querimonia regis apud privatos de Hugonis
persecutione@#.--Apud quos etiam rex his
verbis conquestus est. Et: « Eia tu, inquiens, Hugo!
Eia tu Hugo! quantis bonis a te privatus, quantis
malis affectus, quanto etiam merore nunc detineor!
Urbem Remorum pervasisti. Laudunum surripuisti.
His tantum duobus recipiebar, his duobus claudebar.
Pater meus captus atque in carcerem trusus, has
quae me premunt aerumnas cum anima simul amisit.
Ego vero in eadem praecipitatus, ex regno paterno
nihil nisi spectaculum praebeo. Jam nec vivere libet,
nec emori licet. Quo me itaque conferam? » Paransque
amplius conqueri, ab indignantibus inhibitus
est. Deinde animum temperans, consilium cum suis
confert.
53.
Quo collato, Ottoni regi per legatos ereptionem
suam demonstrat. Antea sese captum, nunc antem
omnibus bonis privatum memorans. Unde et amico
auxilium conferat. Urbes amissas repetere juvet.
Si id faciat, gratiam multam sese inde recompensaturum.
Otto benignissime legationem excipiens, cum
copiis in regis auxilium se iturum spondet, ac tempus
edicit. Legati redeunt, ac mandata referunt. Nec
minus et ab rege Genanuorum Conrado, copias
petit, et accipit.
54.
Interea Otto rex cum Rheno transmisso, exercitum
per Belgicam duceret, obviat regi Conrhado,
qui tunc ab Alpibus egressus, cum multa expeditione
Ludovico succurrere accelerabat. Juncti ergo ambo,
cum multo equitatu gradiebantur. Quorum accessum
Ludovicus dinoscens, ocius occurrit. Tres itaque
reges, in unum collecti, primi certaminis laborem
Lauduno inferendum decernunt. Et sine mora, illo
exercitum ducunt. Cum ergo ex adverso montis
eminentiam viderent, et omni parte urbis situm explorarent,
cognito incassum sese ibi certaturos, ab
ea urbe discedunt, et Remos adoriuntur. Ubi quia
planicies commoditatem exercitibus parabat, obsidio
circumquaque disposita est. Et primo certamine
comminus pugnatum est. In quo tela ac lapides tam
dense ferebantur, quam densa grando quandoque
dilabitur. | null | f16fc253-38be-4d0b-8df6-2d7fb0069812 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Per integram ergo diem, continuis motibus
urbs impugnata est. Post vero comminus septies dimicatum,
atque hoc fere per dies sex.
55.
Nec tamen cives assiduis tumultibus victi, ullo
modo cedebant, cum eorum praesul Hugo, quosdam
principum qui sibi quadam cognatione conveniebant,
extra urbem allocutus est, quaerens ab eis rationem,
ut scilicet quid agendum, quid vitandum, sibi
dicerent. Si aliquorum intercessione id medendum
videretur, si opus foret precibus, si etiam pugnae
instandum esset. Illi mox regum animositatem demonstrantes,
fixum in eis, asserunt, nullorum interventibus
sese concessuros, at obsidioni usque ad
effectum operam daturos. Quod si urbem vi capi
contingat, ipsi praesuli oculos effossuros, et hoc ita
ordinatum fixumque. Unde et accelerandum ut egrediatur,
suosque ab regum indignatione eripiat. His
praesul territus, suis hoc monstrat. Et consilio habito,
die obsidionis sexta, cum suis egreditur. Portae
regibus panduntur.
56.
Reges vero Artoldum resumentes, urbem consequenter
introducunt. Duorumque metropolitanorum
medius, Friderici Maguntini, ac Rotberti Treverensis,
ab eis per manus pristinae sedi restitutus
est. Ubi etiam mox Gerbergam reginam cum aliquot
illustribus custodiae deputantes, ipsi tres reges in
Hugonem ducem cum exercitu feruntur. Silletum
quoque vi irrumpere nitentes, considerato oppidi
firmamento, inde amoliuntur, non tamen sine suburbii
combustione, et aliquorum nece; sicque ad
fluvium Sequanam contendunt.
57.
#Quomodo pauci juvenes naves a duce subductas
per astutiam repetitas exercitui adduxerint@#.--Dux
vero eorum impetum praesentiens,
a litore hostibus contiguo per 20 miliaria omnes
naves abduci praeceperat, ne adversariis transeundi
commoditas pararetur. At frustrato ejus consilio,
multo aliter provenisse notum est. Nam decem numero
juvenes quibus constanti mente fixum erat
omne periculum subire, habitum militarem in peregrinum
transformantes, reges prevenerant, obsecrationum
vota simulantes. Sportulis itaque ab humero
dependentibus, ferratis baculis procedunt.
Habitumque mentiti peregrinum, urbem Parisium
cum Sequana pontibus pertranseunt. Nullus eis molestus
extitit. Ac litora exteriora quibus naves tenebantur
petunt. Sicque in hospitium farinarii cujusdam
divertentes, sese gratia visendi sanctorum
loca ex citeriore litore advenisse referunt. Farinarius
juvenes formosos in habitu licet abjecto considerans,
hospitium gratanter accommodat, et insuper
eos mitius curat. Qui fraudem meditati, nummos
dant, vinumque mercati hospitem inebriant. Et sic
totam diem convivii jocunditate consumunt. Juvenes
hospitem vino faciliorem advertentes, quod ei sit
officium percunctantur. Ille farinarium sese memorat.
At illi prosecuti, si quid amplius possit, interrogant.
Ille etiam piscatorum ducis magistrum se
asserit, et ex navium accommodatione questum aliquem
sibi adesse. Illi vero: « Quoniam, inquiunt,
humanissimum nobis te invenimus, ampliora etiam
optamus. Unde et si quiddam nobis facias, 10 solidos
nos allegaturos pollicemur, ut videlicet trans fluvium
nos evehas, eo quod ulterius procedere oratum nequeamus,
itineris longitudine fatigati. » At hospite
respondente ducis edicto naves ad interiora litora
raptas, ne Germanis irrumpentibus pateat accessus,
illi tempore nocturno absque calumnia id fieri posse
prosecuntur. Ille pecuniae cupidus, naulum accipit,
ac de patrando negotio fidem dat. Nox affuit. Juvenes
promissum fieri postulant. Ille mox assumpto puero
privigno, cum juvenibus in noctis tempesta ad naves
properat. Comitantur et juvenes. Qui solitudinem
videntes, puerum raptum in fluentum demergunt.
Hospitem vero clamare nitentem, gutture invadunt.
Atque mortem ni quod volunt efficiat, interminantur,
ut videlicet naves solvat. Pervasus ergo ac territus,
naves solvit. Consilioque inito, vinctum navi
conjiciunt, ac naves singuli singulas ad litus deducunt.
Ejecto vero hospite vincto, navim unam
omnes ingressi, alias repetunt, ac novem iterum
deducunt. Octiesque fluvium remensi, naves numero
72 abduxerunt.
58.
Dum haec gererentur, regum exercitus in ipsa
diei orientis aurora fluvio affuit, navesque paratas
cum remis invenit, quas tirones cum armis ingressi,
navigant ac exaquantur. Tum circumquaque palantes,
nullo prohibente a diversis portibus alias rapiunt,
et exercitibus deducunt. Nam qui ruri degebant, irruentium
metu omnes auffugerant. Dux vero Aurelianis
sese receperat. Unde et qui resisteret aberat.
Navibus itaque conexis, ac multo robore compactis,
liburnas solidant. Quas ingressus exercitus, fluvium
transit. Dein terra recepti, incendiis praedisque vehementibus
totam regionem usque Ligerim depopulati
sunt. Post haec feruntur in | null | bb096a1c-dc2f-4751-8fad-d58e4a5b64bd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
terram pyratarum ac
solotenus devastant. Sicque regis injuriam atrociter
ulti, iter ad sua retorquent. Ludovicus vero rex
Remos redit.
59.
#Qualiter Deroldus a quodam medico deceptus sit eumque deceperit@#
.--Quo tempore Ambianensium
episcopus Deroldus ab hac vita decessit,
vir spectabilis ac palatinus, et quondam et regi admodum
dilectus, in arte medicinae peritissimus. De
quo etiam fertur, quod cum adhuc in palatio regi
serviret, a quodam Salernitano medico deceptus sit,
eumque deceperit. Etenim cum uterque in arte medicinae
optime posset, et iste regi potior, Salernitanus
vero reginae peritior videretur, commento regis
repertum est quis eorum rerum naturas magis dinosceret.
Jussit etenim coram se illos consedere
convivas, causam rei penitus dissimulans, ac sepe
eis questiones proponens. Quisque ut poterat proposita
solvebat. Deroldus quidem, utpote litterarum
artibus eruditus, probabiliter objecta diffiniebat. Salernitatus
vero licet nulla litterarum scientia praeditus,
tamen ex ingenio naturae, multam in rebus
experientiam habebat. Regio itaque jussu cotidie
consident, ac mensa regia continue una potiuntur.
Et die quadam de dinamidiarum differentiis disputatum
est; tractatumque uberius quid efficiat farmaceutica,
quid vero cirurgica, quid etiam butanica.
At Salernitanus, peregrina nomina non advertens,
ab eorum interpretatione erubescens quievit. Invidet
ergo plurimum, ac in ejus mortem venenum parare
meditatur; multam dolose benivolentiam simulans.
Parato vero maleficio, cum una in prandio residederent,
Salernitanus ungue inpudici toxicato, liquorem
piperis quo cibum pariter intinguebant, loetaliter
inficit. Quo Deroldus incaute sumpto, mox serpente
veneno, deficere coepit. Eductusque a suis, teriaca
vim veneni repellit. Et triduo expleto coram rediens,
Salernitano consuescebat. Interrogatus vero quid ei
accidisset, fleumatis frigdore se leviter tactum
respondit; quicquam fraudis se perpendisse dissimulans.
Unde et hostem incautum efficit. Convivae
itaque redditi, Deroldus toxicum inter auricularem
ac salutarem occultatum, ejus cibo sumendo respersit.
Quod mox venis serpens, vitae calorem fugabat.
Vexatusque a suis eductus est. Qui veneno expellendo
operam dans, nihil curae agebat. Deroldum itaque
magnificans, summumque eum in medicina praedicans,
ejus curam vehementissime petebat. Qui regis
jussu flexus, antidotis datis a toxico per industriam
non ex toto purgavit. Nam sumpta teriaca, vis
veneni in pedem sinistrum penitus dilapsa est; in
tantum ut apud domesticos eo familiariter agente,
venenum ut fertur in modum ciceris a pede per
venam surgens, ab antidoto obviante in pedem
repelleretur. Quibus diutissime sic repugnantibus,
pes in cutis superficie foratur. Factoque morbo, post
a cirurgis miserabiliter absciditur.
60.
(947.) Interea dux Neustriam combustam direptamque
dolens, exercitum parat, et in Arnulfum,
cum in regem non auderet, truculentus effertur.
Oppida quoque illius aliquot impugnat. At cum per
dies sex nullum comprehendere posset, voto frustratus
sua repetit. Quae dum a duce gererentur, rex obsidione
Mosomum premebat, eo quod ducis nepos Hugo
a pontificatu abjectus ibidem moraretur. Hunc itaque
infestabat in ducis contumeliam. At ducem ab obsidione
discessisse comperiens, ipse quoque Remos
repetit. Qua etiam tempestate Bovo Catalaunensium
episcopus, hac vita decessit. Cui etiam mox successit
ab rege, Gipuinus totius electione cleri, adolescens
egregius, atque a domno Artoldo Remorum
metropolitano consecratur episcopus.
61.
Post haec vero, rex in Belgicam concessit,
ibique ei locuturus, Otto rex obviam venit. Ac quaeque
necessaria ordinantes, ambo reges Aquisgrani
pascha celebrant, atque multa reverentia sese mutuo
honorant, atque hoc ab Ottone amplius; a quo
etiam Ludovicus regiis donis liberalissime honoratur.
62.
#Dux urbem Remensem impugnat@#.--Dum
haec ita sese haberent, dux de regis injuria apud
suos agitabat, oportunitatem in regis absentia asserens,
qua urbem Remorum capiat, cum tunc urbs
tam episcopo quam militibus vacua esset, rex etiam
ipse alias occupatus alia quereret. Unde et possibile
asserebat, facili expugnatione urbem capi. Idque
attemptare sese plurimum velle. Quibus milites capti
in urbem mittendas cohortes censent. Quae collectae,
cum duce gradiuntur. Urbem appetunt, et circumquaque
obsidione premunt. Diffunduntur quoque
passim, atque frumentum ex locis contiguis in usum
pugnae convectant. Castra fossis muniunt, cratibusque
circumdant. Pugnam ergo in dies aut semel, aut
bis inferunt. Nec minus et cives vehementissime resistunt.
Jamque id diebus numero novem agitabant | null | aea90c98-19b9-4b5d-a38d-c21030310199 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
cum regem adeo indignatum regredi ab observatoribus
nuntiatur. Et mox obsidione soluta, duodecima
die ab urbe discedunt.
63.
Nec diu moratus rex urbem succurrendo ingreditur.
Apud quem mox principes collecti, de
ejus ac communi salute consultant. Et quia rerum
utilitas Ottonem consiliis interesse exigebat, diriguntur
legati, per quos ei necessitas demonstratur,
ac colloquium exeunte mense Augusto sibi habendum
secus fluvium Karam denuntiatur.
64.
Cum haec sic sese haberent, dux nepotem ab
praesulatu pulsum dolebat. Suadebat itaque ut officio
pontificali amplius insisteret, et ne privatus penitus
dignitate videretur aliquas ad gradus promoveret
personas. Tetbaldum ergo Suessonicae aecclesiae diaconum
accersit, presbiterumque ordinat, ac post
duce agente aecclesiae Ambianensium episcopum sacrat.
In qua re favere visus est Wido tantum Suessorum
episcopus. Quem quia post penituit, sequentia
demonstrabunt. Sed tempus colloquendi regibus
advenit, ac secus fluvium Karam sibi occurrunt. Nec
defuit dux, qui et ipse apud Duodeciacum vicum
castra fixit, ut pro nepote causam apud episcopos
ageret.
65.
#Dux enititur ut causa pro suo nepote apud episcopos
agatur.@# --Regibus itaque rerum
negotia agentibus, dux causam nepotis episcopis
disponebat, penes quos etiam plurimam habebat indignationem
injuste et nullis evidentibus culpis nepotem
praecipitatum memorans. Quod cum indicatum
regibus esset, Ottone agente decretum est, ut
ibi ab episcopis causa Artoldi atque Hugonis discuteretur,
ita tamen ut et dux tempore congruo regi
satisfaceret. Episcopis itaque rationem excipientibus,
cum inter plurima quae ibi explicata sunt illud constantissime
refutarent, quod Hugo sacerdotio privatus,
contra fas Ambianensium episcopum ordinasset,
regum sententia in aliam sinodum hujusmodi
rationem transferendam constituit. Videbatur etenim
quod non aequitatem satis commode haec altercatio
determinari valeret, cum nec sinodus ad hoc convocata
fuisset. Et decreto regio 15 Kalend. Decemb.
habenda denuntiatur. Interim vero sedes Remensis
Artoldo conceditur, Hugoni vero in castro Mosomensi
commorari permititur. Pax quoque sequestra
Ottonis interventu regi ac duci ab alterutro datur,
et usque ad tempus habendae sinodi sacramento
firmatur.
66.
#Sinodus Virduni habita.@# --Tempus advenit,
sinodusque episcoporum Virduni collecta
est atque habita praesidente Rotberto metropolitano
Treverico, cum Artoldo Remensi, considentibus quoque
Adalberone Mettensi, Gauslino Tullensi, Hildebordo
Mimegardvurdensi, Israhele Brittigena, assistentibus
etiam Brunone viro reverendo et abbate,
cum aliis abbatibus et monachis venerandis Agenoldo
et Odilone. Ad hanc sinodum Hugo vocatus,
missis ad eum deducendum Adalberone et Gauslino
episcopis, venire noluit. Unde et episcoporum sententia
Artoldo tenere concedit episcopium. Sicque
nullis rerum determinatis rationibus, sinodus
soluta est.
67.
(948.) #Sinodus Mosomi habita.@# --Indicitur
vero habenda Idibus Januar. Et evoluto tempore, in
basilica sancti Petri apud Mosomense castrum
secunda sinodus habita est, praesidente quoque praedicto
metropolitano Rotberto Treverico, cum fere
omnibus suae dioceseos episcopis, ac aliquibus Remensis;
consedente etiam Artoldo, cujus causa
discutienda erat. Ne abfuit Hugo; at sinodum ingredi
noluit. Epistolam vero nomine Agapiti papae
signatam per suos sinodo legendam porrexit. Quae
cum soluta et lecta esset, nihil canonicae auctoritatis
habere videbatur, nihil etiam pro ejus causa significare,
nisi ut episcopium ei redderetur. Qua perlecta,
cum episcopi consulto sese contulissent,
cassandam censuerunt, eo quod absque ratione rem
quae in lite erat abdicato reddi jubebat. Et quia
paulo ante ab ipso papa Agapito delegata erat epistola
per Fredericum Maguntinum episcopum, atque
data Rotberto metropolitano Treverico, coram
regibus ac Galliae et Germaniae episcopis, quae erat
continens auctoritatem apostolicae jussionis, partemque
praeceptorum ejus jam exsecuti fuerant, communi
mox consensu decretum est, ut quod regulariter
coeptum erat, rationabiliter atque canonice
pertractaretur. Simulque et mox a metropolitano
jussum est, ut recitaretur caput 19 concilii Carthaginensis,
quod constat de accusato et accusatore.
Et recitato, secundum ipsius capituli sententiam
constituere, ut Remensi parroechia Artoldo restituta
qui nullius sinodi rationes audire refugit, Hugo qui
adduas jam sinodos accersitus venire contempserat,
a Remensis episcopii regimine abstineret, donec in
tertiam sinodum purgandus de objectis adveniret.
Capitulum vero supra dictum, litteris cartae mandatum
est, et ab episcopis cautum, ac eidem Hugoni
directum. In quo, cum episcoporum cautionem
subscriptam Hugo vidisset, motus in iram, Rotberto
qui sinodo praeerat contumeliose remisit, episcoporum
judicio nihil sese facturum asserens. Et sic
causa penitus indiscussa, | null | 0a573c28-7e7a-4f70-aa10-62b357df8209 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sinodus soluta est. Indicitur
vero tercia sinodus Kal. Aug. habenda.
68.
His ita gestis, Artoldus epistolam ad sedem
Romanam dirigit, commodissime continentem, et
suarum injuriarum seriem, et regis incommodorum
tenorem. Domnus itaque Agapitus papa, ad multam
benivolentiam animum intendens, mox accersit venerabilem
Ostiensem episcopum Marinum, magnae
aequitatis et prudentiae virum, vim epistolae ei explicans,
et ad rerum correctionem illum vehementissime
hortans. Mittitur ergo venerabilis Marinus,
domni papae vicarius, ad Ottonem regem, ob evocandam
atque congregandam universalem sinodum.
Diriguntur et epistolae specialiter aliquot episcopis
tam Germaniae quam Galliae, ad rerum aequitatem
suasoriae.
69.
#Item sinodus apud Angleheim habita@#. #cf. Legg. II.@#
24.--Interea statuto tempore, sinodus
universalis collecta est ex praecepto Agapiti papae,
sub Marino ejus vicario, in palatio Angleheim, quod
interpretatur angelorum domus, secus fluvium Rhenum,
in basilica beati Remigii Francorum apostoli.
Domno itaque Marino praesidente, episcopi quoque
qui ex diversis confluxerant, jure aecclesiastico consederunt,
Rotbertus videlicet Trevericus metropolitanus,
Artoldus Remensis metropolitanus, Fredericus
Maguntinus metropolitanus, Wicfridus Coloniensis
metropolitanus, Adaldacchus Hammaburgensis episcopus,
Hildeboldus Mimegardvurdensis episcopus,
Gauslinus Tullensis episcopus, Adalbero Mettensis
episcopus, Berengarius Virdunensis episcopus,
Fulbertus Cameracensis episcopus, Rodulfus Laudunensis
episcopus, Richoo Warmacensis episcopus,
Reimboldus Spirensis episcopus, Boppo Wirzburgensis
episcopus, Chounradus Constantiensis
episcopus, Odelricus Augustensis episcopus, Thethardus
Hildinesheimensis episcopus, Bernardus Alfureestedensis
episcopus, Dudo Poderbrunnensis
episcopus, Lioptacus Ribunensis episcopus, Michahel
Radisponensis episcopus, Farabertus Tungrensis
episcopus, Doddo Osnebruggensis episcopus, Evherus
Mindensis episcopus, Baldricus Trejectensis
episcopus, Heiroldus Salzburgensis episcopus, Adalbertus
Pazsoensis episcopus, Starchandus Eistetiensis
episcopus, Horath Sleoswicensis episcopus, Wichardus
Basiliensis episcopus, Liefdach Ripuensis
episcopus.
70.
#De dispositione gerendorum@#, #et habenda
juditii praelatura@#.--Horum omnium cuique
cum liceret ex canonibus vel decretis proferre quaecumque
negotio commoda viderentur, disponendi
tamen facultas et rationum interpretatio, domno
Rotberto Treverico commissa est, eo quod divinarum
et humanarum rerum scientia et eloquentiae efficatia
insignissimus haberetur. Judicii vero censura penes
domnum Marinum domni papae vicarium mansit.
Et considentibus cunctis, post praemissas secundum
ordinem celebrandi concilii preces, postque recitata
decretorum sacra capitula, serenissimi reges Ludovicus
et Otto, in sacram sinodum admissi sunt. Quibus
etiam considentibus, domnus ac venerandus
Rotbertus sic orsus cepit:
71.
#Praelocutio Rotberti Treverici metropolitani
in sinodo. Legg. II.@# 19-21.-- « Multa, inquiens,
sunt, patres reverendi, quibus hic apud
serenissimos reges, in unum coacti residemus.
Plurima etiam quae vestra probitate ordinanda videntur.
Totius pene Galliae rem publicam pravorum
temeritate turbatam, magnisque subjacere periculis
constat. Unde et leges divinae atque humanae
indiscrete a malivolis contempnuntur, cum is cui
regnorum jura debentur, et imperandi potestas
transfusione paterna credita est, suorum insectatione
captus, ergastuloque immaniter trusus sit, suorum
adhuc gladiis infestetur, Remorum quoque metropolim
absque pastore fures atrocissime insectentur,
cultus divinus vilescat, religio canonica pro
nihilo sit. His ergo, patres, vehementissime insistendum
arbitror, multaque nobis diligentia enitendum,
qui gratia sancti Spiritus hic in unum confluximus,
quatinus res ante dissolutae sic in foedus
redeant, ut et domno ac serenissimo regi libera
regnandi reddatur potestas, et per eum ecclesiae
Remensi debitus suus restituatur honor. »
72.
#Responsio Marini Romanae sedis legati@#
.--Ad haec domnus Marinus sanctae Romanae
sedis vicarius: « Optime, inquit, atque utiliter frater
ac coepiscopus Rotbertus, rerum seriem tenuit.
Etenim cum divinas leges, humanis praeponendas
ipse pernoscat, considerata tamen rerum fortuna,
regiae dominationis imperium ante dixit restaurandum,
ut ejus vigore firmato, ejusque potentia utiliter
restituta, ejus post liberalitate, ecclesiarum Dei
honor consequenter recrescat, ejus patrocinio
agente, virtus bonis quibusque redeat. Quod ut Deo
annuente fieri queat, in primis audienda atque strenuissime
disponenda videtur causa domni ac serenissimi
regis, si id quoque vestri judicii paciatur
censura. » Synodus dixit: « Audiatur. »
73.
#Conquestio Ludovici regis apud Ottonem
regem et sinodum regni@#.--Tunc rex
Ludovicus ab Ottonis regis latere surgens, stando
conqueri modestissime petebat. At rogatus ab sinodo,
hujusmodi residens effudit querelam: « Quanto inquiens,
Hugonis instinctu, quantoque ejus impulsu
conqueri cogor, testis est ille, cujus | null | b9ecde14-9c3b-411c-9b4f-e7133d7b85a7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
gratia vos hic
congregatos paulo ante relatum est. Pater ejus, ut
a principio exordiar, patri meo regnum invidens,
dum ei domi militiaeque servitium deberet, regno
illum immaniter privavit et usque ad vitae ejus suprema
ergastulo inclusum esse rogavit. Me
vero parvum in fasciculo farraginis a meis dissimulatum,
in partes transmarinas et prope in Rifeos
fugere compulit. Patre autem extincto et me in
exilium deportato, iste cum reminisceretur sui patris,
ob insolentiam interfecti, regni curam suscipere
formidabat. Nobis itaque invidens, Rodulfum
promovit. Sed Divinitas res illius sicut et cetera
determinans, ei quando voluit finem regnandi dedit.
Dum item regnum vacaret, consilio bonorum me a
partibus peregrinis exulantem revocavit, ac omnium
conibentia in regnum promovit, nihil mihi praeter
Laudunum relinquens. Promotusque cum ea quae
regii juris videbantur, repetere niterer, id invidissime
ferebat. Factus ergo latenter adversarius,
amicos si quos habebam, pecuniis subvertebat, inimicos
in odium amplius incitabat. Tandem urgente
invidia, apud piratas egit, ut ab eis dolo caperer;
regnum in se posse refundi arbitrans, si id fieri
contigisset. Nec defuit insidiis effectus. Captus fui,
carcerique mancipatus. Ille vero me eripere simulans,
filios meos jure obsidum dandos petebat. At iis
qui mihi fide adjuncti erant omnes dari reclamantibus,
dimisso uno, a piratis me recepit. Jam libertatem
sperans, quo animus impelleret ire volebam.
Verum aliter provenisse manifestum est. Nam captum
mox in vincula conjecit, ac annuali carceri mancipavit.
Unde cum a cognatis et amicis meis indignantibus
sese impetendum adverteret, libertatem
spopondit si Laudunum acciperet. Hoc tantum claudebar,
hoc solo cum uxore et natis recipiebar. Quid
facerem? Castro vitam praeposui: pro castro libertatem
merui. Et en omnibus privatus, omnium opem
deposco! His si dux contraire audeat, nobis tantum
singulariter congrediendum sit. »
74.
#Oratio Rotberti pro Ludovico.@# --Quibus
palam promulgatis, Rotbertus metropolitanus subinfert:
« Quoniam, inquiens, domni atque serenissimi
regis satis breviter ac dilucide digestam, optime ut
arbitror conquestionem percepimus, consequens videtur,
ut ejus causam in quantum fas est determinemus.
Dux ergo quia omnia pene regni jura, in sese
transfudit, eique viribus reniti non valemus, mitius
hoc attemptandum arbitror, ut qui Deum non metuit,
et hominem non reveretur, multa ratione multaque
rerum consideratione, ad normam Deo juvante
reducatur. Igitur juxta patrum decreta, et canonum
regulam, inprimis ad satisfactionem fraterne monendus
est, verbisque suasoriis ad id modestissime
revocandus. Quod si post blandam revocationis ammonitionem
resipiscere noluerit, omnium anathemate
feriatur, hoc habentes praesidio, quod jam a
domno papa correctus sit, jussusque a domini sui
insectatione quiescere. »
75.
#Responsio Marini legati pro eodem@#.--Atque
his domnus Marinus subjunxit: « Reminiscor,
inquiens, domnum papam ante hunc annum anathema
in reos misisse qui hunc dominum et regem Francorum
insectabantur; epistolam quoque suasoriam
ut ab eo non deficiant, bonis quibuslibet delegatam,
atque conquestionem de eadem re litteris expressam,
iis quibus sanior mens erat delegatam fuisse.
Unde et opinor justissime dictum, cum ante a papa
vocatus atque correctus sit, nunc quoque caritatis
gratia revocandus est, et diligentissima suasione ut
a malis quiescat commonendus; et post omnium
anathemate dampnandus. Et non solum ille, verum
omnes qui ei in malis favere faventque. Sed hanc
solum a nobis accipiet opem. Numquid vero ab alio
quicquam opis accipiet? Ejus conquestio in sua
clausula, opem omnium postulat. Sed si a nobis ei
succurritur, a domno Ottone rege quid accipiet? Et
decretalia sancta acclamant, postquam tirannis
anathema dampnationis ab episcopis injectum est, a
bonis quoque potentibus vim inferendam, ut si aecclesiasticis
correctionibus ad normam redire nolunt,
saltem potentium vehementi violentia ad bonum redire
cogantur, ut vel invitis bona praestentur. »
76.
#Oratio Ottonis regis pro eodem.@# --Ad
haec rex Otto: « Multa, inquit, sunt patres beneficia,
quae a vobis domno ac serenissimo regi Ludovico
utiliter accomodari valebunt. Etenim si ejus insectatores
armis divinis adoriamini, consequenter aut
facili tumultu devicti labascent, aut si quid impetendum
relinquetur, facilius nostris armis infirmabitur.
Vos ergo jubente domni papae legato, vestri ordinis
instrumenta exerite, ac tanti regis adversarios, anathematis | null | 167aec8a-4930-4315-b108-ed2bbb59c835 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
gladio transverberate. Contra quae si cervicem
postea erigere audeant, et dominicis interdictis
resistere non formidant, nostrum exinde erit,
quibus commissum est in hac mundi parte sanctam
Dei aecclesiam tueri, ut in tales arma sumamus, hujusmodi
debellemus. Et si necessitas adurgeat, strictis
gladiis usque ad immanissimam caedem perditissimorum
hominum deseviamus, habita in illos
justissimae indignationis causa, quod illicita aggrediantur,
et pro illicitis ammoniti, non corrigantur.
Vos itaque tantum vestris insistite; et post modestiam
vestram virtus nostra sequetur. »
77.
#Epistola a sinodo ad Hugonem delegata@#.--Quibus
dictis, mox sinodi decreto epistola
descripta est palamque recitata, hanc verborum seriem
tenens: « Sancta sinodus in palatio Angleheim
sub domnis atque orthodoxis regibus Ludovico
et Ottone utiliter habita, Hugoni duci. Quantis
malis, quantaque persecutione vexaveris illam venerabilem
Remorum metropolim, quanta quoque crudelitate
debacchatus sis in dominum tuum regem,
ora omnium locuntur, apud omnes agitatur. Quod
quam sceleratum, et quam pernitiosum sit, divinae
atque humanae leges copiosissime produnt. Unde et
tibi compatientes, ab talibus te quiescere monemus.
Et ad dominum tuum, multa mansuetudinis humilitate
quantotius reverti hortamur. Quod si contempseris,
priusquam in diversa referamur, anathemate
sine dubio te perstringemus, donec aut satisfacias,
aut Romam apud domnum papam ratiocinaturus petas.
Cujus litteris jam bis monitus es, et a tanto facinore
prohibitus. Unde et nos post illum, tercio jam
te ad correctionem revocamus. » Quae totius sinodi
auctoritate roborata, duci per legatos mox directa est.
78.
#Causa Artoldi.@# --Post haec surgens Artoldus
archiepiscopus, rerum ordinem, sed et ipsius litis
initium quae agitabatur inter sese et Hugonem sibi
subrogatum episcopum, luculentissime disseruit.
Quin et epistolam profert, nuperrime a domno papa
sibi directam, per quam episcopatum sibi retinendum
significabat. Post cujus interpretationem, Sigeboldus
quidam praedicti Hugonis clericus, aliam mox
epistolam sinodo porrexit, signo domni papae munitam,
et ab Urbe a sese delatam. Quae etiam in conspectu
episcoporum recitata atque diligentissime
discussa est. In cujus textu id solum dicebatur, quod
Rodulfus Laudunensis episcopus, Wido etiam Suessonicus,
necnon et Hildegarius Belvacensis, ceterique
Remensis dioceseos episcopi, ad sedem apostolicam
pro restitutione Hugonis, et abdicatione Artoldi,
epistolam miserint. Unde et domnum papam
ad eorum vota, eorumque petitionem, omnia fieri
velle. Post cujus recitationem, praedicti mox consurgentes
episcopi, epistolae sententiam penitus confutarunt
ac calumniarum injectorem hominem perditissimum
adclamarunt. Quibus cum contraire non
posset, quibusdam maledictis eos adortus, publice
de perfidia criminabatur.
79.
#Calumniatoris episcoporum reprobatio@#.--Tunc
a domno Manino decernitur, ut recitentur
capitula de calumniatoribus prolata. Quibus mox
lectis, cum calumniator reniti non posset, episcoporum
inditio diaconatus quo fungebatur officio privatur,
et a conspectu sinodi contumeliose reprobatus,
exire compellitur. Artoldo vero pontificatus dignitatem
secundum canonum instituta, patrumque decreta,
sinodus habendam decernit, atque corroborat,
eo quod nullius concilii rationibus interesse refugerit.
Atque haec prima consessionis die constituta sunt.
80.
Secunda vero die, post recitatas sacrae auctoritatis
lectiones, et domni Rotberti allocutionem, a
venerabili Marino constituitur, ut quoniam juxta
sacrae legis sententiam, pontificalis dignitas Artoldo
restituta est, in ipsius pervasorem sinodalis proferatur
censura. Recitantur itaque decreta canonum,
et sanctorum instituta patrum, Innocentii, Alexandri,
Simmachi, Sixti, Celestini, Zozimi, Leonis, Bonefacii,
aliorumque sanctae Dei aecclesiae doctorum
illustrium. Quorum decretis, unanimiter anathematizant,
atque ab totius aecclesiae communione
sequestrant, Hugonem Remensis aecclesiae pervasorem,
donec resipiscentem peniteat, ac pro facinore
offensis satisfaciat.
81.
Cf. #Legg.@# II. 24. l. 55.--Reliquis autem diebus
decretum est de incestis et illicitis presbiterorum
conjugiis, de presbiteris quoque eukaristiam
indigne tractantibus, de aecclesiis etiam a laicis indebite
usurpatis; aliaque nonnulla ibi prolata fuere,
quae diligentissime investigata, atque utiliter diffinita
sunt; sicque sinodus soluta est. Indicitur vero
post dies 30 iterum habenda Lauduni in basilica
sancti Vincentii martiris, ut ibi exeratur anathema
in Hugonem tirannum.
82.
#Anathema episcoporum iu ducem ejusque
fautores.@# --Quibus diligenter ac canonice peractis,
Ludovicus rex ab Ottone rege militum copias
duce Chonrado, contra Hugonem tirannum accipit.
Quae dum per dies 40 colligerentur, episcopi supradicti
tricesima | null | 845bc865-d08e-4e6f-b22e-2f4a38766d6b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
die post peractam sinodum in basilica
sancti Vincentii martiris apud Laudunum sub rege
Ludovico collecti sunt. Et iterum praesidente
praedicto Marino, post sacrae Scripturae paginas,
quae ibi recitatae et multa consideratione discussae
sunt, Hugonem tirannum anathemate damnant, et a
sancta aecclesia pellunt, nisi resipiscens domino suo
satisfaciat, aut Romam pro sui absolutione apud
domnum papam ratiocinaturus petat. In qua etiam
sinodo, agitur de episcopis qui cum duce evocati
fuere, et distulerunt venire, de iis etiam qui consecrationi
Hugonis episcopi jam abdicati illicite interfuerunt,
vel qui ab ipso pulso, vel post abdicato,
contra fas videbantur promoti. Damnantur itaque
duo pseudoepiscopi ab Hugone ordinati, Tetbaldus
scilicet et Ivo, quorum prior a pulso sacratus est
Ambianensium episcopus, alter vero ab abdicato
Silletensium. Damnatus et Adelelmus Laudunensis
aecclesiae diaconus, a Rodulfo suo episcopo insimulatus,
eo quod Tetbaldum excommunicatum in
aeclesiam temerarius introduxerit. Hi enim in anteriore
sinodo cum duce jam evocati, satisfacere
contempnebant. Vocatur vero Hildegarius Belvacensium
episcopus, domni Marini et episcoporum legatione,
ut aut ad eos veniat, aut sedem apostolicam
pro suo facinore ratiocinaturus petat, eo quod
interfuerit ordinationi supra jam dictorum pseudoepiscoporum.
Vocatur et Heribertus, Heriberti
tiranni filius, ob mala quae aecclesiis vel episcopis
immaniter inferebat. Wido vero Suessionicus episcopus,
cum a plurimis laceraretur, eo quod ipse
Hugonem episcopum sacrasset, in sinodo reum sese
confitens, et multa penitentia reatum deplorans, intercedentibus
apud sinodum Artoldo atque Rotberto
archiepiscopis, absolvi ab eis obtinuit. Wicfridus
quoque Morinensis episcopus, qui criminabatur
interfuisse, immunis a crimine reperitur. Affuit
vero Transmari Noviomensis episcopi legatus, Silvester
presbiter, episcopum suum tanta vi febrium
detentum asserens, ut ad sinodum venire nequiverit,
quod etiam in conspectu sinodi testibus approbavit.
Post haec episcopi in sua referuntur. Domnus vero
Marinus, ab Ottone rege per legatos rogatus, in
partes Germaniae secedit, ibique aecclesiam Vuldensis
monasterii dedicat, et hieme exacta, Romam
redit. His expletis, Rodulfus Laudunensis episcopus,
ultimo corporis dolore confectus, hac vita decedit.
Succedit ei vero frater regis ex concubina Rorico,
omni rerum scientia inclitus.
83.
#Rex cohortes Mosomum mittit et capit.@# --Interea
exercitu ex omni Belgica duce Conrado apud
regem collecto, tres cohortes rege jubente Mosomum
mittuntur. Compererat etenim Hugonem abdicatum
ibidem reclusum, multaque rei militaris inopia eum
haberi. Cohortes ergo oppidum in ipso crepusculo
aggressae, repentina oppugnatione circumquaque
infestant. Instant quoque magnanimiter capere. Et
quia revera milites paucissimos, armaque vix aliqua
sciebant, indesinenter vires exerunt, armisque adurgent.
At aliis fatigatis, alii intacti succedunt. Sicque
sine intermissione paucissimos, numerosi atterunt.
Oppidani vero assidua expugnatione attriti, die
altera jam sole occiduo omnes cum domino ad deditionem
coguntur. In quo tumultu, quo genere fugae
nescitur, Hugo abdicatus evadit. De militibus vero
qui potiores videbantur, capiuntur, ac oppido aliis
deputatis, regi deducuntur.
84.
#Rex Montem acutum capit.@# --Rex vero castrum
quod dicitur Mons-acutus, quod etiam est
Lauduno contiguum, cum exercitu oppugnabat. Et
quia non satis adhuc murorum firmamento claudebatur,
nec multitudo militum sufficiens commode ibi
cohabitare poterat, urgenti obsidioni diutius resistere
oppidani non patiuntur. Victi ergo cedunt, ac resistere
quiescunt. Oppido itaque capto, rex suos deputat,
et sic exercitum Lauduno inducit; obsidionem
per loca commoda disponit, viresque admodum confert.
Saepissime eminus decertatum est. Comminus
etiam dimicatum novies. Nullo vero prosperioris
fortunae successu, regius impetus eo tempore enituit.
Imminebat etenim hiemis intemperies, unde et bellicae
machinae in articulo temporis fabricari non poterant,
sine quibus tanti montis eminentia expugnari
non potest. Regis itaque jussu exercitus redit,
hieme transacta rediturus. Rex vero Remis sese
privatum recepit.
85.
Hugo autem dux, episcoporum anathema vilipendens,
ac regi subdi contempnens, cum multis
Nortmannorum copiis regiam urbem Suessonicam
aggreditur, multaque obsidione premit. Alios itaque
adortus gladio enecat, alios vero nube sagittarum ac
balistarum loetaliter sauciat. Injectisque jaculo ignibus,
domum matris aecclesiae succendit. Claustrumque
canonicorum ac partem civitatis majorem, ignibus
solo tenus combussit. Quam cum capere non
posset, in pagum Remensem ubi rex tunc privatus
morabatur, iter truculentus reflectit. Cujus adventum
ii qui ruri degebant audientes, in aecclesias
sanctorum cum | null | 8dc95afb-a2c4-4a86-8278-f5ae7a14651c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suis rebus confugiunt. At tirannus
pauperum turbis inmisericors, eorum plus quam 560
intra aecclesias succendisse traditur. Et sic ad sua
refertur.
86.
Rex vero Ludovicus Gerbergam reginam ad
Ottonem fratrem suum dirigit, ut sibi copias acceleret.
Proficiscitur itaque imminente sollempnitate
pascali, et Aquisgrani palatio sanctum pascha cum
fratre Ottone celebrat. Conveniunt ex Germania
principes nonnulli. Adsunt ex Belgica universi. Nec
desunt legati Grecorum, Italorum, Anglorum, atque
aliorum plurimae legationes populorum. Regina ergo
cum fratre consilio habito, et accepta ab eo auxilii
pollicitatione, secura ad regem Ludovicum redit.
87.
Ludovicus vero in tirannum iratus, nimio
animi fervore Ottonis auxilium praevenire meditabatur.
Arbitrabatur etenim, quoniam in longa exercitus
exspectatione, injuria inulta videretur. Confert
itaque cum patre meo consilium, eo quod ejus
esset miles, consiliis commodus, facundia simul et
audatia plurimus. Unde et rex admodum ei consuescebat,
et apud eum sepissime consultabat. Dictabat
ergo pater meus apud regem et paucos qui
intererant, ordinem capiendi Laudunum ita. Primum
sese observaturum oportunitatem aiebat, et an loci
habitudo id ferret, an etiam cives in observatione
urbis cautissimi haberentur, diligentissime exploraturum
sese memorabat. Deinde dicebat efficaciter se
adeo ordinaturum omnia, et sic ad effectum utiliter
reducturum, ut nulli post sese quicquam negotio
inperfecto supplendum relinqueretur.
88.
Rege ergo per dies aliquot Remis demorante,
Rodulfus--sic enim pater meus dicebatur--commoditatem
patrandi negotii per suos explorabat.
Missisque exploratoribus, comperit agasones civium
per dies singulas exire ab urbe tempore vespertino
quinquagenos aut sexagenos, et farraginis fasciculos
equis in urbem deferre, capitibus ob solis ardorem
obvolutis. Idque cotidie, et tempore eodem.
Quod cum ab observatoribus patri meo relatum
fuisset, simili eos exercitio posse falli advertit.
Refert ergo sese ad regem, et sic apud eum praesentibus
paucissimis concepta effundit:
89.
« Magnum quidem, inquiens, o rex videretur,
si hoc negotium solummodo armis viribusque esset
attemptandum. Sed quia per astutiam ejus principium
utilitas aggredi suadet, prout mihi videtur,
cohortes aliquot secus montem in abditis ponendae
sunt. Exspectandum etiam qua tempestate equos
educant agasones herbatum potatumque. Qui cum in
suo tempore egressi fuerint, et ab observatoribus
eorum egressus et numerus nobis referetur, mox ad
eorum numerum lectissimi juvenes eodem scemate,
eodemque numero capitibus ut ipsi pilleatis farraginem
in equis ad portam deferant, unde paulo
ante agasones exierant, acsi ipsi agasones redeant.
Qui cum altitudine fasciculorum aspectum protegere
possint, facili ingressu urbem penetrabunt. Et ne
quid impossibile a me dictum suspiceris, eorum ducem
me in hoc certamine offero. Animo tantum sint
constanti. Successus vero Deo volente prosperabitur.
Si ergo tempestivius cives insidias advertant,
bellumque nobis paucioribus inferant, fixum nobis
animo sit, aut portae ingressum tantum tueri, donec
tubae clangore excitatae cohortes nobis subveniant,
aut multa constantia in loco quem quisque possidebit,
magnanimiter emori. »
90.
Hujusmodi rerum dispositio omnibus apta
videtur. Observatores itaque directi, agasonum consuetudinem,
eorumque habitum, tempus quoque et
numerum promtissime referunt. Ad eorum quoque
relatum cohortes in abditis secus montem dispositae
sunt. Pro numero etiam agasonum milites cum patre
meo jurati ad peragendum rei negotium diriguntur.
Agasones itaque numero 60 sumptis armis
more solito per montis devexa capitibus pilleatis,
ad farraginem descendunt. Et circa carices colligendos
occupati, moram regrediendi aliquantisper
faciunt. At pater meus et ii qui jurati cum eo erant,
vehementi animo succedunt; factoque agmine pilleatis
capitibus more agasonum cum fasciculis farraginis
tempestivius reditum accelerant, magnitudine
fasciculorum vultus penitus abdentes. Quibus
advenientibus porta patefacta est. Et indivisi urbem
penetrant. Fasciculos itaque abiciunt, et gladios
educunt. Tubis personant, magnisque clamoribus
urbem conturbant. Urbani ergo insidias comperientes,
cum armis in hostes feruntur. Instant omnes,
et validissime plurimi paucos adurgent. At regii milites,
a leva quidem turri, a dextra vero domibus, a
tergo autem muro urbis protegebantur, omnem vim
belli ante habentes; unde et tutius congrediebantur.
Nec ulterius in hostes audebant progredi, ne adversarii
a tergo portam pervasam repeterent, et ne sic
facti hostium medii, interirent. Instat itaque quisque
in loco quem possidet. Et jam nimium omnes
sauciati pene deficiebant, cum regiae cohortes tubis
excitatae, ab abditis erumpunt, multoque | null | 6d101d1d-fca5-4220-b226-637a7f324ff8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
impetu jam
prope victis subveniunt, portamque defensam ingrediuntur,
atque urbanos immani caede adoriuntur.
Qui mox a cohortibus victi ac comprehensi sunt,
praeter paucos qui in turris praesidium sese receperunt.
91.
Ludovicus ergo rex urbe potitus, cum nulla
expugnatione turrim evincere posset, ab urbe eam
secludit, obducto intrinsecus muro. Quod factum dux
comperiens, cum exercitu accelerat. At nihil virium
exerere valens, non sine merore ad sua redit. Illud
tantum fecisse fertur, quod arci copias demiserit.
92.
Aderat tempus quo rex copias ab Ottone rege
praestolabatur. Adest ergo Chonradus dux cum exercitu
ex tota Belgica, ab Ottone rege missus. Ludovicus
vero rex cum exercitu de Belgica ducis terram
ingreditur. Primum vero urbem Silletum adit.
Ibi autem primum certamen habere volens, impedimenta
quaeque ab urbe amovet. Succendit itaque
suburbium, circumquaque, ac quidquid extrinsecus
exstare videbatur, in planiciem redigit. Obsidionem
deputat, urbemque circumdat. Gravi congressu utrimque
dimicatum est. Utrimque quam plurimi sauciantur.
Belgae vero quia ab urbanis nimium arcobalistis
impetebantur, resistere quiescunt. Nihil enim
contra nisi tantum scutorum testudine utebantur.
Unde et regio jussu, ab ea urbe discedunt, non solum
ob arcobalistarum impetum, verum etiam ob
turrium plurimarum firmamentum.
93.
Aliorsum itaque iter retorquent, et usque ad
fluvium Sequanam, quidquid ducis visum est per
40 miliaria immanissime insectati sunt. Sed cum
fluvius equitatum regium ulterius prohiberet, rex
gratias exercitui reddit, et secum usque quo a se
dividerentur reducit. Dux autem e vestigio exercitum
collectum in pagum Suessonicum deducit.
94.
Ubi cum in regem conaretur, intervenientibus
episcopis Widone Autisidorense et Ansegiso Trecasino,
jurejurando utrimque accepto sub pace sequestra
usque in pascha ratio eorum dilata est. Quae
omnia Julio mense gesta sunt.
95.
Quo etiam tempore, sinodus Romae habita
est in basilica sancti Petri apostoli, praesidente
domno Agapito papa. In qua etiam ipse domnus
papa, concilium anteriore anno apud Angleheim
habitum, coram episcopis Italiae roboravit, et ab
eis roborari constituit. Hugonem quoque Galliarum
ducem, in supradicta sinodo dampnatum, ipse etiam
condempnat, donec regi suo satisfaciat, aut Romam
veniat inde ratiocinaturus. Moxque anathema descriptum
et a sinodo roboratum, episcopis Galliarum
destinatur.
96.
(950.) Episcopi itaque Galliarum anathemate
moti, apud ducem colliguntur, et inde gravissime
conqueruntur. Ex decretis patrum, sacrisque canonibus
duci demonstrantes, neminem stare pertinaciter
adversus dominum suum debere, nec temere
in eum quicquam moliri. Illud etiam promptissime
monstrant, secundum apostolum regem honorificandum,
et non solum regem verum omnem potestatem
majorem subjectis dominari debere asserunt. Preter
haec quoque perniciosissimum esse, apostolicum
anathema pertinaciter vilipendere, cum id sit gladius
qui penetrat corpus usque ad animam, et sic
mortificatos a regno beatorum spirituum repellat.
Sibi etiam periculo esse memorant, si id quod animabus
periculum ingerit, neglegentes non innotescant.
97.
Talibus dux persuasus, regi humiliter reconciliari
deposcit, eique satisfacturum sese pollicetur
Hujus concordiae et pacis, ordinatores fuere, Chonradus
dux et Hugo, cognomento Niger, Adalbero
quoque atque Fulbertus episcopi. Et die constituta
rex et dux conveniunt. Ac secus fluvium Matronam
conlocuti, principibus praedictis internuntiis, in
summam concordiam benignissime redierunt. Et
quanto vehementius ante in sese grassati fuere,
tanto amplius exinde amicitia se coluere. Hugo itaque
dux per manus et sacramentum regis efficitur,
ac turrim Laudunicam suis evacuatam, regi reddit;
multam abinde fidem se servaturum pollicens.
98.
(951.) Jussus ergo ab rege, in Aquitaniam exercitum
regi parat. Quo in brevi collecto, causis rerum
exigentibus ad interiores Burgundiae partes rex secum
exercitum dirigit. Cum ergo in agro Matisconensium
castra figeret, occurit ei Karolus Constantinus,
Viennae civitatis princeps, ejusque efficitur,
fidem jurejurando pactus. Hic ex regio quidem genere
natus erat, sed concubinali stemmate usque ad
tritavum sordebat, vir grandevus, et multis bellorum
casibus saepissime attritus, et qui in superioribus
piratarum tumultibus felici congressu insignis multoties
enituit. Affuit etiam Stephanus Arvernorum
praesul, ac regi sese commisit. Necnon et a Wilelmo
Aquitanorum principe legati industrii affuere, pro
suo principe ex fide habenda sacramenta daturi.
Quibus postquam jussa regalia data sunt, rex in
urbem Vesontium quae est metropolis Genaunorum,
cui etiam in Alpibus sitae Aldis Dubis praeterfluit | null | 95b4aab8-9a00-4508-9131-eebc8ec6e6bd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
cum duce exercitum deducit. Atque ibi Letoldus
ejusdem urbis princeps, ad ejus militiam sacramento
transit.
99.
Quibus feliciter atque utiliter habitis, cum
autumno maturante, elementorum immutatio fieret,
rex colerico vexatus, in acutam febrem decidit.
Cum ergo aegritudine pressus, militaria curare non
posset, dux ab eo jussus exercitum reducit. Letoldus
vero princeps, in ipsa regis aegritudine fidelissime
atque humanissime regi famulatur. At die cretica
post febris initium, impariter veniente, firmiter
et inrecidive convaluit. Transactisque diebus 30
post corporis reparationem, cum Letoldo principe in
Franciam redit.
100.
Et cum jam Burgundiae extrema attingeret,
viatorum relatu comperit, quosdam qui latrociniis
et discursionibus provinciam infestabant, Angelbertum
scilicet et Gozbertum, munitionem quae dicebatur
Briona exstruxisse, quo etiam post flagitiosa
exercitia sese recipiebant. Hanc igitur rex aggressus,
obsidione circumdat; pugnaque continua ac fame
atterit; et tandem capit, solotenusque diruit. Latrunculos
vero petente Letoldo sub sacramento abire
permittit.
101.
Inter haec cum rex in partibus Burgundiae
adhuc detineretur, Aethgiva mater ejus regina eo
ignorante Heriberto comiti nupsit, et relicta urbe
Lauduno ab eo deducta est. Quod rex vehementer
indignans, redire maturat, et cum Gerberga, regina
uxore Laudunum ingreditur. Et a matre auferens
praedia et aedes regias, uxori delegat.
102.
Interea Gerberga regina, Lauduni geminos
enixa est. Quorum alter Karolus, alter Heinricus
vocatus est. At Heinricus mox post sacri baptismatis
perceptionem, in albis decedit. Karolus autem cum
naturali virium robore educatur.
103.
Ludovicus vero rex, Remos rediens, cum fluvio
Axonae propinquaret, per campestria lupum
praeire conspicit. Quem equo emisso insecutus, per
devia exagitat. Ad omnes ferae declinationes equum
impatiens obvertebat. Nec quiescere paciebatur,
donec equestri certamine fugientem evinceret. Equus
ergo per invia coactus, cespite offendit atque prolabitur.
Rex vero gravissime attritus casu, et a suis
exceptus, cum multo omnium merore, Remos
deportatur. Infestis itaque doloribus toto corpore
vexabatur. Et post diutinam valetudinem corruptis
interius visceribus ob humorum superfluitatem, elefanciasi
peste, toto miserabiliter corpore perfunditur.
Qua diutius confectus, anno regni sui 18 a natu
autem 36 diem vitae clausit extremum, sepultusque
est in coenobio monachorum sancti Remigii, quod
distat fere miliario uno ab urbe, cum multis omnium
lamentis.
LIBER TERTIUS.
1.
Peractis autem exequiis, Gerberga regina, legatos
dirigit fratribus suis, Ottoni regi, ac Brunoni
ex praesule duci; necnon et Hugoni Galliarum duci,
petens per eos, Lotharium filium suum in regnum
patri defuncto succedere. Adveniunt itaque ab Ottone
rege omnes ex Belgica duce Brunone principes,
sed et ex Germania aliqui. Adest etiam Hugo Galliarum
dux. Conveniunt quoque Burgundiae et Aquitaniae
simulque et Gothiae principes. Episcopi etiam
e diversis regionum urbibus conveniunt. Atque hi
omnes in urbem Remorum apud Gerbergam reginam
pari voto collecti sunt. Omnium fit consensus;
omnibus animo inest, Lotharium patri defuncto succedere.
2.
Universorum itaque consensu, a domno Artoldo
Remorum metropolitano, favente Brunone
ejus avunculo, principibusque diversarum gentium
laudantibus, Lotharius duodennis, rex creatur in
basilica sancti Remigii, ubi pater suus tumulatus
cum aliis regibus sepultis quiescebat. Creatusque
rex, a matre Gerberga simulque et principibus Laudunum,
ubi ex antiquo regia esse sedes dinoscitur,
magna rerum ambitione inclitus deducitur. Dux
continue ei individuus assidet; et ad multam regis
benivolentiam animum intendens, postquam principes
in sua discessere, privatis cum rege colloquiis
coutebatur. Et ut suae fidelitatis virtutem penitus demonstraret,
regem ejusque matrem suas urbes et
oppida in tota Neustria visere petit, obtinetque.
3.
Deducitur ergo a duce rex cum matre regina
per Neustriam, ac ab eo decentissime excipitur
Parisii, Aurelianis, Carnoti, Turonis, Bleso, aliisque
quam plurimis Neustriae urbibus oppidisque.
Inde quoque cum exercitu in Aquitaniam feruntur.
Et praemissis legatis, cum Wilelmus princeps occurrere
nollet, Pictavim adoriuntur, principem ibi esse
rati. Cum ergo exercitus vehementissime urbem attereret,
et diutissime pugnam urbanis inferret, a
quibusdam regiis castrum sanctae Radegundis urbi
contiguum, clandestina irreptione captum atque succensum
est. Comperto vero principem non adesse,
tandem post duorum mensium dies, victus indigentia
exercitu fatigato, ab obsidione disceditur.
4.
Wilelmus vero Arverniae fines perlustrans quae
est Aquitaniae pars, | null | 2771d99e-2dd9-4b1b-b715-63e0f91b5e14 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ab oppidis milites educebat, ad
pugnam exercitum colligens. Collectoque in regem
fertur. Quo rex comperto, duce favente exercitum
in hostem reducit. Signisque infestis congreditur.
Acerrime dimicatum est, nonnullis utrimque fusis.
Sed regio equitatu praevalente, Aquitanos fuga
exagitat. Regiae vero acies promtissime insecuntur.
In qua fuga nonnulli Aquitanorum interfecti, plurimi
autem capti fuerunt. Wilelmus vero devia secutus,
cum duobus vix per abrupta profugit.
5.
Rex ergo prospero belli successu insignis,
acies iterum Pictavis inferri jubet. Arbitrabatur
etenim, urbem tunc facillime capi posse, cum
exercitus recentis belli animositate adhuc ferveat,
et urbani multo detineantur metu, ob principis sui
fugam, ejusque militum infelicem eventum. Dux
itaque regis magnanimitatem multo favore excipiens,
exercitum licet fatigatum, et tamen sua benignitate
captum, urbi reducit. Urbani vero belli casu exanimes,
vitam deposcunt, et pro urbis illesione
supplicant. Cum autem exercitus urbem vi vellet irrumpere,
et spolia asportare, dux habita apud eos
dissuasione, intactam rege jubente reliquit. Rex
autem ab urbanis obsides quot vult capit. Sicque
duce interveniente, urbs ab exercitu liberata est,
et sub pace sequestra obsidio solvitur. Prosperaque
rerum fortuna, rex cum duce et exercitu Laudunum
repetit. Dux vero Parisii receptus, in egritudinem
decidit, qua nimium affectus, vitae finem accepit
(956). Sepultusque est in basilica sancti Dionisii
martiris.
6.
Interea Ottone rege Bulizlao Sarmatarum regi
bellum inferente, Ragenerus quidam quem Otto rex
ob custodiam in Belgica dimiserat, multa quae illicita
erant praesumebat. Inter quae aedes regias et
praedia regalia Gerbergae reginae quae in Belgica
erant, tirannica temeritate pervadit. Regina vero
apud suos de repetendis praediis et aedibus regiis
privatim consultare non distulit.
7.
Inter quos cum pater meus hujus rei dispositioni
videretur idoneus, ab eo id summopere ordinandum
petebatur. Quod etiam ipse disponendum
suscipiens: « Sinite, inquit, per dies aliquot me
istud explorare. Et si quidem nostris viribus id par
fuerit, procul dubio per hoc temporis intervallum
contemplabimur. Ad alia interim vos ipsos conferte.
Illud tantum a vobis expediatur, ut si a Deo nobis
rei gerendae oportunitas conferatur, apud vos
nulla mora attemptandi opus habeatur. » Sic quoque
a sese soluti sunt.
8.
Pater meus itaque ad oppidum praedicti Rageneri
quod dicitur Mons castratiloci, ubi
etiam uxor ejus cum duobus filiis parvis morabatur,
quosdam suorum quos ipse in militaribus instruxerat
dirigit, qui loci habitudinem militumque numerum,
rerum etiam fortunam ac famulorum exitum,
vigilumque diligentiam, cautissime considerent.
Procedunt itaque duo tantum in habitu paupertino,
ac usque ad oppidi portam deveniunt. Exstruebantur
tunc muri per loca potioribus aedificiis. Unde et
lapidum caementique portitores, saepe per portam
egrediebantur, regrediebanturque praesente eorum
qui operi praesidebat. Adsunt exploratores, et
ad comportandum lapides offerunt sese. Deputantur
operi. Daturque eis clitellaria sporta. Comportant
itaque caementum ac lapides, ac nummos singulos,
singuli in dies accipiunt. Ante dominam etiam
cum latomis et caementariis bis cibati sunt, curiose
omnia contemplantes. Dominae etiam cubiculum,
ejusque natorum diverticulum, sed et famulorum
egressum et regressum, actionumque tempestatem,
ubi etiam oppidum insidiis magis pateat, multa
consideratione pernotant. Et diebus quatuor consumtis,
dies imminebat dominica. Sicque accepta
laboris mercede, ab opere soluti sunt. Redeunt
igitur omnibus exploratis, ac patri meo talia referunt.
9.
Ille in multa spe omnia ponens, regina conscia,
cum duabus cohortibus oppidum adit, ac ducentibus
iis quos praemiserat, per locum competentem
nocturnus ingreditur. Portas et exitus omnes
pervadit, ac custodes, ne quis effugiat, deputat.
Ipse ad cubiculum dominae, ferventissimus tendit.
Eumque ingressus, matrem cum duobus natis comprehendit.
Alii vero ornamentis asportandis insistebant.
Comprehendit et milites, oppidumque succendit.
Quo combusto, cum domina et natis, militibusque
comprehensis, ad reginam Gerbergam reversus
est.
10.
Quod Ragenerus comperiens, tanta necessitate
ductus, Brunonem fratrem reginae postulat, ut
mature colloquium quo jubeat regina constituatur,
ubi ipse uxorem et natos recipiat, et regina aedes
et praedia resumat. Quod etiam statuto tempore factum
est. Nam habitis utrimque rationibus, regina
a tiranno praedia recepit, et ipse uxorem et natos,
militesque reduxit.
11.
(959.) His ita gestis | null | 1fa15dd3-4b91-457b-9399-e75cc57cb274 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, Rotbertus Trecarum princeps,
Heriberti tiranni filius, Hugonis vero abdicati
frater, Lothario regi injuriam hac arte molitus est.
Castrum regium quod Divion dicitur, secus Oscaram
torrentem conditum, multa cupiditate sitiebat,
eo quod per eum si id habere posset, optimam Burgundiae
partem ad suum jus transire posse arbitrabatur.
Illum itaque qui castro praeesse videbatur, de
transfugio ad sese per legatos alloquitur, plurima
spondens, et majora sub jurejurando pollicens.
Apud regem quoque multam rerum inopiam asserens,
apud sese vero sufficientes opes, oppida nonnulla,
aliaque desiderabilium insignia vehementissime
protestans. Tunc juvenis rerum cupidine captus,
pro transfugio mercedem quaerit. At illi mercedis
nomen edicunt. Ille vero ex promissis jusjurandum
postulat, capitque. Et tempore congruo,
tirannum cum multa militum manu, intra oppidum
excipit, ac sese ei commitens, fidem pro militia
accommodat. Pervaso autem oppido, regii milites
contumeliose pelluntur. Deputantur vero ibi milites
tiranni.
12.
(960.) Perlata sunt haec ad regem. Rex vero
Brunoni avunculo legatos dirigit, copias ab eo postulans.
Nec moratur Bruno, et cum duobus milibus
armatorum ex Belgica, terram tiranni occupat, urbemque
Trecasinam obsidione circumdat. Rex vero
cum matre, erepto castro exercitum inducit. Cum
ergo duplici exercitu tirannus urgeretur, caedit, et
ab rege indulgentiam petit. Coactusque obsides et
sacramenta dat; et insuper oppidi proditorem victus
tradit. Qui mox prolata ab rege sententia, ante
oppidi portam, coram patre decollatur.
13.
(961.) Rex vero oppido potitus, cum matre
Laudunum redit. Huc ex diversis regionibus ad regem
principes confluunt. Adsunt quoque ducis defuncti
filii duo, Hugo et Otto, qui etiam regi fidelem
militiam per jusjurandum coram omnibus
spondent. Quorum benignitati rex non imparem
liberalitatem demonstrans, Hugonem pro patre ducem
facit, et insuper terram Pictavorum ejus principatui
adjicit; Ottonem vero Burgundia donat.
14.
In qua rerum distributione cum domnus ac
reverendus Artoldus metropolitanus admodum in
die laborasset, et prae solis fervore toto corpore
sudasset, cum vestem abjiceret, per poros calore
apertos, frigus autumnale irrepsit. Natoque ex
interno frigdore epatis morbo, nimiis doloribus
confectus, pridie Kalend. Octobr. a suo praesulatu
annis 20 diem vitae clausit extremum.
15.
(962.) Cujus peractis exsequiis, Hugo nuperrime
dux Francorum ab rege factus, regem suppliciter
adit, petitque pontificalem dignitatem ei
restitui, eo quod ipse ante Artoldum ipsam adeptus
fuerit, et non suo facinore sed Rodulfi regis invidia,
Artoldum ei superductum memorat. Persistebat itaque
ut redderetur. Et statim decreto regio, sinodus
episcoporum post dies 40 habenda indicitur.
16.
Colligitur ergo consummatis diebus in pago
Meldensi secus fluvium Matronam, in vico qui vocatur . . . ,
ex Remensi ac Senonensi provinciis, sinodus
13 episcoporum praeside Senonense pontifice.
Inter quos etiam fautores aliqui pro parte Hugonis
videbantur, et maxime illi qui duci consuescebant,
utpote Aurelianensis, et Parisiacus, Silletensis, quoque.
Atque hi publice consultabant. Renitentibus
autem Roricone Laudunensi, et Gubuino Catalaunico
episcopis, et vehementissime asserentibus,
quod a multitudine episcoporum excommunicatus,
a minore eorum numero absolvi non posset, relinquitur
ratio differenda, usque ad interrogationem
papae Romani.
17.
Nec multo post, et legatio dirigitur in Gallias
a domno Johanne papa, qui jam succedebat Octoviano,
domni Agapiti successori; asserens praedictum
Hugonem abdicatum, tam sinodo Romana,
quam Papiae nuperrime habita, ab episcopis Italiae
anathematizatum, nisi ab iis quae illicite repetebat
quiesceret. Qua legatione omnibus intimata, quaerimoniae
ratio pessumdata est. Hugo itaque a fratre
suo Rotberto receptus, nimia anxietate intra dies
paucissimos Meldi defunctus est.
18.
Bruno itaque metropolitanus et dux, cuidam
ex collegio canonicorum Mettensium nomine Odelrico
apud regem praesulatum quaerebat. Quod cum
obtinuisset, coram adesse facit. Qui vir memorabilis,
cum esset divitiis et nobilitate, litterarumque
scientia adeo clarus, an rege largiente episcopatum
suscipere audeat sciscitatur. Etenim tunc expetebatur
a quodam illustri, cui a duce auxilium ferebatur.
At ille utpote vir magnanimus, si rex largiatur,
sese contra omnes et suscepturum et defensurum
respondit. Quod etiam multam sibi ducis invidiam
comparavit.
19.
Ordinatur itaque in basilica sancti Remigii ab
episcopis Remensis metropolis diocesaneis, Widone
scilicet Suessonico, Roricone Laudunensi, Gibuino
Catalaunico, | null | 1c1e8619-59b8-4dd6-8679-4f50f43e2c43 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Hadulfo Noviomensi, atque Wicfrido
Virdunensi (963). Factusque praesul, mox tirannos
qui suae aecclesiae res pervaserant, ut ad satisfaciendum
redeant, jure aecclesiastico advocat. Atque inde
per tres dierum quadragenas concessit esse consulendum.
20.
(964.) Evoluto vero tempore, Tetbaldum Turonicum
cum aliis rerum aecclesiasticarum pervasoribus
anathemate damnat. Post non multos autem
dies penitentia ducti, ad praesulem satisfacturi redeunt,
atque res pervasas legaliter reddunt (965).
Recipit itaque domnus praesul ab Heriberto quidem
Sparnacum vicum populosum ac opulentum, ab Tetbaldo
vero castrum Codiciacum, eosque a vinculo
anathematis absolvit. Et Tetbaldi quidem filio, qui
sese sibi commiserat, militaturum, castrum sub conditione
servandae fidelitatis concedit.
21.
Quo etiam tempore Arnulfus Morinorum
princeps, hac vita decessit. Cujus terram Lotharius,
rex ingressus, filio defuncti liberaliter reddit, eumque
cum militibus jure sacramentorum sibi annectit
.
22.
(969.) Huic quoque regalis nobilitatis vir
Adalbero, ex Mettensium similiter collegio, strenue
ac feliciter successit. Qui quanto suis profuerit, et
quanta ab aemulis plus justo passus sit, opere sequenti
declarabitur. Hic in initio post sui promotionem,
structuris aecclesiae suae plurimum studuit. Fornices
enim qui ab aecclesiae introitu per quartam pene totius
basilicae partem, eminenti structura distendebantur,
penitus diruit. Unde et ampliore receptaculo,
et digniore scemate, tota aecclesia decorata est.
Corpus quoque sancti Kalisti papae et martiris, debito
honore in ipso aecclesiae ingressu, loco scilicet
editiore collocavit; ibique altare dedicans, oratorium
fundendis Deo precibus commodissimum aptavit.
Altare praecipuum crucibus aureis insigniens,
cancellis utrimque radientibus obvelavit.
23.
Preter haec etiam altare gestatorium non viliori
opere effinxit. Super quod sacerdote apud
Deum agente, aderant quatuor evangelistarum expressae
auro et argento imagines, singulae in singulis
angulis stantes. Quarum uniuscujusque alae extensae,
duo latera altaris ad medium obvelabant. Facies
vero agno immaculato conversas intendebant. In quo
etiam ferculum Salomonis imitari videbatur. Fecit
quoque candelabrum septifidum; in quo cum septem
ab uno surgerent, illud significare videbatur, quod ab
uno Spiritu septem gratiarum dona dividantur. Nec
minus et arcam opere eleganti decoravit; in qua
virgam et manna id est sanctorum reliquias operuit.
Coronas quoque non minima inpensa fabrefactas in
aecclesiae decus suspendit. Quam fenestris diversas
continentibus historias dilucidatam, campanis mugientibus
acsi tonantem dedit.
24.
Canonicos etiam qui in propriis hospiciis degentes,
tantum sua curabant, jure communicatis vivere
instruxit. Unde et claustrum monasterio addidit,
in quo die morantes, cohabitarent, necnon et
dormitorium, ubi noctu in silentio quiescerent, refectorium
quoque, ubi de communi considentes reficerentur.
Legesque ascripsit, ut orationis tempore
in ecclesia nihil nisi signo peterent, praeter quod
necessitatis afferret inpulsio. Cibum una taciturni
caperent; post prandium, in gratiarum actione laudes
Deo decantarent. Completorio vero expleto, silentium
usque laudes matutinas nullatenus violarent.
Jam horoscopo pulsante excitati, ad laudes persolvendas
sese praevenire contenderent. Ante horam
diei primam, libertas egrediendi a claustro, nemini
concessa erat, praeter hos qui curis eorum insistebant.
Et ne quis per ignorantiam quicquam faciendum relinqueret,
sancti Augustini instituta, Patrumque decreta
cotidie eis recitanda indixit.
25.
Monachorum quoque mores, quanta dilectione
et industria correxit, atque a seculi habitu distinxit,
sat dicere non est. Non solum enim religionis dignitate
eos insignes apparere studuit, verum etiam bonis
exterioribus augmentatos nullo modo minui prudens
adegit. Quos cum multo coleret amore, praecipua tamen
beati Remigii Francorum patroni monachos caritate
extollebat; unde et eorum res stabiliri in
posterum cupiens, Romam concessit (971?). Et utpote
vir nobilis et strenuus, et fama celibis vitae omnibus
clarus, a beatae memoriae Johanne papa, cum
multa reverentia exceptus est. A quo etiam post mutua
colloquia jussus, in die natalitia Domini duodecim
praecedentibus episcopis missarum sollempnia
celebravit. In tanta ejus gratia habitus, ut ab eo rogaretur
petere, si quid optaret.
26.
#Quod metropolitanus Adalbero de rebus
sancti Remigii a papa Johanne privilegium@#
#fieri petiit@#
--Tunc vir memorabilis sic exorsus:
« Quoniam, inquit, pater sanctissime multa caritate
filium complexus ad te amplius attraxisti, quod tibi
onerosum sit petendum non arbitror. Novi enim,
quod diligens pater, interdum filio gravari gaudeat.
Sed illud petere me proposui, quod | null | 8fdcb262-afa7-48a7-8423-a9c0abb999ad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et tanto patri
onerosum non fiat, et petenti satis commodi comparet.
Est mihi in Galliis monachorum coenobium,
non longe ab urbe Remorum situm. Ubi etiam beati
Remigii Francorum patroni corpus sanctissimum
decentissime quiescit, cui etiam honor exhibetur
debitus. Cujus res in posterum stabiliri firmiter
quaerens, vestrae auctoritatis privilegio confirmari
inpraesentiarum deposco, terras videlicet cultas atque
incultas, silvas et pascua, vineas ac pemeria,
torrentes et stagna; castri quoque illorum munitatem,
villarumque liberalem intra et extra potestatem,
tandem etiam res omnes mobiles atque inmobiles
vestri apostolatus dignitas solidet atque confirmet.
Abbatiam quoque sancti Timothei martiris quae
nostri juris esse videtur, sub vestri praesentia, horumque
episcoporum testimonio eis concedo, ut inde
pauperibus administretur, et memoria nostri servis
Dei in coenobio habeatur. Haec igitur superioribus
addita in jus praedicti sancti transeat, atque illius
propria, vestra similiter auctoritate confirmetur. »
27.
Ad haec domnus papa: « Res, inquit, domni ac
patroni nostri Remigii, nostri apostolatus sententia
stabiliri tutasque in perpetuum fieri, quin etiam
de tuo quicquid placet addi, libentissime concedo.
Scripto etiam id roborari non solum mea, set et horum
qui adsunt episcoporum auctoritate constituo. »
Moxque scriptum iri jussit, coramque scriptum legi
praecepit.
28.
Cujus textus hujusmodi est: #Johannes servus
servorum Dei@#. . . . . . . . . . . .
29.
Quod in auribus omnium qui aderant perlectum,
sigilli sui nota insignivit, atque episcopis roborandum
porrexit. Quibus gestis, metropolitanus domni
papae atque episcoporum licentia digressus, Galliis
sese recepit, directoque itinere sancti praedicti
sepulchrum devotus petiit, eique in collegio monachorum
privilegium scriptum legavit. Monachi datum
excipientes, archivo servandum mandant, gratiasque
pro tanta liberalitate decenter impertiunt.
30.
#Quod Adalbero privilegium in sinodo ab
episcopis confirmari fecit@#.--His ita habitis,
post sex mensium tempus ad montem sanctae Mariae,
qui locus est Remorum diocesaneus, ab eodem
metropolitano sinodus episcoporum habita est.
Quibus considentibus, post quaedam sinodo utilia, atque
sanctae aecclesiae commoda, metropolitanus coram
sic concionatus ait: « Quoniam patres reverendi
gratia sancti Spiritus hic collecti sumus, et quae de
statu sanctae aecclesiae visa sunt utilia ordinavimus,
restat adhuc res mihi adeo placens, et nonnullis
nostrae aecclesiae filiis nunc et in posterum profutura;
quam etiam vestrae dignitati indicandam arbitror,
atque roborandam. Ante septem mensium dies, ut
vobis quoque notissimum est, in Italiam concessi,
Romamque deveni, ac domni et apostolici viri Johannis
colloquio simulque et benivolentia familiarissime
usus, ab eo petere si quid optarem monitus
sum. Ratusque petendum ut res domni ac patroni
nostri Remigii, suae auctoritatis privilegio contra
quoslibet tirannos stabiliret, et abbatiam sancti Timothei
martiris, a me datam illis uniret, id absque
refragatione obtinui. Scripsit ergo, ac coram episcopis
numero duodecim recitari jussit, eisque roborandum
porrexit. Quod et domni papae sigilli nota
insignitum, vobis quoque roborandum attuli, ut plurimorum
auctoritate subnixum, nullorum machinatione
quandoque valeat dissolvi. Unde et a vobis
idem roborari volo. » Sinodus dixit: #Roboretur.@# Prolatum
igitur a metropolitano, in concilio recitatum est
eisque porrectum, et ab eorum singulis manu imposita
roboratum. Quod etiam a monachis qui ibi aderant
exceptum, archivo monasterii relatum est.
31.
#Conquestio metropolitani de monachorum
religione@#, #rituumque correctione@#.--Inter
hec quoque et alia utilia quae ibi constituta
sunt, de monachorum religione a metropolitano
motu gravissimo conquestio habita est, eo quod ritus
a majoribus constituti, a quibusdam depravati et
immutati viderentur. Unde et sub episcoporum
praesentia ab eodem decretum est, ut diversorum
locorum abbates convenirent, et inde utiliter consulerent.
Hujusque habendae rationis tempus et locus
mox constituta sunt, et sic sinodus soluta est.
32.
#Quod abbas Rodulfus abbatum primas fuerit.@# --Interea
tempus advenit. Abbates quoque ex diverso
in unum collecti sunt. Quorum praecipuus et primas
constitutus est, vir divae memoriae Rodulfus, ex coenobio
sancti Remigii abbas. Quo praesidente et praelaturae
dignitatem tenente, alii circum dispositi
sunt. Metropolitanus vero, ex adverso in cliotedro
resedit. Qui primatis aliorumque patrum
hortatu concionatus, sic praelocutus est:
33.
#Praelocutio metropolitani in sinodo abbatum@#
.-- « Magnum est patres sanctissimi
bonos quosque convenire, si fructum virtutis | null | 5cbd5bfd-90c1-4e36-aa06-6bb72c2d48c7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quaerere
elaborent. Inde enim et bonorum utilitates, et
rerum honestas comparatur. Sicut econtra pernitiosum
si pravi confluant, ut illicita quaerant et expleant.
Unde et vos quos in Dei nomine collectos
arbitror, optima quaerere hortor, atque ex malivolentia
nihil moliri moneo. Amor secularis et odium,
apud vos locum nullum habeant, quibus enervatur
justitia, aequitas suffocatur. Vestri ordinis antiqua
religio, ab antiquitatis honestate ut fama est supra
modum aberravit. Dissidetis enim inter vos, in ipsa
regularis ordinis consuetudine, cum aliter alter, alter
aliter velit ac sentiat. Quapropter et sanctitati
vestrae hactenus multum derogatum est. Unde et
utile duxi, ut vobis hic gratia Dei in unum collectis,
suadeam idem velle, idem sentire, idem cooperari,
ut eadem voluntate, eodem sensu, eadem cooperatione,
et virtus neglecta repetatur, et pravitatis dedecus
vehementissime propulsetur. »
34.
#Responsio primatis et in pravos indignatio@#.--Ad
haec abbatum primas: « Quod hic,
inquit, a te promulgatum est pater sanctissime, alta
memoria condendum est, eo quod et corporum dignitatem,
et animarum salutem affectes. Constat enim
ad habitum virtutis neminem pervenisse, nisi quem
talis animus munivit, quo et appetenda peteret, et
vitanda refelleret. Unde et patet nos aliquid dedecoris
contraxisse, quod ab appetendis aliquanto
aberravimus. Quod etiam multa objurgatione reprehendendum
est, cum nec ignavia nos praecipitaverit,
nec inopia ad id impulerit. »
35.
#Item indignatio primatis in monachos@#.-- « Quae
enim vis impulit, ut monachus
intra claustra monasterii dominicis servitiis mancipandus,
compatrem habeat, et compater dicatur?
Et o quantum nostro ordini dissentiat considerate.
Si inquam compater est, ut a verisimili probabile
efferam, cum eo qui pater est ipse est pater. Si
vero pater est, filium vel filiam habere dubium non
est. Unde et scortator potius quam monachus dicendus
est. Sed quid de commatre? Quid in hoc nomine
a secularibus perpenditur, nisi turpitudinis
consentanea? Hoc licet verisimile dicens, secularibus
non praejudico, sed nostro ordini illicita reprehendo.
Quod quia ineptum videtur, vestra interminatione
inhibendum est. » His venerandus metropolitanus
subjungens: « Si, inquit, placet sinodo interdicetur. »
Sinodus dixit: « Interdicatur. » Metropolitani
itaque auctoritate, omnium consensu inhibitum est.
36.
#Secunda primatis objectio@#.--Rursusque
primas exorsus: « Adhuc, inquit, nostro ordini inimica
proferam. In quo quidam dinoscuntur, quibus
mos inolevit, ut soli a monasteriis egrediantur,
soli foris nullo sui operis teste maneant, et quod
pessimum est, absque fratrum benedictione et
exeant, et sine ea redeant. Unde non dubium est,
eos facilius posse falli, quos fratrum orantium benedictio
non munit. Inde est quod turpitudo vitae, morum
pravitas, proprietatis peculium, nobis a calumniantibus
intenduntur. Unde etiam necesse est, ut
his calumniis subdamur, cum repulsioni testes habere
non possimus. Hoc quoque vestra censura prohibeat. »
Sinodus dixit: « Prohibeatur. » Et memorabilis
metropolitanus: « Hoc quoque, inquit, nostra
auctoritate prohibemus. »
37.
#Tertia primatis indignatio.@# --His quoque
primas alia adjungens: « Quoniam, inquit, de
vitiis nostri ordinis dicere coepi, nihil relinquendum
putavi, ut his amotis, religio nostra acsi enubilata
reluceat. Sunt enim inquam nostri ordinis quidam,
quibus curae est pillea aurita capiti manifeste imponere,
pellesque peregrinas pilleo regulari praeponere,
pro abjectae vestis habitu, vestes lautissimas induere.
Nam tunicas magni emptas, plurimum cupiunt,
quas sic ab utroque latere stringunt, manicisque
et giris diffluentibus diffundunt, ut artatis
clunibus et protensis natibus potius meretriculis
quam monachis a tergo assimilentur. »
38.
#De superfluo vestitum colore.@# -- « Quid
vero de colore vestium? Unde tantum decepti
sunt, ut dignitatis merita coloribus comparent.
Nam nisi tunica nigro colore deceat, ea indui
nullo modo placet. Quod si etiam nigro albus laneficii
opere intermixtus sit, hic quoque talis vestem
abjectam facit. Fulvus quoque abjicitur. Nec minus
niger nativus, non sufficit, nisi etiam corticum inficiatur
sucis. Atque haec de vestibus. »
39.
#De calciamentorum superfluitate@#.-- « De
calciamentorum vero superfluitate quid referam?
Tantum enim in his insaniunt, ut commoditatem
sibi plurimam per ea | null | a491754e-5f8d-405b-9e8b-fb1e46c38f08 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
auferant. Ea enim sic
arta induunt, ut cippati pene impediantur. In quibus
etiam rostra componunt; aures hinc inde erigunt;
et ne folleant magno opere elaborant. Ut luceant
quoque, famulis consciis indicunt. »
40.
#De linteis et operibus superfluis.@# -- « An
lintea operosa atque pellicea operimenta sileam?
Cum inquam a majoribus clementiae gratia
prolenis indui pellibus mediocribus concessum sit,
vitium superfluitatis irrepsit. Unde et nunc peregrinis
operimentis limbos bipalmos circumducunt, atque
pannis Noricis ea desuper duplicant. Linteis
vero pro stragulis minime uti concessum est; sed a
quibusdam minus religiosis, caeteris superfluis id
additum est. Quorum numerus cum ex locis diversis
plurimus esset, a pluritate malorum bonorum paucitati
id persuasum est. »
41.
#De femoralibus iniquis@#.-- « Sed
quid femoralia iniqua referam? Horum etenim tibiales
quater sesquipede patent, atque ex staminis
subtilitate etiam pudenda intuentibus non protegunt;
in quorum compositione id uni non sufficit, quo
duo contenti ad plenum esse valerent. Haec coram
hic relata, an prohiberi veliis, indicate. Caetera vero
nostris conciliis in privato corrigenda sunt. » Sinodus
dixit: « Et prohibeantur. »
42.
#Responsio metropolitani ad primatem@#.--Ad
haec quoque metropolitanus subjunxit: « Gravitatis
quidem vestrae fuit pauca dicendo pluribus parcere;
sed quoniam haec quae reprehensimus in vestro
ordine subjacent, alia nobis, alia vero privatis conciliis
corrigenda judicatis, idem sentio, idem laudo.
Unde etiam quae hic inhiberi vestra gravitas petit,
nostra auctoritas interdicit. Quae vobis silendo reservastis,
vestris relinquimus inmutanda juditiis. »
His quoque dictis, sinodus soluta est. Quo tempore,
monachorum religio admodum floruit, cum eorum
religionis peritissimus metropolitanus, hujus rei
hortator esset et suasor. Et ut nobilitati suae in omnibus
responderet, aecclesiae suae filios studiis
liberalibus instruere utiliter quaerebat.
43.
#Adventus Gerberti in Galliam@#.--Cui etiam
cum apud sese super hoc aliqua deliberaret, ab ipsa
Divinitate directus est Gerbertus, magni ingenii
ac miri eloquii vir, quo postmodum tota Gallia acsi
lucerna ardente, vibrabunda refulsit. Qui Aquitanus
genere, in coenobio sancti confessoris Geroldi
a puero altus, et grammatica edoctus est. In quo
utpote adolescens cum adhuc intentus moraretur,
Borrellum citerioris Hispaniae ducem orandi gratia
ad idem coenobium contigit devenisse. Qui a loci
abbate humanissime exceptus, post sermones quotlibet,
an in artibus perfecti in Hispaniis habeantur,
sciscitatur. Quod cum promptissime assereret,
ei mox ab abbate persuasum est, ut suorum aliquem
susciperet, secumque in artibus docendum duceret.
Dux itaque non abnuens, petenti liberaliter favit, ac
fratrum consensu Gerbertum assumptum duxit,
atque Hattoni episcopo instruendum commisitt
Apud quem etiam in mathesi plurimum et efficaciter
studuit. Sed cum Divinitatis Galliam jam caligantem
magno lumine relucere voluit, praedictis duci et
episcopo mentem dedit, ut Romam oraturi peterent.
Paratisque necessariis, iter carpunt, ac adolescentem
commissum secum deducunt. Inde Urbem ingressi,
post praeces ante sanctos apostolos effusas,
beate recordationis papam. . . . adeunt, ac
sese ei indicant, quodque visum est de suo jocundissime
impertiunt.
44.
#Quod Atto Romae moratus decessit@#.--Nec
latuit papam adolescentis industria, simulque
et discendi voluntas. Et quia musica et astronomia
in Italia tunc penitus ignorabantur, mox papa Ottoni
regi Germaniae et Italiae per legatum indicavit, illuc
hujusmodi advenisse juvenem, qui mathesim optime
nosset, suosque strenue docere valeret. Mox etiam
ab rege papae suggestum est, ut juvenem retineret,
nullumque regrediendi aditum ei ullo modo praeberet.
Sed et duci atque episcopo qui ab Hispaniis
convenerant, a papa modestissime indicitur, regem
velle sibi juvenem ad tempus retinere, ac non multo
post eum sese cum honore remissurum; insuper
etiam gratias inde recompensaturum. Itaque duci ac
episcopo id persuasum est, ut hoc pacto juvene
dimisso, ipsi in Hispanias iter retorquerent. Juvenis
igitur apud papam relictus, ab eo regi oblatus est.
Qui de arte sua interrogatus, in mathesi se satis
posse, logicae vero scientiam se addiscere velle respondit.
Ad quam quia pervenire moliebatur, non adeo
in docendo ibi moratus est.
45.
#Quod ab Ottone rege logico commissus sit.@#
--Quo tempore G. Remensium archidiaconus in
logica clarissimus habebatur. Qui etiam a Lothario
Francorum rege eadem tempestate Ottoni regi | null | c127d916-6f1c-4908-a94a-2648eda98c7f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Italiae
legatus directus est. Cujus adventu juvenis exhilaratus,
regem adiit, atque ut G . . . . . o committeretur
optinuit. E G . . . . . o per aliquot tempora haesit, Remosque
ab eo deductus est. A quo etiam logicae
scientiam accipiens, in brevi admodum profecit,
G . . . . . s vero cum mathesi operam daret, artis difficultate
victus, a musica rejectus est. Gerbertus
interea studiorum nobilitate praedicto metropolitano
commendatus, ejus gratiam prae omnibus praemeruit.
Unde et ab eo rogatus, discipulorum turmas artibus
instruendas ei adhibuit.
46.
#Quem ordinem librorum in docendo servavit@#
.--Dialecticam ergo ordine librorum
percurrens, dilucidis sententiarum verbis enodavit.
Inprimis enim Porphyrii ysagogas id est introductiones
secundum Victorini rhethoris translationem,
inde etiam easdem secundum Manlium explanavit.
Cathegoriarum, id est praedicamentorum librum
Aristotelis consequenter enucleans. Periermenias
vero, id est de interpretatione librum, cujus laboris
sit, aptissime monstravit. Inde etiam topica, id est
argumentorum sedes, a Tullio de Greco in Latinum
translata, et a Manlio consule sex commentariorum
libris dilucidata, suis auditoribus intimavit.
47.
#Quid provehendis rhethoricis providerit@#.--Necnon
et quatuor de topicis differentiis
libros, de sillogismis cathegoricis duos, de ypotheticis
tres, diffinitionumque librum unum, divisionum
aeque unum, utiliter legit et expressit. Post quorum
laborem, cum ad rhethoricam suos provehere vellet,
id sibi suspectum erat, quod sine locutionum
modis, qui in poetis discendi sunt, ad oratoriam
artem ante perveniri non queat. Poetas igitur adhibuit,
quibus assuescendos arbitrabatur. Legit itaque
ac docuit Maronem et Statium Terentiumque poetas,
Juvenalem quoque ac Persium Horatiumque satiricos,
Lucanum etiam historiographum. Quibus assuefactos,
locutionumque modis compositos, ad rhethoricam
transduxit.
48.
#Cur eis sophistam adhibuerit@#.--Qua
instructis sophistam adhibuit; apud quem in controversiis
exercerentur, ac sic ex arte agerent, ut
praeter artem agere viderentur, quod oratoris maximum
videtur. Sed haec de logica. In mathesi vero
quantus sudor expensus sit, non incongruum dicere
videtur. Arithmeticam enim quae est matheseos prima,
inprimis dispositis accommodavit.
49.
#Qui labor et in mathematicis impensus
sit@#.--Inde etiam musicam, multo ante Galliis
ignotam, notissimam effecit. Cujus genera in monocordo
disponens, eorum consonantias sive simphonias
in tonis ac semitoniis, ditonis quoque ac diesibus
distinguens, tonosque in sonis rationabiliter
distribuens, in plenissimam notitiam redegit.
50.
#Sperae solidae compositio@#.--Ratio
vero astronomiae quanto sudore collecta sit, dicere
inutile non est, ut et tanti viri sagacitas advertatur,
et artis efficacia lector commodissime capiatur. Quae
cum pene intellectibilis sit, tamen non sine admiratione
quibusdam instrumentis ad cognitionem adduxit.
Inprimis enim mundi speram ex solido ac
rotundo ligno argumentatus, minoris similitudine,
majorem expressit. Quam cum duobus polis in orizonte
obliquaret, signa septemtrionalia polo erectiori
dedit, australia vero dejectiori adhibuit. Cujus positionem
eo circulo rexit, qui a Graecis orizon, a Latinis
limitans sive determinans appellatur, eo quod in eo
signa quae videntur ab his quae non videntur distinguat
ac limitet. Qua in orizonte sic collocata, ut et
ortum et occasum signorum utiliter ac probabiliter
demonstraret, rerum naturas dispositis insinuavit,
instituitque in signorum comprehensione. Nam tempore
nocturno ardentibus stellis operam dabat; agebatque
ut eas in mundi regionibus diversis obliquatas,
tam in ortu quam in occasu notarent.
51.
#Intellectilium circulorum comprehensio@#.--Circuli
quoque qui a Graecis paralleli, a Latinis
aequistantes dicuntur, quos etiam incorporales esse
dubium non est, hac ab eo arte comprehensi noscuntur.
Effecit semicirculum recta diametro divisum.
Sed hanc diametrum fistulam constituit, in
cujus cacuminibus duos polos boreum et austronothum
notandos esse instituit. Semicirculum vero a
polo ad polum 30 partibus divisit. Quarum sex a polo
distinctis, fistulam adhibuit, per quam circularis
linea arctici signaretur. Post quas etiam quinque
diductis, fistulam quoque adjecit, quae aestivalem
circulationem indicaret. Abinde quoque quatuor
divisis, fistulam identidem addidit, unde aequinoctialis
rotunditas commendaretur. Reliquum vero spatium
usque ad notium polum, eisdem dimensionibus
distinxit. Cujus instrumenti ratio in tantum valuit,
ut ad polum sua diametro directa, ac semicirculi
productione superius versa, circulos visibus inexpertos,
scientiae daret, atque alta memoria reconderet.
52.
#Sperae | null | 99e46e9d-425e-497b-85c0-4406e8c56d39 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
compositio planetis cognoscendis aptissima@#.--Errantiumque
siderum circuli cum intra
mundum ferantur, et contra contendant, quo tamen
artificio viderentur scrutanti non defuit. Inprimis
enim speram circularem effecit; hoc est ex solis circulis
constantem. In qua circulos duos qui a Graecis
coluri, a Latinis incidentes dicuntur, eo quod in
sese incidant complicavit; in quorum extremitatibus
polos fixit. Alios vero quinque circulos, qui paralleli
dicuntur, coluris transposuit, ita ut a polo ad
polum 30 partes, sperae medietatem dividerent;
idque non vulgo neque confuse. Nam de 30 dimidiae
sperae partibus a polo ad primum circulum, sex constituit;
a primo ad secundum quinque; a secundo
ad tertium, quatuor; a tertio ad quartum, itidem
quatuor; a quarto ad quintum, quinque; a quinto
usque ad polum, sex. Per hos quoque circulos eum
circulum obliquavit, qui a Graecis loxos, vel zoe, a
Latinis obliquus vel vitalis dicitur, eo quod animalium
figuras in stellis contineat. Intra hunc obliquum,
errantium circulos miro artificio suspendit.
Quorum absidas, et altitudines a sese etiam distantias,
efficacissime suis demonstravit. Quod quemadmodum
fuerit, ob prolixitatem hic ponere commodum
non est, ne nimis a proposito discedere
videamur.
53.
#Aliae sperae compositio signis cognoscendis
idonea.@# --Fecit praeter haec speram alteram
circularem, intra quam circulos quidem non collocavit,
sed desuper ferreis atque aereis filis signorum
figuras complicavit. Axisque loco, fistulam trajecit,
per quam polus coelestis notaretur, ut eo perspecto,
machina coelo aptaretur. Unde et factum est, ut singulorum
signorum stellae, singulis hujus sperae signis
clauderentur. Illud quoque in hac divinum fuit, quod
cum aliquis artem ignoraret, si unum ei signum
demonstratum foret, absque magistro cetera per
speram cognosceret. Inde etiam suos liberaliter
instruxit. Atque haec actenus de astronomia.
54.
#Confectio abaci@#.--In geometria vero
non minor in docendo labor expensus est. Cujus
introductioni, abacum id est tabulam dimensionibus
aptam opere scutarii effecit. Cujus longitudini, in 27
partibus diductae, novem numero notas omnem numerum
significantes disposuit. Ad quarum etiam
similitudinem, mille corneos effecit caracteres, qui
per 27 abaci partes mutuati, cujusque numeri multiplicationem
sive divisionem designarent; tanto
compendio numerorum multitudinem dividentes vel
multiplicantes, ut prae nimia numerositate potius
intelligi quam verbis valerent ostendi. Quorum scientiam
qui ad plenum scire desiderat, legat ejus librum
quem scribit ad C. grammaticum; ibi enim
haec satis habundanterque tractata inveniet.
55.
(969.) #Fama Gerberti per Gallias et Italiam
diffusa.@# --Fervebat studiis, numerusque discipulorum
in dies accrescebat. Nomen etiam tanti doctoris
ferebatur non solum per Gallias, sed etiam per
Germaniae populos dilatabatur. Transiitque per
Alpes, ac diffunditur in Italiam, usque Thirrenum,
et Adriaticum. Quo tempore, Otricus in Saxonia insignis
habebatur. Hic cum philosophi famam audisset,
adverteretque quod in omni disputatione, rata
rerum divisione uteretur, agebat apud suos, ut aliquae
rerum divisarum figurae, ab scolis philosophi
sibi deferrentur, et maxime philosophiae, eo quod in
rata ejus divisione, perpendere ipse facilius posset,
an recte is saperet, qui philosophari videbatur,
utpote in eo quod divinarum et humanarum scientiam
profitetur. Directus itaque est Remos, Saxo
quidam, qui ad haec videbatur idoneus. Is cum scolis
interesset, et caute generum divisiones a Gerberto
dispositas colligeret, in ea tamen maxime divisione,
quae philosophiam ad plenum dividit, plurimum ordine
abusus est.
56.
#Figura Gerberti philosophica per malivolos
depravata, ab Otrico reprehenditur.@# --Etenim cum
mathematicae phisica par atque coaeva a Gerberto
posita fuisset, ab hoc mathematicae eadem phisica
ut generi species subdita est; incertumque utrum
industria an errore id factum sit. Sicque cum multiplici
diversarum rerum distributione, Otrico figura
delata est. Quam ipse diligentissime revolvens, Gerbertum
male divisisse apud suos calumniabatur, eo
quod duarum aequalium specierum, alteri alteram
substitutam ut generi speciem figura mentiebatur.
Ac per hoc nihil eum philosophiae percepisse audacter
astruebat. Illudque eum penitus ignorare dicebat,
in quo divina et humana consistunt, sine quibus
etiam nulli sit philosophandum. Tulit itaque ad palatium
figuram eandem, et coram Ottone augusto
iis qui sapientiores videbantur eam explicavit. Augustus
vero cum et ipse talium studiosissimus haberetur,
an | null | 885d133d-7be8-4603-a7c4-d2c68c381345 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Gerbertus erraverit admirabatur. Viderat
etenim illum, et non semel disputantem audierat.
Unde et ab eo praedictae figure solutionem fieri
nimium optabat. Nec defuit rei occasio.
57.
(970.) Nam venerandus Remorum metropolitanus
Adalbero, post eundem annum Romam cum
Gerberto petebat, ac Ticini augustum cum
Otrico repperit. A quo etiam magnifice exceptus est,
ductusque per Padum classe Ravennam. Et tempore
oportuno, imperatoris jussu, omnes sapientes qui
convenerant, intra palatium collecti sunt. Affuit
praedictus reverendus metropolitanus; affuit et Adso
abbas Dervensis, qui cum ipso metropolitano advenerat;
sed et Otricus praesens erat, qui anno superiore
Gerberti reprehensorem sese monstraverat.
Numerus quoque scolasticorum non parvus confluxerat,
qui imminentem disputationis litem summopere
praestolabantur. Haerebant etenim, an Otrico,
quispiam resistere auderet. Necnon et augustus
hujusmodi certamen habendum callide pertractabat.
Nitebatur autem Gerbertum incautum Otrico opponere,
ut si incautus appeteretur, majorem controversandi
animum in contrarium moveret. Otricum
vero, multa proponere, nihilve solvere hortabatur.
Atque his omnibus ex ordine considentibus, augustus
eorum medius, sic e sublimi coepit:
58.
#Allocutio augusti Ottonis in conventu sapientium
pro emendatione figurae.@# -- « Humanam, inquiens,
ut arbitror scientiam, crebra meditatio vel exercitatio
reddit meliorem, quotiens rerum materia
competenter ordinata, sermonibus exquisitis, per
quoslibet sapientes effertur. Nam cum per otium sepissime
torpemus, si aliquorum pulsemur questionibus,
ad utillimam mox meditationem incitamur. Hinc
scientia rerum a doctissimis elicita est. Hinc est
quod ab eis prolata, libris tradita sunt, nobisque
ad boni exercicii gloriam, derelicta. Afficiamur igitur
et nos aliquibus objectis, quibus et animus excellentior
ad intelligentiae certiora ducatur. Et eia
inquam, jam nunc revolvamus, figuram illam de
philosophiae partibus, quae nobis anno superiore
monstrata est. Omnes diligentissime eam advertant;
dicantque singuli quid in ea, aut contra eam
sentiant. Si nullius extrinsecus indiget, vestra
omnium roboretur approbatione. Si vero corrigenda
videbitur, sapientium sententiis, aut improbetur,
aut ad normam redigatur. Coramque deferatur jam
nunc videnda. » Tunc Otricus eam in aperto proferens,
a Gerberto sic ordinatam, et a suis auditoribus
exceptam scriptamque respondit; et sic domno
augusto legendam porrexit. Quae perlecta, ad
Gerbertum delata est. Qui diligenter eam percurrens,
in parte approbat, et in parte vituperat,
simulque non sic eam sese ordinasse asseruit.
59.
#Divisio theoreticae philosophiae in species.@# --Rogatus
autem ab augusto corrigere, ait: « Quoniam,
o magne caesar auguste, te his omnibus potiorem
video, tuis ut par est jussis parebo. Nec movebit
me malivolorum livor, quorum instinctu id
factum est, ut rectissima philosophiae divisio probabiliter
dilucideque a me nuper ordinata, unius
speciei suppositione vitiata sit. Dico itaque mathematicam,
phisicam, et theologicam, aequaevas
eidem generi subesse. Earum autem genus, eis
aequaliter participare. Nec fieri posse, unam eandemque
speciem, una eademque ratione, eidem speciei
et parem esse, et ut inferiorem acsi generi speciem
subjacere. Et ego quidem de his ita sentio. Caeterum
si quis contra haec contendat, rationem inde
affectet, faciatque nos intelligere, quod fortassis
naturae ipsius ratio, nemini adhuc contulisse videtur. »
60.
#Philosophiae divisio.@# --Ad haec Otricus,
innuente augusto, sic ait: « Quoniam philosophiae
partes aliquot breviter attigisti, ad plenum oportet
ut et dividas, et divisionem enodes. Sicque fieri poterit,
ut ex probabili divisione, vitiosae figurae suspicio
a te removeatur. » Tunc quoque Gerbertus:
« Cum hoc inquit magni constet, ut pote divinarum
et humanarum rerum comprehensio veritatis, tamen
ut nec nos ignaviae arguamur, et auditorum aliqui
proficere possint, secundum Vitruvii atque Boetii
divisionem dicere non pigebit. Est enim philosophia
genus; cujus species sunt, practice, et theoretice;
practices vero species dico, dispensativam, distributivam,
civilem. Sub theoretice vero non incongrue
intelliguntur phisica naturalis, mathematica
intelligibilis, ac theologia intellectibilis. Rursusque
mathematicam sub phisica non praeter rationem collocamus. »
61.
#Reprehensio divisionis ab Otrico inutilis, ac
Gerberti responsio.@# --Nisusque quod reliquum erat
prosequi, Otricus subintulit: « Miror inquiens vehementissime,
quod phisicae mathematicam sic de
propinquo subdidisti, cum inter utramque subalternum
genus intelligi possit phisiologia | null | f98b3cf1-0bf3-41cb-98c7-4f36b0ed9ee4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Vitiosum etenim
valde videtur, si nimis longe petita pars, ad
generis conferatur divisionem. » Ad haec Gerbertus:
« Inde, inquit, vehementius mirandum videtur, quod
mathematicam phisicae, suae videlicet coaevae, ut speciem
subdiderim. Cum enim coaevae sub eodem genere
habeantur, majore inquam admiratione dignum
videtur, si alteri altera subdatur. Sed dico phisiologiam
phisicae genus non esse quemadmodum proponis,
nullamque earum differentiam aliam assero,
nisi eam quam inter philosophiam et philologiam
cognosco. Alioquin philologia philosophiae genus
conceditur. » Ad haec scolasticorum multitudo philosophiae
divisionem interruptam indignabatur, eamque
repeti apud augustum petebat. Otricus vero
post paululum idem repetendum dicebat, prius
tamen habita ratione de causa ipsius philosophiae;
intendensque in Gerbertum, quae esset causa philosophiae
sciscitabatur.
62.
#Quae sit causa conditi mundi.@# --Qui cum a
Gerberto, ut apertius quid vellet ediceret, rogaretur,
utrum videlicet causam qua inventa est, an causam
cui inventa debetur, ille mox: « Ipsam, inquit, causam
dico, propter quam inventa videtur. » Tunc vero
Gerbertus: « Quoniam, inquit, nunc patet quid proponas,
ideo inquam inventa est, ut ex ea cognoscamus
divina et humana. Et Otricus: Cur inquit unius
rei causam, tot dictionibus nominasti? cum ex una
fortassis nominari potuit, et philosophorum sit brevitati
studere? »
63.
#Quod non omnia nomina causarum singulis
dictionibus efferuntur.@# --Gerbertus quoque: « Non
omnes, inquit, causae, uno valent nomine proferri.
Etenim cum a Platone causa creati mundi non una
sed tribus dictionibus, bona Dei voluntas declarata
sit, constat hanc creati mundi causam, non aliter
potuisse proferri. Nam si dixisset voluntatem causam
esse mundi, non id esset consequens; quaelibet enim
voluntas, id esse videretur, quod non procedit. »
Atque hic Otricus: « Si, inquit, Dei voluntatem
causam conditi mundi dixisset, brevius quidem et
sufficienter dictum foret, cum numquam nisi bona
fuerit Dei voluntas. Non enim est qui abnuat bonam
esse Dei voluntatem. » Et Gerbertus: « In hoc, inquit,
penitus non contradico. Sed vide; quia constat
Deum substantia solummodo bonum, quamlibet vero
creaturam participatione bonam, ad ejus naturae
qualitatem exprimendam, bona additum est, quod
id ejus proprium sit, non etiam cujuslibet creaturae.
Tandem quidquid illud sit, id sine dubio constat,
non omnia causarum nomina una dictione proferri
posse. Quae enim tibi umbrae causa videtur? an haec
una dictione indicari valet? »
64.
#Quae sit causa umbrae@#.-- « Sed
dico umbrae causam esse corpus luci objectum. Atque
haec brevius nullo modo dici valet. Si enim corpus
umbrae causam dixeris, nimis commune protulisti.
Quod si corpus objectum volueris, id quoque tantum
non procedit, quantum ab hac parte relinquitur.
Sunt enim corpora nonnulla, atque etiam diversis
objecta, quae umbrae causa esse non possunt.
Nec abnuo multarum rerum causas, singulis dictionibus
efferri, veluti sunt genera quae specierum causas
nemo ignorat, velut est substantia, quantitas, qualitas.
Alia vero non simpliciter proferuntur, ut rationale,
ad mortale. »
65.
#Quid continentius sit rationale an mortale@#.--Tunc
vehementius Otricus admirans ait:
« An mortale rationali supponis? Quis nesciat quod
rationale Deum et angelum hominemque concludat,
mortale vero utpote majus et continentius omnia
mortalia et per hoc infinita colligat? » Ad haec
Gerbertus: « Si, inquit, secundum Porphirium atque
Boetium, substantiae divisionem, usque ad individua
idonea partitione perpenderes, rationale continentius
quam mortale sine dubio haberes, idque congruis
rationibus enucleari, in promptu est. Etenim
cum constet substantiam genus generalissimum,
per subalterna posse dividi, usque ad individua,
videndum est an omnia subalterna singulis dictionibus
proferantur. Sed liquido patet alia de singulis,
alia de pluribus nomen factum habere. De singulis,
ut corpus, de pluribus ut animatum sensibile. Eadem
quoque ratione subalternum, quod est animal
rationale, praedicatur de subjecto, quod est animal
rationale mortale. Nec dico, quod rationale simplex,
praedicetur de simplici mortali; id enim non procedit;
sed rationale inquam animali conjunctum,
praedicatur de mortali, conjuncto animali rationali. »
Cumque verbis et sententiis nimium flueret, et
adhuc alia dicere | null | d9aed933-4b60-4a9b-b11d-f8741105026a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
pararet, augusti nutu disputationi
finis injectus est, eo quod et diem pene
in his totum consumserant, et audientes prolixa
atque continua disputatio jam fatigabat. Ab augusto
itaque Gerbertus egregie donatus, cum suo metropolitano
in Gallias clarus remeavit.
66.
#Sinodus apud sanctam Magram habita.@# --Eodem
tempore Emma regina et Adalbero Laudunensis
episcopus infames stupri criminabantur;
id tamen latenter intendebatur, nullius manifesto
intentionis teste. Sed quia suppresse dictum, ad
omnium aures devenerat, episcopis visum est id
esse discutiendum, ne frater et coepiscopus eorum
infamiae tantae subderetur. A supradicto ergo metropolitano
collecta est episcoporum sinodus apud
sanctam Magram locum Remorum diocesaneum.
Considentesque et quaeque utilia pertractantes, postquam
metropolitanus. . . . . . . . . . . . . . .
67.
#Ottonis promotio in regem per Germanos
et Belgas@#.--Post obitum domni Ottonis
Germanorum regis, ejus filius Otto, a Germanis
Belgisque rex creatus, rem publicam strenue
atque utiliter amministravit; vir magni ingenii, totiusque
virtutis, liberalium litterarum scientia clarus,
adeo ut in disputando ex arte et proponeret,
et probabiliter concluderet. Penes quem regnum
Germaniae cum Galliarum aliqua parte, usque ad
diem vitae ejus supremum, mansit, sed aliquando
dubio statu. Nam inter ipsum et Lotharium Gallorum
regem, quandoque et odium immane, et
anceps victoria fuit. Etenim cum ab Ottone Belgica
teneretur, et a Lothario impeteretur, contra se
dolos aut vires moliebantur, eo quod uterque et
suum patrem eam tenuisse contenderet, et exercituum
multitudine, uterque eam se defensurum non
diffideret. Nam et Ludovici patris Lotharii fuit,
et ejus post dono, hujus Ottonis pater, Otto obtinuit.
Horum ergo discordiae incentivum principium Belgica
fuit.
68.
#Indignatio Lotharii in Ottonem.@# --Igitur
in Aquensi palatio Ottone commorante cum conjuge
Theuphanu gravida, Lotharius illum propius accessisse
acerrime motus indignabatur. Ergo Francorum
ducem Hugonem, reliquosque regni primates
consilium petiturus Lauduni collegit. Dux itaque
processit. Reliqui etiam quibus quoque consulendum
erat, ante regem consequenter admissi sunt. Quibus
residentibus rex duplicem injuriam sibi illatam
esse commemorat, cum regni sui pars ab hoste
usurpata fuerit, et ipse hostis ad fines suos temerarius
accesserit. Nec majori injuriae esse quod tenuerit,
quam quia tenens ad fines suos accedere
non formidaverit. Se etiam id multa aviditate ulcisci
velle, si consilio suo velint cedere. Nec posse
se ab hoc animo temperari, si ad id agendum copia
militum non defecerit. Gratias etiam sese quandoque
redditurum, si id quod cupit aequo animo adoriantur.
69.
#Impetus Gallorum spontaneus in Ottonem@#.--Mox
dux et alii primates sine deliberandi
consultatione sententiam regiam attollunt. Sese
sponte ituros cum rege, et Ottonem aut comprehensuros,
aut interfecturos, aut fugaturos pollicentur.
Hujus consilium negotii dissimulatum ad paucorum
tunc notitiam pervenire potuit, adeo ut euntes,
quorsum nescirent. Tandem collectus exercitus
sic densus incedebat, ut erecta hastilia lucum potius
quam arma portenderent. Ibat ergo per cuneos simbolo
distinctos. Cum vero vada Mosae transmisissent,
centuriones constituti et dispositi per centurias,
Ottonem non sufficientem habere exercitum
diligenter contemplati sunt. Itaque accedebant,
multamque inopiam rei militaris apud hostem praedicabant.
70.
Quae dum ad aures Ottonis referuntur, ille
utpote erat audaci animo, Lotharium numquam haec
aggressum respondit. Nec vero in suas partes adventare
potuisse, cum nec ei copia militum sufficeret,
nec de suis satis spei haberet. At cum alii atque
alii Lotharium jam adesse dicerent, et in eo perseverarent,
Otto dixisse fertur, se ad his credendum
nullo modo posse allici, nisi ipse quoque videndo
per sese addisceret. Equis ergo inclamatis et
adductis, Otto ad videndum processit. Lotharium
cum viginti milibus instare advertit. Cogitabat
itaque nunc reniti, nunc quoque ad tempus recedere,
et post cum exercitu copioso reverti meditabatur.
Tandem quia Lotharius urgebat, stare non
potuit. Abscessit ergo non sine lacrimis, cum uxore
Teuphanu regnique principibus, relicto palatio atque
regio apparatu.
71.
Lotharius cum exercitu affuit, Ottonem se
capturum ratus. Et certe coepisset, si in itinere
sese exercitus angariis non impedisset. Nam si ante
ejus discessum pridie advenisset, eum aut capere
aut neci dare potuisset. Palatium igitur ab hostibus
occupatur. Regiae mensae evertuntur. Ciborum apparatus
per calones diripitur | null | fe07eaa6-11a8-4d7e-9b93-18ebe14bf50c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Regia quoque insignia a
penetralibus erepta, asportantur. Aeream aquilam
quae in vertice palatii a Karolo magno acsi volans
fixa erat, in vulturnum converterunt. Nam Germani
eam in favonium converterant, subtiliter significantes
Gallos suo equitatu quandoque posse devinci.
Lotharius frustra impetu facto, sine obside
vel pace sequestra exercitum reduxit, postea se
rediturum confidens.
72.
Otto cui totum calamitatis pondus illatum
fuerat, donis multiplicibus multisque favoribus suos
sibi assciscebat. Et utpote vincendi cupidus, si quos
leserat, revocabat aut reddito quod sustulerat, aut
dato quod spoponderat. Pacatis autem omnibus atque
sibi revocatis si qui forte abscesserant, regnorum
principibus in unum collectis, coram sic locutus
est:
73.
#Oratio Ottonis ad suos.@# -- « Non ab re,
viri clari, huc vos convenisse volui. Virtus vestra
suggessit a vobis consilium expetere, quos et ingenium
decorat, et animi virtus informat. Nec dubitavi
me suscepturum a vobis optimi consilii rationem,
cum ab animo non excesserit, quanto animo,
quanta virtute in fides hactenus perstitistis. Ante hac,
viri clarissimi, ingenti virtute pro egregiae laudis
honore et gloria sategistis, cum et consilio clari, et
bello invicti enituistis. Nunc quoque eadem virtute
nitendum est, ne laudi egregiae turpis infamia succedat.
Enitimini ergo pro viribus, et si quid dedecoris
contraxistis, a tanta claritudine amoveatis. Non vos
latet, fugae ignominiam a Lothario nuper nos pertulisse.
Quam non solum bello, sed etiam morte repellere,
et vestram claritudinem decet, et tempus
exposcit, facultas etiam persuadet. Si igitur magis
imperare quam servire parati estis, dum aetas viget,
animusque valet, hoc facinus ne parvipendatis. Ingenti
virtute efficite ut sitis formidini, quibus ignobiles
et vulgus fuistis. » Hac sententia, id fieri omnibus
persuasum est.
74.
#Equitatus in Galliam.@# --Interea Otto cum
triginta milibus equitum in Gallias ire parabat.
Nec moratus praemissis centurionibus ibat. Galliam
Celticam exercitu implevit. Quam partim combussit,
partim depopulatus est. Sic etiam versa vice Lotharium
adurgens, eo quod militum copiam non
haberet, fluvium Sequanam transire compulit, et
gemebundum ad ducem ire coegit. Turbati ergo
repentino hostium adventu, rex Stampas adiit,
dux vero ad colligendum exercitum Parisii resedit.
Dum haec aguntur, Otto cum exercitu properat,
fiscumque regium Atiniacum diripit atque comburit;
et per fines urbis Remorum transiens, sancto
Remigio multum honorem exhibuit. Urbem quoque
Suessorum praetergressus, et sanctum Medardum
venerans, palatium Compendiense pene diripuit.
Nec minus centuriones praevii eo ignorante sanctae
Baltildis monasterium, apud Chelas penitus subruerunt
atque combusserunt. Quod non mediocriter
dolens multa in ejus restaurationem delegavit. Tandem
ad fluvium Sequanam accessit, ibique exercitus
tentoria fixit, Parisium in prospectu habens, totamque
pene regionem per triduum depopulatus est.
75.
Ibant ergo equites cum lixis palantibus ad
victum deferendum, stadiis 160 circumquaque. Et
quia Sequana interfluebat, neuter exercitus ad se
accedebat. Dux enim in altera fluvii parte milites
colligebat; at hoc triduum non sufficiebat ad colligendorum
sufficientiam militum, nec fieri potuit copia
unde congrederetur.
76.
#Monomachia duorum.@# --Cum ergo uterque
exercitus dubio esset statu, et de victoria altrinsecus
tota mente quaereretur, Germanus quidam animo
simul et viribus fidens, singularis ad dimicandum
cum armis processit, seseque ad pontem ubi portae
erant repagulis et clavis ferreis munitae, congressurum
solum cum solo obtulit. Hostem ut veniret singularis
saepenumero inclamavit. Et cum jam in Gallorum
contemptum quaedam maledicta effunderet,
nec aliquis ei responderet, per custodes duci aliisque
principibus qui jam pauci advenerant, relatum est,
ad portas pontis hujusmodi esse hominem, qui sese
ad dimicandum singulariter solum cum solo proponeret,
illumque probris et contumeliis verborum
principes lacessire, nec illum inde recessurum esse,
nisi aut singulariter congrediatur, aut portis incisis
totus exercitus intromittatur. Dux cum principibus
hanc contumeliam non ferens, tirones hortatur
ut furentem repellant, et a tanta ignominia purgati
nominis gloriam sibi affectent. Mox quam
plures animo ardentes, ad resistendum sese obtulerunt.
Ergo de pluribus unus electus, Ivo, congressurus
procedit. Premium viri fortis propositum
est; et, ablatis repagulis, portae patefactae sunt. Procedit
sibi obviam hostis uterque. Qui objectis clipeis,
telisque obnitentes, mente furiata pauca admodum
probra sibi objecerunt | null | 47c46531-8c3b-4e16-a916-d41dde9be074 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Germanus tandem telum jaculatus,
Galli clipeum gravi ictu pertundit. Gladioque
educto cum urgere instaret, a Gallo mox telo
obliquato confixus, atque vita privatus est. Gallus
victoria potitus, ab hoste rapta arma asportavit,
atque duci obtulit. Vir fortis praemium petiit et accepit.
77.
#Ottonis a Gallia digressio suorumque fuga@#
.--Otto Gallorum exercitum sensim colligi
non ignorans, suum etiam tam longo itinere quam
hostium incursu posse minui sciens, redire disponit;
et datis signis castra amoverunt. Angarias quoque
accelerare moliti sunt; amotisque omnibus, ibant
non segniter, nec sine metu. Axonae fluvii vada festinantes
alii transmiserant, alii vero ingrediebantur,
cum exercitus a rege missus a tergo festinantibus
affuit. Qui reperti fuere, mox gladiis hostium fusi
sunt, plures quidem, at nullo nomine clari.
Otto interea cum exercitu digressus, Belgicam petiit,
ibique procinctum solvit; tanto favore et benivolentia
apud suos usus, ut sicut imminenti periculo, ita
quoque et omnibus capita sese objecturos pollicerentur.
78.
(980.) Lotharius considerans Ottonem neque
dolis falli, neque viribus posse devinci, sepe et multum
apud se quaerebat, utrum potius foret stare contra
hostem an reconciliari hosti. Si staret contra,
cogitabat possibile esse, ducem opibus corrumpi, et
in amiciciam Ottonis relabi. Si reconciliaretur hosti,
id esse accelerandum, ne dux praesentiret, et ne ipse
quoque vellet reconciliari. Talibus in dies afficiebatur.
Et exinde his duobus ducem suspectum habuit.
A consultantibus tamen decretum est, Ottonem in
amiciciam regis revocandum, eo quod ipse vir virtutis
esset, et per illum non solum dux mansuesci
posset, sed et aliarum gentium tiranni subjugari utiliter
valerent. Legati igitur a Lothario directi, ab
Ottone liberalissime suscepti, de habenda utriusque
amicicia duce ignorante elaborant:
79.
#Oratio Gallorum ad Ottonem.@# -- « Hactenus,
inquiunt, discordiae, invidiae, caedis amatores
floruerunt, cum inter nobilissimos reges tantum locum
habuerunt, quibus pro deliciis erat discordia,
quia apud reges discordes se multa adquirere posse
arbitrabantur. Enimvero de communi labe cogitabant,
ut majoris gloriae et honoris locum, apud conturbatos
vindicarent. Sed proderit plurimum rei publicae,
si malignitas pravorum jam dudum reprimatur, et
virtus bonorum luce purius enitescat. Redeat ergo
virtus et floreat inter gloriosissimos reges, ut et
vestra virtute tantorum malorum auctores abinde
conquiescant, et res publica vestra virtute potius
gubernetur, quam cupidorum invidia dilabatur. Securius
enim ambo regnabitis, cum in amicicia conjuncti
duos exercitus pro uno habebitis. Quod si ex
vobis alter in ultimas suorum regnorum gentes ire
disposuerit, alterum acsi fratrem, fidumque suarum
rerum tutorem habebit. Placeat ergo serenissimis
regibus pax et amicicia, quos conjunxit etiam sanguinis
affinitas. Vinciantur amicicia, quorum dissidentia
rei publicae labem infert, et concordia utilitatem
accommodat viresque ministrat. »
80.
#Responsio Ottonis ad Gallos@#.--Ad haec Otto:
« Novi, inquit, quantam labem rei publicae discordia
sepenumero intulit, cum regnorum principes contra
se aliquando moliti sunt. Nec illud etiam ignoro,
quanta salus per amiciciae virtutem rei publicae comparata
sit. Fateor hactenus me plurimum coluisse
pacem et concordiam, invidias atque discordias
malignantium odio semper habuisse. Componantur
ergo per vos animi dissidentium, nam huic rei vos
video aptissimos, qui ante hac mutua lesione rei
publicae plurimum derogavimus. Consilii vestri rationem
approbo. Dictis tandem facta consentiant. »
Legati persuasione habita redeunt, ambosque reges
alterutrius benivolentium ad alterutrum referentes,
in amicicia componunt. Constituitur tempus colloquendi.
Locus utrique commodus deputatur. Et quia
circa fluvium Mosam regna amborum conlimitabant,
in locum qui Margolius dicitur, eis sibi occurrere
placuit.
81.
#Lotharii et Ottonis regum conciliatio@#.--Convenerunt
ergo. Datisque dextris, osculum sibi
sine aliqua disceptatione benignissime dederunt;
amiciciam altrinsecus sacramento stabilierunt. Belgicae
pars quae in lite fuerat, in jus Ottonis transiit.
Otto, regni sui pace facta, Italiam petiit, Romamque
devenit, suos revisurus atque de regni statu quaesiturus;
compressurus etiam si qui forte essent tumultus,
et tumultuantes in pacem revocaturus si qui principum
forte dissiderent. Lotharius vero Laudunum veniens,
apud suos quaeque congrua sibi pertractabat. Nec jam
quicquam spei ex duce habebat, cum propter pacem
dolo quaesitam, non mediocriter eum suspectum haberet.
(981 | null | f910bcb6-020c-4592-9a5e-d8604c92e2df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.) Cum jam haec omnia vulgo praedicarentur,
nonnulli quoque inde indignati pro duce fremerent,
dux constanti animo tristitiam dissimulans omnia
ferebat, et sicut moris ei erat consulto omnia deliberare,
primatibus advocatis declamaturus resedit.
82.
#Oratio ducis apud suos.@# --Quibus coram
sic orsus cepit: « Non praeter fructum utilis et
honesti consilium a doctis expetitur. Quibus solis et
decenter acceditur, et ab eis fluctuanti rei, consilii
ratio aperitur. Vos in consulendo arbitror idoneos,
cum ab animo non discedat, quanta virtute et ingenio
vestri, saepenumero adversariis praenituerim.
Cumque vos mihi manibus et sacramento addictos,
fidem quoque inviolabilem servaturos non dubitem,
indubitanter a fidelibus consilium peto. Quod si mihi
conceditur, vos etiam participabitis. Si non suggeritur,
forte non aberit dispendium cui indecores succumbatis.
Ergo quia pro vita agitur, consilium utile
liberaliter expromite. Non enim vos latet quanta
subtilitate doli, Lotharius rex incautum me fefellerit,
cum absque me Ottoni reconciliari voluerit feceritque.
Cui a mente penitus excessit, quam liberali
animo quantum periculum aggressus sim, cum per
me hostem nuper fugaverit, Belgicam quoque insignibus
sublatis hostilibus subarraverit. Quid ergo
spei ulterius expectem, cum dolo fidem abruperit? »
83.
#Declamatio qua usi sunt apud ducem sui.@#
--Ad haec primates: « Non solum novimus, inquiunt,
quantis periculis nobiscum pro Lothario
rege caput objeceris, verum quoque quanto discrimine
claritudo tua adhuc patens sit, si ut fama est
duo reges contra te conspiraverint. Nam si contra
alterum exercitum pro defensione moliaris, ambos
contra te mox stare invenies. Si contra ambos nisus
fueris, plurima incommoda incurrere necesse est,
equitatum intolerabilem, insidias multiplices, incendia,
atque rapinas, et quod pessimum est nefarios
infidi vulgi rumores, qui non contra adversarios
nos exercere defensionem loquetur, at in rebellione
contra regem temerarios atque perjuros stare calumniabitur.
Sic etiam ad quoscumque accedere posse
mencietur, ut sine delicto, sine perjurii sacrilegio a
dominis recedant, et contra illos arroganter cervices
attollant. Hujus periculi extremum et utile consilium
nobis videtur, ut cum duo contra nos conjuncti
sint, alteri alterum subtrahamus. Quod si alteri
alter subtrahi nequit, saltem in amiciciam nobis eorum
alterum devinciamus, ut alter nobis addictus, alteri
vires non praebeat animumque ministret. Hoc quoque
fieri possibile est, si Romae nunc positum Ottonem
legatis praemissis cautus et circumspectus
adieris. Non enim sic parvi est ingenii Otto, ut te
potiorem Lothario armis et opibus ignoret, cum
sepe et id audierit et per sese expertus sit. Unde et
facilius ejus amiciciam adipisceris; proderit etiam
sanguinis vestri propinquitas, cum aeque ut Lotharius
ei in hoc conjungaris. »
84.
Quae sententia prolata favoraliter duci habita
est. Legatis igitur directis dux animum hujusmodi
Ottoni Rome indicavit. Otto mira benivolentia
legatos excepit; de amicicia quoque inter illos habenda
se paratissimum non negavit. Quod si ipse
dux ad se veniret, ut amplius uterque amiciciae vim
experiretur, eum cum suis se decenter et cum honore
excepturum. Legati reversi, duci mandata retulerunt.
Dux igitur quosdam magnae prudentiae et
astutiae assumens, Arnulfum videlicet Aurelianensium
episcopum, atque Burchardum necnon. . . . . . .
reliquos quoque admodum necessarios viros, Romam
progreditur. Sanctos apostolos honorat, atque sic
regem petit.
85.
#Ottonis cum Hugone sessio.@# --Otto gloriam
sibi parare cupiens, ex industria egit, ut omnibus
a cubiculo regio emissis, ejus gladius super
sellam plectilem deponeretur, dux etiam solus cum
solo episcopo introduceretur, ut rege latiariter loquente,
episcopus latinitatis interpres, duci quicquid
diceretur judicaret. Introgressi igitur, a rege ingenti
favore excepti sunt. Rex injuriarum querelam deponit;
et osculum dans, gratiam sui favoraliter amico
impertit. Post multa colloquia de amicicia habenda,
cum rex exiret, gladiumque respiciens peteret, dux
paululum a se discedens se inclinavit ut gladium tolleret,
ac post regem ferret; hac enim causa super
sellam relictus fuit, ut dum dux cunctis videntibus
gladium ferret, in posterum etiam portaturum
indicaret. Episcopus vero duci consulens,
gladium ab ejus manu rapuit, et ipse deferens
post regem incessit. Cujus prudentiam simul et astutiam
rex admiratus, apud suos postea non sine laude
sepius frequentavit. Ducem quoque in plurima amicicia
susceptum, cum | null | dd57f8ef-a9e0-4fb6-aa24-31124c569e96 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
honore et pace pene usque ad
Alpes deduci fecit.
86.
#Epistola Lotharii ad Chonradum.@# --Lotharius
rex, necnon et Emma regina insidias ubique parabant;
et ut in itinere redeuntem caperent, dolos
praetendebant. Igitur Conrado Alemanorum regi epistolam
legavit hunc modum habentem: « Lotharius
Francorum gratia Dei rex, Conrado Alemannorum
regi quicquid sibi. Amiciciam inter nos a multo
tempore constitutam inviolabiliter conservare semper
mihi gratum fuit. Cujus fructus cum a me multiplex
exire valeat, utile duxi quiddam vobis indicare,
et ad votum mihi fieri id petere. Hugonem ducem
sciatis me hactenus pro amico habuisse. Comperto
vero quod latenter hostis mihi esset, ab ejus familiaritate
me remotiorem feci. Unde nunc Romam iens,
Ottonem adiit, in mei contumeliam, regnique labem
ei plurimum persuasurus. Quapropter summa ope,
summo ingenio nitimini ne evadat. Vale. »
Exploratores
itaque circumquaque dispositi, per praerupta
montium et scopulorum, per viarum exitus,
ejus adventum opperiebantur.
87.
#Item epistola Emmae reginae ad matrem@#.--Nec
minus Emma regina matri suae in hunc modum
epistolam direxit: « Adelaidi matri imperatrici
semper augustae, Emma Francorum regina salutem.
Licet multo terrarum intersitio semota, tamen a
matre auxilii rationem filia peto. Hugo dux insidiis
non solum regni nostri principes a nostra fidelitate
amovit, sed et fratrem meum Ottonem a nobis conatur
avertere; unde et Romam illum adiit. Ne ergo
penitus sui voti compos glorietur, peto supplex filia
matrem, ut in revertendo tantus hostis impediatur.
Et si fieri potest, aut captus teneatur, aut impunis
non redeat. Sed ne vos suis dolis tergiversator evadat,
totius formae illius inseparabilia accidentia vobis
indicari curavi. » Tunc prosecuta oculorum, aurium,
labiorum, dentium quoque et nasi, necnon et
reliquarum corporis partium accidentia, verborum
quoque tenorem, sic ignotum declaravit, ut his signis
detegeret atque ignorantibus indicaret.
88.
#Hugo inmutato habitu insidias evadit.@# --Dux
horum non nescius, reditum accelerat. Dolisque
praemetuens, vestem mutat, seseque unum de
clientibus simulat. Equos onera ferentes, ipse regit
atque exagitat. Onera imponit et deponit, omnibus se
serviturum accommodat. Tantaque industria in abjecta
veste et inculto habitu se ducem dissimulavit,
ut et per insidiarum loca transiret quae nec vitare
poterat, et insidiantes efficaciter falleret. Uno tantum
hospitio pene deprehensus fuit. Nam dum
eundum esset cubitum, ei lectus cum diligenti apparatu
compositus est; eique circumfusi se omnes
ad serviendum obtulerunt. Alii enim genu flexo
caligas extrahebant, extractasque alii excipiebant;
alii vero nudatos pedes sedentis, subsidendo confricabant,
et giris vestium emundabant. Haec hospes
per ostii rimas contemplatus est. Deprehensusque
explorasse, mox ne rem detegeret vocatus est et intromissus.
Strictisque mucronibus postquam ei necem
minati sunt si vocem emitteret, comprehensum
ligatis manibus et pedibus in ergastulum detruserunt.
Qui voce suppressa, ibi usque crepusculum convexus
jacuit. Post nocte abscedente, in ipso crepusculo
surrexerunt. Hospitem assumptum et equo
invectum, tandiu asportaverunt, donec loca suspecta
transmitterent. Quibus transmissis, depositum dimiserunt,
reliquumque itineris celeres confecerunt.
Nec minus Conradi regis dolos sepe simulando et
dissimulando evasit, cum in dolis componendis insidiatores
studio et hic niterentur. Tandem tantorum
malorum securus, Gallia receptus est.
89.
Cognitis autem utrorumque dolis ab utroque,
tanta crudelitate in se non armis sed insidiis latentibus
debacchati sunt, ut aliquot annis res publica
principibus dissidentibus multum lederetur. Tunc
etiam multarum rerum usurpationes, miserorum
quoque oppressiones, et circa minus potentes, calamitates
nefariae a quibusdam pravis exercitae sunt.
Cum utriusque sapientiores in unum consulturi convenientes,
principes dissidere plurima commiseratione
conquesti sunt.
90.
#Lotharii et Hugonis reconciliatio.@# --Statueruntque
ut alterius fautores, ad alterum suasuri de reconciliatione
transirent, ut alteruter benivolentia alterutrius
captus, facilius condescenderet, eumque pro
lesa amicicia utilius peniteret. Quod consultum, non
multo post effectum habuit. Nam et eis efficacissime
persuasum est, ac plurima dilectione sibi annexi sunt
Sic etiam in utrisque vis amiciciae firmata visa est.
91.
#Promotio Ludovici in regnum Francorum.@# --Etenim
cum rex filium suum Ludovicum in regno
sibi succedere vellet, ipsum quoque a duce ordinandum
quaereret, dux hanc ordinationem mox liberali
animo se administraturum respondit. Et legatis directis,
regnorum principes Compendii | null | 73477309-3b0b-4487-9e84-63bdf9c5053c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
collegit;
ibique a duce reliquisque principibus Ludovicus
rex adclamatus per metropolitanum episcopum
Remorum, dignae videlicet memoriae Adalberonem,
sancta die Pentecostes in regnum Francorum promotus
est. Duobus ergo regnantibus dux multa
affabilitate ac famulatu multiplici, per dies plures
sese commendabat; adeo regiam dignitatem per
omnia extollens, et sese eis supplicem monstrans;
se etiam facturum pollicens, ut ambo gentibus
jam domitis potenter imperarent, indomitas
quoque efficaciter mansuescerent. Id etiam meditabatur,
ut in diversis regnis positi, regiam dominationem
exercerent, ne unius regni angustia, duorum
regum majestati nimium derogaret.
92.
#Item promotio Ludovici in regnum Aquitaniae
ejusque uxoratio.@# --Dum haec multo conatu disponeret,
alii quidam nimis callidi hoc comperto, cum
hujusmodi gloriam in sese transfundere vellent,
Emmam reginam adeuntes, super maxima re se
consulturos dixerunt. Qui suscepti a regina, id sibi
videri optimum dixerunt, Ludovico regi assciscendam
conjugem Adelaidem, Ragemundi nuper defuncti
ducis Gothorum olim uxorem. Et non magis
potentiam regnandi ex hoc posse augeri, quam sibi
nonnulla commoda adquiri. Enimvero possibile fieri,
totam Aquitaniam simulque et Gothiam suo imperio
asstringi posse, postquam ex jure ductae uxoris
oppida munitissima ad suum jus retorqueret. Magnum
etiam quiddam in hac re, et utile comparari,
si patre hinc posito, et illinc filio, dux ceterique
hostes in medio conclusi, perpetuo urgeantur.
93.
Hujus rationis consilium postquam regi suggestum
est, apud Gozfredum comitem qui aderat
ordinatum valuit. Haec duce ignorante parabantur.
Quae cum post animadvertisset, ne regibus fieri
videretur injurius, contumeliam dissimulans, nihil
penitus refragratus est. Interea collectis regni principibus,
equitatus regius disponitur, insignia regia
invehuntur; cibi multiplices apparati, vehiculis
imponuntur. Quibus actis, reges utrique cum multo
equitatu in Aquitaniam profecti sunt, castrumque
Briddam quod vetus dicitur, devenerunt.
94.
#Adelaidis a Ludovico reginae in@#
#Aquitania promotio
eorumque divortium@#.--Quo
a praefata Adelaide multo apparatu excepti sunt.
Et die constituta rationibus decentissime habitis, et
ex jure datis dotalibus, Ludovicus rex eam sibi
uxorem copulavit, atque secum coronatam per
episcopos in regnum promovit. Non tamen regium
nomen sic in eis valuit, ut ullatenus regnandi dominationem
in principibus exercere valerent. Amor
quoque conjugalis eis pene nullus fuit. Nam cum
ille adhuc pubesceret, illa vero anus foret, contrariis
moribus dissentiebant. Cubiculum commune sibi
non patiebantur. Requieturi quoque diversis hospitiis
potiebantur. Si quando colloquendum erat,
locum sub divo habebant. Pro sermonibus producendis,
paucissima dicere sat erat. Et hoc apud eos
fere erat per biennium. Quorum mores usque adeo
discordes fuere, ut non multo sequeretur post et
divortium.
95.
Ludovicus vero quia morum informatorem
non habebat, utpote adolescens levium rerum vanitatibus
insistebat. Habitum patriae gentis
pro peregrinis penitus deposuerat. Itaque in miserandam
fortunam res penitus dilapsa est, ut et
moribus degener, et regnandi impotentia inglorius
esset; et qui paulo ante rex genere, fama, atque
copiis potens, nunc erumnosus et inops, rei familiaris
simul et militaris calamitate squaleret. His
Lotharius rex per multos cognitis, filium inde revocare
cogitabat; non ignorans in pejus eum lapsurum,
cum illic nullum dignitatis regiae haberet
honorem. Equitatum itaque parat filium repetiturus.
Aquitaniam ingressus Briddam petiit. Filium repetit
et reducit. Regina sese viduatam dolens, et verita
majoris incommodi injuriam, Wilelmum Arelatensem
adiit, eique nupsit. Et sic ex divortio, adulterium
publicum operatum est.
96.
#Obitus Ottonis.@# --Hac tempestate Otto cum
barbaris congressus, miserabili fortunae succubuit.
Nam et exercitum fusum amisit, et ipse captus ab
hostibus, divina vero gratia reversus fuit. Post cum
ex indigestione Romae laboraret, et intestini squibalas
ex melancolico humore pateretur, aloen ad
pondus dragmarum quatuor sanitatis avidus sumpsit.
Conturbatisque visceribus, diarria jugis prosecuta
est. Cujus continuus fluxus, emorroides tumentes
procreavit. Quae etiam sanguinem immoderatum
effundentes, mortem post dies non plures operatae
sunt (983, Dec. 7).
97.
Cui defuncto filius quinquennis Otto superstes
erat. Quem patri succedere in regnum, cum aliquot
primates voluissent, id ab aliquibus contradictum
est (983, Dec. 25). Ingenti tamen virtute variaque
fortuna ei regnum postea paraverunt (984). Nam
Hezilo regis paulo ante defuncti patruelis, qui adhuc | null | 4ef45309-bd8e-48d9-ae70-03767c0d9d82 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in carcere vinctus ab eo tenebatur, eo quod adversus
eum regnum appeteret, pravorum dolis in pernitiem
rei publicae elapsus, et quorumdam munitionibus
receptus est. Vir aeque ut Otto nobilis, corpore
eleganti ac valido honoris cupidus ac factiosus;
animo vasto, sed fallaci. Hic regnandi avidus, omnes
sacrilegos, aut juditiis convictos, sive etiam pro
factis juditium timentes, postremo omnes flagitiosos
quos conscius animus exagitabat, sibi proximos ac
familiares fecit (SALLUSTII Castil. c. 14). Talium
dolis, regis defuncti superstitem filium Ottonem
parvum rapuit, ejus loco sese regnaturum ratus.
Regnum ergo sic in suum jus refundi arbitrans,
sceptrum et coronam sibi paravit. Quod dum a
Lothario expetendum cogitaret, eumque concessa
Belgica sibi sotium et amicum facere moliretur,
legatos praemisit, apud quos, sacramento commune
negocium firmaretur. Quo etiam sacramento, utrique
reges sibi pollicerentur sese super Rhenum loco
constituto sibi occursuros.
98.
Quibus per legatos juratis, Lotharius tempore
statuto cum exercitu per Belgicam transiens, ne
teneretur sacramenti obnoxius, ad locum Rheni
condictum devenit. Hezilo sese metuens in suspitionem
principum venire si Lothario occurreret, acsi
eum in regnum recipere vellet, perjurii reus, occurrere
distulit. Lotharius se illusum advertens rediit,
non tamen sine difficilis laboris incommodo. Nam
Belgae per quorum medium cum equitatu transierat,
indignati transisse, vias transpositis arboribus impediunt,
aut fossis inmersis revertentes prohibent,
non ut aperto campo comminus dimicent, sed ut his
impedimentis cunctantes a tergo urgeant, aut montium
jugis securi, per inferiora transeuntes missilibus
figant. Et quia aperta fronte stare animo non fuit,
sagittarii cum arcubus et balistis per montana dispositi
sunt. Dum ergo exercitus subiret, illi a superioribus
alios sagittis figebant, alios diversis missilibus
sauciabant. At tirones sicubi ascensui pervium locum
videbant, in hujusmodi hostes vertebantur; armisque
efferati, quosdam vulnerabant, quosdam vero morte
afficiebant. Tantum in eis ter debacchati, ut caesorum
cadaveribus aggerata moles, collibus assimilaretur.
Alii vero descendentes aut vibratis gladiis
frondium oppositarum densitatem metebant aut trudibus
adactis transpositam arborum molem amovebant,
sibique iter aperiebant. Tandem multo
conatu, de medio hostium educti sunt.
99.
Hac tempestate Germania nullo regis
imperio tenebatur, quippe cum et Ottonem infantem
aetatis infirmitas regnare prohiberet, et Heziloni,
regnandi cupido, a potioribus regnum contradiceretur.
Unde Lotharius occasionem nactus, de
Belgicae pervasione iterum cogitabat, ut videlicet
ad suae dominationis jus eam retorqueret, cum
Otto non esset, principes dissiderent, regnique
dignitas nullo regis administraretur imperio.
100.
Itaque Odonem atque Herbertum viros illustres
et potentia claros advocans, eis sui voti secretum
aperit. Et quia paulo ante eorum patrui absque
liberis defuncti terra optima cum oppidis munitissimis
illos liberaliter donaverat, ipsi mox domi
militiaeque esse paratissimos responderunt. Quibus
faventibus cum rex sibi in animo esse diceret, ut
Belgicam repeteret, eamque militaribus copiis
expugnaret, ipsi hujus rei initium Virduni faciendum
dicunt, eo quod ipsa propinquior civitas esset,
et sese multa obsidione eam aggressuros, nec umquam
ab ea nisi capta recessuros. Qua capta, et
sacramento atque obside regi annexa, ulterius processuros.
Tandiu etiam moraturos in Belgica, donec
aut armis expugnetur, aut victi Belgae in deditionem
omnes transeant. Quorum spontione suscepta,
rex cum ipsis exercitum mox Virdunum admovit.
101.
#Virduni expugnatio@#.--Quae civitas eo situ
posita est, ut a fronte, planitie pervia meantibus
accessum praebeat; a tergo inaccessibilis sit. Ibi
enim a summo in posteriora, profundo hiatu circumquaque
distenditur. Ab inferioribus vero ad
summum, rupibus praeruptis artatur. Quae non solum
scatens fontibus, puteisque, incolis accommoda,
sed et fluvio Mosa eam a praerupta parte abluente,
nemorosa. Ubi ergo a fronte planitien praefert,
pugnaturi machinas bellicas generis diversi aptavere.
Nec minus qui in urbe erant, ad resistendum
sese expediebant. Pugnatum est tandem octo ferme
continuis diebus. At cives cum viderent nulla a suis
extrinsecus suffragia mitti, nec jugis praelii pondus
se tolerare posse, consilio inito indempnes et
intacti hostibus cessere. Urbem aperuerunt, et sese
Lothario victi obtulerunt.
102.
Quibus peractis, rex ad urbem tuendam, reginam
Emmam in ea reliquit. Ipse cum exercitu
Laudunum rediit, suos etiam ad sua redire permisit.
Tantae benivolentiae favore apud eos usus, | null | a7cf3080-e049-42ca-9b08-bebaadf7d5e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut repetito
itinere se ulterius ituros si juberet pollicerentur;
et neglectis pro tempore domibus et natis,
cum hoste comminus dimicaturos. Lotharius interea
apud suos deliberabat, utrum potius foret sese
ulterius ire, armisque et viribus totam Belgicam
sibi subjugare, an residendo Virduni, per legatos
habitis suasionibus, mores hostium ad suum animum
informare. Si enim eos ferro vinceret, cum id
sine multo sanguine fieri non posset, cogitabat in
posterum minus eis credendum, eo quod amicorum
labem eis intulerit. Si vero per benivolentiam reversuros
expectaret, cavendum putabat, ne in tanto
otio, hostes insolentiores redderentur.
103.
#Virduni invasio a Belgis.@# --Dum
haec multa consultatione ventilaret, Belgicae dux
Teodericus, necnon et vir nobilis ac strenuus Godefridus,
Sigefridus quoque vir illustris, Bardo etiam
et Gozilo fratres clarissimi et nominatissimi, aliique
principes nonnulli, latenter pertemptant Virdunum
irrumpere, eamque a Gallis evacuare. Factisque
insidiis, negotiatorum claustrum, muro instar oppidi
exstructum, ab urbe quidem Mosa interfluente sejunctum,
sed pontibus duobus interstratis ei annexum,
cum electis militum copiis ingressi sunt. Annonam
omnem circumquaque milites palantes advectare
fecerunt. Negotiatorum quoque victus in usum bellicum
acceperunt. Lignorum trabes ex Argonna
aggregari jusserunt, ut si ab hostibus extra machinae
muris applicarentur, ipsi quoque interius
obtinentibus machinis obstare molirentur. Crates
quoque viminibus et arborum frondibus validas intexuerunt,
machinis erectis, si res exposceret,
supersternendos. Sudes ferro acuminatos, et igne
subustos, ad hostes transfodiendos quamplures aptaverunt.
Missilia varii generis per fabros expediere.
Funium millena volumina ad usus diversos convexerunt.
Clipeos quoque habendae testudini ordinandos,
instituerant. Preterea centena mortis tormenta
non dufuere.
104.
#Repetito Virduno a Lothario.@# --Nuntiantur
haec Lothario. Qui tantum facinus accidisse acerrime
indignatus, exercitum dimissum revocavit; et
sic cum decem milibus pugnatorum Virdunum petiit,
atque adversarios repentinus aggressus est. Primo
impetu, sagittarii contra hostes ordinati sunt.
Missaeque sagittae et arcobalistae cum aliis missilibus
tam densae in aere discurrebant, ut a nubibus dilabi,
terraque exsurgere viderentur. Horum contra impetum,
testudinem ante se et super capita hostes muro
aptavere; in quam relisa missilia, ictu frustrato
decidebant. Hoc impetu facto Galli circumquaque
obsidionem disposuere; fossisque praeruptis, obfirmaverunt
castra, ne si ad incautos adversarii prosilirent,
accessum facilem invenirent.
105.
#Compositio cujusdam machinae bellicae.@# --Quercus
proceras radicitus succisas, ad machinam
bellicam extruendam advexerunt. Ex quibus
quatuor trabes tricenorum pedum straverunt solo,
ita ut duae in longum projectae, et decem pedum
intervallo distinctae, duabus aliis per transversum
eodem intervallo superjacentibus cohererent. Longitudinis
et latitudinis spatium, quod intra commissuras
earum tenebatur, decem pedum erat. Quicquid
etiam a commissuris extra projectum erat, simili
modo decem pedibus distendebatur. In harum trabium
commissuris, quatuor sublicas quadragenorum
pedum, quadrato quidem scemate, sed procero,
aequo spatio a se distantes, adhibitis trocleis erexerunt.
Transposueruntque bis per quatuor latera
festucas decem pedum, in medio scilicet, et in
summo, quae traductae, sublicas sibi fortiter annecterent.
A capitibus vero trabium, quibus sublicae nitebantur,
quatuor trabes eductae, et pene usque ad
festucas superiores obliquatae, sublicis jungebantur,
ut sic ex eis machina extrinsecus firmata non titubaret.
Super festucas quoque quae in medio et in
summo machinam conectebant, tigna straverunt.
Quae etiam cratibus contexerunt, super quas dimicaturi
stantes, et eminentiores facti, adversarios
deorsum jaculis et lapidibus obruerent. Hanc molem
extructam, ad stationem hostium deducere cogitabant.
Sed quia sagittarios suspectos habebant,
rationem querebant, qua hostibus sine suorum lesione
appropinquaret. Tandem ratione subtilius perscrutante,
repertum est eam ad hostes optima arte
detrudi posse.
106.
#Deductio ad hostes superioris machinae@#.--Dictabant
enim quatuor stipites multae
grossitudinis terrae solidae mandandos; decem pedibus
in terra defossis, octo vero a terra ejectis.
Qui etiam transpositis per quatuor latera repagulis
vehementissimis solidarentur. Repagulis quoque
transmissis, funes inserendos. Sed funium capita
ab hostibus abducta, superiora quidem machinae,
interiora vero bobus annecterentur. At interiora,
longius superioribus protenderentur. Superiora vero,
breviore ductu machinam implicitam haberent, ita
ut inter hostes et boves machina staret. Unde et
fieret ut quanto boves ab hostibus trahendo discederent,
tanto machina hostibus attracta propinquaret.
Quo commento, chilindris | null | d2620879-3c24-4c09-878d-902d9a68b892 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suppositis, quibus
facilius motum acciperet, machina hostibus nullo
laeso appulsa est.
107.
#Victoria Lotharii@#.--Adversarii quoque
similem quidem machinam extruunt, sed altitudine
et robore inferiorem. Utraque ergo exstructa, a
parte utraque ascensum est. Conflictumque ab utrisque
promtissime, nec tamen ullo modo cedunt. Rex
cum propior muris adesset, fundae jaculo in labro
superiore sauciatus est. Cujus injuria, sui accensi,
vehementius bello incubuere. Et quia hostes machina
et armis fortes, nullatenus cedebant, rex uncinos
ferreos adhiberi praecepit. Qui funibus alligati cum
hostium machinae injecti essent, lignisque transversis
admorsi, funes alii demittebant, alii demissos
excipiebant; quibus adversariorum machina, inclinata
atque pene demersa est. Unde alii delabentes
per lignorum commissuras descendebant; alii vero
saltu sese ad terram demittebant; nonnulli quoque
turpi formidine tacti, latibulis vitam sibi defendebant.
Hostes mortis periculum urgere videntes,
adversariis cedunt, vitamque supplices petunt. Jussi
quoque, arma deponunt, et reddunt. Statimque a
rege decretum exivit hostes sine aliqua ultionis
injuria comprehendendos, ac illesos sibi adducendos.
Comprehensi itaque, inermes ac indempnes praeter
ictus quos in militari tumultu acceperant, ante regem
admissi sunt. Qui regis pedibus advoluti, vitam
petebant. Nam regiae majestatis rei atque convicti,
de vita diffidebant.
108.
Rex victoria potitus, Belgicae principes captos,
suis custodiendos, sed et congruo tempore
reddendos mandavit. Reliquam manum redire permisit.
Ipse Laudunum cum exercitu rediit, ibique
procinctum solvit. Urbem Virdunum usque in diem
vitae ejus supremum, absque ulla refragatione obtinuit.
Disponebat praeterea quomodo ulterius procedendo,
regnum suum dilataret, cum res suae successum
optimum haberent, regnique fortuna per captos
primates id persuaderet. Sed Divinitas res mundanas
determinans, et Belgis requiem, et huic regnandi
finem dedit.
109.
(986.) #Obitus Lotharii.@# --Nam cum vernalis
clementia eodem anno rebus bruma afflictis rediret,
pro rerum natura inmutato aere, Lauduni egrotare
coepit. Unde vexatus ea passione quae colica a phisicis
dicitur, in lectum decidit. Cui dolor intolerabilis
in parte dextra super verenda erat; ab umbilico
quoque usque ad splenem, et inde usque ad inguen
sinistrum, et sic ad anum, infestis doloribus pulsabatur.
Ilium quoque ac renium injuria nonnulla
erat; thenasmus assiduus; egestio sanguinea; vox
aliquoties intercludebatur. Interdum frigore febrium
rigebat. Rugitus intestinorum. Fastidium juge.
Ructus conationes sine effectu, ventris extensio,
stomachi ardor, non deerant. Ingenti itaque luctu,
tota personat domus. Fit sonitus diversus, clamor
varius. Nemini enim eorum qui aderant, inlacrimabilis
erat ea calamitas. Decem igitur
annis Ottoni superstes, tricesimo et septimo
anno, ex quo patre defuncto regno potitus est,
quadragesimo vero et octavo quo a patre regnante
coronam et sceptrum regnaturus accepit, a natu
autem sexagesimo octavo, deficiens naturae
concessit (Mart. II).
110.
Interea magnifice funus regium multo divitiarum
regalium ambitu accuratur. Fit ei lectus regalibus
insignibus adornatus, corpus bissina veste
induitur, ac desuper palla purpurea gemmis ornata
auroque intexta operitur. Lectum regnorum primates
deferebant. Preibant episcopi et clerus, cum
evangeliis et crucibus; penes quos etiam, qui ejus
coronam ferebat multo auro gemmisque pretiosis
nitentem, cum aliis multis insignibus, ejulando
incedebat. Funebre melos, lacrimis impedientibus
vix proferebatur. Milites etiam mesto vultu, suo
ordine prosequebantur. Reliqua quoque manus, cum
lamentis succedebat. Sepultus est Remis in coenobio
monachorum sancti Remigii, cum patre et matre,
sicut ante jusserat suis; quod etiam abest 240 stadiis
ab eo loco, in quo finem vitae accepit; multo obsequio
universorum parique affectu per tantum spatii
deductus.
1.
Peractis autem exequiis, Gerberga regina, legatos
dirigit fratribus suis, Ottoni regi, ac Brunoni
ex praesule duci; necnon et Hugoni Galliarum duci,
petens per eos, Lotharium filium suum in regnum
patri defuncto succedere. Adveniunt itaque ab Ottone
rege omnes ex Belgica duce Brunone principes,
sed et ex Germania aliqui. Adest etiam Hugo Galliarum
dux. Conveniunt quoque Burgundiae et Aquitaniae
simulque et Gothiae principes. Episcopi etiam
e diversis regionum urbibus conveniunt. Atque hi
omnes in urbem Remorum apud Gerbergam reginam
pari voto collecti sunt. Omnium fit consensus;
omnibus animo inest, Lotharium patri defuncto succedere.
2.
Universorum | null | 0e3ff5db-c224-44a7-a5bb-e8837b0f1b50 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
itaque consensu, a domno Artoldo
Remorum metropolitano, favente Brunone
ejus avunculo, principibusque diversarum gentium
laudantibus, Lotharius duodennis, rex creatur in
basilica sancti Remigii, ubi pater suus tumulatus
cum aliis regibus sepultis quiescebat. Creatusque
rex, a matre Gerberga simulque et principibus Laudunum,
ubi ex antiquo regia esse sedes dinoscitur,
magna rerum ambitione inclitus deducitur. Dux
continue ei individuus assidet; et ad multam regis
benivolentiam animum intendens, postquam principes
in sua discessere, privatis cum rege colloquiis
coutebatur. Et ut suae fidelitatis virtutem penitus demonstraret,
regem ejusque matrem suas urbes et
oppida in tota Neustria visere petit, obtinetque.
3.
Deducitur ergo a duce rex cum matre regina
per Neustriam, ac ab eo decentissime excipitur
Parisii, Aurelianis, Carnoti, Turonis, Bleso, aliisque
quam plurimis Neustriae urbibus oppidisque.
Inde quoque cum exercitu in Aquitaniam feruntur.
Et praemissis legatis, cum Wilelmus princeps occurrere
nollet, Pictavim adoriuntur, principem ibi esse
rati. Cum ergo exercitus vehementissime urbem attereret,
et diutissime pugnam urbanis inferret, a
quibusdam regiis castrum sanctae Radegundis urbi
contiguum, clandestina irreptione captum atque succensum
est. Comperto vero principem non adesse,
tandem post duorum mensium dies, victus indigentia
exercitu fatigato, ab obsidione disceditur.
4.
Wilelmus vero Arverniae fines perlustrans quae
est Aquitaniae pars, ab oppidis milites educebat, ad
pugnam exercitum colligens. Collectoque in regem
fertur. Quo rex comperto, duce favente exercitum
in hostem reducit. Signisque infestis congreditur.
Acerrime dimicatum est, nonnullis utrimque fusis.
Sed regio equitatu praevalente, Aquitanos fuga
exagitat. Regiae vero acies promtissime insecuntur.
In qua fuga nonnulli Aquitanorum interfecti, plurimi
autem capti fuerunt. Wilelmus vero devia secutus,
cum duobus vix per abrupta profugit.
5.
Rex ergo prospero belli successu insignis,
acies iterum Pictavis inferri jubet. Arbitrabatur
etenim, urbem tunc facillime capi posse, cum
exercitus recentis belli animositate adhuc ferveat,
et urbani multo detineantur metu, ob principis sui
fugam, ejusque militum infelicem eventum. Dux
itaque regis magnanimitatem multo favore excipiens,
exercitum licet fatigatum, et tamen sua benignitate
captum, urbi reducit. Urbani vero belli casu exanimes,
vitam deposcunt, et pro urbis illesione
supplicant. Cum autem exercitus urbem vi vellet irrumpere,
et spolia asportare, dux habita apud eos
dissuasione, intactam rege jubente reliquit. Rex
autem ab urbanis obsides quot vult capit. Sicque
duce interveniente, urbs ab exercitu liberata est,
et sub pace sequestra obsidio solvitur. Prosperaque
rerum fortuna, rex cum duce et exercitu Laudunum
repetit. Dux vero Parisii receptus, in egritudinem
decidit, qua nimium affectus, vitae finem accepit
(956). Sepultusque est in basilica sancti Dionisii
martiris.
6.
Interea Ottone rege Bulizlao Sarmatarum regi
bellum inferente, Ragenerus quidam quem Otto rex
ob custodiam in Belgica dimiserat, multa quae illicita
erant praesumebat. Inter quae aedes regias et
praedia regalia Gerbergae reginae quae in Belgica
erant, tirannica temeritate pervadit. Regina vero
apud suos de repetendis praediis et aedibus regiis
privatim consultare non distulit.
7.
Inter quos cum pater meus hujus rei dispositioni
videretur idoneus, ab eo id summopere ordinandum
petebatur. Quod etiam ipse disponendum
suscipiens: « Sinite, inquit, per dies aliquot me
istud explorare. Et si quidem nostris viribus id par
fuerit, procul dubio per hoc temporis intervallum
contemplabimur. Ad alia interim vos ipsos conferte.
Illud tantum a vobis expediatur, ut si a Deo nobis
rei gerendae oportunitas conferatur, apud vos
nulla mora attemptandi opus habeatur. » Sic quoque
a sese soluti sunt.
8.
Pater meus itaque ad oppidum praedicti Rageneri
quod dicitur Mons castratiloci, ubi
etiam uxor ejus cum duobus filiis parvis morabatur,
quosdam suorum quos ipse in militaribus instruxerat
dirigit, qui loci habitudinem militumque numerum,
rerum etiam fortunam ac famulorum exitum,
vigilumque diligentiam, cautissime considerent.
Procedunt itaque duo tantum in habitu paupertino,
ac usque ad oppidi portam deveniunt. Exstruebantur
tunc muri per loca potioribus aedificiis. Unde et
lapidum caementique portitores, saepe per portam
egrediebantur, regrediebanturque praesente eorum
qui operi praesidebat. Adsunt exploratores, et
ad comportandum lapides offerunt sese. Deputantur
operi. Daturque eis clitellaria sporta. Comportant
itaque caementum ac lapides, ac nummos singulos,
singuli in dies accipiunt. Ante dominam | null | 2808038e-9ed8-426d-993a-5e16582c0920 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam
cum latomis et caementariis bis cibati sunt, curiose
omnia contemplantes. Dominae etiam cubiculum,
ejusque natorum diverticulum, sed et famulorum
egressum et regressum, actionumque tempestatem,
ubi etiam oppidum insidiis magis pateat, multa
consideratione pernotant. Et diebus quatuor consumtis,
dies imminebat dominica. Sicque accepta
laboris mercede, ab opere soluti sunt. Redeunt
igitur omnibus exploratis, ac patri meo talia referunt.
9.
Ille in multa spe omnia ponens, regina conscia,
cum duabus cohortibus oppidum adit, ac ducentibus
iis quos praemiserat, per locum competentem
nocturnus ingreditur. Portas et exitus omnes
pervadit, ac custodes, ne quis effugiat, deputat.
Ipse ad cubiculum dominae, ferventissimus tendit.
Eumque ingressus, matrem cum duobus natis comprehendit.
Alii vero ornamentis asportandis insistebant.
Comprehendit et milites, oppidumque succendit.
Quo combusto, cum domina et natis, militibusque
comprehensis, ad reginam Gerbergam reversus
est.
10.
Quod Ragenerus comperiens, tanta necessitate
ductus, Brunonem fratrem reginae postulat, ut
mature colloquium quo jubeat regina constituatur,
ubi ipse uxorem et natos recipiat, et regina aedes
et praedia resumat. Quod etiam statuto tempore factum
est. Nam habitis utrimque rationibus, regina
a tiranno praedia recepit, et ipse uxorem et natos,
militesque reduxit.
11.
(959.) His ita gestis, Rotbertus Trecarum princeps,
Heriberti tiranni filius, Hugonis vero abdicati
frater, Lothario regi injuriam hac arte molitus est.
Castrum regium quod Divion dicitur, secus Oscaram
torrentem conditum, multa cupiditate sitiebat,
eo quod per eum si id habere posset, optimam Burgundiae
partem ad suum jus transire posse arbitrabatur.
Illum itaque qui castro praeesse videbatur, de
transfugio ad sese per legatos alloquitur, plurima
spondens, et majora sub jurejurando pollicens.
Apud regem quoque multam rerum inopiam asserens,
apud sese vero sufficientes opes, oppida nonnulla,
aliaque desiderabilium insignia vehementissime
protestans. Tunc juvenis rerum cupidine captus,
pro transfugio mercedem quaerit. At illi mercedis
nomen edicunt. Ille vero ex promissis jusjurandum
postulat, capitque. Et tempore congruo,
tirannum cum multa militum manu, intra oppidum
excipit, ac sese ei commitens, fidem pro militia
accommodat. Pervaso autem oppido, regii milites
contumeliose pelluntur. Deputantur vero ibi milites
tiranni.
12.
(960.) Perlata sunt haec ad regem. Rex vero
Brunoni avunculo legatos dirigit, copias ab eo postulans.
Nec moratur Bruno, et cum duobus milibus
armatorum ex Belgica, terram tiranni occupat, urbemque
Trecasinam obsidione circumdat. Rex vero
cum matre, erepto castro exercitum inducit. Cum
ergo duplici exercitu tirannus urgeretur, caedit, et
ab rege indulgentiam petit. Coactusque obsides et
sacramenta dat; et insuper oppidi proditorem victus
tradit. Qui mox prolata ab rege sententia, ante
oppidi portam, coram patre decollatur.
13.
(961.) Rex vero oppido potitus, cum matre
Laudunum redit. Huc ex diversis regionibus ad regem
principes confluunt. Adsunt quoque ducis defuncti
filii duo, Hugo et Otto, qui etiam regi fidelem
militiam per jusjurandum coram omnibus
spondent. Quorum benignitati rex non imparem
liberalitatem demonstrans, Hugonem pro patre ducem
facit, et insuper terram Pictavorum ejus principatui
adjicit; Ottonem vero Burgundia donat.
14.
In qua rerum distributione cum domnus ac
reverendus Artoldus metropolitanus admodum in
die laborasset, et prae solis fervore toto corpore
sudasset, cum vestem abjiceret, per poros calore
apertos, frigus autumnale irrepsit. Natoque ex
interno frigdore epatis morbo, nimiis doloribus
confectus, pridie Kalend. Octobr. a suo praesulatu
annis 20 diem vitae clausit extremum.
15.
(962.) Cujus peractis exsequiis, Hugo nuperrime
dux Francorum ab rege factus, regem suppliciter
adit, petitque pontificalem dignitatem ei
restitui, eo quod ipse ante Artoldum ipsam adeptus
fuerit, et non suo facinore sed Rodulfi regis invidia,
Artoldum ei superductum memorat. Persistebat itaque
ut redderetur. Et statim decreto regio, sinodus
episcoporum post dies 40 habenda indicitur.
16.
Colligitur ergo consummatis diebus in pago
Meldensi secus fluvium Matronam, in vico qui vocatur . . . ,
ex Remensi ac Senonensi provinciis, sinodus
13 episcoporum praeside Senonense pontifice.
Inter quos etiam fautores aliqui pro parte Hugonis
videbantur, et maxime illi qui duci consuescebant,
utpote Aurelianensis, et Parisiacus, Silletensis, quoque.
Atque | null | 4a72ecb3-6770-4da4-96b2-e6ba150164b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hi publice consultabant. Renitentibus
autem Roricone Laudunensi, et Gubuino Catalaunico
episcopis, et vehementissime asserentibus,
quod a multitudine episcoporum excommunicatus,
a minore eorum numero absolvi non posset, relinquitur
ratio differenda, usque ad interrogationem
papae Romani.
17.
Nec multo post, et legatio dirigitur in Gallias
a domno Johanne papa, qui jam succedebat Octoviano,
domni Agapiti successori; asserens praedictum
Hugonem abdicatum, tam sinodo Romana,
quam Papiae nuperrime habita, ab episcopis Italiae
anathematizatum, nisi ab iis quae illicite repetebat
quiesceret. Qua legatione omnibus intimata, quaerimoniae
ratio pessumdata est. Hugo itaque a fratre
suo Rotberto receptus, nimia anxietate intra dies
paucissimos Meldi defunctus est.
18.
Bruno itaque metropolitanus et dux, cuidam
ex collegio canonicorum Mettensium nomine Odelrico
apud regem praesulatum quaerebat. Quod cum
obtinuisset, coram adesse facit. Qui vir memorabilis,
cum esset divitiis et nobilitate, litterarumque
scientia adeo clarus, an rege largiente episcopatum
suscipere audeat sciscitatur. Etenim tunc expetebatur
a quodam illustri, cui a duce auxilium ferebatur.
At ille utpote vir magnanimus, si rex largiatur,
sese contra omnes et suscepturum et defensurum
respondit. Quod etiam multam sibi ducis invidiam
comparavit.
19.
Ordinatur itaque in basilica sancti Remigii ab
episcopis Remensis metropolis diocesaneis, Widone
scilicet Suessonico, Roricone Laudunensi, Gibuino
Catalaunico, Hadulfo Noviomensi, atque Wicfrido
Virdunensi (963). Factusque praesul, mox tirannos
qui suae aecclesiae res pervaserant, ut ad satisfaciendum
redeant, jure aecclesiastico advocat. Atque inde
per tres dierum quadragenas concessit esse consulendum.
20.
(964.) Evoluto vero tempore, Tetbaldum Turonicum
cum aliis rerum aecclesiasticarum pervasoribus
anathemate damnat. Post non multos autem
dies penitentia ducti, ad praesulem satisfacturi redeunt,
atque res pervasas legaliter reddunt (965).
Recipit itaque domnus praesul ab Heriberto quidem
Sparnacum vicum populosum ac opulentum, ab Tetbaldo
vero castrum Codiciacum, eosque a vinculo
anathematis absolvit. Et Tetbaldi quidem filio, qui
sese sibi commiserat, militaturum, castrum sub conditione
servandae fidelitatis concedit.
21.
Quo etiam tempore Arnulfus Morinorum
princeps, hac vita decessit. Cujus terram Lotharius,
rex ingressus, filio defuncti liberaliter reddit, eumque
cum militibus jure sacramentorum sibi annectit
.
22.
(969.) Huic quoque regalis nobilitatis vir
Adalbero, ex Mettensium similiter collegio, strenue
ac feliciter successit. Qui quanto suis profuerit, et
quanta ab aemulis plus justo passus sit, opere sequenti
declarabitur. Hic in initio post sui promotionem,
structuris aecclesiae suae plurimum studuit. Fornices
enim qui ab aecclesiae introitu per quartam pene totius
basilicae partem, eminenti structura distendebantur,
penitus diruit. Unde et ampliore receptaculo,
et digniore scemate, tota aecclesia decorata est.
Corpus quoque sancti Kalisti papae et martiris, debito
honore in ipso aecclesiae ingressu, loco scilicet
editiore collocavit; ibique altare dedicans, oratorium
fundendis Deo precibus commodissimum aptavit.
Altare praecipuum crucibus aureis insigniens,
cancellis utrimque radientibus obvelavit.
23.
Preter haec etiam altare gestatorium non viliori
opere effinxit. Super quod sacerdote apud
Deum agente, aderant quatuor evangelistarum expressae
auro et argento imagines, singulae in singulis
angulis stantes. Quarum uniuscujusque alae extensae,
duo latera altaris ad medium obvelabant. Facies
vero agno immaculato conversas intendebant. In quo
etiam ferculum Salomonis imitari videbatur. Fecit
quoque candelabrum septifidum; in quo cum septem
ab uno surgerent, illud significare videbatur, quod ab
uno Spiritu septem gratiarum dona dividantur. Nec
minus et arcam opere eleganti decoravit; in qua
virgam et manna id est sanctorum reliquias operuit.
Coronas quoque non minima inpensa fabrefactas in
aecclesiae decus suspendit. Quam fenestris diversas
continentibus historias dilucidatam, campanis mugientibus
acsi tonantem dedit.
24.
Canonicos etiam qui in propriis hospiciis degentes,
tantum sua curabant, jure communicatis vivere
instruxit. Unde et claustrum monasterio addidit,
in quo die morantes, cohabitarent, necnon et
dormitorium, ubi noctu in silentio quiescerent, refectorium
quoque, ubi de communi considentes reficerentur.
Legesque ascripsit, ut orationis tempore
in ecclesia nihil nisi signo peterent, praeter quod
necessitatis afferret inpulsio. Cibum una taciturni
caperent; post prandium, in gratiarum actione laudes
Deo decantarent. Completorio vero expleto, silentium
usque laudes matutinas nullatenus violarent.
Jam horoscopo pulsante excitati, ad laudes persolvendas
sese praevenire contenderent. Ante horam
diei primam, libertas egrediendi a claustro | null | b502599c-a1c3-4a49-b1ae-e2b4a63be63d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, nemini
concessa erat, praeter hos qui curis eorum insistebant.
Et ne quis per ignorantiam quicquam faciendum relinqueret,
sancti Augustini instituta, Patrumque decreta
cotidie eis recitanda indixit.
25.
Monachorum quoque mores, quanta dilectione
et industria correxit, atque a seculi habitu distinxit,
sat dicere non est. Non solum enim religionis dignitate
eos insignes apparere studuit, verum etiam bonis
exterioribus augmentatos nullo modo minui prudens
adegit. Quos cum multo coleret amore, praecipua tamen
beati Remigii Francorum patroni monachos caritate
extollebat; unde et eorum res stabiliri in
posterum cupiens, Romam concessit (971?). Et utpote
vir nobilis et strenuus, et fama celibis vitae omnibus
clarus, a beatae memoriae Johanne papa, cum
multa reverentia exceptus est. A quo etiam post mutua
colloquia jussus, in die natalitia Domini duodecim
praecedentibus episcopis missarum sollempnia
celebravit. In tanta ejus gratia habitus, ut ab eo rogaretur
petere, si quid optaret.
26.
#Quod metropolitanus Adalbero de rebus
sancti Remigii a papa Johanne privilegium@#
#fieri petiit@#
--Tunc vir memorabilis sic exorsus:
« Quoniam, inquit, pater sanctissime multa caritate
filium complexus ad te amplius attraxisti, quod tibi
onerosum sit petendum non arbitror. Novi enim,
quod diligens pater, interdum filio gravari gaudeat.
Sed illud petere me proposui, quod et tanto patri
onerosum non fiat, et petenti satis commodi comparet.
Est mihi in Galliis monachorum coenobium,
non longe ab urbe Remorum situm. Ubi etiam beati
Remigii Francorum patroni corpus sanctissimum
decentissime quiescit, cui etiam honor exhibetur
debitus. Cujus res in posterum stabiliri firmiter
quaerens, vestrae auctoritatis privilegio confirmari
inpraesentiarum deposco, terras videlicet cultas atque
incultas, silvas et pascua, vineas ac pemeria,
torrentes et stagna; castri quoque illorum munitatem,
villarumque liberalem intra et extra potestatem,
tandem etiam res omnes mobiles atque inmobiles
vestri apostolatus dignitas solidet atque confirmet.
Abbatiam quoque sancti Timothei martiris quae
nostri juris esse videtur, sub vestri praesentia, horumque
episcoporum testimonio eis concedo, ut inde
pauperibus administretur, et memoria nostri servis
Dei in coenobio habeatur. Haec igitur superioribus
addita in jus praedicti sancti transeat, atque illius
propria, vestra similiter auctoritate confirmetur. »
27.
Ad haec domnus papa: « Res, inquit, domni ac
patroni nostri Remigii, nostri apostolatus sententia
stabiliri tutasque in perpetuum fieri, quin etiam
de tuo quicquid placet addi, libentissime concedo.
Scripto etiam id roborari non solum mea, set et horum
qui adsunt episcoporum auctoritate constituo. »
Moxque scriptum iri jussit, coramque scriptum legi
praecepit.
28.
Cujus textus hujusmodi est: #Johannes servus
servorum Dei@#. . . . . . . . . . . .
29.
Quod in auribus omnium qui aderant perlectum,
sigilli sui nota insignivit, atque episcopis roborandum
porrexit. Quibus gestis, metropolitanus domni
papae atque episcoporum licentia digressus, Galliis
sese recepit, directoque itinere sancti praedicti
sepulchrum devotus petiit, eique in collegio monachorum
privilegium scriptum legavit. Monachi datum
excipientes, archivo servandum mandant, gratiasque
pro tanta liberalitate decenter impertiunt.
30.
#Quod Adalbero privilegium in sinodo ab
episcopis confirmari fecit@#.--His ita habitis,
post sex mensium tempus ad montem sanctae Mariae,
qui locus est Remorum diocesaneus, ab eodem
metropolitano sinodus episcoporum habita est.
Quibus considentibus, post quaedam sinodo utilia, atque
sanctae aecclesiae commoda, metropolitanus coram
sic concionatus ait: « Quoniam patres reverendi
gratia sancti Spiritus hic collecti sumus, et quae de
statu sanctae aecclesiae visa sunt utilia ordinavimus,
restat adhuc res mihi adeo placens, et nonnullis
nostrae aecclesiae filiis nunc et in posterum profutura;
quam etiam vestrae dignitati indicandam arbitror,
atque roborandam. Ante septem mensium dies, ut
vobis quoque notissimum est, in Italiam concessi,
Romamque deveni, ac domni et apostolici viri Johannis
colloquio simulque et benivolentia familiarissime
usus, ab eo petere si quid optarem monitus
sum. Ratusque petendum ut res domni ac patroni
nostri Remigii, suae auctoritatis privilegio contra
quoslibet tirannos stabiliret, et abbatiam sancti Timothei
martiris, a me datam illis uniret, id absque
refragatione obtinui. Scripsit ergo, ac coram episcopis
numero duodecim recitari jussit, eisque roborandum
porrexit. Quod et domni papae sigilli nota
insignitum, vobis quoque roborandum attuli, ut plurimorum
auctoritate subnixum, nullorum | null | 650e372d-2784-4349-a6d3-b4e45e4a065a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
machinatione
quandoque valeat dissolvi. Unde et a vobis
idem roborari volo. » Sinodus dixit: #Roboretur.@# Prolatum
igitur a metropolitano, in concilio recitatum est
eisque porrectum, et ab eorum singulis manu imposita
roboratum. Quod etiam a monachis qui ibi aderant
exceptum, archivo monasterii relatum est.
31.
#Conquestio metropolitani de monachorum
religione@#, #rituumque correctione@#.--Inter
hec quoque et alia utilia quae ibi constituta
sunt, de monachorum religione a metropolitano
motu gravissimo conquestio habita est, eo quod ritus
a majoribus constituti, a quibusdam depravati et
immutati viderentur. Unde et sub episcoporum
praesentia ab eodem decretum est, ut diversorum
locorum abbates convenirent, et inde utiliter consulerent.
Hujusque habendae rationis tempus et locus
mox constituta sunt, et sic sinodus soluta est.
32.
#Quod abbas Rodulfus abbatum primas fuerit.@# --Interea
tempus advenit. Abbates quoque ex diverso
in unum collecti sunt. Quorum praecipuus et primas
constitutus est, vir divae memoriae Rodulfus, ex coenobio
sancti Remigii abbas. Quo praesidente et praelaturae
dignitatem tenente, alii circum dispositi
sunt. Metropolitanus vero, ex adverso in cliotedro
resedit. Qui primatis aliorumque patrum
hortatu concionatus, sic praelocutus est:
33.
#Praelocutio metropolitani in sinodo abbatum@#
.-- « Magnum est patres sanctissimi
bonos quosque convenire, si fructum virtutis quaerere
elaborent. Inde enim et bonorum utilitates, et
rerum honestas comparatur. Sicut econtra pernitiosum
si pravi confluant, ut illicita quaerant et expleant.
Unde et vos quos in Dei nomine collectos
arbitror, optima quaerere hortor, atque ex malivolentia
nihil moliri moneo. Amor secularis et odium,
apud vos locum nullum habeant, quibus enervatur
justitia, aequitas suffocatur. Vestri ordinis antiqua
religio, ab antiquitatis honestate ut fama est supra
modum aberravit. Dissidetis enim inter vos, in ipsa
regularis ordinis consuetudine, cum aliter alter, alter
aliter velit ac sentiat. Quapropter et sanctitati
vestrae hactenus multum derogatum est. Unde et
utile duxi, ut vobis hic gratia Dei in unum collectis,
suadeam idem velle, idem sentire, idem cooperari,
ut eadem voluntate, eodem sensu, eadem cooperatione,
et virtus neglecta repetatur, et pravitatis dedecus
vehementissime propulsetur. »
34.
#Responsio primatis et in pravos indignatio@#.--Ad
haec abbatum primas: « Quod hic,
inquit, a te promulgatum est pater sanctissime, alta
memoria condendum est, eo quod et corporum dignitatem,
et animarum salutem affectes. Constat enim
ad habitum virtutis neminem pervenisse, nisi quem
talis animus munivit, quo et appetenda peteret, et
vitanda refelleret. Unde et patet nos aliquid dedecoris
contraxisse, quod ab appetendis aliquanto
aberravimus. Quod etiam multa objurgatione reprehendendum
est, cum nec ignavia nos praecipitaverit,
nec inopia ad id impulerit. »
35.
#Item indignatio primatis in monachos@#.-- « Quae
enim vis impulit, ut monachus
intra claustra monasterii dominicis servitiis mancipandus,
compatrem habeat, et compater dicatur?
Et o quantum nostro ordini dissentiat considerate.
Si inquam compater est, ut a verisimili probabile
efferam, cum eo qui pater est ipse est pater. Si
vero pater est, filium vel filiam habere dubium non
est. Unde et scortator potius quam monachus dicendus
est. Sed quid de commatre? Quid in hoc nomine
a secularibus perpenditur, nisi turpitudinis
consentanea? Hoc licet verisimile dicens, secularibus
non praejudico, sed nostro ordini illicita reprehendo.
Quod quia ineptum videtur, vestra interminatione
inhibendum est. » His venerandus metropolitanus
subjungens: « Si, inquit, placet sinodo interdicetur. »
Sinodus dixit: « Interdicatur. » Metropolitani
itaque auctoritate, omnium consensu inhibitum est.
36.
#Secunda primatis objectio@#.--Rursusque
primas exorsus: « Adhuc, inquit, nostro ordini inimica
proferam. In quo quidam dinoscuntur, quibus
mos inolevit, ut soli a monasteriis egrediantur,
soli foris nullo sui operis teste maneant, et quod
pessimum est, absque fratrum benedictione et
exeant, et sine ea redeant. Unde non dubium est,
eos facilius posse falli, quos fratrum orantium benedictio
non munit. Inde est quod turpitudo vitae, morum
pravitas, proprietatis peculium, nobis a calumniantibus
intenduntur. Unde etiam necesse est, ut
his calumniis subdamur, cum repulsioni testes habere
non possimus. Hoc quoque vestra censura prohibeat. »
Sinodus | null | 27ef9dcc-5fb5-405b-a602-a23656f020cb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dixit: « Prohibeatur. » Et memorabilis
metropolitanus: « Hoc quoque, inquit, nostra
auctoritate prohibemus. »
37.
#Tertia primatis indignatio.@# --His quoque
primas alia adjungens: « Quoniam, inquit, de
vitiis nostri ordinis dicere coepi, nihil relinquendum
putavi, ut his amotis, religio nostra acsi enubilata
reluceat. Sunt enim inquam nostri ordinis quidam,
quibus curae est pillea aurita capiti manifeste imponere,
pellesque peregrinas pilleo regulari praeponere,
pro abjectae vestis habitu, vestes lautissimas induere.
Nam tunicas magni emptas, plurimum cupiunt,
quas sic ab utroque latere stringunt, manicisque
et giris diffluentibus diffundunt, ut artatis
clunibus et protensis natibus potius meretriculis
quam monachis a tergo assimilentur. »
38.
#De superfluo vestitum colore.@# -- « Quid
vero de colore vestium? Unde tantum decepti
sunt, ut dignitatis merita coloribus comparent.
Nam nisi tunica nigro colore deceat, ea indui
nullo modo placet. Quod si etiam nigro albus laneficii
opere intermixtus sit, hic quoque talis vestem
abjectam facit. Fulvus quoque abjicitur. Nec minus
niger nativus, non sufficit, nisi etiam corticum inficiatur
sucis. Atque haec de vestibus. »
39.
#De calciamentorum superfluitate@#.-- « De
calciamentorum vero superfluitate quid referam?
Tantum enim in his insaniunt, ut commoditatem
sibi plurimam per ea auferant. Ea enim sic
arta induunt, ut cippati pene impediantur. In quibus
etiam rostra componunt; aures hinc inde erigunt;
et ne folleant magno opere elaborant. Ut luceant
quoque, famulis consciis indicunt. »
40.
#De linteis et operibus superfluis.@# -- « An
lintea operosa atque pellicea operimenta sileam?
Cum inquam a majoribus clementiae gratia
prolenis indui pellibus mediocribus concessum sit,
vitium superfluitatis irrepsit. Unde et nunc peregrinis
operimentis limbos bipalmos circumducunt, atque
pannis Noricis ea desuper duplicant. Linteis
vero pro stragulis minime uti concessum est; sed a
quibusdam minus religiosis, caeteris superfluis id
additum est. Quorum numerus cum ex locis diversis
plurimus esset, a pluritate malorum bonorum paucitati
id persuasum est. »
41.
#De femoralibus iniquis@#.-- « Sed
quid femoralia iniqua referam? Horum etenim tibiales
quater sesquipede patent, atque ex staminis
subtilitate etiam pudenda intuentibus non protegunt;
in quorum compositione id uni non sufficit, quo
duo contenti ad plenum esse valerent. Haec coram
hic relata, an prohiberi veliis, indicate. Caetera vero
nostris conciliis in privato corrigenda sunt. » Sinodus
dixit: « Et prohibeantur. »
42.
#Responsio metropolitani ad primatem@#.--Ad
haec quoque metropolitanus subjunxit: « Gravitatis
quidem vestrae fuit pauca dicendo pluribus parcere;
sed quoniam haec quae reprehensimus in vestro
ordine subjacent, alia nobis, alia vero privatis conciliis
corrigenda judicatis, idem sentio, idem laudo.
Unde etiam quae hic inhiberi vestra gravitas petit,
nostra auctoritas interdicit. Quae vobis silendo reservastis,
vestris relinquimus inmutanda juditiis. »
His quoque dictis, sinodus soluta est. Quo tempore,
monachorum religio admodum floruit, cum eorum
religionis peritissimus metropolitanus, hujus rei
hortator esset et suasor. Et ut nobilitati suae in omnibus
responderet, aecclesiae suae filios studiis
liberalibus instruere utiliter quaerebat.
43.
#Adventus Gerberti in Galliam@#.--Cui etiam
cum apud sese super hoc aliqua deliberaret, ab ipsa
Divinitate directus est Gerbertus, magni ingenii
ac miri eloquii vir, quo postmodum tota Gallia acsi
lucerna ardente, vibrabunda refulsit. Qui Aquitanus
genere, in coenobio sancti confessoris Geroldi
a puero altus, et grammatica edoctus est. In quo
utpote adolescens cum adhuc intentus moraretur,
Borrellum citerioris Hispaniae ducem orandi gratia
ad idem coenobium contigit devenisse. Qui a loci
abbate humanissime exceptus, post sermones quotlibet,
an in artibus perfecti in Hispaniis habeantur,
sciscitatur. Quod cum promptissime assereret,
ei mox ab abbate persuasum est, ut suorum aliquem
susciperet, secumque in artibus docendum duceret.
Dux itaque non abnuens, petenti liberaliter favit, ac
fratrum consensu Gerbertum assumptum duxit,
atque Hattoni episcopo instruendum commisitt
Apud quem etiam in mathesi plurimum et efficaciter
studuit. Sed cum Divinitatis Galliam jam caligantem
magno lumine relucere voluit, praedictis duci et
episcopo mentem dedit, ut Romam oraturi peterent.
Paratisque necessariis, iter carpunt, ac adolescentem
commissum secum deducunt. Inde Urbem ingressi,
post praeces ante sanctos apostolos effusas,
beate | null | 63b2404e-39eb-485e-bd77-cf0520541cb5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
recordationis papam. . . . adeunt, ac
sese ei indicant, quodque visum est de suo jocundissime
impertiunt.
44.
#Quod Atto Romae moratus decessit@#.--Nec
latuit papam adolescentis industria, simulque
et discendi voluntas. Et quia musica et astronomia
in Italia tunc penitus ignorabantur, mox papa Ottoni
regi Germaniae et Italiae per legatum indicavit, illuc
hujusmodi advenisse juvenem, qui mathesim optime
nosset, suosque strenue docere valeret. Mox etiam
ab rege papae suggestum est, ut juvenem retineret,
nullumque regrediendi aditum ei ullo modo praeberet.
Sed et duci atque episcopo qui ab Hispaniis
convenerant, a papa modestissime indicitur, regem
velle sibi juvenem ad tempus retinere, ac non multo
post eum sese cum honore remissurum; insuper
etiam gratias inde recompensaturum. Itaque duci ac
episcopo id persuasum est, ut hoc pacto juvene
dimisso, ipsi in Hispanias iter retorquerent. Juvenis
igitur apud papam relictus, ab eo regi oblatus est.
Qui de arte sua interrogatus, in mathesi se satis
posse, logicae vero scientiam se addiscere velle respondit.
Ad quam quia pervenire moliebatur, non adeo
in docendo ibi moratus est.
45.
#Quod ab Ottone rege logico commissus sit.@#
--Quo tempore G. Remensium archidiaconus in
logica clarissimus habebatur. Qui etiam a Lothario
Francorum rege eadem tempestate Ottoni regi Italiae
legatus directus est. Cujus adventu juvenis exhilaratus,
regem adiit, atque ut G . . . . . o committeretur
optinuit. E G . . . . . o per aliquot tempora haesit, Remosque
ab eo deductus est. A quo etiam logicae
scientiam accipiens, in brevi admodum profecit,
G . . . . . s vero cum mathesi operam daret, artis difficultate
victus, a musica rejectus est. Gerbertus
interea studiorum nobilitate praedicto metropolitano
commendatus, ejus gratiam prae omnibus praemeruit.
Unde et ab eo rogatus, discipulorum turmas artibus
instruendas ei adhibuit.
46.
#Quem ordinem librorum in docendo servavit@#
.--Dialecticam ergo ordine librorum
percurrens, dilucidis sententiarum verbis enodavit.
Inprimis enim Porphyrii ysagogas id est introductiones
secundum Victorini rhethoris translationem,
inde etiam easdem secundum Manlium explanavit.
Cathegoriarum, id est praedicamentorum librum
Aristotelis consequenter enucleans. Periermenias
vero, id est de interpretatione librum, cujus laboris
sit, aptissime monstravit. Inde etiam topica, id est
argumentorum sedes, a Tullio de Greco in Latinum
translata, et a Manlio consule sex commentariorum
libris dilucidata, suis auditoribus intimavit.
47.
#Quid provehendis rhethoricis providerit@#.--Necnon
et quatuor de topicis differentiis
libros, de sillogismis cathegoricis duos, de ypotheticis
tres, diffinitionumque librum unum, divisionum
aeque unum, utiliter legit et expressit. Post quorum
laborem, cum ad rhethoricam suos provehere vellet,
id sibi suspectum erat, quod sine locutionum
modis, qui in poetis discendi sunt, ad oratoriam
artem ante perveniri non queat. Poetas igitur adhibuit,
quibus assuescendos arbitrabatur. Legit itaque
ac docuit Maronem et Statium Terentiumque poetas,
Juvenalem quoque ac Persium Horatiumque satiricos,
Lucanum etiam historiographum. Quibus assuefactos,
locutionumque modis compositos, ad rhethoricam
transduxit.
48.
#Cur eis sophistam adhibuerit@#.--Qua
instructis sophistam adhibuit; apud quem in controversiis
exercerentur, ac sic ex arte agerent, ut
praeter artem agere viderentur, quod oratoris maximum
videtur. Sed haec de logica. In mathesi vero
quantus sudor expensus sit, non incongruum dicere
videtur. Arithmeticam enim quae est matheseos prima,
inprimis dispositis accommodavit.
49.
#Qui labor et in mathematicis impensus
sit@#.--Inde etiam musicam, multo ante Galliis
ignotam, notissimam effecit. Cujus genera in monocordo
disponens, eorum consonantias sive simphonias
in tonis ac semitoniis, ditonis quoque ac diesibus
distinguens, tonosque in sonis rationabiliter
distribuens, in plenissimam notitiam redegit.
50.
#Sperae solidae compositio@#.--Ratio
vero astronomiae quanto sudore collecta sit, dicere
inutile non est, ut et tanti viri sagacitas advertatur,
et artis efficacia lector commodissime capiatur. Quae
cum pene intellectibilis sit, tamen non sine admiratione
quibusdam instrumentis ad cognitionem adduxit.
Inprimis enim mundi speram ex solido ac
rotundo ligno argumentatus, minoris similitudine,
majorem expressit. Quam cum duobus polis in orizonte
obliquaret, signa septemtrionalia polo erectiori
dedit, australia vero dejectiori adhibuit. Cujus positionem
eo circulo rexit, qui a Graecis orizon, | null | 537e5c4a-5d88-474f-bd85-06fdda1bd813 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a Latinis
limitans sive determinans appellatur, eo quod in eo
signa quae videntur ab his quae non videntur distinguat
ac limitet. Qua in orizonte sic collocata, ut et
ortum et occasum signorum utiliter ac probabiliter
demonstraret, rerum naturas dispositis insinuavit,
instituitque in signorum comprehensione. Nam tempore
nocturno ardentibus stellis operam dabat; agebatque
ut eas in mundi regionibus diversis obliquatas,
tam in ortu quam in occasu notarent.
51.
#Intellectilium circulorum comprehensio@#.--Circuli
quoque qui a Graecis paralleli, a Latinis
aequistantes dicuntur, quos etiam incorporales esse
dubium non est, hac ab eo arte comprehensi noscuntur.
Effecit semicirculum recta diametro divisum.
Sed hanc diametrum fistulam constituit, in
cujus cacuminibus duos polos boreum et austronothum
notandos esse instituit. Semicirculum vero a
polo ad polum 30 partibus divisit. Quarum sex a polo
distinctis, fistulam adhibuit, per quam circularis
linea arctici signaretur. Post quas etiam quinque
diductis, fistulam quoque adjecit, quae aestivalem
circulationem indicaret. Abinde quoque quatuor
divisis, fistulam identidem addidit, unde aequinoctialis
rotunditas commendaretur. Reliquum vero spatium
usque ad notium polum, eisdem dimensionibus
distinxit. Cujus instrumenti ratio in tantum valuit,
ut ad polum sua diametro directa, ac semicirculi
productione superius versa, circulos visibus inexpertos,
scientiae daret, atque alta memoria reconderet.
52.
#Sperae compositio planetis cognoscendis aptissima@#.--Errantiumque
siderum circuli cum intra
mundum ferantur, et contra contendant, quo tamen
artificio viderentur scrutanti non defuit. Inprimis
enim speram circularem effecit; hoc est ex solis circulis
constantem. In qua circulos duos qui a Graecis
coluri, a Latinis incidentes dicuntur, eo quod in
sese incidant complicavit; in quorum extremitatibus
polos fixit. Alios vero quinque circulos, qui paralleli
dicuntur, coluris transposuit, ita ut a polo ad
polum 30 partes, sperae medietatem dividerent;
idque non vulgo neque confuse. Nam de 30 dimidiae
sperae partibus a polo ad primum circulum, sex constituit;
a primo ad secundum quinque; a secundo
ad tertium, quatuor; a tertio ad quartum, itidem
quatuor; a quarto ad quintum, quinque; a quinto
usque ad polum, sex. Per hos quoque circulos eum
circulum obliquavit, qui a Graecis loxos, vel zoe, a
Latinis obliquus vel vitalis dicitur, eo quod animalium
figuras in stellis contineat. Intra hunc obliquum,
errantium circulos miro artificio suspendit.
Quorum absidas, et altitudines a sese etiam distantias,
efficacissime suis demonstravit. Quod quemadmodum
fuerit, ob prolixitatem hic ponere commodum
non est, ne nimis a proposito discedere
videamur.
53.
#Aliae sperae compositio signis cognoscendis
idonea.@# --Fecit praeter haec speram alteram
circularem, intra quam circulos quidem non collocavit,
sed desuper ferreis atque aereis filis signorum
figuras complicavit. Axisque loco, fistulam trajecit,
per quam polus coelestis notaretur, ut eo perspecto,
machina coelo aptaretur. Unde et factum est, ut singulorum
signorum stellae, singulis hujus sperae signis
clauderentur. Illud quoque in hac divinum fuit, quod
cum aliquis artem ignoraret, si unum ei signum
demonstratum foret, absque magistro cetera per
speram cognosceret. Inde etiam suos liberaliter
instruxit. Atque haec actenus de astronomia.
54.
#Confectio abaci@#.--In geometria vero
non minor in docendo labor expensus est. Cujus
introductioni, abacum id est tabulam dimensionibus
aptam opere scutarii effecit. Cujus longitudini, in 27
partibus diductae, novem numero notas omnem numerum
significantes disposuit. Ad quarum etiam
similitudinem, mille corneos effecit caracteres, qui
per 27 abaci partes mutuati, cujusque numeri multiplicationem
sive divisionem designarent; tanto
compendio numerorum multitudinem dividentes vel
multiplicantes, ut prae nimia numerositate potius
intelligi quam verbis valerent ostendi. Quorum scientiam
qui ad plenum scire desiderat, legat ejus librum
quem scribit ad C. grammaticum; ibi enim
haec satis habundanterque tractata inveniet.
55.
(969.) #Fama Gerberti per Gallias et Italiam
diffusa.@# --Fervebat studiis, numerusque discipulorum
in dies accrescebat. Nomen etiam tanti doctoris
ferebatur non solum per Gallias, sed etiam per
Germaniae populos dilatabatur. Transiitque per
Alpes, ac diffunditur in Italiam, usque Thirrenum,
et Adriaticum. Quo tempore, Otricus in Saxonia insignis
habebatur. Hic cum philosophi famam audisset,
adverteretque quod in omni disputatione, rata
rerum divisione uteretur, agebat apud suos, | null | 428153db-1124-42f7-86fc-79c7d5ca1112 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut aliquae
rerum divisarum figurae, ab scolis philosophi
sibi deferrentur, et maxime philosophiae, eo quod in
rata ejus divisione, perpendere ipse facilius posset,
an recte is saperet, qui philosophari videbatur,
utpote in eo quod divinarum et humanarum scientiam
profitetur. Directus itaque est Remos, Saxo
quidam, qui ad haec videbatur idoneus. Is cum scolis
interesset, et caute generum divisiones a Gerberto
dispositas colligeret, in ea tamen maxime divisione,
quae philosophiam ad plenum dividit, plurimum ordine
abusus est.
56.
#Figura Gerberti philosophica per malivolos
depravata, ab Otrico reprehenditur.@# --Etenim cum
mathematicae phisica par atque coaeva a Gerberto
posita fuisset, ab hoc mathematicae eadem phisica
ut generi species subdita est; incertumque utrum
industria an errore id factum sit. Sicque cum multiplici
diversarum rerum distributione, Otrico figura
delata est. Quam ipse diligentissime revolvens, Gerbertum
male divisisse apud suos calumniabatur, eo
quod duarum aequalium specierum, alteri alteram
substitutam ut generi speciem figura mentiebatur.
Ac per hoc nihil eum philosophiae percepisse audacter
astruebat. Illudque eum penitus ignorare dicebat,
in quo divina et humana consistunt, sine quibus
etiam nulli sit philosophandum. Tulit itaque ad palatium
figuram eandem, et coram Ottone augusto
iis qui sapientiores videbantur eam explicavit. Augustus
vero cum et ipse talium studiosissimus haberetur,
an Gerbertus erraverit admirabatur. Viderat
etenim illum, et non semel disputantem audierat.
Unde et ab eo praedictae figure solutionem fieri
nimium optabat. Nec defuit rei occasio.
57.
(970.) Nam venerandus Remorum metropolitanus
Adalbero, post eundem annum Romam cum
Gerberto petebat, ac Ticini augustum cum
Otrico repperit. A quo etiam magnifice exceptus est,
ductusque per Padum classe Ravennam. Et tempore
oportuno, imperatoris jussu, omnes sapientes qui
convenerant, intra palatium collecti sunt. Affuit
praedictus reverendus metropolitanus; affuit et Adso
abbas Dervensis, qui cum ipso metropolitano advenerat;
sed et Otricus praesens erat, qui anno superiore
Gerberti reprehensorem sese monstraverat.
Numerus quoque scolasticorum non parvus confluxerat,
qui imminentem disputationis litem summopere
praestolabantur. Haerebant etenim, an Otrico,
quispiam resistere auderet. Necnon et augustus
hujusmodi certamen habendum callide pertractabat.
Nitebatur autem Gerbertum incautum Otrico opponere,
ut si incautus appeteretur, majorem controversandi
animum in contrarium moveret. Otricum
vero, multa proponere, nihilve solvere hortabatur.
Atque his omnibus ex ordine considentibus, augustus
eorum medius, sic e sublimi coepit:
58.
#Allocutio augusti Ottonis in conventu sapientium
pro emendatione figurae.@# -- « Humanam, inquiens,
ut arbitror scientiam, crebra meditatio vel exercitatio
reddit meliorem, quotiens rerum materia
competenter ordinata, sermonibus exquisitis, per
quoslibet sapientes effertur. Nam cum per otium sepissime
torpemus, si aliquorum pulsemur questionibus,
ad utillimam mox meditationem incitamur. Hinc
scientia rerum a doctissimis elicita est. Hinc est
quod ab eis prolata, libris tradita sunt, nobisque
ad boni exercicii gloriam, derelicta. Afficiamur igitur
et nos aliquibus objectis, quibus et animus excellentior
ad intelligentiae certiora ducatur. Et eia
inquam, jam nunc revolvamus, figuram illam de
philosophiae partibus, quae nobis anno superiore
monstrata est. Omnes diligentissime eam advertant;
dicantque singuli quid in ea, aut contra eam
sentiant. Si nullius extrinsecus indiget, vestra
omnium roboretur approbatione. Si vero corrigenda
videbitur, sapientium sententiis, aut improbetur,
aut ad normam redigatur. Coramque deferatur jam
nunc videnda. » Tunc Otricus eam in aperto proferens,
a Gerberto sic ordinatam, et a suis auditoribus
exceptam scriptamque respondit; et sic domno
augusto legendam porrexit. Quae perlecta, ad
Gerbertum delata est. Qui diligenter eam percurrens,
in parte approbat, et in parte vituperat,
simulque non sic eam sese ordinasse asseruit.
59.
#Divisio theoreticae philosophiae in species.@# --Rogatus
autem ab augusto corrigere, ait: « Quoniam,
o magne caesar auguste, te his omnibus potiorem
video, tuis ut par est jussis parebo. Nec movebit
me malivolorum livor, quorum instinctu id
factum est, ut rectissima philosophiae divisio probabiliter
dilucideque a me nuper ordinata, unius
speciei suppositione vitiata sit. Dico itaque mathematicam,
phisicam, et theologicam, aequaevas
eidem generi subesse. Earum autem genus, eis
aequaliter participare. Nec fieri posse, unam eandemque
speciem, una eademque ratione, eidem speciei
et | null | 19dea54f-9800-4e60-9a5f-02acd7d46d17 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
parem esse, et ut inferiorem acsi generi speciem
subjacere. Et ego quidem de his ita sentio. Caeterum
si quis contra haec contendat, rationem inde
affectet, faciatque nos intelligere, quod fortassis
naturae ipsius ratio, nemini adhuc contulisse videtur. »
60.
#Philosophiae divisio.@# --Ad haec Otricus,
innuente augusto, sic ait: « Quoniam philosophiae
partes aliquot breviter attigisti, ad plenum oportet
ut et dividas, et divisionem enodes. Sicque fieri poterit,
ut ex probabili divisione, vitiosae figurae suspicio
a te removeatur. » Tunc quoque Gerbertus:
« Cum hoc inquit magni constet, ut pote divinarum
et humanarum rerum comprehensio veritatis, tamen
ut nec nos ignaviae arguamur, et auditorum aliqui
proficere possint, secundum Vitruvii atque Boetii
divisionem dicere non pigebit. Est enim philosophia
genus; cujus species sunt, practice, et theoretice;
practices vero species dico, dispensativam, distributivam,
civilem. Sub theoretice vero non incongrue
intelliguntur phisica naturalis, mathematica
intelligibilis, ac theologia intellectibilis. Rursusque
mathematicam sub phisica non praeter rationem collocamus. »
61.
#Reprehensio divisionis ab Otrico inutilis, ac
Gerberti responsio.@# --Nisusque quod reliquum erat
prosequi, Otricus subintulit: « Miror inquiens vehementissime,
quod phisicae mathematicam sic de
propinquo subdidisti, cum inter utramque subalternum
genus intelligi possit phisiologia. Vitiosum etenim
valde videtur, si nimis longe petita pars, ad
generis conferatur divisionem. » Ad haec Gerbertus:
« Inde, inquit, vehementius mirandum videtur, quod
mathematicam phisicae, suae videlicet coaevae, ut speciem
subdiderim. Cum enim coaevae sub eodem genere
habeantur, majore inquam admiratione dignum
videtur, si alteri altera subdatur. Sed dico phisiologiam
phisicae genus non esse quemadmodum proponis,
nullamque earum differentiam aliam assero,
nisi eam quam inter philosophiam et philologiam
cognosco. Alioquin philologia philosophiae genus
conceditur. » Ad haec scolasticorum multitudo philosophiae
divisionem interruptam indignabatur, eamque
repeti apud augustum petebat. Otricus vero
post paululum idem repetendum dicebat, prius
tamen habita ratione de causa ipsius philosophiae;
intendensque in Gerbertum, quae esset causa philosophiae
sciscitabatur.
62.
#Quae sit causa conditi mundi.@# --Qui cum a
Gerberto, ut apertius quid vellet ediceret, rogaretur,
utrum videlicet causam qua inventa est, an causam
cui inventa debetur, ille mox: « Ipsam, inquit, causam
dico, propter quam inventa videtur. » Tunc vero
Gerbertus: « Quoniam, inquit, nunc patet quid proponas,
ideo inquam inventa est, ut ex ea cognoscamus
divina et humana. Et Otricus: Cur inquit unius
rei causam, tot dictionibus nominasti? cum ex una
fortassis nominari potuit, et philosophorum sit brevitati
studere? »
63.
#Quod non omnia nomina causarum singulis
dictionibus efferuntur.@# --Gerbertus quoque: « Non
omnes, inquit, causae, uno valent nomine proferri.
Etenim cum a Platone causa creati mundi non una
sed tribus dictionibus, bona Dei voluntas declarata
sit, constat hanc creati mundi causam, non aliter
potuisse proferri. Nam si dixisset voluntatem causam
esse mundi, non id esset consequens; quaelibet enim
voluntas, id esse videretur, quod non procedit. »
Atque hic Otricus: « Si, inquit, Dei voluntatem
causam conditi mundi dixisset, brevius quidem et
sufficienter dictum foret, cum numquam nisi bona
fuerit Dei voluntas. Non enim est qui abnuat bonam
esse Dei voluntatem. » Et Gerbertus: « In hoc, inquit,
penitus non contradico. Sed vide; quia constat
Deum substantia solummodo bonum, quamlibet vero
creaturam participatione bonam, ad ejus naturae
qualitatem exprimendam, bona additum est, quod
id ejus proprium sit, non etiam cujuslibet creaturae.
Tandem quidquid illud sit, id sine dubio constat,
non omnia causarum nomina una dictione proferri
posse. Quae enim tibi umbrae causa videtur? an haec
una dictione indicari valet? »
64.
#Quae sit causa umbrae@#.-- « Sed
dico umbrae causam esse corpus luci objectum. Atque
haec brevius nullo modo dici valet. Si enim corpus
umbrae causam dixeris, nimis commune protulisti.
Quod si corpus objectum volueris, id quoque tantum
non procedit, quantum ab hac parte relinquitur.
Sunt enim corpora nonnulla, atque etiam diversis
objecta, quae umbrae causa esse non possunt.
Nec abnuo multarum rerum causas, | null | f6abcf4e-7386-4eb1-a4fb-6035e7b437f1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
singulis dictionibus
efferri, veluti sunt genera quae specierum causas
nemo ignorat, velut est substantia, quantitas, qualitas.
Alia vero non simpliciter proferuntur, ut rationale,
ad mortale. »
65.
#Quid continentius sit rationale an mortale@#.--Tunc
vehementius Otricus admirans ait:
« An mortale rationali supponis? Quis nesciat quod
rationale Deum et angelum hominemque concludat,
mortale vero utpote majus et continentius omnia
mortalia et per hoc infinita colligat? » Ad haec
Gerbertus: « Si, inquit, secundum Porphirium atque
Boetium, substantiae divisionem, usque ad individua
idonea partitione perpenderes, rationale continentius
quam mortale sine dubio haberes, idque congruis
rationibus enucleari, in promptu est. Etenim
cum constet substantiam genus generalissimum,
per subalterna posse dividi, usque ad individua,
videndum est an omnia subalterna singulis dictionibus
proferantur. Sed liquido patet alia de singulis,
alia de pluribus nomen factum habere. De singulis,
ut corpus, de pluribus ut animatum sensibile. Eadem
quoque ratione subalternum, quod est animal
rationale, praedicatur de subjecto, quod est animal
rationale mortale. Nec dico, quod rationale simplex,
praedicetur de simplici mortali; id enim non procedit;
sed rationale inquam animali conjunctum,
praedicatur de mortali, conjuncto animali rationali. »
Cumque verbis et sententiis nimium flueret, et
adhuc alia dicere pararet, augusti nutu disputationi
finis injectus est, eo quod et diem pene
in his totum consumserant, et audientes prolixa
atque continua disputatio jam fatigabat. Ab augusto
itaque Gerbertus egregie donatus, cum suo metropolitano
in Gallias clarus remeavit.
66.
#Sinodus apud sanctam Magram habita.@# --Eodem
tempore Emma regina et Adalbero Laudunensis
episcopus infames stupri criminabantur;
id tamen latenter intendebatur, nullius manifesto
intentionis teste. Sed quia suppresse dictum, ad
omnium aures devenerat, episcopis visum est id
esse discutiendum, ne frater et coepiscopus eorum
infamiae tantae subderetur. A supradicto ergo metropolitano
collecta est episcoporum sinodus apud
sanctam Magram locum Remorum diocesaneum.
Considentesque et quaeque utilia pertractantes, postquam
metropolitanus. . . . . . . . . . . . . . .
67.
#Ottonis promotio in regem per Germanos
et Belgas@#.--Post obitum domni Ottonis
Germanorum regis, ejus filius Otto, a Germanis
Belgisque rex creatus, rem publicam strenue
atque utiliter amministravit; vir magni ingenii, totiusque
virtutis, liberalium litterarum scientia clarus,
adeo ut in disputando ex arte et proponeret,
et probabiliter concluderet. Penes quem regnum
Germaniae cum Galliarum aliqua parte, usque ad
diem vitae ejus supremum, mansit, sed aliquando
dubio statu. Nam inter ipsum et Lotharium Gallorum
regem, quandoque et odium immane, et
anceps victoria fuit. Etenim cum ab Ottone Belgica
teneretur, et a Lothario impeteretur, contra se
dolos aut vires moliebantur, eo quod uterque et
suum patrem eam tenuisse contenderet, et exercituum
multitudine, uterque eam se defensurum non
diffideret. Nam et Ludovici patris Lotharii fuit,
et ejus post dono, hujus Ottonis pater, Otto obtinuit.
Horum ergo discordiae incentivum principium Belgica
fuit.
68.
#Indignatio Lotharii in Ottonem.@# --Igitur
in Aquensi palatio Ottone commorante cum conjuge
Theuphanu gravida, Lotharius illum propius accessisse
acerrime motus indignabatur. Ergo Francorum
ducem Hugonem, reliquosque regni primates
consilium petiturus Lauduni collegit. Dux itaque
processit. Reliqui etiam quibus quoque consulendum
erat, ante regem consequenter admissi sunt. Quibus
residentibus rex duplicem injuriam sibi illatam
esse commemorat, cum regni sui pars ab hoste
usurpata fuerit, et ipse hostis ad fines suos temerarius
accesserit. Nec majori injuriae esse quod tenuerit,
quam quia tenens ad fines suos accedere
non formidaverit. Se etiam id multa aviditate ulcisci
velle, si consilio suo velint cedere. Nec posse
se ab hoc animo temperari, si ad id agendum copia
militum non defecerit. Gratias etiam sese quandoque
redditurum, si id quod cupit aequo animo adoriantur.
69.
#Impetus Gallorum spontaneus in Ottonem@#.--Mox
dux et alii primates sine deliberandi
consultatione sententiam regiam attollunt. Sese
sponte ituros cum rege, et Ottonem aut comprehensuros,
aut interfecturos, aut fugaturos pollicentur.
Hujus consilium negotii dissimulatum ad paucorum
tunc notitiam pervenire potuit, adeo ut euntes,
quorsum nescirent. Tandem collectus exercitus
sic densus incedebat, ut erecta hastilia lucum potius
quam arma portenderent. Ibat ergo per | null | 406b31b3-27d8-4bd3-95be-b316b39913c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cuneos simbolo
distinctos. Cum vero vada Mosae transmisissent,
centuriones constituti et dispositi per centurias,
Ottonem non sufficientem habere exercitum
diligenter contemplati sunt. Itaque accedebant,
multamque inopiam rei militaris apud hostem praedicabant.
70.
Quae dum ad aures Ottonis referuntur, ille
utpote erat audaci animo, Lotharium numquam haec
aggressum respondit. Nec vero in suas partes adventare
potuisse, cum nec ei copia militum sufficeret,
nec de suis satis spei haberet. At cum alii atque
alii Lotharium jam adesse dicerent, et in eo perseverarent,
Otto dixisse fertur, se ad his credendum
nullo modo posse allici, nisi ipse quoque videndo
per sese addisceret. Equis ergo inclamatis et
adductis, Otto ad videndum processit. Lotharium
cum viginti milibus instare advertit. Cogitabat
itaque nunc reniti, nunc quoque ad tempus recedere,
et post cum exercitu copioso reverti meditabatur.
Tandem quia Lotharius urgebat, stare non
potuit. Abscessit ergo non sine lacrimis, cum uxore
Teuphanu regnique principibus, relicto palatio atque
regio apparatu.
71.
Lotharius cum exercitu affuit, Ottonem se
capturum ratus. Et certe coepisset, si in itinere
sese exercitus angariis non impedisset. Nam si ante
ejus discessum pridie advenisset, eum aut capere
aut neci dare potuisset. Palatium igitur ab hostibus
occupatur. Regiae mensae evertuntur. Ciborum apparatus
per calones diripitur. Regia quoque insignia a
penetralibus erepta, asportantur. Aeream aquilam
quae in vertice palatii a Karolo magno acsi volans
fixa erat, in vulturnum converterunt. Nam Germani
eam in favonium converterant, subtiliter significantes
Gallos suo equitatu quandoque posse devinci.
Lotharius frustra impetu facto, sine obside
vel pace sequestra exercitum reduxit, postea se
rediturum confidens.
72.
Otto cui totum calamitatis pondus illatum
fuerat, donis multiplicibus multisque favoribus suos
sibi assciscebat. Et utpote vincendi cupidus, si quos
leserat, revocabat aut reddito quod sustulerat, aut
dato quod spoponderat. Pacatis autem omnibus atque
sibi revocatis si qui forte abscesserant, regnorum
principibus in unum collectis, coram sic locutus
est:
73.
#Oratio Ottonis ad suos.@# -- « Non ab re,
viri clari, huc vos convenisse volui. Virtus vestra
suggessit a vobis consilium expetere, quos et ingenium
decorat, et animi virtus informat. Nec dubitavi
me suscepturum a vobis optimi consilii rationem,
cum ab animo non excesserit, quanto animo,
quanta virtute in fides hactenus perstitistis. Ante hac,
viri clarissimi, ingenti virtute pro egregiae laudis
honore et gloria sategistis, cum et consilio clari, et
bello invicti enituistis. Nunc quoque eadem virtute
nitendum est, ne laudi egregiae turpis infamia succedat.
Enitimini ergo pro viribus, et si quid dedecoris
contraxistis, a tanta claritudine amoveatis. Non vos
latet, fugae ignominiam a Lothario nuper nos pertulisse.
Quam non solum bello, sed etiam morte repellere,
et vestram claritudinem decet, et tempus
exposcit, facultas etiam persuadet. Si igitur magis
imperare quam servire parati estis, dum aetas viget,
animusque valet, hoc facinus ne parvipendatis. Ingenti
virtute efficite ut sitis formidini, quibus ignobiles
et vulgus fuistis. » Hac sententia, id fieri omnibus
persuasum est.
74.
#Equitatus in Galliam.@# --Interea Otto cum
triginta milibus equitum in Gallias ire parabat.
Nec moratus praemissis centurionibus ibat. Galliam
Celticam exercitu implevit. Quam partim combussit,
partim depopulatus est. Sic etiam versa vice Lotharium
adurgens, eo quod militum copiam non
haberet, fluvium Sequanam transire compulit, et
gemebundum ad ducem ire coegit. Turbati ergo
repentino hostium adventu, rex Stampas adiit,
dux vero ad colligendum exercitum Parisii resedit.
Dum haec aguntur, Otto cum exercitu properat,
fiscumque regium Atiniacum diripit atque comburit;
et per fines urbis Remorum transiens, sancto
Remigio multum honorem exhibuit. Urbem quoque
Suessorum praetergressus, et sanctum Medardum
venerans, palatium Compendiense pene diripuit.
Nec minus centuriones praevii eo ignorante sanctae
Baltildis monasterium, apud Chelas penitus subruerunt
atque combusserunt. Quod non mediocriter
dolens multa in ejus restaurationem delegavit. Tandem
ad fluvium Sequanam accessit, ibique exercitus
tentoria fixit, Parisium in prospectu habens, totamque
pene regionem per triduum depopulatus est.
75.
Ibant ergo equites cum lixis palantibus ad
victum deferendum, stadiis 160 circumquaque. Et
quia Sequana interfluebat, neuter exercitus ad se
accedebat. Dux enim in altera fluvii | null | 687e9f2f-1e3c-4905-896c-f3881ff4e501 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
parte milites
colligebat; at hoc triduum non sufficiebat ad colligendorum
sufficientiam militum, nec fieri potuit copia
unde congrederetur.
76.
#Monomachia duorum.@# --Cum ergo uterque
exercitus dubio esset statu, et de victoria altrinsecus
tota mente quaereretur, Germanus quidam animo
simul et viribus fidens, singularis ad dimicandum
cum armis processit, seseque ad pontem ubi portae
erant repagulis et clavis ferreis munitae, congressurum
solum cum solo obtulit. Hostem ut veniret singularis
saepenumero inclamavit. Et cum jam in Gallorum
contemptum quaedam maledicta effunderet,
nec aliquis ei responderet, per custodes duci aliisque
principibus qui jam pauci advenerant, relatum est,
ad portas pontis hujusmodi esse hominem, qui sese
ad dimicandum singulariter solum cum solo proponeret,
illumque probris et contumeliis verborum
principes lacessire, nec illum inde recessurum esse,
nisi aut singulariter congrediatur, aut portis incisis
totus exercitus intromittatur. Dux cum principibus
hanc contumeliam non ferens, tirones hortatur
ut furentem repellant, et a tanta ignominia purgati
nominis gloriam sibi affectent. Mox quam
plures animo ardentes, ad resistendum sese obtulerunt.
Ergo de pluribus unus electus, Ivo, congressurus
procedit. Premium viri fortis propositum
est; et, ablatis repagulis, portae patefactae sunt. Procedit
sibi obviam hostis uterque. Qui objectis clipeis,
telisque obnitentes, mente furiata pauca admodum
probra sibi objecerunt. Germanus tandem telum jaculatus,
Galli clipeum gravi ictu pertundit. Gladioque
educto cum urgere instaret, a Gallo mox telo
obliquato confixus, atque vita privatus est. Gallus
victoria potitus, ab hoste rapta arma asportavit,
atque duci obtulit. Vir fortis praemium petiit et accepit.
77.
#Ottonis a Gallia digressio suorumque fuga@#
.--Otto Gallorum exercitum sensim colligi
non ignorans, suum etiam tam longo itinere quam
hostium incursu posse minui sciens, redire disponit;
et datis signis castra amoverunt. Angarias quoque
accelerare moliti sunt; amotisque omnibus, ibant
non segniter, nec sine metu. Axonae fluvii vada festinantes
alii transmiserant, alii vero ingrediebantur,
cum exercitus a rege missus a tergo festinantibus
affuit. Qui reperti fuere, mox gladiis hostium fusi
sunt, plures quidem, at nullo nomine clari.
Otto interea cum exercitu digressus, Belgicam petiit,
ibique procinctum solvit; tanto favore et benivolentia
apud suos usus, ut sicut imminenti periculo, ita
quoque et omnibus capita sese objecturos pollicerentur.
78.
(980.) Lotharius considerans Ottonem neque
dolis falli, neque viribus posse devinci, sepe et multum
apud se quaerebat, utrum potius foret stare contra
hostem an reconciliari hosti. Si staret contra,
cogitabat possibile esse, ducem opibus corrumpi, et
in amiciciam Ottonis relabi. Si reconciliaretur hosti,
id esse accelerandum, ne dux praesentiret, et ne ipse
quoque vellet reconciliari. Talibus in dies afficiebatur.
Et exinde his duobus ducem suspectum habuit.
A consultantibus tamen decretum est, Ottonem in
amiciciam regis revocandum, eo quod ipse vir virtutis
esset, et per illum non solum dux mansuesci
posset, sed et aliarum gentium tiranni subjugari utiliter
valerent. Legati igitur a Lothario directi, ab
Ottone liberalissime suscepti, de habenda utriusque
amicicia duce ignorante elaborant:
79.
#Oratio Gallorum ad Ottonem.@# -- « Hactenus,
inquiunt, discordiae, invidiae, caedis amatores
floruerunt, cum inter nobilissimos reges tantum locum
habuerunt, quibus pro deliciis erat discordia,
quia apud reges discordes se multa adquirere posse
arbitrabantur. Enimvero de communi labe cogitabant,
ut majoris gloriae et honoris locum, apud conturbatos
vindicarent. Sed proderit plurimum rei publicae,
si malignitas pravorum jam dudum reprimatur, et
virtus bonorum luce purius enitescat. Redeat ergo
virtus et floreat inter gloriosissimos reges, ut et
vestra virtute tantorum malorum auctores abinde
conquiescant, et res publica vestra virtute potius
gubernetur, quam cupidorum invidia dilabatur. Securius
enim ambo regnabitis, cum in amicicia conjuncti
duos exercitus pro uno habebitis. Quod si ex
vobis alter in ultimas suorum regnorum gentes ire
disposuerit, alterum acsi fratrem, fidumque suarum
rerum tutorem habebit. Placeat ergo serenissimis
regibus pax et amicicia, quos conjunxit etiam sanguinis
affinitas. Vinciantur amicicia, quorum dissidentia
rei publicae labem infert, et concordia utilitatem
accommodat viresque ministrat. »
80.
#Responsio Ottonis ad Gallos@#.--Ad haec Otto:
« Novi, inquit, quantam labem rei publicae discordia
sepenumero intulit, | null | fbf72293-17a0-492f-a19c-06caef08fd9d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum regnorum principes contra
se aliquando moliti sunt. Nec illud etiam ignoro,
quanta salus per amiciciae virtutem rei publicae comparata
sit. Fateor hactenus me plurimum coluisse
pacem et concordiam, invidias atque discordias
malignantium odio semper habuisse. Componantur
ergo per vos animi dissidentium, nam huic rei vos
video aptissimos, qui ante hac mutua lesione rei
publicae plurimum derogavimus. Consilii vestri rationem
approbo. Dictis tandem facta consentiant. »
Legati persuasione habita redeunt, ambosque reges
alterutrius benivolentium ad alterutrum referentes,
in amicicia componunt. Constituitur tempus colloquendi.
Locus utrique commodus deputatur. Et quia
circa fluvium Mosam regna amborum conlimitabant,
in locum qui Margolius dicitur, eis sibi occurrere
placuit.
81.
#Lotharii et Ottonis regum conciliatio@#.--Convenerunt
ergo. Datisque dextris, osculum sibi
sine aliqua disceptatione benignissime dederunt;
amiciciam altrinsecus sacramento stabilierunt. Belgicae
pars quae in lite fuerat, in jus Ottonis transiit.
Otto, regni sui pace facta, Italiam petiit, Romamque
devenit, suos revisurus atque de regni statu quaesiturus;
compressurus etiam si qui forte essent tumultus,
et tumultuantes in pacem revocaturus si qui principum
forte dissiderent. Lotharius vero Laudunum veniens,
apud suos quaeque congrua sibi pertractabat. Nec jam
quicquam spei ex duce habebat, cum propter pacem
dolo quaesitam, non mediocriter eum suspectum haberet.
(981.) Cum jam haec omnia vulgo praedicarentur,
nonnulli quoque inde indignati pro duce fremerent,
dux constanti animo tristitiam dissimulans omnia
ferebat, et sicut moris ei erat consulto omnia deliberare,
primatibus advocatis declamaturus resedit.
82.
#Oratio ducis apud suos.@# --Quibus coram
sic orsus cepit: « Non praeter fructum utilis et
honesti consilium a doctis expetitur. Quibus solis et
decenter acceditur, et ab eis fluctuanti rei, consilii
ratio aperitur. Vos in consulendo arbitror idoneos,
cum ab animo non discedat, quanta virtute et ingenio
vestri, saepenumero adversariis praenituerim.
Cumque vos mihi manibus et sacramento addictos,
fidem quoque inviolabilem servaturos non dubitem,
indubitanter a fidelibus consilium peto. Quod si mihi
conceditur, vos etiam participabitis. Si non suggeritur,
forte non aberit dispendium cui indecores succumbatis.
Ergo quia pro vita agitur, consilium utile
liberaliter expromite. Non enim vos latet quanta
subtilitate doli, Lotharius rex incautum me fefellerit,
cum absque me Ottoni reconciliari voluerit feceritque.
Cui a mente penitus excessit, quam liberali
animo quantum periculum aggressus sim, cum per
me hostem nuper fugaverit, Belgicam quoque insignibus
sublatis hostilibus subarraverit. Quid ergo
spei ulterius expectem, cum dolo fidem abruperit? »
83.
#Declamatio qua usi sunt apud ducem sui.@#
--Ad haec primates: « Non solum novimus, inquiunt,
quantis periculis nobiscum pro Lothario
rege caput objeceris, verum quoque quanto discrimine
claritudo tua adhuc patens sit, si ut fama est
duo reges contra te conspiraverint. Nam si contra
alterum exercitum pro defensione moliaris, ambos
contra te mox stare invenies. Si contra ambos nisus
fueris, plurima incommoda incurrere necesse est,
equitatum intolerabilem, insidias multiplices, incendia,
atque rapinas, et quod pessimum est nefarios
infidi vulgi rumores, qui non contra adversarios
nos exercere defensionem loquetur, at in rebellione
contra regem temerarios atque perjuros stare calumniabitur.
Sic etiam ad quoscumque accedere posse
mencietur, ut sine delicto, sine perjurii sacrilegio a
dominis recedant, et contra illos arroganter cervices
attollant. Hujus periculi extremum et utile consilium
nobis videtur, ut cum duo contra nos conjuncti
sint, alteri alterum subtrahamus. Quod si alteri
alter subtrahi nequit, saltem in amiciciam nobis eorum
alterum devinciamus, ut alter nobis addictus, alteri
vires non praebeat animumque ministret. Hoc quoque
fieri possibile est, si Romae nunc positum Ottonem
legatis praemissis cautus et circumspectus
adieris. Non enim sic parvi est ingenii Otto, ut te
potiorem Lothario armis et opibus ignoret, cum
sepe et id audierit et per sese expertus sit. Unde et
facilius ejus amiciciam adipisceris; proderit etiam
sanguinis vestri propinquitas, cum aeque ut Lotharius
ei in hoc conjungaris. »
84.
Quae sententia prolata favoraliter duci habita
est. Legatis igitur directis dux animum hujusmodi
Ottoni Rome indicavit. Otto mira benivolentia
legatos excepit; de amicicia quoque inter illos habenda
se paratissimum non negavit. Quod si ipse
dux ad se veniret, ut amplius uterque amiciciae vim
experiretur | null | 5b86e607-6579-4c6f-be48-48246a62a991 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, eum cum suis se decenter et cum honore
excepturum. Legati reversi, duci mandata retulerunt.
Dux igitur quosdam magnae prudentiae et
astutiae assumens, Arnulfum videlicet Aurelianensium
episcopum, atque Burchardum necnon. . . . . . .
reliquos quoque admodum necessarios viros, Romam
progreditur. Sanctos apostolos honorat, atque sic
regem petit.
85.
#Ottonis cum Hugone sessio.@# --Otto gloriam
sibi parare cupiens, ex industria egit, ut omnibus
a cubiculo regio emissis, ejus gladius super
sellam plectilem deponeretur, dux etiam solus cum
solo episcopo introduceretur, ut rege latiariter loquente,
episcopus latinitatis interpres, duci quicquid
diceretur judicaret. Introgressi igitur, a rege ingenti
favore excepti sunt. Rex injuriarum querelam deponit;
et osculum dans, gratiam sui favoraliter amico
impertit. Post multa colloquia de amicicia habenda,
cum rex exiret, gladiumque respiciens peteret, dux
paululum a se discedens se inclinavit ut gladium tolleret,
ac post regem ferret; hac enim causa super
sellam relictus fuit, ut dum dux cunctis videntibus
gladium ferret, in posterum etiam portaturum
indicaret. Episcopus vero duci consulens,
gladium ab ejus manu rapuit, et ipse deferens
post regem incessit. Cujus prudentiam simul et astutiam
rex admiratus, apud suos postea non sine laude
sepius frequentavit. Ducem quoque in plurima amicicia
susceptum, cum honore et pace pene usque ad
Alpes deduci fecit.
86.
#Epistola Lotharii ad Chonradum.@# --Lotharius
rex, necnon et Emma regina insidias ubique parabant;
et ut in itinere redeuntem caperent, dolos
praetendebant. Igitur Conrado Alemanorum regi epistolam
legavit hunc modum habentem: « Lotharius
Francorum gratia Dei rex, Conrado Alemannorum
regi quicquid sibi. Amiciciam inter nos a multo
tempore constitutam inviolabiliter conservare semper
mihi gratum fuit. Cujus fructus cum a me multiplex
exire valeat, utile duxi quiddam vobis indicare,
et ad votum mihi fieri id petere. Hugonem ducem
sciatis me hactenus pro amico habuisse. Comperto
vero quod latenter hostis mihi esset, ab ejus familiaritate
me remotiorem feci. Unde nunc Romam iens,
Ottonem adiit, in mei contumeliam, regnique labem
ei plurimum persuasurus. Quapropter summa ope,
summo ingenio nitimini ne evadat. Vale. »
Exploratores
itaque circumquaque dispositi, per praerupta
montium et scopulorum, per viarum exitus,
ejus adventum opperiebantur.
87.
#Item epistola Emmae reginae ad matrem@#.--Nec
minus Emma regina matri suae in hunc modum
epistolam direxit: « Adelaidi matri imperatrici
semper augustae, Emma Francorum regina salutem.
Licet multo terrarum intersitio semota, tamen a
matre auxilii rationem filia peto. Hugo dux insidiis
non solum regni nostri principes a nostra fidelitate
amovit, sed et fratrem meum Ottonem a nobis conatur
avertere; unde et Romam illum adiit. Ne ergo
penitus sui voti compos glorietur, peto supplex filia
matrem, ut in revertendo tantus hostis impediatur.
Et si fieri potest, aut captus teneatur, aut impunis
non redeat. Sed ne vos suis dolis tergiversator evadat,
totius formae illius inseparabilia accidentia vobis
indicari curavi. » Tunc prosecuta oculorum, aurium,
labiorum, dentium quoque et nasi, necnon et
reliquarum corporis partium accidentia, verborum
quoque tenorem, sic ignotum declaravit, ut his signis
detegeret atque ignorantibus indicaret.
88.
#Hugo inmutato habitu insidias evadit.@# --Dux
horum non nescius, reditum accelerat. Dolisque
praemetuens, vestem mutat, seseque unum de
clientibus simulat. Equos onera ferentes, ipse regit
atque exagitat. Onera imponit et deponit, omnibus se
serviturum accommodat. Tantaque industria in abjecta
veste et inculto habitu se ducem dissimulavit,
ut et per insidiarum loca transiret quae nec vitare
poterat, et insidiantes efficaciter falleret. Uno tantum
hospitio pene deprehensus fuit. Nam dum
eundum esset cubitum, ei lectus cum diligenti apparatu
compositus est; eique circumfusi se omnes
ad serviendum obtulerunt. Alii enim genu flexo
caligas extrahebant, extractasque alii excipiebant;
alii vero nudatos pedes sedentis, subsidendo confricabant,
et giris vestium emundabant. Haec hospes
per ostii rimas contemplatus est. Deprehensusque
explorasse, mox ne rem detegeret vocatus est et intromissus.
Strictisque mucronibus postquam ei necem
minati sunt si vocem emitteret, comprehensum
ligatis manibus et pedibus in ergastulum detruserunt.
Qui voce suppressa, ibi usque crepusculum convexus
jacuit. Post nocte abscedente, in ipso crepusculo
surrexerunt. Hospitem assumptum et | null | 1c21d3ae-e2e7-48fc-b305-203388e229dd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
equo
invectum, tandiu asportaverunt, donec loca suspecta
transmitterent. Quibus transmissis, depositum dimiserunt,
reliquumque itineris celeres confecerunt.
Nec minus Conradi regis dolos sepe simulando et
dissimulando evasit, cum in dolis componendis insidiatores
studio et hic niterentur. Tandem tantorum
malorum securus, Gallia receptus est.
89.
Cognitis autem utrorumque dolis ab utroque,
tanta crudelitate in se non armis sed insidiis latentibus
debacchati sunt, ut aliquot annis res publica
principibus dissidentibus multum lederetur. Tunc
etiam multarum rerum usurpationes, miserorum
quoque oppressiones, et circa minus potentes, calamitates
nefariae a quibusdam pravis exercitae sunt.
Cum utriusque sapientiores in unum consulturi convenientes,
principes dissidere plurima commiseratione
conquesti sunt.
90.
#Lotharii et Hugonis reconciliatio.@# --Statueruntque
ut alterius fautores, ad alterum suasuri de reconciliatione
transirent, ut alteruter benivolentia alterutrius
captus, facilius condescenderet, eumque pro
lesa amicicia utilius peniteret. Quod consultum, non
multo post effectum habuit. Nam et eis efficacissime
persuasum est, ac plurima dilectione sibi annexi sunt
Sic etiam in utrisque vis amiciciae firmata visa est.
91.
#Promotio Ludovici in regnum Francorum.@# --Etenim
cum rex filium suum Ludovicum in regno
sibi succedere vellet, ipsum quoque a duce ordinandum
quaereret, dux hanc ordinationem mox liberali
animo se administraturum respondit. Et legatis directis,
regnorum principes Compendii collegit;
ibique a duce reliquisque principibus Ludovicus
rex adclamatus per metropolitanum episcopum
Remorum, dignae videlicet memoriae Adalberonem,
sancta die Pentecostes in regnum Francorum promotus
est. Duobus ergo regnantibus dux multa
affabilitate ac famulatu multiplici, per dies plures
sese commendabat; adeo regiam dignitatem per
omnia extollens, et sese eis supplicem monstrans;
se etiam facturum pollicens, ut ambo gentibus
jam domitis potenter imperarent, indomitas
quoque efficaciter mansuescerent. Id etiam meditabatur,
ut in diversis regnis positi, regiam dominationem
exercerent, ne unius regni angustia, duorum
regum majestati nimium derogaret.
92.
#Item promotio Ludovici in regnum Aquitaniae
ejusque uxoratio.@# --Dum haec multo conatu disponeret,
alii quidam nimis callidi hoc comperto, cum
hujusmodi gloriam in sese transfundere vellent,
Emmam reginam adeuntes, super maxima re se
consulturos dixerunt. Qui suscepti a regina, id sibi
videri optimum dixerunt, Ludovico regi assciscendam
conjugem Adelaidem, Ragemundi nuper defuncti
ducis Gothorum olim uxorem. Et non magis
potentiam regnandi ex hoc posse augeri, quam sibi
nonnulla commoda adquiri. Enimvero possibile fieri,
totam Aquitaniam simulque et Gothiam suo imperio
asstringi posse, postquam ex jure ductae uxoris
oppida munitissima ad suum jus retorqueret. Magnum
etiam quiddam in hac re, et utile comparari,
si patre hinc posito, et illinc filio, dux ceterique
hostes in medio conclusi, perpetuo urgeantur.
93.
Hujus rationis consilium postquam regi suggestum
est, apud Gozfredum comitem qui aderat
ordinatum valuit. Haec duce ignorante parabantur.
Quae cum post animadvertisset, ne regibus fieri
videretur injurius, contumeliam dissimulans, nihil
penitus refragratus est. Interea collectis regni principibus,
equitatus regius disponitur, insignia regia
invehuntur; cibi multiplices apparati, vehiculis
imponuntur. Quibus actis, reges utrique cum multo
equitatu in Aquitaniam profecti sunt, castrumque
Briddam quod vetus dicitur, devenerunt.
94.
#Adelaidis a Ludovico reginae in@#
#Aquitania promotio
eorumque divortium@#.--Quo
a praefata Adelaide multo apparatu excepti sunt.
Et die constituta rationibus decentissime habitis, et
ex jure datis dotalibus, Ludovicus rex eam sibi
uxorem copulavit, atque secum coronatam per
episcopos in regnum promovit. Non tamen regium
nomen sic in eis valuit, ut ullatenus regnandi dominationem
in principibus exercere valerent. Amor
quoque conjugalis eis pene nullus fuit. Nam cum
ille adhuc pubesceret, illa vero anus foret, contrariis
moribus dissentiebant. Cubiculum commune sibi
non patiebantur. Requieturi quoque diversis hospitiis
potiebantur. Si quando colloquendum erat,
locum sub divo habebant. Pro sermonibus producendis,
paucissima dicere sat erat. Et hoc apud eos
fere erat per biennium. Quorum mores usque adeo
discordes fuere, ut non multo sequeretur post et
divortium.
95.
Ludovicus vero quia morum informatorem
non habebat, utpote adolescens levium rerum vanitatibus
insistebat. Habitum patriae gentis
pro peregrinis penitus deposuerat. Itaque in miserandam
fortunam res penitus dilapsa est, ut et
moribus degener, et regnandi impotentia inglorius
esset; et qui paulo ante rex genere, fama, atque
copiis potens | null | 2c5a8d91-2f2b-4348-ad0b-587bba5a0521 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, nunc erumnosus et inops, rei familiaris
simul et militaris calamitate squaleret. His
Lotharius rex per multos cognitis, filium inde revocare
cogitabat; non ignorans in pejus eum lapsurum,
cum illic nullum dignitatis regiae haberet
honorem. Equitatum itaque parat filium repetiturus.
Aquitaniam ingressus Briddam petiit. Filium repetit
et reducit. Regina sese viduatam dolens, et verita
majoris incommodi injuriam, Wilelmum Arelatensem
adiit, eique nupsit. Et sic ex divortio, adulterium
publicum operatum est.
96.
#Obitus Ottonis.@# --Hac tempestate Otto cum
barbaris congressus, miserabili fortunae succubuit.
Nam et exercitum fusum amisit, et ipse captus ab
hostibus, divina vero gratia reversus fuit. Post cum
ex indigestione Romae laboraret, et intestini squibalas
ex melancolico humore pateretur, aloen ad
pondus dragmarum quatuor sanitatis avidus sumpsit.
Conturbatisque visceribus, diarria jugis prosecuta
est. Cujus continuus fluxus, emorroides tumentes
procreavit. Quae etiam sanguinem immoderatum
effundentes, mortem post dies non plures operatae
sunt (983, Dec. 7).
97.
Cui defuncto filius quinquennis Otto superstes
erat. Quem patri succedere in regnum, cum aliquot
primates voluissent, id ab aliquibus contradictum
est (983, Dec. 25). Ingenti tamen virtute variaque
fortuna ei regnum postea paraverunt (984). Nam
Hezilo regis paulo ante defuncti patruelis, qui adhuc
in carcere vinctus ab eo tenebatur, eo quod adversus
eum regnum appeteret, pravorum dolis in pernitiem
rei publicae elapsus, et quorumdam munitionibus
receptus est. Vir aeque ut Otto nobilis, corpore
eleganti ac valido honoris cupidus ac factiosus;
animo vasto, sed fallaci. Hic regnandi avidus, omnes
sacrilegos, aut juditiis convictos, sive etiam pro
factis juditium timentes, postremo omnes flagitiosos
quos conscius animus exagitabat, sibi proximos ac
familiares fecit (SALLUSTII Castil. c. 14). Talium
dolis, regis defuncti superstitem filium Ottonem
parvum rapuit, ejus loco sese regnaturum ratus.
Regnum ergo sic in suum jus refundi arbitrans,
sceptrum et coronam sibi paravit. Quod dum a
Lothario expetendum cogitaret, eumque concessa
Belgica sibi sotium et amicum facere moliretur,
legatos praemisit, apud quos, sacramento commune
negocium firmaretur. Quo etiam sacramento, utrique
reges sibi pollicerentur sese super Rhenum loco
constituto sibi occursuros.
98.
Quibus per legatos juratis, Lotharius tempore
statuto cum exercitu per Belgicam transiens, ne
teneretur sacramenti obnoxius, ad locum Rheni
condictum devenit. Hezilo sese metuens in suspitionem
principum venire si Lothario occurreret, acsi
eum in regnum recipere vellet, perjurii reus, occurrere
distulit. Lotharius se illusum advertens rediit,
non tamen sine difficilis laboris incommodo. Nam
Belgae per quorum medium cum equitatu transierat,
indignati transisse, vias transpositis arboribus impediunt,
aut fossis inmersis revertentes prohibent,
non ut aperto campo comminus dimicent, sed ut his
impedimentis cunctantes a tergo urgeant, aut montium
jugis securi, per inferiora transeuntes missilibus
figant. Et quia aperta fronte stare animo non fuit,
sagittarii cum arcubus et balistis per montana dispositi
sunt. Dum ergo exercitus subiret, illi a superioribus
alios sagittis figebant, alios diversis missilibus
sauciabant. At tirones sicubi ascensui pervium locum
videbant, in hujusmodi hostes vertebantur; armisque
efferati, quosdam vulnerabant, quosdam vero morte
afficiebant. Tantum in eis ter debacchati, ut caesorum
cadaveribus aggerata moles, collibus assimilaretur.
Alii vero descendentes aut vibratis gladiis
frondium oppositarum densitatem metebant aut trudibus
adactis transpositam arborum molem amovebant,
sibique iter aperiebant. Tandem multo
conatu, de medio hostium educti sunt.
99.
Hac tempestate Germania nullo regis
imperio tenebatur, quippe cum et Ottonem infantem
aetatis infirmitas regnare prohiberet, et Heziloni,
regnandi cupido, a potioribus regnum contradiceretur.
Unde Lotharius occasionem nactus, de
Belgicae pervasione iterum cogitabat, ut videlicet
ad suae dominationis jus eam retorqueret, cum
Otto non esset, principes dissiderent, regnique
dignitas nullo regis administraretur imperio.
100.
Itaque Odonem atque Herbertum viros illustres
et potentia claros advocans, eis sui voti secretum
aperit. Et quia paulo ante eorum patrui absque
liberis defuncti terra optima cum oppidis munitissimis
illos liberaliter donaverat, ipsi mox domi
militiaeque esse paratissimos responderunt. Quibus
faventibus cum rex sibi in animo esse diceret, ut
Belgicam repeteret, eamque militaribus copiis
expugnaret, ipsi hujus rei initium Virduni faciendum
dicunt, eo quod ipsa propinquior civitas esset,
et sese | null | 7455a251-bcbe-4c00-ba86-24bfb962a286 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
multa obsidione eam aggressuros, nec umquam
ab ea nisi capta recessuros. Qua capta, et
sacramento atque obside regi annexa, ulterius processuros.
Tandiu etiam moraturos in Belgica, donec
aut armis expugnetur, aut victi Belgae in deditionem
omnes transeant. Quorum spontione suscepta,
rex cum ipsis exercitum mox Virdunum admovit.
101.
#Virduni expugnatio@#.--Quae civitas eo situ
posita est, ut a fronte, planitie pervia meantibus
accessum praebeat; a tergo inaccessibilis sit. Ibi
enim a summo in posteriora, profundo hiatu circumquaque
distenditur. Ab inferioribus vero ad
summum, rupibus praeruptis artatur. Quae non solum
scatens fontibus, puteisque, incolis accommoda,
sed et fluvio Mosa eam a praerupta parte abluente,
nemorosa. Ubi ergo a fronte planitien praefert,
pugnaturi machinas bellicas generis diversi aptavere.
Nec minus qui in urbe erant, ad resistendum
sese expediebant. Pugnatum est tandem octo ferme
continuis diebus. At cives cum viderent nulla a suis
extrinsecus suffragia mitti, nec jugis praelii pondus
se tolerare posse, consilio inito indempnes et
intacti hostibus cessere. Urbem aperuerunt, et sese
Lothario victi obtulerunt.
102.
Quibus peractis, rex ad urbem tuendam, reginam
Emmam in ea reliquit. Ipse cum exercitu
Laudunum rediit, suos etiam ad sua redire permisit.
Tantae benivolentiae favore apud eos usus, ut repetito
itinere se ulterius ituros si juberet pollicerentur;
et neglectis pro tempore domibus et natis,
cum hoste comminus dimicaturos. Lotharius interea
apud suos deliberabat, utrum potius foret sese
ulterius ire, armisque et viribus totam Belgicam
sibi subjugare, an residendo Virduni, per legatos
habitis suasionibus, mores hostium ad suum animum
informare. Si enim eos ferro vinceret, cum id
sine multo sanguine fieri non posset, cogitabat in
posterum minus eis credendum, eo quod amicorum
labem eis intulerit. Si vero per benivolentiam reversuros
expectaret, cavendum putabat, ne in tanto
otio, hostes insolentiores redderentur.
103.
#Virduni invasio a Belgis.@# --Dum
haec multa consultatione ventilaret, Belgicae dux
Teodericus, necnon et vir nobilis ac strenuus Godefridus,
Sigefridus quoque vir illustris, Bardo etiam
et Gozilo fratres clarissimi et nominatissimi, aliique
principes nonnulli, latenter pertemptant Virdunum
irrumpere, eamque a Gallis evacuare. Factisque
insidiis, negotiatorum claustrum, muro instar oppidi
exstructum, ab urbe quidem Mosa interfluente sejunctum,
sed pontibus duobus interstratis ei annexum,
cum electis militum copiis ingressi sunt. Annonam
omnem circumquaque milites palantes advectare
fecerunt. Negotiatorum quoque victus in usum bellicum
acceperunt. Lignorum trabes ex Argonna
aggregari jusserunt, ut si ab hostibus extra machinae
muris applicarentur, ipsi quoque interius
obtinentibus machinis obstare molirentur. Crates
quoque viminibus et arborum frondibus validas intexuerunt,
machinis erectis, si res exposceret,
supersternendos. Sudes ferro acuminatos, et igne
subustos, ad hostes transfodiendos quamplures aptaverunt.
Missilia varii generis per fabros expediere.
Funium millena volumina ad usus diversos convexerunt.
Clipeos quoque habendae testudini ordinandos,
instituerant. Preterea centena mortis tormenta
non dufuere.
104.
#Repetito Virduno a Lothario.@# --Nuntiantur
haec Lothario. Qui tantum facinus accidisse acerrime
indignatus, exercitum dimissum revocavit; et
sic cum decem milibus pugnatorum Virdunum petiit,
atque adversarios repentinus aggressus est. Primo
impetu, sagittarii contra hostes ordinati sunt.
Missaeque sagittae et arcobalistae cum aliis missilibus
tam densae in aere discurrebant, ut a nubibus dilabi,
terraque exsurgere viderentur. Horum contra impetum,
testudinem ante se et super capita hostes muro
aptavere; in quam relisa missilia, ictu frustrato
decidebant. Hoc impetu facto Galli circumquaque
obsidionem disposuere; fossisque praeruptis, obfirmaverunt
castra, ne si ad incautos adversarii prosilirent,
accessum facilem invenirent.
105.
#Compositio cujusdam machinae bellicae.@# --Quercus
proceras radicitus succisas, ad machinam
bellicam extruendam advexerunt. Ex quibus
quatuor trabes tricenorum pedum straverunt solo,
ita ut duae in longum projectae, et decem pedum
intervallo distinctae, duabus aliis per transversum
eodem intervallo superjacentibus cohererent. Longitudinis
et latitudinis spatium, quod intra commissuras
earum tenebatur, decem pedum erat. Quicquid
etiam a commissuris extra projectum erat, simili
modo decem pedibus distendebatur. In harum trabium
commissuris, quatuor sublicas quadragenorum
pedum, quadrato quidem scemate, sed procero,
aequo spatio a se distantes, adhibitis trocleis erexerunt.
Transposueruntque bis per quatuor latera
festucas decem pedum, in | null | dbac1a4a-73c2-4a7f-8e02-da0a42052e73 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
medio scilicet, et in
summo, quae traductae, sublicas sibi fortiter annecterent.
A capitibus vero trabium, quibus sublicae nitebantur,
quatuor trabes eductae, et pene usque ad
festucas superiores obliquatae, sublicis jungebantur,
ut sic ex eis machina extrinsecus firmata non titubaret.
Super festucas quoque quae in medio et in
summo machinam conectebant, tigna straverunt.
Quae etiam cratibus contexerunt, super quas dimicaturi
stantes, et eminentiores facti, adversarios
deorsum jaculis et lapidibus obruerent. Hanc molem
extructam, ad stationem hostium deducere cogitabant.
Sed quia sagittarios suspectos habebant,
rationem querebant, qua hostibus sine suorum lesione
appropinquaret. Tandem ratione subtilius perscrutante,
repertum est eam ad hostes optima arte
detrudi posse.
106.
#Deductio ad hostes superioris machinae@#.--Dictabant
enim quatuor stipites multae
grossitudinis terrae solidae mandandos; decem pedibus
in terra defossis, octo vero a terra ejectis.
Qui etiam transpositis per quatuor latera repagulis
vehementissimis solidarentur. Repagulis quoque
transmissis, funes inserendos. Sed funium capita
ab hostibus abducta, superiora quidem machinae,
interiora vero bobus annecterentur. At interiora,
longius superioribus protenderentur. Superiora vero,
breviore ductu machinam implicitam haberent, ita
ut inter hostes et boves machina staret. Unde et
fieret ut quanto boves ab hostibus trahendo discederent,
tanto machina hostibus attracta propinquaret.
Quo commento, chilindris suppositis, quibus
facilius motum acciperet, machina hostibus nullo
laeso appulsa est.
107.
#Victoria Lotharii@#.--Adversarii quoque
similem quidem machinam extruunt, sed altitudine
et robore inferiorem. Utraque ergo exstructa, a
parte utraque ascensum est. Conflictumque ab utrisque
promtissime, nec tamen ullo modo cedunt. Rex
cum propior muris adesset, fundae jaculo in labro
superiore sauciatus est. Cujus injuria, sui accensi,
vehementius bello incubuere. Et quia hostes machina
et armis fortes, nullatenus cedebant, rex uncinos
ferreos adhiberi praecepit. Qui funibus alligati cum
hostium machinae injecti essent, lignisque transversis
admorsi, funes alii demittebant, alii demissos
excipiebant; quibus adversariorum machina, inclinata
atque pene demersa est. Unde alii delabentes
per lignorum commissuras descendebant; alii vero
saltu sese ad terram demittebant; nonnulli quoque
turpi formidine tacti, latibulis vitam sibi defendebant.
Hostes mortis periculum urgere videntes,
adversariis cedunt, vitamque supplices petunt. Jussi
quoque, arma deponunt, et reddunt. Statimque a
rege decretum exivit hostes sine aliqua ultionis
injuria comprehendendos, ac illesos sibi adducendos.
Comprehensi itaque, inermes ac indempnes praeter
ictus quos in militari tumultu acceperant, ante regem
admissi sunt. Qui regis pedibus advoluti, vitam
petebant. Nam regiae majestatis rei atque convicti,
de vita diffidebant.
108.
Rex victoria potitus, Belgicae principes captos,
suis custodiendos, sed et congruo tempore
reddendos mandavit. Reliquam manum redire permisit.
Ipse Laudunum cum exercitu rediit, ibique
procinctum solvit. Urbem Virdunum usque in diem
vitae ejus supremum, absque ulla refragatione obtinuit.
Disponebat praeterea quomodo ulterius procedendo,
regnum suum dilataret, cum res suae successum
optimum haberent, regnique fortuna per captos
primates id persuaderet. Sed Divinitas res mundanas
determinans, et Belgis requiem, et huic regnandi
finem dedit.
109.
(986.) #Obitus Lotharii.@# --Nam cum vernalis
clementia eodem anno rebus bruma afflictis rediret,
pro rerum natura inmutato aere, Lauduni egrotare
coepit. Unde vexatus ea passione quae colica a phisicis
dicitur, in lectum decidit. Cui dolor intolerabilis
in parte dextra super verenda erat; ab umbilico
quoque usque ad splenem, et inde usque ad inguen
sinistrum, et sic ad anum, infestis doloribus pulsabatur.
Ilium quoque ac renium injuria nonnulla
erat; thenasmus assiduus; egestio sanguinea; vox
aliquoties intercludebatur. Interdum frigore febrium
rigebat. Rugitus intestinorum. Fastidium juge.
Ructus conationes sine effectu, ventris extensio,
stomachi ardor, non deerant. Ingenti itaque luctu,
tota personat domus. Fit sonitus diversus, clamor
varius. Nemini enim eorum qui aderant, inlacrimabilis
erat ea calamitas. Decem igitur
annis Ottoni superstes, tricesimo et septimo
anno, ex quo patre defuncto regno potitus est,
quadragesimo vero et octavo quo a patre regnante
coronam et sceptrum regnaturus accepit, a natu
autem sexagesimo octavo, deficiens naturae
concessit (Mart. II).
110.
Interea magnifice funus regium multo divitiarum
regalium ambitu accuratur. Fit ei lectus regalibus
insignibus adornatus | null | 6858b1b4-6795-4293-8990-b2169f61a044 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, corpus bissina veste
induitur, ac desuper palla purpurea gemmis ornata
auroque intexta operitur. Lectum regnorum primates
deferebant. Preibant episcopi et clerus, cum
evangeliis et crucibus; penes quos etiam, qui ejus
coronam ferebat multo auro gemmisque pretiosis
nitentem, cum aliis multis insignibus, ejulando
incedebat. Funebre melos, lacrimis impedientibus
vix proferebatur. Milites etiam mesto vultu, suo
ordine prosequebantur. Reliqua quoque manus, cum
lamentis succedebat. Sepultus est Remis in coenobio
monachorum sancti Remigii, cum patre et matre,
sicut ante jusserat suis; quod etiam abest 240 stadiis
ab eo loco, in quo finem vitae accepit; multo obsequio
universorum parique affectu per tantum spatii
deductus.
LIBER QUARTUS.
1.
Sepulto Lothario, Ludovicus filius a duce aliisque
principibus in regnum subrogatur. Circumvallatur
ergo ambitu universorum. Promittunt benivolentiam;
spondent fidem; stipatores etiam vario cultu
facienda dictabant. Alii enim in palatiis
ei residendum censebant, ut principes ad se confluentes
ejus imperio deservirent, ne regia dignitas vilesceret,
si alias utpote inops, alieni suffragii peteret
opes. In omni etiam dignitate id esse cavendum, ne
in primordio suscepti honoris, segnities et ignavia
virtutem habendam superent. Nam si id fit, totam
etiam rem in contemptum et vilitatem pernitiosissime
deventuram. Alii quoque cum duce ei commorandum
asserebant, eo quod adolescens tanti principis
prudentia simul et virtute informari indigeret.
Sibi quoque utillimum fieri, si potentis dispositioni
ad tempus cederet, cum sine eo nec regnandi potentiam
habere ex integro posset, et per eum strenue
atque utiliter omnia administrari valerent. Rex,
partibus auditis, sententiam distulit. Collato vero
cum duce consilio, ei abinde tota mente addictus
favit.
2.
#Oratio Ludovici apud ducem, ceterosque
primates, in Adalberonem metropolitanum@#.--Apud
quem aliosque quam paucos, praeteritorum non
immemor sic conquestus est: « Pater meus in egritudinem
qua et periit decidens, mihi praecepit, ut
vestro consilio, vestra dispositione, regni procurationem
haberem; vos etiam loco affinium, loco amicorum
ducerem, nihilque praecipui praeter vestram
scientiam adorirer. Si vestra fide potirer, sine
dubio divitias, exercitus, munimenta regni, asserebat
me habiturum. Quae mens in me maxime valet. Placeat itaque consilium profuturum dare,
cum a vobis proposui me non discessurum. In
vobis enim meum consilium, animum, fortunas, sitos
esse volui. Adalbero Remorum metropolitanus
episcopus, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus,
contempto patris mei imperio, Ottoni
Francorum hosti in omnibus favit. Eo cooperante,
Otto exercitum nobis induxit. Ejus subtilitate Gallias
depopulatus est. Eo itineris duces praestante,
indempnis cum exercitu rediit. Qui ut poenas pro
tanto commisso solvat, aequum et utile videtur,
quatinus pestilente compresso, metus adoriendi talia,
quibusque pravis inferatur. »
3.
Cujus oratio vim suadendi non habuit, eo quod
suggestionibus malorum in summum pontificem efferatus,
praeter justum aliqua indigna dixisse videretur.
Pro parte tamen ei fautum est, pro parte vero
suppressum; ita tamen, ut et regi injuria non fieret,
et operi nefario dux non consentiens pareret. Rex
tanto animo praeceps, in metropolitanum assumpto
duce cum exercitu fertur. Ipsam urbem appetit, atque
irrumpere contendit. Primatum tamen consilio
usus, legatos praemisit, per quos quaereret an episcopus
resisteret regi, an ex objectis purgari statuto
tempore paratus esset. Si contra staret, sese mox
obsidionem urbi adhibiturum dicerent, captamque
urbem cum ipso hoste compressurum. Si vero objectis
respondere non dubitaret, obsides ab eo sese
accepturum ducturumque.
4.
Ad haec metropolitanus: « Cum constet, inquit,
bonos quosque pravorum calumniis assidue dilacerari,
non miror huic injuriae locum accidisse. Multo
amplius vero miror egregios principes tam facile
posse illici, ut certissime esse credant quod nec sub
judice sit discussum, et si in discutiendo conferatur,
nullis rationibus probabile fiat. Quod si credita discutere
placuit, cur armis et exercitu id exigitur?
Nonne ergo alia pro aliis nos cogitare faciunt? Si de
praeteritis agitur, regum salutem hactenus optavi.
Eorum genus colui. Principum quoque commoda,
pro ratione amavi. Si de praesentibus, regis jussa
exequi non moror; obsides quos vult, trado; rationem
contra objecta intendere non differo. » Factis
ergo utrimque rationibus, obsides dedit, Ragenerum
virum militarem, nobilitate | null | 154fa1aa-6348-4708-b0e9-dab2018f3f50 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et divitiis clarum,
pluresque alios dum regi sufficeret.
5.
#Obitus Ludovici.@# --Rex itaque exercitum amovit,
Silvanectimque devenit. Ubi dum aestivam venationem
exerceret, pedestri lapsu decidens, multo
epatis dolore vexatus est. Nam quia in epate sanguinis
sedem phisici perhibent, ea sede concussa, sanguis
in emathoicam redundavit (987, #Mai@# 22). Cui
sanguis copiosus per nares et gulam diffluebat. Mamilae
doloribus assiduis pulsabantur. Fervor totius corporis
intolerabilis non deerat. Unde uno tantum anno
patri superstes, 11 Kal. Junii defitiens, naturae debitum
solvit. Cujus discessus eo tempore accidit quo
et metropolitani purgatio de objectis habenda erat.
Aderat igitur purgandus, et regiae majestati satisfacturus.
Sed regii funeris calamitate, hac lite suppressa,
nec controversia partes habuit, nec ex ea juditium
promulgatum fuit. Plurima vero commiseratione ipse
episcopus de morte regis conquestus est. Postquam
autem regium funus curassent, principum decreto,
Compendii tumulatus est, cum ipse vivens secus patrem
tumulari petierit. Id autem consulto factum
est, ne dum itineris longitudinem eorum quamplures
vitarent, et a se divisi discederent, rei publicae utillimum
differretur consultum. Placuit itaque ante discessum
convenire, et ex regni commodis consulere.
6.
#Purgatio Adalberonis de objectis a Ludovico.@# --Quibus
dispositis, dux sic orsus coepit: « Huc ex locis
diversis regio jussu vocati, ad discutiendum ea
quae summo pontifici Adalberoni objecta sunt, multa
fide ut puto convenistis. Sed divae memoriae rex
qui intendebat, quoniam hac vita privatus est, controversiae
statum nobis discutiendum reliquit. Si
ergo praeter eum est qui intendere audeat, eoque
animo valet, ut exsequendae litis partem arripiat,
adsit coram, quid sentiat edicat, nihil metuens criminato
intendat. Si vera proferat, ejus verborum
approbatores nos sine dubio habebit. Quod si calumniator
falsa confinxit, vocem supprimat, ne tanti
facinoris argutus, poenas solvat. » Ter acclamatum
est, ut delator procederet; ter ab omnibus negatum
est.
7.
Dux itaque iterum locutus ait: « Si lis jam decidit,
quia qui intendat non est, metropolitano utpote
viro nobili et multa sapientia inclito cedendum
est. Ab hac ergo suspitione penitus discedite, summumque
praesulem multo honore excolite. Reveremini
hunc talem virum, et quantae virtutis, sapientiae,
nobilitatis sit, hactenus praedicate. Quid enim
prodest suspitionem habere, cui in juditio non fuere
vires quicquam dicere? » Ergo summo pontifici,
dux reliquorum primatum consensu, exsequendae
rationis honorem de utilitate regni attribuit, eo quod
ipse divinarum et humanarum rerum scientia excelleret
atque facundiae efficacitate plurimum valeret.
8.
Factus itaque cum duce omnium medius, ait:
« Rege nostro piissimo inter intellectibilia translato,
magni ducis ceterorumque principum benivolentia
ab objectis purgatus, rei publicae consulturus
consedi. Nec sedet animo, ut quicquam nisi ad profectum
rei publicae edicam. Commune consilium
quaero, quia omnibus prodesse cupio. Cum videam
non omnes principes adesse, quorum quoque prudentia
et diligentia res regni administrari valeant,
ratio querendi regis ut mihi videtur ad tempus differenda
est, ut statuto tempore et omnes in unum confluant,
et uniuscujusque ratio elimata et in medium
prolata, suam utilitatem accommodet. Unde et vobis
qui hic consulturi adestis placeat, vos mecum
magno duci sacramento alligari, et coram spondere
de principe statuendo vos nihil quesituros, nihil molituros,
donec in unum redeamus, et sic de habendo
principe agitemus. Plurimum enim valet, deliberationi
dari spatium temporis; in quo quamcumque
rem quisque discutiat, et discussam multa diligentia
poliat. » Haec sententia ab omnibus suscepta
laudatur. Sacramento itaque duci alligantur. Tempus
redeundi et conveniendi constituitur. Sic quoque
a se soluti sunt.
9.
#Conquestio Karoli apud metropolitanum de regno.@# --Interea
Karolus qui fuerat Lotharii frater,
Ludovici patruus, Remis metropolitanum adiit, atque
sic de regno eum convenit: « Omnibus notum
est, pater venerande, jure hereditario debere fratri et
nepoti me succedere. Licet enim a fratre de regno
pulsus sim, tamen natura nihil humanitatis mihi derogavit;
cum omnibus membris natus sum, sine
quibus quivis ad dignitatem quamlibet promoveri
non potuit. His etiam non careo, quae in regnaturis
quibuslibet, plurimum queri solent, genere,
et ut audeam virtute. Cur ergo a finibus ejectus
sum, | null | 2838ee16-4754-4723-b61d-de4a8ef40f19 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quos a majoribus meis possessos nemo dubitat,
cum frater non sit, neposque obierit, prolemque
nullam reliquerint? Pater nos duos fratres
superstites reliquit. Frater regnorum dominium
totum possedit, nihilque mihi concessit. Ego fratri
subditus, fideliter non minus aliis militavi. A
quo tempore fateor, nihil mihi carius fuisse salute
fratris. Abjectus ergo et infelix quo me potius vertam,
cum etiam omnia generis mei praesidia extincta
sint? Quos praeter vos omnium honestarum rerum
egens appellem? Per quos nisi per vos paternis
honoribus restituar? Utinam mihi fortunisque meis
honestus exitus accidisset. Quid enim abjectus spectantibus
nisi spectaculum esse potero? Tangat vos
aliqua humanitatis miseratio. Compatimini tantis injuriis
fatigato. »
10.
Postquam Karolus finem querimoniae fecit,
metropolitanus animo immobili persistens, pauca
admodum ei respondit: « Cum, inquiens, perjuris et
sacrilegis, aliisque nefariis hominibus ipse semper
deditus fueris, nec ab eis adhuc discedere velis, quomodo
per tales et cum talibus ad principatum venire
moliris? » Ad haec Karolo respondente, non oportere
sese suos deserere, sed potius alios adquirere, episcopus
intra se recogitabat: « Cum, inquiens, omnium
dignitatum nunc egens, pravis quibusque annexus
est quorum sotietate nullo modo carere vult, in
quantam pernitiem bonorum esset, si electus procederet
in faces. » Tandem sine principum consensu
se super hoc nihil facturum respondens, ab eo
dimotus est.
11.
#Oratio metropolitani pro duce.@# --Karolus
spe regni decidens, animo turbato, in Belgicam
iter dimovit. Preterea tempore constituto, Galliarum
principes jurati. Silvanecti collecti sunt. Quibus in
curia residentibus, duce annuente metropolitanus
sic locutus est: « Divae memoriae Ludovico sine
liberis orbi subtracto, querendum multa deliberatione
fuit, qui ejus vices in regno suppleret, ne
res publica absque gubernatore neglecta labefactaretur.
Unde et hujusmodi negotium nuper diferri
utile duximus, ut unusquisque quod singularis a
Deo datum haberet, hic coram consulens post effunderet;
ut collectis singulorum sententiis, summa
totius consilii ex multitudinis massa deformaretur.
Reductis ergo jam nunc nobis in unum, multa prudentia,
multa fide, videndum est. ne aut odium rationem
dissipet, aut amor veritatem enervet. Non
ignoramus Karolum fautores suos habere, qui eum
dignum regno ex parentum collatione contendant.
Sed si de hoc agitur, nec regnum jure hereditario
adquiritur, nec in regnum promovendus est, nisi
quem non solum corporis nobilitas, sed et animi sapientia
illustrat fides munit, magnanimitas firmat.
Legimus in annalibus clarissimi generis imperatoribus
ignavia ab dignitate praecipitatis, alios modo
pares, modo impares successisse. Sed quid dignum
Karolo conferri potest, quem fides non regit, torpor
enervat, postremo qui tanta capitis imminutione hebuit,
ut externo regi servire non horruerit, et uxorem
de militari ordine sibi imparem duxerit? Quomodo
ergo magnus dux patietur de suis militibus
feminam sumptam reginam fieri, sibique dominari?
Quomodo capiti suo praeponet, cujus pares et etiam
majores sibi genua flectunt, pedibusque manus supponunt?
Considerate rem diligenter, et Karolum sua
magis culpa praecipitatum quam aliena videte. Rei
publicae beatitudinem magis quam calamitatem optate.
Si eam infelicem fieri vultis, Karolum promovete.
Si fortunatam, egregium ducem Hugonem in
regnum coronate. Ne ergo Karoli amor quemque
illiciat, nec odium ducis ab utilitate communi quemlibet
amoveat. Nam si bonum vituperetis, quomodo
malum laudabitis? Si malum laudetis, quomodo
bonum contempnetis? Sed talibus quid interminatur
ipsa Divinitas? #Vae,@# inquit, #qui dicitis malum bonum,
bonum malum, ponentes lucem tenebras, et tenebras
lucem (Isai. V, 20)
@#. Promovete igitur vobis ducem,
actu, nobilitate, copiis clarissimum, quem non solum
rei publicae, sed et privatarum rerum tutorem invenietis.
Ipsa ejus benivolentia favente, eum pro patre
habebitis. Quis enim ad eum confugit, et patrocinium
non invenit? Quis suorum auxiliis destitutus, per
eum suis non restitutus fuit? »
12.
(987, #Jun.@# 1.) #Promotio Hugonis in regnum.@#
--Hac sententia promulgata et ab omnibus laudata,
dux omnium consensu in regnum promovetur, et
per metropolitanum aliosque episcopos Noviomi coronatus,
Gallis, Brittannis, Dahis, Aquitanis,
Gothis, Hispanis, Wasconibus, rex Kalendis Jun.
praerogatur. Stipatus itaque regnorum principibus,
more regio | null | b5dab3c6-8484-4447-a04b-dddd0c8e1fe1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
decreta fecit, legesque condidit. Felici
successu omnia ordinans, atque distribuens. Et ut
beatitudini suae responderet, multo successu rerum
secundarum levatus, ad multam pietatem intendit.
Utque post sui discessum a vita, heredem certum in
regno relinqueret, sese consultum cum principibus
contulit. Et collato cum eis consilio, Remorum metropolitanum
Aurelianis de promotiome filii sui Rotberti
in regnum prius per legatos, post per sese
convenit. Cui cum metropolitanus non recte posse
creari duos reges in eodem anno responderet, ille
mox epistolam a duce citerioris Hispaniae Borrello
missam protulit, quae ducem petentem suffragia
contra barbaros indicabat. Jam etiam Hispaniae partem
hostibus pene expugnatam asserebat, et nisi
intra menses decem copias a Gallis accipiat, barbaris
totam in deditionem transituram. Petebat itaque
alterum regem creari, ut si bellico tumultu duorum
alter decideret, de principe non diffideret exercitus.
Fieri quoque asserebat posse, rege interempto,
et patria desolata, primatum discordiam, pravorum
contra bonos tirannidem, et inde totius gentis captivitatem.
13.
(988.) #Promotio Rotberti in regnum.@# --Metropolitanus
sic posse fieri intelligens, dictis regiis cessit.
Et quia tunc in nativitate Domini regnorum
principes convenerant ad celebrandum regiae coronationis
honorem, in basilica sanctae Crucis ejus
filium Rotbertum Francis laudantibus accepta purpura
sollempniter coronavit, et a Mosa fluvio usque
Oceanum occidentalibus regem praefecit et ordinavit.
Tanta industria atque sollertia clarum, ut et in rebus
militaribus praecelleret, et divinis ac canonicis institutis
clarissimus haberetur; liberalibus studiis incomberet,
episcoporum etiam sinodis interesset,
et cum eis causas aecclesiasticas discuteret ac determinaret.
14.
#Conquestio Karoli apud amicos de regno.@# --Interea
Karolus apud amicos et cognatos motu
gravissimo movebat querelam, atque in sui suffragium
querimoniis excitabat. Qui lacrimis suffusus:
« Video, inquit, aetatem meam procedere, et me ipsum
in dies, patrimonii rebus exui. Unde nec sine lacrimis
parvulos meos aspicere valeo, infelicis germina
patris. Quibus potius auctor sum futuri doloris, quam
honoris. Satis infelix pater fui, qui natis adesse vix
aliquando potui. Sed saltem, vos amici, consulite dolenti
patri, subvenite destituto parenti. Adestote natis
in aetate tenerrima erumnas jam scientibus. Providete
abjectis in casus, an irrevocabiles nescio, exituris.
Suadeat vobis saltem sanguinis communis
affinitas. Suadeat et nobilitas non neglegenda.
Suadeat et recompensatio, quae sit non sine multiplici
fructu reditura. »
15.
Mox omnes commoti, auxilium spondent,
et sese ad auxiliandum promptissime parant. Quorum
consilio usus, exploratores Karolus mittere
cepit, qui sagaciter perpenderent, si qua oportunitas
pateret, qua Laudunum ingredi valeret. Directi investigaverunt
deprehenderuntque nullum aditum patere.
Cum quibusdam tamen civibus secretum contulere,
qui effectum negotio quererent. Quo tempore
Adalbero ejusdem urbis episcopus, suis civibus
plus justo injurias de lege agraria irrogabat. Unde
quidam ab eo latenter animo discedentes, benivolentiamque
simulantes, exploratoribus Karolum sese in
urbem recepturos promittunt.
16.
#Qualiter Karolus Laudunum ingressus sit.@# --Mox
etiam urbis proditionem si Karolus veniat pollicentur,
et si eis sua dimittat, et insuper augeat.
Exploratores pacto sacramentis firmato, haec Karolo
reportant. Ille mox suis quos superiore conquestione
excitaverat, hoc mandatum aperuit. Qui unanimes
oportuno tempore collecti, ei sese obtulere. Ille, copiis
assumptis, Laudunum dum sol occideret tempestivus
advenit, misitque exploratores ad transfugas,
ut quid esset agendum referrent. Latebant itaque
inter vinearum dumeta et sepes; parati urbem ingredi
si fortuna admitteret, et armis obniti, si eventus
id afferret. Qui missi fuerant ad insidias, per
loca constituta et nota, proditoribus occurrunt, et
Karolum cum multo equitatu advenisse nuntiant.
Proditores gavisi, exploratores remittunt, et Karolo
cito adesse mandant. Quibus cognitis, Karolus cum
suis per montis devexa urbis portam aggressus est. Sed
vigiles cum ex fremitu equorum, et aliqua collisione
armorum aliquos adesse persentirent, et quinam essent
a muro inclamarent, lapidibusque jactis urgerent,
proditores mox aliquos esse de civibus responderunt.
Quo commento corruptis vigilibus, introrsum
portam aperuerunt, atque exercitum ipso crepusculo
exceperunt. Mox exercitus urbem implevit.
Portae etiam ne quis aufugeret, custodibus adhibitis
pervasae sunt. Alii itaque personabant bucinis, alii
vocibus fremebant, alii armorum sonitu tumultuabantur.
Unde cives territi, utpote qui ignorabant
quid esset, et | null | 2aa326da-4e23-4ba6-a03b-39af7b8b0862 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de domibus ebullientes, profugio se
eripere conabantur. Quorum alii aecclesiarum secretis
se occultabant, alii diversis latibulis se claudebant;
alii vero saltu se de muris praecipitabant.
Quorum unus episcopus, cum per declivia montis
jam elapsus, et in vineis ab observatoribus repertus
esset, Karolo deductus est, et ab eo carcere detrusus.
Emmam quoque reginam, cujus instinctu sese
repulsum a fratre arbitrabatur, ibi comprehendit,
eique custodes adhibuit. Reliquam etiam urbis nobilitatem
pene totam pervasit.
17.
Postquam sedatis tumultibus civitas tranquilla
reddita est, Karolus de urbis munitione, et militum
victu, deliberare atque ordinare coepit. Deputavit
ergo vigiles quingentenos, qui noctibus singulis
armati excubias per urbem et moenia exercerent.
Annonam etiam ex toto pago Veromandensi advehi
jussit. Et sic urbem ad resistendum munivit. Nam
turrim quae adhuc muris humilibus perstabat, pinnis
eminentibus exstruxit, fossisque patentibus circumquaque
vallavit. Machinas etiam hostibus effecit.
Necnon et ligna advectantur, machinis educendis
idonea. Valli quoque exacuuntur, cratesque contexuntur.
Nec minus fabri accersiuntur, qui missilia
fabricent, ac quaeque necessaria ferro instaurent.
Nec defuere qui tanta subtilitatis arte balistas emittant,
ut apothecam in recta diametro duplici foramine
patentem, certo jactu trajiciant, aves quoque
in aere volantes, indubitato ictu impeterent, transfixasque
de sublimi praecipitarent.
18.
#Impetus Hugonis in Karolum.@# --Quae
dum aguntur regum auribus delata sunt. Qui vehementissime
moti, non tamen praecipiti impetu, sed
ut in omnibus solebant, super hoc diligentissime
consultaverunt; utcumque etiam cordis dolorem
dissimulabant. Legatos quaquaversum dirigunt. Gallos
quos hinc Matrona, inde abluit Garunna, contra
tirannum invitant. Quibus in unum coactis cum exercitum
collegissent, deliberabant an urbem aggressi
expugnarent antequam ab hostibus amplioribus
copiis muniretur, et expugnata tirannum confoderent,
eo quod si is solummodo captus aut occisus
foret, mox sese regnum quiete habituros, an cum
benivolentia susciperent supplicem, si forte is se
supplicem conferret, et dono regum se posse tenere
res pervasas exposceret. At qui acrioris animi et
constantioris fuere, censebant fore obsidioni incombendum;
hostes urgendos; regionem etiam quam
pervaserant, igne penitus consumendam. Collectis
itaque sex milibus equitum, in hostem vadunt. Tempore
statuto urbem appetunt; obsidionem disponunt;
castrisque loca metati, fossis et aggeribus vallant.
19.
Ubi cum diebus multis resederint, nihil virium,
nihil damnationis in hostes exerere valuerunt;
tanta eminentia et laterum objectione urbs inexpugnabilis
erat. Dies etiam autumnales breviore circulo
ducti, his exercitiis non sufficiebant. Noctes
quoque prolixae, multo sui tempore vigiles afficiebant.
Unde cum primatibus consilio habito, redeunt, post
vernali tempore redituri. Quibus abductis, Karolus
urbem circumquaque perambulat. Sicubi etiam hostibus
facilis locus patet, explorat. Obstruit itaque
portas, hostium ingressui faciles. Obturat postica post
domos latentia. Restaurat muros vetustate lapsos.
Turrim quoque potioribus edificiis intra et extra
dilatat ac firmat.
20.
#Profugium episcopi.@# --In quam episcopus
detrusus, cum in conclavi teneretur, funibus per fenestram
demissus, tempore nocturno equo vectus
aufugit. Et ut se Karolo non favisse monstraret, ad
reges sese contulit, et a tanta suspitione purgavit.
Arbitrabatur enim quasdam conjecturas posse a calumniatoribus
confingi, acsi ipse capiendi oportunitatem
parasset. Qui susceptus a rege, utpote fidelitatis
exsecutor, non minore gratia habitus est.
21.
(989.) Interea rigore hiemali elapso, cum aere
mitiori ver rebus arrideret, et prata atque campos
virescere faceret, reges exercitu collecto urbem praedictam
cum octo milibus aggressi sunt. Castra inprimis
aggere et fossa muniunt. Inde exstruitur aries,
muris frangendis obnisurus.
22.
#Compositio arietis.@# --Cujus machinam ex quatuor
mirae grossitudinis et longitudinis trabibus longilatero
scemate erexerunt, in cacumine, et basi,
per quatuor latera repagulis transverse annexis; in
medio vero solummodo levum latus et dextrum ligna
transmissa habuere. At super trabium erectarum
superiores commissuras, longurios duos straverunt,
inmotosque effecerunt, partem tertiam superioris
spatii trabium in medio obtinentes. A quibus longuriis
funes implicitos deposuerunt. Funibus quoque
trabem cum ferrato capite multae grossitudinis suspenderunt.
Cui etiam trabi in medio et extremo
funes alligatos adhibuerunt; qui a multitudine tracti
et remissi, ferratae moli motum darent. Unde et hujusmodi
machina quia more arietis retro tracta, ante
cum impetu ruit, aries | null | 82dd0b16-f50e-4119-b47b-cb5917fd910b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
appellatur; cujuscumque soliditatis
muris frangendis aptissimus. Quam etiam
machinam super tres rotas triangulo scemate positam
aptaverunt, quo facilius obliquata, quocumque oporteret
verti valeret. At quia urbis situs accedere prohibuit,
eo quod ipsa urbs in eminenti montis cacumine
eminet, aries fabricatus cessit.
23.
#Digressio Hugonis cum exercitu a Lauduno.@# --Post
haec cum per dies plurimos in obsidione urbis
vigiliis et curis, pugnisque frequentibus laboravissent,
die quadam custodibus castrorum vino somnoque
aggravatis, urbani vino exhilarati cum armis ad
castra pedestres venerunt ( #Aug.@# ). Equites vero consequenter
armati subsecuti sunt, rei eventum praestolantes,
ut si pugnae locus adesset, prosperaque fortuna
felicem annueret eventum, cum hoste comminus
confligerent. Cum ergo pedites jam castris
propinquassent, custodesque consopitos intellexissent,
faces castris immisere. Quorum incendii fumo
aer densatus, non solum intuentium visibus tetra
nigredine obstabat, at gravi vapore narium et faucium
meatus intercludebat. Pedites mox vociferari,
clangere milites cepere. Rex et qui cum eo erant
elementorum confusione multoque virorum clamore
et tubarum clangore turbati, ab urbe sedes mutavere.
Nam castra cum cibis et rebus omnibus absumpta
videbat. Unde exercitum ad tempus reducere disposuit,
ut reditum amplioribus copiis post appararet.
Quae omnia Augusti tempore patrata sunt.
24.
#Obitus Adalberonis metropolitani@#.--His
ita gestis non multo post metropolitanus in egritudinem
decidens, quae a Grecis causon a Latinis incendium
dicitur, per legatos regi tunc Parisii commoranti
indicavit, sese in gravem valitudinem decidisse;
unde et ei maturandum, ne Karolus qui
cetera Remos etiam pervaderet. Rex, accitis qui
aderant, mox ire disposuit. Quo in itinere aliquantisper
tardante, cum metropolitanus insomnietate
simulque et mentis alienatione nimium vexaretur,
nullaque crisi omnes dies creticos huic egritudini
commodos praeteriret, dissolutis elementis debitum
humanitatis X Kal. Febr. exsolvit (990, #Jan.@# 23). Qua
die rex tempestivus adventans, urbe receptus est. In
exsequiis etiam pontificis, plurima commiseratione
condoluit. Nec vero sine lacrimis aliquot de eo
querimonias habuit; corpus quoque multo honore
sepulturae dedit. Cives domino destitutos, mira benivolentia
solatus est. Qui de fidelitate regi servanda
et urbe tuenda interrogati, fidem jurant, urbis tuitionem
pollicentur. Quibus sacramento astrictis,
eisque libertate eligendi domini quem vellent ab
rege concessa, rex ab eis dimotus Parisium devenit.
25.
#Quomodo Arnulfus archiepiscopatum petiit.@# --Ubi
cum de liberalitate et fide civium Remensium
laetus moraretur, Arnulfus Lotharii filius per
quosdam regis stipatores ab rege episcopatum
expetebat, Karolum quoque patruum sese deserturum
mandat, fidem spondet; regisque injuriam ulturum;
contra hostes etiam regis plurima nisurum:
urbem Laudunum ab hostibus pervasam, in brevi
redditurum. Regii stipatores laetati, episcopatum
petenti quam cito dari suadent, regi nil perditurum
asserentes, si sibi militaturo et fidem servaturo quod
petit largiatur. Multo etiam sibi profuturum, si id
faciat, quod cum factum sit, omnium salutem affectet.
Rex eorum suasionibus adquiescens, Remos
devenit, civibus hanc petitionem ostensurus, ne malefidae
sponsionis teneretur obnoxius.
26.
#Oratio regis ad cives Remenses.@# --Et omnibus
accersitis, sic locutus ait: « Quoniam fidei
exsecutores vos probavi, nec me a fide alienum
experiemini. Cum enim sit fides, cum quod dicitur
fit, quia vos id fecisse perspitio, et me penitus observasse
idem fateor. Arnulfus divae memoriae
Lotharii ex concubina filius, hujus sedis dignitatem
per aliquos qui mihi assistunt expetiit; quicquid
nobis nuper derogatum est se restituturum pollicitus;
necnon et contra hostes multa moliturum.
Cujus promissiones et fidem, ad vestrum contuli
examinanda juditium, ut aut vestro approbetur
examine, aut improbetur. Ille petitionibus instat.
Potestatis vestrae sit, utrum quod petit accipiat. Nec
vero in quoquam ei a me fautum est. Nihil etiam
deliberatum. Quicquid id foret, utile duxi ad vestram
deferri debere censuram, ut si honestum fiat,
vobis utilitatem et mihi gloriam comparet. Si autem
pernitiosum, ego quidem nullius perfidiae, nullius
doli, nullius fallatiae penitus arguar. Vos vero aut
suffecti doli falsam opinionem cum doloso subibitis,
aut si non, in desertorem manus assidue exseretis. »
27.
#Responsio civium ad regem@#.--Ad haec
cives: « Cum, inquiunt, vestrae majestatis dono,
eligendi domini optio nobis data sit | null | 8948d9dc-8d52-4c04-85d6-68a25fdd9aeb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, multa fide, multo
ingenio enitendum est, ut et regiae dignitatis
derogatio nulla fiat, et nos falsae criminationis notam,
cusamque futuri incommodi vitemus. Arnulfus
quem paulo ante memoratum audivimus, a nobis
nuper idem expoposcit; plurima fide si hoc fiat regis
commoda sese exsecuturum pollicens; erga
cives non modicam benivolentiam habiturum. Sed
quia ejus utpote adolescentis mores affectusque incertos
habemus, nostras solummodo rationes non
sufficere ad haec arbitramur. Adsint ergo qui vobis
id suadent. Conferamus utrimque rationes. Dicat
quid quisque potius cogitet; quid potissimum, ne
abscondat; ut et ex honesto gloria sit communis,
et ex pernitiae incommodum aeque patiamur. »
28.
#Promotio Arnulfi@#.--Rex civium sententiam
adprobat, ut coram deliberent jubet. Rationes
coram dispositae sunt. Arnulfum itaque si quod
spondet faciat, dignum summo sacerdotio asserunt.
Itaque vocatus, et ante regem admissus est. Qui de
fide habenda erga regem sciscitatus, ad omnium
vota modestissime respondit. Ad coenobium ergo
monachorum sancti Remigii quod ab urbe uno miliario
situm est, ubi ordinatio episcoporum ex antiquo
habenda est, a rege et primatibus deductus
est. Ubi rex cum suorum medius resideret, post
consilia apud suos secessim habita, liberali eloquio
sic affatus est: « Divae memoriae Ludovico
Lotharii filio orbi subtracto, si proles superfuisset,
eam sibi successisse dignum foret. Quia vero regiae
generationi successio nulla est, idque omnibus
ita fore patet, vestri caeterorumque principum, eorum
etiam qui in militari ordine potiores erant
optione assumptus, praemineo. Nunc vero quoniam
ex linea regali hic unde sermo est solus superfuit,
ne tanti patris nomen adhuc oblivione fuscetur,
hunc superstitem alicujus dignitatis honore expoposcistis
donari. Si ergo fidei servandae jus polliceatur,
urbis tuitionem spondeat, hostibus etiam in
nullo sese communicaturum, immo illos impetiturum
promittat, vestri juditii censura concedere ei episcopatum
non pigebit; ita tamen ut secundum prudentium
ordinationem, sacramenti auctoritate mihi
conexus sit. »
29.
#Cirographi scriptum.@# -- « Et ut penitus
mentis conceptum aperiam, post jurationis sacramentum,
cirographum ab eo scribendum puto. In
quo maledictionis anathema habeatur hujusmodi,
quod ei impraecetur pro felicibus contumeliosa, pro
salutaribus pernitiosa, pro honestis turpia, pro diuturnitate
punctum, pro honore contemptum, et, ut
totum concludatur, pro omnibus bonis omnia mala.
Quod etiam bipertitum fieri placet. Alterum mihi
sibi alterum concedatur. Quandoque etiam hoc illi
calumnias ingeret, si turpiter a fide declinet. » Hac
promulgata sententia, id ita faciendum ab omnibus
laudatum est. Procedit itaque Arnulfus coram. Si
id inventum laudet, consulitur. An sic suscipiat
quod petit, sciscitatur. Ille honoris cupidus, inventum
laudat. Sese sic posse suscipere asseverat. Jussus
itaque cirographum bipertitum notavit. Regi alterum,
alterum sibi servavit.
30.
#Eukaristia causa perditionis data.@# --Quod
cum regi penitus sufficeret, episcopis tamen, ut fertur,
non satis id visum est, nisi illud etiam adderetur,
ut in missarum celebratione eukaristiam a sacerdote
sumeret, eamque perditionis causam sibi imprecando
coram optaret, si fidem violando unquam desertor
fieret. Quod et factum fuit. Nam sacerdos inter
celebrandum, eukaristiam optulit, et ille consequenter
sumpsit, atque ad juditium sibi fieri optavit, si
ullo modo fidei violator existeret. Quod tandem
regi et primatibus fidem fecit.
31.
#Reprehensio de eodem.@# --Nonnullis tamen
quorum mens purgatior erat nefarium et contra fidei
jus id creditum est. Ejus modi enim naturae hominem
esse aiebant, ut facile per sese corrumpatur in se,
amplius vero impulsionibus ad flagitium extrinsecus
posse pertrahi. Asserebant quoque ex decretis patrum,
et canonum scriptis, neque invitum ad
eucaristiam impellendum, neque eucaristiam perditionis
causa cuiquam offerendam, cum redemptionis
gratia et petentibus offerendam, et invitis negandam
credendum sit. Indignum etiam videri panem
angelorum et hominum temere indignis dari, cum
ipsa Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira
Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira
parcitate foveat, juxta quod scriptum est: #Spiritus
sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se
a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur
a superveniente iniquitate (Sap. I, 5)
@#. Ab episcopis
ergo Remorum dioceseos ordinatus Arnulfus et
sacerdotalibus infulis decenter insignitus est. Nec
multo post, a papa Romano missum apostolicae | null | 387175b9-f6e1-4367-b2b1-2831e4c22bb9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
auctoritatis
pallium sumpsit.
32.
#Quod amplius justo Karolum Arnulfus dilexerit.@# --Qui
cum ex tanta dignitate procederet insignis,
illud tamen infortunii genus arbitrabatur, quod
ipse superstes de patrio genere nullum praeter Karolum
habebat. Miserrimum quoque sibi videri, si is
honore frustraretur, in quo solo spes restituendi
genus paternum sita foret. Patruo itaque miserescebat;
illum cogitabat, illum colebat, illum pro parentibus
carissimum habebat. Apud quem collato
consilio, querebat quonam modo in culmen honoris
illum provehere posset, sic tamen ut ipse regis desertor
non appareret.
33.
#Remorum captio.@# --Cujus rei rationem sic
fieri arbitrabatur, ut statueretur tempus, quo
primates quot posset, in urbe acsi aliquid magnum
ordinaturus ipse colligeret. Tunc etiam Karolus per
noctis silentia cum exercitu ad portas urbis adveniret.
Nec tunc deesset qui exercitui irruenti portas
panderet, juratus secreti fidem. Exercitus intromissus
urbem invaderet, atque sese cum primatibus
collectis comprehenderet, vim inferret, ac ergastulo
detruderet. Itaque factum foret, ut et regia
potestas infirmaretur, et patruo virtus dominandi
augesceret, nec ipse desertor videretur. Quod et effectum
habuit.
34.
G. et V. comites, atque alios viros consulares
invitat. Quiddam magnum sese ordinaturum
mandat: unde et multum eis maturandum. Illi sine
dilatione advenerunt, in obsequio domini paratissimos
se demonstrantes. Arnulfus alia pro aliis
dans, quod vere molitur penitus dissimulat. Ad quid
potius intendat, omnes ignorant. Uni tantum de cujus
taciturnitate et fide non diffidebat, id totum credulus
commisit. Qua nocte Karolus intromitendus
esset aperuit; et ut tunc portarum claves a
suo cervicali tolleret, urbemque armatis aperiret,
jussit. Nec multo post, nox cui hoc debebatur flagitium,
affuit. Karolus cum exercitu tempore deputato
ad portas urbis nocturnus affuit. Algerus presbyter--sic
enim vocabatur--introrsum cum clavibus se
praesentem habuit. A quo mox portae patefactae sunt,
exercitusque intromissus. Urbs quoque a praedonibus direpta et spoliata.
35.
#Arnulfi suorumque captio@#.--Unde
cum clamor per urbem fieret, tumultusque discurrentium
cives incautos excitaret, Arnulfus aeque
turbatum clamore sese simulat. Et fingens metum,
turrim petiit atque conscendit. Quem comites
secuti, post se ostia obseravere. Karolus Arnulfum
perquirens nec reperiens, ubinam lateret scrutabatur.
Cui cum proderetur in turris cacumine
latere, ostio mox custodes adhibuit. Et quoniam
nec cibum nec arma ante congesserant, Karolo cedunt,
atque a turri egressi sunt.
36.
Comprehensique et Laudunum ducti, custodibus
deputati sunt. Karolo redeunte et fidem ab eis
querente, unanimiter refragantur. Odium ergo
utrimque simulant; pium affectum nullo modo produnt.
Ab utroque querimonia nonnulla simulabatur,
eo quod alter desertor, alter invasor alterius ab
utroque enuntiaretur. Tandem Arnulfus sacramento
fidem faciens, libertate potitus est et ad
sua reversus. Karolo exinde in omnibus favit. Jus
quoque fidei, regi servandum, penitus abrupit. G.
et V. per dies aliquot carcere detrusi, non multo
post sacramento astricti, redire permissi sunt. Karolus
ergo, felici successu insignis, Remorum metropolim
cum Lauduno, ac Suesionis, earumque
oppidis optinuit.
37.
#Impetus Hugonis@#.--Nec defuit qui id
ad regis aures perferrent. Qua rex contumelia
perstrictus quid inde agendum foret sciscitabatur.
Comperitque non precibus, non donis, sed viribus
et armis invocata Divinitate hoc esse labefactandum.
Sex milia itaque militum collegit in tirannum ire
disponens; obsidionem ei adhibere cupiens, si copiae
sibi sufficiant; et si ei felix adsit fortuna, tandiu
id committere volens, donec aut armis aut
inedia hostem praecipitet. Proficiscitur ergo magnanimis.
Et per terram unde annonam hostes asportabant,
exercitum duxit. Quam etiam penitus depopulatus
combussit; sic efferatus, ut nec tugurium
saltem deliranti anui relinqueret. Post animo praecipiti
exercitum in hostem retorquens, obsidionem
adhibere nitebatur. Karolus cum ante sibi copias
parasset, venienti resistere viriliter conabatur.
Quatuor milia etenim pugnatorum Lauduni collegerat
animoque firmaverat, ut si non impeteretur, quiesceret;
et resisteret, si urgeretur.
38.
#Exercitus tripertito ordinatur@#.--Rex
interea exercitum inducens, Karoli legionem ordinatam
pugnatum videt. Exercitum ergo tripertito
dividit, ne multus exercitus, mole sui gravatus, propriis
viribus frustraretur. Tres itaque acies constituit,
primam belli primos impetus inituram; | null | c0114d7f-f713-4fb4-ad63-581301ac329d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
secundam quae labenti succurreret, viresque referret;
tertiam vero spoliis eripiendis ordinavit. Quibus
sic divisis et ordinatis, prima acies signis erectis
congressura cum rege incedebat; reliquae duae locis
constitutis paratae succurrere opperiebantur.
39.
Karolus cum quatuor milibus obvius procedit,
summam Divinitatem invocans ut ab innumeris
paucos protegat; multitudini non fidendum, et paucitati
non diffidendum demonstret. Quem incedentem
Arnulfus comitabatur suos adhortans, ut animo forti
starent. Ordinati et indivisi procederent. De victoria
a Deo nullo modo diffiderent. Si viriliter invocato
Deo starent. cum multa gloria et fama victoriam in
brevi adepturos. Processit exercitus uterque, donec
alter alterum in prospectu haberet; et sic uterque
fixus herebat. Utrimque non mediocriter dubitatum
est, cum Karolus rei militaris inopiam haberet, regem
vero animus sui facinoris conscius contra jus
agere argueret, cum Karolum paterno honore
spoliaverit, atque regni jura in sese transfuderit. His
uterque herens persistebat. Tandem ratione congrua
a primatibus regi suggestum est aliquantisper cum
exercitu standum. Si hostis adventaret, comminus
congrediendum; si nullus lacessiret, cum exercitu
redeundum. Nec minus a Karolo idem deliberatum
fuit. Unde quia uterque constitit, uterque sibi cessit.
Rex exercitum reduxit; Karolus vero Lauduni sese
recepit.
40.
(991) O. interea Drocarum cupidus, de
Lauduni captione sese plurimum diffidere apud regem
simulate querebatur, cum aries cesserit, militesque
viribus diffiderent, immo etiam urbs ipsa
inaccessibili situ obnitentes contempnat. Rex merore
confectus, ab O. subsidia petit; sese vicem
recompensaturum, si copias suppeditet, et ad integrum
urbem expugnet. Quod si inpraesentiarum aliquid
quod largiendum sit petat, sine dubio sese liberaliter
exhibiturum. O. Lauduni inpugnationem
simulque et captionem in proximo pollicetur, si tantum
a rege Drocas accipiat. Rex vincendi gloriam
cupiens, petenti castrum commodat. Palam omnibus
cedit, promissionum de Lauduno credulus. O. quoque
urbem amissam in brevi sese redditurum palam
omnibus spondet. Castrum ergo a rege concessum
absque mora petit, castrenses sibi sacramenti jure
annectens, eisque alios aliquot quorum fidei vigorem
sciebat assotians. Regia negotia exinde utiliter satagens.
Cujus tamen voluntatis effectus nullus fuit,
eo quod tempestiva urbis proditio vetaret, et
casus repentini aliter fieri arguerent.
41.
#Subtilis machinatio in Karolum et Arnulfum.@# --Ab
hoc tempore Adalbero Laudunensium
episcopus, qui ante a Karolo captus aufugerat, omni
ingenio oportunitatem quaerebat, qua versa vice et
Laudunum caperet, et Karolum comprehenderet.
Legatos itaque hujusmodi negotii officiosissimos,
Arnulfo dirigens, amicitiam, fidem, suppetiarum
subsidia mandat. Ei quoque utpote suo metropolitano
sese velle reconciliari. Sibi etiam injuriae esse
quod transfuga et desertor diceretur, eo quod Karolo
post fidem factam non obsecutus sit. Et si vacuum
sibi esset, a se id dedecoris velle abjicere. Ad ejus
celsitudinem redire velle, et Karoli amicitiam utpote
domini sese optare. Unde et sibi quocumque libitum
foret occurrendum mandaret. Arnulfus simulatam
fidem nesciens, legatos fallentes excipit; et utpote
boni alicujus nuntios humanissime honorat. Per hos
itaque locum quo occursuri et sibi collocuturi forent,
letabundus designat. Illi se decepisse letati, haec domino
referunt. Qui fallatiae seminarium utiliter positum
considerans, alcioris machinamenti dolos prodire
posse advertit. Post haec in locum statutum sibi occurrunt;
amplexibus pluribus atque osculis sibi congratulantes;
tantos ibi demonstrantes affectus animi,
ut nulla simulatio, nullus dolus videretur.
42.
#Adalberonis dolosa machinatio@#.--At postquam
satis amplexationum, osculorum satis factum
est, Adalbero penes quem simulationis color, et doli
onus erat, incautum sic prior alloquitur: « Idem
casus, eademque fortuna, ambos nos male perstringit;
unde et idem consilium eademque ratio nobis
captanda videtur. Nuper enim ambo lapsi, vos ab
gratia regis, ego a Karoli amicitia decidi. Unde et
nunc vos Karolo, ego regi faveo. Ille vobis, iste mihi
promptissime credit. Si itaque per vos Karoli amor
mihi restituatur, regis gratia vobis non aberit. Quod
et facto difficile non erit. Karolum igitur convenite,
et pro me si forte concesserit orate. De fide erga
eum habenda, multa dicere non inutile erit. De
quibus si quid ei dubium visum fuerit, post dicite
probandum sacramentis. Si his episcopatus reddiderit
sedem adsint sanctorum reliquiae, paratus
sum fidem facere. Si | null | 2b001b81-9a8d-4f3e-ade0-0722dc0bd2d5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc satis erit et reddiderit,
de regis gratia plurimum confidite. In hac
lingua et manu, pax sita est et dissidentia. Regem
adibo. Commodum quoddam spondebo, quod non
solum sibi sed et posteris sit profuturum. Dolos Karoli
proferam. Incauto nimis metropolitano, praejuditium
factum asseram; et quod penitus hoc metropolitanum
peniteat, nonnullis amplificationibus asseverabo.
Rex suapte mihi credulus, hoc gratissimum
accipiet. Et quia haec ratio utrimque agitabitur, duo
commoda gignentur. Ex quibus duobus tertium elucebit.
Nam cum et vobis gratia regum, et mihi
Karoli reddetur, per nos consequenter aliorum utilitas
comparabitur. Sed hic jam verborum finis; jam
nunc dicta factis probentur. Datisque strictim
osculis, promissa polliciti ab se digressi sunt.
43.
#Arnulfus per ignorantiam Karolum patruum
seducit.@# --Arnulfus Karolum petens Adalberonem
magnificat deceptorem nesciens, valde etiam
profuturum asserit, fidemque servaturum testatur.
Tandem in eo nil dubitandum seductus persuadet.
Karolus, nepoti favens, sese id facturum spondet,
episcopatum sic redditurum non abnuit. Dum haec
apud Karolum fideliter ordinabantur, Adalbero apud
regem de Karolo et Arnulfo urbisque captione quaerebat.
Et cum tecnas supperiores effunderet,
gratulatio inde spesque urbis repetendae non
modica erat. Nec multo post Arnulfus Adalberoni
legatos dirigit, Karoli gratiam sibi indultam liberaliter
indicat, atque cum multa ambitione excipiendum in
urbem. Honorem quoque absque mora recepturum.
Unde nec moras faceret, sed quantotius adveniret,
largitatem pollicitam experturus.
44.
#Adalbero Karolum et Arnulfum sacramento
decipit@#. Adalbero sine dilatione in loco constituto
Karolo et Arnulfo accitus occurrit. A quibus benigniter
exceptus, non mediocrem letitiam repperit.
Si quid discordiae praecessit, levi et raro sermone
tactum praeteriere. Jus amicitiae inter sese exinde
amplius colendum, diversis rationibus extulere.
Quanta etiam commoditas sit profutura si amicitia
bene usi sint, sepenumero retulere. Quanta quoque
gloria, quantus honor, quantum praesidium. Necnon
et illud libatum est, in brevi fieri posse, et suae
partis provectionem, et hostium praecipitationem.
Nihilque his obstare posse, si sola Divinitas non
impediat. Si vota sua effectus consequatur, quandoque
futurum, ut per sese res publica multo honore,
multa gloria, cumuletur et floreat. His dictis sacramento
sibi annexi sunt, atque a se digressi. Adalbero
regi se contulit, quae egerat explicans. Quibus
rex auditis, negotium approbat, Arnulfum sese recepturum
si veniat pollicetur, ejus purgationem de
objectis se sponte auditurum. Et si recte purgetur,
non minori gratia quam ante habendum. Adalbero
haec Arnulfo refert. Regem benivolum, clementem,
sibi asserit. Eum etiam ejus purgationem
sponte audire velle, suique gratiam sine mora reddere.
Unde et ei esse maturandum, et quantotius id
petendum. Otius ergo regem adeundum, ne aliquorum
dolus consilium abrumpat. Ad regem itaque
ambo profecti sunt.
45.
#Arnulfus ad regem se contulit gratiam
ab eo accepturus@#.--Arnulfus admissus
regi, ab eo osculum accepit. Et cum de objectis aliquam
purgationi operam dare vellet, rex sibi sufficere
dixit, ut a praeteritis quiesceret, et exinde
sibi fidem inviolabiliter servaret. Sese penitus non
ignorare Karolum ei vim intulisse, et summa id
necessitudine factum, ut ad tempus a se discederet,
et Karolo etiam nolens faveret. Sed quia id factum
erat, quod labefactari non poterat, multa ratione ei
esse videndum, ut amissae urbis dampnum aliquo
modo suppleret. Si urbem habere ut ante non posset,
saltem Karolum ad se transire faceret, ut, se
consentiente, quod pervaserat teneret. Haec et ampliora
Arnulfus sese facturum pollicetur, tantum
ut regis gratia sibi reddatur, et ipse apud eum ut
metropolitanus honoretur. Rex gratiam indulsit, et
ut plurimum coram se honorem haberet concessit.
Unde et factum est, ut in prandio die eadem regi
dexter, Adalbero reginae levus resideret. His ita
sese habentibus, Arnulfus ab rege dimotus est. Miram
regis benivolentiam Karolo indicavit. Quanto
quoque honore apud eum habitus sit explicans, de
ejus gratia plurimum gloriabatur. A quo tempore
regis et Karoli reconciliationem atque favorem quaerebat.
46.
#Exceptio Adalberonis a Karolo@# --Quae
dum sic sese haberent, Adalbero a rege digressus
est, Karolumque petens, Lauduni multa ambitione
exceptus est. Ad se sui redeunt, qui ante ab urbe
exulaverant | null | 11d88320-b55f-4f64-a888-6257ddd00e02 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Rem familiarem ut ante disponunt, in
nullo dubitantes, et pacem postmodum sperantes.
Clerum quem amiserat, revisit, eique compatitur,
benivolentiam spondet, ut a se non deficiant hortatur.
Postquam satis colloquii cum suis habuit, de
securitate fidei et urbis, a Karolo convenitur. Qui
sic orsus coepit: « Quoniam Divinitas, in omnibus
misericors etiam dum punit, misericorditer
operatur, justo ejus juditio me et abjectum et receptum
cognosco. Ejus aequitate hac urbe me exceptum
arbitror, ejus benignitate, quod superest praestolor.
Ipsum etiam, vos et hanc urbem mihi reddidisse
opinor. A Deo itaque redditum, mihi adjungi
quaero. Adsunt sancta, superponite dexteram, fidem
contra omnes spondete. Exceptio nulla erit, si vultis
mihi comes fieri. » Ille sui voti avidus, quicquid
expetitur spondet. Super sancta dextram extendit,
non veritus jurare quodcumque propositum fuit.
Unde et cunctis credulus, nulli suspectus fuit. In
nullo negotio a quoque vitatur. De urbe munienda,
ipse querit et deliberat. Omnium causam sciscitatur.
Pro omnibus consultat. Quare ignotus cunctos
latuit.
47.
#Comprehensio Karoli ab Adalberone.@# --Interea
cum Karoli suorumque habitum penitus pervidisset,
sese etiam nulli esse suspectum, dolos multifariam
praetendebat, ut et urbem sibi redderet, et
Karolum regi captum traderet. Karoli itaque colloquio
utitur saepius, benivolentiam profert amplius.
Sese quoque si oporteat sacramentis magis stringendum
offert; tanta cautela calliditatis usus, ut
omnino dolum simulationis colore obvelaret. Unde
cum nocte quadam inter cenandum hilaris resideret
( #Mart.@# 29), Karolus craterem aureum in quo panem infregerat
vinoque temperaverat tenens, post multum
cogitatum ei obtulit: « Quoniam inquiens ex patrum
decretis palmas et frondes hodie sanctificastis,
atque plebem sacris benedictionibus consecrastis,
nobisque eukaristiam porrexistis, aliquorum
susurronum calumnias qui vobis fidendum negant
vilipendens, cum instet dies passionis Domini et
Salvatoris nostri Jesu Christi, hoc vasculum vestrae
dignitati aptum, cum vino et pane infracto vobis
porrigo. Hoc poculum in signo habendae et servandae
fidei ebibite. Si vero fidem servare animo non stat,
poculo parcite, ne horrendam Judae proditoris speciem
referatis. Quo respondente: Craterem recipiam,
et potum libere ebibam! » Karolus mox prosecutus,
addendum dixit: #et fidem faciam.@# Ille ebibens
prosecutus est: #et fidem faciam; alioquin cum
Juda inteream!@# Et multa his similia anathematis
verba cenantibus dedit. Nox futuri luctus et proditionis
conscia instabat. Quietum ire constitutum est,
dormitumque in mane. Adalbero sui doli conscius,
dormientibus Karolo et Arnulfo, gladios et arma a
capitibus eorum amovit, latibulisque mandavit
( #Mart.@# 30). Hostiarium hujus doli ignarum accersiens,
cursum accelerare, et quendam suorum accersire
jubet; ostium sese servaturum interim pollicens.
Quo digresso, Adalbero in ipso ostio sese
medium fixit, gladium sub veste tenens. Cui mox
sui assistentes, utpote hujus facinoris conscii, ab
Adalberone omnes intromissi sunt. Karolus et Arnulfus
matutino somno oppressi quiescebant. Coram
quibus cum hostes facto agmine adessent, et illi
expergefacti adversarios advertissent, a lectis prosilientes,
et arma capessere nitentes, nec reperientes,
querunt quidnam matutinus eorum afferat eventus.
Adalbero vero: « Quoniam inquit arcem hanc mihi
nuper surripuistis, et ab ea exulem abire coegistis,
et vos hinc dissimili tamen fortuna pellemini. Ego
enim proprii juris remansi. Vos alieno subibitis. »
Ad hec Karolus: « An inquit, o episcope, hesternae
cenae memor sis nimium miror. Non ergo ipsa Divinitatis
reverentia inhibebit? Nihilne jus sacramenti?
Nihil hesternae cenae imprecatio? » Et hec dicens,
praeceps in hostem fertur. Quem furentem, armati
circumdant, atque in lectum repulsum comprimunt.
Nec minus Arnulfum pervadunt. Quos comprehensos,
in eadem turri includunt. Turrim quoque clavibus
et seris repagulisque custodibus adhibitis muniunt.
Unde cum clamor feminarum, puerorumque
simul et famulorum ululatus in coelum ferretur,
cives per urbem turbati et expergefacti sunt. Quicumque
Karoli partibus favebant, mox profugio sese
liberaverunt. Quod etiam vix factum fuit. Nam
cum pene adhuc fugerent, statim tota civitas obfirmari
ab Adalberone jussa est, ut omnes quos sibi
adversos putabat comprehenderet. Quaesiti fuere,
nec reperti. Subductus est et Karoli filius biennis,
patris vocabulum habens, et a captivitate liberatus.
Adalbero | null | 4a43463c-1098-4216-82b7-bf65fc91ef99 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
regi Silvanectim legatos otius mittit;
quondam amissam urbem jam receptam, Karolum
cum uxore et natis captum, atque Arnulfum inter
hostes inventum et comprehensum mandat. Unde et
sine mora cum quotcumque possit veniat. Exercitui
colligendo moram nullam intendat. Vicinis quibuscumque
confidit, ut post se veniant, legatos mittat.
Moxque etsi cum paucis veniat.
48.
#Rex captis Karolo et Arnulfo Laudunum
ingreditur@#.--Rex quotcumque potest
assumit, et sine dilatione Laudunum petit. Nactusque
urbem, et regia dignitate exceptus, de salute
fidelium, urbisque ereptione et hostium comprehensione
quesivit, et addidicit. Die altera civibus
accitis, de fide sibi habenda pertractat. Illi acsi qui
capti erant, et qui jam in jus alterius cesserant,
fidem faciunt et regi sacramento asciscuntur. Urbisque
securitate facta, rex Silvanectim post cum
captis hostibus rediit. Suos deinde sciscitans, deliberandi
rationem querebat.
49.
#Deliberatio quorumdam apud regem super
Karolo.@#.--Qua de re aliorum sententia erat,
a Karolo viro claro, et regio genere inclito ejus
natos omnes cum natabus obsides accipiendos; petendum
etiam ab eo sacramentum, quo regi fidem
faciat regnum Franciae numquam sese repetiturum,
contra natos quoque testamentum inde facturum.
Quo facto Karolum dimittendum censebant. Aliorum
vero sententia hujusmodi erat. Tam clarum et antiqui
generis virum non mox reddendum, sed apud
regem tam diu habendum, donec qui ejus captionem
indignaturi sint appareant. Si eo numero et nomine
atque duce praemineant, ut indigni non sint
qui hostes regis Francorum dicantur, sive inferiores
sint, attendendum. Si ergo pauci et inferiores indignentur,
tenendum censebant; si vero majores et
quam plures, reddendum superiori ratione suadebant.
Karolum ergo cum uxore Adelaide et filio Ludovico,
et filiabus duabus, quarum altera Gerberga,
altera Adelaidis dicebatur, necnon et Arnulfo nepote
carceri dedit.
50.
#De difficultate sui itineris ab urbe Remorum Carnotum@#
.--Ante horum captionem,
diebus ferme 14, cum aviditate discendi logicam
Yppocratis Choi, de studiis liberalibus saepe et
multum cogitarem, quadam die equitem Carnotinum
in urbe Remorum positus offendi. Qui a me interrogatus
quis et cujus esset, cur et unde venisset,
Heribrandi clerici Carnotensis legatum sese, et
Richero sancti Remigii monacho se velle loqui respondit.
Ego mox amici nomen et legationis causam
advertens, me quem querebat, indicavi, datoque
osculo semotim secessimus. Ille mox epistolam
protulit, hortatoriam ad aphorismorum lectionem.
Unde et ego admodum laetatus, assumpto quodam
puero cum Carnotino equite, iter Carnotum
arripere disposui. Digressus autem, ab abbate
meo unius tantum parvaredi solatium accepi.
Nummis etiam, mutatoriis, ceterisque
necessariis vacuus, Orbatium perveni, locum
multa caritate inclitum. Ibique domni abbatis
D. colloquio recreatus, simulque et munificentia
sustentatus, in crastino iter usque Meldim
peragendum arripui. Ingressus vero cum duobus
comitibus lucorum anfractus, non defuere infortunii
casus. Nam fallentibus biviis, sex leugarum
superfluitate exorbitavimus, Transmisso vero Teodorici
castello, parvaredus ante visus bucephalus,
fieri coepit asello tardiusculus. Jam sol a mesembrino
discesserat, totoque aere in pluvias dissoluto,
in occasum vergebat, cum fortis ille bucefalus supremo
labore victus, inter femora insidentis pueri
deficiens corruit, et velut fulgure trajectus, sexto
miliario ab urbe exspiravit. Quanta tunc fuit perturbatio,
quanta anxietas, illi perpendere valent qui
casus similes aliquando perpessi sunt, et ex similibus
similia colligant. Puer inexpertus tanti itineris
difficultatem, fessus toto corpore, equo amisso, jacebat.
Impedimenta sine vectore aderant. Imbres nimia
infusione ruebant. Coelum nubila praetendebat.
Sol jam in occasu minabatur tenebras. Inter haec
omnia, dubitanti consilium a Deo non defuit. Puerum
namque cum impedimentis ibi reliqui; dictatoque ei
quid interrogatus a transeuntibus responderet, et ut
sommo imminenti resisteret, solo equite Carnotino
comitatus, Meldim perveni. Pontem quoque vix de
luce videns, ingredior. Et dum diligentius contemplarer,
novis iterum infortuniis angebar. Tantis enim
et tot hiatibus patebat, ut vix civium necessarii die
eadem per eum transierint. Carnotinus inpiger, et
in peragendo itinere satis providus, naviculam circumquaque
inquirens et nullam inveniens, ad pontis
pericula rediit, et ut equi incolumes transmitterentur
e coelo emeruit. Nam in locis hiantibus equorum pedibus
aliquando clipeum subdens, aliquando tabulas
abjectas adjugens, modo incurvatus, modo erectus,
modo | null | b48789d3-6c05-46a3-a479-50baa8e841bb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
accedens, modo recurrens, efficaciter cum equis
me comitante pertransiit. Nox inhorruerat mundumque
tetra caligine obduxerat, cum basilicam
sancti Pharonis introii, fratribus adhuc parantibus
potum caritatis. Qua die sollempniter pranserant,
recitato capitulo de cellarario monasterii, quod
fuit causa tam serae potationis. A quibus ut frater
exceptus, dulcibus alloquiis, cibisque sufficientibus
recreatus sum. Carnotinum equitem cum equis vitata
pontis pericula iterum attemptaturum, puero relicto
remisi. Arte praemissa pertransiit; et ad puerum
secunda noctis vigilia errabundus pervenit. Vixque
eum saepius inclamatum repperit. Quo assumpto
cum ad urbem devenisset, suspectus pontis pericula,
quae pernitioso experimento didicerat, cum puero et
equis in cujusdam tugurium declinavit; ibique per
totam diem incibati, nocte illa ad quiescendum non
ad cenandum collecti sunt. Quam noctem ut insomnem
duxerim, et quanto in ea cruciatu tortus sim,
perpendere possunt qui cura carorum aliquando vigilasse
coacti sunt. Post vero optata luce reddita,
nimia esurie confecti, maturius affuerunt. Eis etiam
cibi illati; annona quoque cum paleis equis anteposita
est. Dimittensque abbati Augustino puerum
peditem, solo Carnotino comitatus Carnotum raptim
deveni. Unde mox equis remissis, ab urbe Meldensi
puerum revocavi. Quo reducto et omni sollicitudine
amota, in aphorismis Yppocratis vigilanter studui
apud domnum Herbrandum magnae liberalitatis
atque scientiae virum. In quibus cum tantum prognostica
morborum accepissem, et simplex egritudinum
cognitio cupienti non sufficeret, petii etiam ab
eo lectionem ejus libri, qui inscribitur de concordia
Yppocratis, Galieni, et Surani. Quod et obtinui;
cum eum in arte peritissimum, dinamidia farmaceutica,
butanica, atque cirurgica non laterent.
51.
#Quod ex querela reprehendentium captionem
Arnulfi, regio jussu sinodus habita
est@#.--Sed ut jam superioris negotii seriem repetamus,
cum de episcopi captione aliqui amicorum
indignarentur, nonnulli etiam scolasticorum in
ejus defensionem alia scriberent, alia scripta de canonibus
proferrent, idque ad, aures regum relatum
esset, edicto regio decretum est, ut episcopi Galliae
omnes qui valent et maxime qui comprovinciales
sunt, in unum conveniant. Qui autem adesse non
possent, suam absentiam per legatos idoneos a suspitione
purgarent. Ibique certis ac firmis decretorum
rationibus aut convictum dampnarent, aut pristinae
sedis dignitati purgatum restituerent. Collecti sunt
ergo in coenobio monachorum sancti Basoli confessoris
( #Jun.@# 17), Remorum diocesanei, Remensis quidem
metropolitani comprovinciales, Guido Suesorum
episcopus, Adalbero Laudunensis episcopus, Herivevus
Belvacensis episcopus, Godesmannus Ambianensis
episcopus, Rathodus Noviomensis episcopus, Odo
Silvanectensis episcopus, Daibertus Bituricensium
metropolitanus; Lugdunensis metropolitani comprovinciales,
Gualterus Augustudunensis episcopus,
Bruno Lingonensis episcopus, Milo Matisconensis
episcopus, Siguinus Senonensium metropolitanus,
cum suis Arnulfo Aurelianensi episcopo, Herberto
Autisiodorensi episcopo. Qui in unum considentes,
diversorum locorum abbates qui aderant, post solitariam
sui disputationem, secum consedere jusserunt.
52.
#Deliberatio de dignitate habendi juditii
et praelaturae@#.--De habenda igitur sinodo, ratione
facta, ordinandum putabant, cui potestas judicandi
de singulis conferretur; quem etiam habendarum
rationum custodem atque interpretem accommodarent.
Judicandi itaque dignitas, Siguino Senonensium
metropolitano commissa est, eo quod aetatis
reverentia et vitae merito plurimum commendaretur.
Ordinandi vero facultas ac magisterium interpretandi,
Arnulfo Aurelianensi episcopo credita est,
eo quod ipse inter Galliarum episcopos, eloquii virtute
et efficatia dicendi florebat. His ergo sic habitis,
post cleri ingressum, sententiis ad negotium facientibus
recitatis, Arnulfus sic praefatus ait:
53.
#Elocutio Arnulfi in sinodo.@# -- « Quoniam,
patres reverendi, serenissimorum regum jussu,
necnon et sacrae religionis causa huc convenimus,
multa fide, multo etiam studio cavendum videtur,
ne nos qui gratia sancti Spiritus hic collecti sumus
aut odium alicujus, aut amor, a rectitudinis norma
exorbitare faciat. Et quia hic in nomine Domini collecti
sumus, ante conspectum summae Divinitatis
veridicis sententiis debemus omnia agitare; nulli
loquendi locum surripere; veritati operam dare; pro
veritate vivaciter stare; contra objecta, simplicibus
ac puris sententiis et intendere et respondere. Unicuique
debitus honor servetur; dicendi potestas omnibus
sit. Intendendi etiam et refellendi libertas
omnibus concessa sit. Nunc deinde quoniam me
ante omnes fari voluistis, causam hujus sinodi
coram edicendam arbitror, quatinus bene digesta,
omnibus ut est videatur. Clarissima illa Remorum
metropolis, proditione nuper pervasa ab hostibus
fuit. Sancta sanctorum hostium impetu contaminata
sunt; sanctuarium | null | 1c07bd14-55bb-4582-be4c-caafd0aa28b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Dei, nefariis quibusque violatum;
cives quoque a praedonibus direpti. Quorum malorum
ille auctor esse criminatur, qui ab hostibus tutari
debuit, Arnulfus ejusdem urbis episcopus. Hoc ei
intenditur. Ad hoc discutiendum, regalis dignitas
hic nos collegit. Elaborate igitur, patres reverendi,
ne unius perfidia, dignitas sacerdotatis vilescat. »
54.
#Sermocinatio Daiberti pro juditiondo.@#
--Contra haec cum quidam residentium responderent,
hujusmodi hominem quantotius convincendum,
et sic justo juditio puniendum, Siguinus episcopus
non id sese permissurum respondit, ut is qui
majestatis reus accusatur, sub discutiendi censura
ponatur, nisi ante ex jurejurando promissionem
indulgentiae ab regibus et episcopis accipiat. Idque
faciendum asserebat ex concilii Toletani capite 31.
Quod quia brevitati studemus, omisimus ponere.
54*. Daibertus Bituricensium archiepiscopus dixit:
« Cum constet factum, et de nomine facti dubitatio
nulla sit, quantum quoque facinus perpendatur, quomodo
ex necessitate reo sit indulgendum, penitus
non adverto. Hic enim incurrere necessitas videtur,
cum juditium promulgandum non sit, nisi prius
supplicii indulgentia convincendo concessa fuerit. At
si ad secularia jura respiciatur, quodcumque scelus
quisque commiserit, secundum sceleris modum,
poenitentiae severitati subjacebit. »
55.
Herivevus Belvacensis episcopus dixit: « Cavendum
summopere est, ne leges divinas forensibus
comparemus. Plurimum enim a se different, cum
divinarum sit de aecclesiasticis negotiis tractare et
secularium secularibus adhiberi. Quarum primae
tanto secundas superant, quanto secundae primis
inferiores sunt. Unde et divinis per omnia suus
honor servandus est. Si ergo frater et coepiscopus
noster Arnulfus majestatis reus convictus fuerit, pro
sacerdotali reverentia, et sanguinis affinitate, a serenissimis
regibus indulgendum aliquatenus non abnuo.
Juditii tamen sententiam omnino non effugiet, si
sua confessione indignus sacerdotali dignitate manifestabitur. »
56.
#Indignatio Brunonis in Arnulfum@#.--
Bruno Lingonensis episcopus dixit: « Hunc unde hic
sermo habetur, in has miserias praecipitasse videor,
cum contra multorum bonorum vota, ad honoris
culmen provexi. Et hoc non solum propter carnis
affinitatem effeci, sed etiam ut ad melioris vitae
statum illum attraherem, cum non ignorarem ipsum
Laudunensis urbis pervasorem, atque nefariae factionis
temerarium principem, sub jure cirographi,
regibus fidem spopondisse pro nullo praeterito aut
futuro sacramento, fidem promissam sese umquam
violaturum; regum hostes pro ingenio et viribus
impetiturum; illisque in nullo communicaturum. Sed
quia Karolus avunculus meus, regum adversarius
patet, cum ei is de quo loquimur communicavit,
fidemque sacramento dedit, jus fidei promissae penitus
abrupit. An Manasse et Rotgerus regum adversarii
dicendi non sunt, qui cum Karolo urbis Remorum
pervasores fuere, et sanctae Dei genitricis
Mariae basilicam cum armata manu ingressi sunt,
sanctuariumque nefario ingressu violaverunt? Hos
etiam iste sui consilii custodes, et amicorum praecipuos
habebat. Quod quia evidentissimum est, dicat
nunc ipse, cujus impulsione aut suasione istud
aggressus sit. Aut certe alii intendet, aut convictus
estimoniis labascet. Nullus consanguinitatis amor,
nulla habitae familiaritatis gratia, a recti judicii
forma me aliquo modo seducent. »
57.
#Laus Godesmanni de magnanimitate Brunonis et
ut ab eo juditium constituatur postulatio.@#
--Godesmannus Ambianensis episcopus
dixit: « Novimus venerabilis Brunonis magnanimitatem,
quem nullus affinitatis amor, nulla familiaritas
a veritate sequestrat, at rigor animi, et
morum probitas veridicum et cui credendum sit
promptissime indicant. Ergo quia de examinatione
reatus fratris et coepiscopi nostri Arnulfi mentio
superius facta est, ab eo quaerendum videtur, quale
ex hac re habendum sit juditium, eo quod ipsum
oporteat juditii temperare censuram, cum ipse sic
inter utrumque sit constitutus, ut et regi fidem,
et Arnulfo ex consanguinitate dilectionem debeat.
Unde et nullius doli suspitione tenendus erit, quem
fidelitas domini ad juditium incitabit, et caritas proximi
a malivolentia prohibebit. »
58.
#Responsio Brunonis.@# --Ad haec Bruno episcopus:
« Mentem, inquit, vestram satis plane intelligo.
Hic qui reus majestatis accusatur, carnis
affinitate mihi conjungitur, utpote avunculi mei
Lotharii regis filius. Unde et vestra benignitas mihi
fieri injuriam metuit, si dignum de eo a vobis
proferatur juditium. Sed absit ut amorem consanguinitatis
Christi amore praeciosiorem habeam. Rem
unde agitur, sanctitas vestra subtili indagine mecum
discutiat. De condemnatione convicto inferenda nihil
metuentes, cum aeque justum sit et reum majestatis
damnari, et innocentem | null | 30e7dd54-d723-4930-8e2e-cee727612a25 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
laxari. »
59.
#Demonstratio Ratbodi@#, #quod libellum infidelitatis episcopi
Lothariensium perperam
calumnientur.@# --Ratbodus Noviomensis episcopus
dixit: « Si placet, patres reverendi, libellum
fidelitatis, ab Arnulfo quondam regibus de habenda
fide porrectum, a vobis nunc discutiendum puto.
Videtur enim, quod solus in ejus dampnatione sufficiat,
eo quod fidem jurejurando promissam, et
manus scripto roboratam sacrilegio perjurii penitus
violaverit. Sed est quiddam quod remordet, quod
scilicet a Lothariensium episcopis ut fertur contra
illum disputatur. Calumniantur enim contra leges
divinas scriptum, lectum, reconditum. Unde et si
placet, jam a vobis discutiendus in medium proferatur. »
Sinodus dixit: « Proferatur. »
60.
#Textus libelli fidelitatis Arnulfi.@# --Prolatus
est itaque hanc textus seriem habens: « Ego
Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum archiepiscopus,
promitto regibus Francorum Hugoni et Rotberto
me fidem purissimam servaturum, consilium
et auxilium eis secundum meum scire et posse in
omnibus negotiis praebiturum; inimicis eorum
nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem
scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae majestatis,
et beatorum spirituum et totius aecclesiae
assistens promitto, pro bene servatis laturus praemia
aeternae beatitudinis. Si vero, quod nolo et
quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio
mea convertatur in maledictionem, et fiant dies
mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter.
Recedant a me amici mei, sintque perpetuo inimici.
Huic ego cirographo a me edito, in testimonium
benedictionis vel maledictionis meae subscribo,
fratresque et filios meos ut subscribant
rogo. Ego Arnulfus archiepiscopus subscripsi. »
61.
#Arnulfus libellum ex parte probat@#, #et ex parte vituperat@#
.--Quo recitato, a sinodo
investigatur an alicujus reprehensionis aut defensionis
vim habere videatur. Tunc venerabilis episcopus
Arnulfus, eo quod officium interpretandi ei
commissum erat: « Et pro se, inquit, ex parte defensionem
continet, et vires ex parte reprehensoribus
accommodat. Causa namque ut scriberetur,
ejus auctor Arnulfus fuit. Qui cum detestandae cupiditatis
morbo nimium laboraret, egit quod reprehendi
potest, cum juratus fidem non servavit.
Hoc enim reprehensioni succumbit. Et quod sapientes
et boni id effecerunt, quod dolis et astutiae
perditissimi hominis contrairet, contra querulos
defensioni firmitatem affectat, viresque ministrat.
Et quicquid illud sit, testimonio tamen roborandum
est. Procedat Adalgerus presbyter. Adest namque
qui rerum seriem proditionis conscius optime novit.
Ille inquam adsit, et vestrae claritudini inauditum
scelus edicat, ut et ubi sit vituperatio habenda
cognoscatis, et ubi laus concedenda videatis. »
62.
#Admovetur Adalgerus accusationi@#. #Hic rar . . accusatio@#
.--Adalgerus itaque accersitus
adest. Super hac re interrogatus et nil moratus
respondet: « Utinam, patres sancti, in hac vocatione
concedatur mihi aliqua remissionis indulgentia.
Sed quia ad id deveni, ut si quid quod pro me
faciat inveniri possit, id contra me stare videatur,
verbis brevioribus quod quaeritis edicam. Dudo, Karoli
miles, hortatus est, ut hanc unde hic quaeritis
proditionem aggrederer, sic domino meo placere
juratus. Unde cum ei non crederem, dominum
meum per me interrogavi. Sese id fieri velle respondit.
Ut autem hoc dedecus specie honesti velaretur,
Karolo manus dedi; ejusque factus, proditionem
per sacramentum spopondi. Et feci quidem,
sed non injussus. Quod si vobis falsum videatur,
paratus sum omnia juditiorum genera subire. »
63.
#Brevis et dilucida demonstratio criminis@#
#a Guidone episcopo@#.--Guido Suessionensis
episcopus dixit: « Ut hic ex ratione hujus
intelligitur, unius reatus forte ambo tenentur. Nam
cum hic sese effecisse asserat, non est immunis
ejus dominus, qui facinus perpetrandum suasit,
eo quod sceleris causam se ipsum praebuerit. Quoniam
ergo utriusque negotium inditiis evidentibus
constat, cum alter facinus suaserit, alter effecerit,
juditii censura, vestram paternitatem non latet. Est
etiam quod juditio habendo vires praebeat, quod
cum ipse episcopus proditionis auctor extiterit, ut
suum flagitium melioris zeli fervore tegeret, multae
excommunicationis et maledictionis anathemate, a
corpore et sanguine Domini separavit, atque ab
ecclesia fidelium suspendit, Remensium praedonum
auctores, factores, cooperatores, fautores, et a
propriis dominis rerum sub emptionis nomine abalienatores.
Sed cum tanti mali episcopus auctor
existat, anathemate involutus manifestissime patet.
Quod etiam | null | 73310d84-2297-4b08-8f8f-9469eed851d7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad ejus condempnationem non minimum
valet. »
64.
#Indignatio Gualteri in Arnulfum.@# --Gualterus
Augustudunensis episcopus dixit: « An male sanae
mentis hic episcopus non est qui pro se defensiones
nititur, cum regibus et tot patribus ejus
iniquitas dilucide pateat, et insuper presbyteri malorum
conscii testimonio convincatur? An ipse mali
inventor, periculum anathematis evadere potuit, cum
ipse mali inventor et fautor, inventores et factores,
fautoresque maledictionis telo perfodit? An ipsam
Divinitatem hec perpendere non animadvertit, cum
scriptum sit, #quod oculi Domini in omni loco contemplantur
bonos et malos (Prov. XV, 3)
@#? Et certe
arbitror, quia #dixit insipiens in corde suo: Non est
Deus (Psal. LII, 1)
@#. Animadvertite ergo, patres, quam
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis
suis factor et fautor. »
65.
#Odonis episcopi admonitio de juditio accelerando@#
.--Odo Silvanectensis episcopus dixit:
« Quoniam religionis causa, et jussu serenissimorum
regum, hic collecti sumus, non est differendum
habendi juditii examen. Id enim reges praestolantur.
Clerus et plebs idem expectant. Nec est
in diversissimis sententiarum rationibus diutius immorandum,
cum res sit evidens, et juditii ratio
in promptu sit. De quibus non solum patrum statuta
legitis, verum etiam per consequentias rerum
equitatis censuram proferre non ignoratis. »
66.
#Arnulfi persuasio ad defensores ut
libere disputent.@# --Arnulfus Aurelianensis episcopusdixit:
« Licet, patres venerandi, hec certissime se
sic habeant, ut de Arnulfo praedicantur, plurimisque
sententiis patrum, justo juditio damnari
valeat, tamen ne videamur de fratris ruina letantes,
et in ejus damnatione absque justo ardentes,
statuendum communi decreto arbitror, ut quicumque
in ejus defensione aliquid dicere nititur, locum
defensandi habeat, revolvat volumina, proferat
quot vult sententias, atque omnia quae ad defensionem
paravit, hic coram nil metuens effundat.
Atque hoc constituendum reor, ut ultra eis defensandi
locus non pateat. Hic tantum nunc cogitata
edicant. » Tunc Siguinus episcopus Arnulfi statutum
approbat, ac decretalibus interdictis, violari inhibet.
Si quispiam ergo quid dicere habet, ut edicat
ammonet.
67.
#Defensio scolasticorum pro Arnulfo.@# --Et
cum plures ibi assisterent, qui in defensione niterentur,
maximi tamen defensores fuere abbates,
Abbo Floriacensis, et Ramnulfus Senonensis, atque
Johannes scolasticus Autisiodorensis. Hi enim scientia
simul et eloquentia inter suos insignes habebantur
Et indicto silentio, librorum multa volumina
aperta sunt, multa quoque ex patrum decretis prolata,
nonnulla etiam ad defensionem objecta. Inter
quae quatuor principaliter objiciebant. Aiebant enim,
inprimis eum suae sedi restituendum. Deinde legitimam
ei vocationem adhibendam. Tum quoque Romano
pontifici id innotescendum. Et postremo, pontificis
Romani auctoritate, in generali sinodo totum
facinus discutiendum. Hoc etiam secundum divinas
et humanas leges, approbandum asserebant.
68.
#Infirmatio defensionis@#.--Ab altera vero
parte responsum est, eum sedi pristinae non restituendum,
eo quod culpis evidentissimis a probabili
accusatore convictus, ad flagicia magis praeceps,
quam ad religionis honorem et dominorum fidem
commodus videretur. Nec jam ultra esse vocandum,
cum post proditionis nefas, per sex continuos menses
vocatus fuerit, et ad rationem venire contempserit.
Romano vero pontifici notificari non posse, eo quod
itineris difficultas, atque inimicorum minae id plurimum
prohiberent. Id vero sceleris jam non esse
discutiendum, cum totum constaret, accusator crimen
intenderet, ac firmamentum multiplex afferret;
reus vero convictus nil contra valeret. His episcoporum
sententiis multa ratione prolatis, defensores
cedunt.
69.
Quibus a defensione cessantibus, episcopi nihil
aliud superesse, nisi Arnulfum in medium statuendum
censebant, ut pro se quae vellet responderet.
Vocatus itaque in ordine episcoporum consedit. Cui
postquam ab episcopis multa illata fuere, quibus
conclusus cessavit, et ille ut potuit alia intendit, alia
reppulit, victus tamen, argumentorum rationibus
succubuit, et sese reum ac sacerdotio indignum coram
confessus est.
70.
#Regum ingressus in sinodum.@# --Quod
cum regibus suggestum est, ipsi cum primatibus
sacro episcoporum conventui sese inferunt; gratias
episcopis reddentes, eo quod pro se et salute principum
diu deliberassent. Petunt quoque gestorum seriem
sibi evolvi, et in quo constiterint rationum fine.
Tunc etiam omnium gestorum series regibus exposita
est. Post | null | a23cf855-3fbd-436e-be11-305dbd4704b2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
auditum narrationis ordinem, jam
tempus adesse juditii habenti asseverant. Tunc
episcopi Arnulfum ut regum genibus provolvatur
commonent, reatum quoque suum confiteatur, atque
pro sui vita, et membrorum integritate supplicet.
Ille mox dominorum pedibus prostratus, crimen
confessus est; et sacerdotio se indignum asserens,
pro vita et membris suffusus lacrimis postulabat.
Unde et universam sinodum in lacrimas coegit. Reges
multa pietate flexi, vitam et membrorum integritatem
indulgent. Sub custodia sui, absque ferro
et vinculis habendum decernunt.
71.
#Decretale@# .--Et a terra erectus, interrogatur
an abdicationem sui canonum auctoritate sollempniter
velit celebrari. Quod cum episcoporum
ordinationi totum committeret, mox decretum est,
ut quia se indignum sacerdotio confitebatur, scelusque
non tegebat, sicut gradibus provectus fuit, ita
gradibus deponeretur. Suasus ergo, regibus quae ab
eis acceperat reddidit, sacerdotales vero infulas
episcopis sine mora laxavit. Interrogatus etiam an
abdicationis et repudii libellum faceret, ad votum
episcoporum omnia sese facturum respondit. Et libellum
mox scriptum et oblatum, coram regibus in
concilio legit, atque subscripsit.
72.
#Textus libelli repudii Arnulfi.@# --Textus autem
libelli hujusmodi erat: « Ego Arnulfus gratia Dei
Remorum quondam episcopus, regnoscens fragilitatem
meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores
meos Siguinum archiepiscopum, Daibertum
archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Godesmannum
episcopum, Heriveum episcopum, Ratbodum episcopum,
Walterum episcopum, Brunonem episcopum, Milonem
episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem
episcopum, Widonem episcopum, Heribertum episcopum,
constitui mihi judices delictorum meorum,
et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium
penitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab
officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse
indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis
in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum,
et de quibus publice arguebar, eo scilicet modo ut ipsi
sint testes, et potestatem habeant substituendi et consecrandi
alium in loco meo, qui digne praeesse et prodesse
possit aecclesiae cui actenus indignus praefui. Et ut
inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem,
auctoritate canonica facere valeam, manu mea propria
subscribens firmavi. Quo ita perlecto, ita subscripsi.
Ego Arnulfus quondam Remorum archiepiscopus
subscripsi. » Necnon et adstantes episcopi ab
eo rogati ut subscriberent, subscripserunt, atque sic
ei responderent: « Secundum professionem et subscriptionem
tuam cessa ab officio. » Post hec sacramenti
jure hos qui sui fuerant absolvit, atque libertatem
transeundi in jus alterius victus concessit.
73.
#Depositio Adalgeri presbiteri a gradibus@#
.--Dum hec multa consideratione gererentur,
Adalgerus presbiter eo quod communione privatus
esset regum pedibus provolutus, multa conquestione
querebatur, communioni petens restitui, parcius sibi
inferendam censuram ratus, eo quod jussus domino
obtemperavisset. Quem Arnulfus Aurelianensis episcopus
adorsus: « Numquidnam » inquit « juditii
expertem te tua conficta hodie facient? Numquid
tu es qui Karolo portas aperuisti, et hostiliter cum
illo sancta sanctorum ingressus es? Numquid tu es
qui adolescentem cum tui similibus perdidisti? Confitere,
infandissime! » Quo respondente: « Negare
non possum, » ille mox prosecutus: « An ideo »
inquit « communioni restituendus es, ut domino tuo
lugente, tu, nefandissime, rideas? » Tandem decretum
est, duorum incommodorum utrumlibet ab eo
eligi, aut a gradibus deponi, aut perpetuo anathemate
teneri. Qui apud se plurima pertractans tandem
maluit gradibus privari, quam anatthemate
perpetuo teneri. Et mox episcoporum jussu, indumentis
sacerdotalibus vestitur. Quae singula absque
ulla miseratione detrahentes, ei singuli dicebant: #Cessa ab officio tuo.@#
Laicorum ergo tantum
communionem ei reddentes, illum penitentiae subdunt,
atque sic a sinodo soluti sunt. Si quis autem
plenius scire voluerit, quid quisque eorum de canonibus
et patrum decretis in concilio protulerit, quid
quoque ab eis ibi sancitum sit, quid etiam a regibus
et episcopis Romano pontifici directum, quibus
quoque causarum rationibus Arnulfi abdicatio roborata
est, legat librum domni et incomparabilis viri
Gerberti, hujus Arnulfi in episcopatu successoris,
qui omnia haec digesta continens, mira eloquentiae
suavitate Tulliano eloquio comparatur. Objectionibus
namque et responsionibus, conquestionibus atque
orationibus, invectivis, conjecturisque et diffinitionibus
repletus, luculentissime ac rationabiliter proponit,
assumit, atque concludit. Qui non solum sinodalibus
causis, sed status rethoricae cognoscentibus
utillimus habetur.
74.
#Conquestio Odonis apud suos | null | 419ee5c7-4094-48d0-89ce-088e2b9ed09e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de Miliduni
ereptione@#.--Interea Odo rerum suarum
augmentum querebat. Unde et apud suos quornm
fidem indubitatam sciebat, castrum Meledunum
in suum jus transfundi parabat; sibi inquiens miserrimum
fore, quod in Sequana fluvio transmittendis
exercitibus nullus sibi transitus pateret; unde et
id animo sibi incidisse, quatinus Milidunum, quod
est circumfluente Sequana tutissimum, et duplici
portu pervium, ad suam partem retorqueret, cum
etiam in Ligeri plures sibi portus paterent. Nec de
perjurii facinore formidandum, cum illud jam ab
avo possessum sit, et nunc non regis sed alterius
habeatur. Unde et omnibus qui fidem spondebant,
accelerandum suadebat, ut quacumque ratione valerent,
ad sui dominium transferrent.
75.
#Inductio ab legato Odonis in praesidem
Miliduni@#.--Tunc suorum unus, castri praesidem
petens, firmissimam amicitiam simulat, fidemque
multam pollicetur. Quod et utrimque sacramento
mox firmatum fuit. Presidemque affatus, cujus ante
hac castrum fuerit, quaerit. Ille cujus fuerit non abnuit.
Iste quoque: « Quo » inquit « ordine ad regium
jus accessit? Ille quoque idem prosequitur. » Et
iste: « Cur » inquit « Odoni praejuditium fit, cum
sepenumero reddi sibi petierit, et se inferior eo nunc
potiatur? » -- « Quoniam » inquit « id regi sic visum
est. » Et iste: « Putasne » inquit, « ipsam Divinitatem
non offendi, cum mortuo patre pupillus absque
re patrimonio frustratur? » Et ille: « Ita » inquit.
« Et non solum id, sed et bonorum desperatio fit.
Quis enim inter primates Odone potentior? Quis
omni honore dignior? » Atque ad haec iste: « Si »
inquit « ad Odonem transverti velles, numquidnam
ampliori potentia tene sublimandum arbitrare? Si
ejus esses, ejus sine dubio gratiam, consilium, suppetias
haberes. Pro uno castro plurima possideres.
Unde et tui nominis gloria eo ulterius iret, quo
amplius honoris culmen adipiscereris. » Ille vero:
« Quomodo » inquit « absque peccato et dedecore
hec fieri posse confidis? » Et iste inquit: « Si te
cum castro Odoni confers, quicquid sceleris nasci
putas, meum fiat, meum dicatur. Poenas inde luam,
et summae Divinitati rationem reddam. Consule nobilitati
tuae. Fac tuarum rerum augmentum. Instat
tempus. Oportunitas id suadet, cum inpotentia regnandi
rex sit inglorius, et Odonem prosperior semper
sequatur successus. » Ille rerum promissarum
cupidus, sacramentum petit. Iste facit, et pro agendo
negotio obsides querit. Ille multum honorem sese habiturum
arbitrans, obsides dare non distulit. Quos iste
receptos domum duxit, et Odoni omnia haec retulit.
76.
#Pervasio Miliduni ab Odone@#.--*Odoni
itaque ut coeptis instet suadet. Interea ab Odone copiae
clam parantur, ut castrum ingrediatur et optineat.
Paratis autem tempore statuto aggressus appetit
et ingreditur. Proditorem simulato furore invadit,
et carceri mancipat. Qui non multo post carcere
emissus, sacramento coram fidem facit, et
exinde ad resistendum cum Odone sese parat. Quae
omnia ad regum aures mox delata feruntur. Reges
de castri amissione commoti, in hostes milites parant;
proponentes ab obsidione non sese discessuros,
donec aut expugnatum recipiant, aut si res exposcat
cum hoste comminus vires et arma conferant.
77.
#Accessus regum ad Milidunum@#.--Paratis
itaque copiis, expugnatum accedunt. Et quia
castrum circumfluente Sequana ambiebatur, ipsi in
litore primo castra disponunt; in ulteriore, accitas
piratarum acies, ordinant. Et ne quo intercideretur
obsidio, classes armatas in fluvio circumquaque
adhibent. Itaque factum fuit, ut fluviali superficie
vecti, castrum navali pugna acriter urgerent.
Castrenses non impares, inpugnantibus obnituntur.
Pro viribus certant. Adversariis nullo modo cedunt.
Cumque diutius resistentes, comminus pugnarent,
nec cederent, postico quod inferius latebat viribus
caedentium eruto, piratae admissi sunt. Et a tergo in
muro pugnantibus supervenientes, multa caede in
eis debaccati sunt. Sic quoque factum est, ut et
reliquus exercitus in litore adhuc persistens, classibus
pedester intromitteretur, castrumque repentinus
pervaderet.
78.
#Castrenses capti libertati dantur@#.--
A quibus castrenses capti, et victi, mox regi oblati
sunt. Pro quibus coram rege ab amicis oratione habita,
facta regi fide dimissi sunt, cum non tantum
rei majestatis regiae, quantum sui | null | 94a44c6a-157c-4858-8a76-63d7e504946d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
domini fideles dicendi
essent; ad id etiam non perfidiae vitio, sed
multa virtute adductos asserebant. His ergo obsidum
jure dimissis, et castro domino priori reddito,
proditor cujus dolo hujusmodi infortunium accessit,
mox comprehensus, suspendio secus castri portam
defecit. Nec minus ejus uxor, inusitato ludibrii genere
pedibus suspensa, exuviis circumquaque, defluentibus
nudata, atroci fine juxta virum interiit.
Cum haec agebantur, Odo cum exercitu haud procul
rei eventum opperiebatur; ratus castrum a suis
posse contra hostes defendi, insidias piratarum aliquantisper
suspectas habens. Dum ergo herens de
eventu nutaret, affuere nuntii, qui castrum captum,
suosque comprehensos et inermes factos assererent.
Quo audito, exercitum non aequo animo ad sua dimovit.
Cui cum a querulis quibusdam intenderetur,
propter eum virum consularem suspendio interisse,
Odo respondisse fertur, sese amplius lesum
suorum comprehensione, quam proditoris suspendio.
79.
#Rixa Odonis et Fulconis de Britannia@#.--Nec
multo post bella civilia reparata sunt. Etenim
Fulco qui regum partibus favebat, exercitum in Odonem
parabat, quaesiturus ab eo Brittanniae partem,
quam non multo ante ei abstulerat. Collegit itaque
quatuor milia, qui non comminus confligerent, eo
quod eorum vires Odonis potentiae non sufficerent,
sed ejus terram incendiis et rapinis afficerent. Et
tandiu id faciendum arbitrabatur, donec Odo aut
tedio victus redderet, aut pro ea aliam non inparem
conferret. Preceps itaque fertur, terramque praedis,
manubiis, combustionibusque affecit. Et cum
apud Blesum loca suburbana succenderet, incendiis
aura flante circumquaque erumpentibus, in coenobium
monachorum sancti confessoris Laudomari
ignis plurimus evolavit. Quod mox combustum dirutum
fuit. Cibi quoque consumpti. Unde nec monachorum
migratio defuit. His exemptis, in loca alia
exercitum retorquet, et vastat. Post cujus digressum,
Odo in ejus terram versa vice exercitum
induxit, sic in ea efferatus, ut nec tugurium vel
gallum relinqueret, hostem provocans, et ut dimicaturus
veniat invitans. Ille autem copias non sufficere
sibi cognoscens, provocanti cessit, atque ad sua rediit.
Atque haec fere per biennium.
80.
#Oratio legatorum Odonis apud regem de Miliduni
pervasione@#.--Odo interea, castro amisso
frustratus, etiam in hoc sese cautissimum habebat.
Arbitrabatur etenim duplici calamitate se posse torqueri,
cum de castri amissione plurimum doleret, et
a rege irato non mediocriter valeret urgeri. Unde et
regi legatos direxit, per quos sese optime ratiocinari
posse de objectis quibuscumque suggereret. Sese in
nullo regiam majestatem lesisse ostensurum. Si de
Miliduno agatur, contra regem nil mali molitum,
cum non regi sed suo commilitoni illud abstulisset.
Regi nihil derogatum fuisse, cum ipse regis aeque
sit, ut ille cui abstulit. Nihilque interesse quantum
ad regiam dignitatem, quicumque teneat. Sese
etiam justis causis id effecisse, cum illud a suis
praecessoribus olim possessum, approbari possit.
Unde etiam videri posse, a se dignius teneri debere,
quam ab alio quocumque. Tandem si quid piaculi
factum est, in sese poenam dedecoris redundasse,
tantumque scelus pari ignominia abstersum. Unde
et facilius sibi indulgendum, atque in tanta injuria
amplius parcendum. Rex orationis vim advertens,
legatis satisfacit, benivolentiamque petenti mandat.
Haec legati Odoni referunt. Odo itaque regem adiit.
Coram quo oratione utiliter usus, ejus gratia potitus
est; tanta affabilitate insignis, ut amicitiam pristinam
renovarent, et in nullo suspectus regi haberetur.
81.
#Bellum inter Odonem et Fulconem de
Britannia.@# --Hac tempestate itidem civilia bella reparata
sunt. Nam Fulco Brittanniae parte frustratus,
insidias adhuc parare contendebat. Collectoque exercitu,
in Brittanniam praeceps fertur, Namtasque
appetit. Cujus custodes alios auro corrupit, * alios
quibusdam pollicitationibus illexit. Eis quoque usque
ad effectum suasit, quo sibi satisfacerent, ut scilicet
urbis introitum panderent. Qui suasi, sacramento
tempus constituunt. Nec multo post et in urbem admittunt.
Ingressusque pervadit, et a civibus jure
sacramenti obsides accepit. Arcem solam expugnare
non valuit, eo quod milites magnanimos haberet.
Unde et cessit, sese recedere deliberans, ut copiis
amplioribus congressurus rediret, arcemque expugnaret.
82.
Conanus in exterioribus Brittaniae partibus
qui locus Bruerech dicitur, de rebus bellicis apud
suos pertractabat, cum ad ejus aures haec delata
sunt. Magisque coepto negotio insistens, exercitum
congregat, bellumque fieri parat | null | 0e0f8f8a-e4b5-4612-bbcf-8a4d0a29be56 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. * Et quoniam
obsidioni instandum tempus suadebat, collectum
exercitum urbi inducit, eique ad unum latus obsidionem
per terram ordinat. Ad alterum vero per
Ligerim classes piratarum adhibet. Undique ergo
obsidione disposita, a piratis per fluvium, a Brittannis
per terram urbani vehementer urgentur. Nec
minus qui in arce remanserant, a superioribus jaculorum
diversa genera praecipitabant. Parique inpugnatione
superiorum atque inferiorum qui medii
erant vexabantur. Nam qui in arce et in obsidione
certabant, Conani partes tuebantur. Urbani vero pro
Fulconis victoria operam dabant. Nec minus Fulco
copias parabat, et exercitum tam de suis quam conducticiis
congregabat. Audito vero Conanum urbi
obsidionem adhibuisse, mox legionem Britanniae infert.
83.
#Dolus Fulconi paratus.@# --Erat campus
non valde procul, longitudine sui et latitudine vastus,
filicetum in se maximum habens. Hic Conanus locum
gerendi belli constituens, insidiarum dolos infodit.
Nam fossas quam plures ibi inmergens, virgis et
viminibus stipulisque earum hiatus desuper operuit,
intus surculis defixis, qui superiora continerent et
soliditatem superficiei simularent. Et ut simulata
superficies penitus lateret, filicem collectam desuper
respersit, insidiasque dissimulavit.
84.
#Dolus Conani contra hostes@#.--Post
insidias ipse acies ordinans, sic fraude usus est, ut
diceret se ibi mansurum, nec ulterius hostes quaesiturum.
Si hostes urgerent, ibi tantum vitam defensurum.
Nec ob metum id facturum, at ut hostes si
sese querant et impetant, contra jus id faciant. Sic
enim eorum ruina facilius provenire possit, cum sua
temeritate quietos et innoxios aggrediantur. Ibi itaque
acies ordinavit, insidias in prospectu habens.
Herebat ergo, hostesque excepturus opperiebatur.
Fulco Conanum herentem videns, nec ab eo loco
exiturum, cum insidias nesciret, suos multo hortatu
suadebat, quatinus vehementi conamine impetum
facerent, hostesque aggredi non dubitarent.
De victoria non diffiderent, cum virium spes optima
non desit, si Divinitas aversa non sit. Dato itaque
signo irruunt. Arbitrati quoque solidum iter, fossis
indubitate propinquant.
85.
#Praecipitatio hostium a Conano@#.--Cumque
Brittannos metu herentes arbitrarentur,
telis obnitentes ad fossas irruunt; precipitatique
cum equis inmerguntur, ac caeca ruina confusi, ad
viginti milia inmersi atque compressi sunt. At
posterior exercitus, priori precipitato, terga dedit.
Unde et Fulco vitae tantum consulens, profugio eripi
conahatur.
86.
#Interfectio Conani@#.--Quem cum fuga
exagitaret, Conanus interim in dumetum cum tribus
sese recepit, armisque depositis, corporis fervorem
ad auram mitigabat. Quem quidam adversariorum
intuitus, facto impetu illum adorsus, gladio
transfixit, Fulconisque victoriam extulit. Fulco, animo
resumpto, Namtas repetit, atque ingreditur, qui
in arce erant acriter vexans. Qui principe destituti
pene exanimes, inpugnanti cedunt, fidemque postulati
faciunt.
87.
#Repudium reginae Susannae a rege Rotberto@#
.--His ita sese habentibus, Rotbertus
rex cum in undevicesimo aetatis anno, juventutis flore
vernaret, Susannam uxorem genere Italicam, eo
quod anus esset, facto divortio repudiavit. Quae repudiata,
cum ea quae ex dote acceperat, repetere
vellet, nec ei rex adquiesceret, aliorsum animum
transvertit. A qua etiam die, sua quaerens, regi insidias
moliebatur. Nam Monasteriolum castrum quod
in dote acceperat, ad suum jus refundere cupiens,
cum id efficere non posset, secus eum aliud nomine.
. . . . . . extruxit; rege interim occupato,
circa Odonis et Fulconis facinora. Ex cujus munitione
arbitrabatur posse omnem navium convectationem
prohiberi, cum sibi advenientes sese prius
offerrent, unde et eis transitum ulterius inhibere
valeret.
88.
#Reprehensio repudii@#.--Hujus repudii
scelus, a nonnullis qui intelligentiae purioris fuere,
satis laceratum eo tempore fuit, clam tamen,
nec patenti refragatione culpatum.
89.
#Sinodus Chelae habita.@# --Hujus temporis
diebus cum a papa Romano B. abdicatio Arnulfi
et promotio Gerberti plurimis epistolarum scriptis
calumniarentur, episcopi quoque rei hujusmodi
auctores simulque et alii cooperatores diversis reprehensionibus
redarguerentur, placuit episcopis
Galliae in unum convenire, et super hac reprehensione
consulere. Quibus Chelae collectis, sinodus
habita est. Cui rex Rotbertus praesedit, considentibus
metropolitanis. Gerberto Remensi cui tota sinodalium
causarum ratio discutienda commissa fuit,
Siguino quoque Senonensi, Erchembaldo Turonico,
Daiberto Bituricensi, aliisque horum comprovintialibus
nonnullis. In qua postquam ex patrum | null | 3fd3c0d3-0ca0-49f0-a5cc-633ee08473e4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
decretis
rationes de statu sanctae aecclesiae promulgarunt, inter
nonnulla utilia, constitui et roborari placuit, ut
ab ea die, idem sentirent, idem vellent, idem cooperarentur,
secundum id quod scriptum est: #Erat eis
cor unum et anima una (Act. IV, 32)
@#. Decerni et illud
voluere, ut si in qualibet aecclesia, quaecumque tirannis
emergeret, quae telo anathematis ferienda
videretur, id inprimis ab omnibus consulendum, et
sic communi decreto agitandum. Et qui anathemate
relaxandi forent, decreto communi similiter relaxandos,
juxta quod scriptum est: #Consilium a sapiente
perquire (Tob. IV, 19)
@#. Placuit quoque sanciri,
si quid a papa Romano contra patrum decreta
suggereretur, cassum et irritum fieri, juxta quod
Apostolus ait: #Hereticum hominem et ab ecclesia dissentientem,
penitus devita (Tit. III, 10)
@#. Nec minus
abdicationem Arnulfi et promotionem Gerberti,
prout ab eis ordinatae et peractae essent, perpetuo
placuit sanciri, juxta quod in canonibus scriptum
habetur: #Sinodo provinciali statutum, a nullo temere
labefactandum.@#
90.
#Impetus Odonis et Fulconis inter se@#.
--Hac tempestate bella civilia reparata sunt. Cum
enim tirannorum insidiis Odonis et Fulconis de
Brittanniae principatu rixa resurgeret, illis dissidentibus
reliqui etiam regnorum principes moti dissensere.
Rex Fulconis partes tutabat, Odo suorum necnon
et piratarum qui rege deserto ad se transierant,
Aquitanorumque copiis fretus incedebat. Unde Fulco
in Odonem praeceps, ejus terram depopulatur, et
post in ea non procul ab urbe Turonica oppidum
exstruit atque munit; copias ponit; militibus implet;
et quia ad hoc diruendum Odonem adventurum
sperabat, regem petiit, auxilia imploraturus.
Cui cum rex auxilium polliceretur, obstinatiore
animo ferebatur. Itaque copias contra hostem congressurus
parat; exercitum colligit; bellumque
Odonis indicit. Odo, pudore tactus, a Gallis Belgis
subsidia petit. Si adsint, gratiam sese recompensaturum
spondet. Illi liberaliter annuunt, fidemque
faciunt. Nec minus Flandrenses accersit, ab
eisque tutelam petiit, vicem pollicens, si quod petit
non abnuant. Illi quoque animo liberali quesita accommodant.
Piratis etiam legatos dirigens, copias
sibi non negari deposcit. Tempus et locus omnibus
constituitur, quo collecti sese conferant. Odo interim
suos placat, colligit et incitat. Ratusque Belgas
et piratas tempestivos, cum suorum paucis tanta
celeritate in Fulconem fertur, ut in certamine plus
quatuor milibus pugnatorum non haberet. Castro
tamen obsidionem adhibet, armiferosque disponit.
Castrenses multo conatu adurget.
91.
#Fulconis supplicatio Odoni per legatos@#.
--Fulco regem morantem non auxiliaturum, et
Odonis exercitum intolerabilem ratus, remissiori
mox animo habitus est. Itaque per legatos Odonis
amicitiam expetit; pro Conani interitu centum
pondo argenti sese impensurum mandat; loco
militis interfecti, filium suum pro eo militaturum
offert; castrum extructum in ejus honore sese eversurum,
atque a suis evacuaturum; sese quoque ei
sponte militaturum, si id regi injuriosum non foret.
Quod quia absque regis injuria fieri non poterat,
ejus filio manus per sacramentum daret; itaque
fieret, ut ipse cum nato militaret, cum filium suum
Odoni pro Conano daret, et sese Odonis filio militaturos
committeret. Daturum se etiam fidem sacramento
contra omnium causam, praeter regis, et
horum quibus speciali consanguinitate carius addictus
est, utpote nati, fratris ac nepotum. His Odo
perceptis, suorum usus consilio, haec sese excepturum
optime mandat, si Namtas Brittanniae urbem
dolo captam reddat, et a suis evacuet. Injuriosum
enim id videri, si ablata prius non repetat, et non
redditis, cum hoste pacem faciat.
92.
#Abjectio supplicationis ab Fulcone@#.
--Haec dum exagitarentur, et Odo exercitum suum
paulatim augeri arbitraretur, priusquam copias congrediendi
haberet, rex cum duodecim milibus affuit,
cum Fulconem sex milia suorum stiparent. Quibus
mixtis, exercitus armatorum densatus est. Unde et
Fulco insolentior factus, quae ante supplex obtulerat
spernit. Ut bellum fiat, fervidus instat; et ut vada
Ligeris qui eis interfluebat pertranseant, hostemque
impetant, hortatur atque suadet. Odo suos ut spoponderant
non venisse advertens, eo quod exercitibus
colligendis hujus temporis brevitas non sufficeret,
animo nimis turbato ferebatur. Attamen cum
quatuor milibus refragratus, vada Ligeris prohibebat.
93.
Rex vadi incessu prohibitus, ad Ambatiam
castrum | null | 4c5e1d1c-2b15-49cb-8beb-1c65a00b2a21 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
retorquet exercitum, quod non
procul in eodem litore fluminis inter rupes eminenebat,
ut ibi transiens et post obliquatus, hostibus
a tergo inprovisus adsistat, eosque adurgeat. Odo
regis exercitum non sustinens, legatos ei dirigit:
hostem suum, non regem sese impetiisse mandans;
nec contra regem quicquam moliturum, at contra
inimicum. Si rex jubeat, se mox ulterius iturum et
sibi de omnibus satisfacturum. Rex rationis consequentiam
advertens, tantum virum absque causa a
se laesum, suspectum habebat. Unde et ne penitus a se
deficeret, ab eo obsides sub pace sequestra accepit;
de omnibus quae ei intenderet, post rationem ab eo auditurus.
Unde et exercitum reducens, Parisium devenit.
Odo quoque nihil amittens, indempnis Meldim cum
suis devenit. Inde etiam post dies non multos, castrum
quod Dunum dicitur, sua dispositurus petiit.
94.
#Obitus Odonis@#. Unde cum de suis quos
sub pace sequestra regi delegaverat, plurima consultatione
deliberaret, humorum superfluitate pro
temporis immutatione vexatus, in egritudinem quae
a phisicis synantica dicitur decidit. Quae cum intra
gulae interiora sedem habeat, ex fleumatis reumatismo
progressa, tamen aliquando ad maxillas et
genas, aliquando ad toracem et pulmones tumorem
cum dolore gravi immittit. Quibus tumentibus atque
ferventibus excepta initii die, post diatritum, patientem
perimit. In hanc igitur Odo lapsus, infestis gulae
doloribus circumquaque pulsabatur; arteriarum
quoque fervor, sermonis intercisionem operabatur.
Nec petiit hujusmodi dolor capitis superiora, at praecordia
pertemptans, pulmonem et epar peracuto dolore
stimulabat. Fuit itaque militum luctus, famulorum
clamor, feminarum frequens exclamatio, eo
quod dominum inconsultum amittebant, et natis dominandi
spes nulla relinqueretur, cum reges patri
adhuc animo irato perstarent, et Fulco insolentiae
spiritu, pacem multifariam turbaret. Et tamen in
brevi victurus, regibus legatos celeres misit, qui
pro se supplices suasorie rogarent, et pro injuriis
illatis justissimam recompensationem sponderent.
Rex veteranus malorum correctionem ab legatis excipere
volens, a filio indignante inhibitus est. Unde
et legatorum allegationem penitus sprevit, atque illos
immunes redire coegit. Quibus in itinere moram
agentibus, antequam redissent die quarta natae synanticae
facta, Odo monachus factus defecit, atque
sic vitae finem habuit; ad sanctum Martinum delatus,
et in loco quod Majus monasterium dicitur,
cum multo suorum obsequio sepultus.
95.
#Johannes papa Leonem abbatem in Gallias
mittit ut Arnulfi abdicationem dissolvat.@#
--Per idem tempus cum a Germanorum
episcopis domno Johanni papae per epistolas saepe-numero
suggestum foret, ut Gerberti Remorum
metropolitani promotionem abdicaret, et Arnulfi
abdicationem praeter jus factam indignaretur, a papa
in Germaniam tunc directus est Leo monachus et
abbas, qui vicibus papae potitus, cum episcopis
Germaniae atque Galliarum hujus negotii et indaginem
faceret, et juditium diligens inde proferret. Qui
humanissime ab episcopis exceptus, de habenda
sinodo super hoc negotio cum eis tractabat. A quibus
Gallorum regibus, Hugoni videlicet ejusque filio
Rotberto, legati directi sunt, qui papae mandatum,
necnon et episcoporum voluntatem super hoc aperiant,
eisque ut cum suis episcopis conveniant,
rationabiliter suadeant; locum etiam tempusque
quo et quando conveniendum esset a regibus discerent,
eorumque animum ex hoc sibi referrent.
96.
#Quod regibus nuntiatum sit, episcopos
Germaniae in synodum convenire.@# --Legati
igitur directi sunt. Legatio quoque prolata. Quam
etiam reges serenissima mente excipientes, papae et
episcoporum mandatis in nullo tunc refragati sunt;
sese consilium super hoc quaesituros respondentes,
atque aequitatem de omnibus facturos. Legatis itaque
abductis, per quosdam regibus indicatum est,
Adalberonem Laudunensem episcopum, haec dolo
ordinasse; omnino etiam apud Odonem illud pridem
pertractasse. Eorum utrumque in voto habuisse, ut
Ottonem regem Galliis inducerent, et reges ingenio
et viribus foras expungerent. Episcopos quoque Germaniae,
ideo convenire, ut dolum quaesitum expleant.
Reges itaque, fraude percepta, episcopis jam ad
locum designatum convenientibus per legatos
indicavere, sese illuc non ituros, eo quod suorum
praecipuos penes se non haberent, sine quorum
consilio nihil agendum vel omittendum videbatur.
Indignum etiam sibi videri, si correctioni episcoporum
Germaniae suos subdat, cum isti non minus
nobiles, non minus potentes, aeque etiam aut amplius
sapientes sint. Ipsi ergo si indigent, in Gallias
properent, unde volunt edicant. Alioquin, redeant,
et sua ut libet | null | 29834dd8-19ab-4aa3-954e-8ade4e39dfa6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
curent. Horum ergo res in contrarium
relapsa est. Adalbero enim qui horum ministrum
sese praebuerat, cum delationis nescius reges
moneret, ut occurrentibus obveniret, rex veteranus
fraudium non ignarus, Ludovicum Karoli filium ab
eo reposcit, quem in captione Lauduni captum, ei
custodiendum commiserat. Repoposcit etiam ejusdem
urbis arcem, quam similiter commiserat.
97.
#Adalbero totius fraudis causa reprehenditur@#
.--Quo credita reddere reniso, regii stipatores
animo indignante subinferunt: « Cum tu, o
episcope, in perniciem regum et principum, apud
Ottonem regem et Odonem tirannum plurima quaesieris,
quomodo hic ante dominos tuos reges tam
magnifica confingere non vereris? Quid Ludovicum
et arcem reddere metuis, si fidem regibus te servasse
non dubitas? Quid ergo est credita nolle reddere,
nisi contra reges infausta moliri? Evidentissime
fidem abrupisti, cum apud Ottonem de regum interitu
tractasti, eorumque honorem subruere temptasti.
Unde et perjurii reatu detineris. Legationem
etiam tamquam ab eis missam Ottoni regi pertulisti,
ac apud eum dolose ordinasti, ut ipse cum paucis
adveniret, et militum multitudinem non longe
expeditam haberet. Regibus quoque nostris adversario
cum paucis occurrere suasisti, atque nihil
mali ex hoc proventurum spopondisti. Hanc etiam
collocutionem, utrimque utillimam fieri dicebas,
cum hos et illum de communibus et privatis familiariter
collocuturos simulabas. Verum aliter tibi
visum erat, cum hoc ideo praetendebas, ut ab
Ottone rege dominos tuos reges comprehendi faceres,
regnumque Francorum in jus illius transfunderes,
ut tu videlicet Remorum metropolitanus, Odo vero
Francorum dux haberetur. Idque tunc nobis omnino
patuit, sed ad tempus suppressum fuit. Et o summae
Divinitatis miserationem inestimabilem, quantis
miseriis erepti, quanto ludibrio subtracti sumus!
Instat tempus quo paratae insidiae effectum promittant.
Episcopi etenim sub specie religionis ac si de
promotione et abdicatione Gerberti atque Arnulfi episcoporum
quaesituri, praemissis legatis adveniunt. Otto
quoque rex Metti adest; a quo non longe exercitus collectus
praedicatur. Si ergo imus, aut pugnabimus, aut
capiemur. Si vero non imus, perjurii arguemur. Sed
ire reges non expedit, eo quod militum copia sufficiens
eis non sit. Perjurii vero reatus in te redundabit,
cum tu solus regibus nesciis juratus sis. »
98.
Ad haec episcopus erubescens, obmutuit.
Quem cum unus suorum his exterritum vidit, contra
haec responsurus surrexit, et sic oblocutorem
adorsus est: « Horum omnium objector mihi loquatur.
Adsum qui pro criminato rationem reddo.
Unus tantum haec proferat. Caput quoque suum
meo objiciat. Arma quoque armis comparet. Necnon
et vires viribus conferat. » Hunc pro domino suo
insanientem et fervidum, Landricus comes sic alloquitur:
« O optime miles, harum ut video fraudium
penitus es ignarus. Quae licet te ignorante, tamen
ut praedicantur quaesitae sunt. Unde et tempera animum,
mitiga fervorem. Belli necessitatem non tibi
imponas. Non te impellas, unde ingressus redire
non poteris. Sed nunc meo usus consilio, paululum
hinc secede, dominumque tuum de his an vera sint,
interroga. Si te ad pugnam hortatur, congredere.
Si dicit cessandum, furori parce. » Secessit ergo,
dominumque vocatum an sic res habeatur interrogat.
Episcopus utpote a conscio convictus, rem ita esse
quaerenti confessus est. Unde et pugnam inhibuit.
Sedato itaque tanto fervore militis, res penitus innotuit.
Detentus ergo regum jussu, utpote desertor
custodibus datur. Cujus milites mox regibus sacramento
alligati sunt.
99.
#Synodus quae pro Arnulfo Mosomi habita est.@# --Dum
haec agerentur, cum Galliarum episcopi
ab regibus prohibiti essent, ut ad sinodum statutam
non venissent, episcopi tamen Germaniae ne doli
arguerentur si non accederent, statuto tempore Mosomum
conveniunt, domni papae legatum secum
habentes. Collecti ergo in basilica sanctae Dei genitricis
Mariae ordinatim more ecclesiastico consedere,
scilicet Sugerus Mimagadvurdensis, Leodulfus Treverensis,
Nocherus Leodicensis, et Haimo Virdunensis.
Horum medius abbas Leo resedit, vicesque
domni papae obtinuit. Contra quos etiam Gerbertus
Remorum metropolitanus, qui solus ex Galliarum
episcopis regibus etiam interdicentibus advenerat,
pro se responsurus ex adverso resedit. Consederunt
quoque diversorum locorum abbates, ac clerici
nonnulli. Laici etiam Godefridus comes cum duobus
filiis suis, atque Ragenerus Remensium vicedominus.
100.
#Praelocutio Haimonis Virdunensis episcopi
de causa sinodi@#.--Quibus circumquaque
silentibus, episcopus | null | c324f917-36c9-4d3f-8eab-1f61628f55a1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Virdunensis eo quod linguam
Gallicam norat, causam sinodi prolaturus surrexit:
« Quoniam inquiens ad aures domni papae saepissime
perlatum est, Remorum metropolim pervasam,
et praeter jus et aequum proprio pastore frustratam,
non semel et bis litteris suggessit, quatinus nobis
in unum collectis, tantum facinus justa lance utrimque
pensaremus, et sua auctoritate per nos correctum
ad normam reduceremus. Sed quoniam impediente
rerum diversitate id facere distulimus, nunc
post tot ammonitiones domnum hunc abbatem
Leonem et monachum mittere voluit, qui vices suas
teneat, et rem memoratam nobis oboedientibus discuciat.
Per quem etiam scriptum suae voluntatis
allegavit, ut si quid oblivio derogaret, scripto commendatum
haberetur. Quod et impraesentiarum
audire utile est. » Et statim protulit scriptum, atque
in aures considentium recitavit, quod quia brevitati
studemus, et nobis minus fuit accommodum, nostris
scriptis inserere vitavimus.
101.
#Oratio Gerberti pro se in consilio recitata.@# --Post
cujus recitationem, Gerbertus surrexit,
atque orationem pro se scriptam in concilio mox
recitavit. Satisque apud illos luculenter peroravit.
Sed hanc addere hic placuit, quod plena rationibus
plurimam lectori utilitatem comparat. Cujus textus
hujusmodi est:
102.
#Exordium.@# -- « Semper quidem, reverentissimi
patres, hanc diem prae oculis habui, spe ac
voto ad eam intendi, ex quo a fratribus meis admonitus,
onus hoc sacerdotii non sine periculo capitis
mei subii. Tanti erat apud me pereuntis populi
salus, tanti vestra auctoritas, qua me tutum fore
existimabam. Recordabar praeteritorum beneficiorum,
dulcis atque affabilis benivolentiae vestrae, qua
saepenumero cum multa laude prestantium usus fueram.
Cum ecce subitus rumor vos offensos insinuat,
vitioque dare laborat, quod magna paratum
virtute inter alios constabat. Horrui, fateor; et
quos ante formidabam gladios, prae indignatione
vestra posthabui. Nunc quia propitia Divinitas coram
contulit, quibus salutem meam semper commisi,
pauca super innocentiam meam referam, et quonam
consilio urbi Remorum praelatus sim edisseram. Ego
quippe post obitum divi Otthonis augusti, cum statuissem
non discedere a clientela patris mei beati
Adalberonis, ab eodem ignorans, ad sacerdotium
praeelectus sum; atque in ejus discessu ad Dominum,
coram illustribus viris futurus ecclesiae pastor designatus.
Sed Simoniaca haeresis, in Petri soliditate
me stantem inveniens, reppulit, Arnulfum praetulit.
Cui tamen plus quam oportuerit, fidum obsequium
praebui, donec eum per multos et per me apostatare
palam intelligens, dato repudii libello, cum omnibus
suis apostaticis dereliqui; non spe, nec pactione
capessendi ejus honoris, ut mei aemuli dicunt, sed
monstruosis operibus territus, in effigie hominis
latitantis. Non inquam ideo illum dereliqui, sed ne
illud propheticum incurrerem: Impio praebes auxilium,
et iis qui oderunt me amicitia jungeris, et idcirco
iram quidem Domini merebaris (II Paral. XIX,
2). Deinde sanctionibus ecclesiasticis, per longa
temporum spatia peractis, legeque perhemptoria
consummata, cum nihil aliud restaret, nisi ut judiciaria
principis potestate coherceretur, et tanquam
seditiosus ac rebellis a principali cathedra removeretur,
lege Africani concilii, iterum a fratribus meis
et regni primatibus conventus et commonitus sum,
ut excluso apostata curam discissi et dilaniati susciperem
populi. Quod quidem et diu distuli, et postea
non satis sponte acquievi, quoniam quae tormentorum
genera me comitarentur, omnimodis intellexi.
Haec est viarum mearum simplicitas, haec innocentiae
puritas, et coram Domino et vobis sacerdotibus
in his omnibus munda conscientia. »
103.
#Particio.@# -- « Sed ecce, ex adverso occurrit
calumpniator; vocum novitatibus, ut major fiat invidia,
delectatus obloquitur: #Dominum tuum tradidisti,
carceri mancipasti, sponsam ejus rapuisti, sedem
pervasisti!@# »
104.
#Confirmatio et reprehensio alternatim digestae.@#
-- « Itane ego dominum, cujus numquam servus
fuerim, cui etiam nullum sacramenti genus unquam
prestiterim? Etsi enim ad tempus famulatus sum,
fecit hoc imperium patris mei Adalberonis, qui me
in Remensi ecclesia commorari praecepit, quoadusque
pontificis in ea sacrati mores actusque dinoscerem.
Quod dum operior, hostium praeda factus sum, et
quae vestra munificentia magnorumque ducum largitas
clara et praecipua contulerat, violenta praedonum
manus abstulit, meque pene nudum gladiis suis ereptum
doluit. Denique postquam illum apostatam dereliqui,
vias et itinera ejus non observavi, nec quolibet
modo ei communicavi. Quomodo ergo eum tradidi | null | 3f17d21e-0155-4f29-9154-9f15092d0632 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
qui, ubi tunc temporis fuerit, nescivi? Sed
neque eum carceri mancipavi, qui nunc nuper sub
praesentia fidelium testium seniorem meum conveni,
ut propter me nec ad momentum ulla detineretur
custodia. Si enim auctoritas vestra pro me staret,
in tantum Arnulfus vilesceret, ut mihi minimum voleret
obesse. Quod si contraria mihi, quod absit,
sententia vestra decerneret, quid mea interesset,
utrum Arnulfus, an alius Remorum constitueretur
episcopus? Jam de sponsa rapta sedeque pervasa
quod dicitur, ridiculosum est. Dico enim primum,
numquam illius fuisse sponsam, quam pro legitima
donatione spiritualis dotis collatis ante beneficiis expoliavit,
proscidit, ac dilaniavit. Necdum sacerdotali
anulo insignitus erat, et jam omnia quae denominatae
sponsae fuisse videbantur, satellites Symonis vastaverant.
Dico etiam, si concederetur quolibet modo illius
sponsa fuisse, utique esse desiit, postquam eam pollutam
et violatam, et, ut ita dicam, adulteratam suis
predonibus prostravit. Num igitur eam, aut quam non
habuit aut quam suo scelere perdidit, illius sponsam
rapui? Sedem autem populorum multitudine refertam
advena et peregrinus, nullis fretus opibus, pervadere
qui potui? Sed forte apostolica sedes nobis opponitur,
tamquam ea inconsulta summum hoc negocium
discussum sit, vel ignorantia, vel contumacia. Certe
nihil actum vel agendum fuit, quod apostolicae sedi
relatum non fuerit, ejusque per decem et octo menses
expectata sententia. Sed dum ab hominibus consilium
non capitur, ad filii Dei supereminens eloquium
recurritur: #Si oculus@# inquit #tuus scandalizat te@# »
et reliqua (Matth. V, 29). Et fratrem peccantem,
coram testibus coramque ecclesia commonitum, et
non obaudientem, decernit habendum tamquam
ethnicum et publicanum. Conventus ergo Arnulfus,
et commonitus litteris et legatis episcoporum
Galliae, ut a coepto furore desisteret, et, si valeret,
quoquo modo se a perditionis scelere purgaret, dum
monita salubria contemnit, habitus est tamquam
ethnicus et publicanus. Nec tamen idcirco dijudicatus
ut ethnicus, ob reverentiam sedis apostolicae
sacerdotiique sacri privilegia, sed a se ipso in se
ipsum damnationis sententia prolata, hoc solum eum
in omni vita sua preclare egisse dijudicatum est;
quia nimirum, si eum se, ipso damnante, episcopi
absolverent, poenam sceleris ejus incurrerent. « Si,
inquit magnus Leo papa, omnes sacerdotes et mundus
assentiat damnandis, damnatio consentientes
involvit, non praevaricationem consensus absolvit.
Hoc enim Deus omnium indicavit, qui peccantem
mundum generali diluvio interemit. » Et papa Gelasius:
« Error qui semel est cum suo auctore
damnatus, in participe quolibet pravae communionis
effecto execrationem sui gestat et poenam. »
Excluso itaque illo a Remensi ecclesia, mihi reluctanti,
multumque ea quae passus sum et adhuc
patior formidanti, a fratribus meis Galliarum episcopis
hoc honus sacerdotii sub divini nominis obtestatione
impositum est. Quod si forte a sacris legibus
quippiam deviatum est, non id malicia, sed
temporis importavit necessitas. Alioquin tempore
hostili omne jus, omneque licitum cavere, quid est
aliud quam patriam perdere et necem inferre? Silent
equidem leges inter arma; quibus ille feralis
bestia O ita abusus est, ut reverendissimos
sacerdotes Dei, quasi vilia mancipia caperet,
nec ab ipsis sacrosanctis altaribus temperaret, commeatus
publicos intercluderet.
105.
#Epilogus.@# -- « Redeo ad me, reverentissimi
patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi
totiusque rei publicae curam mors furibunda cum
omnibus suis incubuit copiis. Hinc dira egestas,
horreas et apothecas armata manu sibi vindicat,
illinc foris gladius et intus pavor, dies ac noctes reddiderunt
insomnes. Sola vestra auctoritas, ut
tantorum malorum levamen fieret, expectata est;
quae tantum vim habere creditur, ut non solum Remensi,
sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae,
et pene ad nihilum redactae, subsidio esse valeat;
quod Divinitate propitia expectamus, et ut fiat,
omnes in commune oramus. »
106.
Quam perlectam, legato papae mox legendum
porrexit. Tunc episcopi omnes cum Godefrido
comite qui eis intererat simul surgentes, orsumque
seducti, quid agendum inde esset deliberabant. Et
post paululum ipsum Gerbertum invitant. Cui cum
post aliquot sermones a domno papa corpus et sanguinem
Domini, ac sacerdotale officium sub praesentia
legati prohibere vellent, ille mox ex canonibus
et decretis confidenter astruxit, nulli hoc imponendum,
nisi aut | null | 86fd9a04-5ef0-406d-a4d1-b22453ff99a2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex crimine convicto, aut post vocationem
venire ad concilium vel rationem contempnenti.
Huic penae non sese esse obnoxium, cum ipse
etiam prohibitus accesserit, et cum nullo adhuc
crimine convictus sit. Simulque hoc ex Africano et
Toletano conciliis asserebat. Sed ne domno papae
omnino reniti videretur, a missarum celebratione
sese cessaturum usque in alteram sinodum spopondit.
Et statim his dictis sessum reversi sunt.
107.
Quibus considentibus Virdunensis episcopus
iterum surgens eo quod sinodi interpres habebatur,
ad alios qui episcoporum consilio non interfuere,
sic concionatus ait: « Quoniam inquiens hoc unde
hic agitur, diffiniri nunc non potest, eo quod controversiae
pars altera deficit, placet his domnis
episcopis ut vobis demonstretur, presentis rationis
causam, in aliud tempus transferendam, ut ibi qui
intendat, et qui refellat ante judicem consistant,
ut singulorum partibus discussis, recti judicii proferatur
censura. » Ab omnibus conceditur et laudatur.
Destinatur ergo locus Remis apud coenobium
monachorum sancti Remigii; tempus quoque die 8
post natale sancti Johannis Baptistae. Quibus constitutis
et dictis, sinodus soluta est.
#Post Historiae finem in codice ms. notitiae aliquot manu Richeri scriptae leguntur, quae pro
fundamento operis exigendi habendae esse videntur; sunt autem hae:@#
(995) Tempore statuto Silvanecti sinodus episcoporum
collecta est, ubi etiam inter Gerbertum et Arnulfum
praesentaliter ratio discussa est sub praesentia Leonis
abbatis et monachi legati aliorumque quamplurium.
Berta Odonis uxor suarum rerum defensorem
atque advocatum Rotbertum regem accepit. Richardus
pyratarum dux apoplexia minore periit. Hilduinus
quoque vinolentia.
Sinodus quinque episcoporum in monte sanctae
Mariae habita est. [Heinricus quoque dux
obiit]. Alia item sinodus apud Engleheim indicta
est sanctae Agathes festivitate habenda, quae
et suo tempore habita est (996, #Febr.@# 5).
Berta Rotberto nubere volens Gerbertum consulit,
ac ab eo confutatur.
Gerbertus Romam ratiocinaturus vadit, ac ibi ratione
papae data cum nullus accusaret, alia sinodus
indicitur.
Hugo rex papulis toto corpore confectus, in oppido
Hugonis Judeis extinctus est.
Rotbertus rex patri succedens, suorum consilio Bertam
duxit uxorem (Oct. 23) ea usus ratione, quod melius
sit parvum aggredi malum, ut maximum evitetur.
(997) Rotbertus rex ducta Berta uxore, in Fulconem
qui Odonis adversarius fuerat fertur, et ab eo
urbem Turonicam et alia quae pervaserat vim recipit.
Rotbertus rex in Aquitania ob nepotem suum
Wilelmum obsidione Hildebertum premit.
Gerbertus iterum Romam adit, ibique cum moram
faceret, Arnulfus a Rotberto rege dimittitur.
Gerbertus cum Rotberti regis perfidicam dinosceret,
Ottonem regem frequentat, et patefacta sui ingenii peritia,
episcopatum Ravennatem ab eo accipit (998).
Gregorius papa tandiu permittit Arnulfo officium
sacerdotale, donec in temporibus racionabiliter
aut legibus adquirat aut legibus amittat
1.
Sepulto Lothario, Ludovicus filius a duce aliisque
principibus in regnum subrogatur. Circumvallatur
ergo ambitu universorum. Promittunt benivolentiam;
spondent fidem; stipatores etiam vario cultu
facienda dictabant. Alii enim in palatiis
ei residendum censebant, ut principes ad se confluentes
ejus imperio deservirent, ne regia dignitas vilesceret,
si alias utpote inops, alieni suffragii peteret
opes. In omni etiam dignitate id esse cavendum, ne
in primordio suscepti honoris, segnities et ignavia
virtutem habendam superent. Nam si id fit, totam
etiam rem in contemptum et vilitatem pernitiosissime
deventuram. Alii quoque cum duce ei commorandum
asserebant, eo quod adolescens tanti principis
prudentia simul et virtute informari indigeret.
Sibi quoque utillimum fieri, si potentis dispositioni
ad tempus cederet, cum sine eo nec regnandi potentiam
habere ex integro posset, et per eum strenue
atque utiliter omnia administrari valerent. Rex,
partibus auditis, sententiam distulit. Collato vero
cum duce consilio, ei abinde tota mente addictus
favit.
2.
#Oratio Ludovici apud ducem, ceterosque
primates, in Adalberonem metropolitanum@#.--Apud
quem aliosque quam paucos, praeteritorum non
immemor sic conquestus est: « Pater meus in egritudinem
qua et periit decidens, mihi praecepit, ut
vestro consilio, vestra dispositione, regni procurationem
haberem; vos etiam loco affinium, loco amicorum
ducerem, nihilque praecipui praeter vestram
scientiam adorirer. Si vestra fide potirer, sine
dubio divitias, exercitus, munimenta regni, asserebat
me habiturum. Quae mens in me maxime valet. Placeat itaque consilium profuturum dare,
cum a vobis proposui | null | a594d0b7-2c53-4081-b2db-d2dd1cda2705 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
me non discessurum. In
vobis enim meum consilium, animum, fortunas, sitos
esse volui. Adalbero Remorum metropolitanus
episcopus, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus,
contempto patris mei imperio, Ottoni
Francorum hosti in omnibus favit. Eo cooperante,
Otto exercitum nobis induxit. Ejus subtilitate Gallias
depopulatus est. Eo itineris duces praestante,
indempnis cum exercitu rediit. Qui ut poenas pro
tanto commisso solvat, aequum et utile videtur,
quatinus pestilente compresso, metus adoriendi talia,
quibusque pravis inferatur. »
3.
Cujus oratio vim suadendi non habuit, eo quod
suggestionibus malorum in summum pontificem efferatus,
praeter justum aliqua indigna dixisse videretur.
Pro parte tamen ei fautum est, pro parte vero
suppressum; ita tamen, ut et regi injuria non fieret,
et operi nefario dux non consentiens pareret. Rex
tanto animo praeceps, in metropolitanum assumpto
duce cum exercitu fertur. Ipsam urbem appetit, atque
irrumpere contendit. Primatum tamen consilio
usus, legatos praemisit, per quos quaereret an episcopus
resisteret regi, an ex objectis purgari statuto
tempore paratus esset. Si contra staret, sese mox
obsidionem urbi adhibiturum dicerent, captamque
urbem cum ipso hoste compressurum. Si vero objectis
respondere non dubitaret, obsides ab eo sese
accepturum ducturumque.
4.
Ad haec metropolitanus: « Cum constet, inquit,
bonos quosque pravorum calumniis assidue dilacerari,
non miror huic injuriae locum accidisse. Multo
amplius vero miror egregios principes tam facile
posse illici, ut certissime esse credant quod nec sub
judice sit discussum, et si in discutiendo conferatur,
nullis rationibus probabile fiat. Quod si credita discutere
placuit, cur armis et exercitu id exigitur?
Nonne ergo alia pro aliis nos cogitare faciunt? Si de
praeteritis agitur, regum salutem hactenus optavi.
Eorum genus colui. Principum quoque commoda,
pro ratione amavi. Si de praesentibus, regis jussa
exequi non moror; obsides quos vult, trado; rationem
contra objecta intendere non differo. » Factis
ergo utrimque rationibus, obsides dedit, Ragenerum
virum militarem, nobilitate et divitiis clarum,
pluresque alios dum regi sufficeret.
5.
#Obitus Ludovici.@# --Rex itaque exercitum amovit,
Silvanectimque devenit. Ubi dum aestivam venationem
exerceret, pedestri lapsu decidens, multo
epatis dolore vexatus est. Nam quia in epate sanguinis
sedem phisici perhibent, ea sede concussa, sanguis
in emathoicam redundavit (987, #Mai@# 22). Cui
sanguis copiosus per nares et gulam diffluebat. Mamilae
doloribus assiduis pulsabantur. Fervor totius corporis
intolerabilis non deerat. Unde uno tantum anno
patri superstes, 11 Kal. Junii defitiens, naturae debitum
solvit. Cujus discessus eo tempore accidit quo
et metropolitani purgatio de objectis habenda erat.
Aderat igitur purgandus, et regiae majestati satisfacturus.
Sed regii funeris calamitate, hac lite suppressa,
nec controversia partes habuit, nec ex ea juditium
promulgatum fuit. Plurima vero commiseratione ipse
episcopus de morte regis conquestus est. Postquam
autem regium funus curassent, principum decreto,
Compendii tumulatus est, cum ipse vivens secus patrem
tumulari petierit. Id autem consulto factum
est, ne dum itineris longitudinem eorum quamplures
vitarent, et a se divisi discederent, rei publicae utillimum
differretur consultum. Placuit itaque ante discessum
convenire, et ex regni commodis consulere.
6.
#Purgatio Adalberonis de objectis a Ludovico.@# --Quibus
dispositis, dux sic orsus coepit: « Huc ex locis
diversis regio jussu vocati, ad discutiendum ea
quae summo pontifici Adalberoni objecta sunt, multa
fide ut puto convenistis. Sed divae memoriae rex
qui intendebat, quoniam hac vita privatus est, controversiae
statum nobis discutiendum reliquit. Si
ergo praeter eum est qui intendere audeat, eoque
animo valet, ut exsequendae litis partem arripiat,
adsit coram, quid sentiat edicat, nihil metuens criminato
intendat. Si vera proferat, ejus verborum
approbatores nos sine dubio habebit. Quod si calumniator
falsa confinxit, vocem supprimat, ne tanti
facinoris argutus, poenas solvat. » Ter acclamatum
est, ut delator procederet; ter ab omnibus negatum
est.
7.
Dux itaque iterum locutus ait: « Si lis jam decidit,
quia qui intendat non est, metropolitano utpote
viro nobili et multa sapientia inclito cedendum
est. Ab hac ergo suspitione penitus discedite, summumque
praesulem multo honore excolite. Reveremini
hunc talem | null | 1591a52c-4d73-42fd-b510-4bdee00b6f91 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
virum, et quantae virtutis, sapientiae,
nobilitatis sit, hactenus praedicate. Quid enim
prodest suspitionem habere, cui in juditio non fuere
vires quicquam dicere? » Ergo summo pontifici,
dux reliquorum primatum consensu, exsequendae
rationis honorem de utilitate regni attribuit, eo quod
ipse divinarum et humanarum rerum scientia excelleret
atque facundiae efficacitate plurimum valeret.
8.
Factus itaque cum duce omnium medius, ait:
« Rege nostro piissimo inter intellectibilia translato,
magni ducis ceterorumque principum benivolentia
ab objectis purgatus, rei publicae consulturus
consedi. Nec sedet animo, ut quicquam nisi ad profectum
rei publicae edicam. Commune consilium
quaero, quia omnibus prodesse cupio. Cum videam
non omnes principes adesse, quorum quoque prudentia
et diligentia res regni administrari valeant,
ratio querendi regis ut mihi videtur ad tempus differenda
est, ut statuto tempore et omnes in unum confluant,
et uniuscujusque ratio elimata et in medium
prolata, suam utilitatem accommodet. Unde et vobis
qui hic consulturi adestis placeat, vos mecum
magno duci sacramento alligari, et coram spondere
de principe statuendo vos nihil quesituros, nihil molituros,
donec in unum redeamus, et sic de habendo
principe agitemus. Plurimum enim valet, deliberationi
dari spatium temporis; in quo quamcumque
rem quisque discutiat, et discussam multa diligentia
poliat. » Haec sententia ab omnibus suscepta
laudatur. Sacramento itaque duci alligantur. Tempus
redeundi et conveniendi constituitur. Sic quoque
a se soluti sunt.
9.
#Conquestio Karoli apud metropolitanum de regno.@# --Interea
Karolus qui fuerat Lotharii frater,
Ludovici patruus, Remis metropolitanum adiit, atque
sic de regno eum convenit: « Omnibus notum
est, pater venerande, jure hereditario debere fratri et
nepoti me succedere. Licet enim a fratre de regno
pulsus sim, tamen natura nihil humanitatis mihi derogavit;
cum omnibus membris natus sum, sine
quibus quivis ad dignitatem quamlibet promoveri
non potuit. His etiam non careo, quae in regnaturis
quibuslibet, plurimum queri solent, genere,
et ut audeam virtute. Cur ergo a finibus ejectus
sum, quos a majoribus meis possessos nemo dubitat,
cum frater non sit, neposque obierit, prolemque
nullam reliquerint? Pater nos duos fratres
superstites reliquit. Frater regnorum dominium
totum possedit, nihilque mihi concessit. Ego fratri
subditus, fideliter non minus aliis militavi. A
quo tempore fateor, nihil mihi carius fuisse salute
fratris. Abjectus ergo et infelix quo me potius vertam,
cum etiam omnia generis mei praesidia extincta
sint? Quos praeter vos omnium honestarum rerum
egens appellem? Per quos nisi per vos paternis
honoribus restituar? Utinam mihi fortunisque meis
honestus exitus accidisset. Quid enim abjectus spectantibus
nisi spectaculum esse potero? Tangat vos
aliqua humanitatis miseratio. Compatimini tantis injuriis
fatigato. »
10.
Postquam Karolus finem querimoniae fecit,
metropolitanus animo immobili persistens, pauca
admodum ei respondit: « Cum, inquiens, perjuris et
sacrilegis, aliisque nefariis hominibus ipse semper
deditus fueris, nec ab eis adhuc discedere velis, quomodo
per tales et cum talibus ad principatum venire
moliris? » Ad haec Karolo respondente, non oportere
sese suos deserere, sed potius alios adquirere, episcopus
intra se recogitabat: « Cum, inquiens, omnium
dignitatum nunc egens, pravis quibusque annexus
est quorum sotietate nullo modo carere vult, in
quantam pernitiem bonorum esset, si electus procederet
in faces. » Tandem sine principum consensu
se super hoc nihil facturum respondens, ab eo
dimotus est.
11.
#Oratio metropolitani pro duce.@# --Karolus
spe regni decidens, animo turbato, in Belgicam
iter dimovit. Preterea tempore constituto, Galliarum
principes jurati. Silvanecti collecti sunt. Quibus in
curia residentibus, duce annuente metropolitanus
sic locutus est: « Divae memoriae Ludovico sine
liberis orbi subtracto, querendum multa deliberatione
fuit, qui ejus vices in regno suppleret, ne
res publica absque gubernatore neglecta labefactaretur.
Unde et hujusmodi negotium nuper diferri
utile duximus, ut unusquisque quod singularis a
Deo datum haberet, hic coram consulens post effunderet;
ut collectis singulorum sententiis, summa
totius consilii ex multitudinis massa deformaretur.
Reductis ergo jam nunc nobis in unum, multa prudentia,
multa fide, videndum est. ne aut odium rationem
dissipet, aut amor veritatem enervet. Non
ignoramus Karolum fautores suos habere, qui eum
dignum regno ex parentum collatione | null | 813a4932-6a3b-402c-80ec-8ce81e9ac484 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
contendant.
Sed si de hoc agitur, nec regnum jure hereditario
adquiritur, nec in regnum promovendus est, nisi
quem non solum corporis nobilitas, sed et animi sapientia
illustrat fides munit, magnanimitas firmat.
Legimus in annalibus clarissimi generis imperatoribus
ignavia ab dignitate praecipitatis, alios modo
pares, modo impares successisse. Sed quid dignum
Karolo conferri potest, quem fides non regit, torpor
enervat, postremo qui tanta capitis imminutione hebuit,
ut externo regi servire non horruerit, et uxorem
de militari ordine sibi imparem duxerit? Quomodo
ergo magnus dux patietur de suis militibus
feminam sumptam reginam fieri, sibique dominari?
Quomodo capiti suo praeponet, cujus pares et etiam
majores sibi genua flectunt, pedibusque manus supponunt?
Considerate rem diligenter, et Karolum sua
magis culpa praecipitatum quam aliena videte. Rei
publicae beatitudinem magis quam calamitatem optate.
Si eam infelicem fieri vultis, Karolum promovete.
Si fortunatam, egregium ducem Hugonem in
regnum coronate. Ne ergo Karoli amor quemque
illiciat, nec odium ducis ab utilitate communi quemlibet
amoveat. Nam si bonum vituperetis, quomodo
malum laudabitis? Si malum laudetis, quomodo
bonum contempnetis? Sed talibus quid interminatur
ipsa Divinitas? #Vae,@# inquit, #qui dicitis malum bonum,
bonum malum, ponentes lucem tenebras, et tenebras
lucem (Isai. V, 20)
@#. Promovete igitur vobis ducem,
actu, nobilitate, copiis clarissimum, quem non solum
rei publicae, sed et privatarum rerum tutorem invenietis.
Ipsa ejus benivolentia favente, eum pro patre
habebitis. Quis enim ad eum confugit, et patrocinium
non invenit? Quis suorum auxiliis destitutus, per
eum suis non restitutus fuit? »
12.
(987, #Jun.@# 1.) #Promotio Hugonis in regnum.@#
--Hac sententia promulgata et ab omnibus laudata,
dux omnium consensu in regnum promovetur, et
per metropolitanum aliosque episcopos Noviomi coronatus,
Gallis, Brittannis, Dahis, Aquitanis,
Gothis, Hispanis, Wasconibus, rex Kalendis Jun.
praerogatur. Stipatus itaque regnorum principibus,
more regio decreta fecit, legesque condidit. Felici
successu omnia ordinans, atque distribuens. Et ut
beatitudini suae responderet, multo successu rerum
secundarum levatus, ad multam pietatem intendit.
Utque post sui discessum a vita, heredem certum in
regno relinqueret, sese consultum cum principibus
contulit. Et collato cum eis consilio, Remorum metropolitanum
Aurelianis de promotiome filii sui Rotberti
in regnum prius per legatos, post per sese
convenit. Cui cum metropolitanus non recte posse
creari duos reges in eodem anno responderet, ille
mox epistolam a duce citerioris Hispaniae Borrello
missam protulit, quae ducem petentem suffragia
contra barbaros indicabat. Jam etiam Hispaniae partem
hostibus pene expugnatam asserebat, et nisi
intra menses decem copias a Gallis accipiat, barbaris
totam in deditionem transituram. Petebat itaque
alterum regem creari, ut si bellico tumultu duorum
alter decideret, de principe non diffideret exercitus.
Fieri quoque asserebat posse, rege interempto,
et patria desolata, primatum discordiam, pravorum
contra bonos tirannidem, et inde totius gentis captivitatem.
13.
(988.) #Promotio Rotberti in regnum.@# --Metropolitanus
sic posse fieri intelligens, dictis regiis cessit.
Et quia tunc in nativitate Domini regnorum
principes convenerant ad celebrandum regiae coronationis
honorem, in basilica sanctae Crucis ejus
filium Rotbertum Francis laudantibus accepta purpura
sollempniter coronavit, et a Mosa fluvio usque
Oceanum occidentalibus regem praefecit et ordinavit.
Tanta industria atque sollertia clarum, ut et in rebus
militaribus praecelleret, et divinis ac canonicis institutis
clarissimus haberetur; liberalibus studiis incomberet,
episcoporum etiam sinodis interesset,
et cum eis causas aecclesiasticas discuteret ac determinaret.
14.
#Conquestio Karoli apud amicos de regno.@# --Interea
Karolus apud amicos et cognatos motu
gravissimo movebat querelam, atque in sui suffragium
querimoniis excitabat. Qui lacrimis suffusus:
« Video, inquit, aetatem meam procedere, et me ipsum
in dies, patrimonii rebus exui. Unde nec sine lacrimis
parvulos meos aspicere valeo, infelicis germina
patris. Quibus potius auctor sum futuri doloris, quam
honoris. Satis infelix pater fui, qui natis adesse vix
aliquando potui. Sed saltem, vos amici, consulite dolenti
patri, subvenite destituto parenti. Adestote natis
in aetate tenerrima erumnas jam scientibus. Providete
abjectis in casus, an irrevocabiles nescio, exituris.
Suadeat | null | 75dcedf2-fca6-49a6-b183-3f94f3b1ada2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vobis saltem sanguinis communis
affinitas. Suadeat et nobilitas non neglegenda.
Suadeat et recompensatio, quae sit non sine multiplici
fructu reditura. »
15.
Mox omnes commoti, auxilium spondent,
et sese ad auxiliandum promptissime parant. Quorum
consilio usus, exploratores Karolus mittere
cepit, qui sagaciter perpenderent, si qua oportunitas
pateret, qua Laudunum ingredi valeret. Directi investigaverunt
deprehenderuntque nullum aditum patere.
Cum quibusdam tamen civibus secretum contulere,
qui effectum negotio quererent. Quo tempore
Adalbero ejusdem urbis episcopus, suis civibus
plus justo injurias de lege agraria irrogabat. Unde
quidam ab eo latenter animo discedentes, benivolentiamque
simulantes, exploratoribus Karolum sese in
urbem recepturos promittunt.
16.
#Qualiter Karolus Laudunum ingressus sit.@# --Mox
etiam urbis proditionem si Karolus veniat pollicentur,
et si eis sua dimittat, et insuper augeat.
Exploratores pacto sacramentis firmato, haec Karolo
reportant. Ille mox suis quos superiore conquestione
excitaverat, hoc mandatum aperuit. Qui unanimes
oportuno tempore collecti, ei sese obtulere. Ille, copiis
assumptis, Laudunum dum sol occideret tempestivus
advenit, misitque exploratores ad transfugas,
ut quid esset agendum referrent. Latebant itaque
inter vinearum dumeta et sepes; parati urbem ingredi
si fortuna admitteret, et armis obniti, si eventus
id afferret. Qui missi fuerant ad insidias, per
loca constituta et nota, proditoribus occurrunt, et
Karolum cum multo equitatu advenisse nuntiant.
Proditores gavisi, exploratores remittunt, et Karolo
cito adesse mandant. Quibus cognitis, Karolus cum
suis per montis devexa urbis portam aggressus est. Sed
vigiles cum ex fremitu equorum, et aliqua collisione
armorum aliquos adesse persentirent, et quinam essent
a muro inclamarent, lapidibusque jactis urgerent,
proditores mox aliquos esse de civibus responderunt.
Quo commento corruptis vigilibus, introrsum
portam aperuerunt, atque exercitum ipso crepusculo
exceperunt. Mox exercitus urbem implevit.
Portae etiam ne quis aufugeret, custodibus adhibitis
pervasae sunt. Alii itaque personabant bucinis, alii
vocibus fremebant, alii armorum sonitu tumultuabantur.
Unde cives territi, utpote qui ignorabant
quid esset, et de domibus ebullientes, profugio se
eripere conabantur. Quorum alii aecclesiarum secretis
se occultabant, alii diversis latibulis se claudebant;
alii vero saltu se de muris praecipitabant.
Quorum unus episcopus, cum per declivia montis
jam elapsus, et in vineis ab observatoribus repertus
esset, Karolo deductus est, et ab eo carcere detrusus.
Emmam quoque reginam, cujus instinctu sese
repulsum a fratre arbitrabatur, ibi comprehendit,
eique custodes adhibuit. Reliquam etiam urbis nobilitatem
pene totam pervasit.
17.
Postquam sedatis tumultibus civitas tranquilla
reddita est, Karolus de urbis munitione, et militum
victu, deliberare atque ordinare coepit. Deputavit
ergo vigiles quingentenos, qui noctibus singulis
armati excubias per urbem et moenia exercerent.
Annonam etiam ex toto pago Veromandensi advehi
jussit. Et sic urbem ad resistendum munivit. Nam
turrim quae adhuc muris humilibus perstabat, pinnis
eminentibus exstruxit, fossisque patentibus circumquaque
vallavit. Machinas etiam hostibus effecit.
Necnon et ligna advectantur, machinis educendis
idonea. Valli quoque exacuuntur, cratesque contexuntur.
Nec minus fabri accersiuntur, qui missilia
fabricent, ac quaeque necessaria ferro instaurent.
Nec defuere qui tanta subtilitatis arte balistas emittant,
ut apothecam in recta diametro duplici foramine
patentem, certo jactu trajiciant, aves quoque
in aere volantes, indubitato ictu impeterent, transfixasque
de sublimi praecipitarent.
18.
#Impetus Hugonis in Karolum.@# --Quae
dum aguntur regum auribus delata sunt. Qui vehementissime
moti, non tamen praecipiti impetu, sed
ut in omnibus solebant, super hoc diligentissime
consultaverunt; utcumque etiam cordis dolorem
dissimulabant. Legatos quaquaversum dirigunt. Gallos
quos hinc Matrona, inde abluit Garunna, contra
tirannum invitant. Quibus in unum coactis cum exercitum
collegissent, deliberabant an urbem aggressi
expugnarent antequam ab hostibus amplioribus
copiis muniretur, et expugnata tirannum confoderent,
eo quod si is solummodo captus aut occisus
foret, mox sese regnum quiete habituros, an cum
benivolentia susciperent supplicem, si forte is se
supplicem conferret, et dono regum se posse tenere
res pervasas exposceret. At qui acrioris animi et
constantioris fuere, censebant fore obsidioni incombendum;
hostes urgendos; regionem etiam quam
pervaserant, igne penitus consumendam. Collectis
itaque sex milibus equitum, in hostem vadunt. Tempore
statuto urbem appetunt; obsidionem disponunt;
castrisque loca metati, | null | 4117bbf4-d735-4a16-8939-a2653386e25e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fossis et aggeribus vallant.
19.
Ubi cum diebus multis resederint, nihil virium,
nihil damnationis in hostes exerere valuerunt;
tanta eminentia et laterum objectione urbs inexpugnabilis
erat. Dies etiam autumnales breviore circulo
ducti, his exercitiis non sufficiebant. Noctes
quoque prolixae, multo sui tempore vigiles afficiebant.
Unde cum primatibus consilio habito, redeunt, post
vernali tempore redituri. Quibus abductis, Karolus
urbem circumquaque perambulat. Sicubi etiam hostibus
facilis locus patet, explorat. Obstruit itaque
portas, hostium ingressui faciles. Obturat postica post
domos latentia. Restaurat muros vetustate lapsos.
Turrim quoque potioribus edificiis intra et extra
dilatat ac firmat.
20.
#Profugium episcopi.@# --In quam episcopus
detrusus, cum in conclavi teneretur, funibus per fenestram
demissus, tempore nocturno equo vectus
aufugit. Et ut se Karolo non favisse monstraret, ad
reges sese contulit, et a tanta suspitione purgavit.
Arbitrabatur enim quasdam conjecturas posse a calumniatoribus
confingi, acsi ipse capiendi oportunitatem
parasset. Qui susceptus a rege, utpote fidelitatis
exsecutor, non minore gratia habitus est.
21.
(989.) Interea rigore hiemali elapso, cum aere
mitiori ver rebus arrideret, et prata atque campos
virescere faceret, reges exercitu collecto urbem praedictam
cum octo milibus aggressi sunt. Castra inprimis
aggere et fossa muniunt. Inde exstruitur aries,
muris frangendis obnisurus.
22.
#Compositio arietis.@# --Cujus machinam ex quatuor
mirae grossitudinis et longitudinis trabibus longilatero
scemate erexerunt, in cacumine, et basi,
per quatuor latera repagulis transverse annexis; in
medio vero solummodo levum latus et dextrum ligna
transmissa habuere. At super trabium erectarum
superiores commissuras, longurios duos straverunt,
inmotosque effecerunt, partem tertiam superioris
spatii trabium in medio obtinentes. A quibus longuriis
funes implicitos deposuerunt. Funibus quoque
trabem cum ferrato capite multae grossitudinis suspenderunt.
Cui etiam trabi in medio et extremo
funes alligatos adhibuerunt; qui a multitudine tracti
et remissi, ferratae moli motum darent. Unde et hujusmodi
machina quia more arietis retro tracta, ante
cum impetu ruit, aries appellatur; cujuscumque soliditatis
muris frangendis aptissimus. Quam etiam
machinam super tres rotas triangulo scemate positam
aptaverunt, quo facilius obliquata, quocumque oporteret
verti valeret. At quia urbis situs accedere prohibuit,
eo quod ipsa urbs in eminenti montis cacumine
eminet, aries fabricatus cessit.
23.
#Digressio Hugonis cum exercitu a Lauduno.@# --Post
haec cum per dies plurimos in obsidione urbis
vigiliis et curis, pugnisque frequentibus laboravissent,
die quadam custodibus castrorum vino somnoque
aggravatis, urbani vino exhilarati cum armis ad
castra pedestres venerunt ( #Aug.@# ). Equites vero consequenter
armati subsecuti sunt, rei eventum praestolantes,
ut si pugnae locus adesset, prosperaque fortuna
felicem annueret eventum, cum hoste comminus
confligerent. Cum ergo pedites jam castris
propinquassent, custodesque consopitos intellexissent,
faces castris immisere. Quorum incendii fumo
aer densatus, non solum intuentium visibus tetra
nigredine obstabat, at gravi vapore narium et faucium
meatus intercludebat. Pedites mox vociferari,
clangere milites cepere. Rex et qui cum eo erant
elementorum confusione multoque virorum clamore
et tubarum clangore turbati, ab urbe sedes mutavere.
Nam castra cum cibis et rebus omnibus absumpta
videbat. Unde exercitum ad tempus reducere disposuit,
ut reditum amplioribus copiis post appararet.
Quae omnia Augusti tempore patrata sunt.
24.
#Obitus Adalberonis metropolitani@#.--His
ita gestis non multo post metropolitanus in egritudinem
decidens, quae a Grecis causon a Latinis incendium
dicitur, per legatos regi tunc Parisii commoranti
indicavit, sese in gravem valitudinem decidisse;
unde et ei maturandum, ne Karolus qui
cetera Remos etiam pervaderet. Rex, accitis qui
aderant, mox ire disposuit. Quo in itinere aliquantisper
tardante, cum metropolitanus insomnietate
simulque et mentis alienatione nimium vexaretur,
nullaque crisi omnes dies creticos huic egritudini
commodos praeteriret, dissolutis elementis debitum
humanitatis X Kal. Febr. exsolvit (990, #Jan.@# 23). Qua
die rex tempestivus adventans, urbe receptus est. In
exsequiis etiam pontificis, plurima commiseratione
condoluit. Nec vero sine lacrimis aliquot de eo
querimonias habuit; corpus quoque multo honore
sepulturae dedit. Cives domino destitutos, mira benivolentia
solatus est. Qui de fidelitate regi servanda
et urbe tuenda interrogati, fidem jurant, urbis tuitionem
pollicentur. Quibus sacramento astrictis,
eisque libertate eligendi domini | null | efd82eb6-09d8-4701-847c-7d3eacbe1a94 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quem vellent ab
rege concessa, rex ab eis dimotus Parisium devenit.
25.
#Quomodo Arnulfus archiepiscopatum petiit.@# --Ubi
cum de liberalitate et fide civium Remensium
laetus moraretur, Arnulfus Lotharii filius per
quosdam regis stipatores ab rege episcopatum
expetebat, Karolum quoque patruum sese deserturum
mandat, fidem spondet; regisque injuriam ulturum;
contra hostes etiam regis plurima nisurum:
urbem Laudunum ab hostibus pervasam, in brevi
redditurum. Regii stipatores laetati, episcopatum
petenti quam cito dari suadent, regi nil perditurum
asserentes, si sibi militaturo et fidem servaturo quod
petit largiatur. Multo etiam sibi profuturum, si id
faciat, quod cum factum sit, omnium salutem affectet.
Rex eorum suasionibus adquiescens, Remos
devenit, civibus hanc petitionem ostensurus, ne malefidae
sponsionis teneretur obnoxius.
26.
#Oratio regis ad cives Remenses.@# --Et omnibus
accersitis, sic locutus ait: « Quoniam fidei
exsecutores vos probavi, nec me a fide alienum
experiemini. Cum enim sit fides, cum quod dicitur
fit, quia vos id fecisse perspitio, et me penitus observasse
idem fateor. Arnulfus divae memoriae
Lotharii ex concubina filius, hujus sedis dignitatem
per aliquos qui mihi assistunt expetiit; quicquid
nobis nuper derogatum est se restituturum pollicitus;
necnon et contra hostes multa moliturum.
Cujus promissiones et fidem, ad vestrum contuli
examinanda juditium, ut aut vestro approbetur
examine, aut improbetur. Ille petitionibus instat.
Potestatis vestrae sit, utrum quod petit accipiat. Nec
vero in quoquam ei a me fautum est. Nihil etiam
deliberatum. Quicquid id foret, utile duxi ad vestram
deferri debere censuram, ut si honestum fiat,
vobis utilitatem et mihi gloriam comparet. Si autem
pernitiosum, ego quidem nullius perfidiae, nullius
doli, nullius fallatiae penitus arguar. Vos vero aut
suffecti doli falsam opinionem cum doloso subibitis,
aut si non, in desertorem manus assidue exseretis. »
27.
#Responsio civium ad regem@#.--Ad haec
cives: « Cum, inquiunt, vestrae majestatis dono,
eligendi domini optio nobis data sit, multa fide, multo
ingenio enitendum est, ut et regiae dignitatis
derogatio nulla fiat, et nos falsae criminationis notam,
cusamque futuri incommodi vitemus. Arnulfus
quem paulo ante memoratum audivimus, a nobis
nuper idem expoposcit; plurima fide si hoc fiat regis
commoda sese exsecuturum pollicens; erga
cives non modicam benivolentiam habiturum. Sed
quia ejus utpote adolescentis mores affectusque incertos
habemus, nostras solummodo rationes non
sufficere ad haec arbitramur. Adsint ergo qui vobis
id suadent. Conferamus utrimque rationes. Dicat
quid quisque potius cogitet; quid potissimum, ne
abscondat; ut et ex honesto gloria sit communis,
et ex pernitiae incommodum aeque patiamur. »
28.
#Promotio Arnulfi@#.--Rex civium sententiam
adprobat, ut coram deliberent jubet. Rationes
coram dispositae sunt. Arnulfum itaque si quod
spondet faciat, dignum summo sacerdotio asserunt.
Itaque vocatus, et ante regem admissus est. Qui de
fide habenda erga regem sciscitatus, ad omnium
vota modestissime respondit. Ad coenobium ergo
monachorum sancti Remigii quod ab urbe uno miliario
situm est, ubi ordinatio episcoporum ex antiquo
habenda est, a rege et primatibus deductus
est. Ubi rex cum suorum medius resideret, post
consilia apud suos secessim habita, liberali eloquio
sic affatus est: « Divae memoriae Ludovico
Lotharii filio orbi subtracto, si proles superfuisset,
eam sibi successisse dignum foret. Quia vero regiae
generationi successio nulla est, idque omnibus
ita fore patet, vestri caeterorumque principum, eorum
etiam qui in militari ordine potiores erant
optione assumptus, praemineo. Nunc vero quoniam
ex linea regali hic unde sermo est solus superfuit,
ne tanti patris nomen adhuc oblivione fuscetur,
hunc superstitem alicujus dignitatis honore expoposcistis
donari. Si ergo fidei servandae jus polliceatur,
urbis tuitionem spondeat, hostibus etiam in
nullo sese communicaturum, immo illos impetiturum
promittat, vestri juditii censura concedere ei episcopatum
non pigebit; ita tamen ut secundum prudentium
ordinationem, sacramenti auctoritate mihi
conexus sit. »
29.
#Cirographi scriptum.@# -- « Et ut penitus
mentis conceptum aperiam, post jurationis sacramentum,
cirographum ab eo scribendum puto. In
quo maledictionis anathema habeatur hujusmodi,
quod ei impraecetur pro felicibus contumeliosa, pro
salutaribus pernitiosa, pro honestis turpia, pro diuturnitate
punctum, pro honore contemptum, et | null | b0b710e2-023f-4473-9671-994f91a2ba95 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ut
totum concludatur, pro omnibus bonis omnia mala.
Quod etiam bipertitum fieri placet. Alterum mihi
sibi alterum concedatur. Quandoque etiam hoc illi
calumnias ingeret, si turpiter a fide declinet. » Hac
promulgata sententia, id ita faciendum ab omnibus
laudatum est. Procedit itaque Arnulfus coram. Si
id inventum laudet, consulitur. An sic suscipiat
quod petit, sciscitatur. Ille honoris cupidus, inventum
laudat. Sese sic posse suscipere asseverat. Jussus
itaque cirographum bipertitum notavit. Regi alterum,
alterum sibi servavit.
30.
#Eukaristia causa perditionis data.@# --Quod
cum regi penitus sufficeret, episcopis tamen, ut fertur,
non satis id visum est, nisi illud etiam adderetur,
ut in missarum celebratione eukaristiam a sacerdote
sumeret, eamque perditionis causam sibi imprecando
coram optaret, si fidem violando unquam desertor
fieret. Quod et factum fuit. Nam sacerdos inter
celebrandum, eukaristiam optulit, et ille consequenter
sumpsit, atque ad juditium sibi fieri optavit, si
ullo modo fidei violator existeret. Quod tandem
regi et primatibus fidem fecit.
31.
#Reprehensio de eodem.@# --Nonnullis tamen
quorum mens purgatior erat nefarium et contra fidei
jus id creditum est. Ejus modi enim naturae hominem
esse aiebant, ut facile per sese corrumpatur in se,
amplius vero impulsionibus ad flagitium extrinsecus
posse pertrahi. Asserebant quoque ex decretis patrum,
et canonum scriptis, neque invitum ad
eucaristiam impellendum, neque eucaristiam perditionis
causa cuiquam offerendam, cum redemptionis
gratia et petentibus offerendam, et invitis negandam
credendum sit. Indignum etiam videri panem
angelorum et hominum temere indignis dari, cum
ipsa Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira
Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira
parcitate foveat, juxta quod scriptum est: #Spiritus
sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se
a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur
a superveniente iniquitate (Sap. I, 5)
@#. Ab episcopis
ergo Remorum dioceseos ordinatus Arnulfus et
sacerdotalibus infulis decenter insignitus est. Nec
multo post, a papa Romano missum apostolicae auctoritatis
pallium sumpsit.
32.
#Quod amplius justo Karolum Arnulfus dilexerit.@# --Qui
cum ex tanta dignitate procederet insignis,
illud tamen infortunii genus arbitrabatur, quod
ipse superstes de patrio genere nullum praeter Karolum
habebat. Miserrimum quoque sibi videri, si is
honore frustraretur, in quo solo spes restituendi
genus paternum sita foret. Patruo itaque miserescebat;
illum cogitabat, illum colebat, illum pro parentibus
carissimum habebat. Apud quem collato
consilio, querebat quonam modo in culmen honoris
illum provehere posset, sic tamen ut ipse regis desertor
non appareret.
33.
#Remorum captio.@# --Cujus rei rationem sic
fieri arbitrabatur, ut statueretur tempus, quo
primates quot posset, in urbe acsi aliquid magnum
ordinaturus ipse colligeret. Tunc etiam Karolus per
noctis silentia cum exercitu ad portas urbis adveniret.
Nec tunc deesset qui exercitui irruenti portas
panderet, juratus secreti fidem. Exercitus intromissus
urbem invaderet, atque sese cum primatibus
collectis comprehenderet, vim inferret, ac ergastulo
detruderet. Itaque factum foret, ut et regia
potestas infirmaretur, et patruo virtus dominandi
augesceret, nec ipse desertor videretur. Quod et effectum
habuit.
34.
G. et V. comites, atque alios viros consulares
invitat. Quiddam magnum sese ordinaturum
mandat: unde et multum eis maturandum. Illi sine
dilatione advenerunt, in obsequio domini paratissimos
se demonstrantes. Arnulfus alia pro aliis
dans, quod vere molitur penitus dissimulat. Ad quid
potius intendat, omnes ignorant. Uni tantum de cujus
taciturnitate et fide non diffidebat, id totum credulus
commisit. Qua nocte Karolus intromitendus
esset aperuit; et ut tunc portarum claves a
suo cervicali tolleret, urbemque armatis aperiret,
jussit. Nec multo post, nox cui hoc debebatur flagitium,
affuit. Karolus cum exercitu tempore deputato
ad portas urbis nocturnus affuit. Algerus presbyter--sic
enim vocabatur--introrsum cum clavibus se
praesentem habuit. A quo mox portae patefactae sunt,
exercitusque intromissus. Urbs quoque a praedonibus direpta et spoliata.
35.
#Arnulfi suorumque captio@#.--Unde
cum clamor per urbem fieret, tumultusque discurrentium
cives incautos excitaret, Arnulfus aeque
turbatum clamore sese simulat. Et fingens metum,
turrim petiit atque conscendit. Quem comites
secuti, post se ostia obseravere. Karolus Arnulfum
perquirens | null | 75fa9a53-47b7-402c-9934-425ade2a9246 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nec reperiens, ubinam lateret scrutabatur.
Cui cum proderetur in turris cacumine
latere, ostio mox custodes adhibuit. Et quoniam
nec cibum nec arma ante congesserant, Karolo cedunt,
atque a turri egressi sunt.
36.
Comprehensique et Laudunum ducti, custodibus
deputati sunt. Karolo redeunte et fidem ab eis
querente, unanimiter refragantur. Odium ergo
utrimque simulant; pium affectum nullo modo produnt.
Ab utroque querimonia nonnulla simulabatur,
eo quod alter desertor, alter invasor alterius ab
utroque enuntiaretur. Tandem Arnulfus sacramento
fidem faciens, libertate potitus est et ad
sua reversus. Karolo exinde in omnibus favit. Jus
quoque fidei, regi servandum, penitus abrupit. G.
et V. per dies aliquot carcere detrusi, non multo
post sacramento astricti, redire permissi sunt. Karolus
ergo, felici successu insignis, Remorum metropolim
cum Lauduno, ac Suesionis, earumque
oppidis optinuit.
37.
#Impetus Hugonis@#.--Nec defuit qui id
ad regis aures perferrent. Qua rex contumelia
perstrictus quid inde agendum foret sciscitabatur.
Comperitque non precibus, non donis, sed viribus
et armis invocata Divinitate hoc esse labefactandum.
Sex milia itaque militum collegit in tirannum ire
disponens; obsidionem ei adhibere cupiens, si copiae
sibi sufficiant; et si ei felix adsit fortuna, tandiu
id committere volens, donec aut armis aut
inedia hostem praecipitet. Proficiscitur ergo magnanimis.
Et per terram unde annonam hostes asportabant,
exercitum duxit. Quam etiam penitus depopulatus
combussit; sic efferatus, ut nec tugurium
saltem deliranti anui relinqueret. Post animo praecipiti
exercitum in hostem retorquens, obsidionem
adhibere nitebatur. Karolus cum ante sibi copias
parasset, venienti resistere viriliter conabatur.
Quatuor milia etenim pugnatorum Lauduni collegerat
animoque firmaverat, ut si non impeteretur, quiesceret;
et resisteret, si urgeretur.
38.
#Exercitus tripertito ordinatur@#.--Rex
interea exercitum inducens, Karoli legionem ordinatam
pugnatum videt. Exercitum ergo tripertito
dividit, ne multus exercitus, mole sui gravatus, propriis
viribus frustraretur. Tres itaque acies constituit,
primam belli primos impetus inituram;
secundam quae labenti succurreret, viresque referret;
tertiam vero spoliis eripiendis ordinavit. Quibus
sic divisis et ordinatis, prima acies signis erectis
congressura cum rege incedebat; reliquae duae locis
constitutis paratae succurrere opperiebantur.
39.
Karolus cum quatuor milibus obvius procedit,
summam Divinitatem invocans ut ab innumeris
paucos protegat; multitudini non fidendum, et paucitati
non diffidendum demonstret. Quem incedentem
Arnulfus comitabatur suos adhortans, ut animo forti
starent. Ordinati et indivisi procederent. De victoria
a Deo nullo modo diffiderent. Si viriliter invocato
Deo starent. cum multa gloria et fama victoriam in
brevi adepturos. Processit exercitus uterque, donec
alter alterum in prospectu haberet; et sic uterque
fixus herebat. Utrimque non mediocriter dubitatum
est, cum Karolus rei militaris inopiam haberet, regem
vero animus sui facinoris conscius contra jus
agere argueret, cum Karolum paterno honore
spoliaverit, atque regni jura in sese transfuderit. His
uterque herens persistebat. Tandem ratione congrua
a primatibus regi suggestum est aliquantisper cum
exercitu standum. Si hostis adventaret, comminus
congrediendum; si nullus lacessiret, cum exercitu
redeundum. Nec minus a Karolo idem deliberatum
fuit. Unde quia uterque constitit, uterque sibi cessit.
Rex exercitum reduxit; Karolus vero Lauduni sese
recepit.
40.
(991) O. interea Drocarum cupidus, de
Lauduni captione sese plurimum diffidere apud regem
simulate querebatur, cum aries cesserit, militesque
viribus diffiderent, immo etiam urbs ipsa
inaccessibili situ obnitentes contempnat. Rex merore
confectus, ab O. subsidia petit; sese vicem
recompensaturum, si copias suppeditet, et ad integrum
urbem expugnet. Quod si inpraesentiarum aliquid
quod largiendum sit petat, sine dubio sese liberaliter
exhibiturum. O. Lauduni inpugnationem
simulque et captionem in proximo pollicetur, si tantum
a rege Drocas accipiat. Rex vincendi gloriam
cupiens, petenti castrum commodat. Palam omnibus
cedit, promissionum de Lauduno credulus. O. quoque
urbem amissam in brevi sese redditurum palam
omnibus spondet. Castrum ergo a rege concessum
absque mora petit, castrenses sibi sacramenti jure
annectens, eisque alios aliquot quorum fidei vigorem
sciebat assotians. Regia negotia exinde utiliter satagens.
Cujus tamen voluntatis effectus nullus fuit,
eo quod tempestiva urbis proditio vetaret, et
casus repentini aliter fieri arguerent.
41.
#Subtilis machinatio | null | 2b8b94e0-6695-4376-b6f2-3e12950ade21 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in Karolum et Arnulfum.@# --Ab
hoc tempore Adalbero Laudunensium
episcopus, qui ante a Karolo captus aufugerat, omni
ingenio oportunitatem quaerebat, qua versa vice et
Laudunum caperet, et Karolum comprehenderet.
Legatos itaque hujusmodi negotii officiosissimos,
Arnulfo dirigens, amicitiam, fidem, suppetiarum
subsidia mandat. Ei quoque utpote suo metropolitano
sese velle reconciliari. Sibi etiam injuriae esse
quod transfuga et desertor diceretur, eo quod Karolo
post fidem factam non obsecutus sit. Et si vacuum
sibi esset, a se id dedecoris velle abjicere. Ad ejus
celsitudinem redire velle, et Karoli amicitiam utpote
domini sese optare. Unde et sibi quocumque libitum
foret occurrendum mandaret. Arnulfus simulatam
fidem nesciens, legatos fallentes excipit; et utpote
boni alicujus nuntios humanissime honorat. Per hos
itaque locum quo occursuri et sibi collocuturi forent,
letabundus designat. Illi se decepisse letati, haec domino
referunt. Qui fallatiae seminarium utiliter positum
considerans, alcioris machinamenti dolos prodire
posse advertit. Post haec in locum statutum sibi occurrunt;
amplexibus pluribus atque osculis sibi congratulantes;
tantos ibi demonstrantes affectus animi,
ut nulla simulatio, nullus dolus videretur.
42.
#Adalberonis dolosa machinatio@#.--At postquam
satis amplexationum, osculorum satis factum
est, Adalbero penes quem simulationis color, et doli
onus erat, incautum sic prior alloquitur: « Idem
casus, eademque fortuna, ambos nos male perstringit;
unde et idem consilium eademque ratio nobis
captanda videtur. Nuper enim ambo lapsi, vos ab
gratia regis, ego a Karoli amicitia decidi. Unde et
nunc vos Karolo, ego regi faveo. Ille vobis, iste mihi
promptissime credit. Si itaque per vos Karoli amor
mihi restituatur, regis gratia vobis non aberit. Quod
et facto difficile non erit. Karolum igitur convenite,
et pro me si forte concesserit orate. De fide erga
eum habenda, multa dicere non inutile erit. De
quibus si quid ei dubium visum fuerit, post dicite
probandum sacramentis. Si his episcopatus reddiderit
sedem adsint sanctorum reliquiae, paratus
sum fidem facere. Si hoc satis erit et reddiderit,
de regis gratia plurimum confidite. In hac
lingua et manu, pax sita est et dissidentia. Regem
adibo. Commodum quoddam spondebo, quod non
solum sibi sed et posteris sit profuturum. Dolos Karoli
proferam. Incauto nimis metropolitano, praejuditium
factum asseram; et quod penitus hoc metropolitanum
peniteat, nonnullis amplificationibus asseverabo.
Rex suapte mihi credulus, hoc gratissimum
accipiet. Et quia haec ratio utrimque agitabitur, duo
commoda gignentur. Ex quibus duobus tertium elucebit.
Nam cum et vobis gratia regum, et mihi
Karoli reddetur, per nos consequenter aliorum utilitas
comparabitur. Sed hic jam verborum finis; jam
nunc dicta factis probentur. Datisque strictim
osculis, promissa polliciti ab se digressi sunt.
43.
#Arnulfus per ignorantiam Karolum patruum
seducit.@# --Arnulfus Karolum petens Adalberonem
magnificat deceptorem nesciens, valde etiam
profuturum asserit, fidemque servaturum testatur.
Tandem in eo nil dubitandum seductus persuadet.
Karolus, nepoti favens, sese id facturum spondet,
episcopatum sic redditurum non abnuit. Dum haec
apud Karolum fideliter ordinabantur, Adalbero apud
regem de Karolo et Arnulfo urbisque captione quaerebat.
Et cum tecnas supperiores effunderet,
gratulatio inde spesque urbis repetendae non
modica erat. Nec multo post Arnulfus Adalberoni
legatos dirigit, Karoli gratiam sibi indultam liberaliter
indicat, atque cum multa ambitione excipiendum in
urbem. Honorem quoque absque mora recepturum.
Unde nec moras faceret, sed quantotius adveniret,
largitatem pollicitam experturus.
44.
#Adalbero Karolum et Arnulfum sacramento
decipit@#. Adalbero sine dilatione in loco constituto
Karolo et Arnulfo accitus occurrit. A quibus benigniter
exceptus, non mediocrem letitiam repperit.
Si quid discordiae praecessit, levi et raro sermone
tactum praeteriere. Jus amicitiae inter sese exinde
amplius colendum, diversis rationibus extulere.
Quanta etiam commoditas sit profutura si amicitia
bene usi sint, sepenumero retulere. Quanta quoque
gloria, quantus honor, quantum praesidium. Necnon
et illud libatum est, in brevi fieri posse, et suae
partis provectionem, et hostium praecipitationem.
Nihilque his obstare posse, si sola Divinitas non
impediat. Si vota sua effectus consequatur, quandoque
futurum, ut per sese res publica multo honore,
multa gloria, cumuletur et floreat. His dictis sacramento
sibi annexi sunt, atque a | null | a0b52ee8-96e4-499c-867c-dee2addeeb05 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
se digressi. Adalbero
regi se contulit, quae egerat explicans. Quibus
rex auditis, negotium approbat, Arnulfum sese recepturum
si veniat pollicetur, ejus purgationem de
objectis se sponte auditurum. Et si recte purgetur,
non minori gratia quam ante habendum. Adalbero
haec Arnulfo refert. Regem benivolum, clementem,
sibi asserit. Eum etiam ejus purgationem
sponte audire velle, suique gratiam sine mora reddere.
Unde et ei esse maturandum, et quantotius id
petendum. Otius ergo regem adeundum, ne aliquorum
dolus consilium abrumpat. Ad regem itaque
ambo profecti sunt.
45.
#Arnulfus ad regem se contulit gratiam
ab eo accepturus@#.--Arnulfus admissus
regi, ab eo osculum accepit. Et cum de objectis aliquam
purgationi operam dare vellet, rex sibi sufficere
dixit, ut a praeteritis quiesceret, et exinde
sibi fidem inviolabiliter servaret. Sese penitus non
ignorare Karolum ei vim intulisse, et summa id
necessitudine factum, ut ad tempus a se discederet,
et Karolo etiam nolens faveret. Sed quia id factum
erat, quod labefactari non poterat, multa ratione ei
esse videndum, ut amissae urbis dampnum aliquo
modo suppleret. Si urbem habere ut ante non posset,
saltem Karolum ad se transire faceret, ut, se
consentiente, quod pervaserat teneret. Haec et ampliora
Arnulfus sese facturum pollicetur, tantum
ut regis gratia sibi reddatur, et ipse apud eum ut
metropolitanus honoretur. Rex gratiam indulsit, et
ut plurimum coram se honorem haberet concessit.
Unde et factum est, ut in prandio die eadem regi
dexter, Adalbero reginae levus resideret. His ita
sese habentibus, Arnulfus ab rege dimotus est. Miram
regis benivolentiam Karolo indicavit. Quanto
quoque honore apud eum habitus sit explicans, de
ejus gratia plurimum gloriabatur. A quo tempore
regis et Karoli reconciliationem atque favorem quaerebat.
46.
#Exceptio Adalberonis a Karolo@# --Quae
dum sic sese haberent, Adalbero a rege digressus
est, Karolumque petens, Lauduni multa ambitione
exceptus est. Ad se sui redeunt, qui ante ab urbe
exulaverant. Rem familiarem ut ante disponunt, in
nullo dubitantes, et pacem postmodum sperantes.
Clerum quem amiserat, revisit, eique compatitur,
benivolentiam spondet, ut a se non deficiant hortatur.
Postquam satis colloquii cum suis habuit, de
securitate fidei et urbis, a Karolo convenitur. Qui
sic orsus coepit: « Quoniam Divinitas, in omnibus
misericors etiam dum punit, misericorditer
operatur, justo ejus juditio me et abjectum et receptum
cognosco. Ejus aequitate hac urbe me exceptum
arbitror, ejus benignitate, quod superest praestolor.
Ipsum etiam, vos et hanc urbem mihi reddidisse
opinor. A Deo itaque redditum, mihi adjungi
quaero. Adsunt sancta, superponite dexteram, fidem
contra omnes spondete. Exceptio nulla erit, si vultis
mihi comes fieri. » Ille sui voti avidus, quicquid
expetitur spondet. Super sancta dextram extendit,
non veritus jurare quodcumque propositum fuit.
Unde et cunctis credulus, nulli suspectus fuit. In
nullo negotio a quoque vitatur. De urbe munienda,
ipse querit et deliberat. Omnium causam sciscitatur.
Pro omnibus consultat. Quare ignotus cunctos
latuit.
47.
#Comprehensio Karoli ab Adalberone.@# --Interea
cum Karoli suorumque habitum penitus pervidisset,
sese etiam nulli esse suspectum, dolos multifariam
praetendebat, ut et urbem sibi redderet, et
Karolum regi captum traderet. Karoli itaque colloquio
utitur saepius, benivolentiam profert amplius.
Sese quoque si oporteat sacramentis magis stringendum
offert; tanta cautela calliditatis usus, ut
omnino dolum simulationis colore obvelaret. Unde
cum nocte quadam inter cenandum hilaris resideret
( #Mart.@# 29), Karolus craterem aureum in quo panem infregerat
vinoque temperaverat tenens, post multum
cogitatum ei obtulit: « Quoniam inquiens ex patrum
decretis palmas et frondes hodie sanctificastis,
atque plebem sacris benedictionibus consecrastis,
nobisque eukaristiam porrexistis, aliquorum
susurronum calumnias qui vobis fidendum negant
vilipendens, cum instet dies passionis Domini et
Salvatoris nostri Jesu Christi, hoc vasculum vestrae
dignitati aptum, cum vino et pane infracto vobis
porrigo. Hoc poculum in signo habendae et servandae
fidei ebibite. Si vero fidem servare animo non stat,
poculo parcite, ne horrendam Judae proditoris speciem
referatis. Quo respondente: Craterem recipiam,
et potum libere ebibam! » Karolus mox prosecutus,
addendum dixit: #et | null | ab030512-3421-4d37-bcfe-22c5ffdf2043 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fidem faciam.@# Ille ebibens
prosecutus est: #et fidem faciam; alioquin cum
Juda inteream!@# Et multa his similia anathematis
verba cenantibus dedit. Nox futuri luctus et proditionis
conscia instabat. Quietum ire constitutum est,
dormitumque in mane. Adalbero sui doli conscius,
dormientibus Karolo et Arnulfo, gladios et arma a
capitibus eorum amovit, latibulisque mandavit
( #Mart.@# 30). Hostiarium hujus doli ignarum accersiens,
cursum accelerare, et quendam suorum accersire
jubet; ostium sese servaturum interim pollicens.
Quo digresso, Adalbero in ipso ostio sese
medium fixit, gladium sub veste tenens. Cui mox
sui assistentes, utpote hujus facinoris conscii, ab
Adalberone omnes intromissi sunt. Karolus et Arnulfus
matutino somno oppressi quiescebant. Coram
quibus cum hostes facto agmine adessent, et illi
expergefacti adversarios advertissent, a lectis prosilientes,
et arma capessere nitentes, nec reperientes,
querunt quidnam matutinus eorum afferat eventus.
Adalbero vero: « Quoniam inquit arcem hanc mihi
nuper surripuistis, et ab ea exulem abire coegistis,
et vos hinc dissimili tamen fortuna pellemini. Ego
enim proprii juris remansi. Vos alieno subibitis. »
Ad hec Karolus: « An inquit, o episcope, hesternae
cenae memor sis nimium miror. Non ergo ipsa Divinitatis
reverentia inhibebit? Nihilne jus sacramenti?
Nihil hesternae cenae imprecatio? » Et hec dicens,
praeceps in hostem fertur. Quem furentem, armati
circumdant, atque in lectum repulsum comprimunt.
Nec minus Arnulfum pervadunt. Quos comprehensos,
in eadem turri includunt. Turrim quoque clavibus
et seris repagulisque custodibus adhibitis muniunt.
Unde cum clamor feminarum, puerorumque
simul et famulorum ululatus in coelum ferretur,
cives per urbem turbati et expergefacti sunt. Quicumque
Karoli partibus favebant, mox profugio sese
liberaverunt. Quod etiam vix factum fuit. Nam
cum pene adhuc fugerent, statim tota civitas obfirmari
ab Adalberone jussa est, ut omnes quos sibi
adversos putabat comprehenderet. Quaesiti fuere,
nec reperti. Subductus est et Karoli filius biennis,
patris vocabulum habens, et a captivitate liberatus.
Adalbero regi Silvanectim legatos otius mittit;
quondam amissam urbem jam receptam, Karolum
cum uxore et natis captum, atque Arnulfum inter
hostes inventum et comprehensum mandat. Unde et
sine mora cum quotcumque possit veniat. Exercitui
colligendo moram nullam intendat. Vicinis quibuscumque
confidit, ut post se veniant, legatos mittat.
Moxque etsi cum paucis veniat.
48.
#Rex captis Karolo et Arnulfo Laudunum
ingreditur@#.--Rex quotcumque potest
assumit, et sine dilatione Laudunum petit. Nactusque
urbem, et regia dignitate exceptus, de salute
fidelium, urbisque ereptione et hostium comprehensione
quesivit, et addidicit. Die altera civibus
accitis, de fide sibi habenda pertractat. Illi acsi qui
capti erant, et qui jam in jus alterius cesserant,
fidem faciunt et regi sacramento asciscuntur. Urbisque
securitate facta, rex Silvanectim post cum
captis hostibus rediit. Suos deinde sciscitans, deliberandi
rationem querebat.
49.
#Deliberatio quorumdam apud regem super
Karolo.@#.--Qua de re aliorum sententia erat,
a Karolo viro claro, et regio genere inclito ejus
natos omnes cum natabus obsides accipiendos; petendum
etiam ab eo sacramentum, quo regi fidem
faciat regnum Franciae numquam sese repetiturum,
contra natos quoque testamentum inde facturum.
Quo facto Karolum dimittendum censebant. Aliorum
vero sententia hujusmodi erat. Tam clarum et antiqui
generis virum non mox reddendum, sed apud
regem tam diu habendum, donec qui ejus captionem
indignaturi sint appareant. Si eo numero et nomine
atque duce praemineant, ut indigni non sint
qui hostes regis Francorum dicantur, sive inferiores
sint, attendendum. Si ergo pauci et inferiores indignentur,
tenendum censebant; si vero majores et
quam plures, reddendum superiori ratione suadebant.
Karolum ergo cum uxore Adelaide et filio Ludovico,
et filiabus duabus, quarum altera Gerberga,
altera Adelaidis dicebatur, necnon et Arnulfo nepote
carceri dedit.
50.
#De difficultate sui itineris ab urbe Remorum Carnotum@#
.--Ante horum captionem,
diebus ferme 14, cum aviditate discendi logicam
Yppocratis Choi, de studiis liberalibus saepe et
multum cogitarem, quadam die equitem Carnotinum
in urbe Remorum positus offendi. Qui a me interrogatus
quis et cujus esset, cur et unde venisset,
Heribrandi clerici Carnotensis legatum sese, et
Richero sancti Remigii monacho se velle loqui respondit.
Ego | null | 24f04f1c-8194-4dc4-b2c5-007acda494d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mox amici nomen et legationis causam
advertens, me quem querebat, indicavi, datoque
osculo semotim secessimus. Ille mox epistolam
protulit, hortatoriam ad aphorismorum lectionem.
Unde et ego admodum laetatus, assumpto quodam
puero cum Carnotino equite, iter Carnotum
arripere disposui. Digressus autem, ab abbate
meo unius tantum parvaredi solatium accepi.
Nummis etiam, mutatoriis, ceterisque
necessariis vacuus, Orbatium perveni, locum
multa caritate inclitum. Ibique domni abbatis
D. colloquio recreatus, simulque et munificentia
sustentatus, in crastino iter usque Meldim
peragendum arripui. Ingressus vero cum duobus
comitibus lucorum anfractus, non defuere infortunii
casus. Nam fallentibus biviis, sex leugarum
superfluitate exorbitavimus, Transmisso vero Teodorici
castello, parvaredus ante visus bucephalus,
fieri coepit asello tardiusculus. Jam sol a mesembrino
discesserat, totoque aere in pluvias dissoluto,
in occasum vergebat, cum fortis ille bucefalus supremo
labore victus, inter femora insidentis pueri
deficiens corruit, et velut fulgure trajectus, sexto
miliario ab urbe exspiravit. Quanta tunc fuit perturbatio,
quanta anxietas, illi perpendere valent qui
casus similes aliquando perpessi sunt, et ex similibus
similia colligant. Puer inexpertus tanti itineris
difficultatem, fessus toto corpore, equo amisso, jacebat.
Impedimenta sine vectore aderant. Imbres nimia
infusione ruebant. Coelum nubila praetendebat.
Sol jam in occasu minabatur tenebras. Inter haec
omnia, dubitanti consilium a Deo non defuit. Puerum
namque cum impedimentis ibi reliqui; dictatoque ei
quid interrogatus a transeuntibus responderet, et ut
sommo imminenti resisteret, solo equite Carnotino
comitatus, Meldim perveni. Pontem quoque vix de
luce videns, ingredior. Et dum diligentius contemplarer,
novis iterum infortuniis angebar. Tantis enim
et tot hiatibus patebat, ut vix civium necessarii die
eadem per eum transierint. Carnotinus inpiger, et
in peragendo itinere satis providus, naviculam circumquaque
inquirens et nullam inveniens, ad pontis
pericula rediit, et ut equi incolumes transmitterentur
e coelo emeruit. Nam in locis hiantibus equorum pedibus
aliquando clipeum subdens, aliquando tabulas
abjectas adjugens, modo incurvatus, modo erectus,
modo accedens, modo recurrens, efficaciter cum equis
me comitante pertransiit. Nox inhorruerat mundumque
tetra caligine obduxerat, cum basilicam
sancti Pharonis introii, fratribus adhuc parantibus
potum caritatis. Qua die sollempniter pranserant,
recitato capitulo de cellarario monasterii, quod
fuit causa tam serae potationis. A quibus ut frater
exceptus, dulcibus alloquiis, cibisque sufficientibus
recreatus sum. Carnotinum equitem cum equis vitata
pontis pericula iterum attemptaturum, puero relicto
remisi. Arte praemissa pertransiit; et ad puerum
secunda noctis vigilia errabundus pervenit. Vixque
eum saepius inclamatum repperit. Quo assumpto
cum ad urbem devenisset, suspectus pontis pericula,
quae pernitioso experimento didicerat, cum puero et
equis in cujusdam tugurium declinavit; ibique per
totam diem incibati, nocte illa ad quiescendum non
ad cenandum collecti sunt. Quam noctem ut insomnem
duxerim, et quanto in ea cruciatu tortus sim,
perpendere possunt qui cura carorum aliquando vigilasse
coacti sunt. Post vero optata luce reddita,
nimia esurie confecti, maturius affuerunt. Eis etiam
cibi illati; annona quoque cum paleis equis anteposita
est. Dimittensque abbati Augustino puerum
peditem, solo Carnotino comitatus Carnotum raptim
deveni. Unde mox equis remissis, ab urbe Meldensi
puerum revocavi. Quo reducto et omni sollicitudine
amota, in aphorismis Yppocratis vigilanter studui
apud domnum Herbrandum magnae liberalitatis
atque scientiae virum. In quibus cum tantum prognostica
morborum accepissem, et simplex egritudinum
cognitio cupienti non sufficeret, petii etiam ab
eo lectionem ejus libri, qui inscribitur de concordia
Yppocratis, Galieni, et Surani. Quod et obtinui;
cum eum in arte peritissimum, dinamidia farmaceutica,
butanica, atque cirurgica non laterent.
51.
#Quod ex querela reprehendentium captionem
Arnulfi, regio jussu sinodus habita
est@#.--Sed ut jam superioris negotii seriem repetamus,
cum de episcopi captione aliqui amicorum
indignarentur, nonnulli etiam scolasticorum in
ejus defensionem alia scriberent, alia scripta de canonibus
proferrent, idque ad, aures regum relatum
esset, edicto regio decretum est, ut episcopi Galliae
omnes qui valent et maxime qui comprovinciales
sunt, in unum conveniant. Qui autem adesse non
possent, suam absentiam per legatos idoneos a suspitione
purgarent. Ibique certis ac firmis decretorum
rationibus aut convictum dampnarent, aut pristinae
sedis dignitati purgatum restituerent. Collecti sunt
ergo in coenobio monachorum sancti Basoli | null | 5c6c3091-afae-4c78-895a-e8a73d301181 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
confessoris
( #Jun.@# 17), Remorum diocesanei, Remensis quidem
metropolitani comprovinciales, Guido Suesorum
episcopus, Adalbero Laudunensis episcopus, Herivevus
Belvacensis episcopus, Godesmannus Ambianensis
episcopus, Rathodus Noviomensis episcopus, Odo
Silvanectensis episcopus, Daibertus Bituricensium
metropolitanus; Lugdunensis metropolitani comprovinciales,
Gualterus Augustudunensis episcopus,
Bruno Lingonensis episcopus, Milo Matisconensis
episcopus, Siguinus Senonensium metropolitanus,
cum suis Arnulfo Aurelianensi episcopo, Herberto
Autisiodorensi episcopo. Qui in unum considentes,
diversorum locorum abbates qui aderant, post solitariam
sui disputationem, secum consedere jusserunt.
52.
#Deliberatio de dignitate habendi juditii
et praelaturae@#.--De habenda igitur sinodo, ratione
facta, ordinandum putabant, cui potestas judicandi
de singulis conferretur; quem etiam habendarum
rationum custodem atque interpretem accommodarent.
Judicandi itaque dignitas, Siguino Senonensium
metropolitano commissa est, eo quod aetatis
reverentia et vitae merito plurimum commendaretur.
Ordinandi vero facultas ac magisterium interpretandi,
Arnulfo Aurelianensi episcopo credita est,
eo quod ipse inter Galliarum episcopos, eloquii virtute
et efficatia dicendi florebat. His ergo sic habitis,
post cleri ingressum, sententiis ad negotium facientibus
recitatis, Arnulfus sic praefatus ait:
53.
#Elocutio Arnulfi in sinodo.@# -- « Quoniam,
patres reverendi, serenissimorum regum jussu,
necnon et sacrae religionis causa huc convenimus,
multa fide, multo etiam studio cavendum videtur,
ne nos qui gratia sancti Spiritus hic collecti sumus
aut odium alicujus, aut amor, a rectitudinis norma
exorbitare faciat. Et quia hic in nomine Domini collecti
sumus, ante conspectum summae Divinitatis
veridicis sententiis debemus omnia agitare; nulli
loquendi locum surripere; veritati operam dare; pro
veritate vivaciter stare; contra objecta, simplicibus
ac puris sententiis et intendere et respondere. Unicuique
debitus honor servetur; dicendi potestas omnibus
sit. Intendendi etiam et refellendi libertas
omnibus concessa sit. Nunc deinde quoniam me
ante omnes fari voluistis, causam hujus sinodi
coram edicendam arbitror, quatinus bene digesta,
omnibus ut est videatur. Clarissima illa Remorum
metropolis, proditione nuper pervasa ab hostibus
fuit. Sancta sanctorum hostium impetu contaminata
sunt; sanctuarium Dei, nefariis quibusque violatum;
cives quoque a praedonibus direpti. Quorum malorum
ille auctor esse criminatur, qui ab hostibus tutari
debuit, Arnulfus ejusdem urbis episcopus. Hoc ei
intenditur. Ad hoc discutiendum, regalis dignitas
hic nos collegit. Elaborate igitur, patres reverendi,
ne unius perfidia, dignitas sacerdotatis vilescat. »
54.
#Sermocinatio Daiberti pro juditiondo.@#
--Contra haec cum quidam residentium responderent,
hujusmodi hominem quantotius convincendum,
et sic justo juditio puniendum, Siguinus episcopus
non id sese permissurum respondit, ut is qui
majestatis reus accusatur, sub discutiendi censura
ponatur, nisi ante ex jurejurando promissionem
indulgentiae ab regibus et episcopis accipiat. Idque
faciendum asserebat ex concilii Toletani capite 31.
Quod quia brevitati studemus, omisimus ponere.
54*. Daibertus Bituricensium archiepiscopus dixit:
« Cum constet factum, et de nomine facti dubitatio
nulla sit, quantum quoque facinus perpendatur, quomodo
ex necessitate reo sit indulgendum, penitus
non adverto. Hic enim incurrere necessitas videtur,
cum juditium promulgandum non sit, nisi prius
supplicii indulgentia convincendo concessa fuerit. At
si ad secularia jura respiciatur, quodcumque scelus
quisque commiserit, secundum sceleris modum,
poenitentiae severitati subjacebit. »
55.
Herivevus Belvacensis episcopus dixit: « Cavendum
summopere est, ne leges divinas forensibus
comparemus. Plurimum enim a se different, cum
divinarum sit de aecclesiasticis negotiis tractare et
secularium secularibus adhiberi. Quarum primae
tanto secundas superant, quanto secundae primis
inferiores sunt. Unde et divinis per omnia suus
honor servandus est. Si ergo frater et coepiscopus
noster Arnulfus majestatis reus convictus fuerit, pro
sacerdotali reverentia, et sanguinis affinitate, a serenissimis
regibus indulgendum aliquatenus non abnuo.
Juditii tamen sententiam omnino non effugiet, si
sua confessione indignus sacerdotali dignitate manifestabitur. »
56.
#Indignatio Brunonis in Arnulfum@#.--
Bruno Lingonensis episcopus dixit: « Hunc unde hic
sermo habetur, in has miserias praecipitasse videor,
cum contra multorum bonorum vota, ad honoris
culmen provexi. Et hoc non solum propter carnis
affinitatem effeci, sed etiam ut ad melioris vitae
statum illum attraherem, cum non ignorarem ipsum
Laudunensis urbis pervasorem, atque nefariae factionis
temerarium principem, sub jure cirographi,
regibus fidem spopondisse pro nullo praeterito aut
futuro sacramento, fidem promissam sese umquam
violaturum | null | c26d6cb5-4503-4390-8854-f2689d7704ca | latin_170m_raw | null | None | None | None |
; regum hostes pro ingenio et viribus
impetiturum; illisque in nullo communicaturum. Sed
quia Karolus avunculus meus, regum adversarius
patet, cum ei is de quo loquimur communicavit,
fidemque sacramento dedit, jus fidei promissae penitus
abrupit. An Manasse et Rotgerus regum adversarii
dicendi non sunt, qui cum Karolo urbis Remorum
pervasores fuere, et sanctae Dei genitricis
Mariae basilicam cum armata manu ingressi sunt,
sanctuariumque nefario ingressu violaverunt? Hos
etiam iste sui consilii custodes, et amicorum praecipuos
habebat. Quod quia evidentissimum est, dicat
nunc ipse, cujus impulsione aut suasione istud
aggressus sit. Aut certe alii intendet, aut convictus
estimoniis labascet. Nullus consanguinitatis amor,
nulla habitae familiaritatis gratia, a recti judicii
forma me aliquo modo seducent. »
57.
#Laus Godesmanni de magnanimitate Brunonis et
ut ab eo juditium constituatur postulatio.@#
--Godesmannus Ambianensis episcopus
dixit: « Novimus venerabilis Brunonis magnanimitatem,
quem nullus affinitatis amor, nulla familiaritas
a veritate sequestrat, at rigor animi, et
morum probitas veridicum et cui credendum sit
promptissime indicant. Ergo quia de examinatione
reatus fratris et coepiscopi nostri Arnulfi mentio
superius facta est, ab eo quaerendum videtur, quale
ex hac re habendum sit juditium, eo quod ipsum
oporteat juditii temperare censuram, cum ipse sic
inter utrumque sit constitutus, ut et regi fidem,
et Arnulfo ex consanguinitate dilectionem debeat.
Unde et nullius doli suspitione tenendus erit, quem
fidelitas domini ad juditium incitabit, et caritas proximi
a malivolentia prohibebit. »
58.
#Responsio Brunonis.@# --Ad haec Bruno episcopus:
« Mentem, inquit, vestram satis plane intelligo.
Hic qui reus majestatis accusatur, carnis
affinitate mihi conjungitur, utpote avunculi mei
Lotharii regis filius. Unde et vestra benignitas mihi
fieri injuriam metuit, si dignum de eo a vobis
proferatur juditium. Sed absit ut amorem consanguinitatis
Christi amore praeciosiorem habeam. Rem
unde agitur, sanctitas vestra subtili indagine mecum
discutiat. De condemnatione convicto inferenda nihil
metuentes, cum aeque justum sit et reum majestatis
damnari, et innocentem laxari. »
59.
#Demonstratio Ratbodi@#, #quod libellum infidelitatis episcopi
Lothariensium perperam
calumnientur.@# --Ratbodus Noviomensis episcopus
dixit: « Si placet, patres reverendi, libellum
fidelitatis, ab Arnulfo quondam regibus de habenda
fide porrectum, a vobis nunc discutiendum puto.
Videtur enim, quod solus in ejus dampnatione sufficiat,
eo quod fidem jurejurando promissam, et
manus scripto roboratam sacrilegio perjurii penitus
violaverit. Sed est quiddam quod remordet, quod
scilicet a Lothariensium episcopis ut fertur contra
illum disputatur. Calumniantur enim contra leges
divinas scriptum, lectum, reconditum. Unde et si
placet, jam a vobis discutiendus in medium proferatur. »
Sinodus dixit: « Proferatur. »
60.
#Textus libelli fidelitatis Arnulfi.@# --Prolatus
est itaque hanc textus seriem habens: « Ego
Arnulfus, gratia Dei praeveniente Remorum archiepiscopus,
promitto regibus Francorum Hugoni et Rotberto
me fidem purissimam servaturum, consilium
et auxilium eis secundum meum scire et posse in
omnibus negotiis praebiturum; inimicis eorum
nec consilio nec auxilio ad eorum infidelitatem
scienter adjuturum. Haec in conspectu divinae majestatis,
et beatorum spirituum et totius aecclesiae
assistens promitto, pro bene servatis laturus praemia
aeternae beatitudinis. Si vero, quod nolo et
quod absit, ab his deviavero, omnis benedictio
mea convertatur in maledictionem, et fiant dies
mei pauci, et episcopatum meum accipiat alter.
Recedant a me amici mei, sintque perpetuo inimici.
Huic ego cirographo a me edito, in testimonium
benedictionis vel maledictionis meae subscribo,
fratresque et filios meos ut subscribant
rogo. Ego Arnulfus archiepiscopus subscripsi. »
61.
#Arnulfus libellum ex parte probat@#, #et ex parte vituperat@#
.--Quo recitato, a sinodo
investigatur an alicujus reprehensionis aut defensionis
vim habere videatur. Tunc venerabilis episcopus
Arnulfus, eo quod officium interpretandi ei
commissum erat: « Et pro se, inquit, ex parte defensionem
continet, et vires ex parte reprehensoribus
accommodat. Causa namque ut scriberetur,
ejus auctor Arnulfus fuit. Qui cum detestandae cupiditatis
morbo nimium laboraret, egit quod reprehendi
potest, cum juratus fidem non servavit.
Hoc enim reprehensioni succumbit. Et quod sapientes
et boni id effecerunt, quod dolis et astutiae
perditissimi hominis contrairet, contra querulos
defensioni firmitatem affectat, viresque ministrat. | null | 028863c2-33ec-42a2-b26f-66be6ef4e951 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Et quicquid illud sit, testimonio tamen roborandum
est. Procedat Adalgerus presbyter. Adest namque
qui rerum seriem proditionis conscius optime novit.
Ille inquam adsit, et vestrae claritudini inauditum
scelus edicat, ut et ubi sit vituperatio habenda
cognoscatis, et ubi laus concedenda videatis. »
62.
#Admovetur Adalgerus accusationi@#. #Hic rar . . accusatio@#
.--Adalgerus itaque accersitus
adest. Super hac re interrogatus et nil moratus
respondet: « Utinam, patres sancti, in hac vocatione
concedatur mihi aliqua remissionis indulgentia.
Sed quia ad id deveni, ut si quid quod pro me
faciat inveniri possit, id contra me stare videatur,
verbis brevioribus quod quaeritis edicam. Dudo, Karoli
miles, hortatus est, ut hanc unde hic quaeritis
proditionem aggrederer, sic domino meo placere
juratus. Unde cum ei non crederem, dominum
meum per me interrogavi. Sese id fieri velle respondit.
Ut autem hoc dedecus specie honesti velaretur,
Karolo manus dedi; ejusque factus, proditionem
per sacramentum spopondi. Et feci quidem,
sed non injussus. Quod si vobis falsum videatur,
paratus sum omnia juditiorum genera subire. »
63.
#Brevis et dilucida demonstratio criminis@#
#a Guidone episcopo@#.--Guido Suessionensis
episcopus dixit: « Ut hic ex ratione hujus
intelligitur, unius reatus forte ambo tenentur. Nam
cum hic sese effecisse asserat, non est immunis
ejus dominus, qui facinus perpetrandum suasit,
eo quod sceleris causam se ipsum praebuerit. Quoniam
ergo utriusque negotium inditiis evidentibus
constat, cum alter facinus suaserit, alter effecerit,
juditii censura, vestram paternitatem non latet. Est
etiam quod juditio habendo vires praebeat, quod
cum ipse episcopus proditionis auctor extiterit, ut
suum flagitium melioris zeli fervore tegeret, multae
excommunicationis et maledictionis anathemate, a
corpore et sanguine Domini separavit, atque ab
ecclesia fidelium suspendit, Remensium praedonum
auctores, factores, cooperatores, fautores, et a
propriis dominis rerum sub emptionis nomine abalienatores.
Sed cum tanti mali episcopus auctor
existat, anathemate involutus manifestissime patet.
Quod etiam ad ejus condempnationem non minimum
valet. »
64.
#Indignatio Gualteri in Arnulfum.@# --Gualterus
Augustudunensis episcopus dixit: « An male sanae
mentis hic episcopus non est qui pro se defensiones
nititur, cum regibus et tot patribus ejus
iniquitas dilucide pateat, et insuper presbyteri malorum
conscii testimonio convincatur? An ipse mali
inventor, periculum anathematis evadere potuit, cum
ipse mali inventor et fautor, inventores et factores,
fautoresque maledictionis telo perfodit? An ipsam
Divinitatem hec perpendere non animadvertit, cum
scriptum sit, #quod oculi Domini in omni loco contemplantur
bonos et malos (Prov. XV, 3)
@#? Et certe
arbitror, quia #dixit insipiens in corde suo: Non est
Deus (Psal. LII, 1)
@#. Animadvertite ergo, patres, quam
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis
suis factor et fautor. »
65.
#Odonis episcopi admonitio de juditio accelerando@#
.--Odo Silvanectensis episcopus dixit:
« Quoniam religionis causa, et jussu serenissimorum
regum, hic collecti sumus, non est differendum
habendi juditii examen. Id enim reges praestolantur.
Clerus et plebs idem expectant. Nec est
in diversissimis sententiarum rationibus diutius immorandum,
cum res sit evidens, et juditii ratio
in promptu sit. De quibus non solum patrum statuta
legitis, verum etiam per consequentias rerum
equitatis censuram proferre non ignoratis. »
66.
#Arnulfi persuasio ad defensores ut
libere disputent.@# --Arnulfus Aurelianensis episcopusdixit:
« Licet, patres venerandi, hec certissime se
sic habeant, ut de Arnulfo praedicantur, plurimisque
sententiis patrum, justo juditio damnari
valeat, tamen ne videamur de fratris ruina letantes,
et in ejus damnatione absque justo ardentes,
statuendum communi decreto arbitror, ut quicumque
in ejus defensione aliquid dicere nititur, locum
defensandi habeat, revolvat volumina, proferat
quot vult sententias, atque omnia quae ad defensionem
paravit, hic coram nil metuens effundat.
Atque hoc constituendum reor, ut ultra eis defensandi
locus non pateat. Hic tantum nunc cogitata
edicant. » Tunc Siguinus episcopus Arnulfi statutum
approbat, ac decretalibus interdictis, violari inhibet.
Si quispiam ergo quid dicere habet, ut edicat
ammonet.
67.
#Defensio scolasticorum pro Arnulfo.@# --Et
cum plures ibi assisterent, qui in | null | bd947698-1022-44f1-ae4a-478f58505670 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
defensione niterentur,
maximi tamen defensores fuere abbates,
Abbo Floriacensis, et Ramnulfus Senonensis, atque
Johannes scolasticus Autisiodorensis. Hi enim scientia
simul et eloquentia inter suos insignes habebantur
Et indicto silentio, librorum multa volumina
aperta sunt, multa quoque ex patrum decretis prolata,
nonnulla etiam ad defensionem objecta. Inter
quae quatuor principaliter objiciebant. Aiebant enim,
inprimis eum suae sedi restituendum. Deinde legitimam
ei vocationem adhibendam. Tum quoque Romano
pontifici id innotescendum. Et postremo, pontificis
Romani auctoritate, in generali sinodo totum
facinus discutiendum. Hoc etiam secundum divinas
et humanas leges, approbandum asserebant.
68.
#Infirmatio defensionis@#.--Ab altera vero
parte responsum est, eum sedi pristinae non restituendum,
eo quod culpis evidentissimis a probabili
accusatore convictus, ad flagicia magis praeceps,
quam ad religionis honorem et dominorum fidem
commodus videretur. Nec jam ultra esse vocandum,
cum post proditionis nefas, per sex continuos menses
vocatus fuerit, et ad rationem venire contempserit.
Romano vero pontifici notificari non posse, eo quod
itineris difficultas, atque inimicorum minae id plurimum
prohiberent. Id vero sceleris jam non esse
discutiendum, cum totum constaret, accusator crimen
intenderet, ac firmamentum multiplex afferret;
reus vero convictus nil contra valeret. His episcoporum
sententiis multa ratione prolatis, defensores
cedunt.
69.
Quibus a defensione cessantibus, episcopi nihil
aliud superesse, nisi Arnulfum in medium statuendum
censebant, ut pro se quae vellet responderet.
Vocatus itaque in ordine episcoporum consedit. Cui
postquam ab episcopis multa illata fuere, quibus
conclusus cessavit, et ille ut potuit alia intendit, alia
reppulit, victus tamen, argumentorum rationibus
succubuit, et sese reum ac sacerdotio indignum coram
confessus est.
70.
#Regum ingressus in sinodum.@# --Quod
cum regibus suggestum est, ipsi cum primatibus
sacro episcoporum conventui sese inferunt; gratias
episcopis reddentes, eo quod pro se et salute principum
diu deliberassent. Petunt quoque gestorum seriem
sibi evolvi, et in quo constiterint rationum fine.
Tunc etiam omnium gestorum series regibus exposita
est. Post auditum narrationis ordinem, jam
tempus adesse juditii habenti asseverant. Tunc
episcopi Arnulfum ut regum genibus provolvatur
commonent, reatum quoque suum confiteatur, atque
pro sui vita, et membrorum integritate supplicet.
Ille mox dominorum pedibus prostratus, crimen
confessus est; et sacerdotio se indignum asserens,
pro vita et membris suffusus lacrimis postulabat.
Unde et universam sinodum in lacrimas coegit. Reges
multa pietate flexi, vitam et membrorum integritatem
indulgent. Sub custodia sui, absque ferro
et vinculis habendum decernunt.
71.
#Decretale@# .--Et a terra erectus, interrogatur
an abdicationem sui canonum auctoritate sollempniter
velit celebrari. Quod cum episcoporum
ordinationi totum committeret, mox decretum est,
ut quia se indignum sacerdotio confitebatur, scelusque
non tegebat, sicut gradibus provectus fuit, ita
gradibus deponeretur. Suasus ergo, regibus quae ab
eis acceperat reddidit, sacerdotales vero infulas
episcopis sine mora laxavit. Interrogatus etiam an
abdicationis et repudii libellum faceret, ad votum
episcoporum omnia sese facturum respondit. Et libellum
mox scriptum et oblatum, coram regibus in
concilio legit, atque subscripsit.
72.
#Textus libelli repudii Arnulfi.@# --Textus autem
libelli hujusmodi erat: « Ego Arnulfus gratia Dei
Remorum quondam episcopus, regnoscens fragilitatem
meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores
meos Siguinum archiepiscopum, Daibertum
archiepiscopum, Arnulfum episcopum, Godesmannum
episcopum, Heriveum episcopum, Ratbodum episcopum,
Walterum episcopum, Brunonem episcopum, Milonem
episcopum, Adalberonem episcopum, Odonem
episcopum, Widonem episcopum, Heribertum episcopum,
constitui mihi judices delictorum meorum,
et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium
penitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab
officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse
indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis
in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum,
et de quibus publice arguebar, eo scilicet modo ut ipsi
sint testes, et potestatem habeant substituendi et consecrandi
alium in loco meo, qui digne praeesse et prodesse
possit aecclesiae cui actenus indignus praefui. Et ut
inde ultra nullam repetitionem aut interpellationem,
auctoritate canonica facere valeam, manu mea propria
subscribens firmavi. Quo ita perlecto, ita subscripsi.
Ego Arnulfus quondam Remorum archiepiscopus
subscripsi. » Necnon et adstantes episcopi ab
eo rogati ut subscriberent, subscripserunt, atque sic | null | 292ee2dd-cd20-4172-911e-9e7249891f68 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ei responderent: « Secundum professionem et subscriptionem
tuam cessa ab officio. » Post hec sacramenti
jure hos qui sui fuerant absolvit, atque libertatem
transeundi in jus alterius victus concessit.
73.
#Depositio Adalgeri presbiteri a gradibus@#
.--Dum hec multa consideratione gererentur,
Adalgerus presbiter eo quod communione privatus
esset regum pedibus provolutus, multa conquestione
querebatur, communioni petens restitui, parcius sibi
inferendam censuram ratus, eo quod jussus domino
obtemperavisset. Quem Arnulfus Aurelianensis episcopus
adorsus: « Numquidnam » inquit « juditii
expertem te tua conficta hodie facient? Numquid
tu es qui Karolo portas aperuisti, et hostiliter cum
illo sancta sanctorum ingressus es? Numquid tu es
qui adolescentem cum tui similibus perdidisti? Confitere,
infandissime! » Quo respondente: « Negare
non possum, » ille mox prosecutus: « An ideo »
inquit « communioni restituendus es, ut domino tuo
lugente, tu, nefandissime, rideas? » Tandem decretum
est, duorum incommodorum utrumlibet ab eo
eligi, aut a gradibus deponi, aut perpetuo anathemate
teneri. Qui apud se plurima pertractans tandem
maluit gradibus privari, quam anatthemate
perpetuo teneri. Et mox episcoporum jussu, indumentis
sacerdotalibus vestitur. Quae singula absque
ulla miseratione detrahentes, ei singuli dicebant: #Cessa ab officio tuo.@#
Laicorum ergo tantum
communionem ei reddentes, illum penitentiae subdunt,
atque sic a sinodo soluti sunt. Si quis autem
plenius scire voluerit, quid quisque eorum de canonibus
et patrum decretis in concilio protulerit, quid
quoque ab eis ibi sancitum sit, quid etiam a regibus
et episcopis Romano pontifici directum, quibus
quoque causarum rationibus Arnulfi abdicatio roborata
est, legat librum domni et incomparabilis viri
Gerberti, hujus Arnulfi in episcopatu successoris,
qui omnia haec digesta continens, mira eloquentiae
suavitate Tulliano eloquio comparatur. Objectionibus
namque et responsionibus, conquestionibus atque
orationibus, invectivis, conjecturisque et diffinitionibus
repletus, luculentissime ac rationabiliter proponit,
assumit, atque concludit. Qui non solum sinodalibus
causis, sed status rethoricae cognoscentibus
utillimus habetur.
74.
#Conquestio Odonis apud suos de Miliduni
ereptione@#.--Interea Odo rerum suarum
augmentum querebat. Unde et apud suos quornm
fidem indubitatam sciebat, castrum Meledunum
in suum jus transfundi parabat; sibi inquiens miserrimum
fore, quod in Sequana fluvio transmittendis
exercitibus nullus sibi transitus pateret; unde et
id animo sibi incidisse, quatinus Milidunum, quod
est circumfluente Sequana tutissimum, et duplici
portu pervium, ad suam partem retorqueret, cum
etiam in Ligeri plures sibi portus paterent. Nec de
perjurii facinore formidandum, cum illud jam ab
avo possessum sit, et nunc non regis sed alterius
habeatur. Unde et omnibus qui fidem spondebant,
accelerandum suadebat, ut quacumque ratione valerent,
ad sui dominium transferrent.
75.
#Inductio ab legato Odonis in praesidem
Miliduni@#.--Tunc suorum unus, castri praesidem
petens, firmissimam amicitiam simulat, fidemque
multam pollicetur. Quod et utrimque sacramento
mox firmatum fuit. Presidemque affatus, cujus ante
hac castrum fuerit, quaerit. Ille cujus fuerit non abnuit.
Iste quoque: « Quo » inquit « ordine ad regium
jus accessit? Ille quoque idem prosequitur. » Et
iste: « Cur » inquit « Odoni praejuditium fit, cum
sepenumero reddi sibi petierit, et se inferior eo nunc
potiatur? » -- « Quoniam » inquit « id regi sic visum
est. » Et iste: « Putasne » inquit, « ipsam Divinitatem
non offendi, cum mortuo patre pupillus absque
re patrimonio frustratur? » Et ille: « Ita » inquit.
« Et non solum id, sed et bonorum desperatio fit.
Quis enim inter primates Odone potentior? Quis
omni honore dignior? » Atque ad haec iste: « Si »
inquit « ad Odonem transverti velles, numquidnam
ampliori potentia tene sublimandum arbitrare? Si
ejus esses, ejus sine dubio gratiam, consilium, suppetias
haberes. Pro uno castro plurima possideres.
Unde et tui nominis gloria eo ulterius iret, quo
amplius honoris culmen adipiscereris. » Ille vero:
« Quomodo » inquit « absque peccato et dedecore
hec fieri posse confidis? » Et iste inquit: « Si te
cum castro Odoni confers, quicquid sceleris nasci
putas, meum fiat, meum dicatur. Poenas inde luam,
et summae Divinitati rationem reddam. Consule nobilitati
tuae. Fac | null | 8d406812-8e60-4a6c-94a5-02194d8e8f13 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tuarum rerum augmentum. Instat
tempus. Oportunitas id suadet, cum inpotentia regnandi
rex sit inglorius, et Odonem prosperior semper
sequatur successus. » Ille rerum promissarum
cupidus, sacramentum petit. Iste facit, et pro agendo
negotio obsides querit. Ille multum honorem sese habiturum
arbitrans, obsides dare non distulit. Quos iste
receptos domum duxit, et Odoni omnia haec retulit.
76.
#Pervasio Miliduni ab Odone@#.--*Odoni
itaque ut coeptis instet suadet. Interea ab Odone copiae
clam parantur, ut castrum ingrediatur et optineat.
Paratis autem tempore statuto aggressus appetit
et ingreditur. Proditorem simulato furore invadit,
et carceri mancipat. Qui non multo post carcere
emissus, sacramento coram fidem facit, et
exinde ad resistendum cum Odone sese parat. Quae
omnia ad regum aures mox delata feruntur. Reges
de castri amissione commoti, in hostes milites parant;
proponentes ab obsidione non sese discessuros,
donec aut expugnatum recipiant, aut si res exposcat
cum hoste comminus vires et arma conferant.
77.
#Accessus regum ad Milidunum@#.--Paratis
itaque copiis, expugnatum accedunt. Et quia
castrum circumfluente Sequana ambiebatur, ipsi in
litore primo castra disponunt; in ulteriore, accitas
piratarum acies, ordinant. Et ne quo intercideretur
obsidio, classes armatas in fluvio circumquaque
adhibent. Itaque factum fuit, ut fluviali superficie
vecti, castrum navali pugna acriter urgerent.
Castrenses non impares, inpugnantibus obnituntur.
Pro viribus certant. Adversariis nullo modo cedunt.
Cumque diutius resistentes, comminus pugnarent,
nec cederent, postico quod inferius latebat viribus
caedentium eruto, piratae admissi sunt. Et a tergo in
muro pugnantibus supervenientes, multa caede in
eis debaccati sunt. Sic quoque factum est, ut et
reliquus exercitus in litore adhuc persistens, classibus
pedester intromitteretur, castrumque repentinus
pervaderet.
78.
#Castrenses capti libertati dantur@#.--
A quibus castrenses capti, et victi, mox regi oblati
sunt. Pro quibus coram rege ab amicis oratione habita,
facta regi fide dimissi sunt, cum non tantum
rei majestatis regiae, quantum sui domini fideles dicendi
essent; ad id etiam non perfidiae vitio, sed
multa virtute adductos asserebant. His ergo obsidum
jure dimissis, et castro domino priori reddito,
proditor cujus dolo hujusmodi infortunium accessit,
mox comprehensus, suspendio secus castri portam
defecit. Nec minus ejus uxor, inusitato ludibrii genere
pedibus suspensa, exuviis circumquaque, defluentibus
nudata, atroci fine juxta virum interiit.
Cum haec agebantur, Odo cum exercitu haud procul
rei eventum opperiebatur; ratus castrum a suis
posse contra hostes defendi, insidias piratarum aliquantisper
suspectas habens. Dum ergo herens de
eventu nutaret, affuere nuntii, qui castrum captum,
suosque comprehensos et inermes factos assererent.
Quo audito, exercitum non aequo animo ad sua dimovit.
Cui cum a querulis quibusdam intenderetur,
propter eum virum consularem suspendio interisse,
Odo respondisse fertur, sese amplius lesum
suorum comprehensione, quam proditoris suspendio.
79.
#Rixa Odonis et Fulconis de Britannia@#.--Nec
multo post bella civilia reparata sunt. Etenim
Fulco qui regum partibus favebat, exercitum in Odonem
parabat, quaesiturus ab eo Brittanniae partem,
quam non multo ante ei abstulerat. Collegit itaque
quatuor milia, qui non comminus confligerent, eo
quod eorum vires Odonis potentiae non sufficerent,
sed ejus terram incendiis et rapinis afficerent. Et
tandiu id faciendum arbitrabatur, donec Odo aut
tedio victus redderet, aut pro ea aliam non inparem
conferret. Preceps itaque fertur, terramque praedis,
manubiis, combustionibusque affecit. Et cum
apud Blesum loca suburbana succenderet, incendiis
aura flante circumquaque erumpentibus, in coenobium
monachorum sancti confessoris Laudomari
ignis plurimus evolavit. Quod mox combustum dirutum
fuit. Cibi quoque consumpti. Unde nec monachorum
migratio defuit. His exemptis, in loca alia
exercitum retorquet, et vastat. Post cujus digressum,
Odo in ejus terram versa vice exercitum
induxit, sic in ea efferatus, ut nec tugurium vel
gallum relinqueret, hostem provocans, et ut dimicaturus
veniat invitans. Ille autem copias non sufficere
sibi cognoscens, provocanti cessit, atque ad sua rediit.
Atque haec fere per biennium.
80.
#Oratio legatorum Odonis apud regem de Miliduni
pervasione@#.--Odo interea, castro amisso
frustratus, etiam in hoc sese cautissimum habebat.
Arbitrabatur etenim duplici calamitate se posse torqueri,
cum | null | e0f738bf-48c4-4b92-bb0d-4446131ad064 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
de castri amissione plurimum doleret, et
a rege irato non mediocriter valeret urgeri. Unde et
regi legatos direxit, per quos sese optime ratiocinari
posse de objectis quibuscumque suggereret. Sese in
nullo regiam majestatem lesisse ostensurum. Si de
Miliduno agatur, contra regem nil mali molitum,
cum non regi sed suo commilitoni illud abstulisset.
Regi nihil derogatum fuisse, cum ipse regis aeque
sit, ut ille cui abstulit. Nihilque interesse quantum
ad regiam dignitatem, quicumque teneat. Sese
etiam justis causis id effecisse, cum illud a suis
praecessoribus olim possessum, approbari possit.
Unde etiam videri posse, a se dignius teneri debere,
quam ab alio quocumque. Tandem si quid piaculi
factum est, in sese poenam dedecoris redundasse,
tantumque scelus pari ignominia abstersum. Unde
et facilius sibi indulgendum, atque in tanta injuria
amplius parcendum. Rex orationis vim advertens,
legatis satisfacit, benivolentiamque petenti mandat.
Haec legati Odoni referunt. Odo itaque regem adiit.
Coram quo oratione utiliter usus, ejus gratia potitus
est; tanta affabilitate insignis, ut amicitiam pristinam
renovarent, et in nullo suspectus regi haberetur.
81.
#Bellum inter Odonem et Fulconem de
Britannia.@# --Hac tempestate itidem civilia bella reparata
sunt. Nam Fulco Brittanniae parte frustratus,
insidias adhuc parare contendebat. Collectoque exercitu,
in Brittanniam praeceps fertur, Namtasque
appetit. Cujus custodes alios auro corrupit, * alios
quibusdam pollicitationibus illexit. Eis quoque usque
ad effectum suasit, quo sibi satisfacerent, ut scilicet
urbis introitum panderent. Qui suasi, sacramento
tempus constituunt. Nec multo post et in urbem admittunt.
Ingressusque pervadit, et a civibus jure
sacramenti obsides accepit. Arcem solam expugnare
non valuit, eo quod milites magnanimos haberet.
Unde et cessit, sese recedere deliberans, ut copiis
amplioribus congressurus rediret, arcemque expugnaret.
82.
Conanus in exterioribus Brittaniae partibus
qui locus Bruerech dicitur, de rebus bellicis apud
suos pertractabat, cum ad ejus aures haec delata
sunt. Magisque coepto negotio insistens, exercitum
congregat, bellumque fieri parat. * Et quoniam
obsidioni instandum tempus suadebat, collectum
exercitum urbi inducit, eique ad unum latus obsidionem
per terram ordinat. Ad alterum vero per
Ligerim classes piratarum adhibet. Undique ergo
obsidione disposita, a piratis per fluvium, a Brittannis
per terram urbani vehementer urgentur. Nec
minus qui in arce remanserant, a superioribus jaculorum
diversa genera praecipitabant. Parique inpugnatione
superiorum atque inferiorum qui medii
erant vexabantur. Nam qui in arce et in obsidione
certabant, Conani partes tuebantur. Urbani vero pro
Fulconis victoria operam dabant. Nec minus Fulco
copias parabat, et exercitum tam de suis quam conducticiis
congregabat. Audito vero Conanum urbi
obsidionem adhibuisse, mox legionem Britanniae infert.
83.
#Dolus Fulconi paratus.@# --Erat campus
non valde procul, longitudine sui et latitudine vastus,
filicetum in se maximum habens. Hic Conanus locum
gerendi belli constituens, insidiarum dolos infodit.
Nam fossas quam plures ibi inmergens, virgis et
viminibus stipulisque earum hiatus desuper operuit,
intus surculis defixis, qui superiora continerent et
soliditatem superficiei simularent. Et ut simulata
superficies penitus lateret, filicem collectam desuper
respersit, insidiasque dissimulavit.
84.
#Dolus Conani contra hostes@#.--Post
insidias ipse acies ordinans, sic fraude usus est, ut
diceret se ibi mansurum, nec ulterius hostes quaesiturum.
Si hostes urgerent, ibi tantum vitam defensurum.
Nec ob metum id facturum, at ut hostes si
sese querant et impetant, contra jus id faciant. Sic
enim eorum ruina facilius provenire possit, cum sua
temeritate quietos et innoxios aggrediantur. Ibi itaque
acies ordinavit, insidias in prospectu habens.
Herebat ergo, hostesque excepturus opperiebatur.
Fulco Conanum herentem videns, nec ab eo loco
exiturum, cum insidias nesciret, suos multo hortatu
suadebat, quatinus vehementi conamine impetum
facerent, hostesque aggredi non dubitarent.
De victoria non diffiderent, cum virium spes optima
non desit, si Divinitas aversa non sit. Dato itaque
signo irruunt. Arbitrati quoque solidum iter, fossis
indubitate propinquant.
85.
#Praecipitatio hostium a Conano@#.--Cumque
Brittannos metu herentes arbitrarentur,
telis obnitentes ad fossas irruunt; precipitatique
cum equis inmerguntur, ac caeca ruina confusi, ad
viginti milia inmersi atque compressi sunt. At
posterior exercitus, priori precipitato, terga | null | 723affdd-5469-4a0d-a63a-b5a259e8af59 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dedit.
Unde et Fulco vitae tantum consulens, profugio eripi
conahatur.
86.
#Interfectio Conani@#.--Quem cum fuga
exagitaret, Conanus interim in dumetum cum tribus
sese recepit, armisque depositis, corporis fervorem
ad auram mitigabat. Quem quidam adversariorum
intuitus, facto impetu illum adorsus, gladio
transfixit, Fulconisque victoriam extulit. Fulco, animo
resumpto, Namtas repetit, atque ingreditur, qui
in arce erant acriter vexans. Qui principe destituti
pene exanimes, inpugnanti cedunt, fidemque postulati
faciunt.
87.
#Repudium reginae Susannae a rege Rotberto@#
.--His ita sese habentibus, Rotbertus
rex cum in undevicesimo aetatis anno, juventutis flore
vernaret, Susannam uxorem genere Italicam, eo
quod anus esset, facto divortio repudiavit. Quae repudiata,
cum ea quae ex dote acceperat, repetere
vellet, nec ei rex adquiesceret, aliorsum animum
transvertit. A qua etiam die, sua quaerens, regi insidias
moliebatur. Nam Monasteriolum castrum quod
in dote acceperat, ad suum jus refundere cupiens,
cum id efficere non posset, secus eum aliud nomine.
. . . . . . extruxit; rege interim occupato,
circa Odonis et Fulconis facinora. Ex cujus munitione
arbitrabatur posse omnem navium convectationem
prohiberi, cum sibi advenientes sese prius
offerrent, unde et eis transitum ulterius inhibere
valeret.
88.
#Reprehensio repudii@#.--Hujus repudii
scelus, a nonnullis qui intelligentiae purioris fuere,
satis laceratum eo tempore fuit, clam tamen,
nec patenti refragatione culpatum.
89.
#Sinodus Chelae habita.@# --Hujus temporis
diebus cum a papa Romano B. abdicatio Arnulfi
et promotio Gerberti plurimis epistolarum scriptis
calumniarentur, episcopi quoque rei hujusmodi
auctores simulque et alii cooperatores diversis reprehensionibus
redarguerentur, placuit episcopis
Galliae in unum convenire, et super hac reprehensione
consulere. Quibus Chelae collectis, sinodus
habita est. Cui rex Rotbertus praesedit, considentibus
metropolitanis. Gerberto Remensi cui tota sinodalium
causarum ratio discutienda commissa fuit,
Siguino quoque Senonensi, Erchembaldo Turonico,
Daiberto Bituricensi, aliisque horum comprovintialibus
nonnullis. In qua postquam ex patrum decretis
rationes de statu sanctae aecclesiae promulgarunt, inter
nonnulla utilia, constitui et roborari placuit, ut
ab ea die, idem sentirent, idem vellent, idem cooperarentur,
secundum id quod scriptum est: #Erat eis
cor unum et anima una (Act. IV, 32)
@#. Decerni et illud
voluere, ut si in qualibet aecclesia, quaecumque tirannis
emergeret, quae telo anathematis ferienda
videretur, id inprimis ab omnibus consulendum, et
sic communi decreto agitandum. Et qui anathemate
relaxandi forent, decreto communi similiter relaxandos,
juxta quod scriptum est: #Consilium a sapiente
perquire (Tob. IV, 19)
@#. Placuit quoque sanciri,
si quid a papa Romano contra patrum decreta
suggereretur, cassum et irritum fieri, juxta quod
Apostolus ait: #Hereticum hominem et ab ecclesia dissentientem,
penitus devita (Tit. III, 10)
@#. Nec minus
abdicationem Arnulfi et promotionem Gerberti,
prout ab eis ordinatae et peractae essent, perpetuo
placuit sanciri, juxta quod in canonibus scriptum
habetur: #Sinodo provinciali statutum, a nullo temere
labefactandum.@#
90.
#Impetus Odonis et Fulconis inter se@#.
--Hac tempestate bella civilia reparata sunt. Cum
enim tirannorum insidiis Odonis et Fulconis de
Brittanniae principatu rixa resurgeret, illis dissidentibus
reliqui etiam regnorum principes moti dissensere.
Rex Fulconis partes tutabat, Odo suorum necnon
et piratarum qui rege deserto ad se transierant,
Aquitanorumque copiis fretus incedebat. Unde Fulco
in Odonem praeceps, ejus terram depopulatur, et
post in ea non procul ab urbe Turonica oppidum
exstruit atque munit; copias ponit; militibus implet;
et quia ad hoc diruendum Odonem adventurum
sperabat, regem petiit, auxilia imploraturus.
Cui cum rex auxilium polliceretur, obstinatiore
animo ferebatur. Itaque copias contra hostem congressurus
parat; exercitum colligit; bellumque
Odonis indicit. Odo, pudore tactus, a Gallis Belgis
subsidia petit. Si adsint, gratiam sese recompensaturum
spondet. Illi liberaliter annuunt, fidemque
faciunt. Nec minus Flandrenses accersit, ab
eisque tutelam petiit, vicem pollicens, si quod petit
non abnuant. Illi quoque animo liberali quesita accommodant.
Piratis etiam legatos dirigens, copias
sibi non negari deposcit. Tempus et locus omnibus
constituitur, quo collecti sese conferant. Odo interim
suos placat | null | f73c5da3-1010-43a7-8c41-22105c4b07d5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, colligit et incitat. Ratusque Belgas
et piratas tempestivos, cum suorum paucis tanta
celeritate in Fulconem fertur, ut in certamine plus
quatuor milibus pugnatorum non haberet. Castro
tamen obsidionem adhibet, armiferosque disponit.
Castrenses multo conatu adurget.
91.
#Fulconis supplicatio Odoni per legatos@#.
--Fulco regem morantem non auxiliaturum, et
Odonis exercitum intolerabilem ratus, remissiori
mox animo habitus est. Itaque per legatos Odonis
amicitiam expetit; pro Conani interitu centum
pondo argenti sese impensurum mandat; loco
militis interfecti, filium suum pro eo militaturum
offert; castrum extructum in ejus honore sese eversurum,
atque a suis evacuaturum; sese quoque ei
sponte militaturum, si id regi injuriosum non foret.
Quod quia absque regis injuria fieri non poterat,
ejus filio manus per sacramentum daret; itaque
fieret, ut ipse cum nato militaret, cum filium suum
Odoni pro Conano daret, et sese Odonis filio militaturos
committeret. Daturum se etiam fidem sacramento
contra omnium causam, praeter regis, et
horum quibus speciali consanguinitate carius addictus
est, utpote nati, fratris ac nepotum. His Odo
perceptis, suorum usus consilio, haec sese excepturum
optime mandat, si Namtas Brittanniae urbem
dolo captam reddat, et a suis evacuet. Injuriosum
enim id videri, si ablata prius non repetat, et non
redditis, cum hoste pacem faciat.
92.
#Abjectio supplicationis ab Fulcone@#.
--Haec dum exagitarentur, et Odo exercitum suum
paulatim augeri arbitraretur, priusquam copias congrediendi
haberet, rex cum duodecim milibus affuit,
cum Fulconem sex milia suorum stiparent. Quibus
mixtis, exercitus armatorum densatus est. Unde et
Fulco insolentior factus, quae ante supplex obtulerat
spernit. Ut bellum fiat, fervidus instat; et ut vada
Ligeris qui eis interfluebat pertranseant, hostemque
impetant, hortatur atque suadet. Odo suos ut spoponderant
non venisse advertens, eo quod exercitibus
colligendis hujus temporis brevitas non sufficeret,
animo nimis turbato ferebatur. Attamen cum
quatuor milibus refragratus, vada Ligeris prohibebat.
93.
Rex vadi incessu prohibitus, ad Ambatiam
castrum retorquet exercitum, quod non
procul in eodem litore fluminis inter rupes eminenebat,
ut ibi transiens et post obliquatus, hostibus
a tergo inprovisus adsistat, eosque adurgeat. Odo
regis exercitum non sustinens, legatos ei dirigit:
hostem suum, non regem sese impetiisse mandans;
nec contra regem quicquam moliturum, at contra
inimicum. Si rex jubeat, se mox ulterius iturum et
sibi de omnibus satisfacturum. Rex rationis consequentiam
advertens, tantum virum absque causa a
se laesum, suspectum habebat. Unde et ne penitus a se
deficeret, ab eo obsides sub pace sequestra accepit;
de omnibus quae ei intenderet, post rationem ab eo auditurus.
Unde et exercitum reducens, Parisium devenit.
Odo quoque nihil amittens, indempnis Meldim cum
suis devenit. Inde etiam post dies non multos, castrum
quod Dunum dicitur, sua dispositurus petiit.
94.
#Obitus Odonis@#. Unde cum de suis quos
sub pace sequestra regi delegaverat, plurima consultatione
deliberaret, humorum superfluitate pro
temporis immutatione vexatus, in egritudinem quae
a phisicis synantica dicitur decidit. Quae cum intra
gulae interiora sedem habeat, ex fleumatis reumatismo
progressa, tamen aliquando ad maxillas et
genas, aliquando ad toracem et pulmones tumorem
cum dolore gravi immittit. Quibus tumentibus atque
ferventibus excepta initii die, post diatritum, patientem
perimit. In hanc igitur Odo lapsus, infestis gulae
doloribus circumquaque pulsabatur; arteriarum
quoque fervor, sermonis intercisionem operabatur.
Nec petiit hujusmodi dolor capitis superiora, at praecordia
pertemptans, pulmonem et epar peracuto dolore
stimulabat. Fuit itaque militum luctus, famulorum
clamor, feminarum frequens exclamatio, eo
quod dominum inconsultum amittebant, et natis dominandi
spes nulla relinqueretur, cum reges patri
adhuc animo irato perstarent, et Fulco insolentiae
spiritu, pacem multifariam turbaret. Et tamen in
brevi victurus, regibus legatos celeres misit, qui
pro se supplices suasorie rogarent, et pro injuriis
illatis justissimam recompensationem sponderent.
Rex veteranus malorum correctionem ab legatis excipere
volens, a filio indignante inhibitus est. Unde
et legatorum allegationem penitus sprevit, atque illos
immunes redire coegit. Quibus in itinere moram
agentibus, antequam redissent die quarta natae synanticae
facta, Odo monachus factus defecit, atque
sic vitae finem habuit; ad sanctum Martinum delatus,
et in loco quod Majus | null | 541485ca-4f24-4dce-9f94-261007bbbc75 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
monasterium dicitur,
cum multo suorum obsequio sepultus.
95.
#Johannes papa Leonem abbatem in Gallias
mittit ut Arnulfi abdicationem dissolvat.@#
--Per idem tempus cum a Germanorum
episcopis domno Johanni papae per epistolas saepe-numero
suggestum foret, ut Gerberti Remorum
metropolitani promotionem abdicaret, et Arnulfi
abdicationem praeter jus factam indignaretur, a papa
in Germaniam tunc directus est Leo monachus et
abbas, qui vicibus papae potitus, cum episcopis
Germaniae atque Galliarum hujus negotii et indaginem
faceret, et juditium diligens inde proferret. Qui
humanissime ab episcopis exceptus, de habenda
sinodo super hoc negotio cum eis tractabat. A quibus
Gallorum regibus, Hugoni videlicet ejusque filio
Rotberto, legati directi sunt, qui papae mandatum,
necnon et episcoporum voluntatem super hoc aperiant,
eisque ut cum suis episcopis conveniant,
rationabiliter suadeant; locum etiam tempusque
quo et quando conveniendum esset a regibus discerent,
eorumque animum ex hoc sibi referrent.
96.
#Quod regibus nuntiatum sit, episcopos
Germaniae in synodum convenire.@# --Legati
igitur directi sunt. Legatio quoque prolata. Quam
etiam reges serenissima mente excipientes, papae et
episcoporum mandatis in nullo tunc refragati sunt;
sese consilium super hoc quaesituros respondentes,
atque aequitatem de omnibus facturos. Legatis itaque
abductis, per quosdam regibus indicatum est,
Adalberonem Laudunensem episcopum, haec dolo
ordinasse; omnino etiam apud Odonem illud pridem
pertractasse. Eorum utrumque in voto habuisse, ut
Ottonem regem Galliis inducerent, et reges ingenio
et viribus foras expungerent. Episcopos quoque Germaniae,
ideo convenire, ut dolum quaesitum expleant.
Reges itaque, fraude percepta, episcopis jam ad
locum designatum convenientibus per legatos
indicavere, sese illuc non ituros, eo quod suorum
praecipuos penes se non haberent, sine quorum
consilio nihil agendum vel omittendum videbatur.
Indignum etiam sibi videri, si correctioni episcoporum
Germaniae suos subdat, cum isti non minus
nobiles, non minus potentes, aeque etiam aut amplius
sapientes sint. Ipsi ergo si indigent, in Gallias
properent, unde volunt edicant. Alioquin, redeant,
et sua ut libet curent. Horum ergo res in contrarium
relapsa est. Adalbero enim qui horum ministrum
sese praebuerat, cum delationis nescius reges
moneret, ut occurrentibus obveniret, rex veteranus
fraudium non ignarus, Ludovicum Karoli filium ab
eo reposcit, quem in captione Lauduni captum, ei
custodiendum commiserat. Repoposcit etiam ejusdem
urbis arcem, quam similiter commiserat.
97.
#Adalbero totius fraudis causa reprehenditur@#
.--Quo credita reddere reniso, regii stipatores
animo indignante subinferunt: « Cum tu, o
episcope, in perniciem regum et principum, apud
Ottonem regem et Odonem tirannum plurima quaesieris,
quomodo hic ante dominos tuos reges tam
magnifica confingere non vereris? Quid Ludovicum
et arcem reddere metuis, si fidem regibus te servasse
non dubitas? Quid ergo est credita nolle reddere,
nisi contra reges infausta moliri? Evidentissime
fidem abrupisti, cum apud Ottonem de regum interitu
tractasti, eorumque honorem subruere temptasti.
Unde et perjurii reatu detineris. Legationem
etiam tamquam ab eis missam Ottoni regi pertulisti,
ac apud eum dolose ordinasti, ut ipse cum paucis
adveniret, et militum multitudinem non longe
expeditam haberet. Regibus quoque nostris adversario
cum paucis occurrere suasisti, atque nihil
mali ex hoc proventurum spopondisti. Hanc etiam
collocutionem, utrimque utillimam fieri dicebas,
cum hos et illum de communibus et privatis familiariter
collocuturos simulabas. Verum aliter tibi
visum erat, cum hoc ideo praetendebas, ut ab
Ottone rege dominos tuos reges comprehendi faceres,
regnumque Francorum in jus illius transfunderes,
ut tu videlicet Remorum metropolitanus, Odo vero
Francorum dux haberetur. Idque tunc nobis omnino
patuit, sed ad tempus suppressum fuit. Et o summae
Divinitatis miserationem inestimabilem, quantis
miseriis erepti, quanto ludibrio subtracti sumus!
Instat tempus quo paratae insidiae effectum promittant.
Episcopi etenim sub specie religionis ac si de
promotione et abdicatione Gerberti atque Arnulfi episcoporum
quaesituri, praemissis legatis adveniunt. Otto
quoque rex Metti adest; a quo non longe exercitus collectus
praedicatur. Si ergo imus, aut pugnabimus, aut
capiemur. Si vero non imus, perjurii arguemur. Sed
ire reges non expedit, eo quod militum copia sufficiens
eis non sit. Perjurii vero reatus in te redundabit,
cum tu solus regibus nesciis juratus sis. »
98.
Ad haec episcopus erubescens, obmutuit | null | af452b7a-e5fd-46ff-ab20-8ca283ce6f16 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Quem cum unus suorum his exterritum vidit, contra
haec responsurus surrexit, et sic oblocutorem
adorsus est: « Horum omnium objector mihi loquatur.
Adsum qui pro criminato rationem reddo.
Unus tantum haec proferat. Caput quoque suum
meo objiciat. Arma quoque armis comparet. Necnon
et vires viribus conferat. » Hunc pro domino suo
insanientem et fervidum, Landricus comes sic alloquitur:
« O optime miles, harum ut video fraudium
penitus es ignarus. Quae licet te ignorante, tamen
ut praedicantur quaesitae sunt. Unde et tempera animum,
mitiga fervorem. Belli necessitatem non tibi
imponas. Non te impellas, unde ingressus redire
non poteris. Sed nunc meo usus consilio, paululum
hinc secede, dominumque tuum de his an vera sint,
interroga. Si te ad pugnam hortatur, congredere.
Si dicit cessandum, furori parce. » Secessit ergo,
dominumque vocatum an sic res habeatur interrogat.
Episcopus utpote a conscio convictus, rem ita esse
quaerenti confessus est. Unde et pugnam inhibuit.
Sedato itaque tanto fervore militis, res penitus innotuit.
Detentus ergo regum jussu, utpote desertor
custodibus datur. Cujus milites mox regibus sacramento
alligati sunt.
99.
#Synodus quae pro Arnulfo Mosomi habita est.@# --Dum
haec agerentur, cum Galliarum episcopi
ab regibus prohibiti essent, ut ad sinodum statutam
non venissent, episcopi tamen Germaniae ne doli
arguerentur si non accederent, statuto tempore Mosomum
conveniunt, domni papae legatum secum
habentes. Collecti ergo in basilica sanctae Dei genitricis
Mariae ordinatim more ecclesiastico consedere,
scilicet Sugerus Mimagadvurdensis, Leodulfus Treverensis,
Nocherus Leodicensis, et Haimo Virdunensis.
Horum medius abbas Leo resedit, vicesque
domni papae obtinuit. Contra quos etiam Gerbertus
Remorum metropolitanus, qui solus ex Galliarum
episcopis regibus etiam interdicentibus advenerat,
pro se responsurus ex adverso resedit. Consederunt
quoque diversorum locorum abbates, ac clerici
nonnulli. Laici etiam Godefridus comes cum duobus
filiis suis, atque Ragenerus Remensium vicedominus.
100.
#Praelocutio Haimonis Virdunensis episcopi
de causa sinodi@#.--Quibus circumquaque
silentibus, episcopus Virdunensis eo quod linguam
Gallicam norat, causam sinodi prolaturus surrexit:
« Quoniam inquiens ad aures domni papae saepissime
perlatum est, Remorum metropolim pervasam,
et praeter jus et aequum proprio pastore frustratam,
non semel et bis litteris suggessit, quatinus nobis
in unum collectis, tantum facinus justa lance utrimque
pensaremus, et sua auctoritate per nos correctum
ad normam reduceremus. Sed quoniam impediente
rerum diversitate id facere distulimus, nunc
post tot ammonitiones domnum hunc abbatem
Leonem et monachum mittere voluit, qui vices suas
teneat, et rem memoratam nobis oboedientibus discuciat.
Per quem etiam scriptum suae voluntatis
allegavit, ut si quid oblivio derogaret, scripto commendatum
haberetur. Quod et impraesentiarum
audire utile est. » Et statim protulit scriptum, atque
in aures considentium recitavit, quod quia brevitati
studemus, et nobis minus fuit accommodum, nostris
scriptis inserere vitavimus.
101.
#Oratio Gerberti pro se in consilio recitata.@# --Post
cujus recitationem, Gerbertus surrexit,
atque orationem pro se scriptam in concilio mox
recitavit. Satisque apud illos luculenter peroravit.
Sed hanc addere hic placuit, quod plena rationibus
plurimam lectori utilitatem comparat. Cujus textus
hujusmodi est:
102.
#Exordium.@# -- « Semper quidem, reverentissimi
patres, hanc diem prae oculis habui, spe ac
voto ad eam intendi, ex quo a fratribus meis admonitus,
onus hoc sacerdotii non sine periculo capitis
mei subii. Tanti erat apud me pereuntis populi
salus, tanti vestra auctoritas, qua me tutum fore
existimabam. Recordabar praeteritorum beneficiorum,
dulcis atque affabilis benivolentiae vestrae, qua
saepenumero cum multa laude prestantium usus fueram.
Cum ecce subitus rumor vos offensos insinuat,
vitioque dare laborat, quod magna paratum
virtute inter alios constabat. Horrui, fateor; et
quos ante formidabam gladios, prae indignatione
vestra posthabui. Nunc quia propitia Divinitas coram
contulit, quibus salutem meam semper commisi,
pauca super innocentiam meam referam, et quonam
consilio urbi Remorum praelatus sim edisseram. Ego
quippe post obitum divi Otthonis augusti, cum statuissem
non discedere a clientela patris mei beati
Adalberonis, ab eodem ignorans, ad sacerdotium
praeelectus sum; atque in ejus discessu ad Dominum,
coram illustribus viris futurus ecclesiae pastor designatus.
Sed Simoniaca haeresis, in Petri soliditate
me stantem inveniens | null | 044c71e3-8fb4-458c-9b1a-859b7417ea93 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, reppulit, Arnulfum praetulit.
Cui tamen plus quam oportuerit, fidum obsequium
praebui, donec eum per multos et per me apostatare
palam intelligens, dato repudii libello, cum omnibus
suis apostaticis dereliqui; non spe, nec pactione
capessendi ejus honoris, ut mei aemuli dicunt, sed
monstruosis operibus territus, in effigie hominis
latitantis. Non inquam ideo illum dereliqui, sed ne
illud propheticum incurrerem: Impio praebes auxilium,
et iis qui oderunt me amicitia jungeris, et idcirco
iram quidem Domini merebaris (II Paral. XIX,
2). Deinde sanctionibus ecclesiasticis, per longa
temporum spatia peractis, legeque perhemptoria
consummata, cum nihil aliud restaret, nisi ut judiciaria
principis potestate coherceretur, et tanquam
seditiosus ac rebellis a principali cathedra removeretur,
lege Africani concilii, iterum a fratribus meis
et regni primatibus conventus et commonitus sum,
ut excluso apostata curam discissi et dilaniati susciperem
populi. Quod quidem et diu distuli, et postea
non satis sponte acquievi, quoniam quae tormentorum
genera me comitarentur, omnimodis intellexi.
Haec est viarum mearum simplicitas, haec innocentiae
puritas, et coram Domino et vobis sacerdotibus
in his omnibus munda conscientia. »
103.
#Particio.@# -- « Sed ecce, ex adverso occurrit
calumpniator; vocum novitatibus, ut major fiat invidia,
delectatus obloquitur: #Dominum tuum tradidisti,
carceri mancipasti, sponsam ejus rapuisti, sedem
pervasisti!@# »
104.
#Confirmatio et reprehensio alternatim digestae.@#
-- « Itane ego dominum, cujus numquam servus
fuerim, cui etiam nullum sacramenti genus unquam
prestiterim? Etsi enim ad tempus famulatus sum,
fecit hoc imperium patris mei Adalberonis, qui me
in Remensi ecclesia commorari praecepit, quoadusque
pontificis in ea sacrati mores actusque dinoscerem.
Quod dum operior, hostium praeda factus sum, et
quae vestra munificentia magnorumque ducum largitas
clara et praecipua contulerat, violenta praedonum
manus abstulit, meque pene nudum gladiis suis ereptum
doluit. Denique postquam illum apostatam dereliqui,
vias et itinera ejus non observavi, nec quolibet
modo ei communicavi. Quomodo ergo eum tradidi,
qui, ubi tunc temporis fuerit, nescivi? Sed
neque eum carceri mancipavi, qui nunc nuper sub
praesentia fidelium testium seniorem meum conveni,
ut propter me nec ad momentum ulla detineretur
custodia. Si enim auctoritas vestra pro me staret,
in tantum Arnulfus vilesceret, ut mihi minimum voleret
obesse. Quod si contraria mihi, quod absit,
sententia vestra decerneret, quid mea interesset,
utrum Arnulfus, an alius Remorum constitueretur
episcopus? Jam de sponsa rapta sedeque pervasa
quod dicitur, ridiculosum est. Dico enim primum,
numquam illius fuisse sponsam, quam pro legitima
donatione spiritualis dotis collatis ante beneficiis expoliavit,
proscidit, ac dilaniavit. Necdum sacerdotali
anulo insignitus erat, et jam omnia quae denominatae
sponsae fuisse videbantur, satellites Symonis vastaverant.
Dico etiam, si concederetur quolibet modo illius
sponsa fuisse, utique esse desiit, postquam eam pollutam
et violatam, et, ut ita dicam, adulteratam suis
predonibus prostravit. Num igitur eam, aut quam non
habuit aut quam suo scelere perdidit, illius sponsam
rapui? Sedem autem populorum multitudine refertam
advena et peregrinus, nullis fretus opibus, pervadere
qui potui? Sed forte apostolica sedes nobis opponitur,
tamquam ea inconsulta summum hoc negocium
discussum sit, vel ignorantia, vel contumacia. Certe
nihil actum vel agendum fuit, quod apostolicae sedi
relatum non fuerit, ejusque per decem et octo menses
expectata sententia. Sed dum ab hominibus consilium
non capitur, ad filii Dei supereminens eloquium
recurritur: #Si oculus@# inquit #tuus scandalizat te@# »
et reliqua (Matth. V, 29). Et fratrem peccantem,
coram testibus coramque ecclesia commonitum, et
non obaudientem, decernit habendum tamquam
ethnicum et publicanum. Conventus ergo Arnulfus,
et commonitus litteris et legatis episcoporum
Galliae, ut a coepto furore desisteret, et, si valeret,
quoquo modo se a perditionis scelere purgaret, dum
monita salubria contemnit, habitus est tamquam
ethnicus et publicanus. Nec tamen idcirco dijudicatus
ut ethnicus, ob reverentiam sedis apostolicae
sacerdotiique sacri privilegia, sed a se ipso in se
ipsum damnationis sententia prolata, hoc solum eum
in omni vita sua preclare egisse dijudicatum est;
quia nimirum, si eum se, ipso damnante, episcopi
absolverent, poenam sceleris ejus incurrerent | null | 57309068-e389-4071-bffd-c9df4b918e8d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. « Si,
inquit magnus Leo papa, omnes sacerdotes et mundus
assentiat damnandis, damnatio consentientes
involvit, non praevaricationem consensus absolvit.
Hoc enim Deus omnium indicavit, qui peccantem
mundum generali diluvio interemit. » Et papa Gelasius:
« Error qui semel est cum suo auctore
damnatus, in participe quolibet pravae communionis
effecto execrationem sui gestat et poenam. »
Excluso itaque illo a Remensi ecclesia, mihi reluctanti,
multumque ea quae passus sum et adhuc
patior formidanti, a fratribus meis Galliarum episcopis
hoc honus sacerdotii sub divini nominis obtestatione
impositum est. Quod si forte a sacris legibus
quippiam deviatum est, non id malicia, sed
temporis importavit necessitas. Alioquin tempore
hostili omne jus, omneque licitum cavere, quid est
aliud quam patriam perdere et necem inferre? Silent
equidem leges inter arma; quibus ille feralis
bestia O ita abusus est, ut reverendissimos
sacerdotes Dei, quasi vilia mancipia caperet,
nec ab ipsis sacrosanctis altaribus temperaret, commeatus
publicos intercluderet.
105.
#Epilogus.@# -- « Redeo ad me, reverentissimi
patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi
totiusque rei publicae curam mors furibunda cum
omnibus suis incubuit copiis. Hinc dira egestas,
horreas et apothecas armata manu sibi vindicat,
illinc foris gladius et intus pavor, dies ac noctes reddiderunt
insomnes. Sola vestra auctoritas, ut
tantorum malorum levamen fieret, expectata est;
quae tantum vim habere creditur, ut non solum Remensi,
sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae,
et pene ad nihilum redactae, subsidio esse valeat;
quod Divinitate propitia expectamus, et ut fiat,
omnes in commune oramus. »
106.
Quam perlectam, legato papae mox legendum
porrexit. Tunc episcopi omnes cum Godefrido
comite qui eis intererat simul surgentes, orsumque
seducti, quid agendum inde esset deliberabant. Et
post paululum ipsum Gerbertum invitant. Cui cum
post aliquot sermones a domno papa corpus et sanguinem
Domini, ac sacerdotale officium sub praesentia
legati prohibere vellent, ille mox ex canonibus
et decretis confidenter astruxit, nulli hoc imponendum,
nisi aut ex crimine convicto, aut post vocationem
venire ad concilium vel rationem contempnenti.
Huic penae non sese esse obnoxium, cum ipse
etiam prohibitus accesserit, et cum nullo adhuc
crimine convictus sit. Simulque hoc ex Africano et
Toletano conciliis asserebat. Sed ne domno papae
omnino reniti videretur, a missarum celebratione
sese cessaturum usque in alteram sinodum spopondit.
Et statim his dictis sessum reversi sunt.
107.
Quibus considentibus Virdunensis episcopus
iterum surgens eo quod sinodi interpres habebatur,
ad alios qui episcoporum consilio non interfuere,
sic concionatus ait: « Quoniam inquiens hoc unde
hic agitur, diffiniri nunc non potest, eo quod controversiae
pars altera deficit, placet his domnis
episcopis ut vobis demonstretur, presentis rationis
causam, in aliud tempus transferendam, ut ibi qui
intendat, et qui refellat ante judicem consistant,
ut singulorum partibus discussis, recti judicii proferatur
censura. » Ab omnibus conceditur et laudatur.
Destinatur ergo locus Remis apud coenobium
monachorum sancti Remigii; tempus quoque die 8
post natale sancti Johannis Baptistae. Quibus constitutis
et dictis, sinodus soluta est.
#Post Historiae finem in codice ms. notitiae aliquot manu Richeri scriptae leguntur, quae pro
fundamento operis exigendi habendae esse videntur; sunt autem hae:@#
(995) Tempore statuto Silvanecti sinodus episcoporum
collecta est, ubi etiam inter Gerbertum et Arnulfum
praesentaliter ratio discussa est sub praesentia Leonis
abbatis et monachi legati aliorumque quamplurium.
Berta Odonis uxor suarum rerum defensorem
atque advocatum Rotbertum regem accepit. Richardus
pyratarum dux apoplexia minore periit. Hilduinus
quoque vinolentia.
Sinodus quinque episcoporum in monte sanctae
Mariae habita est. [Heinricus quoque dux
obiit]. Alia item sinodus apud Engleheim indicta
est sanctae Agathes festivitate habenda, quae
et suo tempore habita est (996, #Febr.@# 5).
Berta Rotberto nubere volens Gerbertum consulit,
ac ab eo confutatur.
Gerbertus Romam ratiocinaturus vadit, ac ibi ratione
papae data cum nullus accusaret, alia sinodus
indicitur.
Hugo rex papulis toto corpore confectus, in oppido
Hugonis Judeis extinctus est.
Rotbertus rex patri succedens, suorum consilio Bertam
duxit uxorem (Oct. 23) ea usus ratione, quod melius
sit parvum aggredi malum, ut maximum evitetur.
(997) Rotbertus rex ducta Berta uxore, in Fulconem
qui Odonis | null | e13c8033-7ca9-4993-b159-85309b2cb001 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.