Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
etenim attendit ancilla in manibus dominae
suae, sicut servi in manibus dominorum: et ita dum
dicitur, oculi nostri sexum utrumque concludit.
Donec, hic semper significat, quamvis temporaliter
dictum esse videatur. Sicut et in Evangelio dictum
est: Non cognovit eam, donec peperit filium suum
primogenitum (Matth. I): quam constat virum nullo
cognovisse tempore: ubi similiter pro omni tempore
ponitur. Nunquid enim postquam misertus est Dominus,
oculi nostri ad eum non erunt?
4 #Miserere nostri, Domine, miserere nostri: Quia multum repleti sumus despectione.@#
C Vox martyrum gemina petitione sibi miserendum
deplorat: quia corpora eorum in passionibus,
anima laborabat opprobriis. Multum repleti: significat
abundantiam passionum, quam tamen se cupide ac
libenter pertulisse testatur. Despiciuntur enim sancti
a malis, et verberibus lacerantur, flammis exuruntur,
gurgitibus merguntur altissimis.
5 ÷ #Quia .. multum repleta est anima nostra: Opprobrium abundantibus. Et despectio superbis.@#
C Omnes qui secundum Christum pie volunt vivere,
opprobrium patiuntur ab illis, qui de terrena
felicitate atque abundantia mundana superbiunt (II Tim. III).
C Quia semper divites, pauperes: superbi
despiciunt humiles. Non dixit autem divitibus
sed abundantibus, ut in malitia abundantes acciperes.
ORATIO EX PSAL. CXXII.
Coelorum habitator, Deus: ad te levamus oculos
nostros, precantes, ut confutatis opprobriis superborum,
misericordiam nobis solitam clementer indulgeas.
Per Dominum nostrum Jesum, etc.
PSALMUS CXXIII.
ARGUMENTUM PSAL. CXXIII.
C Sancti confessores fatentur se de tot aerumnis
saeculi, Dei miseratione liberatos: aguntque gratias,
quod non sunt decepti a persecutoribus, sed insidiis
eorum contritis erepti.
TT. #Canticum graduum.@#
C Isti enim gradus in illo sunt itinere constituti,
ubi ipse rex patriae viam se agnoscitur praebuisse:
quam si ipso praestante fideliter atque humiliter
gradiamur, ad ejus sancta tribunalia pervenimus.
1 #Nisi ÷ quia .. Dominus erat in nobis dicat nunc Israel: Nisi ÷ quia .. Dominus erat in nobis.@#
C Vox sanctorum martyrum, in beatitudine jam in
Domino exsultantium et dicentium, se nullatenus
potuisse inflicta pericula superare, nisi quod Dominus
erat in illis. Dicat nunc Israel: praecipiunt quodammodo
sancti martyres reliquis piis justisque hominibus,
ut unde ipsi fuerant salvati gratias secum
agant. Haec est enim charitatis et unitatis virtus, ut si
quid uni prosperum acciderit, omnes sibi provenisse
congaudeant: rursum si quid contrarium ingeritur,
universi sibi accidisse condoleant. A C Quintum
igitur gradum ascendunt, qui in spe fixa: cum sanctis
martyribus jam coelo coronatis, se exsultant invictos
tribulationibus coronandos.
2 #Cum exsurgerent homines in nos: Forte vivos deglutissent nos.@#
C Cum exsurgerent homines (scelerati, scilicet)
vivos deglutissent nos: humana consuetudo non est,
vivos deglutire: sed vivi deglutimur, cum in haereticas
pravitates aut in foveam culparum demergimur.
Vivi enim dicuntur, qui in fide Christi adhuc sunt:
mortui, qui a fide decesserunt: quod sanctis viris
potuisset accidere, nisi eos virtus superna liberasset.
3 #Cum irasceretur furor eorum in nos: Forsitan aqua absorbuisset nos.@#
C Cum irasceretur, dixit, quia causas justissimas
non habebant, ira enim et invidia judicio carent,
dum voluntates suas mente praecipiti subsequuntur.
Aqua hic iniquos populos vel paganos significat: hi
servos Dei absorbere cupiebant, cum in suas deorum
suorum culturas eos perducere nitebantur: sed eos
virtus divina liberavit. Aquam vero dixerunt antiqui,
a qua sunt omnia, credentes ex ea omnia procreata.
4
#Torrentem pertransivit anima nostra: Forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.@#
H Torrens est mors carnis, per quam sancti martyres
transeuntes, in refrigerium sunt introducti.
A C Vel passio tribulatio et persecutio malorum. C
Intolerabilis aqua dicitur, quando nostra infirmitas
cogitatur sine Dei adjutorio. Nam peccatorum gurgites
criminumque tempestates, tolerare quis non
valet, nisi cum confugerit ad defensionem Christi:
fiunt enim omnia tolerabilia, cum Deus in nobis habitat:
tunc enim nec error subripit, nec luxuria
trahit, nec superbia ventosa praevalet, nec hostis maligni
suggestio.
#Benedictus Dominus: Qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.@#
H Dentes hic numerositatem signat vitiorum, a
quibus ne capiamur, gratia Dei eruimur.
6 #Anima nostra sicut | null | 88fcc796-1159-4c88-8e5d-744e1fe5c09e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
passer erepta est: De laqueo venantium. Laqueus contritus est: Et nos liberati sumus.@#
H Tenduntur nobis laquei, in concupiscentiis ac
diversis astutiae diabolicae dolis. Sed contrito diabolo
sub pedibus nostris (qui nobis laqueus est) sicut
passer sapiens et astutus, evolamus ab illo.
8 #Adjutorium nostrum in nomine Domini: Qui fecit coelum et terram.@#
H Adjutorium nostrum in nomine Domini: hoc
est nomen quod est super omne nomen, hujus nominis
adjutorio, mortis vincuntur laquei, si in illo
maneamus affixi.
C Bene ergo in quinto gradu dicuntur, qui corporeos
in passione sensus Domino juvante superare
valuerunt.
ORATIO EX PSAL. CXXIII.
Conclude, Domine, hiantia ora malorum, qui saevis
obtrectationum dentibus vorare nituntur: ut qui de
nostra virtute diffidimus, nominis tui adjutorio muniamur.
Per Dominum nostrum Jesum, etc.
PSALMUS CXXIV.
ARGUMENTUM PSAL. CXXIV.
C Clamat propheta nobis in Domino confidendum,
ne laboremus incassum: petens: ut rectis prosperitas,
pravis vindicta proveniat.
TT. #Canticum graduum.@#
C Quamvis scala ista salutaris, competenti remedio
videatur esse constructa: nulla tamen firmitate
consistimus, nisi illic Domini regimine teneamur:
quae tamen ascensio fit mente, non corpore. Nam in
uno magis loco sedentes, et cellulae situ reclusi,
efficacius istos gradus ascendimus quam si per hominum
ora volitemus.
1 #Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum Qui habitat in Hierusalem.@#
A Sextum gradum ascendit, qui omnimodis in Domino
confidens, nec prosperitate malorum hominum
titubat in fide de Deo: sed fixis gressibus iter in
altum continuat. H Sion, id est speculatio: significat
sanctam electorum congregationem, in altitudine
contemplationis positam. Mons (juxta Danielem)
Dominus Christus (Dan. II): qui in eum totam
spem ponit, non commovebitur in aeternum: quia
conformis efficitur corpori gloriae Christi. C Hic
quoque Hierusalem, coelestem esse patriam advertimus
(quae est visio pacis) de qua nullus potest commoveri
qui meruit in ea constitui.
2 #Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui. Ex hoc nunc et usque in saeculum.@#
C Hic enim montes, viros sanctos designant: qui
Hierusalem illam coelestem inhabitant. Et Dominus
in circuitu: ille enim circuit auxilio aeternae defensionis
eos, quos sibi fideles esse cognoscit. Ex hoc
nunc: istud saeculum significat. Usque in saeculum:
illud dicit saeculum, ubi jam sanctis in majestate sui
luminis apparebit. Sed cur praebeatur ista defensio
consequenter exponitur.
3 #Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas:@#
C Virga: boni malique potestas significatur, hic
autem in malam partem accipi manifestum est.
Sors justorum: est religio Christiana, supra quam
non sinit Christus virgam peccatorum (id est iniquam
potestatem tyrannorum) diutius insurgere, ne
Ecclesiam Dei possint longissima persecutione conterere.
Ut non extendant ad iniquitatem manus
suas, H id est, ut non cogitent: quid mihi prodest
quod justus sum, si semper persequuntur me iniqui?
hoc est: ut sustineant malos, et non faciant
mala: non enim diu relinquit Deus talem virgam
super justos, licet diu videatur imbecillis.
4 #Benefac, Domine: Bonis et rectis corde.@#
C Optat igitur propheta his fieri bonum, qui nesciunt
a Domino prava voluntate separari. Recti
corde sunt, qui Deum sequuntur, et non praeire contendunt.
H Et qui suam voluntatem divinae voluntati
conformant, non divinam voluntatem ad suam curvare
volunt.
5 #Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: Pax super Israel.@#
C Pulchre definita sunt opera iniquitatis: esse
obligatio, quae nos vinculis pravitatis innectit, ut
esse liberi nequeamus, cum talibus tantisque laqueis
constringimur. Declinantes, id est, jussa Dei
non persequentes. Pari enim sententia percunt, et
qui declinare jussa Domini, et operari malitiam velle
contendunt. Pax super Israel: haec pax iste Salvator
est, qui semper defendit se videntes. H Qui
etiam auferens maceriam inimicitiae Judaeorum et
gentium, fecit utraque in credentibus unum, quod
erat ante divisum (Ephes. II)
ORATIO EX PSAL. CXXIIII.
Repelle, Domine, nequitias insurgentium, a sorte
justorum: ut | null | ed455d8f-9b0b-4857-981b-d2e7c57c428d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui in te toto corde confidunt, nullis
tentationum imbribus quatiantur. Per Dominum
nostrum Jesum Christum filium, etc.
PSALMUS CXXV.
ARGUMENTUM PSAL. CXXV.
C Sanctissimi viri Domini miseratione liberati,
gratias agunt: quod de obnoxietate saevissima peccatorum,
in tantam gratiam sunt recepti, ut inter
gentes probarentur esse laudabiles: deprecantes ut
captivitas eorum converteretur in gaudium.
TT. #Canticum graduum.@#
1 #In convertendo Dominus captivitatem Sion: Facti sumus sicut consolati.@#
H Captivitas Sion fuit, cum Ecclesia premeretur
a cultura idolorum: sed conversa est in libertatem,
quando adventu Domini, inferni vincula disrupta
sunt. C Vide autem quod non dicit, facti sumus
consolati, sed facti sumus sicut consolati: quia illa
captivitate explosa, non reddit nos omnino securos,
donec in isto corpore mortali versamur, sed in beata
Hierusalem erit certa et perfecta consolatio.
2 #Tunc repletum est gaudio os nostrum: Et lingua nostra in exsultatione.@#
C Tunc repletum est os (id est cordis arcanum)
gaudio: in adventu Domini Salvatoris, cum commutavit
captivitatem nostram in gaudium. Et lingua
in exsultatione: cui talia Domini munere praestabantur.
3 #Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.@#
C Non autem dicit gentes, sed inter gentes: quia
in adventu Domini gentes universaliter non crediderunt:
sed inter gentes erant, ex gentibus fideles
facti, cum quibus Dominum magnalia facere cernebant
adhuc gentiles infideles.
4 #Magnificavit Dominus facere nobiscum: Facti sumus laetantes.@#
C Et ne putares gentiles (dicentes de fidelibus,
magnificavit Dominus) falsum dixisse, confirmant
fideles eorum dictum dicentes. Magnificavit Dominus,
id est decrevit magnos nos ostendere gentibus
donatione virtutum. Facti sumus (utique de tanta
gratia) laetantes.
5 #Convertere, Domine, captivitatem nostram: Sicut torrens in austro.@#
C Postulant populi fideles sua iterum peccata dimitti.
Sicut torrens. H A Etenim flante Austro (qui
est ventus calidus) solvuntur glacies, et impletum
aquis torrentem facit currere: sic flante Spiritu
sancto, accepta remissione per lamenta, solvuntur
peccata nostra. A C Torrens enim dicimus flumina
hiemalia, et peccata nostra quae frigidantia corda
congelant: quae calore Spiritus sancti solvuntur in
lacrymas. Sed ut nobis sensus possit constare plenitudo:
pronuntiandum est convertere, id est converte
(quia deponens est verbum antiquum convertere)
captivitatem nostram: sicut torrens in Austro
convertitur in liquorem.
6 #Qui seminant in lacrymis. In exsultatione metent.@#
C Spiritalis seminatio semper in lacrymis est:
aut enim sancti deplorant praeterita peccata, aut
cruciantur timore futurorum, aut persecutionibus
agitantur: sed qui tale semen seminant, metent
gaudia futurae promissionis. Econtra peccatores in
gaudio seminant, et metunt in lacrymis.
7 #Euntes ibant et flebant: Mittentes semina sua.@#
C Euntes sancti bona operando. Flebant: quando
pauperes aspiciebant frigore constrictos, inopia saeva
maceratos, mittentes semina sua. Sua dicit: ut de
propriis laboribus, non de rapinis eleemosynas facere
debere cognoscas. Mittentes vero: intellige
praemittentes in coelum, quo ante, nostra acta perveniunt
quam nos: illa enim sunt thesaurus noster
in coelo condendus. H Vel euntes (praedicando verbum
Dei) flebant: super duritia cordis non credentium.
8 #Venientes autem venient in exsultatione: Portantes manipulos suos.@#
C.
Venientes: illi veniunt in exsultatione, quibus
jam misericordia divina praestatur: qui hic taliter
egerunt, qualiter Dei jussa praecipiunt: et fecerunt
manipulos, id est, fructuosissimas actiones. Et felix
ille, qui triticeis ponderibus ingravatur: ne levitas
stipularum, vota messoris eludat, et tunc attendat
inanitatem laboris sui, quando jam non praevalet
operari.

ORATIO EX PSAL. CXXV.
Consolare, Domine, populum tuum, et libera nos
a captivitate pessimorum vitiorum: ut quod hic in
lacrymis serimus, te retribuente cum gaudio metamus.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS | null | acb28861-4238-4fc9-9f4d-ea457f1ea382 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CXXVI.
ARGUMENTUM PSAL. CXXVI.
C Providens propheta Novi Testamenti gratiam:
docet ne quis propriis viribus aliquid boni applicet:
sed Domino largitori. Loquitur etiam de ipso Domino
et apostolis, vel quicunque ipsius mandata perficiunt.
TT. #Canticum graduum Satomoni.@#
Salomon interpretatur pacificus, et significat Dominum,
de quo Apostolus ait: Ipse est pax nostra (Ephes. II).
Domus hujus Salomonis: Christi Ecclesia,
quae et civitas est ejus.
1 #Nisi Dominus aedificaverit domum: In vanum laboraverunt qui aedificant eam.@#
C Aedificant domum, qui in unumquemque Christianum,
veritatem fidei fabricare contendunt: ipsi
enim sunt domus quibus dicit Apostolus, vos enim
estis templum Dei (I Cor. III). Sed isti, si suis viribus
aedificare se putant, laborare videntur in vanum,
nisi gratia Dei donet verissimae credulitatis effectum.
2
#Nisi Dominus custodierit civitatem: Frustra vigilat qui custodit eam.@#
C Civitas enim Domini Hierusalem intelligitur coelestis,
cujus pars adhuc peregrinatur in terris: in
qua episcopi vigilare super gregem suum contendunt,
ut pervigili cura eam custodiant: quibus idem
dicitur, quod aedificantibus: ne credant solas humanas
vigilias praevalere, cum sola divinitas incursionis
pericula possit arcere.
3 #Vanum est vobis ante lucem surgere: ÷ surgite@# .. #postquam sederitis. Qui manducatis panem doloris.@#
C Adhuc ipsos doctores alloquitur, ut efficacius
corrigatur populus, dum videt etiam magistros praemonitos.
Illi autem ante lucem surgere quaerunt:
qui neglecta humilitate Christi, prius volunt exaltari
quam humiliari. Surgite, id est, prius humiliationem
sustinete, et post ascensum praemia quaerite
gaudiorum. Panem doloris: perfecti comedunt
Christiani, cum se lacrymis fidelibus castigant: de
quibus alius psalmus dicit. Fuerunt mihi lacrymae
meae panes (Psal. XLI). Illis enim dolor panis est,
qui se de afflictione reficiunt, et de mundana tristitia
consolantur. Et sequitur quando debeant surgere,
qui jussi sunt ante sedere. Tunc enim surgent,
cum dederit dilectis, etc., id est, cum mortui
fuerint, non ante mortem.
4
#Cum dederit dilectis suis somnum ecce haereditas Domini: Filii merces fructus ventris.@#
C Dilecti sunt Dei, qui eum nimia charitate perquirunt.
H Cum illi accepto quietis somno ab hoc
saeculo discedunt, tunc fiunt haereditas Domini:
quia jam subjacent tentationibus, tunc non. Et merces
fructus ventris: C id est uteri #virginalis@# partus.
Merces illius fructus est omnis homo qui cum
Deo perenniter gaudebit: et ista merces dicta est
haereditas, non autem deitatis sed humanitatis merces
dicitur, ut in secundo psalmo dicitur, postula a
me, etc.
5 #Sicut sagittae in manu potentis: Ita filii excussorum.@#
C Sagittae: sancti apostoli vel caeteri praedicatores.
In manu potentis, id est in potestate Christi
transmissi ad praedicandum. Sicut enim telum vel
sagitta missa a potente, rectissima et cito venit ad
destinatum locum: ita apostoli in omnem terram
missi, cito quo mittebantur pervenerunt et jussa
impleverunt. Ita et filii excussorum: in loco, scilicet
prophetarum succedentes, et eorum prophetiam
interpretando et explanando discutientes. Discutere #est tectum@#
aliquod palam facere, prophetae ergo
excussores dicuntur, quoniam secreta coelestia
mundo propalarunt. Illorum filii: apostoli sunt, quia
eorum #dictis@# credentes, quodammodo fide generati
sunt.
6 #Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis:@#
#Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.@#
C Hos ergo apostolos, beatos dicit, cum eorum
labor ad gloriosa vota pervenerit. H Vel ille homo
populus beatus est: qui implevit suum desiderium
ex ipsis apostolis, id est, ex praedicatione eorum
conversus, ea quae praedicata sunt, scilicet aeterna
desiderat, et implevit jam hoc desiderium opere.
Vel desiderium ex ipsis implet, qui quod ipsi desiderabant,
scilicet esse in beatitudine aeterna, et ipse
desiderat. C Porta civitatis Hierusalem, Christus
est: in ipsa enim loquitur qui recta praedicat de Domino.
Tali ergo loco prius peccatores et infideles
exire facit, et devotos introire. Fideles enim praedicatores
non confundentur in porta, quia eis aperitur:
malis vero clauditur, ideo confundentur.
ORATIO EX PSAL. CXXVI.
Domorum spiritalium aedificator, Deus ut nos
custodias deprecamur, imple in te desiderium | null | a49ce3ce-66ee-4d18-99d3-38f11004b6f4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostrum:
et electis tuis nos adjunge pro meritis. Per
Dominum nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXXVII.
ARGUMENTUM PSAL. CXXVII.
C Propheta bona timentium Deum enumerans,
eos benedicit, ut aeterna gaudia consequantur.
TT. #Canticum graduum.@#
C Quam sit magnificus nonus gradus, ipse numerus
declarat: qui trina protentus triplicatione, sanctum
nobis Trinitatis culmen ostendit.
1 #Beati omnes qui timent Dominum: Qui ambulant in viis ejus.@#
C Primo timorem Domini ab hujus saeculi terrore
divisit. Dicendo enim beati omnes qui timent Dominum,
ostendit non esse beatos, qui hujus mundi
pericula in amissione temporalium rerum sollicita
mente formidant. Cum viis pluraliter dicit: apostolos
et prophetas significat, per quos venitur ad
unam viam, id est Christum. Soli igitur isti, sancto
illo Dei timore Dominum timent, qui ambulant in
viis ejus, id est praeceptis, et in his quae prophetae
apostoli et evangelistae praedicaverunt. In sequentibus
versibus tribus, enumerat utilitates timoris
Domini.
2
#Labores manuum tuarum + quia .. manducabis: Beatus es et bene tibi erit.@#
C Labores manuum: remuneratio est bonorum
operum. Et ne istud pabulum carneum putares,
addidit. Beatus es: nemo enim de carnali comestione
beatus efficitur, nisi qui spiritali dono saginatur.
Bene tibi erit: cum acceperis quod oculus non vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod
Deus se diligenter praeparavit (Isa. LXIV).
3 #Uxor tua sicut vitis abundans: In lateribus domus tuae.@#
C Uxor dicta est quasi ut soror: quapropter uxorem
hic sapientiam debemus advertere. Vitis vero
mater est uvarum, quae dulcia vina profundens, corda
nostra recreat. Sic et sapientia fructus inferens
jocundos, suavi nos delectatione laetificat. Latera,
duo testamenta sunt: domus, propria cogitatio.
Mens enim in cogitatione sua quasi in aede defigitur.
Cujus cogitationis duo latera, legem et Evangelium
accipe: in quibus mens sancta quasi in duobus
aedis lateribus firmata solidatur.
4 #Filii tui sicut novellae olivarum: In circuitu mensae tuae.@#
Filii tui: H Id est actus boni, assistentes in circuitu
Scripturae et doctrinae coelestis, cum pinguedine
pacis et obumbratione virtutis. C Vel filii
utrumque sexum significat, spiritualiter coelesti
verbo genitum: et mensa, Domini altare, ubi coelesti
pane saginantur.
5
#Ecce sic benedicetur homo: Qui timet Dominum.@#
C Cum dicit, ecce sic: significat sicut superius
expositum est, sic enim meretur benedici, qui suum
timet auctorem.
6 #Benedicat tibi Dominus ex Sion: Et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae.@#
C Dicit enim, benedicat te Dominus ex Sion, id
est Christus qui in hoc monte hominibus apparere
dignatus est: et pro nominis sui qualitate, tanquam
pastori optimo semper ascribitur: Sion enim speculatio
interpretatur: Hierusalem indicatur visio
pacis. Optat ergo ut in Hierusalem videat cuncta quae
bona sunt. Sed ne crederes in coelesti Hierusalem
temporaliter ista bona videri, addidit, omnibus diebus
vitae tuae, id est vitae aeternae.
7 #Et videas filios filiorum tuorum: Pacem super Israel.@#
C Filios enim, filiorum: signat nepotes. Quod utique
beatis viris contingere potest, qui praedicationibus
sanctis populos multos generant. Pax est Dominus
Salvator: qui insidet illam beatam Hierusalem,
et cuncta bona facit, et beata, quaecunque majestatis
suae virtute complectitur: illam pacem videas, non
solum filios filiorum.
ORATIO EX PSAL. CXXVII.
Timentibus nomen tuum, Domine, beatitudinem
largire perpetuam: ut talis nobis actio, talisque sit
vita, quae celsum de bonis fructibus meritum reportet
ad sidera. Per Dominum nostrum Jesum Christum,
etc.
PSALMUS CXXVIII.
ARGUMENTUM PSAL. CXXVIII.
C B. Propheta monet Ecclesiam, ut dicat quot certamina
a suis pertulerit hostibus (ne quis fidelium de
propriis tribulationibus desperet) praedicens eisdem
inimicis, quod eis in judicio futuro esse venturum
noverat.
TT. #Canticum graduum.@#
C Docet hic propheta toleranter nos saeculi molestias
sustinere, quando Ecclesiae crebras fuisse passiones
comprobat.
1 #Saepe expugnaverunt me a juventute mea:@#
#Dicat nunc Israel.@#
C Admonet propheta Israel, id est Ecclesiam, ut
dicat bella sua. Saepe: hic signat frequentiam passionum.
A juventute: | null | 960dc164-0b68-4a3e-a4a0-3ca4040d5c13 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
significat quando a fratre perverso
justus Abel occisus est (Gen. IV), et caeteri
deinceps quamplurimi: ipsius quoque passione
Christi expugnata est Ecclesia. Dicat nunc Israel
(id est in hoc saeculo, quando tempus est poenitentiae)
ut instruantur reliqui fideles, patienter hic ferre
persecutiones: quia in futura vita non expugnatur
sanctus. Istud quoque dicat nunc Israel, per tres
versus sequentes subaudiendum est.
2 #Saepe expugnaverunt me a juventute mea: Etenim non potuerunt mihi.@#
C Bene dicit Ecclesia expugnatam se a juventute
sua: ut intelligas nunquam finitam Ecclesiam esse
persecutione improborum, quae ita saepe est expugnata:
crescit enim persecutionibus, suaque contritione
grandescit: nam si hic sanctos viros amittit,
futurae patriae acquirit. Non potest igitur finiri, quae
suis detrimentis augetur: unde non potuisse tamen
sibi praevalere dicit eos, quos superius se expugnasse
commemorat: quia nunquam eis consensit
ad malum.
3 #Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: Prolongaverunt iniquitatem suam.@#
C Fabricatum: vero supra dorsum suum Ecclesia
testatur a peccatoribus: qui dolos facere festinant,
et occultas suasiones, quasi in dorsum Ecclesiae (ubi
videri non possunt) agunt: qui sic occulte avertere
a sancta fide aliquos moliuntur, ut vel paucos decipiant,
qui Ecclesiam totam subvertere non potuerunt.
Prolongatas quoque dicit ipsas insidias, quas
assidue hostes ingerebant fidelibus: prolongata est
enim haec iniquitas ab Abel usque huc, et in finem
usque saeculi prolongabitur.
4 #Dominus justus concidet cervices peccatorum: Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.@#
C Cervices: pro superbia posuit, quam concidit
Dominus in illis sic expugnantibus: cum eos ad
misericordiam per humilitatem et satisfactionem redire
permittit. Confundantur: in extremo judicio,
qui jam per poenitentiam nolunt confundi. Et convertantur
retro: ad poenam aeternam: ipsi enim,
id est, obstinati ipsi oderunt Sion, id est Ecclesiam.
5 #Fiant sicut fenum tectorum: Quod priusquam evellatur exaruit.@#
C Fenum in tectis antiquis crescens, ante tempus
collectionis arescit et perit: quia nulla firma radice
viguit. Itaque comparantur peccatores illi caduco
feno, quoniam et hic frequenter dispereunt, antequam
de hac luce tollantur: nascuntur enim in
cacuminibus superbiae, ubi nulla soliditate consistunt.
H Nec ullum granum bonitatis proferunt.
6 #De quo non implebit manum suam qui metet: Et sinum suum qui manipulos colliget.@#
C Metentes, angeli sunt, qui ultimo die judicii
frumentum electorum in horreo coelestis patriae recondunt:
sed de istis (hoc est superbis) manum non
implent, quia eos a societate sanctorum reprobatos
segregant. De istis enim supra dictum est, venient
in exsultatione ferentes manipulos suos: de injustis
hic dicitur, quod nec manum plenam fructibus conportent.
Manus ad operationem; sinus ad conscientiam
pertinet. In malorum enim actibus, neutrum
frugi aliquid potest inveniri.
7 #Et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos: Benediximus vobis in nomine Domini.@#
C Praetereuntes: sunt sancti Dei, qui hunc mundum
praetereunt, quia pro nihilo habent, et ad illa
coelestia toto amore transeunt: a quibus, sceleratis
inaniter operantibus, nulla benedictio praestatur.
Sed ne ista benedictio putaretur humanis viribus
applicanda, addit, benediximus vobis, etc: ipsa est
enim firma et vera benedictio, quae sub Domini
commemoratione agitur, a quo venit omne quod
expedit.
ORATIO EX PSAL. CXXVIII.
Ab omnium impugnantium nequitiis, Ecclesiam
tuam Domine, dextera tuae potentiae defende: ut
inimicis retrorsum conversis, sacris a te benedictionibus
repleatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum,
etc.
PSALMUS CXXIX.
ARGUMENTUM PSAL. CXXIX.
C Clamat propheta ad Dominum, ut a peccatorum
profundo liberetur: benevolentiam boni judicis
quaerens de calamitatibus indicatis.
TT. #Canticum graduum.@#
1 #De profundis clamavi ad te Domine: Domine, exaudi vocem meam.@#
C Profundum est quasi porro fundum, cujus ima
omnino demersa sunt. De isto profundo gloriosas
effudit lacrymas Petrus, publicanus pectora tutudit (Luc. XVIII),
Jonas tacitus vociferavit (Joan. II). Domine,
exaudi: sic cum de profundo oravit, ad
altissimi Redemptoris celeriter dona pervenit. Est
ergo illud profundum, profunda humilitas poenitentiae.
2 #Fiant aures tuae intendentes: In vocem deprecationis meae.@#
H Non hic carnalem aurem | null | d127930d-2170-4b75-b342-88712b310ed6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
propheta postulat
(sciens Deum incorporeum esse), sed virtutem, qua
suos exaudire dignatur, exposcit.
3 #Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit?@#
C Iniquitatem vult intelligi omne peccatum, quod
potest aliqua pravitate committi: iniquum enim
est, quod justum non est. Videns ergo propheta
nullum esse, qui non aut cogitationibus excedat,
aut vacuo sermone delinquat, aut inani actu occupetur:
dicit justitiae ipsius humanum genus non
sufficere, nisi misericordiae praestet auxilium: nemo
enim solam Dei justitiam sustinere posset.
4 #Quia apud te propitiatio est: Et propter legem tuam sustinui te, Domine.@#
C Territus igitur justitia Dei, ad patronam misericordiam
convolat. Non est enim in nostris actibus
ut mereamur absolvi, sed ipsius propitiationis
est, ut confitentem reum liberare dignetur. Haec
est autem lex, id est, evangelica jussio, per quam
se jure credebat esse salvandum. Sustinuit: indicat
charitatem, quae totam sustinet, et perfectos
efficit Christianos. Vel lex tua: lex est miserendi
poenitentibus.
5 #Sustinuit anima mea in verbo ejus: Speravit anima mea in Domino.@#
C Sustinuit anima mea in verbo ejus: quia incarnationem
Domini credebat esse venturam. Christus
enim verbum istud est, quod sustinendo interim,
patienter exspectavit. Et quod non dixit transitorium
aliquod verbum, exponit sequenter, dicens
illud verbum Dominum: Speravit anima mea in Domino,
scilicet qui est verbum Patris, speravit enim
anima mea, quod futuris temporibus de Maria virgine,
propter interitum generis humani auferendum,
nasci dignaretur.
6 #A custodia matutina usque ad noctem: Speret Israel in Domino.@#
C A custodia matutina: Custodia matutina est
resurrectio Christi, qui custodientibus sepulcrum
militibus matutino tempore surrexit, ex quo enim
Christus resurrexit a mortuis, spes Ecclesiae confirmata
est in Domino. Usque ad noctem, id est, usque
in finem mundi.
7
#Quia apud Dominum misericordia: Et copiosa apud eum redemptio.@#
C Reddita est causa mirabilis, quare Israel debuisset
in Domino sperare: quia in ejus manu misericordia
est, quae potest ex perverso facere justum,
ex imbecillo immortalem, ex carneo angelis
similem. Addidit etiam et copiosa redemptio: H
Quia non auro nec argento, sed pretioso sanguine
nos redemit. H Vel copiosa dicit, ne quisquam desperaret
de venia, arbitrans non usque ad ipsum
redemptionis pretium posse pervenire.
8 #Et ipse redimet Israel: Ex omnibus iniquitatibus ejus.@#
C Redemit itaque Israel: sanguine pretioso, qui
purificat non cruentat, qui non maculat sed emundat
ab omnibus maculis. Sed cum dicit ipse: ostendit
praeter ipsum evadendi impossibilitatem: et alium
nullum potuisse nos redimere.
ORATIO EX PSAL. CXXIX.
Intendant quaesumus, Domine, pietatis tuae aures
in orationem supplicum, quia apud te propitiatio est
peccatorum: ut non observes iniquitates nostras, sed
impertias nobis misericordias tuas. Per Dominum
nostrum Jesum, etc.
PSALMUS CXXX.
ARGUMENTUM PSAL. CXXX.
C Exemplo suo propheta humilitatem Christianum
populum docens, poenam ei gravissimam ponit, si
mandata Domini non cum summa humilitate susceperit:
hortaturque Israelem jugiter sperare in Domino,
quatenus saeculi adversa valeat tolerare.
TT. #Canticum graduum.@#
C Totus hic psalmus de mansuetudine atque humilitate
cantatur: eoque fit, ut quos labor praemissae
confessionis afflixerat, dulcedo gloriosae devotionis
reficiat.
1 #Domine, non est exaltatum cor meum: Neque elati sunt oculi mei.@#
C Taliter hic hypotheticus syllogismus enascitur:
est enim sensus, si non exaltatum cor meum, neque
elati sunt oculi mei: a superbia videlicet reddor
alienus. Attamen non est exaltatum cor meum, neque
oculi elati sunt. A superbia igitur reddor alienus
Et sic cum propheta negat de se vitiosa, confitetur
omnino laudanda.
2 #Neque ambulavi in magnis Neque in mirabilibus super me.@#
C Ambulavit Pilatus in magnis, qui dixit Christo,
nescis quia potestatem habeo dimittendi te (Joan. XIX):
ambulant in mirabilibus qui de virtutibus quas a
Deo acceperunt gloriantur, aut miracula quaerunt,
non vitam miraculosam.
3 #Si non humiliter sentiebam: Sed exaltavi animam meam.@#
C Dicit se non superbe Scripturas meditatum,
monet ergo propheta divinas Scripturas simplici ac
puro corde ab unoquoque esse meditandas: non ut
Ariani et Manichaei. Iste | null | 26b4c9be-cd57-4510-94ad-2e4e90d96bdb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ergo se dicit humiliter sensisse,
ut Apostolus ait: Noli altum sapere sed time (Rom. XI).
Negat, iterum exaltatam animam ad culmen
superbiae, sed non negat elevatam ad praedicationes
divinas. In illis enim rebus animam levare
fas est unde coelesti pane pascatur: in illis superbis
exquisitionibus non licet, ubi mors reperitur.
4 #Sicut ablactatus est supra matre sua: Ita retributio in anima mea.@#
C Ablactati dicuntur qui sunt a lacte prohibiti. Et
merito talis est facta comparatio, quia sicut infantes
ubera materna sugunt, ita fideles parvuli simplicitate
Scripturae divinae nutriuntur, donec praeparentur ad
solidum cibum. Est ordo autem verborum talis, si
non humiliter sentiebam, sicut ablactatus sub matre
sua, sed exaltavi animam meam: tunc ita retribues,
id est si ego te praesumpsi contemnere, tunc merito
videatis me abjicere.
5 #Speret Israel in Domino: Ex hoc nunc et usque in saeculum.@#
C Docet propheta unumquemque fidelium, ut confidentiam
suam semper in Dominum ponat, dicit
enim, ex hoc nunc, id est, a praesenti tempore usque
ad aeternitatem futuram: cum unum saeculum erit et
vicissitudo temporum in unitatem perpetuam mutabitur.
ORATIO EX PSAL. CXXX.
Ne permittas nos exaltari in superbiis saeculi, omnipotens
Pater: sed qui mitis es et humilis corde
(Matth. XI),
pater [pariter] doce nos humilibus tibi
placitis consentire. Qui vivis et regnas, Deus, etc.
PSALMUS CXXXI.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXI.
C Hic psalmus Incarnationis Dominicae sacramenta
describit: cujus adventus Ecclesiam benedicat, sacerdotes
glorificet, inimicos confundat, et super ipsum
Dominum floreat sanctificatio aeterna justitiae.
TT. #Canticum graduum.@#
C Cum prophetam omnia cantica graduum ad provectum
spei celsioris evexerint: istud tamen eum
omnimodis elevavit, #quia@# incarnationis Dominicae
sacramenta describit.
1
#Memento Domine, David: Et omnis mansuetudinis ejus.@#
C Memento enim illi dicitur ex humano more, qui
nihil aliquando potuit oblivisci, cui omne praeteritum
et futurum praesens est. Ille autem David manu fortis
et desiderabilis est Dominus Christus. Et omnis mansuetudinis
ejus: per quod virtus immensae patientiae
ejus ostenditur.
2 #Sicut juravit Domino: Votum vovit Deo Jacob.@#
C Juravit Dominus, scilicet Christus, id est, jure
oravit secundum etymologiam: hoc est veraciter
firmeque promisit, promisit vero se redempturum
humanum genus. Quos ostendit, quando Petro ait:
Mitte gladium tuum in locum suum. Calicem quem
dedit mihi Pater, non bibam illum? (Joan. XVIII.) Et
hoc idem quod promisit, dicitur vovisse: votum
itaque Filli fuit, ut per adventum incarnationis ejus
reconciliaret Patri genus humanum: hoc tamen
votum non est a Patre et Spiritu sancto divisum,
quia eorum hoc unum est votum.
3 #Si introiero in tabernaculum domus meae Si ascendero in lectum strati mei.@#
C Tabernaculum dicit coelestem habitationem, ubi
post resurrectionem assumpta carne videntibus apostolis
ascendit. Lectus ipsius, est requies intelligenda,
beatissimae, scilicet passionis consummatio:
quia consummata passione requies erat. Promittit
enim se Christus non ascensurum in coelum, nec
carni suae requiem illam daturum, donec quae Patri
promisit impleverit.
4 #Si dedero somnum oculis meis: Et palpebris meis dormitationem.@#
C Somnus iste intelligendus est requies mortis:
quia triduana tantum pausatione susceptus est, et
nullam corpori corruptionem intulit sed quietem.
Palpebrae a palpando dictae sunt: quae nisi tremula
quadam remissione quieverint, somnus oculos non
potest introire. Et idem aliis verbis repetitum sequitur:
quoniam revera tempora capitis nostri requiem
habere non possunt, quando oculi crebris
motibus agitati vigilare noscuntur.
5 ÷ #Et requiem temporibus meis ..: donec inveniam locum Domino Tabernaculum Deo Jacob.@#
H Nec requiem se temporibus dedisse profitetur,
priusquam in homine dignum Domino Patri locum,
vel Ecclesiae congregationem construeret sua resurrectione.
C Quia locus ejus est tabernaculum pectoris
Christiani, et atria Ecclesiae catholicae, quae
ille tanquam coelum semper inhabitat. Et ipse invenit,
qui quaesivit ovem perditam: ipse reperit,
qui construxit tabernaculum sibi ex nobis et in
nobis.
6 #Ecce audivimus eam in Ephrata: Invenimus eam in campis silvae.@#
C Audivimus eam scilicet promissionem implendam.
Ephrata ipsa est Bethlehem: unde evidenter
apparet auditum fuisse, nasciturum Dominum in
Bethlehem | null | 1942a357-3bcb-4d76-914e-9f91cbdf0888 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, Michaea propheta dicente: Et tu Bethlehem
Ephrata nequaquam es minima; ex te enim
exiet dux Christus (Mich. V). Campi silvae: corda
sunt gentium, quae ex peccatis prius silvestribus et
dumosis cubilia fuerunt daemonum, nunc campi
vocitantur Domino colente et exstirpante. Campi
a capacitate et spatio diffuso dicti sunt.
7 #Introibimus in tabernaculum ejus: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.@#
H Nos introibimus in tabernaculum Dei: qui in
adunatione Ecclesiae per Dominum congregamur.
C Pedes significant evangelicas jussiones: ibi enim
steterunt pedes ejus, ubi fidei veritas dignoscitur
esse fundata: stant enim Domini pedes aeterna soliditate
veritatis fixi. H Ibi ergo adorabimus, ubi apostolicae
praedicationes audiuntur, quae sustentant totum
corpus Ecclesiae: locus itaque iste, Ecclesia
est.
8 #Surge, Domine, in requiem tuam: Tu et arca@#
sanctificationis #tuae.@#
H C Surge, Domine, id est ab inferis revertere in
deitatis tuae beatitudinem sempiternam. C Tuam
dico quam tibi tua majestas attribuit. Tu et arca,
hoc est Ecclesia, quam sanctificare dignatus es. Ideo
vero Propheta ad Christum dicit: surge, quia jam
spiritu praevidit omnia impleta in praedestinatione,
quae superius Christus promisit. H Quasi diceret:
jam explesti juramentum, reddidisti votum, invenisti
locum Deo, jam produxisti ex latere tuo Ecclesiam;
exsurge nunc, revertere in tabernaculum et
requiem tuam.
9 #Sacerdotes tui induantur justitia: Et sancti tui exsultent@#
H Sacerdotes Dei induantur justitia, ut lorica justitiae
muniti (Ephes. VI), non saucientur a jaculis
inimici. C Et sancti tui exsultent qui Christum
in baptismo induerunt. A Vel, omnes sancti, sacerdotes
dicti sunt, regali illo sacerdotio fidei et charitatis
decorati.
10 #Propter David servum tuum: Non avertas faciem Christi tui.@#
H Propter illum qui ex semine David formam
servilem suscepit, non avertatur claritas imaginis
tuae a sanctis, in quibus inhabitet Christus, sed illuminet
eos. A C Vel petit Propheta ut a gente Judaeorum
non avertat faciem suam, propter mortem Christi.
Exaudita est oratio, quia multi de gente illa
salvi sunt (Act. XXI), ut apostoli et alii multi.
11 #Juravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.@#
C Quid enim firmius potest dici quam quando ille
jurat per quem juratur. Ille promittit qui non potest
falli. Frustrare est in irritum promissa deducere,
quod hic merito denegat posse evenire ubi locus esse
deceptioni non potuit. Fructus est ventris, doctrina
Christi coelestis, de qua populus Christianus est generatus,
sedens super sedem ejus, quando similia
mandata illius docere probatur. Successores itaque
Christi, apostoli et alii positi sunt super sedem Christi
qui fuerunt fructus praedicationis Christi, verbo
illius geniti. Per David igitur Christus intelligitur,
cui Pater hoc juravit, id est, firmiter promisit secundum
humanitatem.
#Si custodierint filii tui, testamentum meum: Et testimonia mea haec quae docebo eos.@#
C Dicitur etiam et hoc de apostolis et Christianis,
qui filii Dei dici meruerunt integritate fidei, si testamentum
Dei omnemque doctrinam pura devotione
custodiant. Sedere semper in coelestibus et aeternaliter,
hoc est usque in saeculum, scilicet futurum in
coelo, cujus non erit finis.
13 #Et filii eorum usque in saeculum: Sedebunt super sedem tuam.@#
H Sedebunt et filii nostri, hoc est rememorabuntur
opera bona, quae ob amorem illius operati sumus
in conspectu ejus.
14 #Quoniam elegit Dominus Sion: Elegit eam in habitationem sibi.@#
H Sion, sancta Ecclesia, in ipsa enim requiescit
Dominus, id est, in cordibus electorum suorum, id
est, in sanctis animabus, sacramentis coelestibus sanctificatis.
15 #Haec requies mea in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Hic habitabo quoniam elegi eam.@#
C Ipsa est enim requies Dominum ipsum speciale
tabernaculum in religiosis hominum pectoribus insidere,
et sic ubique esse, ut in his dicatur immensus
et incomprehensibilis habitare.
16 #Viduam ejus benedicens benedicam: Pauperes ejus saturabo panibus.@#
A Vox Patris de Filio suo, viduam ejus, etc.
A C Vidua Christi dicitur Ecclesia, quae omni auxilio
mundano destituta, solam spem suam ponit in
Domino. Quam benedicens benedicit qui jugi eam | null | f56a1edd-d195-4f12-a559-30ae570e1d6f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
benedictione sanctificat. Revera pauperes Christi
coelesti pane saginantur, quoniam in mundanis copiis
semper esuriunt, de quibus dicitur. Beati pauperes
spiritu (Matth. V).
17 #Sacerdotes ejus induam salutari: Et sancti ejus exsultatione exsultabunt.@#
C Sacerdotes Dei induuntur salutari, quando Dominum
Salvatorem summa fidei integritate recipiunt,
et ipsius misericordia vestiuntur. Exsultatione exsultabunt,
perpetuam laetitiam vult significare sanctorum.
18 #Illic producam cornu David: Paravi lucernam Christo meo.@#
C Illic, cum dicitur, illa beatitudinis requies designatur,
de qua superius dixit: Haec requies mea,
etc. Cornu David, fortitudo potestatis Christi in illa
judicatione monstranda est, ubi ab ipso sanctis
aeterna praemia conceduntur. Paravi lucernam, H,
A C id est Joannem Baptistam, vel ejus lumen praedicationis,
scilicet Joannis Baptistae, qui fuit vera
lucerna Christi (Joan. V).
19
#Inimicos ejus induam confusione: Super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.@#
C Sicut sacerdotes Dei induuntur salutari, ita
inimici ejus, hoc est haeretici vel pagani, vel quicunque
contra ejus instituta vixerunt, confusionis velamine
vestiuntur, quando illi audiunt: Venite, benedicti;
isti autem: Ite in ignem aeternum. Efflorebit
autem dixit, ad exprimendam sanctitatem gloriosae
incarnationis; floruit enim in Christo paterna semper
sanctificatio, quidquid egit vel quidquid pertulit.
ORATIO EX PSAL. CXXXI.
In omni ingressu nostro, memor esto nostri, omnipotens
Deus, indue nos sacerdotali justitia, ut induci
mereamur in tabernacula sempiterna. Per Dominum
nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXXXII.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXII.
C Post praecedentis psalmi gloriosissimam praedicationem,
Propheta beatam praedicat unitatem, ut
qui se Christiana religione constringunt in una charitatis
convenientia perseverent.
TT. #Canticum graduum.@#
1 #Ecce quam bonum et quam jucundum: Habitare fratres in unum.@#
H Hic duo posuit, bonum, scilicet et jucundum,
et, quod sibi videbatur esse contrarium, uno sermone
conjunxit, cum martyrium sit bonum non jucundum;
voluptas jucunda non bona. C Dicendo
autem fratres in unum, significat non carnales fratres,
sed eos qui fidei societate sub uno patre sunt
constituti, quibus est cor unum et anima una (Act.
IV).
2 #Sicut unguentum in capite: Quod descendit in barbam, barbam Aaron.@#
C Unguentum in capite, est Spiritus sanctus, qui
descendit supra Christum in baptismo in specie columbae (Matth. III);
qui est caput corporis Ecclesiae.
Quod descendit in barbam, id est idem ipse
Spiritus in apostolos, qui barba bene dicti sunt,
quoniam viriliter fixi sub Christo suo capite velut
barba perseverant. Addidit Aaron qui Christi speciem
gestabat in suo sacerdotio, ut non cujuscunque hominis
barbam, sed Christi intelligeres.
3
#Quod descendit in ora vestimenti ejus: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.@#
C Per oram vestimenti Dei significatur Ecclesia,
in cujus ora descendit unctio ista, quia usque in
finem saeculi descendit Spiritus sanctus super #eam@#
in baptismo, suaque miseratione sanctificat. H Hermon,
Hebraeum nomen est montis ultra Jordanem
fluvium constituti, et interpretatur #anathema,@# significatque
populum Judaeorum a Deo reprobatum. Ros
Hermon, divina Scriptura, quae prius Judaeis credita
est, et postea ad montem Sion, id est Christi Ecclesiam,
transcendit, A vel fides et gratia Dei. Ros,
iste est a Judaea in gentes descendens, quae nunc
speculantur fide Deum, et ideo Sion sunt.
4
#Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem:@#
÷ #Et: vitam usque in saeculum.@#
C Illic, scilicet in Sion, id est in Ecclesia, quae
fratrum adunatione consistit. Mandavit benedictionem,
hoc est misit Salvatorem, qui credentium est
vita et #beatitudo@# perpetua. C Nulla, non discordantibus
benedictio praestatur. Illic ergo ubi concordia
est benedictio Dei mandatur.
ORATIO EX PSAL. CXXXII.
Infunde, Domine, in Ecclesiam tuam, charitatem
nostrae fraternitatis et pacis, ut, rore unguenti spiritalis
aspersi, benedictionis tuae gratia jucundemur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXXXIII.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXIII.
C Post mutuae dilectionis monita, nunc consequenter
suadet ut felix adunatio in laudes Domini
flagrantissimo charitatis studio concitetur.
TT #Canticum graduum.@#
1 #Ecce ÷ nunc | null | 080a6245-3dbc-486c-a4eb-fd0159e1092c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.. benedicite Domino: Omnes servi Domini.@#
C Ecce, dictum est, ut rebus certis atque perfectis
non solum sermo, sed etiam articularis praestaretur
ostensio. Sed, nunc, dictum est, id est in
aeterna patria, quia, tot gradibus ascensis, solus ille
laudari debuit, mirabiliter qui tanta concessit. Tunc
enim majori studio praedicandus est Dominus,
quando facit sua largitate securos. Vel, nunc, id
est, in praesenti vita, ubi exercendus est animus,
ut in futuro aeternis laudibus occupetur. Benedicite,
id est, laudate, quia nos illum benedicendo
laudamus, ille nos benedicendo sanctificat. H Servi
Domini sunt quibus ira non imperat, quibus peccata
non regnant, quibus non dominantur vitia.
2 #Qui statis in domo Domini:@#
÷ #In atriis domus Dei nostri@# ...
C Illi stant in domo Domini, quorum animus in
religione Dei firmo vestigio perseverat. Atrium, est
ingressus mansionis significans eos qui meruerunt
esse, #vel in penetralibus,@# jam sunt vel in ingressu
sanctae Dei Ecclesiae Dei nostri, id est, non quem
gentilitas colit, sed quem vera religio confitetur.
3 #In noctibus extollite manus vestras in sancta:@#
#Et benedicite Domino.@#
C In noctibus significat terminum istius mundi,
tempus quod semper tribulationibus obscuratur. Ibi
enim levandae sunt manus ubi meretur bona operatio
auxilium Domini. Cum dicit, extollite, hoc est
uberius eleemosynam et bona opera facite. Addidit
vero, in sancta, scilicet Ecclesia, vel in sancto, scilicet
Christo, ut in Hebraeo est, vel in sancta opera,
quae solum in Ecclesia sancta sunt. Illam enim solam
eleemosynam Christus accipit, quam ejus nomine,
id est, in sancta Ecclesia fidelis Christianus
obtulerit. Sed, ne quis sibi aliquid arroget, Dominum
dicit esse benedicendum, quia ipse dat et animam
misericordem, et substantiam largiorem.
4
#Benedicat te Dominus ex Sion: Qui fecit coelum et terram.@#
H Istum versiculum Spiritus sanctus loquitur,
sive Propheta, ad illum, qui per quindecim gradus
ascendit ad benedictionem, ut recipiat mercedem.
Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et
terram, ad distinctionem eorum dicit. Qui sunt dii
falsi.
ORATIO EX PSAL. CXXXIII.
Benedicentes te, Domine, deprecamur, ut nos
mundi hujus nocte contectos, illuminare digneris
quatenus dum manus nostras in bonis operibus elevamus,
benedictionem a te largissimam consequamur.
Per Dominum nostrum Jesum, etc.
PSALMUS CXXXIV.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXIV.
C Propheta laudes Domino dicit, esse solvendas,
magnalia ipsius diversa commemorans destruensque
falsitatem idolorum cultores redarguit.
TT. #Alleluia.@#
C Perascensis gradibus usque ad illam summitatem,
quae securos efficit Christianos, congrue nimis
ponitur, alleluia, ut laudibus Domini perfruatur sancta
Ecclesia, cui tale munus noscitur esse praeparatum.
Quapropter sinceris mentibus alleluia dicamus,
ut illi sancto populo, per divinam gratiam misceamur.
1 #Laudate nomen Domini: Laudate, servi, Dominum.@#
H Laudate nomen Domini, quod per fidem cognovistis
esse super omne nomen. Laudate servi, C id
est qui servi ipsius estis prona voluntate devoti et
dimisistis servire diabolo.
2 #Qui statis in domo Domini: In atriis domus Dei nostri.@#
C Qui statis, hoc est qui perseveranti voluntate
in ejus credulitate consistis. Atrium dicitur amplissimae
domus primus ingressus, ubi habitantes focos
facere solebant. Et ab atro fumo appellata sunt atria,
quasi #atra,@# illos enim Deum benedicere in his verbis
debere dicit, qui in primum membrum domus Dominicae
videntur ingressi.
3 #Laudate Dominum quia bonus Dominus.@#
#Psallite nomini ejus quoniam suave ÷ est@#
..
H Considerate quod, laudate tertio posuit, ut, per
laudis similem qualitatem, sanctae Trinitatis indivisibilem
unitatem nobis ostenderet. Quoniam bonus,
qui non solum bonus sed optimus. Psallere vero ad
bonas operationes corporis refertur, ut in hac conversatione
Dominum videamur de nostra probitate
laudare.
4 #Quoniam Jacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.@#
C Elegit itaque Jacob Dominus, dum populum
Ecclesiae diversarum gentium adunavit. Possidet
Israel, quando in illa resurrectione beatorum, ipse
in omnibus habitare probatur.
5
#Quoniam ego cognovi quod magnus est Dominus, Et Deus noster prae omnibus diis.@#
C | null | b3c0eb9d-0649-411e-8867-bb920f83e7ae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Videbat enim vir sanctissimus majestatem illam,
mirabilem, virtutibus coelorum imperantem, et illius
magnitudinem revelante spiritu cognovit, merito
prae omnibus diis magnum Dominum dixit, a quo
cuncta creata sunt. Non autem deos dixit:
quod eos deos crederet, quos stulta gentilitas adorabat;
sed, quia ipsi eos deos dicebant, quos suggillando
eorum vocabulo commemorat.
6 #Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra: In mari et in omnibus abyssis.@#
C Coelum, positum est, pro cunctis coelestibus,
terra, pro omnibus quae in humo gignuntur; mare,
pro istis sinibus, quos commeantium discursus invisitat;
abyssus, Oceanum significat, qui propter
altitudinem suam nobis ignotus est. In his omnibus
voluntas Dei sine dubitatione completur.
7 #E ducens nubes ab extremo terrae: Fulgura in pluviam fecit.@#
C Si sequentia ad litteram accipis, vera sunt. Sed,
quia de Hebraeo populo dicit inferius, convenit haec
quoque hominibus applicare. A C Educens nubes, id
est, elevans prophetas ab humili proposito, et fecit
pervenire ad fastigium praedicationis. Fulgura, sunt
prophetarum praedicationes, cum terrendo percutiunt
peccatores, et pluviae fiunt, cum diluunt delinquentes
a peccatis, et imbrem salutarem infundunt,
unde spirituales fructus germinent.
8 #Qui producit ventos de thesauris suis: Qui percussit primogenita Aegypti ab homini usque ad pecus@#
C Ventos, apostolos dicit, quorum praedicatio totum
mundum tanquam ventus celerrimus percurrit.
De thesauris, H id est, de arcanis coelestibus. C Primogenita
mundi percutit Deus quasi Aegypti, quando
natos homines originali peccato sua potentiae inspiratione
correxit. Ab homine, id est, prudentioribus
hujus saeculi usque ad mansuetos ac simplices viros;
omnes enim, ni per gratia Domini liberentur a diabolo,
velut Pharaonis impia dominatione deprimuntur.
9
#Emisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: In Pharaonem et in omnes servos ejus.@#
C Misit signa, quando in passione Christi terra
tremuit, saxa disrupta sunt. Dictum est signum ab
eo quod significet, sicut vestigio viso, transisse animal
cujus vestigium est cogitamus, prodigia quasi
porro dicia, id est, longe praedicentia; quae tunc
facit, cum animas fideles per aliqua signa praemissa
convertit. Pharao #dissipatio@# interpretatur, et diabolum
significat. In omnes servos ejus, id est, in
illos qui illi serviunt; illius enim servi sumus cui
spontanea mente servimus. Submergitur enim cum
servis suis diabolus, quando salutari fonte baptismi
populus a diaboli errore liberatur.
10
#Qui percussit gentes multas: Et occidit reges fortes.@#
C Gentes, dicit catervas vitiorum. Has percutimus,
quando satisfactione per poenitentiam vulneramus;
quod enim est illis vulnus, nobis salus est.
Reges fortes, spiritus immundos dicit, quos occidit
Dominus, cum nos mundat a delictis, et illos facit a
nobis extraneos.
11 #Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan: Et omnia regna Chanaan.@#
C Sehon interpretatur #tentatio oculorum;@# Amorrhaei, #amaricantes.@#
Vere amara sunt vitia, quae nos ab illa
beatitudine jucundissima deducunt. Haec habent regem
diabolum, qui est tentatio oculorum, quando
se transformat in angelum lucis (II Cor. XI), ut per
speciem boni devotos decipiat. Ista Deus occidit,
quando nos a talium servitute #liberaverit.@# Og, #conclusio;@#
Basan, #confusio@# interpretatur. Merito ergo
confusionis rex conclusio perhibetur. Diabolus enim
nobis conclusit regnum coeleste, et in confusionem
dejecit. H Chanaan, #commotio@# interpretatur, quia
diaboli illa regna commovent nos a Deo. C Quae
ille occidit, qui crucem pro omnium salute suscepit.
12 #Et dedit terram eorum haereditatem: Haereditatem Israel populo suo.@#
C Terra, illa est quam sine dubio Christiani aeterna
pace possidebunt in haereditatem. Ideo addit, haereditatem
Israel populo suo; ista ergo haereditas beatitudinis
est ipsa perpetuitas, H in quam nos sua
gratia ascivit.
13 #Domine nomen tuum in aeternum: Domine, memoriale tuum in generatione et generationem.@#
C Precatur ergo, ut humano generi nomen ejus
semper debeat permanere quatenus ab adventu
Christi usque ad finem saeculi semper dici et esse
debeant Christiani. H Vel, illo nomine in aeternum
permanente, hoc nobis sit haereditas sempiterna.
C Memoriale Dei est | null | 3bd5fed2-3ac0-4a93-b708-700a29543887 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quidquid in Scripturis sanctis
commonitione saluberrima continetur. Saeculum
saeculi significat diem sempiternum; ubi enim nos
habemus, generatione et generatione, Cassiodori
translatio habet, in saeculum saeculi. H Vel, generatione
et generatione, scilicet Judaeorum et Christianorum,
ut, quod legis umbra praefiguravit, in Evangelio
agnoscatur. A Vel, in hoc saeculo et futuro.
14 #Quia judicabit Dominus populum suum Et in servis suis deprecabitur.@#
C Judicabit, id est damnabit Dominus Judaeos non
credentes, quia noluerunt esse ipsius, quos de cunctis
elegit nationibus ad possidendum. Et in servis
suis, id est fidelibus, quibus dictum est. Qui credit
in me, non judicabitur, sed transit de morte ad
vitam (Joan. XI). In illis deprecabitur, id est propitiabitur,
quibus aeterna promissa dat. Ab illis deprecatur
quos et exaudit.
15
#Simulacra gentium argentum et aurum: Opera manuum hominum.@#
C Designantur autem hic simulacra per illud unde
sunt, id est aurum et argentum, metallorum, scilicet
qualitate formata, ad irrisionem gentium. Bene enim
gentiles irridentur, cum putant deos suos homini
praestare quod capiunt ab homine, scilicet aurum,
argentum, etc. Melius enim consulerent sibi homines,
ea frangentes; tunc enim aliquid prosunt, si ad pecunias
translata descendunt. Unde Deus eorum non
exaudit integer, sed praestat potius imminutus.
16 #Os habent et non loquentur: Oculos habent et non videbunt.@#
C Quid prodest os quod non loquitur? quid oculus
qui non videt? Vocabula enim sunt vana, non officia
profutura.
17 #Aures habent et non audient Neque enim est spiritus in ore ipsorum.@#
C Quid prodest auris quae non audit? quid nares
quae non odorant? nomina vana sine rebus, praesumptio
caduca. Quae utilitas manus quae non palpat?
quid pes qui non movetur? quid guttur quod
non sonat? noxia sunt deliramenta, non veritas firma.
Abunde enim gentium simulacra derisa sunt.
18 #Similes illis fiant qui faciunt ea:@#
÷ #Et .. omnes qui confidunt in eis.@#
C Dignum est enim ut careant collatis sensibus
qui deos insensatos sibimet effecerunt. Et intuere
quoniam fabricatores et cultores omnes idolorum
una complectitur damnatione, dum dicit, qui faciunt
et qui confidunt in eis.
19 #Domus Irael benedicite Domino: Domus Aaron, benedicite Domino.@#
C Admonet hic ut vero Domino debeant personare
laudes fidelium. Per Israel, omnis justus significatur
qui divina contemplatione gratulatur. In Aaron,
sacerdotes sancti significantur.
20 #Domus Levi benedicite Domino: Qui timetis Dominum, benedicite Domino.@#
C In Levi etiam, sancti ministri, id est diaconi
significantur; ad postremum, qui Domino in qualibet
conversatione famulantur. Sic omnis populus
Deo devotus per diversas partes Deum laudate praecipitur.
21
#Benedictus Dominus ex Sion: Qui habitat in Hierusalem.@#
C Benedictus Dominus, id est Christus, qui est
Sion; id est suam Ecclesiam sancta incarnatione visitavit.
Ipse est qui habitat in Hierusalem, quae diversorum
sanctorum congregatione construitur, et
regis sui praesentia, felicitate laetatur aeterna.
ORATIO EX PSAL. CXXXIV.
Suavitatis eximiae Deus quem omnis terra pro dulcedinis
benignitate collaudat rogamus ut, abluto a
nobis vanae superstitionis errore, tuis voluntatibus
connectamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum,
etc.
PSALMUS CXXXV.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXV.
C Magnificentiam Domini Propheta declarans miracula
refert quae fecerit in Aegypto et gente Judaeorum,
misericordiam ejus saepius nobis inculcans,
quia, illius est misericordia, omne quod possumus,
et clementia, omne quod vivimus.
TT. #Alleluia.@#
C Mirabilis psalmus, et nimia virtute profundus.
Cujus enim virtutis sit, in Paralipomenon ostenditur,
ubi ait: Cum coepissent Deum laudare et dicere:
Confitemini Domino, etc., implebatur domus
nube et caligine, ita quod nec sacerdotes poterant
stare et ministrare propter caliginem; compleverat
enim gloria Domini domum Dei (II Paral. V). Nam
licet in omnibus psalmis, si pure cantantur, certum
sit adesse divinam praesentiam, hoc tamen magis
creditur quod legis auctoritate firmatur.
1 #Confitemini Domino quoniam bonus: Quoniam in aeternum misericordia ejus.@#
C Confitemini, tam confessio peccatorum quam
laudis intelligitur. #Quod@# vero misericordia, in singulis
versibus repetitur, hoc indicat, quia | null | e941cfd7-0f40-4abe-810a-0729cd5566b5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnia
quae dicuntur, ex misericordia Dei procedunt, sine
qua nec esse nec valere possumus. Quapropter nec
ab ore nostro debet nec a corde discedere, quatenus
et ipsa dignetur nos jugi tuitione servare. Bonus,
vero dicitur, quoniam laudes suas clementer
audit, et supplicantibus miseratus indulget. Addit,
in aeternum misericordia ejus, quia hic praestat ut
recreet; parcit, ut corrigat; et in futuro misericordiam
tribuit, ut coronet.
2 #Confitemini Deo deorum: Quoniam in aeternum misericordia ejus.@#
C Deus ille deorum est, cui nullus similis invenitur.
Et non potest Deus deorum, nisi sola Trinitas
sancta, nuncupari.
3 #Confitemini Domino Dominorum: Quoniam in aeternum,@#
etc.
C Dominus dominorum ille solus est, cui cuncta
deserviunt. Ipse est etiam sanctus sanctorum, ipse
rex regum et omnium potestatum.
4 #Qui facit mirabilia magna solus: Quoniam.@#
A C Per istos omnes versus, usque in finem subaudiendum
est: confitemini, ut nobis plena possit
constare sententia. Dicit itaque solum illum fecisse
mirabilia, quasi et non per Angelos et apostolos fecerit
mirabilia, sed hic memorat ista mirabilia fecisse
solum, quando verbo suo conditiones rerum
fabricasse monstratur, quas sine ministerio fecit
creaturae, unde sequitur: Qui fecit, etc.
5 #Qui fecit coelos in intellectu: Quoniam.@#
C In intellectu ergo coelos fecit, quia nulla confusione,
nulla inordinatione, nulla informitate creati
sunt, sed distincti atque compositi, in sapientia
creatoris sui peracti sunt.
6
#Qui firmavit terram super aquas. Quoniam.@#
C Firmavit terram super aquas, scilicet sacri baptismatis.
Terra nostra, hoc est corpus nostrum, reficitur,
dum stabilitate religionis firmatur. Sive ad litteram,
super aquas, id est juxta aquas. Vel etiam,
superiorem aquis una parte sui.
7 #Qui fecit luminaria magna: Quoniam.@#
C Etsi ad litteram de astris verum sit, spiritaliter
tamen magna luminaria fecit, cum Angelos ac Potestates,
Thronos, Dominationes creavit: #quae pie@# tate
sanctissima coelesti lumine irradian
8 #Solem in potestatem diei: Quoniam.@#
C Potestas diei: est adventus solis, #quia@# per
cum omnibus declaratur visibilis creatura. Potest
et de Christo dici, qui illuminat mentium tenebras.
9 #Lunam et stellas in potestatem noctis: Quoniam.@#
C Lunam, Ecclesiam debemus accipere: stellas,
ejus diversos ordines, ut sunt episcopi, presbyteri,
diaconi: qui velut stellae coelesti noscuntur conversatione
radiare. Qui in potestatem noctis, id est
istius saeculi dati sunt: ut per eos caliginosa reluceant
corda mortalium.
10 #Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum: Quoniam.@#
C Quoniam historia nota est, videamus quid hic
possit spiritualiter intelligi. Percussit Christus primitiva
Aegypti: quando istius saeculi damnavit gloriam,
quae putabatur esse praecipua. Nam luxus et
superbia ac avaritia, quasi primitiva sunt mundi:
ipsa enim primo generat pessimus venter, et velut
charos filios amplectitur, dum rerum istarum cupiditate
gratulatur. Haec percussit dum damnavit.
11 #Qui eduxit Israel de medio eorum: Quoniam.@#
C Per medium enim Aegyptiorum eduxit Israel:
quando sanctos suos a conversatione liberavit pessimorum,
et a mundi istius teterrima habitatione in
lucem suae veritatis adducit.
12
#In manu potenti et brachio excelso Quoniam.@#
C Manus fortis: ad invincibilem pertinet actionem.
Brachium excelsum: ad omnipotentiam Domini
singularem, quae semper demonstrat omnium
rerum auctorem.
13 #Qui divisit mare Rubrum in divisiones Quoniam.@#
C Rubrum mare: est istius saeculi permista profunditas:
quam multis divisionibus transimus, quando
conversi ad terram viventium festinamus: alter
enim per eleemosynas, #alter per assiduas orationes,
alter per virginitatem, alter per charitatem tra@# nsit ad
Deum.
14
÷ #Et .. eduxit Israel per medium ejus: Quoniam.@#
C Et eduxit Israel: quoniam iste versiculus repetitus
est, expositio superius dicta sufficiat.
15 #Et excussit Pharaonem, et virtutem ejus in mari Rubro: Quoniam.@#
C Et excussit Pharaonem, id est, diabolum cum
ministris suis, in fonte salutis, id est baptismi:
ubi eos suae potentiae virtute removet. Excussit autem
dixit (hoc est quasi pulverem projecit) ut de
celeritate et virtutem divinitatis ostenderet, et illos
terrenas sordes | null | c5723252-cefe-4a66-b85c-f14e617eed85 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
esse monstraret.
16 #Qui transduxit populum suum per desertum: Quoniam.@#
C Desertus enim dicitur mundus: qui divina electione
privatus fuit, et merito sic vocatur, quia ad
se venientem non recepit auctorem. Illi ergo a
Christo per eum transducuntur, qui illaesi a malis
ejus pertranseunt.
17 #Qui percussit reges magnos Quoniam in aeternum.@#
C Percussit reges magnos: quando in corde nostro
coelestis medicus impia desideria exstinxit: tunc
enim nos vivimus, dum illa moriuntur: Econtrario
necesse est nos succumbere, si contingat illa superare.
18 #Et occidit reges fortes: Quoniam in aeternum.@#
C Reges fortes occidit: quando a nobis expellit
daemonia, immissione varia grassantia: quorum voluntas
mala tunc exstinguitur, si fidelium animae ab
eorum potestate tollantur.
19 #Seon regem Amorrhaeorum: Quoniam.@#
C Seon quidem interpretatur tentatio oculorum,
sive arbor infructuosa. Amorrhaeus, exacerbatio,
quae omnia videntur ad diabolum pertinere. Ipse est
enim arbor infructuosa, ipse est exacerbatio. Sed
haec in nobis Dominus occidit, quando nos ad instituta
sua morum sanctitate perduxerit.
20 #Et Og, regem Basan: Quoniam.@#
C Og: conclusio seu coacervans interpretatum dicitur.
Basan: confusio, et diabolum significat. Qui
recte confusio dicitur: quoniam suos sequaces
confundit, et ipse in judicio Dei de beatitudine discedit
confusus: ipse quoque peccata nostra coacervat
ut accuset, et viam ad Deum concludit ne videatur.
21 ÷ #Et dedit terram eorum haereditatem@# ..: #Quoniam.@#
C Data est terra illa aeternae beatitudinis populo
Christiano, quae fuerat pollicita Judaeis. Illis enim
in sua iniquitate projectis, sanctis ac fidelibus promissa
haereditatis praemia conferuntur.
22 #Haereditatem Israel servo suo: Quoniam@#
C Cum dicit servo suo, id est Christiano populo.
Illos enim sequestrat: qui jussionibus ejus restiterunt,
sive Judaeos, sive Christianos.
23 #Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: Quoniam.@#
C Ipse enim Christus monstravit nobis et humilitatis
viam, et patientiae disciplinam. Quapropter in
humilitate positorum memor fuit: quando in adventu
suo eos proprio cruore liberavit. Tunc quoque latius
coepit desiderari humilitas, quando eam in se Dominus
Salvator ostendit.
24 #Et redemit nos ab inimicis nostris: Quoniam.@#
C Redemit enim nos a diversis injuriis, de potestate
diaboli, quando alapis caesus, flagellatus, verberatus
est et sanguinem in pretium dedit.
25
#Qui dat escam omni carni: Quoniam.@#
C Dat escam carni: cum suos fideles corpore et
sanguine suo saginare et satiare dignatur. Si etiam
ad litteram intelligas, sua misericordia omnia tenet
et cibat.
26 #Confitemini Deo coeli: Quoniam in aeternum.@#
C Confitemini Deo coeli, id est debitas ei reddite
laudes, qui nos a terrenis ad coelestia commutavit.
27 ÷ #Confitemini Domino dominorum: Quoniam@#
...
C Memorat iterum in fine, per ipsum versum
quem in capite posuit, esse confitendum: ne quid
praeter ejus laudem et misericordiam agi posse crederetur.
ORATIO EX PSAL. CXXXV.
Memor humanitatis nostrae miserere, omnipotens
Deus; ut qui quondam patribus nostris terram adversariorum
in haereditatem donasti: nos a peccatis
liberos cum tua haereditate constitue. Per Dominum
nostrum Jesum, etc.
PSALMUS CXXXVI.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXVI.
B Tripliciter hic psalmus intelligi potest: de captivitate
Judaica in Babylone: et de peccatoribus ab
Ecclesia ejectis: et de ea ejectione, qua primi nostri
parentes de paradiso expulsi sunt.
TT. ÷ #David psalmus@# ..
1
#Super flumina Babylonis illic sedimus et flerimus: Dum recordaremur Sion.@#
H Babylon: confusio interpretatur, et significat
praesentem mundum. Flumen: significat unumquemque
pulchrum ad horam, cujus flos sicut flumen
transit. C Supra flumina sedent fideles: qui
captivitatem in hoc mundo patiuntur, et suspirantes
desiderio patriae coelestis Hierusalem, amaras lacrymas
fundunt.
2 #In salicibus in medio ejus: Suspendimus organa nostra.@#
H Salix est lignum infructuosum, et dicitur quod
si quis ex illa accipiat potionem aut manducet, filios
non facit. Organum autem, hominis corpus est. Sicut
enim organum ex multis fistulis compositum est,
ita corpus nostrum ex multis organis et membris:
per ipsum quoque tactum manibus, hoc est per
opera, melos et cantica et hymnos referimus | null | 6f1f7394-3a53-49ee-a38f-73cca1fc63db | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Deo.
Dicitur iterum salix radicem non habere, tamen si
abscinditur et secus aquam plantatur, statim virescit:
sic peccator, licet peccaverit et ceciderit,
tamen si sit secus aquam, id est, si legit sacras Scripturas,
viret anima ejus.
3 #Quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos: Verba cantionum.@#
H Daemones qui deceperunt nos et captivos duxerunt,
nunc quasi gloriantes et deridentes dicunt nobis,
reddite verbum de fide vestra, et quemadmodum
quando eratis in Hierusalem, id est paradiso,
hymnum dicebatis Deo, ita nunc canite. C Tenet
quippe nos lex peccati in membris nostris captivos
secundum mentem, ut non quod volumus faciamus,
sed quod nolumus.
4 #Et qui abduxerunt nos Hymnum cantate nobis de canticis Sion.@#
C Et qui abduxerunt nos, id est concupiscentiae
carnales (quae nos jure captivitatis illaqueant) frequenter
suadent, ut verba psalmodiae in locis immundis
canere debeamus.
5 #Quomodo cantabimus canticum Domini: In terra aliena?@#
C Quomodo cantabimus? illis respondendum est:
nos in peccatis constituti. In terra aliena, id est
inter actus vitiosos, qui sunt a Deo alieni. Canticum
Do #mino.@# H Peccator etenim non debet cantare, sed
lugere peccata sua. Non potest enim nisi sanctuvere
Deum laudare (Psal. XLIX; Eccli. XV).
6 #Si oblitus fuero tui Hierusalem: Oblivioni detur dextera mea.@#
C Astringit itaque se Propheta duris conditionibus
et vinculis, non ab ejus mente discedere coelestem
Hierusalem, quae est regio beatorum. Quam qui hic
obliviscitur in regnum Dei minime collocatur. H
Dextera, quippe bonorum sunt opera recta. Si vis
semper in memoria Dei esse, opera fac dexterae.
7 #Adhaereat lingua mea faucibus meis: Si non meminero tui.@#
C Nunc proponitur secunda poenalis conditio. Quid
enim probatur deterius esse, quam illud non posse
loqui, unde consuevit medicina praestari? psalmodia
est enim consolatio flentium, cura dolentium, sanitas
aegrotorum, hoc animae remedium, hoc miserorum
omnium cognoscitur esse suffugium. Recordari
igitur semper Christi debes, ne tali munere priveris.
8 + #Si non proposuero .. Hierusalem: In principio laetitiae meae.@#
C Principium laetitiae est semper validum, semper
amplissimum, quoniam in ipsis initiis voluntas accenditur
gaudiorum. Omnia enim subita violenta
sunt, et quod diuturnum in hoc saeculo fuerit, intepescit.
Vel, principium laetitiae, Filius natus est Dei.
9
#Memor esto, Domine, filiorum Edom. In die Hierusalem.@#
C Edom, alii #sanguineum,@# alii #terrenum@# interpretantur.
H Quis ergo est, nisi diabolus? diabolus est
enim qui decipit genus humanum, cui petit Propheta
retribui, ut sentiat poenam quam ipse sua malitia
homini adduxit, trahens et adducens in Babylonem.
10 #Qui dicunt: Exinanite, exinanite: Usque ad fundamentum in ea.@#
C Verba ista filiorum sunt Edom, persequentium
populum Christianum; qui persequebantur usque ad
fundamentum, id est usque ad mortem martyrii.
Dicere autem, exinanite, est dicere, lucem temporalem
eripite. A similitudine cisternae tracta sunt
verba; quae quanto plus exhauritur, tanto magis
exinanitur. Verum quid prodest malis usque ad
fundamentum, quod Christus est, exinanire Christianorum
temporalia, dum fundamentum Christum
eripere non possint, neque aeterna bona minuere?
11 #Filia Babylonis misera: Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.@#
C Filia Babylonis, caro nostra est, quae confusionem
nobis ingerit peccatorum, quae misera est dicta,
quia illicitis concupiscentiis semper #sauciat@# animam
vulnere peccatorum. Cui retribuere, est eam jejuniis
et diversis tribulationibus subditam facere virtutibus,
quae nos concupiscentiis suis concitavit ad vitia, ut
quae traxit ad culpam, adjutorio Dei perducatur ad
gloriam.
12
#Beatus qui tenebit: Et allidet parvulos suos ad petram.@#
C Adhuc loquitur ad ipsam carnem, beatum esse
commemorans, qui filios ejus, id est vitia nocentia
tenet et cohibet, et non permittit sibi nocere. Et
allidet ad petram, id est ad Christum, ut non moretur
tenens, ne voluptas blanda #subripiat,@# sed ut statim
confracta dispereant quae nos teterrimis motibus
instigabant.
ORATIO EX PSAL. CXXXVI.
Captivitatum nostrarum potentissime Absolutor,
concede nobis laudes tuas spiritali canere concentu,
ut | null | d3ec8a33-75e9-4649-9886-dcb10821df0b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quos onus noxae ante fecit exsules, alleviatio potentis
dexterae coelestes restituat cives. Per Dominum
nostrum Jesum, etc.
PSALMUS CXXXVII.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXVII.
C Universalis Ecclesia Domini beneficia sibi attributa
collaudans monet ut reges terrae Deum confiteantur
excelsum, oratque ne peccatores conversos
despiciat, quos creare dignatus est.
TT. ÷ #Ipsi .. David.@#
C Quamvis David Christum significet, tamen addendo,
ipsi, plus indicat. Ipsi enim reverentius pronuntiandum
est, quasi altissimo, quasi omnipotenti,
quasi coelesti regi. Et tunc David jungendum est;
quod vocabulum non ex deitate sumitur, sed per
assumptae carnis originem venire monstratur.
1
#Confitebor tibi Domine in toto corde meo:@#
÷ #Quoniam audisti verba oris mei@# ...
H Si quis pro omnibus vitiis et passionibus animae
suae agit poenitentiam, iste confitetur ex toto corde.
Si quis vero pro uno vitio confitetur, puta quia avarus
est, hoc confitetur, non autem confitetur, quia
fornicator aut detractor est, quia non in toto
corde confitetur, non auditur a Deo. C Considerat
autem meritum orationis, ut omnia verba sua profiteatur
audita.
2 #In conspectu angelorum psallam tibi: Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo.@#
H Vide perfectionem poenitentis, quia post confessionem
et poenitentiam cum angelis meretur
psallere et gratias agere Deo. C Templum orationis,
est beatae incarnationis adventus, quem quotidie
adorat Ecclesia, dum corpus et sanguinem ipsius in
sacramento veneratur; sed illa adoratio perfecta
est quam confessio beata comitatur.
3 #Super misericordia tua et veritate tua: Quoniam magnificasti super + omne .. nomen sanctum tuum.@#
C Misericordia est, quod sine cujusquam meritis
ad liberandos nos venire dignatus est. Veritas,
quia prophetarum suorum promissa complevit. Magnificatum
est nomen, cum nobis culturae ipsius
virtus innotuit. H Peccator audiat misericordiam;
justus autem et superbus audiat veritatem.
4 #In quacunque die invocavero te exaudi me:@#
#Multiplicabis in anima mea virtutem.@#
C Dies hic lucida petitio sinceraque est, quam non
cupiditas nec ulla avaritia nub #ilat,@# sed de illo sole
lucet, qui omnes caligines mortalitatis emundat. In
talibus petitionibus devotus populus se audiri precatur.
H Multiplicabis, id est multis sollicitudinibus
subjacere animam facis. C Per hoc enim ostendit
se innumera passurum contra quae tam multiplicia
virtutum petit auxilia.
5 #Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae: Quia audierunt omnia verba oris tui.@#
C Reges terrae sunt qui corporibus suis divinitatis
munere dominantur. Nam ille vere rex non dicitur,
qui vitiis servire monstratur. Quia audierunt,
audire enim ad illos pertinet qui obedientes esse
noscuntur. Illos enim non dicimus audisse quos
contumaces sacris jussionibus esse scimus.
6 #Et cantent in viis Domini: Quoniam magna est gloria Domini.@#
H Viae Domini, sunt misericordia et veritas, quas
cantare et laudare regibus et religiosis et vere
Christianis passionum animae et concupiscentiarum
rectoribus praecipitur. Gloria quippe Domini est, ut
saeculum respuentes, ejus laudes cantare non desinant.
7 #Quoniam excelsus Dominus et humilia respicit: Et alta a longe cognoscit.@#
C Cum enim sit Dominus excelsus, tamen humilia
respicit, ne quis subjectorum putaret, non se ab
excelso Domino respici, cum se cognosceret magna
devotione prosterni. Alta, superba significat; quae
ideo longe cognoscit, quoniam ejus gratiae minime
proximantur. Et ne putarent superbi, quia alti sunt,
se Deum non videre, ait, cognoscit.
8 #Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me ÷ et .. super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: Et salvum me fecit dextera tua.@#
C Vivificatur ergo populus, id est laetificatur, dum
enim in diversis angustiis fuerit constitutus, aeternorum
gaudiorum suavitate recordans reficitur.
Sciens enim aurum igne probari, et premium maximum
post labores dari, et tribulationes Domini
virtute superandas, laetatur in tribulationibus, et in
mente vivificatur. Extendit manum super iram,
quando illi inimici conversi hic gravius tribulantur,
quam contristaverant subjectos humiles, et incipiunt
se juste persequi, qui prius innocentibus parcere
noluerunt. Dextera vero virtus dicitur, et Christus
est.
9 #Dominus retribuet pro me: Domine, misericordia tua in saeculum: Opera manuum tuarum ne despicias.@#
C Dominus retribuet, perfecta nimis et qualem | null | 4a0900fc-123c-48f5-8772-d1d0a8fef32f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fundere monemur oratio est, causam suam Domino
commendare, qui novit unicuique digna rependere.
Et ut non irato animo dictum putares, addit: Domine
misericordia tua, etc., quam facis etiam in
nostros persecutores, dum eos conversos pro fide
tua multa pati facis. Pertinet ergo quod dicit, misericordia,
ad illos qui nos persequuntur. Opera manuum,
id est inimicos nostros, quia et ipsi sunt
opera manuum tuarum. Ideo ergo rogat pius populus
pro inimicis suis, ut eis miseratus indulgeat, qui
in se peccaverunt persequendo, ut indulgentia percepta
convertantur.
ORATIO EX PSAL. CXXXVII.
Multiplica Domine, virtutem tuam in animabus
supplicum, ut, dum in templo sancto jugiter adoramus,
in conspectu tuo cum sanctis angelis gloriemur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXXXVIII
ARGUMENTUM PSAL. CXXXVIII.
C Christus ad Patrem de pausatione et resurrectione
sua loquitur, potentiam paternae divinitatis
exponens, quia in eo, quod homo est, nusquam ab ejus
notitia se possit abscondere, ac super omnem asserens
sanctorum confortatum esse principatum.
TT. #In finem psalmus David.@#
C Totus hic psalmus, ad Christi Domini personam
referendus est, #et@# ad Patrem, quoniam de pausatione
sua et resurrectione loquitur. A Potest vero et
de poenitente exponi.
1 #Domine, probasti me et cognovisti me: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.@#
C Probavit Pater Filium, quando manifestam fecit
humilitatem ipsius, cum a Joanne baptizari voluit.
Cognovit eum, id est ostendit, quando dixit:
Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui:
ipsum audite (Matth. XIII). Bene autem appellata,
sessio, mors est Salvatoris, in qua non poena, sed
requies fuit. A Vel, probasti me, in passione: et
cognovisti, id est cognitum fecisti, in resurrectione.
Repetit enim in quo cognitum eum fecerit, in sessione
scilicet, id est passione, quia sedens se humiliat,
et Christus humiliavit se usque ad mortem crucis,
et in resurrectione notum omnibus fecit, ita probavit,
id est probatum ostendit et cognitum Filium
suum pater aeternus.
2 #Intellexisti cogitationes meas de longe: Semitam meam et funiculum meum investigasti.@#
C A longe, hic non locum, sed tempus significat,
quia non solum facta nostra praevidet, verum cogitationes
nostras, antequam nos ipsi existimamus,
agnoscit. Semitae pertinent ad tacitas cogitationes,
funiculus ad justa judicia.
3 #Et omnes vias meas praevidisti Quia non est sermo in lingua mea.@#
C Viae ad actus pertinent humanos. Praevisae vero #adeo@#
sunt viae ejus, id est opera, ut #et prophetata
longe ante noscantur Christi opera,@# sicut de Christi #mansue@#
tudine Isaias dixit: Sicut ovis ad occisionem
ductus est, etc. (Isa. LIII). Non est sermo,
utique falsitatis, quia nunquam sub aliqua falsitate
locutus est Christus.
4 #Ecce, Domine ÷ tu .. cognovisti omnia novissima et antiqua:@#
÷ #Tu .. formasti me et posuisti super me manum tuam.@#
C #Quod@# dicit cognovisti omnia novissima, hoc
pertinet ad incarnationem ipsius, quae facta est novissimis
temporibus (Gal. IV); ut Paulus ait. Et
Johannes ait: Filioli, novissima hora est (I Joan.
II). Antiqua, id est aeterna, quae nec initio nec fine
clauduntur. Formasti me, significat, genuisti. Posuit
Pater manum super eum, cum in ipso virtutem
suae majestatis ostendit.
5 #Mirabilis facta est scientia tua ex me: Confortata est et non potero ad eam.@#
C Scientia Patris est, quae per Christum ubique
terrarum praedicata est. Quae est facta mirabilis per
Christum, dum terrigenis sacramenta sacrae legis
narrata sunt. Nec potero ad eam, ex humanitate et #infirmit@#
ate carnis loquitur, ut in alio loco: Pater
major me est (Joan. XIV): ut sit sensus: Humanam
naturam, quam assumpsi, divinae substantiae adaequare
non possum. A Vel poenitens, peccatis suis a
divina contemplatione dejectus, illam dicit supra
suam fragilitatem confortatam, mirabiliterque excelsam.
6 #Quo ibi a spiritu tuo: Et quo a facie tua fugiam?@#
C Dicendo, quo ibo: significat naturam humanitatis
non | null | d1797256-1efc-4fef-819b-7673e3ba1c3d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ex se habere quo fugiat, cum spiritus sanctus
ubique sit totus. Facies autem: substantiam
deitatis significat, quae omnia complectitur, omnia
contuetur, omnia penetrat. A Vel poenitens quaerit
locum, quo fugiat ab ira Dei.
7 #Si ascendero in coelum, tu illic es: Si descendero in infernum, ades.@#
C Ait autem per id quod homo est: si ascendero
in coelum, tu illic es, scilicet ubi erat ad dexteram
Patris collocandus. Descendit quoque in infernum,
cum disrupit infernorum loca, et piissimus redemptor
humano generi subvenit. Ades, quoniam triduana
celeritate surrexit. A Vel poenitens ait, si superbiero
me extollens, ibi me punis; et si in profundum
peccatorum descendero, et ibi vindicas.
8 #Si sumpsero pennas ÷ meas .. diluculo:@#
÷ #Et: habitavero in extremis maris.@#
C Pennas suas, dicit celeritatem divinae majestatis,
quoniam sanctum corpus ad superna elevavit.
Dum quoque dicit, meas, intellige gloriam propriae
potestatis, quia propria potestate deitas, non angelico
adjutorio humanitatem ad dexteram Patris collocavit.
Has pennas cum sumpserat diluculo resurrectionis,
et habitavit in extremis maris, hoc est
supra istius saeculi amplissimum finem manus paterna
deduxit. A Vel, pennae, duo praecepta sunt
charitatis, quibus mane a peccatis surgens poenitens
habitat in extremis saeculi, id est in gaudio coelesti.
Quod post finem hujus vitae datur, et tamen
jam in eo spe habitatur.
9 #Etenim illic manus tua deducet me: Et tenebit me dextera tua.@#
C Deduxit Christum paterna manus, qui est dextera
Patris, qui assumptam humanitatem et sibi unitam
per aeterna saecula continebit.
10 #Et dixi. Forsitan tenebrae conculcabunt me: Et nox illuminatio mea in deliciis meis.@#
C Iste versus sub ironia pronuntiandus est, quomodo
enim cum tenebrae conculcare poterant qui
est lux mundi? sed ille potius tenebras conculcavit,
cum caecitatem primi hominis luce suae misericordiae
reparavit. Nox, significat inferni claustrum, quod
certe illuminavit, cum potestatem diaboli contrivit.
Deliciae, paradisum significat, ad quem animae sanctorum
praestante Domino reversae sunt. A Vel poenitentis
verba sunt, a tenebrosis actibus male suadentium
seduci timentis.
11 ÷ #Quia .. tenebrae non obscurabuntur@# a te: #et@#
#nox sicut dies illuminabitur: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.@#
C Causa redditur cur nox sit illuminatio in deliciis.
Tenebras dicit mystica et profunda quaeque
divinarum Scripturarum, quae non obscurabuntur,
sed illuminantur a Domino, et quae fuerant quasi
nox, sub mystica complexione prophetarum tenebrosa
dicta, in adventu Domini patuerunt. Sicut
tenebrae ejus, ita et lumen ejus, quia in utroque veritas
fuit, seu cum obscura, sive cum illuminata viderentur.
A Vel poenitens ait: tenebrae peccatorum
non redduntur a te magis obscurae, sed a me, dum
peccatum excusare volo; tu vero, si confessus fuero,
illuminas noctem et tenebras.
12
#Quia tu possedisti renes meos: Suscepisti me de utero matris meae.@#
C Renes significat fortitudinem corporalem, unde
merito dicit renes suos esse a Patre possessos, quoniam
coelestis justitiae firmitate consistens, peccatum
fragilis corporis ignoravit. De utero vero matris,
id est de Synagogae sinu, dicit se susceptum
a deitate Patris, quae in eo cum Patre una est. Nam
si de virginali utero velis accipere, non solum
quando est de castissimo utero egressus, sed, et
quando Spiritu sancto conceptus est, a Domino
probatur assumptus. A Vel verba poenitentis sunt.
13 #Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua: Et anima mea cognoscet nimis.@#
C Terribiliter enim magnificatus est Pater, quando
in passione Christi terra tremuit, saxa disrupta sunt,
sepulcra patuerunt. Necesseque fuit illum mirabilem
cognoscere, quem tantorum beneficiorum piissimum
largitorem cernebat Christi humanitas. Vel poenitens
dicit in conversione peccatorum Deum terribiliter
magnificari et mirabiliter. Et sequentes versus de
poenitente exponere vales.
14 #Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto: Et substantia mea in inferioribus terrae.@#
C Per os enim significat sacramenta divina, quae
ante adventum Domini, occulta fuerunt, ut baptismum
sacrum, et corpus et sanguis Domini, quae eo
veniente claruerunt. Inferiora terrae, fuerunt gentium
culturae. Sed | null | 7f9ccab4-6da8-4b78-aa82-cc81c0c0f9b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipsis facta est nota substantia Salvatoris
Dei, quando, in ipso intelligentes divinitatem,
eum devotis mentibus per apostolicam doctrinam
Deum esse crediderunt. Terra itaque humanum genus
est, cujus partes superiores, Judaei fuerunt
recte credendo ante Christi nativitatem, et partes
ejus inferiores, gentes terram adorantes et lapides.
Quae nunc fide factae sunt superiores.
15 #Imperfectum meum viderunt oculi tui: et in libro tuo omnes scribentur: Dies formabuntur et nemo in eis.@#
C Dixit, ex persona Ecclesiae, suum imperfectum
Patrem vidisse, quia illa usque ad finem saeculi congregabitur
et perficietur, sed deitas ista jam vidit
quae adhuc futura post longis temporibus servantur.
Et in libro scribentur, qui aeterna felicitate gaudebunt.
Dies formabuntur, id est sancti in perpetua
felicitate. Nemo in eis, subaudiendum est, informabitur,
id est informis et defectuosus erit in coelesti
patria, quia omnis infirmitas carnis consumpta disperibit.
16 #Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: Nimis confortatus est principatus eorum.@#
C Amicos, dicit sanctos apostolos. Nimis, valde
significat. Confortatus est principatus eorum, quem
praestante Domino perceperunt intantum ut arietes
gregum et principes fidelium meruerint esse populorum.
17
#Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur: Exsurrexi et adhuc sum tecum.@#
C Arena maris, significat Judaeos propter ariditatem
fidei; arena enim est dicta ab #ariditate,@# promittit
ergo Christus se dinumeraturum populum fidelem,
qui numerosior populo Judaico invenitur. Exsurrexi,
a pausatione dormitionis. Adhuc tecum sum, non
quod aliquando ab ipso dividendus sit, sed qui modo
nobis est invisibilis, ad dexteram Patris in coelestibus
residens, omnibus postea gentibus apparebit.
18 #Si occideris Deus peccatores: Viri sanguinum declinate a me.@#
19 #Quia dicitis in cogitatione:@#
#Accipient in vanitate civitates suas.@#
C Occidit Deus peccatorem, cum moritur peccato,
ut vivat Deo: ut Paulus ait: Mortuus sum legi, ut
vivam Christo (Gal. II). Viri sanguinum, sunt qui
carnaliter vivunt, et quae sunt sanguinis peragunt,
quibus dicitur: Declinate a me. A C Videtur autem
sic connecti verborum ordo: Si occideris Deus
peccatores, accipient in vanitate civitates suas, C
id est, #si peccatores@# a malis cogitationibus in bona
studia transferas, priores consuetudines et peccata,
in quibus habitabant, in vano accipient, id est vanas
respuent, et dicent his qui adhuc in illis vanis et
malis permanent: Declinate a me, quia dicitis in
cogitationibus, id est loquimini in mente et murmuratis
contra illa, quae vobis Spiritus sancti virtute
praedicata sunt, ideoque quia sic loquimini in cogitatione
contra Deum, declinate a me. C Quia dicitis,
id est contra illa murmuratis quae virtute Spiritus
sancti vobis praedicata sunt.
20 #Nonne qui oderunt te, Domine, oderam: Et super inimicos tuos tabescebam?@#
C Merito nostros adversarios jubemur diligere,
quos nos nostro vitio contingit offendere; Dei vero
inimici, quando obstinati sunt, competenti et religiosa
exsecratione damnantur, quoniam cum ab ipso
creati sint, ipsique debeant omne quod vivunt, suo
tamen contumaces redduntur auctori, ideo juste tales
horrendi sunt, qui et suorum beneficiorum memores
non fuerunt. Tabescere, hoc verbum indicium
est magni doloris, tabescere enim illos dicimus,
qui curis jugibus affliguntur, et pene usque ad
interitum vitae corpore deficiente perveniunt.
21 #Perfecto odio oderam illos: Inimici facti sunt mihi.@#
C Perfectum est odium, homines diligere, et
eorum vitia semper odire, odium quippe dictum est
quasi oris repudium. Inimicos factos etiam sibi dicit,
qui contrarii paternis jussionibus exstiterunt,
ut ostenderet unitatem suae divinitatis cum Patre.
22 #Proba me, Deus, et scito cor meum: Interroga me et cognosce semitas meas.@#
C Proba me, istud nemo potest dicere, nisi ille
solus qui peccata non fecit Christus. Scito cor, quia
te derelinquere in persecutione non novi. Interroga,
ad inquisitionem pertinet minutissimam, praemisit
enim, scito cor meum. #Sciens vero acute interrogat,
et falli non potest, quia nemo scienti interrogatus potest
negare quae gessit.@# Semitae ad operationes pertinet
bonas, quas ille jugiter gessit et coelesti sanctitate
transegit.
23 #Et vide si via iniquitatis in me est: Et | null | c3d67725-745a-4e1c-9ebc-d35f3887b183 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
deduc me in via aeterna.@#
C Merito ergo humana in Christo substantia petit
se, deduci in aeterna via, quae declinavit a via iniquitatis,
id est ab actibus diabolicis. Quod vero dicit,
vi #de si@# est, intellige, non dubitatione prolatum,
sed scientiae securitate, quasi diceret, vide si est,
id est, videbis quod non est.
ORATIO EX PSAL. CXXXVIII.
Celi ter #raeque pro@# spector, Deus, quo moriente,
illuminata sunt tartara, quo resurgente, sanctorum
est multitudo gavisa, quo ascendente, angelorum
exsultavit caterva, precamur tantae gloriae excellentem
virtutem, ut directi in via aeterna, illo tueamur
brachio, quo honorabiles amici tui tecum gloriantur
in coelo. Qui vivis, etc.
PSALMUS CXXXIX.
ARGUMENTUM PSAL. CXXXIX.
C Ecclesia Dominum deprecatur, ut ab iniquo
diabolo liberetur: vindictam dicens in futuro judicio
super eos venturam, qui pauperes ejus insanis
motibus persequuntur.
TT. #In finem psalmus David.@#
C In finem, Dominum significat Salvatorem, qui
est finis legis ad justitiam omni credenti (Rom. X):
Qui nobis in hoc psalmo, quasi praeconis voce, judex
terribilis, omnipotens, pius quoque, et nimium
desiderabilis advenire praedicitur.
1 #Eripe me, Domine, ab homine malo: A viro iniquo eripe me.@#
C Sciens mater Ecclesia quanta in membris suis
ab insidiis diaboli pateretur clamat ad Dominum,
qui solus potest ejus superare nequitias, ut ab ipsius
multiplici tentatione liberetur. Hominem malum,
appellat diabolum. Vir iniquus est homo sequax
diaboli. Duo enim simul epitheta uni personae non
poterant convenire, quod eloquentiae lege prohibitum
sit.
2 #Qui cogitaverunt iniquitates in corde: Tota die constituebant praelia.@#
C Graviora sunt semper pericula, quae habentur
occulta. Significat per hoc vero haereticos, qui pravis
dogmatibus in sacrilega certamina proruperunt.
Tota die, ait ut eorum nequitiam continuam monstraret,
ut nulla eos lassitudo, nulla temporis longinquitas
mitigaret.
3 #Acuerunt linguas suas sicut serpentes: Venenum aspidum sub labiis eorum. Diapsalma.@#
C Per linguas significat verba haereticorum, quibus
vulnerare contendunt corda fidelium. Venenum
aspidum, H quoniam videntur amicitiae verba habere,
et plena sunt veneno mortifero.
4
#Custodi me, Domine, de manu peccatoris: Ab hominibus iniquis eripe me.@#
C Peccator: iterum diabolum significat, qui multis
dolis, multis fallit insidiis. Sequuntur etiam ejus
ministri: quoniam quod non possunt per se occulte
inspirando mentibus nostris, per suos sequaces
publice con #antur@# implere.
5 #Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: Absconderunt superbi laqueum mihi.@#
C Supplantari proprie dicimur: quando plantis
nostris terra subducitur, ut in tenebrosis cavernis
graviter incidamus: quod nobis facit diabolus, cum
peccatorum foveas parat. Superbi: haeretici sunt,
qui pravis dogmatibus populos decipere potius
quam docere festinant, et laqueos ponunt sanctae
plebi: quando eos vanis enigmatibus obligare contendunt.
6 #Et funes extenderunt in laqueum: Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Diapsalma.@#
C Extenderunt ipsi funes, id est tortuosas et dolosas
objectiones, quibus capiant sensus humanos:
ut quasi pedibus laqueum, ita mentibus tendere
probentur scandalum. Juxta iter dicit: quoniam
non capiunt nisi illos qui a recto virtutum calle discedunt.
Laqueus aut funis ideo positus est: quia
vincula sua gravius semper astringit, nec amplexus
ejus aliqua lenitate dilabitur, cum nodosis quibusdam
sinibus illaqueata concludit.
7
#Dixi Domino, Deus meus es tu: Exaudi Domine vocem deprecationis meae.@#
C Orat Ecclesia ne pessimis tradatur insidiis: dicit
enim Ecclesia, resplendens purissima fide de
gentibus advocata, quae sanctam Trinitatem veracissima
fide confitetur, dixi Domino, etc. Sequitur,
exaudi, Domine, vocem, etc., suffecisset dicere,
exaudi deprecationem meam: sed altius quid innotescere
volens, dixit, vocem deprecationis meae. Vox
enim deprecationis: est puritas orationis, et clamor
ille tacitus qui ascendit ad Dominum. Sanctae enim
operationis vox, est rerum ipsarum loquacissimus
clamor: non hominibus notus, sed soli Deo cognitus,
unde et tacenti Moysi dicitur, quid clamas ad
me? (Exod. XIV.) et Cain dicitur, vox sanguinis fratris
tui clamat ad me de terra (Gen. IV).
8 #Domine | null | 611852a6-cd2a-4b68-8c71-b8bd5277d99d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Domine, virtus salutis meae: Obumbrasti super caput meum in die belli.@#
C Repetitio ista, Domine, Domine, piae precationis
affectum ostendit. Cum autem dicit, virtus salutis
meae: patientiam perseverantiamque in certamine,
demonstrat Domini esse donum. Virtus enim a viriditate
dicta, quae nescit aliquo labore marcescere.
Caput autem suum obumbratum cum dicit Ecclesia,
significat beatam Domini passionem: qui sic obumbratus
est in ea (hoc est defensus,) ut nec animus
ejus confusionem, nec caro ipsius corruptionis injuriam
sustineret. In die autem belli: bene dictum
est, in die passionis ejus et mortis: quia diabolo
victo, inferno fracto, captivi liberati sunt, et triumphans
de morte rediit.
9 #Non tradas, Domine, desiderium ÷ meum .. peccatori: cogitaverunt contra me ne derelinquas me: Ne forte exaltentur. Diapsalma.@#
C Traditur enim peccatori (id est diabolo) desiderium
istius qui concupiscentias carnis perficit: talis
enim non nisi quod diabolus vult desiderat, et
ideo in desideriis suis diabolo traditur ad possidendum.
Et quia inimici cogitaverunt (consilium scilicet
faciendo) contra me: juste peto, Domine, ne derelinquas
me. Et subinfertur causa justissima petitionis
et exauditionis: ne exaltentur impii in perditione
justorum.
10
#Caput circuitus eorum: Labor labiorum ipsorum operiet eos.@#
A C Deus obumbrat super caput justorum, sed
malorum caput operit labor labiorum. Ordo verborum
talis est, caput eorum circuitus, scilicet est,
id est caput impiorum est diabolus, qui semper circuit
quaerens quem devoret (I Petr. V). Labor vero
labiorum: est prolatum ore mendacium, quod semper
laboriose fingitur, quoniam exquisita machinatione
formatur. Veritas enim sine labore dicitur,
quia sine difficultate profertur. A Vel ipsius circuitus
eorum caput est superbia, quae provenit ex labore
labiorum, id est mendacio.
11 #Cadent super eos carbones: in ignem dejicies eos:@#
#In miseriis non subsistent.@#
C Carbones ignis: sunt poenitentiae cruciatus,
quod tamen incendium nascitur ex imbre lacrymarum.
In ignem dejiciuntur: quando jam flamma
charitatis accensi, fervere sanctis operibus incipiunt:
his evenit, ut in peccatorum miseriis non
subsistant: quoniam jam in bonam partem transferuntur.
12 #Vir linguosus non dirigetur in terra: Virum injustum mala capient in interitum.@#
C Vir linguosus: est qui multa inutiliter verba
profert, qui non dirigitur: quia multiloquio non
effugiet peccatum. Injustus vir est, qui divinas regulas
contemnens, propriae voluntatis fervore traducitur (Prov. X):
illum mala capient, quia semper
sibi noxia cogitat, qui praecepta Domini declinat.
13 #Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis:@#
÷ #Et .. vindictam pauperum.@#
C Faciet ergo judicium inopum, quando in illa
judicatione, promissa illis retr #ibuit:@# et tunc vindicat
pauperes, cum eorum persecutores a suo sancto
separabit regno.
14 #Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo: Et habitabunt recti cum vultu tuo.@#
H Quid enim vultus Dei, nisi Christus Filius ejus?
nisi cogitatio divinitatis ipsius? C Cum ipso etiam
Dei vultu, justi in aeternum habitabunt, cum (ut
ait Apostolus) non per speculum, sed facie ad faciem
contuebuntur eum (I Cor. XIII). Vide autem quod
justi, cum persecutionem patiuntur, confitentur
laudes Deo (tunc enim magna virtus est, laudare
Deum) et facilius discedit inimicus et tribulatio, et
videbunt faciem Dei post vitam istam tales aeternaliter.
ORATIO EX PSAL. CXXXIX.
Virtus salutis nostrae, Deus, defende Ecclesiam
tuam a dissidentium veneno mortifero, ut a te obumbrati
nunquam obligemur a laqueis inimici. Per Dominum
nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXL.
ARGUMENTUM PSAL. CXL.
C Propheta supplicat, ut inter mundanos actus
a diversis liberetur erroribus, ne in peccatorum retiacula
cadat.
TT. #Psalmus David.@#
1 #Domine, clamavi ad te, exaudi me: Intende voci meae dum clamavero ad te.@#
C Domine, clamavi. Volens propheta affectum
orationis continuae humano generi infundere, duo
tempora videtur discrepantia posuisse: clamavi de
praeterito dicit, quod perfectam significat orationem:
et iterum clamavero, quod utique de futuro
constat positum: ut sicut nullum tempus a culpis
est vacuum, ita a devotis precibus nunquam est
cessandum.
2 # | null | c0bd5d55-32da-4065-8905-720be32e2231 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.@#
C Dirigatur ad te oratio mea sicut incensum, hoc
est ut est recta veniat ad te oratio mea in odore
virtutum, non habens sordes aut vitia. C Incensum
est odoriferi pigmenti suavis adustio, et spiritualiter
hic. H Incensum, orationes sanctorum sunt (Apoc.
VIII). C Sacrificium vespertinum fortasse significat
illam oblationem, quam in fine vitae Domino solet
offerre religiosa devotio, et ideo nullus desperet, si
ultimo #sua@# peccata lacrymarum fonte detergat.
Elevatio vero manuum opera pia significat: sic remissio
earumdem, cessationem a bono opere. Vespera
quoque nostra, tempus prope finem vitae hujus
significat.
3 #Pone, Domine, custodiam ori meo: Et ostium circumstantiae labiis meis.@#
C Petit propheta, ne quid tale dicat, quod pervenire
debeat ad reatum. Ostium quippe ab obstando
dictum est. Illud ergo vidit Propheta magnis precibus
esse muniendum, unde tam facile noverat venire
peccatum: quod si fragilitate peccaverit, saltem
hoc precatur ne illud excuset, unde sequitur:
4 #Non declines cor meum in verba malitiae: Ad excusandas excusationes in peccatis.@#
C Verba malitiae sunt, ut quis post peccatum
suum falso ad excusationes confugiat, quia consuetudo
est peccantium, quando deprehensi fuerint,
primum se aliqua falsitate excusare, et cum fuerint
inde convicti, alias assumunt excusationes cum
peccato falsitatis (nequando veritati acquiescat inverecunda
protervitas), modo enim tempori, modo
necessitati, modo aliis imputando quod peccant:
hoc autem maximum vitium est quo homines laborant.
5 #Cum hominibus operantibus iniquitatem: Et non communicabo cum electis eorum.@#
H Petit et hic propheta, a collegio liberari eorum
qui operantur iniquitatem. Sicut enim Dominus habet
electos suos sanctos: ita et diabolus habet electos
suos, sicut principes haereticorum, qui apud reprobos
electi putantur: sed et omnes electi in scelere,
electi diaboli dicuntur. C Et communicabo: refertur
tam ad operantes homines iniquitatem, quam
ad electos eorum. H Vel prima pars hujus versiculi
combinanda est cum praecedenti versu: ut sit sensus,
non declines, etc., ad excusandas, etc., cum
hominibus operantibus iniquitatem.
6 #Corripiet me justus in misericordia et increpabit me: Oleum ÷ autem .. peccatoris non impinguet caput meum.@#
C Praeelegit vir sanctus justorum increpationes,
peccantium blandimentis. Quae autem sit correptio
justi intimavit dicens, in misericordia: quoniam vir
sanctus non in ira corripit, sed per dilectionem increpat:
melius est enim corripi a justo, quam laudari
a peccatore. Oleum enim peccatoris: adulatio
est deceptoris et ficti amoris, periculosa est adulatio,
quae excludere potest hominem a regno Dei.
7 #Quoniam adhuc ÷ et .. oratio mea in beneplacitis@#
#eorum. Absorpti sunt juncti petrae judices eorum.@#
H Quoniam adhuc, etc,: ipsi in beneplacitis suis
manent. Ego autem pro ipsis orabam ut converterentur.
C Vel se adhuc imperfectum ostendit: quando
orando talia sibi provenire cupiebat, quae malis
erant beneplacita. Et secundum primum intellectum
Christus pro inimicis suis ut converterentur Patrem
orabat. Absorpti sunt, id est convicti judices Judaeorum,
scilicet vel gentilium, ut Plato, Aristoteles,
sive haereticorum, quando sunt per fidem juncti
petrae, id est Christo, et segregati a diabolo. A Sive
juncti, id est comparati: videntur enim philosophi
aliquid dicere: sed scripta eorum comparata divinae
Scripturae absorbentur, nihil sunt, et velut stulta
jacent.
8 #Audient verba mea quoniam potuerunt: Sicut crassitudo terrae erepta est super terram.@#
C Verba sua ab haereticis et tyrannis dicit audita,
quae praesentis libri textus eloquitur (quantis enim
in eis locis increpantur ut debeant corrigi), potuerunt
ergo toties admoniti cognoscere Dei voluntatem.
Crassitudo autem terrae est superbia tyrannorum,
quae grassabatur in sanctos martyres.
9 #Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: In te speravi, non auferas animam meam.@#
C Martyres: ossa fidelium dicit esse propheta:
quia constat eos Christianae fidei esse validissima
firmamenta. Secus infernum dicit: vide proprietatem
verborum, non ait in infernum: quia licet mori
communi sorte videantur, tamen vita illis conceditur
aeterna. Non auferas animam meam, scilicet a | null | ea2179be-0c71-45a3-9b85-be08a630db8c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
bonis tuis: sed spes mea in te sit, et oculi mei
semper te intendant.
10 #Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi: Et a scandalis operantium iniquitatem.@#
C Per laqueos et scandala: totius mundi mala breviter
propheta complexus est: a quibus se supplicat
custodiri, ne per insidias eorum possit decipi. H
Semper etiam nobis laqueos ponunt daemones: vitia
enim vicina sunt virtutibus. In eleemosyna laqueum
ponunt: si ut videar facio. Cervis ponuntur retia,
et sancti cervi sunt, spinas transilientes, et alti cornibus,
et serpentes interficiunt.
11 #Cadent in retiaculo ejus peccatores: Singulariter sum ego donec transeam.@#
C Retiacula dicta, quasi retinentia. In diaboli retiacula
cadit, qui peccatorum suorum abscisionem
non facit. Singularis est, qui cum pessimis hominibus
non ambulat combinatus, id est ligatus, qui Trinitatem
sanctam unum Deum confitetur, qui spem suam
in solo Deo ponit. Donec transeam, id est quandiu in
hoc mundo fuero commoratus, hoc enim saeculum beati
velut viantes transire dicuntur, quia in ipso non
tenentur aliqua mundi delectatione. A Vel Christus
dicit, singularis, id est solus sum donec transeam,
id est moriar, tunc enim cum granum frumenti
in terra mortuum fuerit, non manet solum, sed
multum fructum affert (Joan. XII), quia multi postea
crediderunt et omnis terra Christo.
ORATIO EX PSAL. CXL
Pone, Domine, custodiam ori nostro, ne inania
proferamus, ut misericordia tua correpti, ab omnibus
iniquitatum scandalis protegamur. Per Dominum
nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXLI.
ARGUMENTUM PSAL. CXLI.
C Christus ad Patrem clamat, dolos Judaicae persecutionis
exponens: liberarique se de inferno deprecatur:
quoniam omnium sanctorum fides in
ejus resurrectione pendebat.
TT. #Intellectus David cum esset in spelunca oratio.@#
C Psalmi causa praesenti titulo continetur. David
enim filius Jesse, Saulem principem fugit, et cum
in spelunca lateret, oravit (I Reg. XXIV), quod Dominum
Christum in corpore ante passionem suam significabat
esse facturum. H Quoniam enim in titulo
ponitur intellectus David, spiritualiter ostendit David
intelligendum et psalmum. Saul igitur spiritualiter
diabolus. Spelunca, mundus est iste, in quo
diabolus non immittit aliquid boni, sed solum stercus
et putridum. Est enim spelunca tenebrosa, et
mundus iste tenebrosus peccatis est, nec in eo sancti
perfectum lumen habent, quod erit in alio mundo,
Christus tamen lumen venit in hunc mundum, et ex
parte illuminavit. Et sicut David absconsus est in spelunca
Sauli, ita Dominus Jesus diabolo in hoc mundo,
et persecutionem passus est sicut David.
1 #Voce mea ad Dominum clamavi: Voce mea ad Dominum deprecatus sum.@#
H Voce mea ad Dominum: omnia verba haec in
humilitate corporali loquitur, ut se verum hominem
manifestet. C Et ne clamor intelligeretur transitorius, #addidit depr@#
ecatus sum, quod frequentata supplicatione
peragitur. Est enim deprecari frequenter
supplicare.
2 #Effundo in conspectu ejus orationem meam:@#
÷ #Et .. tribulationem meam ante ipsum pronuntio.@#
C Quam pura, quam suavis oratio, quae in
conspectu Patris, velut perspicui fontis copia fundebatur?
fundebatur certe non ut ad ima deflueret,
sed ut perveniret ejus oratio ad altitudinem supernae
pietatis. Pronuntiat tribulationes ante Patrem, ut
indulgentiam pro nostris possit obtinere peccatis.
Et nota quod in his duobus versibus quatuor modis
oratum est secundum hortationem Apostoli, ubi jubet
primo fieri precationes, orationes, postulationes,
gratiarum actiones (I Tim. II)
3 #In deficiendo ex me spiritum meum: Et tu cognovisti semitas meas.@#
C Quod dicit in deficiendo spiritum, hoc a parte
membrorum debemus accipere. Vel ita in deficiendo,
etc., hoc ex superioribus pendet, ac si diceret:
Tribulationem meam ante ipsum pronuntio, cum defecit
ex me spiritus meus. H Cognovit Pater semitas,
id est, doctrinas quas docuit.
4 #In via hac qua ambulabam: Absconderunt laqueum mihi.@#
C Diabolus juxta viam abscondit laqueum, ut eos
decipiat, qui rectas semitas declinare praesumunt,
Christus vero (quia nunquam a sua sanctitate discessit)
necesse fuit ut in ipsa via rectitudinis tentamenta
pateretur invalida, ut in Evangelio legitur.
5 #Considerabam ad dexteram et videbam: | null | e4054b7e-4c4a-4865-82fa-4ea9196bb93b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Et non erat qui cognosceret me.@#
C Considerabam ad dexteram, illud tempus facit
intelligi, quando ibat ad crucem, quia nullum illic
fidelium potuit intueri. Ideo vero non sunt visi
ad dexteram stare, quia carnali metu dispersi sunt (Matth. IV).
Et non erat qui cognosceret: illam videlicet
deitatem quae haec omnia in assumpta carne
voluntarie sustinebat.
6 #Periit fuga a me:@#
÷ #Et .. non est qui requirat animam meam.@#
C Periit fuga a Christo, cum se impiorum manibus
permisit occidi. Et nemo quaesivit animam ejus,
dum illi nulla consolatio praeberetur, sed solus ad
passionem relictus est, qui erat pro omnium salute
moriturus.
7 #Clamavi ad te, Domine: dixi, tu es spes mea. Portio mea in terra viventium.@#
C Clamavit spemque suam posuit in Dominum
cum dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum
meum (Luc. XXIII). Portio mea, probat hoc specialiter
locus ille, quando latroni dixit: Amen, dico
tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Ibid.), hoc est
in terra viventium; paradisus enim est terra viventium,
quam soli beati introibunt.
8 #Intende ad deprecationem meam: Quia humiliatus sum nimis.@#
C Merito dicit, humiliatus sum nimis, quia semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens: et adhuc
amplius humiliatus est, factus obediens usque ad
mortem crucis (Phil. II). Nam quemadmodum crucifigi
potuisset, nisi se humiliasset, naturam nostram
assumendo, qui coelum terramque creavit?
9 #Libera me a persequentibus ÷ me@# ..: #Quia confortati sunt super me.@#
C Orat, ut reverentiam Patri exhiberet, qui se liberare
poterat. Orat ergo, ut a persequentibus Judaeis
divina virtute liberetur, qui adeo corporaliter
fortiores fuerant ut et manus injicerent in eum, et
de ejus morte gauderent; sed hoc miseri fecerunt,
non considerantes virtutem divinae potestatis in eo.
10 #Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: Me exspectant justi donec retribuas mihi.@#
H C Dicens, educ de custodia, scilicet inferni animam
meam, petit Patrem, a parte qua mortuus est,
qua et postea de imis penetrabilibus ad superna est
translatus, ut de carcere inferni animam celeriter
educat ad corporis resurrectionem. Et hoc ad confitendum
nomini suo, ista enim confessio laudis Patri
exhibita a fidelibus ostenditur, quando eum resurrectionis
miraculo de inferni carcere constat eductum.
Exspectant justi, H id est apostoli, vel reliqui
sancti. Donec retribuas mihi claritatem illam quam
habui priusquam mundus fieret (Joan. XVII). C Vel,
donec retribuas pro passione resurrectionem. Exspectant
illo triduo apostoli et alii.
ORATIO EX PSAL. CXLI.
Deprecantes, Domine, voce humili pietatem tuam #exposcimus,@#
ut adjuti a te, spes nostra, portionem
cum electis tuis in terra viventium sortiamur. Per
Dominum nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXLII.
ARGUMENTUM PSAL. CXLII.
C Propheta, ex persona uniuscujusque fidelis supplicans
sibi Domini misericordiam subvenire, rogat
Dominum Christum, ne cum suo servo velit inire
judicium, velociterque se petit pervenire ad veniam,
ne inimicorum traderetur insidiis.
TT. #Psalmus David. ÷ quando filius suus eum
persequebatur@# ...
C David, significat Christum; persequens ejus filius,
populum Judaeorum, vel Judam proditorem significat.
1 #Domine, exaudi orationem meam: Auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua justitia.@#
H Domine, exaudi, verba humilia et plena humilitatis
et misericordiae, quae ad aures Domini pervenire
merentur. C Veritas enim et justitia ipsius est,
ne cum rogante disceptet, nec ad judicium illum
trahat qui se hic prius ipse condemnat. Superbos
enim Dominus ad examen adducit, qui se bona putant
habere negotia.
2 #Et non intres in judicium cum servo tuo: Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.@#
C Nec moveat quod judici dicitur, non intres in
judicium cum servo tuo. H Quantumvis enim quis
sit justus, quamlibet perfectus, non potest intrare in
judicium Domini, nisi sit cum misericordia conditum,
stellae enim non sunt mundae in conspectu
ejus. C Omnis vivens omnem hominem significat,
etiam quemlibet infantem nondum baptizatum, ut
Job ait: Nemo mundus ante te, nec | null | ac0e761a-f297-442f-8e17-baf8d823caa6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
infans unius diei (Job XV),
id est nemo liber esse potest, nisi per divinam
gratiam. Ideo nec Abraham, nec Isaac, nec
Jacob justificabuntur in conspectu Dei.
3 ÷ #Quia .. persecutus est inimicus animam meam: Humiliavit in terra vitam meam.@#
H C Inimicus, diabolus qui persequitur humanum
genus. C Humiliatur autem in terra, cujus vita carnalibus
delectationibus polluitur, non humilitate
probabili, sed declinatione vitiosa.
4 #Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est in me spiritus meus: In me turbatum est cor meum.@#
H Collocantur in tenebrosis factis peccatores, et
sunt mortui saeculi. Sed #sunt si@# cut mortui, dum
poenitere incipiunt; nondum enim mortuus est,
quia in poenitentia stat. Si quis autem peccans non
agit poenitentiam, hic mortuus est saeculi, et non
sicut mortuus, sed perfectus mortuus, usquedum
non egerit poenitentiam. Anxiatus est spiritus,
quia scriptum est: si solum suspiraveris de peccatis
tuis, salvus eris. Turbatum est cor, id est conscientia
mea, quia peccavi. C Vel, anxiatus spiritus,
vicinitatem periculi indicat. Et turbatum cor, humanam
sapientiam testatur confusam, ut spem
suam de caetero in Domino poneret, cum virium
suarum confidentiam non haberet.
5 #Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis:@#
#In factis manuum tuarum meditabar.@#
C Juste cor ejus fuerat turbatum, quoniam memor
erat ingentium peccatorum priorum. Ipsi enim dies
antiqui, sunt veteris illius hominis antiquitate
fuscati. Opera Domini dicit, quibus coelum terramque
fundavit; patriarchis bona fecit, et populum per
mare transtulit Hebraeorum. Quae se dicit frequenter
iterasse memoria et lectione, ut excluderet amaritudinem
mundi suavitas lectionis. Quod exemplum
pro maximo remedio positum credamus, ut nos
quoque similis possit medicina salvare.
6 #Expandi manus meas ad te: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Diapsal.@#
C Hic extensione manuum, Christum in cruce designavit.
Unde et qui expansis manibus orat, illam
crucem Redemptoris imitatur. Quae, licet a perfidis
Judaeis data est Christo ad poenam, tamen concessa
est credentibus ad salutem. Sequitur comparatio,
in qua dicit: sic animam suam desiderare Deum,
quem admodum sicca terra copiosas pluvias. Dicit
enim tibi, scilicet non alteri, talis est anima mea,
id est soli Deo sitiens inhaeret.
7 #Velociter exaudi me, Domine: Defecit spiritus meus.@#
C Petit sibi poenitens iste imbrem misericordiae
celerrime subvenire, et ut velocius potuisset audiri,
defecisse dicit in se spiritum suum. Quod his contingit,
qui passionum diversarum pondere praegravantur.
8
#Non avertas faciem tuam a me: Et similis ero descendentibus in lacum.@#
C Convenit enim misericordiae Dei, ut humiles
respiciat qui superborum corda contemnit. Lacus
hic infernum significat. Petit ergo, ne superbis
similis fiat, qui hic peccata sua deplorat, quoniam,
si illis similis fiat, pariter quoque cum eis descendet
in lacum.
9 #Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: Quia in te speravi.@#
C Auditam misericordiam, clementiam dicit Dei
toto orbe notissimam, qua supplicantibus praestat
et indulget afflictis. Mane, tempus veniae designat;
nam post noctem peccatorum merito mane dicitur,
quando culpa laxatur. Causam quoque exauditionis
addit, quia in te, qui sperantem decipere non potes,
speravi. Vel, mane, tempus resurrectionis Christi
ostendit.
10 #Notam fac mihi viam in qua ambulem: Quia ad te levavi animam meam.@#
C Cum a Deo petit sibi viam notam fieri, ostendit
quod haec via hominibus habetur incognita. Illius
enim lucerna et lumen hoc iter ostendit, qui illuminat
omnem hominem, sicut superius dixit. Intellectum
tibi dabo, et instruam te in via hac qua
gradieris. Rogat ergo Propheta, ut ei viam salutis
ostendat, et sic notam semper habeat, ne de ejus
corde aliquando discedat. Et subditur solemnis confessio,
quia ad te, etc. Illud enim nos postulata
facit mereri, si animam nostram non inclinemus ad
mundum, sed semper levemus ad Deum.
11 #Eripe me de inimicis meis, Domine ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam: Quia Deus meus ÷ es tu@#
...
C Inimici nostri sunt daemones: | null | 27e6fb7c-fc1b-4e03-86ee-0a55d4b579fe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui jugiter circumdant
fideles, ut eis possint spem divinitatis auferre.
Ad eum confugit, qui ejus jussionibus obedit.
Doce me: nolebat prorsus errare, qui tanti magistri
cupiebat esse discipulus, et ejus voluntati obedire.
Et causam et rationem addit, quoniam Deus
meus es: ideo juste a clementissimo te peto.
12
#Spiritus tuus bonus deaucet me in terra recta: Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.@#
H C Spiritus bonus: designatur per hoc nomen,
Deum esse Spiritum sanctum; scriptum est enim:
Nemo bonus, nisi solus Deus (Matth. XIX). Igitur si
Spiritus sanctus bonus dicitur Deus, necessario est.
C Qui nos deducit in terra recta: quando corpus
nostrum suis regulis subdit. Vel terra recta est in
futuro saeculo, ubi recti ambulabunt. Propter nomen
tuum, etc., nam quamvis, omnia gratis Christus
donet: justitiae ipsius est supplicantes justificare et
vivificare. Ideo non dicit in aequitate mea, sed
tua: quia non meritis meis, sed nominis Christi gratia.
13 #Educes de tribulatione animam meam:@#
#Et in misericordia tua disperdes inimicos meos.@#
C Educuntur de tribulatione tanquam de carceribus
sanctae animae: quando concessa venia de isto
saeculo ubi tribulantur, praecipiuntur exire. In misericordia
autem disperduntur inimici: quando studio
compunctionis de sceleratis cogitationibus abstrahuntur;
quod ad illos pertinet, qui poenas debitas
remedio supplicationis evadunt.
14 #Et perdes omnes qui tribulant animam meam: Quoniam ego servus tuus sum.@#
C Hic dicit esse perdendos diabolum et omnes impios
in futuro judicio, qui in sua obstinatione moriuntur.
Illi tribulabant prius justos viros, quia eos
famulos Dei esse noscebant: et necesse est illos in
judicio perire, qui innocentes viros ideo persequuntur,
quia Dei esse famulos cognoscunt.
ORATIO EX PSAL. CXLII.
Deus qui matutinam sacrae resurrectionis tuae auditam
fecisti jucunditatem, cum ex inferno rediens,
replesti terram gaudiis, quam reliqueras in obscuris:
rogamus potentiae tuae ineffabilem majestatem,
ut sicut tunc catervam apostolicam gaudere sacra
fecisti in anastasi, ita hanc Ecclesiam, tuam misericordiam
expansis manibus flagitantem, splendore
coelestis jubaris illustrare digneris. Qui cum Patre
et Filio, etc.
PSALMUS CXLIII.
ARGUMENTUM PSAL. CXLII.
C Bellum istud Davidicum, ad designandum certamen
Domini Salvatoris est praemissum: ut sicut
iste Goliam saxei teli dimicatione prostravit; ita per
petram (quae est Christus) fortitudo diabolica vinceretur.
TT. #David ÷ ad Goliam@# ...
1 #Benedictus Deus meus qui docet manus meas ad praelium:@#
÷ #Et .. digitos meos ad bellum.@#
H C Bellum utique dicit spiritale non carnale, quo
anima justi adversus daemones et passiones carnales
invisibiliter dimicat. C Manus operationem significant:
digiti, salutaria consilia: quae de corde nostro
velut quidam radii prosiliunt, dum aliqua subtilitate
causas necessarias obtinere contendunt.
Quandoque etiam digiti Trinitatem indicant, ut ibi.
Qui appendit tribus digitis molem terrae (Isa. XL),
quandoque Spiritum sanctum, ut ibi: Accepit Moyses
duas tabulas scriptas digito Dei (Exod. XXXIV).
2 #Misericordia mea et refugium meum: Susceptor meus et liberator meus.@#
C Misericordiam fecit Dominus #cum@# David: quando
eum de fratribus suis ultimum, per Samuelem ad
regale culmen elegit (I Reg. XVI). Refugium: quando
ei consilium dedit, ut hostem suum petra dejiceret,
quem gladio non poterat. Susceptor: quando fecit
eum a Saule suscipi in generum. Liberator: cum
eum a periculo regiae indignationis eripuit.
3 #Protector meus et in ipso speravi: Qui subdis populum meum sub me.@#
C Protector: quando in spelunca latens, in Saulem
regem jus ultionis accepit. Et in ipso speravi:
a tali spe scit vir sanctus non esse cessandum.
Subdis populos: quia multis populis imperaturus
erat.
4 #Domine, quid est homo quia innotuisti ei:@#
÷ #Aut .. filius hominis quia reputas eum?@#
C Sub interrogatione et despectu pronuntiandum
est, quid est homo? quasi pulvis: qui vento flante
nullam habet firmitatem. Quia innotuisti ei, id est
inaestimabile deitatis arcanum, per assumptam carnem
rectis fide ostendisti. Simili modo interrogandum
est: aut filius hominis? et item respondeatur
quoniam reputas eum; utique in ovibus | null | 9c90780f-9e04-4160-92fa-10edc117ded2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tuis, in numero
praedestinatorum
5
#Homo vanitati similis factus est: Dies ejus sicut umbra praetereunt.@#
C Exponit breviter quod superius dixit, quid est
homo? Adam enim quando creatus est, simplex,
purus et verax et immortalis fuit: sed postquam
peccavit, factus est vanitati similis: quoniam et
mutabilis et mortalis effectus est, vanum enim illud
dicimus, quod de sua substantia cadens, in auras
tenues evanescit: ut umbra, ut fumus; unde addidit:
Dies ejus sicut umbra praetereunt; sicut umbra
praeterit, sic hominum vita post peccatum Adae, nisi
fuerit confessione reparata.
6 #Domine, inclina coelos tuos et descende: Tange montes et fumigabunt.@#
C Inclinatio coelorum fuit: quando ad hominem
virtus et honor supernorum descendit, scilicet Dei
Filius. Montes hic superbos dicit: quos Dominus
tetigit, quando eis compunctionem tribuit. Fumigabunt:
cum crebris suspiriis sua peccata plorabunt,
crassus enim fumus ore vomitur, cum se in planctum
homo commoverit.
7 #Fulgura coruscationem et dissipabis eos: Emitte sagittas tuas et conturbabis eos.@#
C Fulgura coruscationis dedit: quando tenebrosis
peccatoribus, prophetarum praedicatione lumen
suae veritatis infudit. Dissipavit autem, dispersit
significat, ut qui ante fuerant cultores idolorum,
subinde ad Ecclesiae septa confugerent. Sagittas
apostolos dicit, qui praedicationum veritate (quasi
jacula pennata) hominum pectora transfoderunt. Et
conturbabis, scilicet bona contritionis turbatione:
quia sic prius turbati, postea laeti erunt. Eos autem,
ad montes referendum est.
8 #Emitte manum tuam de alto: eripe me et libera me de aquis multis: Et de manu filiorum alienorum.@#
C Hic ad Patrem verba convertit, manum dicit
Dominum Salvatorem, quem venire deprecatur, ut
liberaret mundum de alto, id est de potestatis
excelso, ubi cum Patre regnat parilitate virtutis et
unitate substantiae. De aquis autem, id est de populis
undosis, et quasi procella saevissima concitatis.
De manu filiorum: de his qui fidelibus parcere
nesciunt, quia de diabolo generantur qui filiis Dei
adversantur. Recte igitur diaboli filii alieni dicuntur
a filiis Dei: quia haereditatem cum ipsis in coelo
nullam habent.
9 #Quorum os locutum est vanitatem: Et dextera eorum dextera iniquitatis.@#
C Os eorum vana loquitur: quoniam a divinis regulis
discrepare praesumunt, vanum est enim omne
quidquid veritati contrarium est. Dextera reproborum:
prosperitas ipsorum, unde elevati licentiam
sibi peccandi assumunt.
10 #Deus canticum novum cantabo tibi: In psalterio decachordo psallam tibi.@#
C Novum merito dicitur Christi canticum, quia
dum a Judaeis non sit receptus (quibus fuerat ut
veniret promissus), transivit ad gentes. Novum est
etiam, quod nos corpore et sanguine suo saginare
dignatur. Decem chordarum psalterium, decalogus
est datus tribubus Hebraeorum.
11 #Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum: De gladio maligno eripe me.@#
C Reges, homines justos significat et veraces, qui
regunt corpora sua. Istis dat salutem, cum eos liberos
a vitiis facit. Redemit, de pugna #Goliae:@# vel
spiritualiter, de vitiis. De gladio maligno: quia gladius
diaboli malignus est, quoniam dividit a bonis:
benignus autem Christi, quoniam separat a malis.
12 #Et erue me de manu filiorum alienorum: Quorum os locutum est vanitatem: Et dextera eorum dextera iniquitatis.@#
C Hunc versum jam diximus: quem ideo repetit,
ut detestabiliores iniquos homines reddat ipsa geminatio:
et maxime nunc de haereticis verba intelligenda
sunt, licet enim sequentia sicut et praecedentia
ad litteram vera sint intellecta: quia tamen
litteralis sensus apertus est, mystice aliqua carpenda
sunt.
13 #Quorum filii sicut novellae plantationes: A juventute sua.@#
C Filios enim dicit, qui generantur praedicatione
pravi dogmatis. Isti novellis plantationibus comparantur:
quia nulla veteri et a Patribus tradita praedicatione
viguerunt, sed novis erroribus (a patribus
ipsorum traditis) pullularunt. H #Plantatio enim haereticorum
non est vetus, sed novella. Non est enim de
veteri lege,@# non de prophetis, non de apostolis, sed
de novis magistris suborta.
14 #Filiae eorum compositae: Circum ornatae ut similitudo templi.@#
H Filiae eorum (hoc est verba haereticorum) compositae
(id est, ornata a sapientia saeculari), sed quia
filiae sunt non | null | 6e9d503d-718b-4f6c-b427-c85e4e520815 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
filii, vires non habent. Circum ornatae
ut similitudo templi: et pulchre dixit similitudo
templi: non enim habent veram Ecclesiam aut
templum, sed similitudinem Ecclesiae. C Quippe similitudo
non habet veritatem: sed alicujus rei subsistentis
portat imaginem.
15 #Promptuaria eorum plena: Eructantia ex hoc ÷ in .. illud.@#
C Promptuaria sunt: quae cellaria vulgus appellat,
et haereticorum corda significat: ubi diversarum
rerum species, vel doctrinarum epulae repositae
sunt: et inde emittunt diversas eructationes pessimas.
Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum
nequitias transferuntur: cum inde quoque
fuerint Domino juvante superati, ad sophistarum se
versutias calumniasque convertunt: et ita ex una
parte vertunt se in aliam, semper vagi et instabiles:
quia radicem nequeunt habere veritatis.
16 #Oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis: Boves eorum crassi.@#
C Secundum litteram hi fetosa dicuntur habere
pecora: dum ipsi fide steriles esse doceantur. Abundans
quippe dictus est, ab unda, quasi redundans.
Ipsa quoque pecora, quae habere cernuntur, non
dixit eos in ingressibus, sed in egressibus possidere:
quia totum ab eis egreditur, quando ipsi quoque
perituri esse monstrantur. H Pulchre quoque dixit
boves eorum crassi: quorum Deus venter est, et
gloria eorum in confusione (Philip. III).
17 #Non est ruina maceriae: neque transitus Neque clamor in plateis eorum.@#
H Non est ruina: difficile enim haereticum invenis
imperitum. Omnes enim magistri sunt, et scientia
saeculari instructi, et immuniti doctrinis apostolorum.
Si tecum disputant: verba eorum brevia sunt, sic artificioso
sermone conclusa, ut evadere inde difficile
sit. Cum enim te ligaverint et clauserint syllogismis
suis, et quasi maceriam syllogismum texerint: teneris
inclusus: non potes exire: non est ruina neque
transitus. Cum eis consenseris, et ibi conclusus
fueris: eris in plateis eorum, et in lata via, quae ad
infernum ducit: et non in angusta via, quae ducit ad
vitam (Matth. VII), quae est transitus sanctorum.
Neque clamor Jesu (qui ad se omnes vocat) in plateis
haereticorum est: sed in angusta via est.
18 #Beatum ÷ dixerunt .. populum cui haec sunt: Beatus populus cujus Dominus Deus ejus.@#
H Multi nescientes, beatos tales putant, et dicunt
beatum populum cui haec sunt. Nos autem dicamus,
beatus populus, cujus est Dominus Deus ejus. Quia
ille est beatus, qui pro omnibus divitiis habet Christum,
et illum diligit, #et ei dominatur.@#
ORATIO EX PSAL. CXLIII.
Doce nos, Domine, spiritalibus armis, noxialibus
culpis resistere: ne vanitati mundanae subjecti, a tui
juris dominatione pellamur. Per Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum, etc.
PSALMUS CXLIV.
ARGUMENTUM PSAL. CXLIV.
C Laudationem Domini propheta variis narrationibus
explicat.
TT. #Laudatio David.@#
1 #Exaltabo te, Deus, meus rex: Et benedicam nomini tuo in saeculum Et in saeculum ÷ saeculi@#
...
C Exaltabo te dictum est: notum faciam te, praedicando
quod es. Nam quemadmodum putetur aliqua
laude Deus altior fieri, cum divina perfectio non
possit augeri? H Sed aequalem Patri credo te. C Rex
meus: professio fidei est; quoniam ab ipso se dicebat
regi, cui se noverat pura mente famulari. Benedicere
vero nomini: est per psalmodiae gratiam supplicare:
quod qui fecerit, et in aeternitate eum laudare
merebitur; ideo subditur et in saeculum saeculi,
ubi nullus est finis.
2 #Per singulos dies benedicam tibi: Et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum ÷ saeculi@#
...
C Qui hic per singulos dies benedicit Deum: ibi
in illo aeterno uno die (qui venturus est) cum beatis
continua exsultatione laudabit.
3 #Magnus Dominus et laudabilis nimis: Et magnitudinis ejus non est finis.@#
H Magnus Dominus: quia sine fine magnus, sine
fine laudabilis. C Cujus virtus inexplicabilis, cujus
pietas incomprehensibilis, cujus sapientia ineffabilis,
cujus vera #diffinitio@# est, finem in sanctis laudibus
non habere.
4 #Generatio et generatio laudabit opera tua: Et potentiam tuam pronuntiabunt.@#
C Generatio et generatio: ad duos populos debet
applicari, unus Hebraeorum est, alter ex gentibus.
Ipsi sunt enim | null | 13036c09-3164-407d-9885-82cbe4754cf0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui Domini beneficia susceperunt,
et merito ejus potentiam laudando pronuntiant.
5 #Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur:@#
#Et mirabilia tua narrabunt.@#
H Ipsi enim duo populi, ejus magnificentiam ac
mirabilia, quae quotidie Christus in Ecclesia operatur,
pio ore pronuntiant.
6 #Et virtutem terribilium tuorum dicent: Et magnitudinem tuam narrabunt.@#
H Virtus Christi est terribilis, cum in impiis ulciscetur,
ut in Pharaone. Magnitudo est, cum justi
eruuntur, ut frequenter Israel ab adversariis erutus
est.
7 #Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: Et justitia tua exsultabunt.@#
H Eructabunt ipsi suavitatem Christi, qua eos fovere
dignatus est. Et justitia exsultabunt: qua in
impiis ulciscetur.
8 #Miserator et misericors Dominus: Patiens et multum misericors.@#
C Quod misericors dicitur, naturae ipsius virtus est:
quod miserator, causa salutis est nostrae fragilitati.
Patiens: cum excessus humanos (propter quos debuimus
puniri) per patientiam sustinet. Multum misericors:
ut ipse ait: Nolo mortem peccatoris.
9 #Suavis Dominus universis: Et miserationes ejus super omnia opera ejus.@#
C Quid enim magnificentius, quam suavem esse
universis, qui tamen devotis mentibus munera ipsius
gustaverunt. Sed dicis cur ergo peccatores damnat,
qui opera sua non fecerunt? Misericordia enim sua
dicitur esse super omnia opera ejus, scilicet Dei.
Illud enim per misericordiam coronat, quod in nobis
gratia sua operatur. Illud vero damnat, quod diabolo
machinante construitur. Unde opera Domini
semper eliguntur: nostra vero vel diaboli, sine dubitatione
damnantur.
10 #Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua Et sancti tui benedicant tibi.@#
H Confiteantur tibi, Domine, scilicet ut per sanctos,
qui te jugiter benedicunt et laudant, intelligaris
omnium esse rerum conditor et creator. C Vel omnia
opera (etiam lapides et insensata) sua admirabili
dispositione Deum eorum factorem praedicant.
11 #Gloriam regni tui dicent: Et potentiam tuam loquentur.@#
H Gloriam regni tui dicent, id est praedicant, ut
ab omnibus ameris et clarificeris. Et potentiam tuam
loquentur, ut ab omnibus timearis. H C Omnia
igitur creata indicant quanta gloria ei debeatur, qui
incogitabili et incomprehensibili sapientia ea creavit,
et potentiam ejus infinitam ostendunt.
12 #Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: Et gloriam magnificentiae regni tui.@#
C Sanctis enim praedicationibus nota est facta potentia
Dei et gloria regni ejus, ne ignoratus minus
forsitan quaereretur. Nota facta est potentia, dum
diversas virtutes apostoli invocato ejus nomine perfecerunt.
13 #Regnum tuum, regnum omnium saeculorum:@#
#Et dominatio tua in omni generatione et generatione.@#
H Regnum tuum regnum omnium, omnia enim
saecula dominatione tui regni volvuntur. C Vel, non
sicut alia mundi regna aliquo tempore durat, sed
toto mundi tempore. Et non solum toto tempore,
verum etiam post, aeternaliter; unde et idem clarius
repetitur: et dominatio tua, id est, perpetuitas
aeterna, quae permanet in omni generatione et generatione.
A Vel, regnum omnium saeculorum, et in
omni generatione et generatione, est regnum coeleste,
ubi de omni generatione et saeculo una generatio
erit aeterna, et unum solum aeternaliter gloriosum
regnum.
14
÷ #Fidelis Dominus in omnibus viis suis@# ..: #Et sanctus in omnibus operibus suis.@#
H Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, cum
omnia quae per prophetas locutus est adimplevit.
Sanctus, ut sicut ille sanctus est, ita et nos, qui
opera ejus sumus, sancti efficiamur in illo.
15 #Allevat Dominus omnes qui corruunt: Et erigit omnes elisos.@#
C Ipse enim allevat ruentes, qui adhuc minime
corruerunt. Ipse erigit elisos, qui jam ruinam sustinuisse
noscuntur. Et merito ipse haec facere dicitur,
quoniam ne cadamus, ipso custode defendimur, ut
vero prostrati surgere valeamus, virtute ipsius nihilominus
sublevamur.
16
#Oculi omnium in te sperant: Et tu das escam illorum in tempore opportuno.@#
H Oculi omnium, id est sanctorum interior
aspectus in illo futuro tempore retributiones, quas
exspectat, suscipit. C Vel etiam de omnibus rebus
accipi potest, sed tunc esca, uniuscujusque rei continentia
debet intelligi: Alia enim corporalia, alia
spiritualia expetunt, sed his omnibus una esca est,
largitas dispensata.
17 # | null | c9755401-ab8e-4045-b892-7328e04d79ee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Aperis ÷ tu .. manum tuam: Et imples omne animal benedictione.@#
H Aperit manum, et implet omne animal, id est
omnem animam, sua benedictione, quae maledictiones
et opprobria mundi pro nomine ejus sustinuit.
C Vel, quia in manu ejus est omnis esca, intelligimus
per manum ejus, potestatem, in qua omnium
creaturarum vita constituta est et esse. Sed
melius est ut solum rationale animal intelligamus,
quod revera constat posse benedici.
18 #Justus Dominus in omnibus viis suis: Et sanctus in omnibus operibus suis.@#
C Justus vere Dominus est, quia, cum nos verberat,
aequitatem facit, quia peccatis digna restituit.
Viae pertinent ad dispositionem; operatio ad effectum,
apud nos; apud illum vero, hoc est velle quod
facere, hoc disponere quod jubere. Sanctus vero, et
pium significat, et patientem, et bonorum omnium
largitorem, quoniam quidquid ab illo efficitur, virtutum
laude completur.
19 #Prope est Dominus omnibus invocantibus eum:@#
+ #Omnibus invocantibus eum .. inveritate.@#
H Prope est Dominus his, qui eum fide et operatione
invocant, ut ipse ait: Ego sum Deus de prope,
et non Deus de longe. C Prope autem dicitur, id
est, proximus, quando est propitius; iratus vero,
longinquus. Nam praesentia ejus semper et ubique
est. Si enim ascendero in coelum, illic es, etc. (Psal.
CXXXVIII). Sed quoniam et illi invocant, qui sua cupiunt
vana et nociva desideria impleri, additum
est, in veritate, quia solus veraciter invocat, qui
ab eo petit quae ipse postulanda docuit et profutura
novit.
20
#Voluntatem timentium se faciet: et deprecationem eorum exaudiet. Et salvos faciet eos.@#
H Voluntatem timentium se facit Dominus, dum
eos eripit, vel ab instigatione diaboli, qui eum
puro corde deprecantur, vel ab ardore peccati.
21 #Custodit Dominus omnes diligentes se: Et omnes peccatores disperdet.@#
H Custodit Dominus eos, qui eum diligunt, et qui
dilectionem ejus mundanis dilectionibus praetulerunt.
Illos vero disperdet, qui ejus amori amorem
saeculi praeposuerunt. C Omnes vero dicens disperdendos
peccatores, eos dicit qui in sua obstinatione
persistunt.
22 #Laudationem Domini loquetur os meum:@#
#Et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum et in saeculum ÷ saeculi@#
...
H Loquetur os meum laudem Domini, nunc et in
futuro retributionis tempore. Et benedicat omnis
caro, hoc est omne corpus Ecclesiae. Quod nos
sumus, qui Dominum laudare, benedicere, extollere
et praedicare debemus. Dicit autem os suum, cordis
arcanum, unde se Propheta noverat libenter audiri.
Carnem quoque per synecdochen dixit totum hominem.
ORATIO EX PSAL. CXLIV.
Regnator omnium sanctorum, Domine, qui spiritalem
cibum omni animae opportuno ministras in
tempore, concede nobis te perpetualiter benedicere,
tuamque potentiam cum electis tuis fiducialiter exaltare.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc.
PSALMUS CXLV.
ARGUMENTUM PSAL. CXLV.
C Propheta dicit in hominibus minime confidendum,
sed totam spem in Domino esse ponendam, ne
aliquid ab eo peteretur tepide, si et alius crederetur
posse praestare.
TT. #Alleluia.@#
1 #Lauda anima mea Dominum: laudabo Dominum in vita mea:@#
Psallam #Deo meo quandiu fuero.@#
C Hortatur Psalmista suaviter animam laudare
Dominum, ut explosis cogitationibus supervacuis,
in ipso tantum negotio totis viribus occupetur.
Laudabo, dixit, ut futurum tempus ostenderet,
quando angelis justisque hominibus sors ista communis
est. Psallam quandiu fuero, scilicet in praesenti,
quod ad bona opera pertinet. H Vide etiam,
quando juste aliquid agimus, sumus; quando peccamus,
esse desistimus. Unde dicit laudabo quandiu
ero, quia non est laus in ore peccatoris (Eccli. XV).
2 #Nolite confidere in principibus: In filiis hominum in quibus non est salus.@#
C Nolite confidere, id est nec in daemonibus, qui
principes dicuntur; nec in hominibus est praesumendum,
solus enim est filius hominis, qui tribuit
unicuique salutem. H Intellige nihilominus etiam de
saeculi potestatibus, noli confidere #in imperatore,@#
non in praefectis, non in judicibus saeculi, qui sunt
filii hominum et in eis non est salus.
3 #Exibit spiritus ejus et | null | 02f04bcf-4a43-46ec-8863-a00dab49aaa6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
revertetur in terram suam: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum:@#
C Causam ponit cur in istis non sit confidendum.
Hic spiritum animam debemus accipere. Egressa
itaque illa #de@# claustro corporis, revertitur caro in
terram, unde sumpsit initium; ideo enim addidit
suam, quia inde fuit procreata. Illo #die@# peribunt,
tempore, scilicet mortis, humanae cogitationes, quae
se in diversos ambitus prius extendebant. H Tunc
quoque peribit omnis principum et hominum confidentia,
et cogitationes illorum qui in eis sperabant.
4
#Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus: Spes ejus in domino Deo ipsius: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.@#
C Israel, id est vir videns Deum (quod vocabulum
ad omnes electos competenter aptatur) adjutor
est illis, qui ipso donante gradus virtutum
ascendere nituntur. Qui fecit coelum et terram, quid
potest esse magnificentius quam coelum et terram
fecisse et omnia quae in eis sunt? H Qui ergo fecit
coelum et terram (in quorum comparatione homo
est secundum conditionem carnis quasi formica) hominem
potest liberare quem fecit. Ideo bene spes
nostra in eo.
5 #Qui custodit veritatem in saeculum: facit judicium injuriam patientibus@#
#Dat escam esurientibus.@#
C Qui custodit veritatem: ipse est, scilicet Dominus
Jesus Christus: qui facit judicium, quoniam verus
est judex, et gubernator aeternus, et vindicat
injuriam patientis: et dat escam esurientibus, id
est qui esuriunt audire verbum Dei. H Dat quoque
(si ad litteram intelligas) cibum corporum: dat et
cibum, corpus suum in sacramento: dat denique cibum
doctrinam coelestem, sed solum esurientibus:
talis etiam solvit compeditos.
6 #Dominus solvit compeditos. Dominus illuminat caecos.@#
H C Dominus solvit: qui prius ligati erant in peccatis
suis, postea ad Christum conversi per ipsum
soluti sunt. Dominus illuminat caecos: C Vitiosi enim
omnes caeci sunt (quia peccatorum obscuritatibus
implicantur), hos illuminat ille solus, qui illuminat
omnem hominem.
7 #Dominus erigit elisos: Dominus diligit justos.@#
C Dominus erigit: nec hoc quoque dubium est,
quia elisos Christus erigit. Nam cum diabolus elidat:
Dominus sublevat. Cujus etiam est justos diligere,
nisi qui eos praevalet in aeterna beatitudine collocare?
8 #Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: Et viam peccatorum disperdet.@#
C Dominus custodit advenas, id est qui de Babylonia
(diaboli civitate) ad Hierusalem (civitatem
Dei) confugerint. Pupillos et viduas dicit: qui Dominum
pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti.
Hos recipit Christus ad vindicandos, et exterminabit
diabolum (qui est via peccatorum, sicut Christus
est via justorum) et omnes in ea via eum imitantes.
9 #Regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion: In generatione et generatione.@#
C Erit tunc regnaturus perfecte in sanctis: quando
erit (sicut scriptum est): Deus omnia in omnibus (Coloss. III.)
Hic enim quamvis in sanctis regnet: non
tamen perfecte: quia corda eorum interdum inanibus
cogitationibus occupantur. In Sion, id est Ecclesia
in futura beatitudine: regnabit enim ipse, et cum
ea, et in eadem, qui est benedictus in saecula. H Vel
regnabit: in generatione Judaeorum, et generatione
Christianorum: vel in generatione ista Ecclesiae, et
generatione ventura in coelo.
ORATIO EX PSAL. CXLV.
Gloriose, omnipotens Deus: in quem beatorum
animae totam spei confidentiam ponunt: concede
nobis, ut adju #torio@# tuo illuminati, valeamus te jugiter
mente pura diligere. Per Dominum nostrum Jesum,
etc.
PSALMUS CXLVI.
ARGUMENTUM PSAL. CXLVI.
C Hortatur Propheta populum devotum laudare
Dominum, qui supplicantibus beneficia profutura
concedit: quoniam qui de suis viribus confidunt, ei
placere non possunt.
TT. ÷ #Alleluia@# ...
1 #Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jucunda + decoraque .. laudatio.@#
H Laudate Dominum: non dixit bonus psalmus,
sed absolute bonum, id est bonum est psallere et
laudare Dominum. Sed noveris hic Hieronymum, non
nostram translationem secutum, sed gallicanam quae
habet: Quoniam bonum psalmus: psallere vero non
voce, sed corde dicit. Quanti enim bonam vocem habent:
sed quoniam | null | a2d8380d-4f5c-49fb-ba32-a907f87af9d3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
peccatores sunt male psallunt.
C Tunc est enim Dommo jucunda laudatio: quando
in unam societatem vox et vita convenerint. Nam
quale est, ut psalmus castitatem dicat, et cantor se
ab obscenitate non retrahat? unde non potest a Domino
bene percipi: quod contraria inter se noscitur
adversitate luctari. H Bene ergo psallit, qui cantat
in corde et conscientia: fitque Deo jucunda, non
voce, sed conscientia laudatio.
2 #Aedificans Hierusalem Dominus: Dispersiones Israel congregabit.@#
C Aedificat Dominus civitatem Hierusalem: quando
dispersiones Israelis congregans (quae in toto mundo
habitare noscuntur), de vivis lapidibus coelestem construit
civitatem: sicut scriptum est: Et mittet angelos
suos, cum tuba et voce magna; et congregabit
electos a quatuor angulis terrae (Matth. XXIV.) H Vel
etiam jam aedificat: dum sanat contritos corde, et
alia facit quae sequuntur.
3
#Qui sanat contritos corde: Et alligat contritiones eorum.@#
C Quando enim coelestis medicus poenitentium
corda invenerit gravi afflictione contrita: ea (quasi
quadam fascia sua pietate superducta) constringit
atque consolidat, et ad firmissimam spem sanitatis
adducit.
4 #Qui numerat multitudinem stellarum: Et omnibus eis nomina vocans.@#
C Qui numerat stellas, id est sanctos viros. Illi
enim lucent velut astra in nocte hujus saeculi: #quia@#
meruerunt in numero sanctorum congregari. Scimus
etiam a Deo posse sanctorum nomina vocari, quando
eos legimus in coelo esse conscriptos. Vel etiam ad
litteram de stellis materialibus firmamenti accipi
potest.
5 #Magnus Dominus noster et magna virtus ejus: Et sapientiae ejus non est numerus.@#
C Magnus Dominus noster: utique cujus nec facta
numerari, nec laus praevalet apprehendi. Virtus
etiam magna: quia singularis, quia Omnipotens,
quia rerum omnium gubernator et conditor: cujus
sapientiae numerus non praevalet ullo modo comprehendi.
Numerus enim hic pro fine ponitur:
quod enim numeratur finitur.
6 #Suscipiens mansuetos Dominus: Humilians ÷ autem .. peccatores usque ad terram.@#
C Mansueti: #sunt patientes@# afflicti per multas tribulationes.
Rectum quoque est ut hi suscipiantur in
coelum, superbi dejiciantur in terram: ut permutatione
vicaria unde humilis levatus est, inde superbus
corruat:
7 #Praecinite Domino in confessione: Psallite Deo nostro in cithara:@#
C Illis dicitur praecinite, qui adhuc tacere noscuntur:
et quomodo et cui canendum sit ostendit,
dum subdit: Domino in confessione. Cithara autem:
significat virtutes, consona operatione praecinentes:
quae tunc veram citharam reddunt, quando nulla
rupta est chorda, id est virtus. Quomodo enim integra
esset cithara, una chorda rupta? nec sonus
perfectus redditur, dum rupta non sonat.
8 #Qui operit coelum nubibus: Et parat terrae pluviam.@#
C Coelum: sanctam prophetiam congruenter advertimus.
Hanc divina provisione obscuritas, similis
nubibus, tegit: ut sensus incitet nostros ad quaerendum,
dum gratius acciptur ad quod fatigato desiderio
pervenitur. Sed quid istae nubes parturiunt?
scilicet copiam pluviarum, hoc est fontes divinae
praedicationis irriguos: quamvis et ista ad litteram
sint vera et salubriter intelligenda.
9 #Qui producit in montibus fenum: ÷ et herbam Servituti hominum@#
...
C Et hoc quoque spiritualiter accipi recte potest.
Nam montes, viros significant sanctos: in quibus
Dominus fenum producit (id est praedicationem robustam),
herbamque, id est monita molliora, unde
simplicia jumenta pascantur.
10
#Qui dat jumentis escam ipsorum:@#
÷ #Et .. pullis corvorum invocantibus eum.@#
C Jumenta: ecclesiasticos signant greges: qui
competenti refectione pascuntur, alii lacte, alii cibo
solido. Corvi: sunt irreligiosi viri et pagani, qui
peccatorum nigredine vestiuntur. Pulli vero corvorum
(filii paganorum, vel aliorum hominum malorum)
pascuntur a Deo, dum Deum invocant quem
patres eorum contempserant: unde addit non omnibus
eorum pullis et filiis dat fidei escam, sed invocantibus
eum: quoniam soli ipsi eum invocant,
qui regulas Scripturarum nulla haeretica pravitate
subvertunt.
11 #Non in fortitudine equi voluntatem habebit: Neque in tibiis veri beneplacitum erit ei.@#
C Equus: superbum hominem atque tumidum
significat, cui divinitas non potest esse placabilis,
quoniam mansuetos eligit. H Tibiae hic (sicut et femora)
libidinem significant: quae ullo modo in viro
aut in femina Deo placere | null | c1b81a58-e6d5-410b-a9a5-2c5ca034467c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
non potest. Potest autem
et per equi fortitudinem et tibias praesumptio de
viribus suis intelligi; non enim placet vir Deo in virtute
sua, sed in timore Dei, ut sequens verbum indicat.
12 #Beneplacitum est Dominio super timentes eum: Et ÷ in eis .. qui sperant super misericordia ejus.@#
C Beneplacitum est itaque Domino in eis qui eum
formidant, sed non degeneri timore. Multi enim
timent: sed quia desperant de misericordia ejus,
minime diliguntur: sicut Judas. Ille timor Deo probatur
acceptus, qui cum amore maximo et pia spe
conjungitur. Timeat ergo unusquisque, ne peccet:
amet ut supplicet, ne tamen desperet.
ORATIO EX PSAL. CXLVI.
Aedificator coelestis Hierusalem, Deus, qui multitudinem
stellarum et concludis numero, et nominatim
singula vocas, sana, quaesumus, contritos corde,
dispersos congrega, atque nos innumerabili sapientia
tua locuple. Per Dominum nostrum Jesum
Christum, etc.
PSALMUS CXLVII.
ARGUMENTUM PSAL. CXLVII.
C Propheta Hierusalem, id est, supernam alloquitur
civitatem: ut secura jam reddita in civibus
suis, Dominum jugi exsultatione collaudet: enumeratque
quanta populo suo pius miserator indulserit.
TT. ÷ #Alleluia:@#
C.
Ad consuetum quidem alleluia revertimur: sed
nullatenus repetiisse fastidium sit, cujus verbi tantus
honor est, ut cum sit in Hebraea lingua reconditum,
nullo tamen constet alio sermone translatum:
hoc Graecus, hoc Latinus, hoc Chaldaeus, hoc Syrus,
hoc Persa, hoc Arabs, hoc tenet natio cuncta terrarum
et pia devotione veneratur: hoc ergo et nos
pura mente canamus.
1 #Lauda, Hierusalem, Dominum: Lauda Deum tuum, Sion.@#
C Hierusalem (sicut saepe dictum est) interpretatur
#visio pacis:@#
quae proprie ad illam civitatem
pertinet, quae vitiorum et scandalorum consortia
non habebit. Sion quoque #speculatio@# interpretatur:
in illa enim Dei civitate videbimus eum sicuti est:
unde merito haec duo nomina futurae civitati conveniunt.
2 #Quoniam confortavit seras portarum tuarum: Benedixit filiis tuis in te.@#
C Cum enim seras confortatas dicit esse portarum,
clausas januas beatae civitatis ostendit: quod
tunc accidit, quando sponsus intravit (et quae paratae
sunt cum eo) ad nuptias, ut in Evangelio de
virginibus dicitur (Matth. XXV): nec quisquam ulterius
sanctus exibit, nec aliquis postea novus intrabit.
Magna est quidem ibi benedictio filiorum.
Dicitur autem in te: quia nunquam ab illa exire
poterunt, quia aeterno munere consecrantur.
3 #Qui posuit fines tuos pacem:@#
÷ #Et .. adipe frumenti satiat te.@#
C Sicut autem beata Hierusalem pacem possidet:
sic infelix Babylon dolorum pugnam procul dubio
sustinebit. Adipem quippe frumenti, dicit ipsam
contuibilem deitatem: unde sic justorum sensus
reficitur, ut omnem societatem superare noscatur.
4 #Qui emittit eloquium suum terrae: Velociter currit sermo ejus.@#
C Eloquium Domini, Verbum Patris est: quod
ad terras misit, quando humilitatem piae incarnationis
assumpsit. Tunc sic cucurrit sermo ejus velociter,
ut sanctae Trinitatis agnitio, mirabili velocitate
mundum compleverit, idolorum cultores veritatis
ipsius manifestatione convertens.
5 #Qui dat nivem sicut lanam: Nebulam sicut cinerem spargit.@#
C Qui dat nivem sicut lanam: dat dicit, id est
facit: quod fit utique, quando frigidissima peccatis
corda mortalium, ad ardorem satisfactionis adduxerit.
Nix est homo, cum recedit a Domino: lana, cum
ad ejus venerit medicinam. Nebula: significat omne
peccatum, quod semper caliginosa obscuritate peragitur.
Sed velut cinis dispergitur: dum pura confessione
ex Christi gratia dissipatur.
6 #Mittit crystallum suum sicut buccellas: Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?@#
C Crystallus est in modum vitri glacies, per multas
hiemes condurata, et in duritiam saxi perducta
substantia. H C Cui comparantur: qui frigore
perfidiae constricti, per singulos dies congelascunt.
Hos #emittit@# Dominus sicut buccellas: quando conversos
praedicare sua facit magnalia, unde populus esuriens
coelesti pane vescatur. Ante faciem, id est praesentiam
frigoris ejus dicitur, non quod ab ipso frigus
illud veniat, sed fieri forte #permittit,@# ut est: Induravit
Deus cor Pharaonis (Exod. X). Ante illud frigus,
quod ipse Deus non removet, nemo potest
subsistere, nemo illud potest sustinere | null | 4b8d6d30-5d98-4bba-92d6-9eee13514702 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
7 #Emittet verbum suum et liquefaciet ea: Flabit spiritus ejus et fluent aquae.@#
H C Veniente verbo, id est praedicatione, Dei liquefacit
ea ut compuncti incipiant agere poenitentiam.
Flabit spiritus, id est, Dei calor amoris. Fluent
aquae, id est, profundunt fluenta spiritalis beneficii.
Sicut factum est de persecutore Saulo, sic fit hodie
de plurimis.
8 #Qui annuntiat verbum suum Jacob: Justitias et judicia sua Israel.@#
C Per Jacob et Israel, significatur Ecclesia, nam
et modo Israelita est quicunque est fidelis, et ante
Jacob, fuit qui Domino pura devotione complacuit;
illi enim verbum suum, illi noscitur pronuntiasse
justitias.
9 #Non fecit taliter omni nationi: Et judicia sua non manifestavit ÷ eis@#
...
C Non fecit taliter, quia licet omnes gentes religio
Christiana complexa sit, tamen nulli facie ad faciem
locutus est, aut mare divisit, nisi tantum Israelitico
populo: A vel nationi Jacob, qui ex Abraham descendit,
in cujus fide omnes Christiani sunt. Illi nationi
soli manifestavit judicia sua.

subsistere, nemo illud potest sustinere.
7 #Emittet verbum suum et liquefaciet ea: Flabit spiritus ejus et fluent aquae.@#
H C Veniente | null | e16c0b1b-2649-43ce-82cb-ec0a6cf6f8f0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
verbo, id est praedicatione, Dei liquefacit
ea ut compuncti incipiant agere poenitentiam.
Flabit spiritus, id est, Dei calor amoris. Fluent
aquae, id est, profundunt fluenta spiritalis beneficii.
Sicut factum est de persecutore Saulo, sic fit hodie
de plurimis.
8 #Qui annuntiat verbum suum Jacob: Justitias et judicia sua Israel.@#
C Per Jacob et Israel, significatur Ecclesia, nam
et modo Israelita est quicunque est fidelis, et ante
Jacob, fuit qui Domino pura devotione complacuit;
illi enim verbum suum, illi noscitur pronuntiasse
justitias.
9 #Non fecit taliter omni nationi: Et judicia sua non manifestavit ÷ eis@#
...
C Non fecit taliter, quia licet omnes gentes religio
Christiana complexa sit, tamen nulli facie ad faciem
locutus est, aut mare divisit, nisi tantum Israelitico
populo: A vel nationi Jacob, qui ex Abraham descendit,
in cujus fide omnes Christiani sunt. Illi nationi
soli manifestavit judicia sua.
ORATIO EX PSAL. CXLVII.
Conforta, Domine, portas Ecclesiae tuae, et pone
terminis ejus pacem, eique adipem spiritalis tritici
dignanter attribue. Per Dominum nostrum Jesum
Christum Filium tuum, etc.
PSALMUM CXLVIII.
ARGUMENTUM PSAL. CXLVIII.
C Propheta per paucorum commemorationem
creaturarum omnes creaturas ad Domini laudes
hortatur, rationales et intellectuales per se, intellectu
autem vel sensu carentes, per illas utique, quae
opera Domini sapientissima consideratione collaudant.
TT. #Alleluia.@#
1 #Laudate Dominum de coelis: Laudate eum in excelsis.@#
C Quia dignum est, ut creatura suum laudet Creatorem,
ait: Laudate Dominum. H Ad laudem Dei
sola hominum natura non sufficit, jungantur et coeli.
Non autem dixit, laudate coeli, sed vos qui estis in
coelis, hoc est throni, dominationes, principatus,
potestates, et caetera in excelsis, id est excelsi, digne
laudate Excelsum.
2 #Laudate eum, omnes angeli ejus: Laudate eum, omnes virtutes ejus.@#
C Laudate eum, omnes angeli ejus, quod angelus
Graeca lingua, Latine #nuntius@# interpretatur; angelus
enim officii nomine dicitur, non naturae. Omnes virtutes
ejus, hoc generale nomen est, ibi enim concluduntur
omnia quae dignitate coelestis militiae grandescunt.
3 #Laudate eum, sol et luna: Laudate eum, omnes stellae et lumen.@#
H Ideo sol, et luna, et stellae laudant eum, quae a
suo officio et servitio non recedunt; et servitium
ipsorum laus Dei est. Addit, lumen, ut quomodo de
invisibilibus dixit, laudate, omnes virtutes, sic de
visibilibus dicit, laudate eum, omne quod lucet.
4 #Laudate eum, coeli coelorum:@#
#Et aquae quae super coelos sunt Laudent nomen Domini.@#
C Quamvis in Genesi unum coelum factum esse
legerimus, tamen in Paulo et hic plurali nuncupantur
numero. Aquae vero, quae super coelos sunt, istas
esse quae depluunt non dubium est, nam dicitur et
in Genesi: Cataractae coeli apertae sunt (Gen. VII).
Dicit vero, laudent nomen Domini, et praecipit ex
operibus suis Dominum debere laudari. Et quid dignius,
quam quod conditio rerum proprium laudet
auctorem?
5 #Quia ÷ ipse dixit, et facta sunt@# ..: #Ipse mandavit et creata sunt.@#
C Dicendo ipse, Dominum significat Salvatorem.
Ipse enim est Verbum caro factum, cujus jussione
cuncta creata sunt. Distant autem facere et creare;
facere enim possumus et nos, qui creare non possumus.
Et ideo quia dixit, facta sunt, quod est generale
verbum, addidit quod erat divinitatis proprium,
scilicet creata sunt. Mandavit, significat constituit
atque formavit.
6 #Statuit ea in saeculum et in saeculum ÷ saeculi@# ..: #Praeceptum posuit et non praeteribit.@#
C Statuit ea, declarat potentiam Domini, virtutemque
ejus, ut dubium non sit omnipotentem esse
Dominum, quando quae ille constituit nulla mutabilitate
vertuntur. Praeceptum, legem dicit sive conditionem,
ut omnia sub ipsius potestate esse noscantur.
Ideo addidit, et non praeteribit; praeterire non
potest, quod Omnipotens statuit et veritas promisit.
7
#Laudate Dominum de terra: Dracones et omnes abyssi.@#
C Dracones et abyssos mystice personas truculentas
et validas debemus accipere, quae hic in bonum
conversae, | null | 42f64f42-28af-4092-9fd7-a21d3ab58332 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in illa patria Dominicis laudibus
gloriantur. Quamvis etiam secundum litteram intelligendo,
dracones venenosi, Deum laudent ut
aliae creaturae.
8 #Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: Quae faciunt verbum ejus.@#
C Ignis, grando, nix, glacies, mystice significant
homines, qui in hoc saeculo ex turbulentis sunt et
pessimis studiis conversi ad Dominum. Et spiritus
procellarum sunt, qui ex tempestuosis et improbis
operibus ad confessionis gratiam venire meruerunt.
9 #Montes et omnes colles: Ligna fructifera et omnes cedri.@#
C Montes, homines significat praetumida potestate
sublimes; colles, mediocres; ligna fructifera, eos
qui ex duritia peccatorum conversi, fructus morum
faciunt. Cedri, absolute superbos significat.
10 #Bestiae et universa peccora: Serpentes et volucres pennatae.@#
C Bestiae, crudeles significat et indomitos; universa
pecora, communem plebem; serpentes, venenosos
et callidos: volucres, philosophos, qui cogitationum
velocitate, naturas discurrunt significant,
de quibus omnibus sibi Christus parat electos, qui
in illa resurrectione et laude, angelorum possint
coetibus congregari.
11 #Reges terrae et omnes populi: Principes et omnes judices terrae.@#
C Reges, sanctos viros significant, qui semet regunt;
omnes populi, turbas, quae ad Deum conveniunt;
principes, potestates excelsas advertimus;
judices, nobiles et potentes. Hi enim ut frequenter
evenit, subito mundi potestate derelicta, diligunt
Domini servitia subire.
12 #Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini: Quia exaltatum est nomen ejus solius.@#
C Juvenes, qui aetatis natura ferventes, ad modestiae
temperamenta se convertunt. Seniores cum
junioribus: permistam significat aetatem. Quia de
omni sexu, et de omni aetate, potens Dominus est
evocare quos vult. Causa hic laudis justissima ponitur,
quia exaltatum, etc.; exaltatum est enim,
dum illi, sicut dicit Apostolus, omne genu flectitur
coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II).
13 #Confessio ejus super coelum et terram: Et exaltavit cornu populi sui.@#
C Confessio ejus super coelum et terram. Haec
confessio laudem illam significat, quae illi post finem
saeculi istius ab omnibus in beatitudine creaturis
absolvitur rationabilibus. Quod autem dicit, super
coelum et terram, significat quod nec coelestia
nec terrestria laudibus Dei possunt aequalia reperiri.
Exaltavit cornu, id est potestatem, quia populus
fidelis ibi exaltabitur, ubi omnis gloria praestatur.
14 #Hymnus omnibus sanctis ejus: Filiis Israel populo appropinquanti sibi.@#
C Hymnus omnibus: vox ista promissio est et totius
beatitudinis summa perfectio. Et quibus santis?
filiis Israel, qui non solum genere, sed fide nomen
istud habere merebantur.
ORATIO EX PSAL. CXLVIII.
Excelsorum omnium #supereminens@# et excelsa potestas,
Deus, concede famulis tuis, ut, sicut cuncta
quae cernimus te jubente creata sunt, ita quae praecipis
te custode serventur. Per Dominum nostrum
Jesum, etc.
PSALMUS CXLIX.
ARGUMENTUM PSAL. CXLIX.
C Canticum novum Propheta Domino Christo dicit
esse cantandum, qui de toto orbe terrarum universalem
Hierusalem construxit sua pietate; et gaudia
sanctorum virtutesque describens vindictam peccantium,
gloriam dicit esse justorum.
TT. #Alleluia.@#
1 #Cantate Domino canticum novum: Laus ejus in Ecclesia sanctorum.@#
C Nam Propheta, in hoc mundo tantum corpore
constitutus, intellectu et fide in illa patria cum angelica
multitudine miscebatur, in quam commonet
beatum populum canticum novum cantare. Canticum
autem novum, est sanctae incarnationis arcanum,
nativitas mirabilis, etc. Laus ejus, sive in ista Ecclesia,
sive in illa coelesti Hierusalem.
2 #Laetetur Israel in eo qui fecit eum:@#
÷ #Et .. filiae Sion exsultent in rege suo.@#
C Israel et Sion, diversa vocabula, sed virtus una
sanctorum est. Nam Israel interpretatur #vir videns
Deum;@# Sion, #speculatio,@# quod utrumque ad beatum
populum pertinet, qui laetari et exsultare in rege
suo Christo Domino commonetur.
3 #Laudent nomen ejus in choro: In tympano et psalterio psallant ei.@#
C Qualis sit iste chorus, alius psalmus exponit:
A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini
(Psal. CXII).
Chorus est igitur, qui a mundi
initio, de numerositate hominum congregatur in
fide, et nisi in | null | ad223762-89e9-4501-8e4c-e3644bb172d2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illa beata patria, non potest esse totus
collectus. Tympanum et psalterium, probabiles actus
significant, qui ad divina munera referuntur, quoniam
actus isti, hic illis rebus significati, et hic
exercitati, faciunt nos alibi Deum aeternaliter laudare.
4 #Quia beneplacitum est Domino in populo suo: Et exaltabit mansuetos in salutem.@#
C Tunc beneplacitum est Domino in suo populo,
quando illum fecerit perfecta suavitate gaudere.
Mansueti, sunt patientes, qui diversas hic nequitias
pro Dei regno pertulerunt. Quos exaltabit in salutem,
id est in vitam aeternam.
5
#Exsultabunt sancti in gloria: Laetabuntur in cubilibus suis.@#
C Ibi enim est exsultatio et laetitia sanctorum ubi
sic bonum Dominum se habere cognoscunt, ut reis
donet veniam, peccantibus gratiam, non merentibus
gloriam sempiternam. In cubilibus autem, id est in
secreto cordis, ubi solus ille cognoscit qui donare
dignatus est. H Vel, in cubilibus, in coelesti patria.
Quia hic in cubili sancti plorant, et rigant lectum
lacrymis (Psal. VI).
6 #Exsultationes Dei in gulture eorum: Et gladii ancipites in manibus eorum.@#
C Habent exsultationes in gutture sancti, quoniam
sive cogitatione, sive in lingua laudare non desinunt,
a quo aeterna dona percipiunt. Anceps gladius,
sermo Domini Salvatoris; ideo anceps quod duo
continet Testamenta. In manibus, id est potestate
sanctorum, sicut legitur: Factus est sermo Domini
in manu Aggei prophetae (Agg. I).
7 #Ad faciendam vindictam in nationibus: Increpationes in populis.@#
C Ad faciendum vindictam, ista enim tunc vere
fiunt, quando cum Domino judicabunt sedentes super
sedes duodecim, judicantes duodecim tribus
Israel (Matth. XIX).
8 #Ad alligandos reges eorum in compedibus: Et nobiles eorum in manicis ferreis.@#
C Exponit iste versus quid ille gladius faciat bis
acutus, alligat reges terrae in compedibus, unde non
sit liberum exire; vincula quoque ferrea supra
mundi nobiles ponit, ut et gravia sint cum portantur,
et nexus eorum rumpere nulla virtute praevaleant
in aeterna damnatione.
9 #Ut faciant in eis judicium conscriptum: Gloria ÷ haec .. est omnibus sanctis ejus.@#
C Ut faciant in eis judicium conscriptum, utique
quod dicet Apostolus: Quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI).
Et ne solos apostolos judicaturos
putares, adjecit: Gloria haec est omnibus sanctis ejus,
omnes enim sancti cum Christo judicant, qui ejus
regulis non repugnant. C Conscriptum judicium:
hoc est, ut sic eos judicent, quomodo in Scripturis
sanctis digestum est.
ORATIO EX PSAL. CXLIX.
Auctor totius bonitatis, Deus (qui omnem mansuetudinem
te humiliter confitentem exaltas), praesta,
ut sicut sanctos exsultare facis in gloria, ita
praesentem Ecclesiam custodire digneris ab hujus
saeculi delectationibus. Per Dominum nostrum Jesum
Christum, etc.
PSALMUS CL.
ARGUMENTUM PSAL. CL.
B Admonetur civitas Dei, ut de mundi ambitu
congregata, Domino laudes et ore cantet et animo.
C B Quinquagesimus psalmus, est de poenitentia;
centesimus, de misericordia et judicio; centesimus
quinquagesimus, de Dei laude in sanctis ejus. Sic
enim ad aeternam tendimus vitam: primitus nostra
peccata damnando: deinde bene vivendo: ut post
condemnatam malam vitam, et gestam bonam, mereamur
aeternam. Vocati enim renuntiamus diabolo
per poenitentiam, ne sub jugo ejus remaneamus;
justificati sanamur per misericordiam, ne judicium,
timeamus; glorificati transimus in vitam aeternam,
ubi Dominum sine fine laudamus.
TT. #Alleluia.@#
1 #Laudate Dominum in sanctis ejus: Laudate eum in firmamento virtutis ejus.@#
H Laudate Dominum in sanctis: quod eos post
celebratum judicium in aeternitatis gloria collocabit.
Laudate eum in firmamento: eo quod omni infirmitate
sublata, firmamentum sanctis aeternae virtutis
invexerit. C Docet autem qualiter sanctos laudare
oportet: scilicet ut non ipsi, sed Dominus debeat
de eorum praedicatione glorificari.
2 #Laudate eum in virtutibus ejus: Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.@#
H Laudate eum in virtutibus: pro eo quod mortem
potentialiter immortalitate consumens, incommutabilis
vitae his contribuerit gloriam. Laudate eum
secundum multitudinem: quia suis tribuit tantam
gloriam, qualem nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit (I Cor. II). C Vel secundum
multitudinem magnitudinis | null | ac6bd4a9-4394-4873-b6ae-ccdc3eb5305f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ejus: cujus (ut
alius psalmus dixit) non est finis (Psal. CXLIV). Ideo
aeternaliter et sine fine laudandus praecipitur, qui secundum
multitudinem magnitudinis laudari jubetur.
3
#Laudate eum in sono tubae: Laudate eum in psalterio et cithara.@#
C Hinc instrumenta ponuntur musica aliqua, significabili
modo in ordine: ut tuba concrepet, regi:
psalterium canat, Deo: cithara cum reliquis, sponso:
quae omnia figuraliter dicuntur laudes Domini personare.
H In psalterio enim et cithara, vel decalogus
opere servatus, vel mortificatio carnis (quae citharae
nomine intelligitur) designatur: quia enim
mortificatam carnem in se vivificaverit, jure laudatur
in cithara, et in psalterio: quoniam decalogi #observatione@#
coronam aeternam assecutus est.
4 #Laudate eum in tympano et choro: Laudate eum in chordis et organo.@#
H Laudate eum in tympano, id est, in mortificatione
carnis, et concordia charitatis, et in spiritalibus
praeceptis.
5 #Laudate eum in cymbalis ÷ bene .. sonantibus: Laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.@#
H Impletur haec laus in cymbalis: quando corruptione
carnis sanguinisque depulsa, conformati ad
imaginem Creatoris, omni plenitudine spei completa,
resplendent in regno Patris. Omnis spiritus:
in illo igitur regno, non caro, nec sanguis, non corruptio,
sed homo jam spiritalis totus effectus, Deum
in spiritu (qui spiritus est) laudare jam non desinat.
A Jubet Deus se laudari in sanctis: in firmamento
virtutis, etc., et quae sunt illa omnia? vos, sancti ejus:
virtus ejus estis, sed quam fecit in vobis: vos, firmamentum
virtutis et multitudo magnitudinis ejus,
quam fecit et ostendit in vobis: vos estis tuba, psalterium,
cithara et tympanum, chordae et organum,
et cymbala jubilationis bene sonantia, quia consonantia:
vos estis haec omnia. Nihil hic vile, nihil
transitorium, nihil ludicre cogitetur. Et quia sapere
secundum carnem mors est: omnis spiritus laudet
Dominum.
ORATIO EX PSAL. CL.
Harmoniae nostrae suavissimum melos, qui nostri
pectoris modulamina, nunc flatibus, nunc fidibus
praecipis exerceri, praesta, ut dum illa spiritali concinimus
affectu, perpetualibus choris inserti, te #cum sanctis omnibus@#
collaudemus. Per Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum, etc.
FINIT LIBER PSALMORUM, NUMERO CENTUM QUINQUAGINTA.
PSALMUS CLI ( #apocryphus@# ).
ARGUMENTUM HUJUS PSALMI.
B Hic psalmus proprie inscribitur Davidi, extra
numerum psalmorum, cum pugnavit cum Goliat.
#Pusillus eram inter fratres meos: Et adolescentior in domo patris mei. Pascebam oves patris mei: Manus meae fecerunt organum: Digiti mei aptaverunt psalterium: Et quis annuntiavit Domino meo? Ipse Dominus, ipse omnium exauditor: Ipse misit angelum suum. Et tulit me de ovibus patris mei: Et unxit me in misericordia unctionis suae. Fratres mei boni et magni: Et non fuit beneplacitum in eis Domino. Exivi alienigenae obviam:@#
#Et maledixit mihi in simulacris suis. Ego autem evaginato ab eo gladio ipsius amputavi caput ejus: Et abstuli opprobrium a filiis Israel.@# | null | 8e76a890-98d2-4803-956e-6a166ad82e20 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. #Praefatio Hieronymi presbyteri super Psalmos, quae sequitur.@#
Psalterium Romae dudum positus emendaram et
juxta LXX interpretes, licet cursim, magna illud ex
parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o
Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum,
plusque antiquum errorem, quam novam emendationem
valere; cogitis, ut, veluti quodam novali,
scissum jam arvum exerceam et obliquis sulcis renascentes
spinas eradicem; aequum esse dicentes,
ut quod crebro male pullulat crebrius succidatur.
unde consueta praefatione commoneo tam vos, quibus
forte labor iste desudat, quam eos, qui exemplaria
habere istiusmodi voluerint, ut, quae diligenter
emendavi, cum cura et diligentia transcribantur.
Notet sibi unusquisque vel jacentem lineam, vel
signa radiantia: id est vel obelos ÷ vel asteriscos +
et ubicumque viderit virgulam praecedentem, ab ea
usque ad duo puncta, quae (minio) impressimus,
sciat in LXX translatoribus plus haberi. Ubi autem
stellae similitudinem perspexerit, de hebraeis voluminibus
additum noverit, aeque usque ad duo (rubra)
puncta juxta Theodotionis duntaxat editionem, qui
simplicitate sermonis a LXX interpretibus non discordat.
Haec ergo vobis et studioso cuique me fecisse
sciens, non ambigo multos fore qui vel invidia,
vel supercilio malint contemnere praeclara,
quam videre, et de turbulento magis rivo quam
de purissimo fonte potare.
Hieronymus quoque in epistola ad Sunniam et Fretelam
de differentia LXX interpretum et Hebraicae
veritatis, de obelo et asterisco sic ait: « Ubi
quid minus habetur in Graeco » et translatione Septuaginta
» ab Hebraica veritate, Origenes de
translatione Theodotionis addidit et signum posuit
asterisci, id est stellam, quae quod prius absconditum
videbatur illuminet et in medium proferat. Ubi
autem quod in Hebraeo non est in Graecis codicibus
invenitur obelum, id est jacentem posuit virgulam,
quam nos Latine veru possumus dicere; quo ostenditur
jugulandum esse et confodiendum, quod in
authenticis libris non invenitur. Quae signa et in
Graecorum Latinorumque poematibus inveniuntur. »
Verum ne existimaretur vel nulla necessitate vel
utilitate ista signa apposita, addidit B. Hieronymus
in eadem epistola dicens: Quae, signa « scilicet
obeli asteriscique, sive, ut Papias dicit, asterisci
dum per scriptorum negligentiam a plerisque quasi
superflua relinquuntur, magnus in legendo error
oboritur. »
Nemo igitur despiciat, quod ignoratum etiam
damnum affert.
II #Hieronymus de diapsalma sive diapsalmate ad Rufinum alias ad Marcellam intitulata epistola@# .
Quae acceperis reddenda sunt cum foenore: sortisque
dilatio usuram parturit. De diapsalmate nostram
sententiam flagitaras, epistolae brevitatem causati
sumus et rem libri non posse explicari, litteris
praetexuimus. Verum quid prodest taciturnitas mea,
cum in eo major tibi cupiditas silentio concitetor?
Itaque, ne te diutius traham, habeto pauca
pro pluribus. Quidam diapsalma commentationem
metri dixerunt esse; alii pausationem spiritus: nonnulli
alterius sensus exordium; sunt et qui rythmi
distinctionem, et quia psalmi tunc temporis juncta
voce ad organum canebantur, cujusdam musicae
varietatis. Nobis nihil horum videtur; cum
Aquila, qui verborum Hebraeorum diligentissimus
explicator est, #sela,@# hoc est, diapsalma, #semper@#
transtulerit; et inveniamus in psalmorum quoque fine
diapsalma positum, ut est illud in tertio: Dentes
peccatorum contrivisti: Domini est salus et super
populum tuum benedictio tua, sela, id est semper;
et in vigesimo tertio: Quis est iste rex gloriae? Dominus
virtutum ipse est rex gloriae, diapsalma, hoc
est: semper, et contra in psalmis multorum versuum
penitus non inveniatur; in tricesimo videlicet sexto
et septuagesimo septimo, et in centesimo decimo
octavo; rursus nonus psalmus distinguatur cantico
diapsalmatis: cum utique, sicut quibusdam placet,
diapsalma esse nisi indicium silentii non possit.
Ex quo animadvertimus, hoc verbum superiora
pariter et inferiora connectere aut certe docere sempiterna
esse, quae dicta sunt, ut est illud in tertio psalmo:
Multi dicunt animae meae non est salus nisi in Deo:
suo semper. Et rursum: Voce mea ad Dominum clamavi
et exaudivit me de monte sancto suo, semper.
Et in quarto: Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis
mendacium? Sela. Et infra: Quae dicitis in cordibus
vestris et in cubilibus vestris compungimini,
semper. Et in Abacuc: Deus ab austro veniet, et
sanctus de monte Pharan, semper. Et infra | null | bd9225b0-51fb-4c3d-b395-fa907828f54e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
: Juramenta
tribubus, quae locutus es, semper. Scire autem
debemus, apud Hebraeos in fine librorum unum
e tribus solere subnecti, ut aut amen scribatur, aut
sela, aut salom, quod exprimit pacem; unde et
Salomon pacificus dicitur. Igitur, ut nos solemus
completis opusculis ad distinctionem rei alterius
subsequentis medium interponere #explicit,@# aut #feliciter,@#
aut aliquid istiusmodi: ita et Hebraei ea quae
scripta sunt roborant, ut dicunt amen, aut in sempiternum;
et scripta et scribenda commemorant,
ut ponant sela; aut transacta feliciter protestantur,
pacem in ultimo subnotantes.
Haec nos de intimo Hebraeorum fonte libavimus,
non opinionum rivulos persequentes, neque errorum,
quibus totus mundus repletus est, varietate
perterriti: sed cupientes et scire et docere quae
vera sunt. Quod si tibi non videtur onerosum, quod
Origenes de diapsalmate senserit, verbum interpretabor
ad verbum. Cuidam scribens se interroganti.
quid sibi verbum vellet diapsalmatis in psalmis, vel
ad quam referatur utilitatem inter, caetera ait:
Et quia novitia musta contemnis, saltem veteris veni
auctoritate ducaris. Saepe requirens causas cur in
quibusdam psalmis interponatur diapsalma, observavi
diligentissime in Hebraeo et cum Graeco contuli
invenique, quia ubi lingua Hebraea #sela,@# Graeca
vero habet #semper,@# aut aliquid istiusmodi, ibi Septuaginta
et Theodotion et Symmachus transtulerunt #diapsalma.@#
Neque vero nocet exemplis affirmare
quod dicimus. In septuagesimo quarto psalmo, cujus
principium est: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur
tibi, et invocabimus nomen tuum; post illud,
Ego confirmavi columnas ejus, apud Septuaginta et
Theodotionem et Symmachum est diapsalma; pro
quo apud Aquilam: Ponderavi columnas ejus, semper.
In quinta autem editione: Ego sum qui paravi
columnas ejus, semper. In sexta vero: Confirmavi
columnas ejus jugiter. Porro in Hebraico habet post #Amuda,@#
quod est columnas ejus, #sela.@# Et rursum in
septuagesimo quinto, cujus principium est: Notus in
Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, invenimus
apud Septuaginta et Theodotionem post: Scutum et
frameam et bellum, diapsalma; apud Symmachum
post: Clypeum et gladium et bellum, similiter diapsalma;
pro quo apud Aquilam post: Clypeum et
gladium et bellum, semper. Apud quintam editionem,
post: Scutum et romphaeam et bellum, semper.
In sexta vero post: Scutum et gladium et bellum,
in finem. Eratque rursum in Hebraico post #Umalama,@#
quod est, et bellum, sela. Et in eodem
psalmo post illum locum: ut salvos faciat mites
terrae, in Septuaginta, diapsalma; apud Symmachum
similiter, diapsalma et apud Aquilam: semper; necnon
et apud quintam; in sexta vero in finem; et
in Hebraico erat post #anie ares,@# quod est, mites
terrae, sela. Atque ita cum talem uniuscujusque
editionis opinionem reperissemus, haec annotavimus.
Utrum autem cujusdam musicae cantilenae
atque rythmi immutationem, qui interpretati sunt
diapsalma senserint aliudve intellexerint tuo judicio
derelinquo.
Hucusque Origenes, cujus nos maluimus in hac
disputatione dumtaxat imperitiam sequi, quam
stultam habere scientiam nescientium.
III. #Quid sit diapsalma, Cassiodorus@# .
Inter expositores psalmorum de hoc nomine quaedam
noscitur provenisse diversitas. Hieronymus
Hebraicae linguae doctissimus inquisitor continuationem
Spiritus sancti esse confirmat, ob hoc quia
diapsalma significet semper. Beatus autem Augustinus,
rerum obscurarum subtilissimus indagator,
inter ardua sine offensione discurrens, hanc potius
partem elegisse cognoscitur, ut magis divisio esse
videatur, nominis ipsius discutiens qualitatem.
Sympsalma quippe dicitur Graeco vocabulo vocum
adunata copulatio; diapsalma vero sermonum
rupta continuatio; docens ubicumque repertum
fuerit, aut personarum aut rerum fieri permutationem.
Merito ergo tale nomen illic interponitur,
ubi vel sensus, vel personae dividi comprobantur.
Unde et nos divisiones congrue faciemus, ubicunque
in psalmis diapsalma potuerit inveniri; reliquas
autem, prout datum fuerit, indagabimus, ubi tamen
auctoritas hujus nominis potuerit inveniri.
IV. #Quid sit psalterium et psalmi quare dicantur Cassiodorus@# .
Psalterium est, ut Hieronymus ait, in modum
deltae litterae formati ligni sonora concavitas, obesum
ventrem in superioribus habens, ubi chordarum
fila religata, disciplinabiliter plectro percussa,
suavissimam dicuntur reddere cantilenam. Huic
citharae positio videtur esse contraria, dum quod
ista in imo continet, illud conversa vice gestat | null | dc4fbd1e-dd9a-4cc3-aa09-4ce62c7d2c1d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in
capite. Hoc autem genus organi canorum atque
singulare aptatur corpori Domini Salvatoris: quoniam
sicut istud de altioribus sonat, sic et illud gloriosae
institutionis superna concelebrat; sicut
etiam ipse in Evangelio dicit: Qui est de terra, de terra
est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, quae
vidit et audivit testatur. Unde quidam et hoc opus
Davidicum psalmos dictos esse praefiniunt, quia de
superno culmine retonare noscuntur. Cognosce vero
quod isti tantum pro excellentia sui dicantur psalmi,
qui hoc volumine continentur.
Psalterium quoque genus esse musicorum Daniel
propheta testatur, inquiens vocem tubae, fistulae,
sambucae, citharae, psalterii et symphoniae omnisque
generis musicorum. Nam et Paralipomenon exponit,
cum dicit de lignis thyinis gradus factos
in domo Domini et in domo regia citharas quoque
et psalteria cantoribus. Hoc instrumentum musicum,
psalterium scilicet, apud Hebraeos dicitur
nablum, quod tamen in suprascripto libro frequenti
repetitione vulgatum est. Ipsum vero psalmum
Graecum constat esse vocabulum quem dictum
quidam volunt ἀπὸ τοῦ ψαύειν, hoc est a tangendo.
Nam et psaltrias citharoedas vocamus docto pollice
modulationes musicas exprimentes.
Psalmus vero est cum ex ipso solo instrumento
musico, id est psalterio, modulatio quaedam dulcis et
canora profunditur.
Canticum quoque est, quod ad honorem Dei canitur,
quando quis libertate propriae vocis utitur, nec
loquaci instrumento cuiquam musico consona modulatione
sociatur, hoc est quod etiam nunc in Divinitatis
laudibus agitur.
Psalmo canticum erat, cum, instrumento musico
praecinente, canens chorus sociatis vocibus acclamabat,
divinis duntaxat sermonibus obsecutus.
Canticum psalmus erat, cum, choro ante canente,
ars instrumenti musici in unam convenientiam communiter
aptabatur, verbaque hymni divini suavis
copula personabat.
V. #Quemadmodum in Psalmis de Christo Domino sentiendum, Cassiodorus@# .
Tribus modis psalmi loquuntur de persona Domini
Christi pro instructione fidelium. Primum per id
quod ad humanitatem ejus noscitur pertinere, ut est
illud secundi psalmi: Astiterunt reges terrae et principes
convenerunt in unum adversus Dominum et
adversus Christum ejus; in vigesimo quoque
psalmo: Desiderium animae ejus tribuisti ei et voluntate
labiorum ejus non fraudasti eum. Secundo
per id quod aequalis et coaeternus ostenditur Patri,
ut est illud ejusdem secundi psalmi: Dixit Dominus
ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et
in centesimo nono: Tecum principium in die virtutis
tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante
luciferum genui te. Tertio a membris Ecclesiae, cujus
ipse dux et caput est Christus, ut est illud vigesimi
primi psalmi: Longe a salute mea verba delictorum
meorum; et in sexagesimo octavo: Deus, tu scis
insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt
abscondita. Quod dictum pro unoquoque fidelium
debemus accipere. Caeterum delicta a Christo probantur
funditus aliena: unde Tichonius in libro
Regularum latius diligenterque disseruit. Hoc si
animo recondimus, nulla confusione turbamur, quia
error maximus inde nascitur quando inconvenienter
redditur alicui, quod dictum constat ad
aliud.
Nam si uno modo fuisset locutus, quis ejus genuinam
substantiam potuisset agnoscere, cum etiam
nunc in tam evidentissima distinctione naturam divinitatis
et humanitatis Domini Christi aliqui nitantur
sacrilega voluntate confundere? Multa quoque
secundum litteram commonet, multa spiritualiter
jubet, personas subito decenter immutat; ut nunc
Christus Deus, verbum incarnatum et homo factus,
caput Ecclesiae; nunc ipsa Ecclesia, nunc homo
justus, nunc poenitens loqui videatur ut omnia necessaria
tangat et includat. Ubique plenissimum
coelestium rerum sanctum vibrat eloquium et multiplici
diversitate virtutum propter humani generis
largiendam salutem, regni sui adoranda mysteria
pius Redemptor insinuat.
Haec ideo praefati sumus, ut cum ventum fuerit
ad loca talia intrepidus lector audire possit quod
se jam salubriter didicisse cognoverit.
VI. #Dicta S. Augustini in prologo psalterii et aliorum de virtutibus psalmorum@# .
Canticum psalmorum animas decorat, invitat angelos
in adjutorium, fugat daemones, expellit tenebras,
efficit sanctitatem homini peccatori. Refectio
mentis est, delet peccata, simile est eleemosynis
sanctorum. Auget fidem, spem, charitatem. Sicut
sol illuminat, sicut aqua mundificat, sicut ignis
exurit, sicut oleum lenificat, diabolum offendit,
Deum ostendit, voluptates carnales exstinguit. Oleum
misericordiae est, sors laetitiae, pars angelorum
electa. Asperitatem ejicit, omnem furorem deprimit,
iracundiam frangit. Laus Dei | null | 0a3084a4-fd3d-477a-a1d8-708d5e44a714 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
assidua est.
Simile est melli. Canticum psalmorum carmen electum
est apud Deum. Omne peccatum expellit, vinculum
charitatis connectit. Omnia penetrat, omnia
implet, omnia docet, omnia significat. Animam
magnificat, os purificat, cor laetificat, turrim excelsam
aedificat, hominem clarificat. Sensum aperit,
omne malum occidit, perfectionem demonstrat. Qui
habet memoriam et amorem illius, habet etiam
timorem et laudem Dei in corde suo, neque inde
cadet unquam, nec peribit oratio ejus, sed in
postremo apud Deum gaudebit. Tranquillitas mentis
est, et signifer pacis, quia psalmi orant pro futuris,
gemunt de praesentibus, poenitent de praeteritis.
Gratulantur de bonis operibus, gaudium coelestis
regni commemorant. Per officium saepe cantationis
scutum acquiritur aequitatis adversus diabolicas
potestates. Lumen veritatis ostendunt. Senibus solamen
est, juvenibus ornamentum et mentis senilitas
et perfectio est. Ipso adjuvante et donante, qui
haec per ora prophetica instituit, et per eorum
jugem frequentationem sese exorare docuit. Cui est
laus, honor et magnificentia, benedictio et claritas,
sapientia, gratiarum actio, virtus et fortitudo una
cum Deo Patre ejusque Filio unigenito, Domino
nostro Jesu Christo per infinita saecula saeculorum.
Amen.
VII. #De institutione et auctore ac cantoribus, numero titulisque psalmorum@# .
David, filius Jesse, cum esset rex confirmatus in
regno suo, quatuor elegit psalmodiarum principes:
Asaph scilicet, Eman, Ethan, et Idithun. Ducenti
autem et octoginta octo psalmos et cantica Domini
docebant. Sunt vero omnes psalmi CL. Quorum
omnium novem ipsius David inscribuntur, septuaginta
duo vero ipsi David, triginta vero et duo
superscripti non sunt, duodecim quoque in Asaph
superscribuntur, duodecim in Idithun, novem filiorum
Core, duo in Aggaeum et Zachariam, unus
Moysi et unus Salomoni. Diapsalmata vero ponuntur
in psalterio LXXV. Cantica vero graduum numero
sunt quindecim, quae etiam isto titulo, sed non auctoris
nomine inscribuntur. Non enim omnium
psalmorum tituli sunt, aut auctorum sive etiam cantorum
aut psallentium vel quorumlibet etiam hominum
aliorum nominibus superscripti. Nam et primus
psalmus nullo insignitus est titulo. Verum de
primo alia ratio quam de caeteris psalmis est; primus
etenim psalmus nulli assignatus est, quoniam
omnium psalmorum caput, principium atque
quodammodo titulus est. Deinde quis alius intelligitur
in secundo, nisi Dei Filius primogenitus, cui
tanquam principio praeponi nil debuit? Cui etiam
inscriptio ideo non fuit necessaria, quia ipse psalmus
Christi mentionem facit, ut: adversus Christum
tuum. Exprimendo igitur personam, inscribendi
causam omnino non habuit. Ideoque et titulum obelo
notatum habet. Ordinem quoque historiae immutatum
legimus in titulis psalmorum. Sed psalmi non
secundum historiam, sed secundum prophetias
leguntur: et ita ordinem psalmorum turbare non
potest ordo titulorum. Psalmi vero omnes, qui inscribuntur
ipsi David ad Christi pertinent sacramentum,
quia David dictus est Christus.
#Sequuntur orationes antequam psalmi incipiantur@#.
Benignus et misericors Deus, qui revocas errantes
et salvas poenitentes, medelam tribuis infirmantibus,
gloriae coronam perseverantibus: exaudi me miserum
et indignum famulum tuum, per hos psalmos
clementiam tuam implorantem, ut quidquid humiliter
hic oro, te largiente adipisci merear. P. D. N.
#Alia oratio.@#
Deprecor misericordiam tuam et pietatem, Domine
Jesu Christe, Fili Dei vivi; scio, quia pius et misericors
es, patiens et multum benignus; te adoro, te
laudo, te deprecor. Tu enim exaudisti sanctos et electos
tuos ab initio mundi usque in finem; tu etiam
exaudi me indignum et peccatorem te orantem et
deprecantem: suscipe orationem et postulationem
meam, omnemque sensum spiritalem horum psalmorum,
quos coram te suppliciter oro vel canto,
tibi acceptabiles facito. Qui vivis.
#Alia oratio.@#
Suscipe, clemens et misericors Deus, hanc oblationem
psalmorum, quam ego peccator omniumque
criminum reus pro remedio animae meae offero, vel
pro his in utroque sexu, qui mihi consanguinitate
vel familiaritate conjuncti sunt, et pro his, qui se in
manus nostras commiserunt, vel nobis confessi fuerunt,
seu quorum eleemosynas suscepimus et pro
omni populo Christiano vivis et defunctis, precor,
mitissime Deus, prosit eis ad veniam et remissionem
peccatorum. Amen.
I. #Praefatio Hieronymi presbyteri super Psalmos, quae sequitur.@#
Psalterium Romae dudum positus emendaram | null | d103f971-97e1-41a1-9f5d-50fe9a0fd260 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et
juxta LXX interpretes, licet cursim, magna illud ex
parte correxeram. Quod quia rursum videtis, o
Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum,
plusque antiquum errorem, quam novam emendationem
valere; cogitis, ut, veluti quodam novali,
scissum jam arvum exerceam et obliquis sulcis renascentes
spinas eradicem; aequum esse dicentes,
ut quod crebro male pullulat crebrius succidatur.
unde consueta praefatione commoneo tam vos, quibus
forte labor iste desudat, quam eos, qui exemplaria
habere istiusmodi voluerint, ut, quae diligenter
emendavi, cum cura et diligentia transcribantur.
Notet sibi unusquisque vel jacentem lineam, vel
signa radiantia: id est vel obelos ÷ vel asteriscos +
et ubicumque viderit virgulam praecedentem, ab ea
usque ad duo puncta, quae (minio) impressimus,
sciat in LXX translatoribus plus haberi. Ubi autem
stellae similitudinem perspexerit, de hebraeis voluminibus
additum noverit, aeque usque ad duo (rubra)
puncta juxta Theodotionis duntaxat editionem, qui
simplicitate sermonis a LXX interpretibus non discordat.
Haec ergo vobis et studioso cuique me fecisse
sciens, non ambigo multos fore qui vel invidia,
vel supercilio malint contemnere praeclara,
quam videre, et de turbulento magis rivo quam
de purissimo fonte potare.
Hieronymus quoque in epistola ad Sunniam et Fretelam
de differentia LXX interpretum et Hebraicae
veritatis, de obelo et asterisco sic ait: « Ubi
quid minus habetur in Graeco » et translatione Septuaginta
» ab Hebraica veritate, Origenes de
translatione Theodotionis addidit et signum posuit
asterisci, id est stellam, quae quod prius absconditum
videbatur illuminet et in medium proferat. Ubi
autem quod in Hebraeo non est in Graecis codicibus
invenitur obelum, id est jacentem posuit virgulam,
quam nos Latine veru possumus dicere; quo ostenditur
jugulandum esse et confodiendum, quod in
authenticis libris non invenitur. Quae signa et in
Graecorum Latinorumque poematibus inveniuntur. »
Verum ne existimaretur vel nulla necessitate vel
utilitate ista signa apposita, addidit B. Hieronymus
in eadem epistola dicens: Quae, signa « scilicet
obeli asteriscique, sive, ut Papias dicit, asterisci
dum per scriptorum negligentiam a plerisque quasi
superflua relinquuntur, magnus in legendo error
oboritur. »
Nemo igitur despiciat, quod ignoratum etiam
damnum affert.
II #Hieronymus de diapsalma sive diapsalmate ad Rufinum alias ad Marcellam intitulata epistola@# .
Quae acceperis reddenda sunt cum foenore: sortisque
dilatio usuram parturit. De diapsalmate nostram
sententiam flagitaras, epistolae brevitatem causati
sumus et rem libri non posse explicari, litteris
praetexuimus. Verum quid prodest taciturnitas mea,
cum in eo major tibi cupiditas silentio concitetor?
Itaque, ne te diutius traham, habeto pauca
pro pluribus. Quidam diapsalma commentationem
metri dixerunt esse; alii pausationem spiritus: nonnulli
alterius sensus exordium; sunt et qui rythmi
distinctionem, et quia psalmi tunc temporis juncta
voce ad organum canebantur, cujusdam musicae
varietatis. Nobis nihil horum videtur; cum
Aquila, qui verborum Hebraeorum diligentissimus
explicator est, #sela,@# hoc est, diapsalma, #semper@#
transtulerit; et inveniamus in psalmorum quoque fine
diapsalma positum, ut est illud in tertio: Dentes
peccatorum contrivisti: Domini est salus et super
populum tuum benedictio tua, sela, id est semper;
et in vigesimo tertio: Quis est iste rex gloriae? Dominus
virtutum ipse est rex gloriae, diapsalma, hoc
est: semper, et contra in psalmis multorum versuum
penitus non inveniatur; in tricesimo videlicet sexto
et septuagesimo septimo, et in centesimo decimo
octavo; rursus nonus psalmus distinguatur cantico
diapsalmatis: cum utique, sicut quibusdam placet,
diapsalma esse nisi indicium silentii non possit.
Ex quo animadvertimus, hoc verbum superiora
pariter et inferiora connectere aut certe docere sempiterna
esse, quae dicta sunt, ut est illud in tertio psalmo:
Multi dicunt animae meae non est salus nisi in Deo:
suo semper. Et rursum: Voce mea ad Dominum clamavi
et exaudivit me de monte sancto suo, semper.
Et in quarto: Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis
mendacium? Sela. Et infra: Quae dicitis in cordibus
vestris et in cubilibus vestris compungimini,
semper. Et in Abacuc: Deus ab austro veniet, et
sanctus de monte Pharan, semper. Et infra: Juramenta
tribubus, quae locutus es, semper. Scire autem
debemus, apud Hebraeos in | null | e8ec7471-714f-44f4-9b20-9a7724121546 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fine librorum unum
e tribus solere subnecti, ut aut amen scribatur, aut
sela, aut salom, quod exprimit pacem; unde et
Salomon pacificus dicitur. Igitur, ut nos solemus
completis opusculis ad distinctionem rei alterius
subsequentis medium interponere #explicit,@# aut #feliciter,@#
aut aliquid istiusmodi: ita et Hebraei ea quae
scripta sunt roborant, ut dicunt amen, aut in sempiternum;
et scripta et scribenda commemorant,
ut ponant sela; aut transacta feliciter protestantur,
pacem in ultimo subnotantes.
Haec nos de intimo Hebraeorum fonte libavimus,
non opinionum rivulos persequentes, neque errorum,
quibus totus mundus repletus est, varietate
perterriti: sed cupientes et scire et docere quae
vera sunt. Quod si tibi non videtur onerosum, quod
Origenes de diapsalmate senserit, verbum interpretabor
ad verbum. Cuidam scribens se interroganti.
quid sibi verbum vellet diapsalmatis in psalmis, vel
ad quam referatur utilitatem inter, caetera ait:
Et quia novitia musta contemnis, saltem veteris veni
auctoritate ducaris. Saepe requirens causas cur in
quibusdam psalmis interponatur diapsalma, observavi
diligentissime in Hebraeo et cum Graeco contuli
invenique, quia ubi lingua Hebraea #sela,@# Graeca
vero habet #semper,@# aut aliquid istiusmodi, ibi Septuaginta
et Theodotion et Symmachus transtulerunt #diapsalma.@#
Neque vero nocet exemplis affirmare
quod dicimus. In septuagesimo quarto psalmo, cujus
principium est: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur
tibi, et invocabimus nomen tuum; post illud,
Ego confirmavi columnas ejus, apud Septuaginta et
Theodotionem et Symmachum est diapsalma; pro
quo apud Aquilam: Ponderavi columnas ejus, semper.
In quinta autem editione: Ego sum qui paravi
columnas ejus, semper. In sexta vero: Confirmavi
columnas ejus jugiter. Porro in Hebraico habet post #Amuda,@#
quod est columnas ejus, #sela.@# Et rursum in
septuagesimo quinto, cujus principium est: Notus in
Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, invenimus
apud Septuaginta et Theodotionem post: Scutum et
frameam et bellum, diapsalma; apud Symmachum
post: Clypeum et gladium et bellum, similiter diapsalma;
pro quo apud Aquilam post: Clypeum et
gladium et bellum, semper. Apud quintam editionem,
post: Scutum et romphaeam et bellum, semper.
In sexta vero post: Scutum et gladium et bellum,
in finem. Eratque rursum in Hebraico post #Umalama,@#
quod est, et bellum, sela. Et in eodem
psalmo post illum locum: ut salvos faciat mites
terrae, in Septuaginta, diapsalma; apud Symmachum
similiter, diapsalma et apud Aquilam: semper; necnon
et apud quintam; in sexta vero in finem; et
in Hebraico erat post #anie ares,@# quod est, mites
terrae, sela. Atque ita cum talem uniuscujusque
editionis opinionem reperissemus, haec annotavimus.
Utrum autem cujusdam musicae cantilenae
atque rythmi immutationem, qui interpretati sunt
diapsalma senserint aliudve intellexerint tuo judicio
derelinquo.
Hucusque Origenes, cujus nos maluimus in hac
disputatione dumtaxat imperitiam sequi, quam
stultam habere scientiam nescientium.
III. #Quid sit diapsalma, Cassiodorus@# .
Inter expositores psalmorum de hoc nomine quaedam
noscitur provenisse diversitas. Hieronymus
Hebraicae linguae doctissimus inquisitor continuationem
Spiritus sancti esse confirmat, ob hoc quia
diapsalma significet semper. Beatus autem Augustinus,
rerum obscurarum subtilissimus indagator,
inter ardua sine offensione discurrens, hanc potius
partem elegisse cognoscitur, ut magis divisio esse
videatur, nominis ipsius discutiens qualitatem.
Sympsalma quippe dicitur Graeco vocabulo vocum
adunata copulatio; diapsalma vero sermonum
rupta continuatio; docens ubicumque repertum
fuerit, aut personarum aut rerum fieri permutationem.
Merito ergo tale nomen illic interponitur,
ubi vel sensus, vel personae dividi comprobantur.
Unde et nos divisiones congrue faciemus, ubicunque
in psalmis diapsalma potuerit inveniri; reliquas
autem, prout datum fuerit, indagabimus, ubi tamen
auctoritas hujus nominis potuerit inveniri.
IV. #Quid sit psalterium et psalmi quare dicantur Cassiodorus@# .
Psalterium est, ut Hieronymus ait, in modum
deltae litterae formati ligni sonora concavitas, obesum
ventrem in superioribus habens, ubi chordarum
fila religata, disciplinabiliter plectro percussa,
suavissimam dicuntur reddere cantilenam. Huic
citharae positio videtur esse contraria, dum quod
ista in imo continet, illud conversa vice gestat in
capite. Hoc autem genus organi canorum atque
singulare aptatur corpori Domini Salvatoris: quoniam
sicut | null | 8a52758b-23f9-40d7-80f6-39551efd95e7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
istud de altioribus sonat, sic et illud gloriosae
institutionis superna concelebrat; sicut
etiam ipse in Evangelio dicit: Qui est de terra, de terra
est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, quae
vidit et audivit testatur. Unde quidam et hoc opus
Davidicum psalmos dictos esse praefiniunt, quia de
superno culmine retonare noscuntur. Cognosce vero
quod isti tantum pro excellentia sui dicantur psalmi,
qui hoc volumine continentur.
Psalterium quoque genus esse musicorum Daniel
propheta testatur, inquiens vocem tubae, fistulae,
sambucae, citharae, psalterii et symphoniae omnisque
generis musicorum. Nam et Paralipomenon exponit,
cum dicit de lignis thyinis gradus factos
in domo Domini et in domo regia citharas quoque
et psalteria cantoribus. Hoc instrumentum musicum,
psalterium scilicet, apud Hebraeos dicitur
nablum, quod tamen in suprascripto libro frequenti
repetitione vulgatum est. Ipsum vero psalmum
Graecum constat esse vocabulum quem dictum
quidam volunt ἀπὸ τοῦ ψαύειν, hoc est a tangendo.
Nam et psaltrias citharoedas vocamus docto pollice
modulationes musicas exprimentes.
Psalmus vero est cum ex ipso solo instrumento
musico, id est psalterio, modulatio quaedam dulcis et
canora profunditur.
Canticum quoque est, quod ad honorem Dei canitur,
quando quis libertate propriae vocis utitur, nec
loquaci instrumento cuiquam musico consona modulatione
sociatur, hoc est quod etiam nunc in Divinitatis
laudibus agitur.
Psalmo canticum erat, cum, instrumento musico
praecinente, canens chorus sociatis vocibus acclamabat,
divinis duntaxat sermonibus obsecutus.
Canticum psalmus erat, cum, choro ante canente,
ars instrumenti musici in unam convenientiam communiter
aptabatur, verbaque hymni divini suavis
copula personabat.
V. #Quemadmodum in Psalmis de Christo Domino sentiendum, Cassiodorus@# .
Tribus modis psalmi loquuntur de persona Domini
Christi pro instructione fidelium. Primum per id
quod ad humanitatem ejus noscitur pertinere, ut est
illud secundi psalmi: Astiterunt reges terrae et principes
convenerunt in unum adversus Dominum et
adversus Christum ejus; in vigesimo quoque
psalmo: Desiderium animae ejus tribuisti ei et voluntate
labiorum ejus non fraudasti eum. Secundo
per id quod aequalis et coaeternus ostenditur Patri,
ut est illud ejusdem secundi psalmi: Dixit Dominus
ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et
in centesimo nono: Tecum principium in die virtutis
tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante
luciferum genui te. Tertio a membris Ecclesiae, cujus
ipse dux et caput est Christus, ut est illud vigesimi
primi psalmi: Longe a salute mea verba delictorum
meorum; et in sexagesimo octavo: Deus, tu scis
insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt
abscondita. Quod dictum pro unoquoque fidelium
debemus accipere. Caeterum delicta a Christo probantur
funditus aliena: unde Tichonius in libro
Regularum latius diligenterque disseruit. Hoc si
animo recondimus, nulla confusione turbamur, quia
error maximus inde nascitur quando inconvenienter
redditur alicui, quod dictum constat ad
aliud.
Nam si uno modo fuisset locutus, quis ejus genuinam
substantiam potuisset agnoscere, cum etiam
nunc in tam evidentissima distinctione naturam divinitatis
et humanitatis Domini Christi aliqui nitantur
sacrilega voluntate confundere? Multa quoque
secundum litteram commonet, multa spiritualiter
jubet, personas subito decenter immutat; ut nunc
Christus Deus, verbum incarnatum et homo factus,
caput Ecclesiae; nunc ipsa Ecclesia, nunc homo
justus, nunc poenitens loqui videatur ut omnia necessaria
tangat et includat. Ubique plenissimum
coelestium rerum sanctum vibrat eloquium et multiplici
diversitate virtutum propter humani generis
largiendam salutem, regni sui adoranda mysteria
pius Redemptor insinuat.
Haec ideo praefati sumus, ut cum ventum fuerit
ad loca talia intrepidus lector audire possit quod
se jam salubriter didicisse cognoverit.
VI. #Dicta S. Augustini in prologo psalterii et aliorum de virtutibus psalmorum@# .
Canticum psalmorum animas decorat, invitat angelos
in adjutorium, fugat daemones, expellit tenebras,
efficit sanctitatem homini peccatori. Refectio
mentis est, delet peccata, simile est eleemosynis
sanctorum. Auget fidem, spem, charitatem. Sicut
sol illuminat, sicut aqua mundificat, sicut ignis
exurit, sicut oleum lenificat, diabolum offendit,
Deum ostendit, voluptates carnales exstinguit. Oleum
misericordiae est, sors laetitiae, pars angelorum
electa. Asperitatem ejicit, omnem furorem deprimit,
iracundiam frangit. Laus Dei assidua est.
Simile est melli. Canticum psalmorum carmen electum
est apud Deum. Omne peccatum | null | 5695eef8-4612-4cb6-addd-cc30b578bb9f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
expellit, vinculum
charitatis connectit. Omnia penetrat, omnia
implet, omnia docet, omnia significat. Animam
magnificat, os purificat, cor laetificat, turrim excelsam
aedificat, hominem clarificat. Sensum aperit,
omne malum occidit, perfectionem demonstrat. Qui
habet memoriam et amorem illius, habet etiam
timorem et laudem Dei in corde suo, neque inde
cadet unquam, nec peribit oratio ejus, sed in
postremo apud Deum gaudebit. Tranquillitas mentis
est, et signifer pacis, quia psalmi orant pro futuris,
gemunt de praesentibus, poenitent de praeteritis.
Gratulantur de bonis operibus, gaudium coelestis
regni commemorant. Per officium saepe cantationis
scutum acquiritur aequitatis adversus diabolicas
potestates. Lumen veritatis ostendunt. Senibus solamen
est, juvenibus ornamentum et mentis senilitas
et perfectio est. Ipso adjuvante et donante, qui
haec per ora prophetica instituit, et per eorum
jugem frequentationem sese exorare docuit. Cui est
laus, honor et magnificentia, benedictio et claritas,
sapientia, gratiarum actio, virtus et fortitudo una
cum Deo Patre ejusque Filio unigenito, Domino
nostro Jesu Christo per infinita saecula saeculorum.
Amen.
VII. #De institutione et auctore ac cantoribus, numero titulisque psalmorum@# .
David, filius Jesse, cum esset rex confirmatus in
regno suo, quatuor elegit psalmodiarum principes:
Asaph scilicet, Eman, Ethan, et Idithun. Ducenti
autem et octoginta octo psalmos et cantica Domini
docebant. Sunt vero omnes psalmi CL. Quorum
omnium novem ipsius David inscribuntur, septuaginta
duo vero ipsi David, triginta vero et duo
superscripti non sunt, duodecim quoque in Asaph
superscribuntur, duodecim in Idithun, novem filiorum
Core, duo in Aggaeum et Zachariam, unus
Moysi et unus Salomoni. Diapsalmata vero ponuntur
in psalterio LXXV. Cantica vero graduum numero
sunt quindecim, quae etiam isto titulo, sed non auctoris
nomine inscribuntur. Non enim omnium
psalmorum tituli sunt, aut auctorum sive etiam cantorum
aut psallentium vel quorumlibet etiam hominum
aliorum nominibus superscripti. Nam et primus
psalmus nullo insignitus est titulo. Verum de
primo alia ratio quam de caeteris psalmis est; primus
etenim psalmus nulli assignatus est, quoniam
omnium psalmorum caput, principium atque
quodammodo titulus est. Deinde quis alius intelligitur
in secundo, nisi Dei Filius primogenitus, cui
tanquam principio praeponi nil debuit? Cui etiam
inscriptio ideo non fuit necessaria, quia ipse psalmus
Christi mentionem facit, ut: adversus Christum
tuum. Exprimendo igitur personam, inscribendi
causam omnino non habuit. Ideoque et titulum obelo
notatum habet. Ordinem quoque historiae immutatum
legimus in titulis psalmorum. Sed psalmi non
secundum historiam, sed secundum prophetias
leguntur: et ita ordinem psalmorum turbare non
potest ordo titulorum. Psalmi vero omnes, qui inscribuntur
ipsi David ad Christi pertinent sacramentum,
quia David dictus est Christus.
#Sequuntur orationes antequam psalmi incipiantur@#.
Benignus et misericors Deus, qui revocas errantes
et salvas poenitentes, medelam tribuis infirmantibus,
gloriae coronam perseverantibus: exaudi me miserum
et indignum famulum tuum, per hos psalmos
clementiam tuam implorantem, ut quidquid humiliter
hic oro, te largiente adipisci merear. P. D. N.
#Alia oratio.@#
Deprecor misericordiam tuam et pietatem, Domine
Jesu Christe, Fili Dei vivi; scio, quia pius et misericors
es, patiens et multum benignus; te adoro, te
laudo, te deprecor. Tu enim exaudisti sanctos et electos
tuos ab initio mundi usque in finem; tu etiam
exaudi me indignum et peccatorem te orantem et
deprecantem: suscipe orationem et postulationem
meam, omnemque sensum spiritalem horum psalmorum,
quos coram te suppliciter oro vel canto,
tibi acceptabiles facito. Qui vivis.
#Alia oratio.@#
Suscipe, clemens et misericors Deus, hanc oblationem
psalmorum, quam ego peccator omniumque
criminum reus pro remedio animae meae offero, vel
pro his in utroque sexu, qui mihi consanguinitate
vel familiaritate conjuncti sunt, et pro his, qui se in
manus nostras commiserunt, vel nobis confessi fuerunt,
seu quorum eleemosynas suscepimus et pro
omni populo Christiano vivis et defunctis, precor,
mitissime Deus, prosit eis ad veniam et remissionem
peccatorum. Amen. | null | 760f7af5-ed27-4875-abd4-b33725740b58 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. BULLA CLEMENTIS PAPAE II, QUA ECCLESIAE FULDENSI DONAT MONASTERIUM S. ANDREAE SITUM ROMAE JUXTA ECCLESIAM S. MARIAE AD PRAESEPE. (Anno 1046.)[Mansi, #Concil.@# tom. XIX, col. 624.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
et spirituali filio nostro ROINGO pio et religioso abbati
venerabilis monasterii Salvatoris Domini nostri
Jesu Christi et S. Bonifacii, quod situm est in loco
qui vocatur Bochonia, juxta ripam fluminis quod vocatur
Fulda, et per te in eodem venerabili monasterio
tuisque successoribus in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus
benivola compassione succurrere, et poscentium
animis alacri devotione impertire assensum.
Ex hoc enim lucri potissimum praemium a Conditore
omnium Deo procul dubio promeremur, dum venerabilia
loca opportune ordinata ad meliorem fuerint
sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulatis a
nobis quatenus nostra apostolica praeceptione concederemus
ac reconfirmaremus perpetualiter vobis vestrisque
successoribus supradictum monasterium Salvatoris
Domini nostri Jesu Christi et sancti Bonifacii,
situm in loco quod Bochonia, juxta ripam fluminis
quod vocatur Fulda, cum omnibus rebus mobilibus et
immobilibus suis pertinentibus, quas nunc habet, et
in antea Deo adjuvante habebit, iterum concedimus;
ac donamus vobis, charissime ac dilectissime fili,
vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum,
pro magno amore et nimia dilectione quam circa
vos habeo, et habere in antea debeo quousque vixero,
monasterium in honorem S. Andreae et sancti qui
vocatur Exajulo, quod situm est juxta ecclesiam
sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quae
vocatur ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis,
et cellis vinariis, et coquina et vineis et
hortis et diversis arboribus pomorum, et curte atque
puteo et introitu suo per partam majorem a via publica,
et cum omnibus ad idem generaliter pertinentibus,
seu quae extra urbem sive intra urbem erunt,
quae et jure ac rationabiliter pertinere dinoscuntur.
Ergo praesenti quinta decima indictione, perpetualiter
et specialiter sub immunitate S. nostrae R. S. A.
idipsum sacratissimum monasterium permanendum
statuimus et statuendo confirmamus, ita ut cuncta
loca ipsius monasterii amodo et usque in finem saeculi
cum omni securitate et tranquillitate vos cum
posteris vestris tenere et possidere valeatis, ut sub
jure et ditione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus,
Ecclesiae constitutum nullius alterius Ecclesiae
jurisdictionibus submittatur, pro qua re, piis
desideriis faventes, hac nostra auctoritate, id quod
exposcitis effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet
Ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio
ditionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter
sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate
monasterii fuerit invitatus, nec ibidem missarum
solemnitatem quisquam praesumat omnimodo celebrare:
ut profecto, juxta id quod subjectum apostolicae
sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum
permaneat; locis et rebus, tam his quas moderno
tempore tenet vel possidet, quam quas futuris temporibus
in jura ipsius monasterii divina pietas voluerit
augere ex donis et oblationibus decimisque
fidelium, absque ullius personae contradictione, firmitate
perpetua servatis. Constituimus quoque per
hujus decreti nostri paginam, ut quicunque cujuslibet
Ecclesiae praesul, vel quacunque dignitate praedita
persona, hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate
principis apostolorum firmamus, temerare
tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrat,
et sanctorum omnium extorris existat, et nihilominus
praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter
inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa.
Scriptum per manus Joannis, scriniarii et notarii
nostri sacri Lateranensis palatii. Bene valete. Data
III Kal. Jan., per manus Petri diaconi, bibliothecarii
et cancellarii S. A. S. Anno D. N. J. C. 1046, domni
Clementis secundi papae 1, indict. XV.
II. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO MONASTERIO FULDENSI. (Anno 1046.)[Dronke, #Cod. diplom. Fuld.,@# p. 357.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo
in Domino filio ROINGO, venerabili abbati, pontificii
nostri perpetuam in Domino salutem.
Cura nos urget sanctarum omnium Dei Ecclesiarum
utilitatibus favere, ac, secundum quod unaquaeque
in proprio statu mansura sit, congruum eis impertire
suffragium. Quocirca, dilectissime fili, omnia
quae a praecessoribus nostris jure ac rationabiliter
vestri postulasse visi sunt praecessores, tibi tuisque
successoribus perpetuum confirmamus. Monasterium
ergo Fuldense, quod sancti Bonifacii vocabulo viget,
constitutum in loco qui dicitur Boconia, erga ripam
fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus | null | 4929922c-bcbb-41e5-bc57-0a0bfc496966 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cellis,
curtibus, districtionibus, seu omnibus ad se pertinentibus
tibi, nostri privilegii praeceptione concedimus,
largimur ac confirmamus, ea scilicet ratione
ut nullus inde futurus abbas consecrationem unquam
accipere praesumat nisi ab hac nostra apostolica
sede. Inter omnia vero Germaniae totius coenobia
primum honorem in sessione, sive in judiciali sententia,
seu in omnibus conciliis ac ordinibus, tibi
tuisque successoribus attribuimus habendum. Nulli
etiam episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum,
vel quoquomodo in clero constituto, temere aut
proterve, nisi a vobis accepta licentia, super principale
altare vestri monasterii missarum solemnia celebrare
liceat. Nullius iterum persona principis neque
totum neque partem vestri monasterii alicui
mortalium ulla ratione subdere, vel sub beneficii
nomine dare praesumat, sed omni tempore soli sanctae
nostrae Romanae Ecclesiae libera securaque deserviat.
Si, quod absit! aliquis in eodem monasterio
constitutus abbas aliquo crimine infamis fuerit, constituimus
ac apostolica auctoritate indissolubiliter
manere sancimus ut pulsationis discrimen nullum
sentiat, donec nostra apostolica sedes judicii censuram
ei imponat. Liceat tibi tuisque successoribus
in perpetuum, episcoporum more, nostro dono nostraque
munificentia apostolicam sedem ad vestram
defensionem appellare, ac contra omnes aemulos
Romanae majestatis scuto vos defendere. Haec denique,
universa inter totius orbis coenobia, vestram
Fuldensem abbatiam specialissimo dilectionis affectu
perpetuo habituram concedimus ac firmiter corroboramus.
Usum autem sandaliarum, caligarum ac
dalmaticarum, qui sacris canonibus tuo ordini interdicitur,
apostolica auctoritate non solum tibi
tuisque successoribus in perpetuum, verum etiam
cunctis viventibus ac victuris omnium monasteriorum
abbatibus in orbe terrarum consistentium
abradendum omnino jubemus. Quamvis fuerint nonnulli
in hac summa sede pontifices, qui, tyrannide
pravorum coacti, hoc indigne vestrae ac caeteris diversis
concesserunt Ecclesiis, quod sanctorum patrum
sanctionibus constat esse diversum. Nos vero,
quoniam prave novimus fuisse petitum, pessimeque
per privilegii paginam esse concessum, non solum
confirmare nolumus, verum etiam penitus abdicare
gestimus. Si enim monasterium nostrum, quod sacratissimum
beati apostoli Pauli corpus amplectitur,
hunc supertitiosum morem a sancto Petro impetrare
non meruit, aliqua orbis terrarum abbatia qualiter
obtinebit? Totus pene mundus noverit quod specialissimas
dignitates nostri episcopi ac cardinales
presbyteri atque diacones habeant, quas caeterarum
Ecclesiarum hujuscemodi gradibus habere non licet.
Dalmaticas nostri cardinales presbyteri ferunt, naccis
in processionibus solemniis utuntur; si dignum
hoc nostris sanctissimis decessoribus videretur, abbatia
sancti Pauli, quae universis proximior ac familiarior
nostrae sedi fore constat, dalmaticis ac
sandaliis liberaliter ac solemniter potiretur. Unde
quod sanctus Paulus a sancto Petro non expetit, caeteri
juniores sancti nostra inevitabili auctoritate
obtinere desistant. Igitur quicunque hujus nostri
privilegii observator exstiterit, omni benedictione
repleatur. Qui autem quoquomodo hanc nostram
praeceptionem violare praesumpserit, nisi resipiscat,
individuae Trinitatis iram incurrat, sancti Petri
apostolorum principis maledictione redundet, trecentorum
decem et octo patrum sacrosancto concilio
damnetur, atque in extrema die judicii, amaranatha
anathemate perditus, lucis claritudinem nesciat, sed
inter exteriores tenebras cum diabolo ac consentaneis
ejus perpetualiter gemat. Scriptum hoc privilegium
per manum Joannis, scriniarii ac notarii sacri palatii.
+ Bene valete.
Datum pridie Kal. Januarias, per manus Petri
diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae
sedis, anno Domini nostri Jesu Christi 1046,
domni Clementis secundi papae 1, ind. XV.
III. RESCRIPTUM CLEMENTIS PAPAE II AD OMNES ECCLESIAE FILIOS. (Anno 1047.)[Ughelli, #Italia sacra, II,@# p. 361.] #Ravennatis et Mediolanensis archiepiscoporum et patriarchae Aquileiensis litem testatur primo die synodi « circa nonas januarias » celebratae eatenus decretam esse ut archiepiscopi Ravennates, nisi imperator adsit, ad dextram pontificis Romani sedeant.@#
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, omnibus
sanctae Ecclesiae filiis perpetuam in Christo salutem.
Quod propulsis ab apostolica sede his qui in ovile
sacratissimum apostolorum principi Petro a Christo
Domino commendatum non ingressi fuere per ostium,
sed aliunde surrepsere ut pote fures et latrones, prospicientes
suis commodis potius quam gregis humilitati,
non est nostris meritis ascribendum, sed divinae
benignitati, quae elegit ea quae non sunt tanquam
sint, ut ea quae sunt evacuentur. De multis autem
quae in ipso nostri pontificatus primordio acta sunt
in synodo, quam et pro communi utilitate maturavimus,
et circa Nonas Januarias celebrantes unum
propitiante Domino nobis concessum est illic determinare,
quod multoties ventilatum a retro pontificibus
praedecessoribus nostris, aut vix, aut nullo fine
sopitum est; illud | null | 9410bbe2-24d2-4cc6-80c3-03aea1915843 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
videlicet in synodo sedendi jurgium,
quod emerserat inter Ravennatem et Mediolanensem
archiepiscopos, unde et in ipsa nostra synodo
Aquileiensis patriarcha mussitabat. Quisquis [quisque]
enim sibi juxta nos dextri lateris locum vindicabat,
et cui jure deberetur, nobis incertum erat. Contigit
autem prima die synodi non interesse Mediolanensem
archiepiscopum a primordio, sed jam die inclinato,
cum patriarcha a dexteris nostris sederet, interposita
tamen sella charissimi filii nostri imp. Henrici,
qui jamjam advenire putabatur; quia eo loci erat
electus quoque Raven. Ecclesiae a sinistris ut sederet.
Quo Mediolanense archiepiscopo in medium veniente,
dexterum quia locum petierat, hinc acclamatum
est ab electo Raven. sibi deberi illum; simili
modo a patriarcha Aquileiensi, et ita unius rei altercatio
inter sese orta est. Placuit autem universae
synodo trium partium dissensionem coram differri.
Statimque prolatus quidam catalogus nominum eorum
archiepiscoporum qui interfuerant synodo
Symmachi papae, ubi praescriptus erat Mediolanensis
archiepiscopus, quo contra ostensum est privilegium
Ravennatis Ecclesiae continens, qualiter illa inscriptio
nominum non aliquo jure, non aliqua plenitudine,
sed potius gratia humilitatis evenerit, quod
scilicet archiepiscopus Ravenn. permiserit praescribi
sibi illo tantummodo casu archiepiscopum Mediolanensem,
et ne propterea quivis error in posterum
gigneretur, placuisse papae Joanni successori illius
Symmachi ipsum privilegium fieri, hoc autem propterea
ut quis videretur esse major, quamvis non
dextra papae Romani semper jure deberetur archiepiscopo
Ravennati; addendum tamen ei esse soli
imperatori, si praesens adesset, et sic ad sinistram
eum transmigrare debere. Quibus duorum altercatorum
ostensis, caeteri quoque altercatoris, id est patriarchae,
ostensum est privilegium a Joanne XIX
papa actum similiter de sessione ad dexteram partem.
His auditis, universa synodus interrogata est.
Primo autem omnium Romani episcopi, clerusque
Romanus, quibus auctoritas est major, et ipsa res
nota erat; deinde retribuimus. Cumque ex ordine
Joannes episcopus Portuensis, et Petrus diaconus,
nostrae apostolicae sedis cancellarius, privilegium Ravennatis
Ecclesiae, vice sua universae partes laudarent,
Poppo quoque Brixiensis episcopus hoc idem
fecit, ejusque vocem tota synodus est consecuta:
quo igitur in unum placitum vox omnium conveniens,
noster quoque assensus pari ratione accommodatus
est. Ut vero quod actum est omnibus innotescat,
placuit nostris apostolicis litteris adnotari,
et tam praesentibus quam futuris intimari, ut tanto
firmius valeat, quanto constat de nostro ore audiri.
Verum ne posthac iterum vel archiepiscopo Mediolanensi,
vel patriarchae Aquileiensi de sessione dextri
lateris nostri liceat excitare quamlibet controversiam,
interdicimus nostra apostolica auctoritate
hoc eis de caetero licere. Quod si forte fuerit praesumptum,
pro temeratione interdicti nostri, non
modo bannum sancti Petri nostrae sedi persolvat,
verum nostrae quoque excommunicationis et anathematis
laqueos incurrat. Sedem etiam Ravenn. archiepiscopi
jubemus semper esse a dextris nostris
nostrorumque successorum, secundum antiquae constitutionis
auctoritatem, nisi forte imperator adfuerit,
et tunc etiam ipsum sinistrum locum tenere per
hanc nostrae auctoritatis firmamentis firmitate ( #sic@# )
huic nostrae narrationi subjectam.
Scripta per manum Joannis, scrinlarii et notarii sacri
nostri palatii. Bene valete.
IV. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO ECCLESIA HAMBURGENSI. (Anno 1047.)[Apud Lappenberg, #Hamburgische Urkund,@# I, 72.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
confratri nostro ADALBERTO, venerabili archiepiscopo
Ammaburgensis Ecclesiae suisque successoribus in
perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus
benevola compassione successisse [succurrere]
et poscentium animis alacri devotione praebere
assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium
apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur,
dum venerabilia loca opportune ad meliorem
fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulastis
a nobis, quatenus archiepiscopatum Ammaburgensis
Ecclesiae totum in integrum vobis confirmemus,
sicuti a praedecessoribus nostris Nicolao, et Agapito,
et Benedicto, hujus apostolicae sedis episcopis decretum
est, inclinati precibus vestris apostolica auctoritate
concedimus et confirmamus, cum omnibus
generaliter atque specialiter ad eumdem praefatum
vestrum archiepiscopatum pertinentibus, scilicet
omnia quae vestri antecessores suis laboribus acquisierunt,
vel etiam amore aeternae patriae ibi a Christicolarum
fidelibus largita sunt vel largiuntur; cum
illis etiam qui nunc tempore ad Christi conversi
sunt fidem, protegente Dei gratia, videlicet episcopos
in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, nec
non etiam in illis partibus quae sunt a meridionali
Albia usque ad fluvium Pene et ad fluvium Egidore,
ita ut sub vestra vestrorumque successorum, Ammaburgensis
Ecclesiae archiepiscoporum vel alium
quemlibet | null | c48a09f1-7930-400d-9fb0-4f4a7387f64d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, in vestra dioecesi ullam sibi vindicare
decernimus potestatem; quinimo et ipsis et omnibus
omnino suademus cultoribus verae religionis,
ut adjutorium et solatia vobis in omnibus administrent,
quatenus pro gratia hujus beneficii plenam
recipere mercedem a Domino mereantur, quoniam
omnia quae proficua Ecclesiae probantur existere, et
divinis non impugnant praeceptionibus, efficienda et
praebenda omnipotentis Dei auctoritate et beatorum
apostolorum Petri et Pauli esse non dubitamus. Et
hoc nostro decreto decernimus secundum praenominati
Nicolai papae et Agapiti papae et Benedicti papae
sanctionem . . . et Mimindensis et Ferdensis Ecclesiarum
episcopis . . . in illis partibus constituendi tamen . . .
charissime frater Adalberte, ut potestatem . . .
frater charissime Adalberte, nostrae auctoritatis . . .
Insuper addimus pro voto vestrae dignissimae petitionis,
in nativitate Domini et in octava Domini, in
epiphania Domini, in purificatione sanctae Mariae, in
Palmis, in coena Domini, in die sancto Paschae, in
ascensione Domini, in Pentecoste, in festivitate
sancti Joannis Baptistae et in Natalitiis omnium
apostolorum, in assumptione et in nativitate sanctae
Mariae, et in annuntiatione sanctae Mariae, in festivitate
sancti Michaelis archangeli, in festivitate
sancti Martini episcopi, in natantiis beatorum martyrum
Laurentii, Mauricii sociorumque eorumdem,
et in festivitate Omnium Sanctorum, et in illis festivitatibus
illorum sanctorum quorum corpora requiescunt
in ipso archiepiscopatu, et in consecratione
episcoporum atque ecclesiarum, et in vestrae
ordinationis die. Super haec autem, deprecatione
Henrici imperatoris, nostri dilectissimi filii, super
naccum equitandi licentiam damus, in solemnibus
diebus, tantummodo in vestra sede. Et pallio utendi
in ordinationibus ecclesiasticis, et crucem ante vos
portandi, sicut antecessores vestri habuerunt, licentiam
damus. Sancta Trinitas fraternitatem vestram
diu conservare dignetur incolumem, atque
post hujus saeculi amaritudinem ad perpetuam perducat
beatitudinem. Bene valete.
Data VIII Kalendas Maii, per manus Petri diaconi,
bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis,
anno domini Clementis secundi papae secundo, indictione
XV.
V. CLEMENTIS PAPAE II EPISTOLA AD GOFFREDUM ANDEGAVORUM COMITEM ET AGNETEM COMITISSAM CONJUGEM EJUS. (Anno 1047.) #Monasterii S. Trinitatis Vindocinensis, a Goffredo conditi, tutelam suscipit et possessiones confirmat, ea lege ut duodecim solidi B. Petro quotannis praestentur.@# [Opera Ivonis II, 244.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, GOFFRIDO
Andegavorum comiti, et AGNETI comitissae,
conjugi ejus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties filii sanctae Ecclesiae omnipotenti Deo aliqua
offerunt, non debent esse dati quasi de munere,
sed gaudere ex fideli redditione. Reddunt quidem
Creatori suo partem rerum quas ab eo acceperunt,
ut de suis eum rebus sibi faciant largissimum debitorem.
Ab ipso namque omnes habemus esse, vivere,
cunctaque habita possidere: et quod magis est . . . . .
Quod vos, dilectissimi filii, non ignoranter, sed fideliter
agnoscentes, studuistis propriis vestris rebus
monasterium pro redemptione animarum vestrarum
vestrorumque parentum, apud Castrum Vindocinum
ad honorem Trinitatis deificae construere, ipsumque
monasterium cum omnibus suis rebus B. apostolorum
principi Petro, sancto Spiritu inspirante, offerre,
ea videlicet consideratione quatenus sanctae Romanae
Ecclesiae sic specialiter semper adhaereat ne
inter Romanum pontificem et hunc venerabilem locum
persona quaelibet media existat. Quod nos, divina
fulti fiducia, ita confirmamus, ut inter primae
et apostolicae sedis pontificem et venerabilis loci Vindocinensis
abbatem, omnem cujuslibet dignitatis vel
ordinis personam mediam esse apostolorum Petri et
Pauli auctoritate prohibeamus; censum vero ad memoriam
cognitionemque sempiternam XI solid. de
moneta nostrae patriae B. Petro reddi per unumquemque
annum volumus, etc. Statuimus etiam ut, defuncto
abbate ipsius loci, successor ei eligatur de eadem
congregatione, si tamen dignus praelatione inveniatur.
Quod si apud eos inveniri non poterit, quod
absit, a cluniaco, vel a Majori Monasterio, vel undecunque
melius poterunt monachi ibi congregati, sibi
eligant abbatem secundum Dei timorem et B. Benedicti
regulam; tamen propter reverentiam loci, in
eligendo sibi pastorem, trium abbatum consilio utantur,
quos religiosiores de vicinis locis habere poterunt.
Consecrationem vero ne statim Romam venire
fatigetur electus, a quocunque praesule, sine tamen
omni subjectione, suscipiat, si praesul idem sine pretio,
et secundum canones episcopatum susceperit.
Quod si episcopus pretio, vel contra canones electus,
investitus, vel consecratus, sive erga praedictum B.
Petri locum suspiciosus exstiterit | null | 7e3d9b06-5aaa-4182-9b05-944effed7311 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui electus fuerit,
ad nos vel ad nostros successores recurrat, et a sede
B. Petri apostoli . . . . . cujus est juris, et baculum
et consecrationem suscipiat. Ad concilium autem
nullatenus veniat, quod ab ipso Romano pontifice
non fuerit celebratum, etc. Hoc etiam addimus, ut,
tam in Vindocinensi loco quam in praedicta juxta
Andegaviae muros S. Salvatoris ecclesia, nulli personae
nisi soli Romano pontifici liceat potestatem
aliquam aut dominationem exercere, aut excommunicare
seu interdicere; etiamsi Carnotensis aut
Andegavensis pro culpis quibuslibet excommunicetur,
excommunicati tamen a monachis non suscipiantur,
etc.
Datum Kal. Julii per manum Petri diaconi, bibliothecarii
et cancellarii S. apostolicae sedis, anno
domni Clementis II papae I, indict. XV.
VI. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO MONASTERIO THARISIENSI. (Anno 1047.)[Apud Usserman, #Germania sacra,@# tom. III, #preuves.@# ]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, JACOBO
venerabili abbati monasterii sanctissimorum martyrum
protomartyris Stephani atque Viti, loco qui
Tharisse vocatur positi, perpetuam in Christo salutem.
Apostolicae sedis fortissimus clypeus tantus est, ut
contra omnes malefactorum impetus valeat, cunctisque
sacrosanctis ecclesiis sufficiat. Ad hoc enim
supra firmam petram, id est Christum, fundata est,
ut non modo hominum saevitia, sed nec portae etiam
inferi praevaleant adversus eam. Cui bene aptatur
quod cantatur: #Fortitudo mea et laudatio mea Dominus,@#
quia quidquid laudis, ex Dei non ex sua fortitudine
habet. Huic sedi sanctissimae quia divina
dignatio humilitatem nostram praefecit gratia tantum
sua non meritis nostris, monasterium tuum,
charissime fili, justitiis ejus sic munire decrevimus,
ut omnis ei adversantium vacuetur conatus. Denique
ipsum monasterium nos ipsi auctore Deo ereximus,
et bonis, quibus valuimus, locupletavimus ad salutem
animae nostrae nostrique filii domini Henrici
Romanorum imperatoris Augusti, cujus voluntate,
cujus consensu locum ipsum aedificare coepimus et
explevimus, cum sanctae Bambergensi Ecclesiae
praeessemus, cui attinet ipse locus; specialiter autem
ecclesiam in Tharissa et oratorium in Wenckheim
cum decimis utriusque loci prius a fratre et
coepiscopo nostro Brunone Wirceburgensis Ecclesiae
rationabiliter vicaria possessione illi tradita
commutantes huic monasterio contulimus. Quapropter
ea auctoritate quae data est a Christo Domino
apostolo Petro, magistro et seniori nostro, et per
eum successoribus ejus usque ad nostram indignissimam
paternitatem, ea nimirum in nomine ipsius
Domini nostri Jesu Christi vallamus, tuemur, munimus
ipsum monasterium sanctissimi protomartyris
Stephani ejusque consocii martyris Viti, et
omnia ejusdem monasterii bona mobilia et immobilia,
quae nunc habet et in perpetuum habebit, contra
omnium malignantium temeritates et impiorum rapacitates,
per hoc scilicet inviolandum nostrae apostolicae
praeceptionis munimen, ut nulli duci, nulli
marchioni, nulli comiti, nulli vicecomiti, nulli praeterea
patriarchae, archiepiscopo, episcopo et specialiter
Bambergensi, nec etiam alicui magnae parvaeque
personae liceat ipsum nostrum monasterium
laedere, ejusque bona minuere, quae nunc habet et
in perpetuum habebit. Quod quicunque eorum commiserit,
per hanc apostolici vigoris sanctionem ex
potestate apostoli Petri venientem maledicimus,
excommunicamus et etiam anathematizamus illum,
ut sit a regno Dei alienus et partem habeat cum diabolo
impiorum capite, nisi forte resipuerit, et quod
in eumdem sanctissimum locum peccavit, digna satisfactione
emendet.
Hanc autem nostram praeceptionem inviolatam
manere jubemus sigillo et subscriptione nostra corroboratam.
Bene valete.
Scripta mense Septembri, indictione prima. Data
Romae, Kalend. Oct., per manus Petri diaconi bibliothecarii
sacrae apostolicae sedis, anno domni Clementis
secundi papae primo, domni Henrici tertii imp.
similiter primo.
VII. EPISTOLA SIVE DIPLOMA CLEMENTIS PAPAE II AD JOANNEM SALERNITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 1047.) #Factam ejus translationem ex episcopatu Pestano in Salernitanum confirmat, eique pallium concedit.@#
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
in Christo fratri JOANNI amodo Salernitano archiepiscopo,
perpetuam in Domino salutem.
Quoties ita contingit ut, exigente necessitate et
maxima utilitate, transmutandus est quisquam episcopus
de propria sede ad aliam, diligentissime
perquirenda est persona, utrum necessario sit transmutanda,
ut sic major utilitas oriatur, sicut major
sedes assumitur. Te vero, frater charissime, quem
unanimitas cleri et populi Salernitanae Ecclesiae, una
cum gloriosissimo principe Guaimario de sede Pestana
accepit, et in suum pontificem elegit, diligenter
discussimus, ne tuae ambitionis causa, et non majoris
utilitatis necessitate electus fuisses | null | 31f90473-dc21-4503-a098-57787dab3592 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, aut forte
per Simoniacam haeresim. Quod ita ab omnibus est
abnegatum, ut nullius audiretur ore prolatum. Siquidem
Salerni manentes, et hoc ab omnibus perquirentes,
cum te audiremus ab omnibus laudari, et
ab omnibus videremus amari, Dominum benediximus,
qui tantam concordiam in tanta hominum
diversitate super te potuit efficere, ut nullus videretur
discrepare. Etenim circa te idem amor in
omnibus, eadem intentio, commune omnibus desiderium.
Quapropter annuentes petitioni votoque eorum
omnium, et maxime praedicti gloriosi principis
Guaimarii, te, frater, sicut et de sede propria ad suam
transtulerunt, poscentibus tuorum meritis morum,
non rapina tuae avaritiae id affectante, apostolica
assensione per hoc nostrae auctoritatis privilegium
incardinamus, et inthronizamus eidem Salernitanae
sedi, in qua fungaris archiepiscopi decore et honore.
Nam in te nobis complacuit quidquid de te fama
dispergit, videlicet sanctitas, castitas, benignitas et
omnia quae Deo placabilia sunt.
Unde in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti,
archiepiscopali pallio nostra apostolica manu dilectionem
vestram insignivimus, quo utaris toties in
anno, quoties praedecessores tuos eo usos fuisse
constat. In quo, quia de vellere ovis est, intellige te
ovium pastorem. Et quia eo circumcingeris, et etiam
circa humeros portas, cognoscas et undique circumspicias,
ne aliqua erret, et in morsus incidat luporum.
Quod si aliquando, quod absit, contigerit, eam
habeas in humeros ad caulam reportare, et pristinae
societati coadunare. Quod vero ante et retro crux
Domini habetur, illud apostolicum semper docet
ante oculos tuae mentis habere: #Mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo (Galat. VI)
@#. Confirmamus
etiam tibi ipsum ex integro archiepiscopatum Salernitanum
cum omnibus adjacentibus parochiis suis.
Et insuper licentiam damus et potestatem ordinandi
et consecrandi episcopos in his subjectis vobis locis,
hoc est, Pestanensem episcopatum cum parochiis et
adjacentiis suis, et episcopatum Consanum, et episcopatum
Nolanum, et episcopatum Maluitanum
[ #al.,@# Malfitanum, #et@# Amalfitanum], nec non et episcopatum
Acerentinum [ #pro@# Acheruntinum], simulque
et episcopatum Bisiniacensem, atque episcopatum
Cusentiae [ #pro@# Consentiae], cum omnibus parochiis
et adjacentiis eorum. Pro pallio vero, quod supra
diximus, post discessum quidem tuum successores
tui perveniant ad apostolicam sedem, et usum pallii
consecrationemque decretaliter recipiant. Et non
habeant potestatem successores nostri in cunctis
praedictis episcopatibus, quo vobis apostolica auctoritate
concessimus, deinceps episcopos consecrare,
quemadmodum vobis concessum est. Si quis autem
nefario ausu, quod non optamus, huic nostrae concessioni
aliquo modo contraire voluerit, et omnia suprascripta
a nobis firmata violare praesumpserit, perpetuo
anathematis vinculo religetur. Et ut haec nostra
concessio firma in perpetuum maneat, bulla nostra
et sigillo eam signari praecipimus. At qui pio intuitu
custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit,
benedictionis gratiam et coelestem retributionem a
justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in
saecula saeculorum. Amen.
Scriptum est per manus Joannis scriniarii et notarii
sacri Lateranensis palatii, etc. Datum XII
Kalendas Martii, per manus Petri diaconi et bibliothecarii
et cancellarii sanctae apostolicae sedis, anno
domni Clementis II papae primo, indictione decima
quinta.
VIII. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO ECCLESIA BAMBERGENSI. (Anno 1047.)[Apud Mansi #Concil.@# tom. XIX, col. 621.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, sacratissimae
nostrae Bambergensi Ecclesiae, in filiis et filiabus
ejus, clero videlicet ac populo, perpetuam in Domino
salutem.
Dispensatio saeculorum venit de Principe coelorum,
qui antequam saecula efficerentur praescivit qualiter
disponentur. Inde fit ut non possit non impleri quid
ab aeterno illius oculo potuit provideri. Tanti numinis
nutus te suam clarissimam filiam Babenberc
nobis in sponsam legitimam desponsavit, et ante reges;
quantum in nobis fuit, sua propitiatione donavit.
Certe nulli marito circa uxorem purior fides et amor
ardentior quam circa te nobis, nec unquam vel in
mentem venit te destituere et alii adhaerere. Sed
nescio quo divino consilio evenit, quo matri tuae
omniumque ecclesiarum consociarer et aliquid non
tamen omnino a te separer. Ecce igitur cum illud
caput mundi, illa Romana sedes, haeretico morbo laboraret,
et charissimi filii nostri domni H. imperatoris
Augusti praesentia ad hoc invigilaret, ad hoc
instaret, ut hujusmodi aegritudinem propulsaret, explosis
tribus illis, | null | 9bfb760e-c292-4a44-b7d3-2e41fb4b1fbb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quibus idem nomen papatus rapina
dederat, inter tot agmina sanctorum, qui
aderant, Patrum, dignatione coelestis gratiae nostram
indignissimam mediocritatem, cunctis nisibus
refragantem, voluit eligi, et altissimi apostolorum
principis vice fungi. Et vulsum me tunc a tuo gratissimo
latere, dulcissima sponsa, quis dolor apprehenderit,
quis moeror confecerit, quo nescio pacto
liceat exprimi, cum nobis omnem modum videtur
transgredi plus honoris, plus decoris plusque virium
matri quam filiae, utpote cui omne genu terrestrium
flectitur; pro cujus arbitrio coeli janua aperitur et
clauditur; adversus quam nec portae praevalent inferorum:
non tamen tantae dominationis cupido
ostio nostrae mentis irrepsit, cordisque cervicem libenter
inflexit.
Satis nobis erat activam, bene, contemplativam
quoquo modo ducebamus vitam, praesertim cum perfectus
amor nec species alterius unquam, nec intueatur
opulentia. Testem invocamus aciem divinam,
non commentari nos apologiam. Illa enim secreta
cordis rimatur, cui nulla nox obtenebratur. Pro teste
quoque utimur ipsa conscientia, ubi tua est sollicitudo
continua. Interiorem pupillam nunc tanta
terrarum spatiositas, nunc tot retundunt opposita,
quin amicam meam, sororem meam, sponsam meam,
columbam meam, diligentiori cura circumspiciam,
et undique munitam faciam. Concessum est nobis
divinitus non ex nostris meritis, ut jam diximus,
jus illud apostolicum, quod et coelis imperat et terris;
unde dignum duximus et accommodum decrevimus
ut de profectu nostro tu quoque proficias,
et inde tibi amplius consulatur unde ipsa potestas
nobis ampliatur. Piae recordationis domnus H. imperator
Augustus te fundavit, te erexit, te et in altum
culmen evexit: quo supplice, inexpugnabili
muro et propugnaculis apostolici muniminis adversus
omnes impias manus praevalentes bene circumvallata
es per praedecessores nostros Joannem scilicet
XIV papam, et Benedictum. Quod et idem nos facere
cupientes ut triplici tuitione circumcincta per
virtutem S. Trinitatis nihil unquam paveas laesionis,
nihil unquam ab aliquo molestationis, secura semper
et quieta maneas in filiis et filiabus tuis, semper
Deo devote serviens, devote obediens, statuimus per
hoc nostrum apostolicum privilegium, ut de bonis
illis omnibus quae tibi, sponsa charissima, virgo castissima,
Ecclesia speciosissima Babenberc, summa
liberalitas ejusdem orthodoxi imperatoris de summa
devotione procedens pio affectu contulit, et nomine
tenus illa per concambium convenientissimum, et
acceptissimum a Wirzeburgensi et Eigistetensi episcopis
canonico et rationabili judicio permutavit,
vel quorumcunque post eum fidelium religiosa pietas
obtulit et oblatura est usque in perpetuum, sive
sunt mobilia, sive immobilia, nullus imperator,
nullus rex, dux, marchio, vicecomes, et praeterea
non archiepiscopus, non episcopus, non abbas, nec
ulla hominum persona audeat, tentet, praesumat,
quidquam vel violentia, vel fraude, vel furto detrahere,
minuere, mutilare. Quod si quis diabolico instinctu
pulsatus crudeli temeritate admittere non
perhorruerit, et admissum potius emendare neglexerit,
hujusmodi hominem quicunque de communione
sacrosancti sanguinis et corporis D. N. J. C.
et a participio totius Christianitatis non solum excludimus,
sed et propulsamus. Quin et apostolici
anathematis acutissima lancea eum transverberamus,
ut pro male factis male perditus mortem
gemat aeternam, associatus in gehenna inferioris
inferni daemonum principi mortis inventori,
et Judae sacrilego et proditori, undique circumcinctum
draconibus tartareis in ultionem saevientibus,
nec in ultimo tremendi Dei judicio ad vitam resurgat,
sed crudelissimum corpus resumens duplici
contritione conteratur, infelicissimo et miserrimo
vivendi genere mortem quaerens et non inveniens.
Qui vero pio intuitu proprias manus ab hujusmodi
temeritate subtraxerit, etsi ita res exegerit, adversum
omnes insurgentes, et quidquam auferre conantes
ea bona defenderit ad tuum tuorumque opus,
sanctissima Babenberc, illa scilicet, ut praedictum
est, quae tibi collata sunt vel de caetero in aeternum
tibi conferenda sunt; talis ab illo benedicatur qui
super cherubim sedet et gloriatur, pro eo quod hoc
nostrae auctoritatis privilegium studuit observare
illaesum, suoque robore solidatur; quod nimirum
consilio et voluntate nec non alacri promptoque
animo clarissimi filii nostri jam superius memorati
domni H. imperatoris Augusti de nostra apostolica
sede tibi transmisimus eidem gratulari. Etenim ut
te plantavit conditor tuus ille primus H. Caesar Augustus,
sic est hic secundus vestigia ejus sequens,
ut pari nomine parique dignitate, sic pari devotione
te rigavit, tibi incrementum dedit, et adhuc dum
usque vixerit Deo miserante et inspirante dabit. In
quo te, dulcissima | null | 8a3c1b14-a67c-4761-95ca-effb9e019ab2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sponsa, optamus in saecula saeculorum
crescere, pollere, vigere, dicentes bene valete.
I. BULLA CLEMENTIS PAPAE II, QUA ECCLESIAE FULDENSI DONAT MONASTERIUM S. ANDREAE SITUM ROMAE JUXTA ECCLESIAM S. MARIAE AD PRAESEPE. (Anno 1046.)[Mansi, #Concil.@# tom. XIX, col. 624.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
et spirituali filio nostro ROINGO pio et religioso abbati
venerabilis monasterii Salvatoris Domini nostri
Jesu Christi et S. Bonifacii, quod situm est in loco
qui vocatur Bochonia, juxta ripam fluminis quod vocatur
Fulda, et per te in eodem venerabili monasterio
tuisque successoribus in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus
benivola compassione succurrere, et poscentium
animis alacri devotione impertire assensum.
Ex hoc enim lucri potissimum praemium a Conditore
omnium Deo procul dubio promeremur, dum venerabilia
loca opportune ordinata ad meliorem fuerint
sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulatis a
nobis quatenus nostra apostolica praeceptione concederemus
ac reconfirmaremus perpetualiter vobis vestrisque
successoribus supradictum monasterium Salvatoris
Domini nostri Jesu Christi et sancti Bonifacii,
situm in loco quod Bochonia, juxta ripam fluminis
quod vocatur Fulda, cum omnibus rebus mobilibus et
immobilibus suis pertinentibus, quas nunc habet, et
in antea Deo adjuvante habebit, iterum concedimus;
ac donamus vobis, charissime ac dilectissime fili,
vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum,
pro magno amore et nimia dilectione quam circa
vos habeo, et habere in antea debeo quousque vixero,
monasterium in honorem S. Andreae et sancti qui
vocatur Exajulo, quod situm est juxta ecclesiam
sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quae
vocatur ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis,
et cellis vinariis, et coquina et vineis et
hortis et diversis arboribus pomorum, et curte atque
puteo et introitu suo per partam majorem a via publica,
et cum omnibus ad idem generaliter pertinentibus,
seu quae extra urbem sive intra urbem erunt,
quae et jure ac rationabiliter pertinere dinoscuntur.
Ergo praesenti quinta decima indictione, perpetualiter
et specialiter sub immunitate S. nostrae R. S. A.
idipsum sacratissimum monasterium permanendum
statuimus et statuendo confirmamus, ita ut cuncta
loca ipsius monasterii amodo et usque in finem saeculi
cum omni securitate et tranquillitate vos cum
posteris vestris tenere et possidere valeatis, ut sub
jure et ditione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus,
Ecclesiae constitutum nullius alterius Ecclesiae
jurisdictionibus submittatur, pro qua re, piis
desideriis faventes, hac nostra auctoritate, id quod
exposcitis effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet
Ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio
ditionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter
sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate
monasterii fuerit invitatus, nec ibidem missarum
solemnitatem quisquam praesumat omnimodo celebrare:
ut profecto, juxta id quod subjectum apostolicae
sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum
permaneat; locis et rebus, tam his quas moderno
tempore tenet vel possidet, quam quas futuris temporibus
in jura ipsius monasterii divina pietas voluerit
augere ex donis et oblationibus decimisque
fidelium, absque ullius personae contradictione, firmitate
perpetua servatis. Constituimus quoque per
hujus decreti nostri paginam, ut quicunque cujuslibet
Ecclesiae praesul, vel quacunque dignitate praedita
persona, hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate
principis apostolorum firmamus, temerare
tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrat,
et sanctorum omnium extorris existat, et nihilominus
praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter
inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa.
Scriptum per manus Joannis, scriniarii et notarii
nostri sacri Lateranensis palatii. Bene valete. Data
III Kal. Jan., per manus Petri diaconi, bibliothecarii
et cancellarii S. A. S. Anno D. N. J. C. 1046, domni
Clementis secundi papae 1, indict. XV.
II. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO MONASTERIO FULDENSI. (Anno 1046.)[Dronke, #Cod. diplom. Fuld.,@# p. 357.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo
in Domino filio ROINGO, venerabili abbati, pontificii
nostri perpetuam in Domino salutem.
Cura nos urget sanctarum omnium Dei Ecclesiarum
utilitatibus favere, ac, secundum quod unaquaeque
in proprio statu mansura sit, congruum eis impertire
suffragium. Quocirca, dilectissime fili, omnia
quae a praecessoribus nostris jure ac rationabiliter
vestri postulasse visi sunt praecessores, tibi tuisque
successoribus perpetuum confirmamus. Monasterium
ergo Fuldense, quod sancti Bonifacii vocabulo viget, | null | 470ba33e-4d03-4843-8d6c-6b77675d9e2d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
constitutum in loco qui dicitur Boconia, erga ripam
fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus cellis,
curtibus, districtionibus, seu omnibus ad se pertinentibus
tibi, nostri privilegii praeceptione concedimus,
largimur ac confirmamus, ea scilicet ratione
ut nullus inde futurus abbas consecrationem unquam
accipere praesumat nisi ab hac nostra apostolica
sede. Inter omnia vero Germaniae totius coenobia
primum honorem in sessione, sive in judiciali sententia,
seu in omnibus conciliis ac ordinibus, tibi
tuisque successoribus attribuimus habendum. Nulli
etiam episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum,
vel quoquomodo in clero constituto, temere aut
proterve, nisi a vobis accepta licentia, super principale
altare vestri monasterii missarum solemnia celebrare
liceat. Nullius iterum persona principis neque
totum neque partem vestri monasterii alicui
mortalium ulla ratione subdere, vel sub beneficii
nomine dare praesumat, sed omni tempore soli sanctae
nostrae Romanae Ecclesiae libera securaque deserviat.
Si, quod absit! aliquis in eodem monasterio
constitutus abbas aliquo crimine infamis fuerit, constituimus
ac apostolica auctoritate indissolubiliter
manere sancimus ut pulsationis discrimen nullum
sentiat, donec nostra apostolica sedes judicii censuram
ei imponat. Liceat tibi tuisque successoribus
in perpetuum, episcoporum more, nostro dono nostraque
munificentia apostolicam sedem ad vestram
defensionem appellare, ac contra omnes aemulos
Romanae majestatis scuto vos defendere. Haec denique,
universa inter totius orbis coenobia, vestram
Fuldensem abbatiam specialissimo dilectionis affectu
perpetuo habituram concedimus ac firmiter corroboramus.
Usum autem sandaliarum, caligarum ac
dalmaticarum, qui sacris canonibus tuo ordini interdicitur,
apostolica auctoritate non solum tibi
tuisque successoribus in perpetuum, verum etiam
cunctis viventibus ac victuris omnium monasteriorum
abbatibus in orbe terrarum consistentium
abradendum omnino jubemus. Quamvis fuerint nonnulli
in hac summa sede pontifices, qui, tyrannide
pravorum coacti, hoc indigne vestrae ac caeteris diversis
concesserunt Ecclesiis, quod sanctorum patrum
sanctionibus constat esse diversum. Nos vero,
quoniam prave novimus fuisse petitum, pessimeque
per privilegii paginam esse concessum, non solum
confirmare nolumus, verum etiam penitus abdicare
gestimus. Si enim monasterium nostrum, quod sacratissimum
beati apostoli Pauli corpus amplectitur,
hunc supertitiosum morem a sancto Petro impetrare
non meruit, aliqua orbis terrarum abbatia qualiter
obtinebit? Totus pene mundus noverit quod specialissimas
dignitates nostri episcopi ac cardinales
presbyteri atque diacones habeant, quas caeterarum
Ecclesiarum hujuscemodi gradibus habere non licet.
Dalmaticas nostri cardinales presbyteri ferunt, naccis
in processionibus solemniis utuntur; si dignum
hoc nostris sanctissimis decessoribus videretur, abbatia
sancti Pauli, quae universis proximior ac familiarior
nostrae sedi fore constat, dalmaticis ac
sandaliis liberaliter ac solemniter potiretur. Unde
quod sanctus Paulus a sancto Petro non expetit, caeteri
juniores sancti nostra inevitabili auctoritate
obtinere desistant. Igitur quicunque hujus nostri
privilegii observator exstiterit, omni benedictione
repleatur. Qui autem quoquomodo hanc nostram
praeceptionem violare praesumpserit, nisi resipiscat,
individuae Trinitatis iram incurrat, sancti Petri
apostolorum principis maledictione redundet, trecentorum
decem et octo patrum sacrosancto concilio
damnetur, atque in extrema die judicii, amaranatha
anathemate perditus, lucis claritudinem nesciat, sed
inter exteriores tenebras cum diabolo ac consentaneis
ejus perpetualiter gemat. Scriptum hoc privilegium
per manum Joannis, scriniarii ac notarii sacri palatii.
+ Bene valete.
Datum pridie Kal. Januarias, per manus Petri
diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae
sedis, anno Domini nostri Jesu Christi 1046,
domni Clementis secundi papae 1, ind. XV.
III. RESCRIPTUM CLEMENTIS PAPAE II AD OMNES ECCLESIAE FILIOS. (Anno 1047.)[Ughelli, #Italia sacra, II,@# p. 361.] #Ravennatis et Mediolanensis archiepiscoporum et patriarchae Aquileiensis litem testatur primo die synodi « circa nonas januarias » celebratae eatenus decretam esse ut archiepiscopi Ravennates, nisi imperator adsit, ad dextram pontificis Romani sedeant.@#
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, omnibus
sanctae Ecclesiae filiis perpetuam in Christo salutem.
Quod propulsis ab apostolica sede his qui in ovile
sacratissimum apostolorum principi Petro a Christo
Domino commendatum non ingressi fuere per ostium,
sed aliunde surrepsere ut pote fures et latrones, prospicientes
suis commodis potius quam gregis humilitati,
non est nostris meritis ascribendum, sed divinae
benignitati, quae elegit ea quae non sunt tanquam
sint, ut ea quae sunt evacuentur. De multis autem
quae in ipso nostri pontificatus primordio acta sunt
in synodo, quam et pro communi utilitate maturavimus,
et circa Nonas Januarias celebrantes unum
propitiante Domino nobis concessum est illic determinare,
quod multoties ventilatum | null | be8b86c4-2ed1-4762-b63b-04a366531dd8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a retro pontificibus
praedecessoribus nostris, aut vix, aut nullo fine
sopitum est; illud videlicet in synodo sedendi jurgium,
quod emerserat inter Ravennatem et Mediolanensem
archiepiscopos, unde et in ipsa nostra synodo
Aquileiensis patriarcha mussitabat. Quisquis [quisque]
enim sibi juxta nos dextri lateris locum vindicabat,
et cui jure deberetur, nobis incertum erat. Contigit
autem prima die synodi non interesse Mediolanensem
archiepiscopum a primordio, sed jam die inclinato,
cum patriarcha a dexteris nostris sederet, interposita
tamen sella charissimi filii nostri imp. Henrici,
qui jamjam advenire putabatur; quia eo loci erat
electus quoque Raven. Ecclesiae a sinistris ut sederet.
Quo Mediolanense archiepiscopo in medium veniente,
dexterum quia locum petierat, hinc acclamatum
est ab electo Raven. sibi deberi illum; simili
modo a patriarcha Aquileiensi, et ita unius rei altercatio
inter sese orta est. Placuit autem universae
synodo trium partium dissensionem coram differri.
Statimque prolatus quidam catalogus nominum eorum
archiepiscoporum qui interfuerant synodo
Symmachi papae, ubi praescriptus erat Mediolanensis
archiepiscopus, quo contra ostensum est privilegium
Ravennatis Ecclesiae continens, qualiter illa inscriptio
nominum non aliquo jure, non aliqua plenitudine,
sed potius gratia humilitatis evenerit, quod
scilicet archiepiscopus Ravenn. permiserit praescribi
sibi illo tantummodo casu archiepiscopum Mediolanensem,
et ne propterea quivis error in posterum
gigneretur, placuisse papae Joanni successori illius
Symmachi ipsum privilegium fieri, hoc autem propterea
ut quis videretur esse major, quamvis non
dextra papae Romani semper jure deberetur archiepiscopo
Ravennati; addendum tamen ei esse soli
imperatori, si praesens adesset, et sic ad sinistram
eum transmigrare debere. Quibus duorum altercatorum
ostensis, caeteri quoque altercatoris, id est patriarchae,
ostensum est privilegium a Joanne XIX
papa actum similiter de sessione ad dexteram partem.
His auditis, universa synodus interrogata est.
Primo autem omnium Romani episcopi, clerusque
Romanus, quibus auctoritas est major, et ipsa res
nota erat; deinde retribuimus. Cumque ex ordine
Joannes episcopus Portuensis, et Petrus diaconus,
nostrae apostolicae sedis cancellarius, privilegium Ravennatis
Ecclesiae, vice sua universae partes laudarent,
Poppo quoque Brixiensis episcopus hoc idem
fecit, ejusque vocem tota synodus est consecuta:
quo igitur in unum placitum vox omnium conveniens,
noster quoque assensus pari ratione accommodatus
est. Ut vero quod actum est omnibus innotescat,
placuit nostris apostolicis litteris adnotari,
et tam praesentibus quam futuris intimari, ut tanto
firmius valeat, quanto constat de nostro ore audiri.
Verum ne posthac iterum vel archiepiscopo Mediolanensi,
vel patriarchae Aquileiensi de sessione dextri
lateris nostri liceat excitare quamlibet controversiam,
interdicimus nostra apostolica auctoritate
hoc eis de caetero licere. Quod si forte fuerit praesumptum,
pro temeratione interdicti nostri, non
modo bannum sancti Petri nostrae sedi persolvat,
verum nostrae quoque excommunicationis et anathematis
laqueos incurrat. Sedem etiam Ravenn. archiepiscopi
jubemus semper esse a dextris nostris
nostrorumque successorum, secundum antiquae constitutionis
auctoritatem, nisi forte imperator adfuerit,
et tunc etiam ipsum sinistrum locum tenere per
hanc nostrae auctoritatis firmamentis firmitate ( #sic@# )
huic nostrae narrationi subjectam.
Scripta per manum Joannis, scrinlarii et notarii sacri
nostri palatii. Bene valete.
IV. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO ECCLESIA HAMBURGENSI. (Anno 1047.)[Apud Lappenberg, #Hamburgische Urkund,@# I, 72.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
confratri nostro ADALBERTO, venerabili archiepiscopo
Ammaburgensis Ecclesiae suisque successoribus in
perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus
benevola compassione successisse [succurrere]
et poscentium animis alacri devotione praebere
assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium
apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur,
dum venerabilia loca opportune ad meliorem
fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulastis
a nobis, quatenus archiepiscopatum Ammaburgensis
Ecclesiae totum in integrum vobis confirmemus,
sicuti a praedecessoribus nostris Nicolao, et Agapito,
et Benedicto, hujus apostolicae sedis episcopis decretum
est, inclinati precibus vestris apostolica auctoritate
concedimus et confirmamus, cum omnibus
generaliter atque specialiter ad eumdem praefatum
vestrum archiepiscopatum pertinentibus, scilicet
omnia quae vestri antecessores suis laboribus acquisierunt,
vel etiam amore aeternae patriae ibi a Christicolarum
fidelibus largita sunt vel largiuntur; cum
illis etiam qui nunc tempore ad Christi conversi
sunt fidem, protegente Dei gratia, videlicet episcopos
in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, nec
non etiam in illis partibus quae sunt a meridionali
Albia usque ad fluvium Pene et ad | null | 897b8637-c23e-4e7c-9010-443c4c82829d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fluvium Egidore,
ita ut sub vestra vestrorumque successorum, Ammaburgensis
Ecclesiae archiepiscoporum vel alium
quemlibet, in vestra dioecesi ullam sibi vindicare
decernimus potestatem; quinimo et ipsis et omnibus
omnino suademus cultoribus verae religionis,
ut adjutorium et solatia vobis in omnibus administrent,
quatenus pro gratia hujus beneficii plenam
recipere mercedem a Domino mereantur, quoniam
omnia quae proficua Ecclesiae probantur existere, et
divinis non impugnant praeceptionibus, efficienda et
praebenda omnipotentis Dei auctoritate et beatorum
apostolorum Petri et Pauli esse non dubitamus. Et
hoc nostro decreto decernimus secundum praenominati
Nicolai papae et Agapiti papae et Benedicti papae
sanctionem . . . et Mimindensis et Ferdensis Ecclesiarum
episcopis . . . in illis partibus constituendi tamen . . .
charissime frater Adalberte, ut potestatem . . .
frater charissime Adalberte, nostrae auctoritatis . . .
Insuper addimus pro voto vestrae dignissimae petitionis,
in nativitate Domini et in octava Domini, in
epiphania Domini, in purificatione sanctae Mariae, in
Palmis, in coena Domini, in die sancto Paschae, in
ascensione Domini, in Pentecoste, in festivitate
sancti Joannis Baptistae et in Natalitiis omnium
apostolorum, in assumptione et in nativitate sanctae
Mariae, et in annuntiatione sanctae Mariae, in festivitate
sancti Michaelis archangeli, in festivitate
sancti Martini episcopi, in natantiis beatorum martyrum
Laurentii, Mauricii sociorumque eorumdem,
et in festivitate Omnium Sanctorum, et in illis festivitatibus
illorum sanctorum quorum corpora requiescunt
in ipso archiepiscopatu, et in consecratione
episcoporum atque ecclesiarum, et in vestrae
ordinationis die. Super haec autem, deprecatione
Henrici imperatoris, nostri dilectissimi filii, super
naccum equitandi licentiam damus, in solemnibus
diebus, tantummodo in vestra sede. Et pallio utendi
in ordinationibus ecclesiasticis, et crucem ante vos
portandi, sicut antecessores vestri habuerunt, licentiam
damus. Sancta Trinitas fraternitatem vestram
diu conservare dignetur incolumem, atque
post hujus saeculi amaritudinem ad perpetuam perducat
beatitudinem. Bene valete.
Data VIII Kalendas Maii, per manus Petri diaconi,
bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis,
anno domini Clementis secundi papae secundo, indictione
XV.
V. CLEMENTIS PAPAE II EPISTOLA AD GOFFREDUM ANDEGAVORUM COMITEM ET AGNETEM COMITISSAM CONJUGEM EJUS. (Anno 1047.) #Monasterii S. Trinitatis Vindocinensis, a Goffredo conditi, tutelam suscipit et possessiones confirmat, ea lege ut duodecim solidi B. Petro quotannis praestentur.@# [Opera Ivonis II, 244.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, GOFFRIDO
Andegavorum comiti, et AGNETI comitissae,
conjugi ejus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties filii sanctae Ecclesiae omnipotenti Deo aliqua
offerunt, non debent esse dati quasi de munere,
sed gaudere ex fideli redditione. Reddunt quidem
Creatori suo partem rerum quas ab eo acceperunt,
ut de suis eum rebus sibi faciant largissimum debitorem.
Ab ipso namque omnes habemus esse, vivere,
cunctaque habita possidere: et quod magis est . . . . .
Quod vos, dilectissimi filii, non ignoranter, sed fideliter
agnoscentes, studuistis propriis vestris rebus
monasterium pro redemptione animarum vestrarum
vestrorumque parentum, apud Castrum Vindocinum
ad honorem Trinitatis deificae construere, ipsumque
monasterium cum omnibus suis rebus B. apostolorum
principi Petro, sancto Spiritu inspirante, offerre,
ea videlicet consideratione quatenus sanctae Romanae
Ecclesiae sic specialiter semper adhaereat ne
inter Romanum pontificem et hunc venerabilem locum
persona quaelibet media existat. Quod nos, divina
fulti fiducia, ita confirmamus, ut inter primae
et apostolicae sedis pontificem et venerabilis loci Vindocinensis
abbatem, omnem cujuslibet dignitatis vel
ordinis personam mediam esse apostolorum Petri et
Pauli auctoritate prohibeamus; censum vero ad memoriam
cognitionemque sempiternam XI solid. de
moneta nostrae patriae B. Petro reddi per unumquemque
annum volumus, etc. Statuimus etiam ut, defuncto
abbate ipsius loci, successor ei eligatur de eadem
congregatione, si tamen dignus praelatione inveniatur.
Quod si apud eos inveniri non poterit, quod
absit, a cluniaco, vel a Majori Monasterio, vel undecunque
melius poterunt monachi ibi congregati, sibi
eligant abbatem secundum Dei timorem et B. Benedicti
regulam; tamen propter reverentiam loci, in
eligendo sibi pastorem, trium abbatum consilio utantur,
quos religiosiores de vicinis locis habere poterunt.
Consecrationem vero ne statim Romam venire
fatigetur electus, a quocunque praesule, sine tamen
omni subjectione, suscipiat, si praesul idem sine pretio,
et secundum canones episcopatum susceperit.
Quod si episcopus pretio, vel contra canones | null | 12cb33cb-f1c2-4ce7-9b8f-1e08c3a5a524 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
electus,
investitus, vel consecratus, sive erga praedictum B.
Petri locum suspiciosus exstiterit, qui electus fuerit,
ad nos vel ad nostros successores recurrat, et a sede
B. Petri apostoli . . . . . cujus est juris, et baculum
et consecrationem suscipiat. Ad concilium autem
nullatenus veniat, quod ab ipso Romano pontifice
non fuerit celebratum, etc. Hoc etiam addimus, ut,
tam in Vindocinensi loco quam in praedicta juxta
Andegaviae muros S. Salvatoris ecclesia, nulli personae
nisi soli Romano pontifici liceat potestatem
aliquam aut dominationem exercere, aut excommunicare
seu interdicere; etiamsi Carnotensis aut
Andegavensis pro culpis quibuslibet excommunicetur,
excommunicati tamen a monachis non suscipiantur,
etc.
Datum Kal. Julii per manum Petri diaconi, bibliothecarii
et cancellarii S. apostolicae sedis, anno
domni Clementis II papae I, indict. XV.
VI. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO MONASTERIO THARISIENSI. (Anno 1047.)[Apud Usserman, #Germania sacra,@# tom. III, #preuves.@# ]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, JACOBO
venerabili abbati monasterii sanctissimorum martyrum
protomartyris Stephani atque Viti, loco qui
Tharisse vocatur positi, perpetuam in Christo salutem.
Apostolicae sedis fortissimus clypeus tantus est, ut
contra omnes malefactorum impetus valeat, cunctisque
sacrosanctis ecclesiis sufficiat. Ad hoc enim
supra firmam petram, id est Christum, fundata est,
ut non modo hominum saevitia, sed nec portae etiam
inferi praevaleant adversus eam. Cui bene aptatur
quod cantatur: #Fortitudo mea et laudatio mea Dominus,@#
quia quidquid laudis, ex Dei non ex sua fortitudine
habet. Huic sedi sanctissimae quia divina
dignatio humilitatem nostram praefecit gratia tantum
sua non meritis nostris, monasterium tuum,
charissime fili, justitiis ejus sic munire decrevimus,
ut omnis ei adversantium vacuetur conatus. Denique
ipsum monasterium nos ipsi auctore Deo ereximus,
et bonis, quibus valuimus, locupletavimus ad salutem
animae nostrae nostrique filii domini Henrici
Romanorum imperatoris Augusti, cujus voluntate,
cujus consensu locum ipsum aedificare coepimus et
explevimus, cum sanctae Bambergensi Ecclesiae
praeessemus, cui attinet ipse locus; specialiter autem
ecclesiam in Tharissa et oratorium in Wenckheim
cum decimis utriusque loci prius a fratre et
coepiscopo nostro Brunone Wirceburgensis Ecclesiae
rationabiliter vicaria possessione illi tradita
commutantes huic monasterio contulimus. Quapropter
ea auctoritate quae data est a Christo Domino
apostolo Petro, magistro et seniori nostro, et per
eum successoribus ejus usque ad nostram indignissimam
paternitatem, ea nimirum in nomine ipsius
Domini nostri Jesu Christi vallamus, tuemur, munimus
ipsum monasterium sanctissimi protomartyris
Stephani ejusque consocii martyris Viti, et
omnia ejusdem monasterii bona mobilia et immobilia,
quae nunc habet et in perpetuum habebit, contra
omnium malignantium temeritates et impiorum rapacitates,
per hoc scilicet inviolandum nostrae apostolicae
praeceptionis munimen, ut nulli duci, nulli
marchioni, nulli comiti, nulli vicecomiti, nulli praeterea
patriarchae, archiepiscopo, episcopo et specialiter
Bambergensi, nec etiam alicui magnae parvaeque
personae liceat ipsum nostrum monasterium
laedere, ejusque bona minuere, quae nunc habet et
in perpetuum habebit. Quod quicunque eorum commiserit,
per hanc apostolici vigoris sanctionem ex
potestate apostoli Petri venientem maledicimus,
excommunicamus et etiam anathematizamus illum,
ut sit a regno Dei alienus et partem habeat cum diabolo
impiorum capite, nisi forte resipuerit, et quod
in eumdem sanctissimum locum peccavit, digna satisfactione
emendet.
Hanc autem nostram praeceptionem inviolatam
manere jubemus sigillo et subscriptione nostra corroboratam.
Bene valete.
Scripta mense Septembri, indictione prima. Data
Romae, Kalend. Oct., per manus Petri diaconi bibliothecarii
sacrae apostolicae sedis, anno domni Clementis
secundi papae primo, domni Henrici tertii imp.
similiter primo.
VII. EPISTOLA SIVE DIPLOMA CLEMENTIS PAPAE II AD JOANNEM SALERNITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 1047.) #Factam ejus translationem ex episcopatu Pestano in Salernitanum confirmat, eique pallium concedit.@#
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
in Christo fratri JOANNI amodo Salernitano archiepiscopo,
perpetuam in Domino salutem.
Quoties ita contingit ut, exigente necessitate et
maxima utilitate, transmutandus est quisquam episcopus
de propria sede ad aliam, diligentissime
perquirenda est persona, utrum necessario sit transmutanda,
ut sic major utilitas oriatur, sicut major
sedes assumitur. Te vero, frater charissime, quem
unanimitas cleri et populi Salernitanae Ecclesiae, una
cum gloriosissimo principe Guaimario de sede Pestana
accepit, et in suum pontificem elegit | null | c6c952ae-b2ff-4c36-9f34-bb56d5a674d0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, diligenter
discussimus, ne tuae ambitionis causa, et non majoris
utilitatis necessitate electus fuisses, aut forte
per Simoniacam haeresim. Quod ita ab omnibus est
abnegatum, ut nullius audiretur ore prolatum. Siquidem
Salerni manentes, et hoc ab omnibus perquirentes,
cum te audiremus ab omnibus laudari, et
ab omnibus videremus amari, Dominum benediximus,
qui tantam concordiam in tanta hominum
diversitate super te potuit efficere, ut nullus videretur
discrepare. Etenim circa te idem amor in
omnibus, eadem intentio, commune omnibus desiderium.
Quapropter annuentes petitioni votoque eorum
omnium, et maxime praedicti gloriosi principis
Guaimarii, te, frater, sicut et de sede propria ad suam
transtulerunt, poscentibus tuorum meritis morum,
non rapina tuae avaritiae id affectante, apostolica
assensione per hoc nostrae auctoritatis privilegium
incardinamus, et inthronizamus eidem Salernitanae
sedi, in qua fungaris archiepiscopi decore et honore.
Nam in te nobis complacuit quidquid de te fama
dispergit, videlicet sanctitas, castitas, benignitas et
omnia quae Deo placabilia sunt.
Unde in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti,
archiepiscopali pallio nostra apostolica manu dilectionem
vestram insignivimus, quo utaris toties in
anno, quoties praedecessores tuos eo usos fuisse
constat. In quo, quia de vellere ovis est, intellige te
ovium pastorem. Et quia eo circumcingeris, et etiam
circa humeros portas, cognoscas et undique circumspicias,
ne aliqua erret, et in morsus incidat luporum.
Quod si aliquando, quod absit, contigerit, eam
habeas in humeros ad caulam reportare, et pristinae
societati coadunare. Quod vero ante et retro crux
Domini habetur, illud apostolicum semper docet
ante oculos tuae mentis habere: #Mihi mundus crucifixus
est, et ego mundo (Galat. VI)
@#. Confirmamus
etiam tibi ipsum ex integro archiepiscopatum Salernitanum
cum omnibus adjacentibus parochiis suis.
Et insuper licentiam damus et potestatem ordinandi
et consecrandi episcopos in his subjectis vobis locis,
hoc est, Pestanensem episcopatum cum parochiis et
adjacentiis suis, et episcopatum Consanum, et episcopatum
Nolanum, et episcopatum Maluitanum
[ #al.,@# Malfitanum, #et@# Amalfitanum], nec non et episcopatum
Acerentinum [ #pro@# Acheruntinum], simulque
et episcopatum Bisiniacensem, atque episcopatum
Cusentiae [ #pro@# Consentiae], cum omnibus parochiis
et adjacentiis eorum. Pro pallio vero, quod supra
diximus, post discessum quidem tuum successores
tui perveniant ad apostolicam sedem, et usum pallii
consecrationemque decretaliter recipiant. Et non
habeant potestatem successores nostri in cunctis
praedictis episcopatibus, quo vobis apostolica auctoritate
concessimus, deinceps episcopos consecrare,
quemadmodum vobis concessum est. Si quis autem
nefario ausu, quod non optamus, huic nostrae concessioni
aliquo modo contraire voluerit, et omnia suprascripta
a nobis firmata violare praesumpserit, perpetuo
anathematis vinculo religetur. Et ut haec nostra
concessio firma in perpetuum maneat, bulla nostra
et sigillo eam signari praecipimus. At qui pio intuitu
custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit,
benedictionis gratiam et coelestem retributionem a
justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in
saecula saeculorum. Amen.
Scriptum est per manus Joannis scriniarii et notarii
sacri Lateranensis palatii, etc. Datum XII
Kalendas Martii, per manus Petri diaconi et bibliothecarii
et cancellarii sanctae apostolicae sedis, anno
domni Clementis II papae primo, indictione decima
quinta.
VIII. PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPAE II PRO ECCLESIA BAMBERGENSI. (Anno 1047.)[Apud Mansi #Concil.@# tom. XIX, col. 621.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, sacratissimae
nostrae Bambergensi Ecclesiae, in filiis et filiabus
ejus, clero videlicet ac populo, perpetuam in Domino
salutem.
Dispensatio saeculorum venit de Principe coelorum,
qui antequam saecula efficerentur praescivit qualiter
disponentur. Inde fit ut non possit non impleri quid
ab aeterno illius oculo potuit provideri. Tanti numinis
nutus te suam clarissimam filiam Babenberc
nobis in sponsam legitimam desponsavit, et ante reges;
quantum in nobis fuit, sua propitiatione donavit.
Certe nulli marito circa uxorem purior fides et amor
ardentior quam circa te nobis, nec unquam vel in
mentem venit te destituere et alii adhaerere. Sed
nescio quo divino consilio evenit, quo matri tuae
omniumque ecclesiarum consociarer et aliquid non
tamen omnino a te separer. Ecce igitur cum illud
caput mundi, illa Romana sedes, haeretico morbo laboraret,
et charissimi filii nostri domni H. imperatoris
Augusti praesentia ad | null | 22e794fd-03da-4321-87ba-6b8f26bc8059 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc invigilaret, ad hoc
instaret, ut hujusmodi aegritudinem propulsaret, explosis
tribus illis, quibus idem nomen papatus rapina
dederat, inter tot agmina sanctorum, qui
aderant, Patrum, dignatione coelestis gratiae nostram
indignissimam mediocritatem, cunctis nisibus
refragantem, voluit eligi, et altissimi apostolorum
principis vice fungi. Et vulsum me tunc a tuo gratissimo
latere, dulcissima sponsa, quis dolor apprehenderit,
quis moeror confecerit, quo nescio pacto
liceat exprimi, cum nobis omnem modum videtur
transgredi plus honoris, plus decoris plusque virium
matri quam filiae, utpote cui omne genu terrestrium
flectitur; pro cujus arbitrio coeli janua aperitur et
clauditur; adversus quam nec portae praevalent inferorum:
non tamen tantae dominationis cupido
ostio nostrae mentis irrepsit, cordisque cervicem libenter
inflexit.
Satis nobis erat activam, bene, contemplativam
quoquo modo ducebamus vitam, praesertim cum perfectus
amor nec species alterius unquam, nec intueatur
opulentia. Testem invocamus aciem divinam,
non commentari nos apologiam. Illa enim secreta
cordis rimatur, cui nulla nox obtenebratur. Pro teste
quoque utimur ipsa conscientia, ubi tua est sollicitudo
continua. Interiorem pupillam nunc tanta
terrarum spatiositas, nunc tot retundunt opposita,
quin amicam meam, sororem meam, sponsam meam,
columbam meam, diligentiori cura circumspiciam,
et undique munitam faciam. Concessum est nobis
divinitus non ex nostris meritis, ut jam diximus,
jus illud apostolicum, quod et coelis imperat et terris;
unde dignum duximus et accommodum decrevimus
ut de profectu nostro tu quoque proficias,
et inde tibi amplius consulatur unde ipsa potestas
nobis ampliatur. Piae recordationis domnus H. imperator
Augustus te fundavit, te erexit, te et in altum
culmen evexit: quo supplice, inexpugnabili
muro et propugnaculis apostolici muniminis adversus
omnes impias manus praevalentes bene circumvallata
es per praedecessores nostros Joannem scilicet
XIV papam, et Benedictum. Quod et idem nos facere
cupientes ut triplici tuitione circumcincta per
virtutem S. Trinitatis nihil unquam paveas laesionis,
nihil unquam ab aliquo molestationis, secura semper
et quieta maneas in filiis et filiabus tuis, semper
Deo devote serviens, devote obediens, statuimus per
hoc nostrum apostolicum privilegium, ut de bonis
illis omnibus quae tibi, sponsa charissima, virgo castissima,
Ecclesia speciosissima Babenberc, summa
liberalitas ejusdem orthodoxi imperatoris de summa
devotione procedens pio affectu contulit, et nomine
tenus illa per concambium convenientissimum, et
acceptissimum a Wirzeburgensi et Eigistetensi episcopis
canonico et rationabili judicio permutavit,
vel quorumcunque post eum fidelium religiosa pietas
obtulit et oblatura est usque in perpetuum, sive
sunt mobilia, sive immobilia, nullus imperator,
nullus rex, dux, marchio, vicecomes, et praeterea
non archiepiscopus, non episcopus, non abbas, nec
ulla hominum persona audeat, tentet, praesumat,
quidquam vel violentia, vel fraude, vel furto detrahere,
minuere, mutilare. Quod si quis diabolico instinctu
pulsatus crudeli temeritate admittere non
perhorruerit, et admissum potius emendare neglexerit,
hujusmodi hominem quicunque de communione
sacrosancti sanguinis et corporis D. N. J. C.
et a participio totius Christianitatis non solum excludimus,
sed et propulsamus. Quin et apostolici
anathematis acutissima lancea eum transverberamus,
ut pro male factis male perditus mortem
gemat aeternam, associatus in gehenna inferioris
inferni daemonum principi mortis inventori,
et Judae sacrilego et proditori, undique circumcinctum
draconibus tartareis in ultionem saevientibus,
nec in ultimo tremendi Dei judicio ad vitam resurgat,
sed crudelissimum corpus resumens duplici
contritione conteratur, infelicissimo et miserrimo
vivendi genere mortem quaerens et non inveniens.
Qui vero pio intuitu proprias manus ab hujusmodi
temeritate subtraxerit, etsi ita res exegerit, adversum
omnes insurgentes, et quidquam auferre conantes
ea bona defenderit ad tuum tuorumque opus,
sanctissima Babenberc, illa scilicet, ut praedictum
est, quae tibi collata sunt vel de caetero in aeternum
tibi conferenda sunt; talis ab illo benedicatur qui
super cherubim sedet et gloriatur, pro eo quod hoc
nostrae auctoritatis privilegium studuit observare
illaesum, suoque robore solidatur; quod nimirum
consilio et voluntate nec non alacri promptoque
animo clarissimi filii nostri jam superius memorati
domni H. imperatoris Augusti de nostra apostolica
sede tibi transmisimus eidem gratulari. Etenim ut
te plantavit conditor tuus ille primus H. Caesar Augustus,
sic est hic secundus vestigia ejus sequens,
ut pari nomine parique dignitate, sic pari devotione
te rigavit, tibi incrementum dedit, | null | 057b9ae3-0567-48bf-b54b-e5b339532a0f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et adhuc dum
usque vixerit Deo miserante et inspirante dabit. In
quo te, dulcissima sponsa, optamus in saecula saeculorum
crescere, pollere, vigere, dicentes bene valete. | null | 0b5cdd0b-09a7-42b4-b846-d2ba77c155ab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Epistola pro renovanda S. Remigii festivitate
Universis per Gallias episcopis, coetus Ecclesiae
Gallicanae salutem in Domino. Cum sancti Remigii
archiepiscopi Remensis festiva celebritas tum Ecclesiae
Gallicanae conciliis, tum summorum pontificum
decretis, regumque nostrorum capitularibus
luculenter per tot saecula sancita sit, attamen illud
lugendum accidit ut, quae magis vetustate commendanda
fuerat, frigescente populorum pietate obliterata
vel fere sileatur, aut saltem tanti Francorum
apostoli et doctoris non condignis honoribus celebrata
memoria vilescat. Ille enim, sicut optime novit
charitas vestra, quasi secundus Silvester, subdita
Christo regi mortali purpura, Chlodoveum nostrum,
tanquam novum Constantinum, abjectis inanibus
diis docuit adorare quod incenderat, et incendere
quod adoraverat; ac demum miraculis atque doctrina
ad fidei communionem adductis cum principe populis,
et idololatriae leprae nempe veteris, salutari
lavacro abluta Francorum labe, hujusce Christiani
regni sub Christianissimis regibus dedicavit Christo
primitias, et Ecclesiae suae primogenitos peperit
atque defensores. Cumque gauderet Graecia, quod
sola haberet principem legis nostrae, non deesse et
reliquo orbi claritatem suam ostendit, effulgurante
siquidem Occiduis partibus in rege non novo novi
jubaris lumine. Certe si quando ante oculos positae
vicinarum gentium in fide ruinae patronis coelitibus
fecere supplices, quod obsequii genus erga sanctum
Remigium apostolum suum non praestabit adunatis
enixius precibus Francorum pietas, cum, proh
dolor! a finitimis regionibus dilatato haereticae pravitatis
incendio, ulciscente peccata numine, propulsata
recedat religio? Quapropter hortamur charitatem
vestram ut ad honorem sancto Remigio die
prima Octobris solemniori ritu exhibendum, excitata
subditorum vestrorum devotione, collaboremus unanimes
et nos tanti praesulis exemplo, qui, teste Hormisda,
agebat summi documenta Pontificis, dum et
praedicanda faceret, et ea insinuare non differret:
sedulo in id incumbamus; et, operantes justitiam quae
vincit regna, et nos omnes salvos faciamus et
eos qui nos audiunt. Parisiis, die 22 Maii 1657.
Vobis addictissimi servi et confratres archiepiscopi,
episcopi et ecclesiastici viri in generalibus
cleri Gallicani comitiis congregati. Claudius archiepiscopus
Narbonensis praeses. De mandato reverendissimorum
ac illustrissimorum archiepiscoporum
totiusque coetus ecclesiastici cleri Galliae nomine
congregati, Henricus de Villars a secretis.
Joannes de Montpezat de Carbon a secretis.

| null | 7190475d-87ba-48aa-9c70-24015a72b0d2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
SESSIO I. #Celebrata@# XIV #Kalendas Decembris.@#
Factum est illo tempore ut Dei nutu in festivitate
dedicationis templi Domini Salvatoris, quod est
XIV Kalendas Decembris, congregaretur concilium
apud urbem Lemovicam. Ipsa itaque dedicationis
die, summo mane convenerunt omnes simul episcopi
cum presbyteris et diaconibus, in ecclesiam beati
protomartyris Stephani. Erat autem eadem basilica
propter coadunatum concilium solemni more pridie
ornata, sicut et ecclesia Salvatoris Domini, in qua
anniversaria dedicationis festivitas ab omni Lemovicensi
populo rite celebrabatur. Fuerunt itaque
dispositae in modum coronae sedes episcoporum in
eadem sancta Lemovicensi ecclesia, quae est prima
omnium ecclesiarum Galliae. At ubi oratum est, et
sederunt episcopi, data ab archidiacono lectione,
Jordanus pontifex ait: #Gratia divina inspirante, vocatione
nostra episcopi praesentes ad nostrum suffragium,
de quibuscunque opus fuerit, dignati sunt venire,
qua de re omnium vestrum, dilectissimi clerici,
admonemus ut in hoc sancto concilio veritatem nullus
scienter occultet, nullus timore aut favore, sive munere,
sive odio, rectam perturbare praesumat justitiam.
De ordine siquidem nostro in primis loquendum est,
ut quae corrigenda sunt, Deo opitulante, corrigantur,
et superflua resecentur, probata vero ab omnibus
corroborentur, quatenus inter nos unitas pacis firma
permaneat. Scimus enim quia in scissuris mentium
Deus non est, et Deus unitate gaudet; et illi gratiam
ejus merentur habere, qui se ab invicem per sectarum
scandala non dividunt. Si quis vero de aliquo sibi
dubius esse videtur, aut forte de quacunque re caeteros
putat reprehensibiles, exeat in medium, et libere dicat,
ut aut doceat aut doceatur, et derogatio confundatur
de fraternitate Ecclesiae. Ideoque hic in nomine
Jesu congregati esse videmur, qualiter justitia sibi
inter nos locum inveniat, et injusta explodantur.@#
Cumque de divinis strictim esset disputatum, iterum
pontifex ait: #Dolorem cordis mei vobis patefacio,
o venerabiles episcopi, et reliqui ministri Domini,
et clamorem facio de saecularibus potestatibus parochianis
meis, qui Ecclesiam Dei quietam esse non sinunt,
res sanctuarii pervadunt, pauperes mihi commissos
et Ecclesiae ministros affligunt, et me, qui
eorum pastor sum, de pace audire nolunt.@# Omnes
episcopi uno ore dixerunt: « Qui conturbat vos,
portabit judicium, quicunque est ille; dignum est
enim ut tales, qui vobis contraire praesumunt, ab
Ecclesiae communione abscidantur. Nam quicunque
vobis subditos conturbant, vos conturbant; qui autem
vos conturbant, Christum conturbant, cujus
vice episcopi legatione funguntur. Ideoque divinae
et apostolicae severitate districtionis digni sunt; et
a nostro concilio justo anathemate plectendi, quousque
fructuose poenitendo resipiscant. »
Tunc Odolricus, monasterii reverentissimus pater,
sacris, ut juxta pontificem residebat, vestibus
ornatus, in corona episcoporum exsurgens, facto
silentio, dixit pontifici: « Rogamus, optime pontifex,
reverentiam ordinis vestri, ut priusquam de
quibuspiam conferatur, quaestio Ecclesiae vestrae de
apostolatu beati Martialis prudenter ventilata, hic
secundum regulam veritatis pacem inveniat: hac
enim praecipue de re ego et vos concilium hoc aggregare
curavimus. Ecce vobiscum sancti praesentes
episcopi in nomine Spiritus sancti adsunt, ecce in
divinis et saecularibus scripturis eruditi praesto sunt
plures. Ecce quicunque nobis contradicere vult de
hac re, qua beatum Martialem profitemur esse apostolum,
et memoriam ei ubique in divinis apostolicam
exhibemus, cum fiducia exeat coram vobis,
et aut mendaces nos per rationem ostendat, et nos
libenter ei acquiescamus; aut, quod Deo opem ferente
credimus, veraces nos inveniat, et veritatem
cum pace suscipiat. Toties vos rogavimus ut firmiter
in omnibus ecclesiis et monasteriis per Lemovicinum
statueretis hanc regulam, toties excusastis
id vos minime agere velle, quousque post epistolam
papae Joannis in concilio apud hanc sedem causa a
comprovincialibus episcopis audiretur, et dignum
et justum atque rationabile fieri per antiquorum auctoritatem
judicaretur, ne videlicet vos sine consultu
vicinorum agere videremini episcoporum, ne
elatus aut praesumptor diceremini a malevolis. »
Et pontifex ait: #Sicut primum a Romano papa, et
iterum a consilio Bituricensi, in quo mea vos vice
fuistis in capite hujus Novembris, absque praesentia
mea probatum est et collaudatum atque confirmatum,
sic volo ut modo praesente me in hac sancta sede beati
Martialis dijudicetur juste et canonice, ut per tertiam
istam auctoritatem totum schisma de omni Lemovicino
deinceps tollatur edicto nostrae auctoritatis. In conspectu | null | a74610d9-9521-42d8-82b6-c77c66f66d98 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ergo episcoporum fiat examinatio de apostolatu
beati Martialis, utrum vere sit apostolus an non.@#
Ad haec apprime eruditus quidam Aniciensis ecclesiae
canonicus et presbyter Engelricus coram
exsurgens, ait: « Ideo infinita indoctorum hominum
multitudo contradicit eum esse apostolum, quia non
est unus de duodecim; et dum crebro duodecim
discipulos, vel duodecim sedentes super duodecim
sedes audiunt, putant multi nullum esse apostolum,
exceptis duodecim; nec alios septuaginta duos
putant fuisse apostolos, sed tantum simpliciter discipulos.
Sed contra haec deferatur in concilium vestrum
illius auctoritas viri qui Vetus et Novum Testamentum
de Hebraeo et Graeco in Latinum fideliter
transtulit, qui sacrorum voluminum expositor fuit,
de cujus auctoritate dubitare quempiam nefas est,
cum inter omnes doctores, post apostolos, fortior
columna Ecclesiae sit. »
Tunc delato et perscrutato codice, commentum
Hieronymi super Epistola ad Galatas legere episcopi
fecerunt coram se, ubi Hieronymus scribit, dicens (HIERON. in caput I ad Galat.):
« Quod autem, exceptis
duodecim, quidam vocentur apostoli, illud in
causa est, omnes qui Dominum in carne viderant,
et eum postea praedicabant, fuisse apostolos appellatos,
ut illud Pauli: #Visus est illis undecim, deinde
visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus (I Cor.
XV)
@#, id est septuaginta duobus, qui bini a Domino
ad praedicandum missi sunt. Nam et alii ab his quos
Dominus elegit ordinati sunt apostoli, sicut ad Philippenses
ait: #Necessarium existimavi Epaphroditum
commilitonem meum, vestrum autem apostolum mittere
ad vos (Philip. II)
@#. Et ad Corinthios de talibus
scribitur: #Sive apostoli ecclesiarum in gloriam Dei (II Cor. VIII)
@#.
Silas quoque et Judas ab apostolis
apostoli nominati sunt. »
Et subjunxit ad haec Engelricus, dicens: « Si illi
qui in carne Dominum videntes, eum postea praedicantes,
apostoli sunt, quanto magis Martialis apostolus
est, qui Domini in carne discipulus fuit, et in
praedicatione maximus laborator exstitit et fructificator,
ita ut Gallia signum sit apostolatus ejus?
Scit omnis Aquitania Martialem esse primum illuminatorem
Galliae, cui contradicere nullus potest.
Cum ergo discipulus Domini sit sicut et Cleophas,
et hanc partem occiduam signum apostolatus habeat,
indubitanter apostolus est eodem ordine quo
et Paulus et Barnabas. Si tamen haec melior inchoata
institutio quibusdam dura esse videtur, propter usitatum
sibi morem, quo ejus memoriam de confessore
facere solent, tamen confidenter dico, hoc
nemo contradicere aliqua ratione potest illis qui ejus
memoriam potius de apostolo eligunt agere. »
Ad haec quidam litterarum peritus, monasterii
Masciacensis Pater Azenerius, exsurgens in conspectu
episcoporum, testimonium perhibuit, dicens:
« Quia inter grammaticos detritus ego, et postea in
palatio, nunquam in nostris monasteriis per Franciam,
Martialem, qui hanc primam ecclesiam ante
omnes Galliae ecclesias dedicavit, audivi recitare
nisi cum aliis apostolis; et merito, quia ipse populos
Galliae primus in Christo Jesu per Evangelium genuit.
At postquam, jubente rege Roberto, in solo Bituricensi
monasterii ejus praelationem suscepi, ibi
primum aliam de hac re indebitam consuetudinem
reperi, quam mox amputavi. Quia mox in eo proprio
quo Deus eum gradu posuit, hoc est inter apostolos,
nomen et memoriam ejus ascripsi. Nam olim,
antequam monachi habitum susciperem, dum, Hierosolymam
proficiscens, apud Constantinopolim in
basilica Sanctae Sophiae, Sabbato Pentecostes, solemni
interessem officio, memini me audisse, in litaniis
Graecis Martialem inter alios apostolos post
duodecim fuisse a Graecis pronuntiatum. »
Ad haec Odolricus explicare coepit, dicens: « Audiant
me pontifices et seniores qui coram astant.
Quod Martialis semper ab antiquitate in pluribus
doctissimorum locis pronuntiatus sit apostolus, mihi
necesse non est testificari, ne forte adulatorius judicer
testis pro ejus Ecclesiae regimine. Adsunt ab
externis locis, qui ex hoc verum dent coram vobis
testimonium. Non tamen est mihi tacendum quod,
quando jam longe olim apud monasterium Sancti
Benedicti in Francia per plures annos artibus imbuerer
liberabibus, annosam monasterii legem reperi,
Martialem in litaniis cum aliis pronuntiari apostolis.
Pater illius loci Abbo florentissimus philosophia,
quem multi vestrum noverunt, et omni divina
et saeculari auctoritate totius Franciae magister famosissimus,
et postmodum gladio persecutoris martyrio
coronatus apud Vasconiam, quid de Martiale
scripserit, quod de eo testimonium perhibuerit,
hujus urbis clero notum est. | null | 60a7e615-aec7-4dbf-842a-6b61c296ffbe | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Exstitit post eum ipsius
monasterii pater tum grandaevitate, tum genere, cum
eloquentia et disciplinis liberalibus clarus, ac demum
levatus Bituricae sedi archiepiscopus. Quod
testimonium sancto Dei perhibuit ille, multi ex nostris
noverunt. Adhuc enim vivente rege Roberto,
cum antecessor meus Hugo in palatio ei apud Parisios
assisteret cum multitudine nobilium et doctorum,
altercatio inter Francos et Lemovicenses de
re hujusmodi coram rege fieri coepit: et ego ibi
tunc praesens interfui. Dicebant isti: Vos Franci
non recte facitis, quia Martialem cum apostolis
pronuntiatis, nos recte agimus, quia eum inter
confessores recitamus. Vos ultimum apostolorum
dicitis, nos primum confessorum in litaniis dicimus. »
Quorum litigium archiepiscopus supradictus
Gauzlenus compescuit, dicens: « Ambae hujus
rei partes nisi uniformes fuerint, altera pars altera
parte justior est, et necesse est ut semper justior
rationabilior [que] praevaleat pars. Nam omnes
qui Martialem inter confessores pronuntiant, non
bene juste, non bene perspicaciter agere mihi
videntur; ille enim magis est sortis apostolicae
unus quam sortis confessorum. Idcirco non bene
recte agunt qui nomen ejus auferunt de eo in quo
Deus eum posuit gradu, et ponunt ubi Deus non
posuit. Potius est apostolico de agmine quam de
confessorum, qui post martyres sunt, serie. Utique
si regis qui adest nomen non inter regum,
sed comitum subjectorum vocabula diceret quis,
aut rusticus diceretur, aut malevolus regis contemptor.
Et si simplicitate rustica id fieret, nil
moveretur rex animo, sed rusticitati facile ignosceret;
si vero non simpliciter, sed contemptive
diceretur, non dubium quin regis animus ad iracundiam
pro contemptu suo accenderetur. Quod
si in tali intentione contemptor persisteret, sententiam
contra se pro malevolo contemptu sentiret,
nec tantum rex, quantum subditi comites ejus et
principes et amici in contemptorem irati fierent.
Revera scit omnis haec regio quia ille praedicator
Aquitaniae de gradu non confessorum, qui post
martyres sunt, sed apostolorum, qui ante martyres
sunt, existit. Ego autem, si nomen ejus de
apostolico ordine auferrem, timerem ut apostoli
Petri et aliorum indignationem hac in re incurrerem,
qui olim in mundo, et nunc in coelo, collegam
et sodalem suum Martialem praeclarum consocium
per sedilia apostolica habent. Et si nomen
ejus permutarem in eum catalogum quo sanctum
Benedictum, et Hilarium, et Martinum pronuntio,
metuerem quidem iram S. Benedicti, et Hilarii, et
Martini et aliorum incurrere, qui eum in coelo
gaudent ordine apostolico radiare. Illic nulla invidia,
nullum litigium inter sanctos esse potest,
quia regnat in omnibus unitas charitatis, et quod
singuli per se non habent, per charitatem in omnibus
habent, ubi est Deus omnia in omnibus.
Nimirum si alii apostoli sunt, exceptis duodecim,
sicut et absque dubio sunt: ille utique apostolus
est, qui omne donum gratiarum a Domino cum
aliis duodecim accepit apostolis. Certe Martialis
non est nunc, nec erit alius, quam olim quis fuit,
et qui fuit, ipse est nunc, et ipse semper erit.
Amicus Dei fuit, amicus Dei est, amicus Dei erit.
Apostolus fuit, apostolatum habet (nam signaculum
apostolatus ejus Gallia est), apostoli honorem
in coelo in aeternum habebit. Apostolus officio
fuit, apostolus est remuneratione, apostolus erit
in aeternum gloria et honore. Est carnaliter de
genere Abrahae, est discipulus Domini, est a Petro
baptizatus, Christo jubente, est eidem Petro
regni claviculario et protomartyri Stephano consanguinitate
carnis junctus, est a Domino missus,
est per insufflationem Domini Spiritu sancto consecratus,
et potestate ligandi et solvendi sublimatus,
est a Domino die ascensionis suae benedictione
episcopali sanctificatus, est in Sion in die Pentecostes
Spiritu sancto repletus, omnium gentium
loquelas novit, gentibus istis occiduis testimonium
Dei vivi attulit primus, resurrectionis Christi invictus
exstitit testis. Ideoque ipsum crucifixum et
resurrectionem in resuscitandis exstinctis semper
testem barbaris praeferebat, dicens: #In nomine
Domini, quem Judaei crucifixerunt, et tertia die resurrexit
a mortuis, surgite qui mortui jacetis.@# Ipsam
testificationem Dei, ejus nomen resonare videtur:
Martialis quippe interpretatur Graeco nomine #testimonium,@#
sive #testis vitae,@# vel, sicut alii volunt, #virtus immortalis,@#
quia discipulum virtute resurrectionis
de morte post sex dies Petri bacterio tactum
resurgere fecit; sive #virtus immortalitatis,@# | null | d4c283b9-bae5-43cd-952e-1e4303a965b2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc est #praedicator,@# vel testis illius qui rex saeculorum
immortalis solus habet immortalitatem,
ideoque testificator resurrectionis Christi exstitit
invincibilis. Plane si apostolus nullus est, exceptis
duodecim, sicut Ebionitae haeretici praedicant, et
nefas est cogitare (ipsi enim nullum apostolum
recipiunt praeter duodecim, et Paulum repudiant,
quia non est de duodecim, sicut Beda in Commentario
super Marcum dicit), ergo Paulus et
Barnabas non sunt apostoli, quod putare dementiae
est. Nos Franci morem quem patres nostri,
qui primi monasterium S. Benedicti suo magisterio
innormarunt, plena nobis ratione subnixum
tradiderunt de hac re, ratum conservamus. Quisquis
nos hac in re imitari voluerit, rectam veritatis
lineam tenebit. » Quo perorato, archiepiscopus
tacuit, et rex cum omni dignitate clericorum et
principum qui sibi assistebant, dicta archiepiscopi
collaudavit. Nos autem ubi regressi sumus ad hanc
urbem, hac de re codices antiquos loci nostri perquirere
confestim curavimus, et innumeros tam penes
nos quam per diversas Aquitaniae ecclesias invenimus,
Martialem habentes scriptum apostolum. In antiquis
etiam Martyrologii voluminibus duos ejus discipulos,
Alpinianum et Austriclinianum, scriptos esse
adhuc reperimus apostolos. Sic quippe legitur in
vetustissimis quibusdam: #Pridie Kalendas Julii, natalis
sancti Martialis Aquitaniae doctoris et apostoli,
cum duobus apostolis Austricliniano et Alpiniano,
quorum vita signis et miraculis admodum
effulsit.@# Ne miremini autem quod in vestro concilio
testimonium hoc protuli, reverentissimi praesules,
quasi ipsos discipulos ejus recitari velimus apostolos:
hoc enim nolumus, ne vilescat, ut aiunt
quidam, nomen apostolicum, si tot apostolos Ecclesia
proferat, cum hoc de ipso Martiale nonnullis ingratum
esse sciamus. Verum haec idcirco diximus, ut
qui praesentes in concilio sunt, facile perpendant
quia, si ante nos longe olim antiqui patres discipulos
Martialis non dubitaverant fateri apostolos, multo
magis eorum magistrum sciebant procul dubio et
credebant esse apostolum. Interrogentur de ipsa antiquitate
majores monasteriorum per Lemovicense
solum, ut impleamus illud propheticum: #State super
vias, interrogate de semitis Domini antiquis, quaerite
quae sit via recta, et ambulate in ea (Jer. VI)
@#. Testificatur
nobis Pater monasterii Tutelensis, quia, postquam
ipse locus fundatus est temporibus Caroli
Augusti, consuetum semper retinet morem memorandi
Martialis apostoli. »
Interea Pater monasterii Solemniacensis Geraldus
solemniter in concilio residens, sacris indumentis
ornatus, ait coram omnibus: « Antiquissimos
codices scio penes nos, antiquissimum habentes
testimonium, Martialem esse apostolum ab antiquis
praedicatum. Verum, crescente paulatim negligentia
ecclesiasticorum virorum, cum alia quoque recta
coepissent depravari, hoc etiam depravatum est a
junioribus, ut jam non vocaretur apostolus, quia non
erat unus de duodecin (nam multi hodieque non
advertentes, Paulum et Barnabam putant esse de
duodecim), ideoque permutarunt ejus nomen per
litanias de ordine apostolico in confessorum seriem,
zelumque bonum habentes, sed non secundum scientiam,
putarunt patronum suum melius honorari, si
non ultimum apostolorum, sed primum confessorum
dicerent, ideoque per ejus gesta in aliquibus locis
confessorem eum scripserunt. Nam in vetustissimis
codicibus probatum est hoc minime per ejus gesta
scriptum. Hac de re consultius est eum per omnia
scribi apostolum, quam pontificem sive confessorem,
quia sancti apostoli qui episcopi fuerunt, sive
occisi sive non occisi gladio, omnes et pontifices et
confessores vocantur, dum apostoli vocantur, pontifices
autem et confessores innumeri sunt, qui apostoli
non sunt. Si autem in consecratione episcopali
episcopus vocatur apostolus, ubi dicitur: #Urbanus
es, apostolus Christi es, sit Ecclesia mater tua, sint
apostoli fratres tui, apostolatus tui gradum custodiant
angeli,@# quanto magis ille apostolus est qui ab ipso
Domino missus et consecratus, et potestate apostolica,
id est ligandi et solvendi, est sublimatus? Sed
in concilium vestrum, o praesules, veniat Ambrosius
Mediolanensis, fortis columna Ecclesiae; audiamus
ejus super hac re auctoritatem. Tunc delato codice
lectum est in commentario super Epistola ad Timotheum,
ubi Ambrosius dicit: Primo itaque
nascentis Ecclesiae tempore omnes presbyteri vocabantur
episcopi sive presbyteri, et omnes episcopi
vocabantur confuse et presbyteri sive episcopi;
item omnes episcopi vocabantur apostoli. Cur ergo
nunc discreta sunt haec vocabula, ut jam episcopi
non vocentur apostoli, non presbyteri, sed
tantummodo episcopi, et presbyteri ante ordinationem
episcopalem non vocentur episcopi, nisi
solum presbyteri? Episcopi qui post decessum
apostolorum | null | abb22dcb-170d-4f8b-9df3-33831cdada77 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ecclesias regebant, cum viderent se
non eamdem habere quam apostoli habuerant
gratiam in potestate signorum, in virtute miraculorum,
in resuscitatione mortuorum, grave sibi
existimaverunt vindicare apostolicum nomen,
ideoque haec duo nomina ita inter se diviserunt,
ut majores sacerdotes vocarentur episcopi tantum,
minores vero sacerdotes presbyteri duntaxat appellarentur.
Si igitur illi episcopi quondam post
apostolos virtute signorum apostolis qui Dominum
viderant inferiores vocabantur apostoli, quanto
magis ille apostolus est, et jure apostolus vocabatur,
qui a Domino omne donum gratiarum cum
consortibus suis accepit, et in virtute signorum,
tanquam vere apostolus, praepotens fuit? »
Cumque sileret, dixit Petrus quidam presbyter:
« Hoc idem testificatum est ante hos plures annos
a Regembaldo patre monasterii Milbecensis. Nam
cum vos, o venerande pontifex, in hac basilica per
hebdomadam Pentecostes in vestra synodo, astante
multitudine sacerdotum, resideretis, allocutus estis
synodum, dicens: #Nobis nescio quae novitas de patrono
nostro Martiale orta est, mihi satis dura et gravis.
Alii memoriam ejus de apostolo, alii de confessore
agunt; alii testantur eum esse apostolum, alii coapostolum;
quid ergo, fratres, in hoc sentitis?@# At ille
memoratus veneranda canitie, doctrina et moribus
egregius, confestim admirando signare se coepit signo
crucis, et sic primus respondit: Tale nunquam audivi
quale nunc. Certe auribus meis, o pontifex,
majorem inducitis novitatem. In nostro siquidem
monasterio, et in caeteris in quibus a pueritia mea
usque modo per Bituricensem et Turonensem
provincias conversatus fui, nunquam audivi Martialem
recitari nisi cum aliis apostolis. » Interea
in concilio illo, cum quidam ex clericis Petracoricae
urbis cum patre monasterii Solemniacensis altercaretur,
et diceret: « Eodem modo sanctum Frontum
possumus dicere apostolum; » ille coram omnibus
sic ei respondit: « Tace, inquam, frater; melius
est ut sileas: quia quando nos in scholis magistrorum
mel et lac bibebamus, tu solam ruminabas
fabam. Scripturam de sancto Fronto novam,
cujus tu auctoritate niteris, Gauzbertus noster
edidit lucri causa, qui sub hujus Lemovicae sedis
episcopo Hildegario chrorepiscopus nobis exstitit.
Qua autem ratione ille potest esse apostolus qui
indigena Petracoricensis fuit? Profecto si ibi a
puero psalterium didicit, sicut in ejus gestis legitur,
et ibi clericus est factus; jam ibi sacerdotium
et Christianitas erat, ubi scholae Scripturarum divinarum,
ubi clericatus ordo erat. Legitur eum
potius eremitam vixisse quam episcopum. Dicere
nescis quae signa ille operatus est, ut Petracoricenses
converteret. Potius ille eos Deo acquisivit,
qui omnem Aquitaniam cum Stephano principe
Galliarum ad fidem traxit. Neque Frontus, neque
Saturninus, neque Dionysius leguntur mortuos suscitasse.
Et utique sine suscitatione mortuorum, sine
ostensione signorum primi gentiles non potuerunt
credere, dicente Domino: #Nisi signa et prodigia
videritis, non creditis (Act. II)
@#. Item alibi dicitur
#Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino
cooperante, et sermonem confirmante sequentibus
signis
(Marc. XVI)
@#. Apostolus nullus fuit, nisi qui
a Jerusalem profectus est, dicente Isaia: #De Sion
exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II)
@#.
Itemque Dominus ait: #Oportebat Christum pati, et
praedicare in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes, incipientes ab Hierosolyma (Luc. XXIV)
@#.
Et alibi dicit: #Eritis mihi testes in
Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad
ultimum terrae (Act. I)
@#. Ubi autem est locus ubi
Frontus Georgium legitur suscitasse? Porro apud
Else monstratur semper locus ubi Martialis Austriclinianum
suscitavit. Martinus Turonensis tantam
post apostolos gratiam a Deo legitur habuisse, ut
trium mortuorum suscitator fieret. Discipuli ejus
orbem lustrasse dicuntur, si quem forte tunc juvenem
invenire potuissent in suscitatione trium mortuorum
Martino similem, nec invenire potuerunt.
Dic nobis, frater, quos martyres, quos confessores,
quas virgines legisti post apostolos ultra tres
mortuos suscitasse? Nimirum hac in re etiam
Martialis ostenditur vere apostolus esse, eo quod,
ut multam Deo gentilitatem acquireret, ut fructum
plurimum afferret, sex mortuos tanquam vere
apostolus suscitavit. Sex ipsos mortuos in testimonium
veritatis possumus ostendere in quibus
jacent monumentis. Austriclinianum quippe, et
filium Nervae, duosque idolorum pontifices, atque
armigerum Stephani, et filium Arcadii novimus | null | c0cbfa9e-4cef-45c6-b1d3-714ca2425f80 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ubi quiescentes exspectent resurrectionem mortuorum.
Praeter hos suscitavit puellam, quae quasi
mortua facta erat dilaniata a daemonio. Item penes
Mauritaniam oppidum maritimum, qui ante
pedes ejus quasi mortui jacebant, ut cunctus populus
mortuos eos crederet, novem simul viros
suscitavit. Veritatem dico, non mentior; nisi Martialis
ab eo qui discipulis suis potestatem mortuos
suscitandi tradidit, tantam signorum gratiam haberet,
non tantam coelo gentilitatem acquireret.
Talibus signis barbari facile potuere fidem et Christi
nomen suscipere. Nos autem ita, Deo opem
ferente, in Ecclesia catholica constantes sumus et
solidi, ut, quamvis omnia haec apostoli officio Martialis
egerit, nullo tamen pacto eum fateremur
apostolum, hoc est legatum Dei, nisi hoc etiam
ab antiquis patribus nostris esset praeoccupatum.
Nisi enim vere legatus Christi esset, hoc est a
Christo missus ad praedicandum, nunquam antiqui
olim eum faterentur esse apostolum, nunquam
nomen ejus cum nominibus aliorum apostolorum
nobis scriberent pronuntiandum. Hanc rem antiqui
codices a Francia, ab Hispania, a gente Anglorum
advecti demonstrant; hoc priorum tractatus
doctorum, qui in ejus laude quaedam probe
ediderunt, indicat. Scimus quia Deus mendacio
non oblectatur, sancti ejus adulatione non gaudent.
Veritatem requirit Dominus, propter veritatem
sancti pervenerunt ad regnum. Et, ne verbo meo
longiores faciam vos, o venerabiles Patres qui in
hoc interestis concilio, hoc tantum breviter perstringam,
quia nunquam usque ad hunc hodiernum
diem, qui est quinta Sabbati (XIV Kal. Decembr., feria
V), factus est liber in toto orbe terrarum, qui in
ordine apostolorum per litanias habeat scripta nomina
Fronti, Saturnini, Dionysii, Juliani, Austremonii,
Ursini, neque aliorum, qui post Martialem in
Galliam venerunt, Patrum; Martialis vero nomen,
ut jam dixi, et in vetustissimis Aquitaniae et Franciae,
nec non et Hispaniae, sive aliarum gentium libris,
per innumeras litanias cum aliis apostolis
inscriptum comperitur. Denique qui eum in duodecim
apostolorum serie per Canonem missae et per
alia loca scripserunt, sicut Paulum, et Barnabam,
Lucam, et Marcum, et Cleopham, non utique id
agerent, nisi eum vere apostolum scirent esse, de illo
scilicet ordine quo dicuntur esse apostoli Paulus
atque Barnabas. »
Ad haec ex clericis Engolismensibus, qui tamen
minus eruditus erat, quidam se opposuit, dicens:
« Si nomen Martialis inveniretur in Actibus apostolorum,
sufficeret nobis. »
Cui mox quidam eruditus ex ipsis Engolismensibus
clericis, qui tunc ab Engolisma cum episcopo
Rohone ad concilium venerat, obviavit, respondens:
« Adjurare episcopos in concilio isto audivimus ne quis
scienter hic taceat veritatem; ideoque de hac re
non audeo quin tibi coram omnibus respondeam.
Nomina septuaginta duorum nec in Evangeliis nec
in Actibus apostolorum inveniuntur, et Martialis
procul dubio unus est de illis septuaginta duobus.
Quando autem discipulus Pauli Lucas Actus apostolorum
scripsit, jam ante triginta annos Martialis
apud Aquitaniam erat. Tacuit Lucas de adventu
Petri in Antiochiam, tacuit de adventu Petri ad
urbem Romam. Si haec duo tangeret plene, et Martialem
non exprimeret nominatim, juste mirareris.
Verum quia Petrus in Antiochiam, dehinc ad urbem
Romam cum Martiale venit, et primum Antiochiae,
dehinc Romae episcopus sedit, et quatuordecim annis
ante Paulum venerunt Romam Petrus et condiscipulus
ejus Martialis, et Lucas de his nihil dixit, nihil
est quod mireris vel dubites. Si enim propter hoc
dubitas, quasi Martialis de tempore praedicationis
Domini non fuerit, gesta ejus non credis; et idcirco
merito brutum animal reputaris, si tot ac tantos et
tales, Patres doctissimos, et priscos, et modernos,
qui ejus gesta summa reverentia et susceperunt et
suscipiunt, nutasse hac in re arbitraris. Quod autem
a quibusdam dudum audivi, necesse est mihi in
hoc concilio proferre. Nonnulli enim, nescio utrum
vero an falso, opinantur Martialem esse illum adolescentem
qui, secundum Marcum, in passione Dominum
post omnes discipulos est secutus. Et hoc
propterea opinantur eo quod tunc Martialis adolescens
erat, et in Coena nocte ipsa Domino ministraverat.
Aetatis enim quindecim annorum erat,
quando eum Dominus vocavit et baptizari a Petro
jussit. Alii autem illum adolescentem suspicantur
esse Joannem evangelistam. Sic autem Marcus ait: #Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. Adolescens
autem quidam sequebatur eum amictus sindone super
nudo | null | b38efffe-30dd-4ab9-92b6-a0fb11fecbf9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et tenuerunt eum. At ille, rejecta sindone, nudus
profugit ab eis
(Marc. XIV)
@#. De qua re in commentario
super Marcum Beda dicit: Hic adolescens,
sive Joannes, sive alius quilibet nobis ignotus
proprio nomine fuerit, certum est quia magnum
amoris ardorem in Dominum habuerit. » Item
alii opinantur Martialem fuisse illum discipulum qui,
secundum Joannem, notus erat pontifici, et dixit
ostiariae, et introduxit Petrum; quod hac de re opinantur,
quia de nobili fuisse legitur genere, ac per
hoc cognitus pontifici. Alii autem hoc negant, et
asserunt ipsum discipulum fuisse Joannem. Augustinus
vero in commentario super hac re sic ait:
« Nescimus quis iste discipulus fuerit notus pontifici.
Non enim possumus affirmare illum fuisse
Joannem, quia Joannes, ubicunque se commemorat,
hoc adjicit, #quem diligebat Jesus (Joan. XIII)
@#;
hic vero praetermittit. » Alios quoque vidi qui
opinabantur Martialem ipsum esse Matthiam et similitudine
nominis a lingua Aquitanorum ita facile
coepisse vocari, sive propterea quod non facile invenitur
ubi corpus jacet Matthiae. Ego autem pro
certo teneo quod si non alius esset Matthias, et alius
Martialis, uterque tam in nostris quam in Anglorum
gentis libris minime in ordine apostolorum esset scriptus.
Per litanias siquidem vetustorum voluminum Angligenae
gentis, quae fidei rudimentum et ecclesiasticas
institutiones a Gregorio papa percepit, Matthias et
Martialis, uterque cum aliis apostolis inscriptus habetur.
Proinde non ignorabat Gregorius non eumdem
esse Matthiam qui et Martialem. Ego autem quemdam
Graecum peritum interrogans, didici ab eo
Matthiam Armeniae Minori praedicasse, et ibi in
pace migrasse. Sed libenter me audiat sacer Patrum
conventus. Ante hos plures annos quidam ex
fratribus de monte Sinai in hanc partem advenerunt
occiduam Dei disponente nutu, moribus graves,
doctrina catholicae fidei profluentes, vita per omnia
honesti, utriusque linguae periti; qui, cum diu nobiscum
Engolismae fuissent exspectantes principem
civitatis, et litteris Graecis et Latinis eos videremus
ad unguem imbutos, super hac re interrogare curavimus
eos. Eo tempore haec regula de apostoli memoria
in hac urbe frequentabatur, recuperata potius
quam primo inchoata, viventibus rege Roberto et
Gauzleno Bituricensi archiepiscopo. Ego autem
Engolismae positus, ubi etiam ab ineunte aetate educatus
sum, dum inter alios quasi sciolus viderer,
ante omnes et super omnes huic sane regulae repugnabam,
putans esse vanum et falsum, sive ex elatione
descendisse, quia Martialem audiebam in hac
urbe Lemovicensi praedicari esse apostolum: et incautus
rusticorum opinioni meam accommodabam intelligentiam,
putans neminem esse apostolum praeter
duodecim. Itaque illos conveni Graecos, sciscitans
utrum Orientales Martialem nossent. Qui, alter Simeon,
alter nomine Cosmas, consono ore responderunt,
dicentes: « Utique Martialem novimus apostolum,
unum de septuaginta duobus. » Quibus cum
diceremus: « Nescimus praeter duodecim apostolos; »
interrogaverunt nos: « Habetisne, inquiunt, per istas
occidentales Ecclesias evangelistam Lucam, qui
scribit alios septuaginta duos esse electos a Domino
post duodecim apostolos? » Et cum diceremus utique
haberi, sed illos septuaginta duos a nobis non
credi fuisse apostolos, sed tantum discipulos, illi protinus
nos fugientes, et signo crucis se munientes,
coeperunt detestari vocem nostram, dicentes: « Discedite
procul a nobis, miseri, quia haeretici estis,
cum non creditis verbis Domini, dicentis ad illos: #Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
(Luc. I)
@#.
Non creditis esse apostolos illos quos ipse incarnatus
Dominus ad praedicandum misit? Duodecim
misit binos, et postea nihilominus binos misit alios
septuaginta duos. Graeci semper Latinis sapientiores
fuerunt, et Scripturae Latinorum ex Graecocorum
fonte derivatae sunt. Martialem proinde,
quem nos dicimus, ὁ ἅγιος Μαρτιάλιος, vere scimus
esse unum de illis septuaginta duobus qui cum
Petro Occidentem petiit ad praedicandum, cujus
gesta, et omnium septuaginta duorum, in monte
Sinai in eloquio nostro habemus. » Hoc ego testimonio
a Graecis accepto coepi mecum multa volvere,
et, curiose antiquorum voluminum arcana rimatus,
frequentius Martialem comperiebam ab antiquis
pronuntiatum esse apostolum. Animadverti quoque
Paulum et Barnabam, Silam et Timotheum, esse
apostolos, non de duodecim, non de septuaginta
duobus. Perspexi quia Timotheus discipulus
Pauli a Hieronymo dicitur apostolus. Marcus
etiam et Lucas, Silas atque Onesimus, et alii | null | c8a9ac20-c3c9-4873-a81e-eb01bfd50c7a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quidam
per veteres scripturas dicuntur apostoli, et memoria
illis apostolica exhibetur. Sic, Deo revelante,
patenter intelligere coepi vere illum esse apostolum,
qui, genere Hebraeus, Domini discipulus, Domini in
coena minister, Domini insufflatione Spiritu sancto
repletus, a Domino potestate ligandi atque solvendi
sublimatus, a Domino ad praedicandum missus, fructificator
maximus in officio apostolatus existere meruit;
et hanc regulam rationabilem, et auctoritatis
antiquorum plenam, et Dei voluntate inspiratam,
deinceps judicavi, et ex eo defendere totis viribus
coepi, quod totis viribus ante ignorans persequebar.
Nam et episcopus noster Engolismensis Hugo, vir
undequaque doctissimus, qui ante hos quadraginta
annos migravit, cujus successor ante hos quatuordecim
annos est defunctus, in quadam sua editione
de Martiale haec locutus est: « Illis, inquit, temporibus
civitas Lemovica ante omnes et super omnes
Galliarum urbes eminebat, arcem regni Aquitanici
tenens: et pervenit ad eam beatus Martialis, qui a
Domino per legationem B. Petri gentibus Aquitanicis
est destinatus apostolus. Qui, dum ad Burdigalam
urbem ad praedicandum Vasconibus proficisceretur,
transitum per civitatem Engolismam
habuit. Et diu illic demoratus, Engolismensem
populum ad Deum vivum convertit, ejusque primum
episcopum nomine Ausonium, ex ipsa patria
oriundum, quem ipse baptizaverat, ordinavit. »
Et cum quidam ex concilio dicerent: « Cur Dionysius,
qui longe post Martialem in Galliam venit,
in libro Actuum apostolorum nominatur, cum Martialis
nominatim non ibi exprimitur? » Ille respondit:
« Quia Dionysius gentilis discipulus Pauli fuit, et
Lucas comes Pauli erat, qui in illo libro plus gesta
Pauli, quae vidit, enarrat. Sed de nominibus eorum
qui tunc in praedicatione floruerunt, quid nobis vel
controversiae vel utilitatis attingat non video, cum
plures nominentur ibi, vel in Epistolis Pauli, quorum
memoriam in festivitatibus minime novimus. De Jasone
illo antiquo discipulo, de Philippo evangelista,
de Apollo, de Epaphra, sive de aliis ibi nominatim
expressis, nos quidem eorum mentionem per singula,
quamvis speciatim, sive nesciamus sive omittamus,
illi tamen populi, quibus patroni dati sunt,
certum est memoriam eorum non segniter venerari.
Nam, etsi Martialis memoria apud quasdam gentes
annua speciatim non agatur, nobis tamen Occidentalibus,
qui ejus adventu illuminati sumus coelesti
claritate, qui eum in coelo et terra patronum occiduis
gentibus esse scimus, non ignobili recordatione semper
pro opportunitatibus habenda est gaudiorum.
Porro autem de Dionysio Areopagita, qui in Actibus
apostolorum memoratur, putare solebam ipsum esse
qui in Galliam cum Rustico et Eleutherio post decessum
apostolorum Petri et Pauli et Martialis venit,
donec nuper contigit mihi fortuito legere commentarium
Bedae super libro Actuum apostolorum, ubi
ita scriptum est (BEDA in Act. XVII): Dionysius iste
Areopagita ipse est qui postea Corinthiorum episcopus
factus, gloriosissime Ecclesiam rexit, et eloquio
clarus multos libros ad utilitatem Ecclesiae scripsit.
--Hujus Dionysii Hieronymus in Chronico suo mentionem
faciens dixit: « Dionysius Corinthiorum
episcopus, eloquio clarus, sub Antonino floruit imperatore,
quo tempore Polycarpus discipulus Joannis
evangelistae passus est: sub Trajano vero, qui
quintus post Vespasianum imperavit, Joannes apostolus
in pace quievit, et Clemens papa, in mare
mersus, martyrio coronatus est. » Hujus Dionysii
Gregorius in quadam homilia meminit, dicens (GREGOR. homil. XIV in Evang.):
« Fertur Dionysius
ille antiquus venerabilis Pater Areopagita
dicere, quod ex minoribus angelorum agminibus
foris ad explenda ministeria vel visibiliter vel invisibiliter
mittuntur. » Hic autem de Francia Dionysius,
unde fuerit oriundus, in passione sancti Marcelli
fideliter memorari mihi videtur: sic enim ibi
habetur: « Puer quidam Marcellus sub doctrina
beati Sixti erudiebatur, cumque suppliciis Sixtum
episcopum videret puer macerari, coepit timere.
Tunc sanctus Laurentius corroborans aetatis ejus
infantiam, ait ad eum: Marcelle, genitor tuus
Aegeas noluit Christum credere, nam mater tua
Marcellina, et fratres tui Saturninus et Dionysius,
jubente sancto Clemente papa urbis Romae, partibus
Galliarum, ut ad fidem Christianam gentes instruerent,
directi sunt. Vade ad eos, ut non pereas
in manu Decii. » Et infra dicitur: « Profectus
Marcellus cum Anastasio commilitone Christiano,
ut iret ubi erat frater suus Saturninus episcopus,
pervenit usque ad Argentomagum, ubi, a praeside
comprehensus, inquisitus est unde esset, aut de
qua provincia | null | 9b8a5c35-61f7-4d9c-97a3-ead568addae3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vel civitate huc venisset, puer respondit:
Christianus sum, ab urbe Roma exivi, et
propero ad civitatem Tolosam, ubi fratres mei
Saturninus et Dionysius commorantur. Cui Heraclius
praeses ait: Dic mihi vocabulum patris vel
matris tuae. Puer respondit: Pater meus Aegeas,
et mater mea Marcellina nuncupati sunt. » --Sed
si velint episcopi, ipsa passio in concilium eorum
potest sine mora deferri. Haec mihi non discrepare
videntur a scriptura quae penes nos Engolismae de
Dionysii gestis habetur. Ibi enim legitur quod Clemens
quemdam Philippum ordinaverit episcopum, et
Hispaniae destinaverit ad praedicandum; Dionysio
vero verbi divini semina gentibus tradidit erroganda;
quem in Galliam misit, sociosque ei Saturninum,
Marcellinum et Lucianum, atque Rusticum et
Eleutherium adhibuit. Qui cum simul pervenissent
ad portum Arelatensium civitatis, Marcellinus in
Hispaniam abiit, Saturninus autem Tolosam profectus
est, et Dionysius cum Rustico et Eleutherio Parisios
adierunt. Lucianus vero presbyter ad Belvacensem
profectus est urbem. Julianus quoque Cenomanensis,
ut in gestis ejus reperimus, genere Romanus
fuit. Saturninus autem, ut passio ejus docet tempore
Diocletiani et Maximiani, Decio Germanico et Grato
consulibus, passus est. Verum nonnullos audio interdum
movere quomodo non discrepet illud quod
apud Tolosam gesta ejus de tempore narrant, videlicet
si in tempore Diocletiani et Maximiani, consulatu
vero Decii Germanici et Grati, primo Tolosam
advenit, vel, quod verius esse mihi videtur, tempore
Decii, secundum passionem supradicti Marcelli, et
sub ipsorum principium tempore passus est, quomodo
a Petro apostolo episcopus ordinatus et Tolosam
missus est? namque a passione B. Petri, quae,
secundum puram veritatem Hieronymi, tricesimo
septimo a resurrectione Domini, hoc est decimo
tertio Neronis anno, exstitit, usque in primum annum
Decii, fuerunt anni numero 182, et a primo
Decii anno usque in primum Diocletiani annum,
fuerunt anni 32. Fuerunt a resurrectione Domini
usque in ultimum annum Diocletiani anni numero
265.
Ad hanc vocem cum in concilio a quibusdam de
Chronicae concordia, propter adventum Martialis in
Aquitaniam, subtilis inquisitio a clericis fieret, ille
Engolismensis clericus adjunxit, dicens: « Hieronymi
Chronica quae mentiri non potest, si placet, in concilium
deferatur, et super hac quaestione diligenter
perspiciatur. » Itaque perscrutato libro locutus est:
« Licet, inquiens, Beda in commentario super Actus
apostolorum dicat Petrum quarto Claudii anno Romam
venisse, et tricesimo nono anno post resurrectionem
Domini passum esse, tamen, secundum Hieronymi
Chronicam subtiliter supputatam, ita invenitur quod
decimo octavo anno Tiberii Dominus passus est; post
Tiberium vero regnavit Caius, et post eum Claudius,
cujus imperii secundo anno venerunt Romam princeps
apostolorum Petrus, et condiscipulus ejus Martialis;
ipsius autem Claudii quarto anno Marcus in
Aegypto, Martialis in Gallia, Dominum praedicare
coeperunt. Post Claudium, qui imperavit annis 13,
mensibus 7, diebus 28, suscepit jura principalia
Nero, nihilominus annis 13, mensibus 7, diebus 28;
nam 13 plenis annis regnavit, et quarto decimo
plusquam medio mortuus est. Hujus imperii primo,
rex Galliarum Stephanus Romam cum legionibus
Gallorum ad eum perrexit, quemadmodum litteris
per veredarios ei fuerat jussum. Ipsius quoque Neronis
anno secundo, Paulus apostolus primitus venit
Romam, hoc est quarto decimo anno post adventum
B. Petri: necdum enim fuerat Paulus Romae, quando
Stephanus ad Neronem profectus est. Missus
est autem vinctus Romam Paulus a Festo praeside
Judaeae, quia Caesarem appellaverat. Item anno primo
Tiberii, Herodes tetrarcha apud Judaeos coepit
regnare, qui regnavit per annos 24, id est usque ad
primum annum Caii Caligulae, qui fuit successor
Tiberii, sub quo Herode Dominus passus est, fuitque
frater Archelai, id est filius illius Herodis sub quo
Christus natus est. Post Herodem vero tetrarcham
regnavit Agrippa annis septem. Ipse est Herodes
qui Jacobum occidit, et Petrum comprehendit; et ab
angelo percussus est. Cujus Herodis anno quinto,
hoc est Claudii Caesaris secundo, Petrus et Martialis,
ut jam diximus, primo venerunt Romam. Post
Agrippam Herodem, regnavit filius ejus alter Agrippa
annis 26, hoc est usque in secundum annum Vespasiani,
quando Judaeorum regnum defecit. Post
Neronem quippe imperavit Vespasianus, cujus tertio
anno imperii Martialis apud Lemovicam quievit.
Supervixit Petro quatuor annis. Anno enim 37 a
resurrectione | null | 08220379-04f7-405f-9b0c-303fb318007f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Domini, ut jam diximus, hoc est
decimo tertio anno Neronis imperii, Petrus passus
est; et anno quadragesimo post resurrectionem Domini,
hoc est tertio anno Vespasiani, Martialis
assumptus est. Haec omnia ita diligenter supputantur,
ut, si secundum quosdam tricesimo nono
anno post resurrectionem Domini Petrus passus est,
ergo Martialis Petro supervixit uno integro anno, et
crastina die, hoc est prima alterius incipientis anni
die, coelos cum Christo ascendit. Atque ipso anno
quo basilicam, in qua ipse membris quiescit, in
honore Petri apostoli dedicavit, post duos menses
dierum temporalem mortem suscepit. Si autem juxta
Hieronymum Petrus tricesimo septimo a resurrectione
Domini, hoc est decimo tertio Neronis passus est
anno, igitur Martialis Petro quatuor annis supervixit. »
Haec et his similia de convenientia annorum cum satisfactum
esset, et ille Engolismensis clericus iterum
diceret quia nihil mirum si Martialem Lucas nomine
proprio non exprimit, cum illorum septuaginta duorum
nomina non ostendat, atque Petri adventum in
Antiochiam et Romam nullo modo scribat, iterum
Odolricus Pater allocutus est concilium, dicens: « Ne
quis forte nos dicat nunc novum fateri apostolum,
et hactenus non auditum: de apostolatus ejus antiquitate,
eo quod jam olim praeoccupatus ab antiquis
et testificatus fuerit, iterum perhibebo testimonium
verum, o venerabiles episcopi. Ecce duo sacerdotes
ex fratribus nostris coram adsunt, quos
olim hac ipsa de causa in Britanniam misi, ut Anglorum
a Gregorio, ut reor, praefixam legem annosam
diligentius perscrutarentur, et omni submoto
mendacio ad nos referrent. Qui cum ad Anglos pervenissent,
tam in Martyrologiis eorum quam in litaniis
Martialem ab antiquitate reperiebant apostolum
scriptum. Ad quoddam autem magnum devenientes
monasterium, in quo primus Anglorum episcopus
requiescit corpore Augustinus (compererunt enim
ibi non haberi librum de actibus beati Martialis),
per litanias tamen atque Martyrologia in eodem
loco invenerunt eumdem patronum nomine apostolico
decoratum. At cum a patre monasterii perquirerent,
dicentes: « Ut quid Martialem in vestris
litaniis praedicatis apostolum, cum ejus gesta dicatis
non haberi penes vos? » ille respondit:
« Quia ab illo, inquit, tempore, quo primo in hac
provinca Christi nomen auditum est, a patribus
hoc nostris observatum est, quorum nullatenus
immutare possumus traditionem. Scimus quippe
doctores nostros priores de Gregorii profluxisse
magisterio; attamen saepius inter nos conferre
indagando solemus quis iste est apostolus cujus
vocabulum in Evangeliis et in Actibus apostolicis
minime intuemur. Et quoniam, gestorum ejus
auctoritatem non habentes, de eo non parum
haesitabamus, ideo nomen ejus crebro a memoria
apostolica eradere putabamus. Sed econtra cum
animadverteremus quia antiqui patres nostri non
incassum hunc nobis scripserunt apostolum, idcirco
nullo ausu ejus vocabulum a serie apostolorum
abolere audebamus. Vos autem peregrini
Galli, qui de ejus estis apostolatu, qui nobis ejus
actus enuntiatis, a nostris cordibus de eo omnem
omnimodis dubitationem abjecistis, et hac de re
dudum creberrime Deo supplicabamus certos nos
reddi. Nec in adventu vestro derelicti spe nostra
videmur; imo exsultandum nobis est de tam
egregiae virtutis Domini nostri Jesu Christi discipulo. »
Multa alia testimonia penes eamdem
gentem Anglorum de hujus auctoritatis vetustate
testes veraces narraverunt nobis sese comperisse.
Illud quoque mihi memorandum est quod ante hos
septem annos rex Anglorum duci Aquitaniae
regalia munera misit, simulque codicem litteris
aureis scriptum, in quo nomina sanctorum distincta
cum imaginibus continebantur. Quod volumen jam
olim in concilio Pictavensi, dum hac eadem de re
quaestio esset, idem dux Willelmus, litteris edoctus,
in testimonium antiquitatis pontificibus ostendit.
Erat enim ibi Martialis in aliorum apostolorum catalogo
positus. Qui peritissimus princeps dicebat
archiepiscopo Burdigalensi, et aliis qui ibidem aderant
episcopis: « Conjicere, inquiens, possumus
quam egregiae auctoritatis sit beatus Aquitanorum
patronus, de quo Gregorius in illa sui laboris
gente hanc legem tradidit observandam. Nimirum
imperitorum est dubitare de quo sanctus papa
Gregorius non dubitavit. Videtis ecce, o episcopi,
in hoc codice, qui apud Anglos scriptus est, praetermissum
esse Timotheum, et Cleopham, et Silam,
et alios, quorum nomina in Evangeliis, et in Actibus
apostolicis sive in epistolis Pauli leguntur, quos
apostolos dicitis praeter duodecim esse; non tamen
praetermissum esse illum nostrum patronum, qui
primus Galliarum fuit episcopus, cujus nomen in
Evangeliis reticetur, ut scilicet vere illum Dei
fuisse sciamus discipulum in | null | 7c95418e-ff69-4937-a9f4-0689810099c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
carne, et cum duodecim
prioribus electis discipulis maximam a
Deo accepisse apostolatus gratiam, hanc gentem
occiduam possidendi signum apostolatus in aeternum.
Hoc autem in Martiale fieri videmus, quod
etiam in Barnaba, Luca et Marco et antiqui faciebant,
et moderni hactenus faciunt. Nam eorum
alii memoriam de confessoribus, non de apostolis,
agunt, ea tantum causa quia non sunt de
duodecim, alii autem rectius arbitrantes, non de
confessoribus, sed de apostolis eorum agunt recordationem,
eosque apostolos praedicant; ideo
quia, de Israel genere secundum carnem procreati,
ad praedicandum ab aliis apostolis missi
sunt. Ita et qui Martialis mentionem de confessore
agunt, idcirco agere videntur, quia non fuerit
unus de duodecim. Qui vero ejus de apostolo recordantur,
rectius autumant, quia, quanquam unus non
sit de duodecim, ex genere tamen Abrahae, hoc est
de tribu Benjamin, ortus, Dominum in carne videns,
ejus fuit discipulus. Omne etiam donum
gratiarum cum duodecim a Domino accipere
promeruit. De caetero a Domino per beatum Petrum
ad praedicandum Galliis missus est, ubi clara habet
apostolatus signa: praedicationis quippe fructificatio
maxima illi inter alios apostolos exstitisse probatur;
siquidem, praeter Paulum et illos duodecim,
nescimus tanta copia fructificasse alium apostolorum,
quanta Martialis praedicando fructificavit.
« Haec et his similia cum super his dux perorasset,
ejusque verbo nullus contraire quivisset, quidam
clericorum de eruditis ait ad eos qui sedebant
in concilio: Non ignoramus quia Matthias de
septuaginta duobus dudum fuerit, et post per
constituentem Petrum unus de duodecim exstiterit.
Verum alter, quem sors in duodenario non accepit,
nihilominus tamen de eorum ordine qui exceptis
duodecim erant, apostolus permansit. Ipse
est enim postea dictus Judas apostolus, qui tunc
Joseph Justus sive Barsabas dicebatur. Ipse denique
est qui cum Sila apostolo ab aliis apostolis
missus est: unde Hieronymus divinae legis interpres
scribit, dicens: Silas quoque et Judas ab
apostolis apostoli appellati sunt. Si ab apostolis
illi appellati apostoli sunt, ergo vere apostoli erant;
priores enim apostoli eos quos apostolos vocabant,
non incassum apostolos existimabant; nec appellassent,
nisi essent. Praeterea Paulus apostolus, in
quo Christus loquebatur, exceptis undecim, non
appellaret apostolos, nisi vere apostoli exceptis
undecim essent. Non in vanum quippe, neque
mendaciter aliquod verbum locutus est Paulus: #Apparuit,@#
inquit, #undecim, deinde apostolis omnibus (I Cor. XV)
@#.
Haec propter quosdam protuli, qui in
concilio verbum ventilant, dicentes: Quid enim,
si Martialis apostolus tunc erat, utquid minime in
locum Judae ponebatur, quando Matthias eligebatur?
Sciant itaque non solum Matthiam, sed cum
eo et Barsabam ab apostolis electos et statutos, et
occulta sorte Matthiam, ut in locum Judae esset,
assumptum; quatenus non jam undecim, sed
duodecim primi testes resurrectionis Domini
essent: Barsabam vero apostolico nomine minime
caruisse, quia alii praeter duodecim jampridem
ad apostolatus officium destinati fuerant, dicente
Domino: #Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos
inter lupos (Luc. X)
@#. Sane quis dixerit Martialem
non fuisse resurrectionis Domini testem? Nunquid
non Barsabas, quia unus erat de septuaginta duobus,
sicut et Matthias, sicut apostolus tunc erat,
ita deinceps apostolus fuit? Nonne ipse est, ut jam
dixi, qui nunc dicitur Judas apostolus cum Sila
apostolo? Etenim, quemadmodum Matthias prius
erat apostolus de septuaginta duobus, dehinc autem
unus de duodecim fuit, ita et Barsabas, ut apostolus
erat, apostolus permansit, licet non de duodecim.
Eodem modo et Martialis, si unus de septuaginta
duobus fuit, ergo tunc et apostolus erat,
et demum apostolus permansit, translato Matthia
in duodecimum. Ut autem quidam ait, apostolus
non numeri sed officii nomen est. Re autem vera
illi statuti sunt duo ad supplendum duodenarium
ordinem, qui a baptismate Joannis usque in diem
ascensionis opera Domini viderant, perfectae aetatis
existentes. Si enim ipse Dominus non ante tricesimum
aetatis est exorsus praedicare annum, quanto
magis discipulos duodecim oportebat non ante
aetatem perfectam testes Domini publicos Judaeis
esse? Porro si Martialis, quando Dominus ascendit
in coelum, necdum vicesimum aetatis annum attigegerat,
quid in eo praejudicare possumus, quod minime
in locum Judae substitutus fuerit, praesertim
cum anteriores duodecim testes | null | 84267df6-745e-4edc-80f8-44e80b242e38 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vel grandaevi vel
perfectae essent aetatis, hic autem nondum impletam
corporis aetatem haberet? Si autem David,
cum adhuc esset adolescens, a Domino electus in
regnum, et eo jubente consecratione regia unctus
est, tamen non ante regnare coepit quam triginta
aetatis compleret annos, quid mirum si
Martialis aetate adhuc adolescens unctionem sancti
Spiritus in potestate ligandi atque solvendi,
et caetera gratiarum charismata ad officium apostolicum
pertinentia, cum aliis a Domino accepit
apostolis? Ubi jam enim pervenit ut integrae esset
aetatis, hoc est annorum triginta, per beati Petri
legationem Aquitanicae gentilitatis apostolatum
efficacissimo opere a Domino suscepit. Quod autem
Dominus jussit Petro ut dirigeret Martialem
ad praedicandum provinciis Galliarum, idem est
simillimum illi quo doctoribus Antiochiae degentibus
ait Spiritus sanctus: #Segregate mihi Paulum
et Barnabam in opus quo assumpsi eos. At illi orantes
et jejunantes imposuerunt eis manus, et dimiserunt
eos (Act. II)
@#. Et sicut illi missi fuerunt a
Spiritu sancto, quamvis per ministerium discipulorum,
sic Martialis missus est a Domino in Galliam,
licet per legationem et consultum beati Petri.
Qui, vocante et eligente se Domino, aetatis quindecim
annos impleverat tantummodo, tribusque
cum eo permansit, id est usque ad passionem et
ascensionem, post adventum denique sancti Spiritus
super apostolos in Sion, annos quinque
apud Judaeam fecit, et post cum Petro Antiochiae
septem permansit: at vero dehinc sequenti
anno, imperante Domino, Aquitaniam introivit,
in qua per viginti octo annos praedicationi institisse
cognoscitur: siquidem tertio Vespasiani
anno migravit. » His igitur verbis aemulorum
pertinacia cum pullulans esset facile exstincta,
omnesque peritorum acclamassent satis fuisse conveniens
aetatis perfectionem, in illis qui duodecim
apostoli priores electi sunt, exstitisse: interim in illo
concilio Pictavensi super hoc capitulo cessatum est.
Subjunxit etiam idem venerandus senior qui haec
perorabat, dicens: « Quid multa necesse, dilectissimi?
Nil profecto hic obesse conspicitis, quam
illam minus congruam multorum consuetudinem,
non ratione perspicacem, sed incuria, ut
assolet, torpente, penes plures inveteratam. Quo
autem modo haec quae in multis invaluit traditio,
ex quo videamus fonte, descendit. Nostrorum equidem
patrum non incerta didicimus relatione quia
longe olim, imo ab ipsius discipuli Domini tempore,
quo, imperante Vespasiano, in pace occubuit, usque
in tempora nepotum Caroli Augusti, quando in monasticum
canonicalis ordo, facientibus Pippino et
Carolo fratribus, filiis Ludovici, in quo ego rector
sum loco, permutatus est, eumdem, Christi discipulum
passim per Aquitaniam priores nostri cum
aliis recitabant apostolis, ejusque de apostolo mentionem
recolebant, donec juniores, quasi melius zelando,
imo deterius sapiendo, coeperunt novitatem
inferre, dicentes: Licet nobis patronum Aquitaniae
de loco apostolorum, in quo nunc ultimus
est, transmutare, ut sit nobis honorabilior, si
primum in confessorum serie eum dicamus; sit
nobis principium confessorum, non extremitas
apostolorum: eligimus ut sit primus ante omnes
confessores, quam ultimus in apostolis. Hoc
itaque arbitrio humano nulla ratione fulto, paulatim
usque ad haec tempora nostra talis increvit mos,
non tamen in omnibus locis. Nonnullae quippe Ecclesiae
hodieque hac in re antiquiorem retinere
videntur observantiam, quam licet alii permutassent
in terris, nullatenus tamen potuere ejus imminuere
neque obscurare gloriam in coelis, ubi ingens apostolicum
decus, in glorioso rutilans apostolorum
choro, ante conspectum majestatis gloriae Dei perenniter
possidet. Si ergo priora et antiquiora patrum,
secundum veritatem et rationabilem auctoritatem,
Deo inspirante, recuperamus instituta, olim
humanis adinventionibus ablata atque depravata,
idque agimus renovando magis quam novitatem
praesumptivam tradendo, utquid culpamur velut
transgressores paternorum terminorum, de quibus
scriptum est: #Ne transgrediaris terminos antiquos
quos posuerunt patres tui? (Prov. XXII.)
@# Cur, inquam,
durum id aliquibus videbitur, si rectam veritatis lineam
sequimur, si perspicaciores patres antiquos
hac in re imitemur, si minus acutos non sectari
dignum ducamus? Nonne hic pater Azenerius, atque
Benedictus rector monasterii Clusae Sancti Michaelis,
pluresque alii doctissimi et reverentissimi
abbates et episcopi, tam praesentes quam absentes,
una cum Romana apostolica sede, huic sententiae
testificantur nobiscum, bonumque id ac justum
Deoque beneplacitum ducunt? Cur autem multorum
opinioni incaute aurem praebendo obscurare, imo,
quod absit! infalsare tanti gesta patroni videbimur?
Qua enim ratione possumus eum negare fuisse | null | 86d54742-9f9a-4f0c-b9d2-53ed96dd9561 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
discipulum
Domini, eumque in carne secutum? Sed
quisnam temere inficiari audeat eum a Domino ad
praedicandum missum, nec non et ligandi solvendique
cum aliis apostolis potestate promotum; partemque
gentilitatis enormem in occiduo climate
specialem in sorte apostolatus, Christo jubente ac
donante, beatoque Petro consultum praebente, suscepisse?
Omnia haec de illo abnuunt, qui eum aut
non credunt esse apostolum, aut, si credunt, non
libenter suscipiunt. Illi, inquam, haec denegare videntur,
qui eum non quemadmodum Joannem
evangelistam, sed velut Silvestrum papam, aut
unum de his qui Dominum in carne non secuti sunt, vel
non viderunt, simpliciter confessorem autumant. »
Tunc quidam, moribus et aetate grandaevus, ex
episcopis qui sedebant in concilio, Albiensis videlicet
Ecclesiae pastor Aemilius, facto silentio, dixit:
« Hunc Aquitanicae patriae coruscum illuminatorem,
qui ad hanc plagam patres nostros venit primus
salvare, quem Christus Dominus et beatus Petrus,
alter imperans ut magister et Dominus discipulum
et servum, alter exhortans ut condiscipulus et compropinquus
condiscipulum et compropinquum, ad
salutem et lumen gentium Galliarum, in tenebris et
umbra mortis sedentium, direxerunt, justissimum
et dignissimum esse omnimodis censemus ut, quo
magis possumus, excellentiori habeamus honore, secundum
tamen rectam veritatis normam. Haec, inquam,
in eo teneamus quae non sint ultra veritatem:
et quod verum et clarissimum illic est nec
praetermittentes nec excedentes, quo eum mage valemus
honoremus. Si enim vere a Domino ad praedicandum
missus est, si discipulus ejus in carne
fuit, si unus de illis est quibus dictum est: #Beati
oculi qui vident quae vos videtis (Luc. X)
@#; qui eum
negat apostolum, profecto constat quia veritatem
praetermittit, imo impugnat. Si autem ita diceretur
apostolus, ut de origine Israel discipulus Domini
non esset, nec a Domino potestatem ligandi ac solvendi
accepisset, ultra veritatem fieret transcensio.
Ut si quis eum unum de duodecim dicat fuisse, ultra
veritatem pertransit; qui vero ita eum dicit
apostolum, tanquam a Domino missum, non de
duodecim, sed de septuaginta duobus unum, sive
tanquam Paulum et Barnabam, qui post Domini
ascensionem electi apostoli exstiterunt: hic veritatem
neque contemnit, neque transcendit, verum,
nec ad laevam nec ad sinistram devians, per viam
rectam justitiae graditur. Igitur si pars aliqua probabilis
antiquissimorum Patrum comperitur eum
dixisse apostolum, et nomen ejus cum aliis pronuntiasse
apostolis, bonum mihi videtur nos eorum
indubitanter tramitem tenere, ut posteri nostri callem
directum deinceps assuescere ipsum non cunctentur. »
Haec et his similia eo dicente, alius ex episcopis,
videlicet Isembertus Pictavensis Ecclesiae rector,
coepit explanare, dicens: « Qui de hoc verbo controversiam
parit, nodum in scirpo quaerit. Nos non
sumus Ebionitae, qui non recipiunt praeter duodecim
apostolos, et Paulum quasi transgressorem legis
repudiant. Sufficit ad confodiendos adversarios hoc
telum acutissimum, hoc est sola beati Hieronymi
sententia. Item mucrone validissimo Pauli apostoli,
nulla arte aut vi unquam retundendo, omnis pars
contentiosa perimenda est. Ait Paulus quia #apparuit
Dominus undecim, deinde apostolis omnibus (I Cor.
XV)
@#, ut sciamus apostolos fuisse omnes quos Dominus
in carne adhuc degens misit ad praedicandum.
Ait Hieronymus, ut in praesenti recitatum est lectione:
Omnes qui Dominum in carne viderunt,
eumque postea praedicaverunt, fuerunt apostoli,
et caetera. Liquido constat quia Martialis Dominum
in carne vidit, et eum postea praedicavit. Bonum
est eum dici apostolum, quamvis non malum sit
dici confessorem. Nam et apostolus Petrus si dicatur
confessor, malum non est, cum confessio veritatis
semper sit communis per os omnium sanctorum,
tam in Veteri quam Novo Instrumento. Cum hunc
autem patronum bonum sit confessorem dici, melius
tamen est eum praedicari et apostolum, ne latere
videatur sub modio claritas ejus, qua Domini discipulus
et sortis apostolicae unus esse praedicatur.
Qui autem contentiose eum dicit confessorem, ideo
non bonum esse mihi videtur, quia quasi negare
videtur ejus proprium, et inimicitias in Ecclesia parit.
Ne igitur scissura in Ecclesia Dei hac fieri possit occasione,
summopere est providendum ut omnes consono
corde et ore unum id quod melius est pronuntient.
Sola quae obesse videtur auribus consuetudo,
in melius accipiatur, et schisma ac murmuratio
atque dubietas prorsus a | null | f2d8aaf9-947c-4c13-95c8-924fd094f51b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nostro communi coetu aboleatur.
Quod si quis contraire praesumpserit huic
pacificae concordiae, de contentiosis et schismaticis
unus judicetur. »
Ad haec venerandus ait Jordanus: #Multa, charissimi,
ante hos annos hac de re facta est inquisitio,
quousque haec altercatio ad aures apostolicae sanctae
Romanae sedis perveniret. Super quo Dominus Joannes
papa exemplar epistolae nobis est dignatus destinare,
magnopere testificans apostolatus ejus gloriam,
et redarguens omnes qui eum contradicunt esse apostolum.
Quae epistola sacra conservata in promptu
habetur, in qua facile claret testimonium verum Romanae
sedis.@#
Cui Bituricensis archiepiscopus Aimo respondens,
dixit: « Textum epistolae papae Joannis omnibus
Galliarum episcopis directae, ante hos quindecim
dies in concilio Bituricensi, ubi plures episcopi congregati
eramus, coram nobis recitare fecimus; ubi
multa doctorum turba interfuit, qui, hanc disceptationem
sub magna discretione examinantes, invenerunt
sanum esse quod Joannes papa in Romana
sede, et vos in hac quae prima omnium Ecclesiarum
Galliae est, sancto Spiritu afflante, de hac justissima
re instituistis. Nemo denegat eum fuisse unum de
septuaginta duobus. Illis autem Dominus dixit: #Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
(Luc.
X)
@#. Constat ergo quos Dominus dixit apostolos, quia
vere apostoli sunt. Et hunc protoducem Galliae
semper plures antiquorum non cum confessoribus,
sed cum apostolis pronuntiasse visi sunt. Itaque,
plurimo doctorum choro persuadente, coram omni
populo, in majori ecclesia Bituricensi, testimonium
perhibuimus beato Martiali quia apostolus veritatis
est. Curavimus enim ne Romanae apostolicae sedis
decreto et imperio repugnaremus. In testimonium
vero veritatis, in eodem concilio tomum scribere
rogavimus, quem manibus corroboravimus nostris,
quatenus omnibus sit notum nos de hac re a Romana
sede minime velle desciscere, quia non oportet.
Porro verbum idem dum in Ecclesiae totius
conspectu concionaretur, illicio omnis populus quasi
vir unus una voce Dominum benedixit, pro sui
gloria patroni. Sicut igitur Romana testificatur Ecclesia,
cui contradicere nefas est, et quemadmodum
in praedicto Bituricensi testificati sumus concilio,
ita in praesenti concione generali hanc sententiam
justam et necessariam sanctae Ecclesiae
testificamur esse. »
Tunc Deo amabilis Jordanus respondit: #Hoc
equidem verbum, qualiter ante hos annos, hoc est in
primo anno dedicationis hujus Lemovicensis basilicae
Redemptoris nostri, quam hodie exsultanter haec civitas
nobiscum recolit, viventibus tunc doctissimo rege
Francorum Roberto, et Gauzleno metropolitano praedecessore
vestro, haec sedes Lemovica non sine enormi
auctoritate divina receperit, paucis memorare libet.
Post multas enim hujus capituli altercationes, aliis
assentientibus, aliis vero repugnantibus, cum super
hac re factae multae essent litaniae, ut hoc verbum,
nisi Dei esset bona voluntas, in concordia hujus
sedis minime resideret, advenit synodalis ad hanc
ecclesiam conventus, ubi tertia die synodi omnis sacerdotum
generalitas, ac caeterorum clericorum numerositas,
una nobiscum nobilium virorum et legis
doctorum adjuncta multitudine, credo Deo gubernante,
unum cor et unam voluntatem hora diei tertia
suscepit; taliterque omnibus inspiratum est, ut pacifice,
et libenter, atque voluntarie, bona obedientia,
haec susciperetur ab omnibus sententia, deincepsque
immutabiliter per nostram dioecesin observaretur.
Et bene placuit omnibus qualiter hanc Deo beneplacitam
voluntatem acciperemus, ut, quemadmodum
multitudini novitas videbatur, ita contra hanc altera
quidem res nova, sed magnifica et gloriosa, adversus
omnes aemulos confirmaretur. Aggregato itaque maximo
populorum conventu, sacratissimum corpus
patroni a suo levavimus tumulo, et piissimo obsequio
transtulimus super hoc sanctum altare, quod in honorem
protomartyris Stephani ipse consecravit. Facta
sunt haec Dominica Resurrectionis die@#, #in ipsa solemnitate
inventionis corporis beati Stephani, atque
hujus sancti templi consecrationis, quod idem patronus
primum in omni Gallia Deo dedicavit, dirutis,
quae in hoc loco pridem gentilitas coluerat, simulacris.
Quae res ita nobis convenire visa est, ut, sicut ille
vivens hanc suam sedem totius Aquitanicae gentis
fontem baptismi et illuminationis evangelicae fecerat,
ita corpore suo eamdem visitando perlustrans, isthic
nobis hujus daret initium observationis, hocque institutum
membra in reliquum conservandum non cunctarentur,
quod exordium in capite suo sumebat. Super
hoc itaque altare eodem die mysteria in gloria apostolatus
ejus solemniter celebravimus. Quod semper
in reliquum celebrare tam hic quam per omnes nostrae
dioecesis ecclesias et monasteria mandavimus, ut
videlicet ulterius non in confessoris, sed in apostoli
recordatione memoria patroni ab omnibus concorditer
fieret | null | 6baf653e-97a8-487a-9d89-2b3a9f65af2e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Hanc etiam diem statuimus habendam in recordatione
omnibus annis, qua ad suam sedem egregius
pastor translatus est, qua etiam die cathedra
ejus, hoc est ordinatio, sive initium episcopatus ejus
est. Non quod eadem die consecratus sit in episcopum
(nam die ascensionis Domini consecrationem
episcopalem cum aliis episcopis a Domino accepit,
quando elevatis manibus benedixit discipulis Dominus,
et ferebatur in coelum), sed sicut est cathedra beati
Petri Antiochiae, itemque cathedra Romae, non quod
tunc consecratus sit episcopus, qui a Domino jam olim
consecrationem susceperat pontificalem, sed quia tunc
primum in illa die apud easdem ecclesias sedit, ad
suscipiendum super populum Dei regimen pastorale:
ita in hac die, quae est tertia mensis Augusti dies,
hanc domum de fano daemonum fecit Christi templum,
et in ipsa Ecclesia hac primum sedit, suscipiens
in populo curam et regimen pastoris: quem
duo sacerdotes Dei, Austriclinianus et Alpinianus,
discipuli ejus, inthronizasse creduntur in hujus ecclesiae
cathedra, in testamento veritatis, ut ubi duo vel
tres congregati essent in nomine Salvatoris, in medio
eorum ibi Dominus esset. Nam et beatum Petrum
Linus et Cletus discipuli ejus sacerdotes, imo cum eis
idem beatus Martialis condiscipulus ejusdem beati
Petri, apud primam Romanam Ecclesiam inthronizasse
creduntur: quae ecclesia prima, ut quidam dicunt,
est apud titulum qui vocatur Ad primum, et
est in honore levitae Stephani primi martyris; ut alii
autem ferunt, est apud Lateranis, quia ibi patriarchium
est. Altera ergo die, quae est post dedicationem
hujus sacrosanctae basilicae, sive inventionem reliquiarum
protomartyris Stephani, translatio patroni ad
suam sedem, sive festivitas cathedrae ejus, ex eo tempore
celebrari solita est in hac eadem sancta Lemovicensi
ecclesia. Eodem vero die, consummatis cum tripudio
mysteriis, et de apostolica commemoratione instituta
foederato cum pace inter se universo clero et
populo, sacratissimum patroni corpus ad proprium
retulimus monumentum. Posuimus autem sub anathemate
eos qui in nostra dioecesi ulterius hanc inquietare
praesumerent sententiam@#. #Post multum
vero temporis, cum in nonnullis per Galliam ecclesiis
de hoc verbo murmur fieret, et quidam dicerent.
« Quomodo potest apostolus esse qui in Evangeliis non
dicitur, sed nec in Actibus apostolorum manifestatur? »
alii vero putarent nunquam hactenus dictum
id esse, sed noviter a nobis primum, quod absit! usurpatum
esse, iterumque gravis altercatio pullularet,
Deo dispensante, directa est nobis super hac re epistola
ab apostolicae Romanae sedis papa Joanne. Tunc
unanimi consulto decretum fecimus, ut propter hoc
verbum iterum aut suscipiendum aut non suscipiendum,
congregatio episcoporum atque peritorum virorum
ad hanc urbem colligeretur. Si ergo decernitis
hanc non suscipi debere sententiam, nec a me ultra
suscipienda est, sed magis impugnanda. Si autem suscipitis,
et ego ita suscipio, sicut ante susceperam, ut
quicunque nostrae dioecesis in eo scandalum generare
ulterius praesumpserit, tam vestra quam nostra coerceatur
animadversione.@#
Tunc archiepiscopus ait: « Sicut jam dixi, et
iterum nunc palam omnibus dico, quemadmodum
Romana Ecclesia suscipit, et suscipi per textum
epistolae mandat, et hanc ipsam rem Bituricense
concilium nuperrime collaudavit, sic laudo hoc bonum
esse, et in pace suscipio, et hujus sancti concilii
fraternitatem absque schismate suscipere id
obsecro et exhortor. Si quis autem exhortationi nostrae
non acquieverit, habeat judicem Deum, uniuscujusque
conscientiae testem. Verumtamen comprovinciales
nostros necesse est, nisi susceperint, admoniti
[ #for.@# admoneri ut] obediant Romanae sedi capiti
suo, severa auctoritate nostra compulsi. »
Ad haec Jordanus venerabilis ait: #Ut video, quia
hoc verbum in bona voluntate Dei a nobis cum pace
suscipitur, gratias agimus Jesu Christo Domino Salvatori
nostro; et benedictus Deus, qui hanc sanctam
Lemovicensem Ecclesiam sacerdotio beati Martialis
nobilitavit, et hanc gentem occiduam ejus fructifera
praedicatione ab idolorum servitute ad veram libertatem
retraxit. Ipsi Patri Domini nostri gratiarum
actiones offerimus, qui noluit lucernam ardentem sub
modio occultari, nec civitatem supra montem positam
abscondi; sed quod ab antiquitate patres nostri priores
probantur praeoccupasse, nunc eventilatum prudenter
in diebus nostris, largiri nobis dignatur luce
clarius apparere. Vere coelum et terra transibunt, sed
verba et promissa Dei non praeteribunt. Et si beatus
Martialis lux mundi a Domino vocatus est, eadem
promissio Domini impossibile est quin compleatur in
eo, qui officio apostolatus et praedicationis | null | e60a2e76-8749-4da8-ba61-ad795260ad77 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
claruit lumine
magno. Ideoque in nomine ipso, jure rutilat
fulgore apostolico.@#
Iterum conversus ad archiepiscopum, locutus est,
dicens: #Jam, si placet, venerabilis pater, absolvatur
hodiernum concilium, ne populus festivus taedio morae
nostrae gravetur. Crastina enim et tertia die de aliis
disputaturi Deo erimus auxiliante. Nunc ergo simul
omnes ad ecclesiam Salvatoris nostri procedamus, ubi
nos multus exspectat populus, stationem ibi festam
agamus et sacrificium pro solemnitate unus ex nobis
Deo offerat. Nos quoque reliqui illic circumstabimus,
et populum de praesenti concilio admonebimus, et pacificis
benedictionem, bella volentibus maledictionem,
secundum legem Domini proponemus.@#
Ad hunc sermonem de sedibus suis surrexerunt
episcopi, et cum timore Dei processerunt, ascendentes
ad locum templi, ad audienda solemnia sacrosanctae
basilicae. Rogante vero venerabili Jordano,
metropolita Bituricensis sacro usus pallio ad celebranda
sancta accedit. Inter laudes autem, quae τρόποι
Graeco nomine dicuntur a conversione vulgaris
modulationis, dum versus sanctae Trinitatis a cantoribus
exclamaretur, illico omnes episcopi, cum
archiepiscopo et diaconibus caeterisque ministris, ad
maximum altare pariter accedentes oraverunt, mutuamque
tam sibi quam ministris altaris pacem, ut
mos est, dederunt; deinde per circuitum altaris in
sedibus praeparatis resederunt. Angelico interea
hymno cum tropis, id est festivis laudibus, ornatissime
expleto, primam orationem de solemnitate ecclesiae
dedit archiepiscopus; secundam, audiente
omni ecclesia, de beati Martialis commemoratione
annexuit. Quae oratio in hunc modum continetur:
#Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Martialem
apostolum ecclesiae tuae sanctae praeesse voluisti,
quaesumus, nobis, ejus suffragantibus meritis, pietatis
tuae gratiam largiaris.@#
Quam orationem idcirco praesertim palam omnibus
voluit protulisse, ut testimonii apostolatus beati patroni
clarus assertor liquido patesceret. Quae oratio,
cum Secreta, et Praefatione, et ea quae dicitur ad
complendum, idcirco Gregoriana esse dicitur, quia
a Joanne papa Romano ad Lemovicenses directa
jamdudum fuerat.
Post Evangelium denique lectum, facto in plebe
silentio, Jordanus pontifex, conversa facie ad plebem,
astans coram altari in eminentiori loco, sic
alloqui coepit populum, dicens: #Audivimus, dilectissimi,
verba sancti Evangelii: « Quia venit Filius hominis
quaerere et salvum facere quod perierat (Luc.
XIX)
@#. » #Ideo enim Salvator dicitur esse Dominus noster
Jesus Christus; quia omnes peccantes vult ad salutem
revocare, dicente Apostolo: « Fidelis sermo,
quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos
facere, quorum primus ego sum (I Tim. I)
@#. » Cumque
de fide Zacchaei, qui defraudata reddidit in quadruplum,
paucis dixisset, atque ad milites, depraedantes,
sive per calumniam vel potentiam res sanctuarii
et pauperum turbam opprimentes, ut fidelem
Zacchaeum imitantes ea juste restituerent quibus
rapuerant, retraxisset sermonem, ad ultimum adjecit,
dicens: #Ecce propter vestram pacem, dilectissimi,
hic adsunt pastores Ecclesiarum, sancti fratres nostri
episcopi, qui ad sublevandum onus mei ponderis, et
vos salvandos atque pacificandos, dignati sunt ad hanc
urbem convenisse, sequentes Domini nostri Jesu Christi
exemplum, qui venit « quaerere et salvum facere
quod perierat. » Qua de una re cum illis moneo vos,
obtestans in Domino Jesu, quatenus nemo vestrum illis
inobtemperans existere praesumat, nemo sese a concilio
isto excusando subducat, sed omnes principes et capita
populorum ex Lemovicensi provincia in crastinum et
tertium diem ad nos cum pace conveniant, et nullus a
nostro coetu communi secedat, nisi a nobis voluntario
animo jussus. Convenientibus autem ad concilium,
nemo alteri propter aliquas inimicitias nocere praesumat,
sive in facultatibus, sive in domo ejus, neque dum
hic steterit, neque dum ad propria redierit, neque ante
septem dies postquam regressus fuerit. Nemo in hac
congregatione seditionem generet, neque extra urbem:
nullus aliquid per vim rapiat; nullus, ut assolet, quasi
propter justas querelas, pugnam inire constituat; nullus
hic expeditionem neque equitatum ineat aliquando
agendum. Sed nihil aliud hic quam pacem quispiam
inquirat, si forte pax nobis a Domino tribuatur quieta,
quia hic conventus proprie conventus Domini est, ad
inquirendam pacem, ad consolandam sanctam Dei
Ecclesiam.@#
#Haec qui observaverit, tanquam filio pacis, imo Dei
a Domino nostro Jesu Christo, et sanctis apostolis
ejus, absolutionem conferimus peccatorum, et benedictionem
aeternam, ut sicut Dominus beato Petro | null | a6844491-39e2-4299-acaa-a3302e00190f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, et
huic beato Martiali, ad cujus sacratissimum corpus
assistimus, caeterisque apostolis virtutem atque potestatem
ligandi atque solvendi tribuere dignatus est, ita
a peccatorum nexibus absolvere dignetur eos qui de
pace et justitia Deo et nobis, qui ejus vice, licet indigni,
fungimur, obedire festinaverint. Qui autem pacem
nostram non susceperint, tanquam non Deum, sed
diabolum sequentes, huic damnationi, quam modo
coram recitare jubebimus, subjacebunt. Pax autem
nostra ad nos revertetur, sicut Dominus in Evangelio
ait: « Si fuerit filius pacis, requiescet super illum pax
vestra; sin autem, ad vos revertetur (Luc. X)
@#. » Tunc
jubentibus episcopis, idem qui evangelium pronuntiaverat
diaconus, sic in tomo chartae excelsa voce
maledictionem coram populo in tribunali ante altare
legere coepit, dicens:
« #Excommunicatio in seditiosos.@# Ex auctoritate Dei
Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, et
sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique Petri apostolorum
principis, et beati Martialis, et aliorum
apostolorum, atque omnium sanctorum Dei. Nos
episcopi, in nomine Dei specialiter congregati, Aymo
archiepiscopus Bituricensis, Jordanus antistes Lemovicensis,
Stephanus Aniciensis, Renco Arvernensis,
Ragamundus Mimatensis, Aemilius Albiensis,
Deusdedit Caturcensis, Isembertus Pictavensis, Arnaldus
Petracoricensis, Roho Engolismensis: excommunicamus
illos milites de isto episcopatu Lemovicensi,
qui pacem et justitiam episcopo suo
firmare, sicut ipse exigit, nolunt aut noluerunt.
Maledicti ipsi et adjutores eorum in malum: maledicta
arma eorum, et caballi illorum: erunt cum
Cain fratricida, et cum Juda traditore, et cum Dathan
et Abiron, qui vivi introierunt in infernum. Et
sicut hae lucernae exstinguuntur in oculis vestris, ita
gaudium eorum exstinguetur in conspectu sanctorum
angelorum, nisi ante mortem ad satisfactionem
atque emendationem sive poenitentiam dignam venerint
in judicium episcopi sui. »
Omnes episcopi et presbyteri candelas ardentes in
manibus tenentes, mox eas in terram projicientes
exstinxerunt. Ad quod verbum cor populi valde expavit,
et omnes clamaverunt, dicentes: « Sic exstinguat
Deus laetitiam eorum qui pacem et justitiam
suscipere nolunt. »
His dictis, dominus Jordanus ait ad populum: #Haec verba maledictionis eodem dicta sunt tenore nuperrime
in sancto concilio Bituricensi in adversarios
pacis. Quemadmodum autem inter Bituricenses, Deo
donante, pax firmata est, ita inter Lemovicenses pacem
fieri optamus.@#
Post haec singuli episcoporum, et
ultimus archiepiscopus, de pace populum monuere,
dicentes: « Sicut pastor vester ecce praedixit vobis
de pace, ita nos ejus dicta firmamus uno corde, et
uno consensu, ex auctoritate Salvatoris Jesu Christi
Domini nostri, et beati Petri, atque beati Martialis,
sanctorumque aliorum apostolorum, quibus proprie
a Domino collata est potestas ligandi atque solvendi.
Quidquid hic pastor vobis a Deo datus confirmat,
confirmamus, et quidquid destruit, destruimus;
ligamus quos ipse ligat, benedicimus quibus benedicit. »
His et hujusmodi peroratis, facto silentio, cum ad
horam confractionis Dominici corporis ventum esset,
atque ex more archiepiscopus benedictionem populo
funderet, super beati Martialis nomine mentionem
interseruit, ita dicens: « Benedicat et custodiat vos
omnipotens Deus, domumque hanc sui muneris [numinis]
praesentia illustrare, atque suae pietatis oculos
super eam die ac nocte dignetur aperire. Amen.
Concedatque propitius ut omnes qui ad solemnitatem
anniversariam dedicationis hujus basilicae hodierna
die convenistis, intercedente beato Martiale
apostolo, et caeteris sanctis suis, quorum reliquiae
hic pio venerantur amore, vobiscum hinc veniam
peccatorum vestrorum reportare valeatis. Amen.
Quatinus eorum interventu ipsi templum sancti Spiritus,
in quo sancta Deus Trinitas jugiter habitare
dignetur, effici, et post hujus vitae labentis excursum
ad gaudia aeterna feliciter pervenire mereamini, » #et caetera quae in episcopali benedictione proferri solitum
est.@#
Secundus tamen benedictionis ille versus in
eo codice, sicut et in nonnullis aliis, nomen beati
Joannis evangelistae inscriptum continebat; verum,
ut dixi, ob loci festivitatis opportunitatem, convenienter
et consulto haec circumstantium peritorum
assensu ab archiepiscopo in beati Martialis proprietate
et gloria dicta sunt. Quod valde placuit omni
Ecclesiae summo amore et tripudio. Certissimum
quippe tenemus ea placere Spiritui sancto, quae
plurimorum fidelium consensu in unam voluntatem
conveniunt, juxta quod scriptum est: #Multitudinis
autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV)
@#.
Claudente luce diem, finitis vespertinis | null | aff9a9e8-eb39-457c-995a-d2234330cd00 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
solemniis,
Aemilius pontifex, veneranda canitie angelicus, in
eadem basilica, hanc, propter patrocinium beati
Martialis, benedictionem dedit populo, dicens:
« Omnis qui vos in apostolicis tribuit consistere
fundamentis, benedicere vos dignetur, beati Martialis
apostoli sui intervenientibus meritis, » #etc. quae
sequuntur.@# Consilio autem inito, episcopi semetipsos
altrinsecus monuerunt ut, tarditate remota, crastino
valde mane, quod illuxit sexta feria, ad concilium
iterato cogerentur in unum. Quod qualiter actum sit,
sequenti lectione paucis perstringendo reservabimus,
postulantes Dominum ut utilia quae oculis ipsi
vidimus, et auribus praesentes audivimus, memoriae
nostrae suggerere ad litteris mandandum dignetur
Deus et Dominus noster Jesus Christus, cum quo
est gloria Patri una cum Spiritu sancto, per immortalia
saecula sempiterna. Amen.
SESSIO II. #Celebrata@# XIII #Kalendas Decembris.--Inserta est enarratio rerum in concilio Lemovicensi@# I #anno 1019 gestarum.@#
Secundo interea concilii die, post anniversariam
Dominicae basilicae solemnitatem excursam, surgentes
episcopi ad psallendum ante lucem, atque cum
aurora lucis daret primum initium ipsi diei, altaris
mysterium Domino persolventes, valde mane, antequam
clarius illucesceret, ad basilicam sanctae sedis
aggregati, congruenti et disposito ordine intraverunt
ad concilium. Litaniam imposuit illis tribus diebus
jam dictus domnus Azenerius, venerabilis pater
monasteriorum sancti Martini Masciacensis, Sanctique
Benedicti Floriacensis, qui una cum antistite
Bituricensi ad concilium Lemovicense advenerat. In
quibus litaniis beatum Martialem inter aliorum apostolorum
nomina enuntiavit per singulos dies. Nam
haec illi et suis antiqua inerat consuetudo, sicut
ipse cunctis in concilio publice praedicabat. Erat
autem apprime liberalium artium peritus, qui dicebat
valde fieri inconveniens, eum qui potestatem
ligandi et solvendi a Redemptore cum aliis apostolis
acceperat, inter eos sanctos qui non acceperant
praedicari. Licet enim omnes episcopi potestatem
habeant ligandi et solvendi, non tamen eam a Christo
privatim alii acceperunt, nisi tantummodo illi
qui eum in carne beatis oculis viderunt et secuti
sunt, et ab eo ad praedicandum missi sunt; dicente
Domino: #Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc
cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum
sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur
eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan.
XX)
@#. Porro cum orassent omnes in unum, et ab
archidiacono data esset congrua lectio, et deinde
consequenti ordine ab eo qui verbum declamatorie
jubentibus episcopis fecit, doctrina ex Scripturis
divinis et de fide catholica promulgata esset: iterum
inter episcopos sermo habitus est de veritate
requirenda, et usque ad mortem observanda, de
fallacia notanda et ad nihilum redigenda, de justitia,
de pace, de Patrum statutis inviolabiliter tenendis.
In primis itaque, antequam de aliquibus inter
episcopos confabulatio fieret, exstitit ex majoribus
quidam qui archiepiscopo diceret: « Quosdam, charissime
Pater, ex clericorum ordine in hac sede et
in hac urbe modo esse deprehendimus, qui non ratione,
sed levitate vestris non obsequi parant verbis,
quibus hesterno concilio agitatum est de beato
Martiale Aquitaniae doctore, ut potius inter apostolos
quam inter confessores pronuntiari ab omnibus
recte debeatur. Super qua re quidam adhuc, velut
novitatis nacti occasionem, murmurant in angulis. »
Cui archiepiscopus ita respondit: « Nullus nostrum
ignorat, hesterno [die] coram omnibus rationabiliter
esse definitum, quod beati Martialis legationis testimonium
ab antiquis praeoccupatum et testificatum
sit; et quia, sicut caput nostrum Romana
sancta apostolica sedes comprobat, ita nos ejus
membra hoc idem debemus suscipere, et omni veneratione
amplecti; et quia qui potestatem ligandi
atque solvendi proprie a Christo, in terris in
carne adhuc degente, acceperunt, absque dubio
apostoli sunt; et quia nemo contradicere vero
potest, beatum Martialem a Christo in terris in carne
adhuc degente potestatem ligandi et solvendi cum
reliquis apostolis accepisse. Sancti etiam doctores et
patres nostri antiqui, columnae Ecclesiae fortiores,
proclamant omnes qui Dominum in carne viderunt,
eumque postea praedicaverunt, fuisse apostolos appellatos.
Et quis negaverit beatum patronum istum
vidisse Dominum in carne, et eum postea praedicasse?
Paulus quoque doctor gentium alios, exceptis undecim,
scribit esse apostolos, dicens: #Apparuit Dominus
undecim; deinde apostolis omnibus (I Cor. XV)
@#,
hoc est septuaginta duobus, de quibus indubitanter
unum esse credimus beatum Martialem. Nam | null | c29a025b-9fad-43f6-a623-0d6e1f6794cb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et cum
Dominus diceret: #Nonne vos duodecim elegi? (Joan.
VI.)
@# nunquid dixit: Nonne vos duodecim apostolos
elegi? Potius subauditur, #discipulos,@# teste Joanne
evangelista, qui ait: #Multi discipulorum ejus abierunt
retro, et jam non cum illo ambulabant (Ibid.)
@#. Dixit
ergo Jesus ad duodecim, subauditur, #discipulos.
Nonne vos duodecim,@# subintelligitur, #discipulos, elegi?@#
Et profecto constat multitudinem fuisse discipulorum
Domini, illosque specialiter fuisse apostolos, quos
ipse Dominus elegit, et misit ad praedicandum.
Nonne electi ad praedicandum fuerunt illi de
quibus Lucas ait evangelista: #Designavit Dominus
et alios septuaginta duos, et misit illos, dicens:
Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (Luc. X)
@#.
Sed quia contendunt de beato Dionysio et
aliis Patribus antiquis Galliarum, nunquid Dionysius
et Saturninus, genere gentiles, ab ipso Jesu, antequam
in coelos ascenderet, acceperunt potestatem
ligandi et solvendi cum his qui Dominum in carne
viderunt et secuti sunt? Nunquid usque hodie inveniuntur,
quia de novitate causantur, nomina Dionysii
et Saturnini scripta uspiam per litanias inter
apostolorum nomina? Liquido constat vero quia per
antiquissimos codices, penes innumeros locos et
gentes longinquas, beatus Martialis una cum aliis
apostolis scriptus est. Apostolus ergo sit nobis, quia
et erat antiquis. Quod denique de beatis Dionysio et
Saturnino dixi, eodem modo dictum puta de Ursino,
de Austremonio, de Fronto genere Petracorico, de
Juliano Cenomanensi, genere Romano, et de aliis
qui apostolos viderunt in carne vel videre potuerunt,
qui tam a beato Petro quam a beato Clemente,
sive successoribus ejus, in Galliam post beatum
Martialem praedicare missi sunt. Illi non specialiter
a Christo, sed ab eis qui illos in episcopatus ordine
consecrarunt, potestatem ligandi solvendique acceperunt,
quemadmodum et ego ipsam potestatem non
meo merito, sed gratia Dei, ab eo qui mihi gratiam
tribuit episcopatus, consecratore meo, praesente videlicet
domno Jordano, hujus sanctae sedis Lemovicensis
pastore, accepi. Sed quid adhuc plura recapitulari
opus sit, de quibus jam et ab antiquis Patribus,
et a sancta Romana et apostolica sede, et nuper a
concilio Bituricensi, et hic hesterna peritorum disputatione
plenius ad ordinem perfectum definitum est?
Nihil itaque jam aliud restat quam ut a nobis hic in
conspectu concilii publica damnentur excommunicatione,
quicunque clerici de omnibus comprovincialibus
nostris ulterius post hoc concilium repugnanti
animo beatum Martialem, doctorem primum
Aquitaniae, in alio quam in apostolorum ordine et
memoria enuntiaverint. »
Et cum austero vultu metropolitanus ligamentum
damnationis vellet ab ore proferre, sic domnus Jordanus
locutus est ei, dicens: #Petimus auctoritatem
vestram, venerabilis pater, ut hodie hoc judicium
suspendatis a clericis hujus sanctae sedis. Adhuc enim,
secundum Dominicam vocem, corripiam eos hodie
inter me et ipsos solos. Si me audierint, lucratus
ero fratres meos; si autem non me audierint, adhibebo
mecum adhuc unum vel duos ex praesentibus coepiscopis
fratribus nostris, ut in ore duorum vel trium testium
stet omne verbum. Quod si eos non audierint,
dicam ecclesiae, publico praesenti concilio, ut omnes
audiant in testimonium. Si autem Ecclesiam, hoc est
sanctum praesens concilium, non audierint, erunt mihi
sicut ethnicus et publicanus, et tunc verbo vestrae auctoritatis
ligate eos, tanquam non hominibus, sed
Spiritui sancto inobedientes. Namque, ut ait Augustinus,
Spiritus sanctus, qui quondam per apostolos
loquebatur, nunc etiam per nos loqui dignatur, quoties
de divinis disserentes veritatem loquimur.@#
His verbis primatis credens archiepiscopus: « Ergo,
inquit, caetera quae ad concilium pertinent, Domino
opem ferente, discutiantur. »
Cumque de regulis ecclesiasticis diutius explicassent,
ait domnus Jordanus: #Bene placet ut Bituricensis
concilii capitula in promptu afferantur, si forte
Lemovicensibus haec ipsa tantummodo coaptentur, an
aliter clero nostro placeant, sive alia opportune superadjiciantur.
Non enim una eademque lex omnibus
Ecclesiis sive populis, sive civitatibus, sive gentibus,
semper potest congruere, sed quaedam pro qualitate
locorum, et gentis, et animorum, quamvis diverso
tamen congruenti ordine, in consuetudinem deducuntur.
Nihil quippe obest diversa locorum consuetudo,
si tamen ratione sive auctoritate fulciatur. Plus
tamen ratio quam auctoritas praevalere debet, nam
gentiles pro | null | b89f2d74-e6a3-41c9-9bf6-9053a0098c64 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
majorum suorum auctoritate, nulla tamen
subnixi ratione, idola colunt. Quia quaedam auctoritas
sine ratione videtur esse, ratio vero per semetipsam
auctoritatis dignitatem accommodat. Atque ideo
multorum majorum auctoritas saepe in melius commutata,
sive penitus neglecta est, quia minus ratione
fulcitur. Gravis autem culpa est, si quis pro arbitrio
auctoritatem, quae rationis plena est, contemnere praesumit.
Rationabilis itaque auctoritas, sive ratio cum
auctoritate, et auctoritas cum ratione, semper ut sese
dignam praebeat et excellat necesse est. Diversarum
igitur consuetudinum usus et observantia per populos,
per loca, nisi fidei, spei, et charitati contraria sint,
nihil officere Christianae dignitati videntur; imo illa
consuetudo semper ad religionem prodesse creditur,
quae tum pro loco, tum pro tempore, pro necessitate,
pro dignitate, pro ratione, pro auctoritate, unanimi
voluntate fratribus in unum habitantibus bene complacere
videtur. Quid enim? Nunquid canonici monachos
pro duodecim lectionibus, vel monachi canonicos
pro novem numero reprehendere possunt? Utraque
enim ratione et auctoritate firma sunt; ter quatuor pro
quatuor mundi partibus sanctae Trinitati subjectis,
ter autem ternis pro novem angelorum ordinibus
sanctae Trinitati gloriam dantibus. Duodecim
comprobavit ille vir spiritu omnium justorum plenus
sanctusque papa Gregorius, prius monachus,
postea apostolicus. Novem traditae sunt a discipulo
beati Petri Ignatio martyre, qui per novenarium numerum
lectiones et psalmos ab angelorum choris prolata
audivit in coelo, deinde a Nicaeno concilio, deinde ab
ipso sancto Gregorio hic numerus in psalmis et lectionibus
atque responsoriis observatus est. Quid etiam Orientalibus
vel Occidentalibus clericis usus barbam radendi
vel non radendi officere ad religionem videtur?
Isti enim Petrum apostolum auctorem hujus consuetudinis
habent; et cum auctoritate hanc tenent rationem,
rationabile esse dicentes clericos a laicis, sicut
in vita, ita in corporis habitu differre. Quocirca hic
mos ad religionem nobis potius prodesse quam obesse
perspicitur. Illi autem barbam non radendi morem
eligunt, Paulum sive Jacobum fratrem Domini apostolos
in auctoritatem sibi assumentes. Qui cum auctoribus
rationem adjungunt (fieri quippe oportet rationabile
obsequium nostrum), rationabile dicentes
clericos sicut et laicos decorem in facie servare virilem,
juxta dignitatem humanae conditionis a Deo
creatam, quae solum virum barbam propter decorem
habere voluit, et in vertice solummodo capitis clericatus
signum praemonstrare; aliam adjungunt sibi
rationem, quia Dominus noster Nazaraeus et intonsus
esse voluit, ferrum super caput ejus non ascendit,
coronam spineam duntaxat in vertice dignatus est
pati. Ad cujus instar clericorum corona in vertice,
ferro incidente figuratur, ut regnum et sacerdotium
Christi etiam in clericorum capitibus rasura ipsa praemonstretur.
Ita sicut super hac re nostra consuetudo
auctoritatem, simulque rationem et religionis habet
augmentum: sic etiam penes Graecos, illorum talis a
nostra dissidens consuetudine consuetudo, auctoritatem
una cum ratione et religionis continet fructum.
Et hac in re neque illi nos, neque nos possumus reprehendere
illos: sicut de fidelibus qui carnibus vescebantur,
ait apostolus: « Qui non manducat, manducantem
non spernat; et qui manducat non manducantem
non judicet. Qui enim manducat, Domino manducat;
et qui non manducat, Domino non manducat (Rom. XIV)
@#.
» #Qui porro auctoritatem observant cum
ratione, recte possunt reprehendere illos qui sine ratione
custodiunt auctoritatem: hi autem istos nullo
modo. Qua de re qui beatum doctorem Aquitaniae
inter confessores proponunt, auctoritatem habentes
majorum sine ratione, dicentes sic proposuerunt. Qui
ante nos fuerunt illi et illi, merito reprehenduntur ab
his qui cum auctoritate rationem ostendunt; proponentes
eum una cum aliis apostolis, et dicentes: « Illi
et illi antiqui patres apud illa authentica loca, et
Romana apostolica sedes, illique peritissimi viri, eum
proposuerunt in apostolorum ordine. » Rationabile
autem est ut ille qui inter alios a Domino accepit virtutem
praedicandi Evangelium, potestatem ligandi et
solvendi, scientiam omnium linguarum, et signaculum
apostolatus habet Galliam, ideoque apostolus
est, merito cum ipsis apostolis proponatur, et
memoria ejus de gloria apostolatus semper confirmetur.
Isti ergo illos, non illi istos, super hac re arguere
juste poterunt. Haec idcirco dixi ne diversorum diversae
consuetudines et leges, si rationem habent,
scandala generent. Observandum equidem nobis
magnopere est ante omnia et super omnia, uti mandatum
Dei, et non nostras traditiones, populo observandas
tradamus: et nihil nisi | null | bc5662c0-2b41-4df8-b3e4-7b2a42ec07d1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Scripturarum divinarum
auctoritate fultum agendum statuamus; nihilque
de cordibus, nihil extra praeceptum Domini, et sanctorum
Patrum, quod absit, constituere, docere, vel
jubere praesumamus. Quae vero aliis trademus, primi
nos ea ipsi faciamus, ne simus de illis super cathedram
Moysi sedentibus, super quibus Salvator ad
turbas et ad discipulos suos, ait: « Dicunt enim, et
non faciunt (Matth. XXIII)
@#; » #et iterum: « Digito autem
suo nolunt ea movere (ibid.)
@#. »
His dictis, conversus archiepiscopus ad eum qui
ad dexteram suam super aliam cathedram sedebat,
sacris vestibus ornatum Azenerium abbatem, dixit
ad eum: « Rogamus, charissime, ut, sicut domnus
Jordanus pontifex jubet, capitula Bituricensis concilii,
velut vos ipsi, qui interfuistis, audistis, huic
sancto concilio coram exponatis. »
Tunc ipse enuntiare coepit, dicens:
Haec sunt capitula, super quibus hoc tempore depravata
erat S. Bituricensis mater ecclesia. Itaque
Patrum sequentes vestigia, statuerunt, qui praesentes
ibi fuerunt episcopi, Aymo Bituricensis, Stephanus
Aniciensis, Renco Arvernensis, Ragamundus
Mimatensis, Aemilius Albiensis, Deusdedit Cadurcensis,
haec servanda ab ecclesiis sibi commissis.
« In primis, ut per omnes, » etc. ( #Vide concil.
Bituric. an.@# 1031.
Talia senior cum perorasset, ait domnus Jordanus: #Omnia nobis haec bene placent; tantum de corpore
Domini mutando, propter presbyteros qui omnibus Dominicis
diebus ad ecclesias suas nequeunt adesse, placet
ita temperanter institui, ut ab omnibus valeat
inexcusabiliter observari. Quae enim in Ecclesia instituuntur,
sic debent fieri moderata, ut absque importabili
fasce ab omnibus portentur, et qualiter animae
salventur, et quod facit Ecclesia, absque murmuratione
faciat, et ne inobedientia locum inveniat. Itaque placet
ut corpus Domini in anno per duodecim terminos renovetur
in omnibus illis ecclesiis ubi incessanter custodiri
solet, hoc est, in pascha, in pentecoste, in Nativitate
sancti Joannis, ad Vincula sancti Petri, in
Assumptione sanctae Mariae, in festivitate sancti Michaelis,
in omnium sanctorum, in sancti Andreae, in
Natali Domini, in Hypapante, in Quadragesima, in
media Quadragesima. His enim distinctionibus anni
omnes presbyteri ad proprias possunt recurrere ecclesias,
et ipsum corpus Domini, quod mutatur, non nisi
a mundis Ecclesiae ministris sumatur. Monasteria vero
monachorum regularia, quia diligentius et nitidius
omnia ad cultum altaris procurant, in abbatum suorum
arbitrio de his, sicut de aliis regulis, permittimus.
Illi enim nostris legibus constringi non debent, qui
ultra nos per arctam et angustam portam vitae ingredi
appetunt, qui voluntatem propriam frangunt, qui
jugum ab adolescentia portant, qui episcoporum jussis
summopere in omnibus obediunt. Tales, inquam, legibus
non oportet subjici conciliorum, nisi forte reprehensioni
vel contemptui patuerint. Sic Apostolus ait:
« Justo lex non est posita, sed injustis, et non subditis,
impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis
et matricidis, homicidis, fornicatoribus,
masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus,
perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei quod
creditum est mihi
(I Tim. I)
@# » #Nam et abbates regulares
non ideo ad synodum venire cogo hujus sedis,
ut arguantur, sed ut mihi de rebus ecclesiasticis moderandis
consultum praebeant, quatenus ipsi spirituales
viri, dum mihi per diversas multorum curas disperso
opem ferunt ad sublevandum onus, in retributione
coronae mecum participentur. De cultu enim ecclesiastico
et reverentia corporis Domini, probavi ipse oculis
meis regulares per Lemovicinum monachos altaria et
codices, vestimenta, calices, linteamina, et cuncta
quae ad altare pertinent, mundissima quotidie et cum
reverentia servare.@#
Cumque de his et aliis hujuscemodi, plura dicerentur,
et archiepiscopo omnibusque placerent, accusatores
justi exstiterunt ex senioribus, qui dicerent
in concilio: « In loco Sancti Petri Bellocensis [ #corr.@#
Bellilocensis] monasterii, sancta Ecclesia Lemovicensis
vim patitur. Hic siquidem locus in ordine regulari
quondam fuit illustris, nunc autem ita a saecularibus
conculcatus est, ut super monachos ipsius
monasterii dominetur abbas saecularis et absque monachi
habitu. »
Clamaverunt omnes qui erant in concilio: « Hoc
magna destructio est, ut caecus videntes ducat, stultus
sapientes doceat. Hac enim | null | 1ebd00ba-d922-4c0b-a531-ae322b4edba3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in re disciplina moritur,
locus hypocrisis monachis datur, occasio propria
possidendi monachis subripitur, per quae decepti
perire possunt. Capite morbido totum corpus inutile
est, et pro tali destructione locorum Dei, ira super
populos a facie Dei egreditur. »
Tunc requisiti monachi supradicti monasterii,
astantes in conspectu episcoporum, dixerunt: « Ordinetur
nobis abbas idoneus secundum regulam, et
in pace erimus: lugentibus enim nobis iste super
nos tyrannidem arripuit. Ut autem praesentibus episcopis
sit notum, Rodulphus, archiepiscopus quondam
Bituricensis, monasterium ipsum tempore Caroli
regis in fundo suo construxit, et praediis suis
multisque donis satis superque nobilitavit. Post cujus
transitum ad coelos longo excurso tempore, occasione
reperta, comes Tolosanus coenobium ipsum
suae potestati addixit, et comiti Petracoricensi in
beneficio largitus est. Ille quoque vicecomiti Combornensi
concessit, qui nunc nobis laicalem personam
imposuit, ea de causa quia Bernardus monachus
Solemniacensis, et postea episcopus Cadurcensis, nobis
vero abbas, antecessor ejus, avunculus ejus exstitit. »
Dixerunt episcopi: « Ecclesiastica officia non secundum
carnis originem, sed secundum meritorum
virtutem, distribui oportet. »
Cumque ille clericus, non monachus, abbas, saeculari
nobilitate ac generositate magnus, mox vocatus
in concilium ante episcopos reus astaret, genibus
positis, et super hac re judicaretur secundum canones,
ita respondit: « O reverentissimi Patres, hanc, rogo,
justo judicio corrigite rem, et libenter consentio. »
Dixerunt Patres: « Idoneum ex regularibus monachis
aliquem adducito ante domnum Jordanum,
ut ipse cum regulariter ordinet abbatem ad regendum
ipsum locum; et tu extrinsecus non dissipator,
sed defensor et provisor loci adesse memento. »
Itaque episcopi, postquam de his diu locuti essent,
primati Lemovicensi sub testimonio concilii
et Willelmi ducis Aquitanorum hoc taliter commiserunt
negotium, ut usque ad Natalis Domini
festivitatem, quae in sexta hebdomada exspectabatur,
ordinaret in eo loco dignum pastorem secundum
regulam. Quod si contradicentes reperiret qui id
fieri non permitterent, et ipsos et ipsum locum excommunicatione
canonica ligaret, donec idem locus
ad pristinam revocaretur dignitatem.
Quibusdam vero sciscitantibus si qui monachorum
forte de eodem saeculari loco ad alium regularem
transmigrare vellent, utrum eis liceret, eruditi qui
aderant, recte sapere tales judicabant. « Tales, inquiunt,
Deo placere student. Nam si perfectus est
qui inter malos bonus est, tamen bonorum consortium
adipisci laudabile et perutile est. Quia sicut
Spiritus sanctus per Psalmistam ait: #Cum sancto
sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et
cum electo electus eris, cum perverso autem perverteris (Psal. XVII)
@#.
Et rursum Apostolus: #Corrumpunt
mores bonos colloquia mala (I Cor. XV)
@#. Rursus
Scriptura ait: #Qui tetigerit picem, inquinabitur ab
ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam (Eccli. XIII)
@#.
Nam si lilium inter spinas lucet, tamen
gravatur a spinis et gloriosius crescit inter amoena
quam inter spineta. Nam et ipse regularis abbas si
contigerit ut super saeculares ordinetur monachos,
nec eos ab illicitis potuerit deflectere, nec habuerit
bonos qui eum adjuvent ut patienter toleret malos,
satius est eos derelinquere, et secum solum habitare,
quam eorum incorrigibili mordacitate, cordis
tranquillitatem amittere. Et juxta Dominicam vocem,
melius est ei luscum vel claudum in vitam intrare,
quam duos oculos, vel duos pedes habentem, mitti
in gehennam, hoc est, melius est se solum lucrari
quam cum pravis, quos inutiliter amat, detrimentum
pati. De talibus loquitur Spiritus sanctus per prophetam,
dicens: #Fili hominis, increduli et subversores
sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II)
@#.
Et item Job: #Frater fui draconum et socius struthionum (Job XXX)
@#.
Et David: #Quis dabit mihi pennas
sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV.)
@#
Certe beatus Benedictus saeculares vel agrestes monachos,
qui eum veneno necare conati sunt, ideo deseruit,
ne mentis suae tranquillum oculum eorum
pessima foeditate turbidaret. Ut enim sancti Patres
dixerunt, quidquid pacem vel tranquillitatem cordis,
qua Deum assidue cogitare debemus, perturbare potest,
quamvis utile, quamvis necessarium sit, abjici
oportet; quolibet quippe vitio cor perturbatum Deum
cogitare non potest. Haec dicentes, non eos damnamus
qui | null | 2786f259-e046-4657-9fe3-34c9016e7611 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inter pseudomonachos boni aliquoties vel
cum pravis majoribus necessario degunt, si tamen
illud adimplent quod scriptum est: #Quae dicunt facite,
quae autem faciunt facere nolite (Matth. XXIII)
@#;
et item: #Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter
filias (Cant. II)
@#. Et periculis in falsis fratribus Apostolus
exercitatus est, et praecepta pastoris in omnibus
adimplere, etiamsi ipse, quod absit, aliter agat.
Et in talium exemplo beatus Petrus Lot in testimonium
assumit, dicens: #Et justum Lot a nefandorum
conversatione eruit, habitantem inter eos qui de
die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant (II Petr. II)
@#.
Nec de solis monachis, verum
etiam generaliter de omnibus Christianis, qui boni
inter malos conversantur, haec dicta sunt. De talibus
item Paulus ad discipulos ait: #In medio nationis
pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria
in mundo (Philip. II)
@#. Hinc Joannes Pergami Ecclesiae: #Scio,@#
inquit, #ubi habitas, ubi sedes est Satanae,
et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II)
@#.
Ergo, sicut Gregorius ait, bonus non est
qui malos tolerare recusat. Et tanto magis mali tolerandi
sunt, quanto et amplius abundant. Regulares
autem monachos dicimus, qui illicita nolentes, non
suo sed alieno imperio vivunt; quibus omnia in medium
conferuntur communia, nec aliquid habent
quod abbas non dederit aut permiserit. Potest autem,
quamlibet difficile contingere possit, regularis unus
inter plures agrestes conversari, si tamen ab illicitis
sese continet; si his quae sibi ad hujus vitae usus
congruunt, permittente aut dante eo qui sibi praeest,
contentus fuerit: juxta quod Apostolus loquitur, dicens: #Habentes victum, et tegumentum, his contenti
sumus
(I Tim. VI)
@#. Saeculares autem monachos illos
dicimus quos regulares monachi in die judicii judicabunt,
sicut Ninivitae, vel regina Austri, dicente
Domino, Judaeos incredulos damnabunt; vel apostoli
duodecim tribus Israel duodecim judicabunt, quia
illis credentibus illi credere noluerunt. Sic isti illos
judicabunt quia istis regulariter viventibus, illi regulariter
vivere noluerunt. In capitibus ergo justis
monasteria eriguntur et vigent, in vitiosis ruunt et
languent. Episcopus itaque, ad cujus dioecesin pertinent
monasteria, et abbates, atque Christiani vicini,
nisi prohibuerint indignos in pastoralem curam
ingredi, malum in illos respicit, sicut bona merces
a Deo illos exspectat, si familiae Dei dignos constituant
dispensatores. »
Haec et his similia cum mystico et utili audientibus
sermone de sublimiori proposito edissertata
essent, ait domnus Jordanus: #Ago Deo gratias quia
in dioecesi Lemovicensi plura monasteria recto tramite
incedunt, et boni odoris de se exempla latius diffundunt,
sicut Apostolus ait: « Christi bonus odor sumus
Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II)
@#.
» #Hos quippe, qui praesentes huic sancto
concilio intersunt, abbates Lemovicenses laudo, et
testificor in Domino Jesu quia cum sibi subditis regulariter
agentes lucrandis animabus potius invigilant
quam de caducis rebus et transitoriis curent.
Dignum est enim ut quicunque suscipiunt animas
regendas, praeparent se ad rationem reddendam. In
primis denique familiam beati Martialis in hac urbe,
et Cambonense monasterium beatae Valeriae possessionem
beati Martialis, et alia quae ei jure possessionis
perpetuae ab antiquis subjacent temporibus monasteria,
non ignoro regulariter vivere. Nihilominus Solemniacum
atque Usercam coenobia nobilissima, monasteria
quoque in hac urbe Sancti Martini et Augustini,
necnon et congregationem virginum in basilica beatae
Dei genitricis, et alias servorum Dei per Lemovicinum
congregationes, gaudeo sancti ordinis reverentiam regulariter
observare. Quantum denique in oculis omnipotentis
Domini ad intercedendum pro salute populorum
congregationes valeant servorum Dei, beatus
Gregorius de congregatione sanctimonialium locutus,
ostendit, inquiens: « Inter tot Longobardorum gladios
his nostris temporibus Roma nequaquam subsistere
posset, nisi virginum sanctimonialium in hac urbe
Romana congregationes suis orationibus tantae hostilitati
resisterent. » Et item: « Ideo, inquit, providendum
nobis monasteriis ancillarum Dei, quatenus
eis abundanter subsidia ministremus: ne qua forte
penuria gravatae, a suo proposito vel aliquantulum
succumbant. » Nam monasteria monachorum idem
Gregorius per universum mundum libera et quieta esse
volebat, ut si quem episcoporum comperisset aliqua
ratione ea excommunicare vel | null | c1d6b9e9-89bb-4a29-b8c4-c67b51f6c34e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
inquietare, graviter in
eos vindicaret, quod in epistolis suis facile perspici
poterit. Nos quoque monasteria servorum Dei defensa,
quieta et tuta esse desideramus, tanti Patris vestigia
sequendo. Verumtamen si culpa superbiae vel inobedientiae
in abbatibus inventa fuerit, eam canonice insequi
oportet. Hoc dixi propter abbatem monasterii
Usercensis, quem dicunt hoc anno instituta sancti
concilii contempsisse. Quidam enim narraverunt nobis
quia excommunicatum vicecomitem Albuciensem interfectum
in praeda ipse apud suum monasterium sepelierit,
super qua re, si vera est, cor meum contristatur.
Omnes enim noverunt in sanctis conciliis sic institutum
ut si quis ab episcopo suo excommunicatus, interfectus
aut obitu proprio mortuus absque reconciliatione fuerit,
nullatenus Christianorum sepultura sepeliatur, nisi
episcopus, satisfacientibus pro eo amicis vel parentibus,
absolutionem et licentiam ex hoc concesserit. Sed neque
pro eo oretur, nec facultas ejus in eleemosynam
suscipiatur, quousque ab episcopo absolvatur. Simili
modo si vulneratus ad mortem quilibet de excommunicatis
fuerit, vel infirmitate ad exitum correptus, poenitentiam
ex corde petierit, vel esse monachus quaesierit,
poenitentia ejus suscipiatur quidem, et viaticum ei pro
misericordia tribuatur; nullatenus tamen sepeliatur,
neque post mortem pro eo oretur, donec ab episcopo
suo absolvatur. Dicente enim beato Gregorio in Dialogorum
libro secundo: « Tantam Ecclesiae suae
Christus largitus est virtutem, ut etiam qui in hac
carne adhuc vivunt, jam carne solutos absolvere valeant,
quos vivos ligaverant. Dicente Domino ad Petrum:
Quodcunque solveris super terram, erit solutum
et in coelis (Matth. XVI)
@#. » #Nam sanctus Benedictus
duas sanctimoniales, et unum ex fratribus, qui
ligati obierant, post mortem absolvit. Idemque papa
Gregorius medicum fratrem in ipso exitu vitae ligavit,
nec eum consolari in fine, nec pro eo orare permisit,
sed nec eum in coemeterio ecclesiae sepeliri sivit; quem
tamen longe post mortem pro misericordia absolvit, et
pro eo orare instituit. Verumtamen valde horrendum
est, ut beatus papa scribit, cum quis irreconciliatus a
saeculo exit. Praeterea si quem episcopus ligat, alius
absolvere se putat, et ipse decipitur qui eum suscipit,
et qui suscipitur perit, et hac occasione falsae pietatis
concilia Patrum destruuntur, et Deus contemnitur, et
pax de Ecclesia expellitur. Siquidem ille qui excommunicatum
suscipit, idcirco simul cum eo perit, quia
similem sortitur excommunicationis vindictam: et,
ut beatus Petrus in scriptura beati Clementis ait, quicunque
excommunicato consentit, vel in colloquio participatur,
unus et ipse est de illis qui Ecclesiam Dei
destruunt.@#
Cumque in concilio a quibusdam interrogaretur
utrum observanda est excommunicatio ei, quem
aliquando forte injuste et absque culpa pontifex ligat,
Odolricus Pater sic ait: « Quemadmodum beatus
Gregorius attestatur, cujus auctoritas minime sperni
potest, si pastor ligat aliquem aut juste aut injuste,
aut ob culpam aut sine culpa, observanda est excommunicatio,
ne is qui injuste forsitan ligatur, ipsam
excommunicationem ex alia culpa mereatur. Neque
ovis pastorem suum temere reprehendat, ne ex ipsa
tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat
fiat. Dicit autem de episcopis quia ipsi se hac potestate
privant qui vel odio vel gratia, et non secundum
meritum causae, ligant vel solvunt. »
Ad haec pontifex adjecit, dicens: #Presbyter qui
excommunicatum scienter suscipit, ideo ab ordine
deponitur, quia semetipsum excommunicat qui excommunicato
consentit.@#
Tunc episcopi dixerunt: « Statuimus canonice ut
qui amplius excommunicatum nesciens susceperit, et
postea probaverit, ad poenitentiam mox recurrat in
conspectu et judicio episcopi sui. Qui autem scienter
id egerit, sive in vita, sive in morte, sive aliquid
de facultate damnati in eleemosynam probatus fuerit
suscepisse, ab ordine presbyter cesset, nec gradum
recipiat, nisi satisfactus, ab episcopo suo sacris vestimentis
reinduatur. Si presbyter non est, communione
eucharistiae et audientia missae privetur usque ad reconciliationem
episcopi. Quando autem episcopus presbyterum
deposuerit, sic agat: Jubeat eum prius indui
omnibus sacerdotalibus indumentis, deinde manu sua
auferat ei manipulum, deinde casulam, deinde mediam
stolam de collo reflectat ei inter scapulas sub
latere dextro, et depositus est a presbyteratu in
diaconatum. Quando quemlibet excommunicaverit,
eat publice ad ostium ecclesiae et ostium pro eo
claudat. Dum absolverit, ambulet cum eo usque ad
portas ecclesiae, et aperiat ei ut ingrediatur. Aliter
autem nullus excommunicatus ecclesiam | null | e2d04587-bfe9-47ab-ad3a-20e0cc3ad10b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ingrediatur,
quia nefarium et illicitum est. Presbyteri autem, de
ignotis causis; episcopi, de notis excommunicare est,
ne episcopi vilescat potestas. »
His dictis, cum accusatum abbatem inquirerent
quid responderet, ille respondit domino primati:
« Domine, inquit, Pater, de hac re, qua accusor,
veritas vobis nuntiata non est. Absit a me ut absque
vestra licentia aliquando suscipiam excommunicatum.
Ordo enim noster quanto sublimior est, tanto
subjectior et promptior ad obediendum episcopis ut
sit, necesse est. In episcopis enim ipsum Deum honoramus,
vel contemnimus, sicut ipse ait: #Qui vos audit,
me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X)
@#. Ecce
idoneos testes adhibeo, quia ille vicecomes excommunicatus,
postquam praedando interfectus est
(comites enim praedantes, excommunicati palam in
omnibus conciliis sunt) me ignorante a militibus
suis ad monasterium nostrum deportatus est, cujus
corpus neque suscepimus, neque sepelivimus, sed
sine officio sacro retro ultra aquam revehi jussimus,
ubi milites ipsi, nullo clericorum astante, sepelierunt
illud. »
Quo audito, episcopi judicaverunt, dicentes: « Si
ita est, nec ille excommunicatus sepultus est, nec
abbas monasterii culpabilis judicari potest. »
Tunc episcopus Cadurcensis coepit enarrare, dicens:
« Nuperrime, post concilium Bituricense,
quidam de excommunicatis eques in nostra dioecesi
interfectus est, quem ego, rogantibus amicis et propinquis
ejus, nullatenus solvere volui, ut caeteri
metum haberent; gravem enim culpam praedantis
habuerat. Itaque sine sacerdotis obsequio a militibus
apud quamdam ecclesiam Sancti Petri, non me jubente,
sepultus est. Mane autem facto, corpus ejus
longe extra coemeterium projectum, et nudum super
faciem terrae inventum est; tumulus autem, ubi
sepulturam habuerat, intactus ita ut dimissus pridem
fuerat repertus est. Quem iterum milites aperuere,
et nihil in eo aliud nisi vestes quibus involutum
fuerat, invenerunt. Rursus cadaver ibidem
sepeliunt, et diligenter tumulum sub enormi pondere
terrae et lapidum claudunt, sed die altero
projectum cadaver et tumulum intactum ut supra
aspiciunt. Quinquies sepeliunt, toties eodem dejectum
tenore contuentur. Tanto demum victi stupore,
corpus longe a coemeterio ecclesiae terra obruunt.
Quo terrore perculsi principes militiae, pacem nobis,
velut optabamus, firmare nequaquam distulerunt. »
Ad haec respondit concilium: « Quid hoc aliud est
nisi quia sub oculis hominum arbiter omnium affirmat
Ecclesiae suae auctoritatem, quia excommunicati
sepultura Christianorum juste ab episcopis segregantur?
Tales enim negant fidem, dum latrocinia
potius quam pacem sectantur. Non enim Christiani
dicendi sunt, de quibus ait Apostolus: #Confitentur
se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I)
@#. Item
Jacobus: #Fides sine operibus mortua est (Jac. II)
@#.
Certe Dathan et Abiron pro pastorum suorum contemptu
perierunt de medio multitudinis. Ita in episcopo
suo Deum contemnens, juste insepultus ab Ecclesia
disjungitur, si in excommunicationis vinculo
eum contingat oppetere mortem. »
Odolricus interea venerabilis Pater familiae beati
Martialis, sedens in cathedra juxta primatem Lemovicensem,
sacris ut erat indutus ornamentis, dare
coepit consilium episcopis, dicens: « Hic vos, charissimi,
decernere oportet medicinam quam contra
generalem morbum adhibeatis. Si enim de pace tenenda,
sicut est vestra voluntas, principes militiae
Lemovicensis vobis obstiterint, quid contra ista sit
agendum? » Dixerunt episcopi: Hac in re petimus,
charissime, ipse date consultum. Quibus ille: « Nisi
de pace acquieverint, ligate omnem terram Lemovicensem
publica excommunicatione, eo videlicet
modo ut nemo nisi clericus aut pauper mendicans,
aut peregrinus adveniens, aut infans a bimatu, et
infra, in toto Lemovicino sepeliatur, nec in alium
episcopatum ad sepeliendum portetur. Divinum officium
per omnes ecclesias latenter agatur, et baptismus
petentibus tribuatur. Circa horam tertiam signa
sonent in ecclesiis omnibus, et omnes proni in faciem
preces pro tribulatione et pace fundant. Poenitentia
et viaticum in exitu mortis tribuatur. Altaria
per omnes ecclesias sicut in Parasceve nudentur, et
cruces et ornamenta abscondantur, quia signum luctus
et tristitiae omnibus est. Ad missas tantum,
quas unusquisque sacerdotum januis ecclesiarum
obseratis fecerit, altaria induantur, et iterum post
missas nudentur. Nemo in ipsa excommunicatione
uxorem ducat. Nemo alteri osculum det. Nemo clericorum
aut laicorum, vel | null | 547c1d37-c8fe-4f22-aba4-b872b7492200 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
habitantium, vel transeuntium,
in toto Lemovicino carnem comedat, neque
alios cibos quam illos quibus in Quadragesima
vesci licitum est. Nemo laicorum aut clericorum
tondeatur neque radatur, quousque districti principes,
capita populorum, per omnia sancto obediant
concilio. Si quis vero probatus fuerit aliquo modo
hujus vinculi violator, non recipiatur, nisi cum digna
poenitentia. Magnopere enim episcoporum excommunicatio
est observanda, ne forte plus irascatur furor
Domini super nos et super populum. »
Tunc interrogatum est in concilio utrum uni aut
duobus primoribus, si obedierint, debeat ab episcopo
ignosci, sine omnibus aliis, an non? Quod Aemilius
pontifex et Azenerius abbas hoc modo enodaverunt,
respondentes: « Si de centum impiis praeter unum
nequimus revocare, ipsum solum cum gaudio debemus
suscipere. »
Odolricus autem Pater sic respondit: « Si una
de centum perditis ad salutem lucratur, gaudium est
eoram angelis Dei. Si quis denique post mortem inobediendi
ad obediendum episcopo festinat, jam a
Deo interius vivificatur, ideoque eum absolvi necesse
est. Nam de his qui ad poenitentiam compunctos non
suscipiunt, obduratos vero aut terrore aut amore
saeculari absolvunt, sic Spiritus sanctus per prophetam
dicit: #Mortificabant animas quae non moriuntur,
et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII)
@#.
Et rursum: #Vae his qui dicunt bonum malum, et
malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras
lucem (Isa. V)
@#. Si ergo vel unus ex primoribus principibus
vobis obedierit, caeteri vero omnes attrita
fronte rebelles exstiterint, pacificum suscipite in
pace Christi eique in omnibus opem ferte, et terram
honoremque ejus in absolutione gaudentem et liberum
esse permittite; caeterae autem partes Lemovicensis
terrae quae rebelles principes habent, in
supradicto relinquantur anathemate usque ad dignam
correctionem, ut sit inter bonum et malum
differentia, ac si inter lucem et tenebras.
Quod si omnes majores potestates Lemovicenses
pacem consenserint, ut omnia sint absoluta, et
aliqui de privatis militibus sive minoribus principibus,
inventi fuerint concilio inobedientes, hi tales
ita privatim excommunicentur, ut sint segregati a
communione corporis et sanguinis Domini; in ecclesiam
intrandi nullam habeant licentiam: cum Christianis
non comedant, neque bibant, neque ambulent;
linum non induant, carnem non comedant,
vinum non bibant; non tondeantur neque radantur:
ad nullas orationes proficisci praesumant; si infirmi
fuerint, non visitentur a clerico: morientes in ipsa
excommunicatione, non sint de loco levati in quo
mortui fuerint, nec cooperiantur ligno, neque petra,
neque aliqua munitione: substantiam eorum nullus
pro animabus eorum in eleemosynam accipiat. »
Dictum in concilio est: « Si quis de episcopis aliquoties
timore, vel amore, vel pecunia se inflexerit,
ut secundum concilium non distringat per justitiam
illum quem distringere debet, et potest, sive absolverit
vivum vel mortuum, quem absolvere non debet,
aut in aliquo probatus fuerit violare concilium,
quod ipse cum aliis episcopis instituit, ab ipsis episcopis
deponatur usque ad spatium temporis, quod
ipsi episcopi concorditer judicabunt. » Dixerunt
episcopi omnes: « Placet nobis haec propositio, et
sic fiat. Similiter fiat de illo episcopo, qui excommunicatum
alterius episcopi susceperit vivum, sive
mortuum, vel in episcopatu suscipi a quoquam permiserit
vel consenserit. »
Interea cum talia episcopi sermocinarentur, querimonia
in concilio commota est a dicentibus: « In
monasterio Beati Martialis sursum in Pascha et
Pentecoste baptismus agitur, et ibi servi a dominis
suis libertate donantur. Haec volunt clerici hujus
sedis non amplius alibi quam in hac sede administrari. »
His opposita sunt ista a sanum sapientibus, qui
sic responderunt: « In oratorio Sancti Joannis Baptistae,
quod est ad meridiem, sursum secus Salvatoris
basilicam, fontes ab antiquis temporibus praeparati
sunt, et tantummodo in Pascha et Pentecoste
ibi semper solet agi baptismus; aliis vero tempori
bus per totum annum in ecclesia Sancti Michaelis,
de illa superiori parochia baptizantur infantes; nec
ullo modo pro his haec sancta sedes hactenus querelas
commovit, Parochiani siquidem Sancti Petri
ecclesiae Cairogensis, et quicunque ex principibus
ex omni Lemovicino volunt, filios suos ad scrutinium
in Quadragesima, et baptizandos in Pascha, sive in
Pentecoste, ad hanc deferunt sedem. Parochiam
vero ecclesiae Sancti Michaelis, et ecclesiae Sanctae
Mariae de Arenis, et aliarum ecclesiarum, quae basilicae | null | 92faa2ad-21bc-4437-a144-ef65fbae2ee2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Beati Martialis subjectae sunt, et quicunque de
principibus ex toto Lemovicino, sive de externis
Aquitaniae civitatibus voluerint, filios suos baptizandos
sursum ad Redemptoris aulam dirigunt. Denique
semper fuit consuetudo ut quicunque voluerunt, sursum
aut ante altare Redemptoris, aut ante corpus
beati Martialis, servos suos libertati darent. Quod
ergo usque ad nos semper licitum, nec amplius prohibitum,
quo pacto nunc amodo illicitum erit? Verum
justo judicio judicent praesentes episcopi quid
hac in re aequum sit. »
Dixerunt episcopi: « Beato Martiali privilegium
suum ab antiquis statutum auferre nefarium est.
Haec autem sedes beati Martialis caput et mater
omnium Galliae ecclesiarum est, quia prima ante
omnes alias in Gallia exstitit Deo consecrata; ideo
que Lemovicenses omnes ecclesiae praesertim huic
tanquam capiti proprio, in omnibus honorem exhibeant.
Ipsa autem sedes et mater, nullatenus a filiabus
suis caeteris ecclesiis justa antiquitus concessa
tollat instituta, nec eis impendi honorem debitum
prohibeat. Gaudere enim pontifex et assensum praebere
debet, ut Ecclesiae sibi subjectae in honore antiquo
perseverent. Itaque in Beati Martialis monasterio,
sicut antiquitus solitum erat, propter ordinem
paschalem non negligendum, qui mentes carnalium
ad altiora trahit, et propter trinas litanias, et propter
stationem ad fontes, recte opportunum est
celebrari baptismum, de tribus non minus infantibus,
in Pascha solummodo et Pentecoste. Simili
ratione fieri congruum est in aliis monasteriis et
ecclesiis, ubi ab antiquis diebus exerceri id solitum
est, ita tamen ut major numerus baptizandorum sit
apud hanc matrem ecclesiam. Et hi qui in aliis
ecclesiis apud hanc civitatem baptizantur, ipso die
coram episcopo ad confirmationem in hac sede cum
luminaribus exhibeantur. Ubi enim cereus paschalis
consecratur et baptismus agitur, ibi honestius paschalis
ordo perficitur, et tres litaniae, quae in Sabbatis
Paschae et Pentecostes nulla ratione praetermitti
possunt, ne, quod absit, auctoritas Spiritus sancti
vilescat, aptius persolvuntur. Post sex enim lectiones,
septena fit in choro a pluribus simul cantoribus
solemniter indutis. Deinde cum terna ipsi cantores
et sacerdotes ac caeteri ministri procedunt ad fontes.
Facto vero baptismo de tribus tantum infantibus
(nam caeteri, si plus fuerint, ab alio presbytero qui
ibi remanserit baptizantur) cum terna a fontibus
regrediuntur, qui ad chorum, ad chorum; et qui ad
altare, ad altare, cum cereis nondum luminatis, sonantibus
interim omnibus signis. Finita enim ipsa
terna, et cessantibus metallinis clangoribus, mox
hymnus angelorum a sacerdote excelsa voce profertur,
illuminata jam omni ecclesia, ex quo cantores
clamaverint: #Accendite.@#
« Haec de baptismo satis sint. Nunc de servorum
libertate dicendum, quia hanc agere licitum est vel
apud hanc sedem, vel ante corpus beati Martialis,
vel ad quamcunque ecclesiam Domini elegerint coram
testibus, vel ante corpus defuncti proximi, sicut
saepe per plures civitates fieri videmus; ita sane
ut hujus sedis nominativus cancellarius libertatem
scribat. Nam et apud regale palatium, vel in quocunque
loco rex fuerit, coram rege libertates legitimas
fieri cernimus: imo lex Salica continet ut
ubicunque servi dominus voluerit, potest servum
relaxare. »
His dictis, cum quidam de praedicatione ad populum,
et de indicendis jejuniis et litaniis pro opportunitate
temporum dicerent, quod haec apud sedem
duntaxat debeant institui et edici, dixerunt episcopi:
« Praedicatio non solum apud sedem, sed etiam per
omnes ecclesias assiduanda est, ubi hanc dare strenuum
doctorem Domini voluntas inspirat; etenim
adeo gemendum est, quia valde rari sunt in messe
Dei operarii. Et si multi sunt qui bona audiant, sed
rari sunt qui dicant. Nam omnes sacerdotes quibus
parochia commissa est, omnibus Dominicis et festivis
diebus admonere praedicando populum debent,
secundum illud: #Argue, obsecra, increpa (II Tim.
IV)
@#. Quia sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit,
interminatione divina mortis reus est; episcopus autem
quos doctos ad officium viderit et idoneos, non tantum
jussu sed etiam rogatu ad tam sublime opus incitare
debet. Quod officium sive monachus sive clericus
suscipere nequaquam potest, nisi in gradum
lectoris fuerit ab episcopo ordinatus. Porro de litaniis
indicendis, sive jejuniis, sic in libro Capitulorum
Caroli insertum est: Quando tribulatio super populum
venerit, sive mortalitatis, sive hostilitatis,
sive famis, aut intemperantiae aeris, vel si quid
hujusmodi, et non | null | eed59522-a952-4601-8f25-b1d6f20fd5eb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fuerimus praesentes, nullus
nostrum exspectet edictum, sed mutuo se exhortantes
clerici, sive monachi, una cum populo festinent
in litaniis vel jejuniis misericordiam Domini
super regnum nostrum inclinare. Igitur si
talia sine sedis consultu, necessitate, non temeritate,
vel, quod absit, typho superbiae, ab alia ecclesia
instituta fuerint, nihil est quod indignentur clerici
sedis. Tamen ita cuncta concordantia moderentur
in invicem inter omnes vicinas congregationes, ut
pax et unitas inter sedem et alias ecclesias permaneat
inconvulsa. »
Episcopus autem Petracoricensis de quodam canonico
suo tantum clerico, qui uxorem duxerat, inquirendo
proposuit, dicens ut judicarent quid de eo
ageretur. Ad hoc verbum in concilio responsum est:
« Canones judicent. Quomodo enim nostro possumus
arbitrio judicare quidquam, cum omnia a
prioribus judicata sint? nihil quippe dicendum quod
non prius dictum sit. »
Tunc lecti sunt Canones apostolorum, ubi in capitulo
27 ita dicitur: « #Qui clerici debeant conjugibus
copulari.@# --Innuptis qui ad clerum provecti sunt,
praecipimus ut, si voluerint, uxores accipiant, sed
lectores cantoresque tantummodo. » Et iterum dictum
est: « Canones Toletani et hoc judicant ut in
monasteriis nutriti cum venerint ad annos adolescentiae,
detur eis optio libera utrum velint vovere
propositum an inter laicos esse. Qui voluerint,
uxores ducant; qui autem propositum in sua potestate
relicti voverint, non ultra eis ad saeculum licet
respicere. Nam concilium Bituricense, sicut audivimus,
judicavit ut qui clericaturam suam dimittit,
ab aliis clericis separetur. »
Item de abbatibus quibusdam proposita quaestio
est, qui majoribus festis capellanum et plures diaconos
ad celebrandam missam, sicut episcopi, habent;
et consulte tractatum est hoc non pro usurpatione,
sed honore solemnitatis fieri; nec solum abbatibus,
sed etiam aliis sacerdotibus apud plures ecclesias,
ubi magni numeri congregationes monachorum aut
canonicorum sunt, propter solemnitatis reverentiam
exhiberi licitum videtur. Non tamen plus quam tres
diaconi abbatibus vel reliquis sacerdotibus in solemnitatibus
adhibentur. Episcopis autem aliquando
tres, aliquoties quinque, nonnunquam septem diaconi
pro opportunitate festivitatum et ad omnes publicas
missas praesto sint. Nam in monasterio Beati
Martialis, notum est semper antiquum morem servatum
hodieque servari, et nunquam debere praetermitti,
scilicet in Pascha et eminentioribus per annum
festis tres diaconos et capellanum ministrare abbati
in publica missa, aliis autem diebus sive minoribus
festis capellanum tantummodo et unum diaconem.
Tunc accusabantur quidam qui propter presbyterii
gradum pecuniam dederant, et alii qui duas
uxores ante diaconatum habuerant; alii autem qui
in clericatu sibi virilia amputaverant; alii vero qui
in laicali ordine homicidium fecerant, et postea
monachi facti, gradum diaconii susceperant. Dictum
de his in concilio est: « Nulla his misericordia potest
tribui, quin omnes deponantur. Si enim quos sancti
Patres damnant, absolvimus, falsam eis misericordiam
et aeternam mortem impendimus. »
Tunc Canones apostolorum prolati sunt, ubi capitulo
30 legitur: « Si quis episcopus, presbyter aut
diaconus, per pecunias hanc obtinuerit dignitatem,
dejiciatur et ipse et ordinator ejus, et a communione
modis omnibus abscindatur, sicut ego Petrus
Simonem Magum dejeci. » Item capitulo 31: « Si
quis episcopus, saecularibus potestatibus usus, episcopatum
vel ecclesiam per illos obtinuerit, deponatur
et segregetur, et omnes qui illi communicant. »
Item capitulo 17: « Si quis post baptisma secundis
nuptiis fuerit copulatus, aut concubinam habuerit,
non potest esse episcopus, non diaconus, aut prorsus
ex numero eorum qui ministerio sacro deserviunt. »
Item capitulo 18: « Si quis viduam vel ejectam
acceperit, aut ancillam, vel aliquam de his
quae publicis mancipantur spectaculis, non potest esse
episcopus, non presbyter, non diaconus, nec ex
numero eorum qui ad altare deserviunt. » Item capitulo
21: « Eunuchus si per insidias hominum factus
est, vel si in persecutione sunt ejus amputata virilia,
vel si ita natus est, et est dignus, efficiatur episcopus. »
Item capitulo 22: « Si quis abscidit semetipsum,
id est si quis amputavit sibi virilia, non fiat
clericus, quia suus [sui ipsius] homicida est, et Dei
conditionis inimicus. » (cap. 23.) « Si quis, cum clericus
fuerit, absciderit semetipsum, omnino damnetur,
quia suus homicida est. » (cap | null | 4c0e8f52-6b8d-4fad-8467-a37b68d9fc82 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. 24.) « Laicus
semetipsum abscindens, annis tribus communione
privetur, quia suae vitae insidiator exstitit. » De homicidis
vero dictum est: « Ut si quis voluntarius,
et non per necessitatem, fecerit homicidium, et
postea monachus fuerit factus, ad gradus altaris
promoveri non potest. Monachi enim qui ad gradus
provehuntur ecclesiasticos, summopere providendum
est abbati illos episcopo offerenti, ut idonei et
probati sint, juxta quod sanctus Benedictus ait:
Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconum ordinari
petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio
fungi. » Nam ille qui adhuc vivens est,
qui Stephanum episcopum dolo occidit, cum non
inveniret pro tanto crimine poenitentiam Cluniacum
coenobium petiit, monachus ibi effectus est. Qui legere
et cantare tanquam peritus clericus sciens, ab
Odilone abbate cogitabatur offerri episcopo ad gradus
altaris. At prudenter tractans venerandus abbas,
litteris directis ad papam Romanum consultum expostulat,
et crimen monachi intimat, cui apostolicus
talia remandat: « Impossibile est talem ad aliquem
gradum provehi, nec etiam offerre potest oblationem
ad manus sacerdotis, ne forte pro eo uno in
plures furor Domini descendat; sed nec communionem
sanctam accipere potest: in exitu autem
vitae pro misericordia ei viaticum detur. Nihil hic
aliud quam luctum agat, si forte illic misericordiam
inveniat. Ita hactenus ille vivat, permanens
in poenitentiae luctu, non offerens, non communicans. »
Item inquisitum est de temporibus ordinum
quia nonnulli ex episcopis per totum annum ordinationes
nunc faciunt, quod priores episcopi
non faciebant. Revoluta sunt ergo Patrum statuta;
et inventum quia graduum ordinationes
recte fiunt per mensem Martium et Junium, Septembrem
quoque atque Decembrem Sabbato videlicet
in duodecim Lectionibus, quando jejunia Quatuor
Temporum aguntur. Ubi si tanta multitudo fuerit
ordinandorum, ut Sabbato non possit omnes episcopus
consecrare, in crastina Dominica usque ad
horam sextam a mane qui superfuerint debent ordinari.
Alias autem nullo modo, nisi causa grandis
necessitatis, de diaconatu tantum vel presbyteratu
oportet ordinationes agi. Et hoc in nulla festivitate,
nisi Dominica die, quam tamen jejunium generale
in Sabbato praecesserit. Nam et ipse episcopus ordinari
non potest, nisi in Dominica die, circa horam
diei tertiam. De sancto autem Gregorio constat
quia nunquam nisi in mense Martio ordinationes
egit. Beatus vero Petrus apostolus in mense Decembrio,
et non aliubi; in Junio autem tantummodo
beatus . . . . . . . . porro in Septembri et non alio
beatus . . . . .
Rursum in concilio conquisitum [ #for.,@# conquestum],
est de excommunicatis Aquitanigenis, qui
ignorantibus episcopis suis a Romano papa poenitentiam
et absolutionem accipiunt, et hac de causa
pax et concilium in Aquitania destruitur, dum quos
isti juste ligant, ille injuste absolvit. Ad haec venerandus
Engelricus canonicus Sanctae Mariae Aniciensis
ecclesiae, coepit explicare, dicens: « Stephanus Arvernensis
praesul ante hos annos Pontium comitem
Arvernensem excommunicatione obstrinxit, pro
uxore legitima, quam dimiserat, et aliam duxerat.
Quem cum nulla ratione vellet absolvere, nisi
emendatum, comes Romae a domno papa absolutionem
accepit, ignorante papa eum excommunicatum.
Quod graviter episcopus ferens, conquisitorias
[ #corr.,@# conquestorias] litteras Romam apostolico
misit; cui ille in hunc modum remisit epistolam.
Quod nescienter egi, frater charissime, non mea,
sed tua est culpa. Scis enim quia quicunque de
universa Dei Ecclesia, quae est in toto orbe terrarum,
ad me causa remedii recurrit, impossibile
est mihi ejus curam negligere, dicente Domino
ad beatum specialiter Petrum: #Petre, pasce oves
meas (Joan. XXI)
@#. Quo ergo modo sedes apostolica
poterit ejicere aliquem de medela, nisi rationabili
causa? Debueras certe mihi, antequam
illa mortua [morbida] ovis Romam veniret, ejus
causam tuis innotescere apicibus; et ego eam
omnimodo abjicerem, tuamque firmando auctoritatem,
eam anathematis ictu repercuterem. Profiteor
quippe omnibus consacerdotibus meis ubique
terrarum, adjutorem me et consolatorem
potius esse quam contradictorem. Absit enim
schisma a me et a coepiscopis meis. Itaque illam
poenitentiam et absolutionem, quam tuo excommunicato
ignoranter dederam, et ille fraudulenter
accepit, irritam facio et cassam, ut de illa nihil
aliud speret quam maledictionem quoad satisfactum
tu juste absolvas. »
Dicebant ergo episcopi ad invicem: « Frustra haec
querela adversus caput nostrum mutire | null | 7ca1337a-154e-4c06-882e-7d0ce2d13ae6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
audet:
apostolicus enim absque culpa est, et potius nos
culpabiles sumus, nisi litteris nostris ei notum faciamus,
de quibus nolumus ut absolvantur. Cum
ergo tales deceperint apostolicum, ut fraudulenter
absolvantur ab eo, irrita est eis illa absolutio,
ideoque nec ab eo nec a nobis confirmanda. » Quidam
autem in concilio dixit: « Vidi nuper de episcopo
Engolismensi, qui praesens est, quod dico.
Quidam ex suis parochianis excommunicatus ab eo,
dum satisfacere nollet, non poterat impetrare ab eo
poenitentiam. Qui sine licentia episcopi sui papae Romano
subripuit poenitentiae legem, et litteras ex
nomine ejus episcopo detulit in Coena Domini, quibus
episcopum rogabat apostolicus quatenus illi
poenitentiam, quam imposuerat affirmaret. Episcopus
vero, intelligens fraudem, ait homini: Versa
vice, quod ego postulare debueram ab apostolico,
apostolicus postulat a me. Non credere possum
hoc mandatum ab eo exortum, hoc tibi nihil
utile est, et donec aut a me vel ab hujus sedis archidiacono,
me jubente, accipias poenitentiam,
permane in excommunicatione. Et ejecit cum
foras de ecclesia. »
Et dixerunt episcopi: « Hoc ab ipsis apostolicis
Romanis et caeteris Patribus cautum tenemus,
ut parochiano suo episcopus si poenitentiam imponit,
eumque papae dirigit, ut judicet utrum sit an
non poenitentia digna pro tali reatu, potest eam
confirmare auctoritas papae, aut levigare, aut superadjicere.
Judicium enim totius Ecclesiae maxime
in apostolica Romana sede constat. Item si episcopus
parochianum suum cum testibus vel litteris
apostolico ad poenitentiam accipiendam direxerit,
ut multoties pro gravissimis fieri solet reatibus, in
quibus episcopi ad dignam haesitant poenitentiam
imponendam, hic talis licenter a papa remedium
sumere potest. Nam inconsulto episcopo suo, ab
apostolico poenitentiam et absolutionem nemini accipere
licet. Sane, ut exempli causa aliquid dicatur,
beatus Martialis Aquitaniae apostolus Stephano
regi Galliarum, qui sub Nerone Galliam usque ad
montes Pyrenaeos regendi habebat potestatem, pro
virginis Valeriae interfectione caeterisque reatibus
jam poenitentiam indixerat, jam fonte baptismatis,
quo cuncta delentur admissa, ipsum purificaverat.
Attamen quia necesse principi fuit ut Romam cum
legionibus Galligenis, jubente Nerone, properaret,
praemonente, ut credimus, beato Martiale, beatum
Petrum apostolum adiit et pro virginis interfectione
ab eo se absolvi postulavit. Illa profecto principis
absolutio a beato Petro, confirmatio illius fuit absolutionis
et poenitentiae, quam ei beatus Martialis
indixerat. Certe beatus Petrus si sciret illum esse
a beato Martiale excommunicatione obligatum, potius
eum damnaret quam absolveret. Sic apostolici
Romani episcoporum omnium sententiam confirmare,
non dissolvere debent, quia sicut membra
caput suum sequi, ita caput membra sua necesse
est non contristari. Referam vero ad aedificationem
quod dudum de illo milite contigit Vascone qui,
jubente duce Vasconum Sancio, seniorem suum
decollavit, invitus tamen, et errore ducis perterritus
id egit, interminante irato duce, et dicente:
Nisi istum occideris, occidam te. » Uno ergo ictu
seniorem proprium decollavit, et gravissimo dolore
repletus, ad episcopum suum poenitentiae causa
recucurrit. Cui ille compassus dixit: « Debueras
pro seniore tuo mortem suscipere, antequam illi
manus aliquo modo inferres, et martyr Dei pro
tali fide fieres, sed gravissimum reatum egisti,
et nobis inauditum. Nescio tibi consilium ferre
poenitentiae, sed vade quantocitius ad papam
Romanum. Si tibi ille poenitentiam concedit, et
ego gaudeo, et confirmo; si te ille abjecerit, nunquam
nec a me nec ab aliquo invenies poenitentiam. »
Quod ille concitus implevit, et cum
testibus detulit secum litteras episcopi sui. Et cum
apostolicus secunda paschali feria apud Sanctum
Petrum sacra agens post evangelium resedisset,
coepit ille reus ante eum in conspectu totius Ecclesiae
gravissime plorans et suspirans exclamare,
dicens: « Poenitentiam volo, domine; poenitentiam
volo, domine. » Et apostolicus, qui dextra laevaque
ei assistebant ait: « Requirite pro qua culpa. »
Ille inquisitus nihil aliud dicebat: « Creatorem
meum offendi, Creatorem meum offendi. » Cui
apostolicus: « Cur, inquit, episcopum tuum non
expetebas? » Et ille: « Episcopus meus me misit
ad te. » Tunc testes apostolico suggesserunt culpam
eique litteras episcopi protulerunt. Sic apostolicus
episcopo qui a dextris ejus stabat locutus
est, dicens; « Recogita auctoritatem divinam,
quali poenitentia hic mortuus possit vivificari. » | null | 0ad5801f-ed44-4109-a66f-fad4949281f9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Et episcopus ait: « Dominus dicit in Evangelio: #Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores,
aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios,
aut agros, propter nomen meum, centuplum
accipiet
(Matth. XIX)
@# . . . . . »
Caetera desiderantur.
SESSIO I. #Celebrata@# XIV #Kalendas Decembris.@#
Factum est illo tempore ut Dei nutu in festivitate
dedicationis templi Domini Salvatoris, quod est
XIV Kalendas Decembris, congregaretur concilium
apud urbem Lemovicam. Ipsa itaque dedicationis
die, summo mane convenerunt omnes simul episcopi
cum presbyteris et diaconibus, in ecclesiam beati
protomartyris Stephani. Erat autem eadem basilica
propter coadunatum concilium solemni more pridie
ornata, sicut et ecclesia Salvatoris Domini, in qua
anniversaria dedicationis festivitas ab omni Lemovicensi
populo rite celebrabatur. Fuerunt itaque
dispositae in modum coronae sedes episcoporum in
eadem sancta Lemovicensi ecclesia, quae est prima
omnium ecclesiarum Galliae. At ubi oratum est, et
sederunt episcopi, data ab archidiacono lectione,
Jordanus pontifex ait: #Gratia divina inspirante, vocatione
nostra episcopi praesentes ad nostrum suffragium,
de quibuscunque opus fuerit, dignati sunt venire,
qua de re omnium vestrum, dilectissimi clerici,
admonemus ut in hoc sancto concilio veritatem nullus
scienter occultet, nullus timore aut favore, sive munere,
sive odio, rectam perturbare praesumat justitiam.
De ordine siquidem nostro in primis loquendum est,
ut quae corrigenda sunt, Deo opitulante, corrigantur,
et superflua resecentur, probata vero ab omnibus
corroborentur, quatenus inter nos unitas pacis firma
permaneat. Scimus enim quia in scissuris mentium
Deus non est, et Deus unitate gaudet; et illi gratiam
ejus merentur habere, qui se ab invicem per sectarum
scandala non dividunt. Si quis vero de aliquo sibi
dubius esse videtur, aut forte de quacunque re caeteros
putat reprehensibiles, exeat in medium, et libere dicat,
ut aut doceat aut doceatur, et derogatio confundatur
de fraternitate Ecclesiae. Ideoque hic in nomine
Jesu congregati esse videmur, qualiter justitia sibi
inter nos locum inveniat, et injusta explodantur.@#
Cumque de divinis strictim esset disputatum, iterum
pontifex ait: #Dolorem cordis mei vobis patefacio,
o venerabiles episcopi, et reliqui ministri Domini,
et clamorem facio de saecularibus potestatibus parochianis
meis, qui Ecclesiam Dei quietam esse non sinunt,
res sanctuarii pervadunt, pauperes mihi commissos
et Ecclesiae ministros affligunt, et me, qui
eorum pastor sum, de pace audire nolunt.@# Omnes
episcopi uno ore dixerunt: « Qui conturbat vos,
portabit judicium, quicunque est ille; dignum est
enim ut tales, qui vobis contraire praesumunt, ab
Ecclesiae communione abscidantur. Nam quicunque
vobis subditos conturbant, vos conturbant; qui autem
vos conturbant, Christum conturbant, cujus
vice episcopi legatione funguntur. Ideoque divinae
et apostolicae severitate districtionis digni sunt; et
a nostro concilio justo anathemate plectendi, quousque
fructuose poenitendo resipiscant. »
Tunc Odolricus, monasterii reverentissimus pater,
sacris, ut juxta pontificem residebat, vestibus
ornatus, in corona episcoporum exsurgens, facto
silentio, dixit pontifici: « Rogamus, optime pontifex,
reverentiam ordinis vestri, ut priusquam de
quibuspiam conferatur, quaestio Ecclesiae vestrae de
apostolatu beati Martialis prudenter ventilata, hic
secundum regulam veritatis pacem inveniat: hac
enim praecipue de re ego et vos concilium hoc aggregare
curavimus. Ecce vobiscum sancti praesentes
episcopi in nomine Spiritus sancti adsunt, ecce in
divinis et saecularibus scripturis eruditi praesto sunt
plures. Ecce quicunque nobis contradicere vult de
hac re, qua beatum Martialem profitemur esse apostolum,
et memoriam ei ubique in divinis apostolicam
exhibemus, cum fiducia exeat coram vobis,
et aut mendaces nos per rationem ostendat, et nos
libenter ei acquiescamus; aut, quod Deo opem ferente
credimus, veraces nos inveniat, et veritatem
cum pace suscipiat. Toties vos rogavimus ut firmiter
in omnibus ecclesiis et monasteriis per Lemovicinum
statueretis hanc regulam, toties excusastis
id vos minime agere velle, quousque post epistolam
papae Joannis in concilio apud hanc sedem causa a
comprovincialibus episcopis audiretur, et dignum
et justum atque rationabile fieri per antiquorum auctoritatem
judicaretur, ne videlicet vos sine consultu
vicinorum agere videremini episcoporum, ne
elatus aut praesumptor diceremini a malevolis. »
Et pontifex ait: #Sicut primum a Romano papa, et
iterum a consilio | null | 244fb4fa-ea21-4ed4-b8a6-475f2bae079c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Bituricensi, in quo mea vos vice
fuistis in capite hujus Novembris, absque praesentia
mea probatum est et collaudatum atque confirmatum,
sic volo ut modo praesente me in hac sancta sede beati
Martialis dijudicetur juste et canonice, ut per tertiam
istam auctoritatem totum schisma de omni Lemovicino
deinceps tollatur edicto nostrae auctoritatis. In conspectu
ergo episcoporum fiat examinatio de apostolatu
beati Martialis, utrum vere sit apostolus an non.@#
Ad haec apprime eruditus quidam Aniciensis ecclesiae
canonicus et presbyter Engelricus coram
exsurgens, ait: « Ideo infinita indoctorum hominum
multitudo contradicit eum esse apostolum, quia non
est unus de duodecim; et dum crebro duodecim
discipulos, vel duodecim sedentes super duodecim
sedes audiunt, putant multi nullum esse apostolum,
exceptis duodecim; nec alios septuaginta duos
putant fuisse apostolos, sed tantum simpliciter discipulos.
Sed contra haec deferatur in concilium vestrum
illius auctoritas viri qui Vetus et Novum Testamentum
de Hebraeo et Graeco in Latinum fideliter
transtulit, qui sacrorum voluminum expositor fuit,
de cujus auctoritate dubitare quempiam nefas est,
cum inter omnes doctores, post apostolos, fortior
columna Ecclesiae sit. »
Tunc delato et perscrutato codice, commentum
Hieronymi super Epistola ad Galatas legere episcopi
fecerunt coram se, ubi Hieronymus scribit, dicens (HIERON. in caput I ad Galat.):
« Quod autem, exceptis
duodecim, quidam vocentur apostoli, illud in
causa est, omnes qui Dominum in carne viderant,
et eum postea praedicabant, fuisse apostolos appellatos,
ut illud Pauli: #Visus est illis undecim, deinde
visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus (I Cor.
XV)
@#, id est septuaginta duobus, qui bini a Domino
ad praedicandum missi sunt. Nam et alii ab his quos
Dominus elegit ordinati sunt apostoli, sicut ad Philippenses
ait: #Necessarium existimavi Epaphroditum
commilitonem meum, vestrum autem apostolum mittere
ad vos (Philip. II)
@#. Et ad Corinthios de talibus
scribitur: #Sive apostoli ecclesiarum in gloriam Dei (II Cor. VIII)
@#.
Silas quoque et Judas ab apostolis
apostoli nominati sunt. »
Et subjunxit ad haec Engelricus, dicens: « Si illi
qui in carne Dominum videntes, eum postea praedicantes,
apostoli sunt, quanto magis Martialis apostolus
est, qui Domini in carne discipulus fuit, et in
praedicatione maximus laborator exstitit et fructificator,
ita ut Gallia signum sit apostolatus ejus?
Scit omnis Aquitania Martialem esse primum illuminatorem
Galliae, cui contradicere nullus potest.
Cum ergo discipulus Domini sit sicut et Cleophas,
et hanc partem occiduam signum apostolatus habeat,
indubitanter apostolus est eodem ordine quo
et Paulus et Barnabas. Si tamen haec melior inchoata
institutio quibusdam dura esse videtur, propter usitatum
sibi morem, quo ejus memoriam de confessore
facere solent, tamen confidenter dico, hoc
nemo contradicere aliqua ratione potest illis qui ejus
memoriam potius de apostolo eligunt agere. »
Ad haec quidam litterarum peritus, monasterii
Masciacensis Pater Azenerius, exsurgens in conspectu
episcoporum, testimonium perhibuit, dicens:
« Quia inter grammaticos detritus ego, et postea in
palatio, nunquam in nostris monasteriis per Franciam,
Martialem, qui hanc primam ecclesiam ante
omnes Galliae ecclesias dedicavit, audivi recitare
nisi cum aliis apostolis; et merito, quia ipse populos
Galliae primus in Christo Jesu per Evangelium genuit.
At postquam, jubente rege Roberto, in solo Bituricensi
monasterii ejus praelationem suscepi, ibi
primum aliam de hac re indebitam consuetudinem
reperi, quam mox amputavi. Quia mox in eo proprio
quo Deus eum gradu posuit, hoc est inter apostolos,
nomen et memoriam ejus ascripsi. Nam olim,
antequam monachi habitum susciperem, dum, Hierosolymam
proficiscens, apud Constantinopolim in
basilica Sanctae Sophiae, Sabbato Pentecostes, solemni
interessem officio, memini me audisse, in litaniis
Graecis Martialem inter alios apostolos post
duodecim fuisse a Graecis pronuntiatum. »
Ad haec Odolricus explicare coepit, dicens: « Audiant
me pontifices et seniores qui coram astant.
Quod Martialis semper ab antiquitate in pluribus
doctissimorum locis pronuntiatus sit apostolus, mihi
necesse non est testificari, ne forte adulatorius judicer
testis pro ejus Ecclesiae regimine. Adsunt ab
externis locis, qui ex hoc verum dent coram vobis
testimonium. Non tamen est mihi tacendum quod,
quando jam longe olim apud monasterium Sancti
Benedicti in Francia per plures annos artibus imbuerer
liberabibus, annosam monasterii legem reperi | null | baa089a2-2c07-44ec-aaf6-dae33b80281a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
Martialem in litaniis cum aliis pronuntiari apostolis.
Pater illius loci Abbo florentissimus philosophia,
quem multi vestrum noverunt, et omni divina
et saeculari auctoritate totius Franciae magister famosissimus,
et postmodum gladio persecutoris martyrio
coronatus apud Vasconiam, quid de Martiale
scripserit, quod de eo testimonium perhibuerit,
hujus urbis clero notum est. Exstitit post eum ipsius
monasterii pater tum grandaevitate, tum genere, cum
eloquentia et disciplinis liberalibus clarus, ac demum
levatus Bituricae sedi archiepiscopus. Quod
testimonium sancto Dei perhibuit ille, multi ex nostris
noverunt. Adhuc enim vivente rege Roberto,
cum antecessor meus Hugo in palatio ei apud Parisios
assisteret cum multitudine nobilium et doctorum,
altercatio inter Francos et Lemovicenses de
re hujusmodi coram rege fieri coepit: et ego ibi
tunc praesens interfui. Dicebant isti: Vos Franci
non recte facitis, quia Martialem cum apostolis
pronuntiatis, nos recte agimus, quia eum inter
confessores recitamus. Vos ultimum apostolorum
dicitis, nos primum confessorum in litaniis dicimus. »
Quorum litigium archiepiscopus supradictus
Gauzlenus compescuit, dicens: « Ambae hujus
rei partes nisi uniformes fuerint, altera pars altera
parte justior est, et necesse est ut semper justior
rationabilior [que] praevaleat pars. Nam omnes
qui Martialem inter confessores pronuntiant, non
bene juste, non bene perspicaciter agere mihi
videntur; ille enim magis est sortis apostolicae
unus quam sortis confessorum. Idcirco non bene
recte agunt qui nomen ejus auferunt de eo in quo
Deus eum posuit gradu, et ponunt ubi Deus non
posuit. Potius est apostolico de agmine quam de
confessorum, qui post martyres sunt, serie. Utique
si regis qui adest nomen non inter regum,
sed comitum subjectorum vocabula diceret quis,
aut rusticus diceretur, aut malevolus regis contemptor.
Et si simplicitate rustica id fieret, nil
moveretur rex animo, sed rusticitati facile ignosceret;
si vero non simpliciter, sed contemptive
diceretur, non dubium quin regis animus ad iracundiam
pro contemptu suo accenderetur. Quod
si in tali intentione contemptor persisteret, sententiam
contra se pro malevolo contemptu sentiret,
nec tantum rex, quantum subditi comites ejus et
principes et amici in contemptorem irati fierent.
Revera scit omnis haec regio quia ille praedicator
Aquitaniae de gradu non confessorum, qui post
martyres sunt, sed apostolorum, qui ante martyres
sunt, existit. Ego autem, si nomen ejus de
apostolico ordine auferrem, timerem ut apostoli
Petri et aliorum indignationem hac in re incurrerem,
qui olim in mundo, et nunc in coelo, collegam
et sodalem suum Martialem praeclarum consocium
per sedilia apostolica habent. Et si nomen
ejus permutarem in eum catalogum quo sanctum
Benedictum, et Hilarium, et Martinum pronuntio,
metuerem quidem iram S. Benedicti, et Hilarii, et
Martini et aliorum incurrere, qui eum in coelo
gaudent ordine apostolico radiare. Illic nulla invidia,
nullum litigium inter sanctos esse potest,
quia regnat in omnibus unitas charitatis, et quod
singuli per se non habent, per charitatem in omnibus
habent, ubi est Deus omnia in omnibus.
Nimirum si alii apostoli sunt, exceptis duodecim,
sicut et absque dubio sunt: ille utique apostolus
est, qui omne donum gratiarum a Domino cum
aliis duodecim accepit apostolis. Certe Martialis
non est nunc, nec erit alius, quam olim quis fuit,
et qui fuit, ipse est nunc, et ipse semper erit.
Amicus Dei fuit, amicus Dei est, amicus Dei erit.
Apostolus fuit, apostolatum habet (nam signaculum
apostolatus ejus Gallia est), apostoli honorem
in coelo in aeternum habebit. Apostolus officio
fuit, apostolus est remuneratione, apostolus erit
in aeternum gloria et honore. Est carnaliter de
genere Abrahae, est discipulus Domini, est a Petro
baptizatus, Christo jubente, est eidem Petro
regni claviculario et protomartyri Stephano consanguinitate
carnis junctus, est a Domino missus,
est per insufflationem Domini Spiritu sancto consecratus,
et potestate ligandi et solvendi sublimatus,
est a Domino die ascensionis suae benedictione
episcopali sanctificatus, est in Sion in die Pentecostes
Spiritu sancto repletus, omnium gentium
loquelas novit, gentibus istis occiduis testimonium
Dei vivi attulit primus, resurrectionis Christi invictus
exstitit testis. Ideoque ipsum crucifixum et
resurrectionem in resuscitandis exstinctis semper
testem barbaris praeferebat, dicens: #In nomine
Domini, quem Judaei crucifixerunt, et tertia die resurrexit
a mortuis | null | 862d2136-4d1a-4804-828f-be471bc26208 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, surgite qui mortui jacetis.@# Ipsam
testificationem Dei, ejus nomen resonare videtur:
Martialis quippe interpretatur Graeco nomine #testimonium,@#
sive #testis vitae,@# vel, sicut alii volunt, #virtus immortalis,@#
quia discipulum virtute resurrectionis
de morte post sex dies Petri bacterio tactum
resurgere fecit; sive #virtus immortalitatis,@#
hoc est #praedicator,@# vel testis illius qui rex saeculorum
immortalis solus habet immortalitatem,
ideoque testificator resurrectionis Christi exstitit
invincibilis. Plane si apostolus nullus est, exceptis
duodecim, sicut Ebionitae haeretici praedicant, et
nefas est cogitare (ipsi enim nullum apostolum
recipiunt praeter duodecim, et Paulum repudiant,
quia non est de duodecim, sicut Beda in Commentario
super Marcum dicit), ergo Paulus et
Barnabas non sunt apostoli, quod putare dementiae
est. Nos Franci morem quem patres nostri,
qui primi monasterium S. Benedicti suo magisterio
innormarunt, plena nobis ratione subnixum
tradiderunt de hac re, ratum conservamus. Quisquis
nos hac in re imitari voluerit, rectam veritatis
lineam tenebit. » Quo perorato, archiepiscopus
tacuit, et rex cum omni dignitate clericorum et
principum qui sibi assistebant, dicta archiepiscopi
collaudavit. Nos autem ubi regressi sumus ad hanc
urbem, hac de re codices antiquos loci nostri perquirere
confestim curavimus, et innumeros tam penes
nos quam per diversas Aquitaniae ecclesias invenimus,
Martialem habentes scriptum apostolum. In antiquis
etiam Martyrologii voluminibus duos ejus discipulos,
Alpinianum et Austriclinianum, scriptos esse
adhuc reperimus apostolos. Sic quippe legitur in
vetustissimis quibusdam: #Pridie Kalendas Julii, natalis
sancti Martialis Aquitaniae doctoris et apostoli,
cum duobus apostolis Austricliniano et Alpiniano,
quorum vita signis et miraculis admodum
effulsit.@# Ne miremini autem quod in vestro concilio
testimonium hoc protuli, reverentissimi praesules,
quasi ipsos discipulos ejus recitari velimus apostolos:
hoc enim nolumus, ne vilescat, ut aiunt
quidam, nomen apostolicum, si tot apostolos Ecclesia
proferat, cum hoc de ipso Martiale nonnullis ingratum
esse sciamus. Verum haec idcirco diximus, ut
qui praesentes in concilio sunt, facile perpendant
quia, si ante nos longe olim antiqui patres discipulos
Martialis non dubitaverant fateri apostolos, multo
magis eorum magistrum sciebant procul dubio et
credebant esse apostolum. Interrogentur de ipsa antiquitate
majores monasteriorum per Lemovicense
solum, ut impleamus illud propheticum: #State super
vias, interrogate de semitis Domini antiquis, quaerite
quae sit via recta, et ambulate in ea (Jer. VI)
@#. Testificatur
nobis Pater monasterii Tutelensis, quia, postquam
ipse locus fundatus est temporibus Caroli
Augusti, consuetum semper retinet morem memorandi
Martialis apostoli. »
Interea Pater monasterii Solemniacensis Geraldus
solemniter in concilio residens, sacris indumentis
ornatus, ait coram omnibus: « Antiquissimos
codices scio penes nos, antiquissimum habentes
testimonium, Martialem esse apostolum ab antiquis
praedicatum. Verum, crescente paulatim negligentia
ecclesiasticorum virorum, cum alia quoque recta
coepissent depravari, hoc etiam depravatum est a
junioribus, ut jam non vocaretur apostolus, quia non
erat unus de duodecin (nam multi hodieque non
advertentes, Paulum et Barnabam putant esse de
duodecim), ideoque permutarunt ejus nomen per
litanias de ordine apostolico in confessorum seriem,
zelumque bonum habentes, sed non secundum scientiam,
putarunt patronum suum melius honorari, si
non ultimum apostolorum, sed primum confessorum
dicerent, ideoque per ejus gesta in aliquibus locis
confessorem eum scripserunt. Nam in vetustissimis
codicibus probatum est hoc minime per ejus gesta
scriptum. Hac de re consultius est eum per omnia
scribi apostolum, quam pontificem sive confessorem,
quia sancti apostoli qui episcopi fuerunt, sive
occisi sive non occisi gladio, omnes et pontifices et
confessores vocantur, dum apostoli vocantur, pontifices
autem et confessores innumeri sunt, qui apostoli
non sunt. Si autem in consecratione episcopali
episcopus vocatur apostolus, ubi dicitur: #Urbanus
es, apostolus Christi es, sit Ecclesia mater tua, sint
apostoli fratres tui, apostolatus tui gradum custodiant
angeli,@# quanto magis ille apostolus est qui ab ipso
Domino missus et consecratus, et potestate apostolica,
id est ligandi et solvendi, est sublimatus? Sed
in concilium vestrum, o praesules, veniat Ambrosius
Mediolanensis, fortis columna Ecclesiae; audiamus
ejus super hac re auctoritatem. Tunc delato codice
lectum est in commentario super Epistola ad Timotheum,
ubi Ambrosius dicit: Primo itaque
nascentis Ecclesiae tempore omnes presbyteri vocabantur
episcopi sive | null | f10e7f3b-3b87-4cb1-b1ff-7b30be7a16a2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
presbyteri, et omnes episcopi
vocabantur confuse et presbyteri sive episcopi;
item omnes episcopi vocabantur apostoli. Cur ergo
nunc discreta sunt haec vocabula, ut jam episcopi
non vocentur apostoli, non presbyteri, sed
tantummodo episcopi, et presbyteri ante ordinationem
episcopalem non vocentur episcopi, nisi
solum presbyteri? Episcopi qui post decessum
apostolorum Ecclesias regebant, cum viderent se
non eamdem habere quam apostoli habuerant
gratiam in potestate signorum, in virtute miraculorum,
in resuscitatione mortuorum, grave sibi
existimaverunt vindicare apostolicum nomen,
ideoque haec duo nomina ita inter se diviserunt,
ut majores sacerdotes vocarentur episcopi tantum,
minores vero sacerdotes presbyteri duntaxat appellarentur.
Si igitur illi episcopi quondam post
apostolos virtute signorum apostolis qui Dominum
viderant inferiores vocabantur apostoli, quanto
magis ille apostolus est, et jure apostolus vocabatur,
qui a Domino omne donum gratiarum cum
consortibus suis accepit, et in virtute signorum,
tanquam vere apostolus, praepotens fuit? »
Cumque sileret, dixit Petrus quidam presbyter:
« Hoc idem testificatum est ante hos plures annos
a Regembaldo patre monasterii Milbecensis. Nam
cum vos, o venerande pontifex, in hac basilica per
hebdomadam Pentecostes in vestra synodo, astante
multitudine sacerdotum, resideretis, allocutus estis
synodum, dicens: #Nobis nescio quae novitas de patrono
nostro Martiale orta est, mihi satis dura et gravis.
Alii memoriam ejus de apostolo, alii de confessore
agunt; alii testantur eum esse apostolum, alii coapostolum;
quid ergo, fratres, in hoc sentitis?@# At ille
memoratus veneranda canitie, doctrina et moribus
egregius, confestim admirando signare se coepit signo
crucis, et sic primus respondit: Tale nunquam audivi
quale nunc. Certe auribus meis, o pontifex,
majorem inducitis novitatem. In nostro siquidem
monasterio, et in caeteris in quibus a pueritia mea
usque modo per Bituricensem et Turonensem
provincias conversatus fui, nunquam audivi Martialem
recitari nisi cum aliis apostolis. » Interea
in concilio illo, cum quidam ex clericis Petracoricae
urbis cum patre monasterii Solemniacensis altercaretur,
et diceret: « Eodem modo sanctum Frontum
possumus dicere apostolum; » ille coram omnibus
sic ei respondit: « Tace, inquam, frater; melius
est ut sileas: quia quando nos in scholis magistrorum
mel et lac bibebamus, tu solam ruminabas
fabam. Scripturam de sancto Fronto novam,
cujus tu auctoritate niteris, Gauzbertus noster
edidit lucri causa, qui sub hujus Lemovicae sedis
episcopo Hildegario chrorepiscopus nobis exstitit.
Qua autem ratione ille potest esse apostolus qui
indigena Petracoricensis fuit? Profecto si ibi a
puero psalterium didicit, sicut in ejus gestis legitur,
et ibi clericus est factus; jam ibi sacerdotium
et Christianitas erat, ubi scholae Scripturarum divinarum,
ubi clericatus ordo erat. Legitur eum
potius eremitam vixisse quam episcopum. Dicere
nescis quae signa ille operatus est, ut Petracoricenses
converteret. Potius ille eos Deo acquisivit,
qui omnem Aquitaniam cum Stephano principe
Galliarum ad fidem traxit. Neque Frontus, neque
Saturninus, neque Dionysius leguntur mortuos suscitasse.
Et utique sine suscitatione mortuorum, sine
ostensione signorum primi gentiles non potuerunt
credere, dicente Domino: #Nisi signa et prodigia
videritis, non creditis (Act. II)
@#. Item alibi dicitur
#Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino
cooperante, et sermonem confirmante sequentibus
signis
(Marc. XVI)
@#. Apostolus nullus fuit, nisi qui
a Jerusalem profectus est, dicente Isaia: #De Sion
exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II)
@#.
Itemque Dominus ait: #Oportebat Christum pati, et
praedicare in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes, incipientes ab Hierosolyma (Luc. XXIV)
@#.
Et alibi dicit: #Eritis mihi testes in
Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad
ultimum terrae (Act. I)
@#. Ubi autem est locus ubi
Frontus Georgium legitur suscitasse? Porro apud
Else monstratur semper locus ubi Martialis Austriclinianum
suscitavit. Martinus Turonensis tantam
post apostolos gratiam a Deo legitur habuisse, ut
trium mortuorum suscitator fieret. Discipuli ejus
orbem lustrasse dicuntur, si quem forte tunc juvenem
invenire potuissent in suscitatione trium mortuorum
Martino similem, nec invenire potuerunt.
Dic nobis, frater, quos martyres, quos confessores,
quas virgines legisti post apostolos ultra tres
mortuos suscitasse? Nimirum hac in re etiam
Martialis | null | ab5e004c-43a1-4277-8079-4b1c5953b9f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ostenditur vere apostolus esse, eo quod,
ut multam Deo gentilitatem acquireret, ut fructum
plurimum afferret, sex mortuos tanquam vere
apostolus suscitavit. Sex ipsos mortuos in testimonium
veritatis possumus ostendere in quibus
jacent monumentis. Austriclinianum quippe, et
filium Nervae, duosque idolorum pontifices, atque
armigerum Stephani, et filium Arcadii novimus
ubi quiescentes exspectent resurrectionem mortuorum.
Praeter hos suscitavit puellam, quae quasi
mortua facta erat dilaniata a daemonio. Item penes
Mauritaniam oppidum maritimum, qui ante
pedes ejus quasi mortui jacebant, ut cunctus populus
mortuos eos crederet, novem simul viros
suscitavit. Veritatem dico, non mentior; nisi Martialis
ab eo qui discipulis suis potestatem mortuos
suscitandi tradidit, tantam signorum gratiam haberet,
non tantam coelo gentilitatem acquireret.
Talibus signis barbari facile potuere fidem et Christi
nomen suscipere. Nos autem ita, Deo opem
ferente, in Ecclesia catholica constantes sumus et
solidi, ut, quamvis omnia haec apostoli officio Martialis
egerit, nullo tamen pacto eum fateremur
apostolum, hoc est legatum Dei, nisi hoc etiam
ab antiquis patribus nostris esset praeoccupatum.
Nisi enim vere legatus Christi esset, hoc est a
Christo missus ad praedicandum, nunquam antiqui
olim eum faterentur esse apostolum, nunquam
nomen ejus cum nominibus aliorum apostolorum
nobis scriberent pronuntiandum. Hanc rem antiqui
codices a Francia, ab Hispania, a gente Anglorum
advecti demonstrant; hoc priorum tractatus
doctorum, qui in ejus laude quaedam probe
ediderunt, indicat. Scimus quia Deus mendacio
non oblectatur, sancti ejus adulatione non gaudent.
Veritatem requirit Dominus, propter veritatem
sancti pervenerunt ad regnum. Et, ne verbo meo
longiores faciam vos, o venerabiles Patres qui in
hoc interestis concilio, hoc tantum breviter perstringam,
quia nunquam usque ad hunc hodiernum
diem, qui est quinta Sabbati (XIV Kal. Decembr., feria
V), factus est liber in toto orbe terrarum, qui in
ordine apostolorum per litanias habeat scripta nomina
Fronti, Saturnini, Dionysii, Juliani, Austremonii,
Ursini, neque aliorum, qui post Martialem in
Galliam venerunt, Patrum; Martialis vero nomen,
ut jam dixi, et in vetustissimis Aquitaniae et Franciae,
nec non et Hispaniae, sive aliarum gentium libris,
per innumeras litanias cum aliis apostolis
inscriptum comperitur. Denique qui eum in duodecim
apostolorum serie per Canonem missae et per
alia loca scripserunt, sicut Paulum, et Barnabam,
Lucam, et Marcum, et Cleopham, non utique id
agerent, nisi eum vere apostolum scirent esse, de illo
scilicet ordine quo dicuntur esse apostoli Paulus
atque Barnabas. »
Ad haec ex clericis Engolismensibus, qui tamen
minus eruditus erat, quidam se opposuit, dicens:
« Si nomen Martialis inveniretur in Actibus apostolorum,
sufficeret nobis. »
Cui mox quidam eruditus ex ipsis Engolismensibus
clericis, qui tunc ab Engolisma cum episcopo
Rohone ad concilium venerat, obviavit, respondens:
« Adjurare episcopos in concilio isto audivimus ne quis
scienter hic taceat veritatem; ideoque de hac re
non audeo quin tibi coram omnibus respondeam.
Nomina septuaginta duorum nec in Evangeliis nec
in Actibus apostolorum inveniuntur, et Martialis
procul dubio unus est de illis septuaginta duobus.
Quando autem discipulus Pauli Lucas Actus apostolorum
scripsit, jam ante triginta annos Martialis
apud Aquitaniam erat. Tacuit Lucas de adventu
Petri in Antiochiam, tacuit de adventu Petri ad
urbem Romam. Si haec duo tangeret plene, et Martialem
non exprimeret nominatim, juste mirareris.
Verum quia Petrus in Antiochiam, dehinc ad urbem
Romam cum Martiale venit, et primum Antiochiae,
dehinc Romae episcopus sedit, et quatuordecim annis
ante Paulum venerunt Romam Petrus et condiscipulus
ejus Martialis, et Lucas de his nihil dixit, nihil
est quod mireris vel dubites. Si enim propter hoc
dubitas, quasi Martialis de tempore praedicationis
Domini non fuerit, gesta ejus non credis; et idcirco
merito brutum animal reputaris, si tot ac tantos et
tales, Patres doctissimos, et priscos, et modernos,
qui ejus gesta summa reverentia et susceperunt et
suscipiunt, nutasse hac in re arbitraris. Quod autem
a quibusdam dudum audivi, necesse est mihi in
hoc concilio proferre. Nonnulli enim, nescio utrum
vero an falso, opinantur Martialem esse illum adolescentem
qui, secundum Marcum, in passione Dominum
post omnes discipulos est secutus. Et hoc
propterea opinantur eo quod tunc Martialis | null | e70e26ab-78e2-4613-9b49-5330ce31efad | latin_170m_raw | null | None | None | None |
adolescens
erat, et in Coena nocte ipsa Domino ministraverat.
Aetatis enim quindecim annorum erat,
quando eum Dominus vocavit et baptizari a Petro
jussit. Alii autem illum adolescentem suspicantur
esse Joannem evangelistam. Sic autem Marcus ait: #Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. Adolescens
autem quidam sequebatur eum amictus sindone super
nudo, et tenuerunt eum. At ille, rejecta sindone, nudus
profugit ab eis
(Marc. XIV)
@#. De qua re in commentario
super Marcum Beda dicit: Hic adolescens,
sive Joannes, sive alius quilibet nobis ignotus
proprio nomine fuerit, certum est quia magnum
amoris ardorem in Dominum habuerit. » Item
alii opinantur Martialem fuisse illum discipulum qui,
secundum Joannem, notus erat pontifici, et dixit
ostiariae, et introduxit Petrum; quod hac de re opinantur,
quia de nobili fuisse legitur genere, ac per
hoc cognitus pontifici. Alii autem hoc negant, et
asserunt ipsum discipulum fuisse Joannem. Augustinus
vero in commentario super hac re sic ait:
« Nescimus quis iste discipulus fuerit notus pontifici.
Non enim possumus affirmare illum fuisse
Joannem, quia Joannes, ubicunque se commemorat,
hoc adjicit, #quem diligebat Jesus (Joan. XIII)
@#;
hic vero praetermittit. » Alios quoque vidi qui
opinabantur Martialem ipsum esse Matthiam et similitudine
nominis a lingua Aquitanorum ita facile
coepisse vocari, sive propterea quod non facile invenitur
ubi corpus jacet Matthiae. Ego autem pro
certo teneo quod si non alius esset Matthias, et alius
Martialis, uterque tam in nostris quam in Anglorum
gentis libris minime in ordine apostolorum esset scriptus.
Per litanias siquidem vetustorum voluminum Angligenae
gentis, quae fidei rudimentum et ecclesiasticas
institutiones a Gregorio papa percepit, Matthias et
Martialis, uterque cum aliis apostolis inscriptus habetur.
Proinde non ignorabat Gregorius non eumdem
esse Matthiam qui et Martialem. Ego autem quemdam
Graecum peritum interrogans, didici ab eo
Matthiam Armeniae Minori praedicasse, et ibi in
pace migrasse. Sed libenter me audiat sacer Patrum
conventus. Ante hos plures annos quidam ex
fratribus de monte Sinai in hanc partem advenerunt
occiduam Dei disponente nutu, moribus graves,
doctrina catholicae fidei profluentes, vita per omnia
honesti, utriusque linguae periti; qui, cum diu nobiscum
Engolismae fuissent exspectantes principem
civitatis, et litteris Graecis et Latinis eos videremus
ad unguem imbutos, super hac re interrogare curavimus
eos. Eo tempore haec regula de apostoli memoria
in hac urbe frequentabatur, recuperata potius
quam primo inchoata, viventibus rege Roberto et
Gauzleno Bituricensi archiepiscopo. Ego autem
Engolismae positus, ubi etiam ab ineunte aetate educatus
sum, dum inter alios quasi sciolus viderer,
ante omnes et super omnes huic sane regulae repugnabam,
putans esse vanum et falsum, sive ex elatione
descendisse, quia Martialem audiebam in hac
urbe Lemovicensi praedicari esse apostolum: et incautus
rusticorum opinioni meam accommodabam intelligentiam,
putans neminem esse apostolum praeter
duodecim. Itaque illos conveni Graecos, sciscitans
utrum Orientales Martialem nossent. Qui, alter Simeon,
alter nomine Cosmas, consono ore responderunt,
dicentes: « Utique Martialem novimus apostolum,
unum de septuaginta duobus. » Quibus cum
diceremus: « Nescimus praeter duodecim apostolos; »
interrogaverunt nos: « Habetisne, inquiunt, per istas
occidentales Ecclesias evangelistam Lucam, qui
scribit alios septuaginta duos esse electos a Domino
post duodecim apostolos? » Et cum diceremus utique
haberi, sed illos septuaginta duos a nobis non
credi fuisse apostolos, sed tantum discipulos, illi protinus
nos fugientes, et signo crucis se munientes,
coeperunt detestari vocem nostram, dicentes: « Discedite
procul a nobis, miseri, quia haeretici estis,
cum non creditis verbis Domini, dicentis ad illos: #Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
(Luc. I)
@#.
Non creditis esse apostolos illos quos ipse incarnatus
Dominus ad praedicandum misit? Duodecim
misit binos, et postea nihilominus binos misit alios
septuaginta duos. Graeci semper Latinis sapientiores
fuerunt, et Scripturae Latinorum ex Graecocorum
fonte derivatae sunt. Martialem proinde,
quem nos dicimus, ὁ ἅγιος Μαρτιάλιος, vere scimus
esse unum de illis septuaginta duobus qui cum
Petro Occidentem petiit ad praedicandum, cujus
gesta, et omnium septuaginta duorum, in monte
Sinai in eloquio nostro habemus. » Hoc ego testimonio
a Graecis accepto coepi mecum multa volvere,
et, | null | 9c85eabd-20ae-4e07-9da4-635f5bb311df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.